1. Thuribula, Scripturae. Thuribula aerea, haeretirorum [PL39.1804] dicta. Haeresum utilitas. Ambitio clericorum resecatur. Modo, fratres dilectissimi, cum divina lectio legeretur, audivimus dixisse Dominum ad Moysen, ut thuribula in quibus superbi illi ac rebelles incensum obtulerant, conflaret, et producta in laminas altari affigeret: ut essent in testimonium rebellium et superborum. Thuribula, inquit Dominus, quae sanctificata sunt in mortibus peccatorum, facito ea laminas ductiles, et circumda ex eis altare: quia oblata sunt coram Domino, et sanctificata sunt (Num. XVI, 37 et 38). Hoc ergo per hanc figuram videtur ostendi, quod thuribula ista, quae Scriptura nominat aerea, imaginem teneant Scripturae divinae: cui Scripturae haeretici ignem alienum imponentes, hoc est, sensum perversum et intelligentiam alienam a Deo et veritati contrariam introducentes, incensum Domino non suave, sed exsecrabile offerunt. Ista ergo thuribula aerea, id est, haereticorum voces, si adhibeamus ad altare Dei, ubi divinus ignis est, ubi vera fidei praedicatio, melius ipsa veritas ex falsorum comparatione fulgebit. Si enim, ut verbi gratia dicam, ponam dicta Arianorum vel Manichaeorum, aut alterius cujuslibet haereticorum, et haec sermonibus veritatis ac Scripturarum divinarum testimoniis, velut divini altaris igne, confutem; nonne evidentior eorum ex ipsa comparatione apparebit impietas? Nam si doctrina ecclesiastica simplex esset, et nullis extrinsecus haereticorum dogmatum assertionibus cingeretur, non poterat tam clara et tam examinata videri fides nostra. Sed idcirco doctrinam catholicam contradicentium obsidet impugnatio, ut fides nostra non otio torpescat, sed multis exercitationibus elimetur. Propter hoc denique et Apostolus dicebat, Oportet autem et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). Hoc est dicere, Oportet haereticorum thuribulis altare circumdari, ut certa et manifesta omnibus fiat fidelium atque infidelium differentia. Cum enim fides ecclesiastica velut aurum coeperit fulgere, et praedicatio ejus ut argentum igne probatum intuentibus resplenduerit, tunc majore cum turpitudine et dedecore haereticorum voces obscuri aeramenti vilitate sordebunt. Haec autem diximus de thuribulis eorum qui condemnati sunt, quae altari jubentur affigi, quod ex comparatione impiorum justi clariores appareant: simul ut et posteris daretur exemplum, ne quis praesumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed ut illi cedat, quem non ambitio humana, non favor corruptus asciverit, nec munerum oblatio profana subrogaverit, sed meritorum conscientia et Dei voluntas assumpserit. [Quod ergo pertulerunt superbi illi Levitae, qui Domino non jubente sibi sacerdotium vindicabant, hoc patiuntur quicumque se in episcopatus, aut presbyteratus, aut diaconatus officium, aut muneribus, aut adulationibus impudenter conantur ingerere. Quo modo combusti sunt illi in corpore, sic isti exuruntur in corde.]

2. Aaron typus Christi mediatoris. Quid Angelus vastator expavit. Hortatur ergo Moyses pontificem magnum, ut offerat incensum in castris, et exoret pro populo. Jam enim, inquit, vastari populus coepit. In spiritu videbat Moyses quae gerebantur. [Abiit ergo Aaron, ut offerret incensum pro populo, et stetit inter vivos et mortuos; et mitigatus est furor Dei ] (Num. XVI, 46-48). Si intellexisti historiae ordinem, et oculis, ut ita dicam, cernere potuisti stantem pontificem medium inter vivos et mortuos. Ascende nunc [PL39.1805] ad verbi hujus celsiora fastigia, et vide quomodo verus pontifex Jesus Christus assumpto thuribulo carnis humanae, et superposito igne altaris, anima sine dubio illa magnifica cum qua natus est in carne, adjecto etiam incenso qui est spiritus immaculatus, medius inter vivos et mortuos stetit, et mortem non permisit ultra grassari: sed, sicut Apostolus dicit, destruxit eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum (Hebr. II, 14); ut qui in ipsum pontificem Christum credit, jam non moriatur, sed vivat in aeternum. Hoc fuit ergo mysterium quod postea futurum jam tunc angelus ille, qui populum vastabat, expavit. Agnoscebat enim figuram thuribuli, et ignis, et incensi; et qualis offerenda esset Deo hostia ab eo qui medius mortuorum vivorumque constituendus erat, praevidebat: et illos quidem tunc imago praefigurata salvavit, ad nos autem salutis veritas ipsa pervenit. Neque enim indumenta pontificis purpura ac Iana byssoque contexta erubuisset angelus ille vastator: sed ista quae futura erant indumenta Domini et Salvatoris nostri singularis et magni pontificis intellexit; et his cessit, quibus utique universa creatura inferior erat.

3. Qui viventes, qui mortui in die judicii. Puto autem quod non solum primo adventu Domini et Salvatoris nostri forma ipsa completa sit: sed eadem fortasse servabitur et in secundo. Veniet enim iterum Filius hominis; et cum venerit, sine dubio inveniet quosdam quidem mortuos, quosdam autem viventes. Hoc loco non incongrue mortui intelliguntur illi, qui nimietate scelerum in peccatis suis mortui comprobantur, viventes autem illi qui in operibus vitae permanserint. Verumtamen utrolibet modo stabit etiam in futuro magnus hic Pontifex et Salvator noster medius vivorum et mortuorum. Sed et tunc forte medius vivorum et mortuorum stare dicendus est, cum statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris, et dicet his qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. His autem qui a sinistris sunt dicet, Ite in ignem aeternum, operarii iniquitatis, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41), quoniam non novi vos. Et sunt utique mortui, qui in ignem mittuntur aeternum: sunt autem vivi illi qui mittuntur ad regnum. Ad quod regnum vos pius Dominus perducere pro sua pietate dignetur, cui est honor et imperium cum Patre et sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXXI. De virga Aaron

1. Virga est principum. Omnis princeps tribus populi habet virgam. Non enim potest quis regere populum, nisi habeat virgam. Unde et Paulus apostolus, quia princeps erat populi, idcirco dicebat: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Omnes ergo principes tribuum habeant necesse est virgas suas. Sed unus est solus, sicut Scriptura dicit (verus pontifex ille cujus Aaron sacerdos praeferebat figuram. Hujus ergo virga germinavit. Sicut enim virga Aaron germinavit in populo Judaeorum; ita crux Christi floruit in populo Gentium). Verum quoniam, ut saepe ostendimus, verus pontifex Christus est, ipse solus est cujus virga crucis non solum germinavit, sed et floruit, et omnes credentium populorum fructus exhibuit.

2. Nucis cum Lege allegorica comparatio. Quis autem iste est fructus quem attulit? Amygdalae, inquit: amygdalae, fratres, nuces sunt. Qui fructus primo quidem indumento amarus est, sequenti munitur ac tegitur, tertio sumentem pascit ac nutrit. Talis ergo [PL39.1806] est in Ecclesia Christi, doctrina Legis et Prophetarum. Prima litterae facies satis amara est, quae circumcisionem carnis praecipit, quae de sacrificiis mandat, et caetera quae per occidentem litteram designantur. Haec omnia, tanquam amarum nucis corticem, projice. Secundo in loco ad munimenta tecta pervenies, in quo vel moralis doctrina vel ratio continentiae designatur: quae necessaria quidem sunt ad custodiam eorum quae servantur intrinsecus; frangenda tamen quandoque sine dubio et dissolvenda sunt. Ut si verbi causa dicamus, abstinentia ciborum et castigatio corporis, donec sumus in corpore isto corruptibili et passibili, sine dubio necessaria est; cum autem superveniente morte confractum fuerit et resolutum, et resurrectionis tempore incorruptibile ex corruptibili redditum, atque ex animali spirituale, non jam labore afflictionis, nec abstinentiae castigatione, sed qualitate sui nulla jam corpori corruptela dominabitur. Sic ergo et nunc [durior testa nucis velut ] necessaria abstinentiae ratio videtur, et postmodum non quaerenda. Tertio autem loco, reconditum [velut in nuce] invenies secretum mysteriorum sapientiae et scientiae Dei sensum, quo nutriantur et pascantur animae sanctae, non solum in praesenti vita, sed etiam in futura. Ipse enim est pontificalis fructus, de quo promittitur his qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Hoc igitur modo in omnibus Scripturis triplicis hujus sacramenti ratio percurrit. Sic et Sapientia monet, ut describamus cam nobis in corde tripliciter, Ad respondendum, inquit, verbum veritatis his qui proposuerint nobis (Prov. XXII, 20 et 21). Nam quia sacramentum sacerdotale est virga nucis: idcirco arbitror etiam Jeremiam, qui erat unus ex sacerdotibus ex Anathot, vidisse virgam nuceam, et prophetasse de ea illa quae scripta sunt, vel de virga nucea, vel de lebete sive olla succensa (Jerem. I, 1, 11, 12 et 13): quasi ostenderet per haec in virga nucea esse vitam, et in lebete succensa esse mortem. Vita enim et mors ponitur ante faciem nostram: et est vita quidem Christus in sacramento nucis; mors autem diabolus in figura lebetis succensae. Si ergo peccaveris, portionem tuam pones cum olla succensa: si autem juste egeris, efficietur portio tua in virga nucea cum magno pontifice. Sed et in Canticis canticorum sponsa dicitur descendere in hortum nucis (Cant. VI, 10), ubi etiam pariter cum nucibus sacerdotalium quodam modo pomorum copiam perscribitur invenisse.

3. Liberalitas Dei. Diligenter attendite, fratres, quia unum promisit Deus futurum in virga: et plura dedit. Verum est, fratres: consuetudinis suae rem fecit Dominus noster. Semper enim majora tribuit, quam promittit. Et erit, inquit, homo quemcumque elegero, virga ejus germinabit. Hoc est solum quod promisit Deus, ut virga ejus quem elegerit, germinet. Ubi vero ad rem venitur, ut quod promissum est, ostendatur impletum, non unum illud quod promissum fuerat, effectum dicitur; sed vide quanta adducuntur. Ait enim Scriptura, Ecce germinavit virga Aaron in domo Levi. Hoc est unum illud sine dubio, quod fuerat repromissum. Sed adduntur et alia, et dicitur, Et produxit frondes, et protulit flores, et germinavit nuces (Num. XVII, 5, 8). Cum ergo de solo germine fuisset repromissum, vide quanta largitur Deus; ut non solum germen produxerit, sed et frondes; et non solum frondes, sed et flores; et non solum flores, sed et fructus.

4. Resurrectionis figura et praerogativae quatuor. Quid igitur est quod ex his colligere et contemplari possimus, videamus. Primum omnium resurrectionis ex mortuis sacramentum in his evidenter agnoscimus. Virga enim arida germinat, cum corpus exstinctum coeperit reviviscere. Quae sunt autem quatuor ista, quae resurgenti corpori praestabuntur? Ut seminatum [PL39.1807] in corruptione, surgat in incorruptione; et seminatum in infirmitate, surgat in virtute; et seminatum in ignominia, surgat in gloria; et seminatum corpus animale, resurgat corpus spirituale (I Cor. XV, 42-44). Ista sunt quatuor, quae virga arida corporis nostri in resurrectione germinabit. Sed redeamus ad ea quae de virga dicere coeperamus.

5. Vitae spiritualis gradus quatuor adumbrantur. Possumus adhuc sic intelligere eorum, quae in virga germinaverant, differentias. Omnis qui in Christo credit, primo moritur; et post hoc renascitur. Et est etiam in his figura, quod virga arida postmodum germinat. Est ergo primum germen, prima hominis in Christo confessio. Secundo frondescit, ubi renatus donum gratiae ex Spiritus Dei sanctificatione susceperit. Inde affert flores, ubi proficere coeperit, et morum suavitate decorari, ac fragrantiam misericordiae et benignitatis effundere. Ad ultimum quoque affert etiam fructus justitiae, quibus non solum ipse vivat, sed et aliis vitam praebeat. Cum autem ad perfectum venerit, et protulerit ex se verbum fidei, verbum scientiae Dei, et [per doctrinam suam ] alios lucrifecerit; hoc est attulisse fructus, quibus alii nutriantur. Sic ergo singuli quique credentium de virga Aaron, quae Christus est, germinantur. Quorum quatuor istae differentiae in aliis Scripturae locis velut aetates quatuor designantur, quas Joannes apostolus in Epistola sua distinctione mystica comprehendit. Ait enim: Scripsi vobis, pueri; et, Scripsi vobis, adolescentes; et, Scripsi vobis, juvenes; et, Scripsi vobis, patres (I Joan. II, 12-14). In quibus utique non corporales aetates, sed spiritualium profectuum differentias ponit: ut etiam in hoc sacerdotalis virgae germine observavimus designari.

6. Unus Christus flos et virga, diversus diversis. Habentur ergo omnia haec non tam in virga Aaron, quam in ea virga quae exiit de radice Jesse, et flore qui de radice ejus ascendit, super quem requievit Spiritus Dei (Isai. XI, 1, 2). In quo nec hoc ipsum videtur otiosum, quod exire dicitur virga, et flos ascendere. Quamvis enim unus sit Christus per substantiam, singulis tamen diversus efficitur, prout indiget is qui operatur. Qui ergo segnior est et negligentior, pro disciplina Christus ei efficitur virga; et in virga non ascendere dicitur, sed exire. Exeundum namque est ei qui inutilis et ignavus est, de eo statu in quo non recte consistit, et transeundum ad alium statum tanquam virgae compulsione, id est, severitate, doctrinae rigidioris admonitu. Qui vero justus est, quia justus sicut palma floret (Psal. XCI, 13); in hoc ascendere dicitur Christus. Sic ergo qui verberibus indiget, exit ad eum virga: qui autem proficit ad justitiam, ascendit ei in florem. Ascendit autem, quousque afferat fructus Spiritus, qui sunt charitas, gaudium, pax, patientia, et reliquae virtutes (Galat. V, 22, 23), in Christo Jesu Domino nostro qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXXII. De serpente aeneo et de virga Moysi

1. Serpens aeneus figura Incarnationis. Mors a morsu. Diabolus in Adam quasi juste, in Christum injuste saeviit. Adae debitum Christus exsolvit. In lectione quae nobis recitata est, fratres charissimi, audivimus quod eo tempore, quo propter superbiam Judaeorum et murmurationem eorum contra Dominum a serpentibus regulis, id est, basiliscis, in deserto populus vastabatur, praeceperit Dominus Moysi, ut serpentem [PL39.1808] aeneum faceret, eumque in ligno suspenderet, quem percussi respicientes ab interitu sanarentur (Num. XXI, 4-9). Serpens iste, fratres dilectissimi, licet hoc satis mirum esse videatur, tamen figuravit incarnationem Domini. Durum forte alicui videri poterat ista significatio, nisi hoc ipse Dominus in Evangelio suo dixisset. Sic enim ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14). Suspensus est ergo tunc serpens aeneus in conto; quia Christus suspendendus erat in ligno. Tunc enim quicumque fuisset a serpente percussus, serpentem aeneum respiciebat, et sanabatur: nunc vero humanum genus, quod a spirituali serpente diabolo percussum fuerat, Christum credendo respicit, et sanatur. Quicumque percussus serpentem illum aeneum non vidisset, moriebatur; ita est, fratres, nisi quisque in Christum crediderit crucifixum, diaboli veneno perimitur. Tunc enim unusquisque respiciebat serpentem mortuum, ut posset evadere vivum: nunc vero qui vult diaboli vitare venenum, Christum respiciat crucifixum. Et quia mors a morsu nomen accepit, et generi humano morsu antiqui serpentis acciderat, et mors nisi a morte superari non poterat; ideo mortem Christus sustinuit, ut injusta mors justam vinceret mortem, et liberaret reos juste, dum pro eis occidebatur injuste. Quidquid enim diabolus in Adam exercuerat, quasi juste videbatur egisse in homine, qui se unius arboris delectatione vendiderat. In Adam ergo quasi in proprio servo jure sibi domino dominium vindicavit: in passione autem Christi, in quo peccati maculam non invenit, injuste mala omnia perpetravit. Sic et ipse Dominus in Evangelio dixit: Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit (Id. XIV, 30). Quid est, nihil invenit? Nullum omnino peccatum. Et in Psalmis: Quae non rapui, inquit, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Quod ergo juste debebat Adam, Christus injuste mortem suscipiendo persolvit. Ille expandit manum ad pomorum dulcedinem; iste, ad crucis amaritudinem: ille arborem necis; iste salutis ostendit: ille se contra Deum erexit, et cecidit; Christus se humiliavit, ut omnes erigeret: Adam mortem universis intulit, et Christus vitam omnibus reparavit. Respiciebat ergo unusquisque ad serpentem aeneum, et a venenatis serpentibus sanabatur. Serpens aeneus in ligno positus venena vivorum serpentium superavit, et Christus in cruce suspensus et mortuus, antiqua diaboli venena restrinxit, et omnes qui ab eo percussi fuerant, liberavit.

2. Cur serpens aeneus, non aureus aut argenteus. Quare tamen serpens ille non de auro, non de argento, sed de aeramento fuerit factus, videamus. Hoc mihi videtur, quod duas significationes habere possit: unam propter diuturnitatem; quia vasa aenea durare diutius solent: aliam propter vocis claritatem; nam inter omnia metalla, vasa aerea majorem tinnitum reddere, et longius sonare solent. Doctrina non in una tantum gente Judaeorum innotescere, sed per universum mundum claro salutiferae praedicationis sono poterat pervenire: ideo serpens ille aeneus efficitur, ut doctrina Christi in universo mundo clarius praedicetur; secundum illud quod de Apostolis scriptum est, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5).

3. Qui Diaboli venenis percussi sunt, ad Christum fideliter aspiciant. Et tamen, fratres, etiam secundum medicorum carnalium disciplinam, quibus de morte serpentis contra vivorum serpentium venena, salubria praeparantur antidota, non est incongruum ut mortuum debeat serpentem intendere, qui a vivorum serpentium venenis desiderat liberari. Haec ergo omnia ideo diximus, ut quoscumque serpentis, id est, diaboli et angelorum ejus venena percusserint, ad Christum qui in similitudine illius aenei in ligno suspensus est, fideliter aspiciant, ut cum beato Paulo apostolo dicere [PL39.1809] possint: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat VI, 14).

4. Crucis mysteria in virga Moysi. Et quia de beatae crucis mysterio diutius loqui et dulce est et salubre, reliquas ejus significationes breviter, si jubetis, Charitatis vestrae auribus intimamus. Quid enim dulcius, quid suavius vel cogitari vel dici potest, quam sanctae crucis mysterium, per quam non solum ab inferis revocari, sed etiam in coelos elevari meruimus? Quia sine ulla dubitatione ubi caput nostrum Christum ascendisse credimus, membra illius secutura esse confidimus. Ligni crucis etiam umbra vel figurae in veteri quoque Testamento plurimum valuerunt. Nullum Moyses signum sine ligni sacramento peregit. Ut enim signa et prodigia in Aegypto faceret, virgam accepit a Domino, et ad signa quaeque divinitus audiebat, et dicebatur ei, Eleva virgam tuam (Exod. VII, 9). Non utique Deus virgae auxilio indigebat; sed erigebatur, ut scire possemus, quantum esset illud futuri ligni mysterium, cujus fuerat umbra figuratum virgae illius sacramentum. Forte si Rubrum mare dividendum est, jubetur Moyses elevare virgam; et mare cognoscens venturi ligni figuram, mox iter populo pandit insuetum (Id. XIV, 16-22). Si ad aquam Marrhae amaram venitur, nisi lignum in se susceperit, non dulcescit (Id. XV, 25). Quae res erat indicio, amaritudinem Gentium per lignum crucis in usum dulcedinis quandoque esse vertendam. Si autem non habet aquam populus unde bibat, petra ligno percutitur; et dat per gratiam quod non habuerat per naturam. Si Amalec saevus hostis occurrit, Jesus filius Nave virgam tenere manu jubetur, et Moyses brachia sua in modum crucis extendere; ac sic per figuram crucis vincitur insuperabilis inimicus (Id. XVII.). Sed nec Elisaeus ligni hujus mystici virtutem penitus ignoravit, qui securim de manubrio in gurgitem lapsam, misso in flumine ligno de profundo evocavit (IV Reg. VI, 5-7.); significans utique dura corda et ferreas hominum cervices de profundo emersas errore, ligno crucis esse in posterum subjugandas. O crux cujus tantus ac talis decerpitur fructus! Fructus autem crucis, gloriae est resurrectio. Hic fructus ligni hujus vere plantatus est secus decursus aquarum; semper enim cruci Baptisma jungitur. Dedit hoc lignum fructum in tempore suo, dedit fructum interim Domini resurrectione; dabit et cum apparuerit de coelis ille, qui visus est super terram, cum praecedente ipso crucis signo jam fulgido venerit de supernis: tunc resurgent corpora sepultorum, tunc exsultabunt sancti in gloria, tunc in suis cubilibus laetabuntur, qui nunc de sui regis ac Domini cruce non confunduntur, sed potius gloriantur.

SERMO XXXIII. De Balaam et Balac

1. Exordium. Lectio quae nobis hodie recitata est, fratres charissimi, dicit quod profecti filii Israel collocaverunt castra ab Occidente Moab juxta Jordanem contra Jericho, et vidit Balac filius Sephor, et reliqua omnia quae de Balaam et asino scribit historia plena negotiis (Num. XXII). Interior vero intellectus multo negotiosior: et nescio si facile sit vel ipsas tantum historicas explanare sententias: Deo tamen donante, breviter quae possumus perstringemus.

2. Balaam magus potius quam propheta. Hic Balaam famosissimus erat in arte magica, et in carminibus noxiis praepotens. Non enim habebat potestatem vel artem verborum ad benedicendum; sed habebat ad maledicendum. Daemones enim ad maledicendum invitantur, non ad benedicendum. Et ideo quasi expertus in talibus, in opinione erat omnibus qui erant in [PL39.1810] Oriente. Nisi enim experimenta ejus plurima praecessissent, quod frequenter maledictis hostem vertisset armatum, non utique praesumpsisset rex hoc posse fieri sermonibus, quod ferro et acie vix posset impleri. Certus ergo Balac de hoc, et frequenter expertus, omissis omnibus instrumentis et auxiliis bellicis, mittit ad eum legatos, dicens: Veni, nunc maledic mihi populum hunc, quia fortior hic est quam nos: si forte possimus aliquos percutere ex eis, et ejicere eos de terra. Et addidit: Scio, inquit, quod quos benedixeris, benedicti erunt; et quos maledixeris, maledicti erunt. Ego non credo quia sciret rex, quod quibus benedixerit, benedicti essent: sed videtur mihi adulandi gratia haec dicere, ut artem ejus efferens et extollens, promptiorem eum reddat ad facinus. Sed tandem veniunt ad Balaam legati. Venerunt enim, inquit, seniores Moab et seniores Madian, et divinacula in manibus eorum. Igitur Balaam divinaculis acceptis, cum solerent daemones ad se venire, fugatis quidem daemonibus vidit adesse Dominum. Venit ergo ad Balaam: non quod dignus esset ad quem veniret Deus; sed ut fugarentur illi, qui ei ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant. Et dixit Deus ad Balaam: Non eas cum eis, neque maledicas populum; est enim benedictus. Deus ire Balaam atque invocare daemones ad maledicendum prohibet: si tamen a cupiditate cessasset. Sed quia persistit in desiderio pecuniae, indulgens Deus arbitrii libertati rursus ire permisit. Ascendit ergo asinam Balaam: occurrit ei angelus qui excubabat pro Israel, de quo scriptum est, dicente Domino ad Moysen: Angelus meus ibit tecum (Exod. XXXII, 34). Pertendenti ergo ire conceditur: in via conteritur ab asina. Sed magus daemones videt, angelum non videt; asina tamen videt: non quod digna esset videre angelum, sicut nec loqui digna erat; sed ut confutaretur Balaam, et, ut ait Scriptura in quodam loco, Mutum animal humana voce respondens argueret prophetae dementiam (II Petr. II, 16). Haec asina, id est, Ecclesia, prius portabat Balaam, nunc autem Christum, ex quo soluta est a discipulis, et a quibus innexa erat vinculis relaxata, ut Filius Dei sederet super eam, et cum ipsa ingrederetur sanctam civitatem Jerusalem; et compleretur Scriptura quae dicit, Laetare, filia Sion: ecce rex tuus venit tibi mitis, sedens super subjugalem (Matth. XXI, 5), id est, asinam. Asinam, credentes sine dubio ex Judaeis dicit; et pullum novellum, eos profecto qui sunt ex Gentibus credentes in Christum.

3. Balaam et Balac quorum figurae. Balaam hic, qui interpretatur Populus vanus, videtur mihi habere personam Scribarum et Pharisaeorum Judaici populi. Balac vero, qui Exclusio vel Devoratio interpretatur, et ipse habere personam intelligendus est unius alicujus mundi hujus contrariae potestatis, quae excludere et devorare cupiat Israel. Primum ergo omnium de ipso Balaam requiramus, cur in Scripturis nunc vituperabilis est, nunc laudabilis ponitur. Nam vituperabilis est, cum aedificat aras, et victimas imponit daemoniis, et apparatu magico poscit divina consulta: culpabilis est, cum consilium pessimum dat, ut populus decipiatur per mulieres Madianitas, et cultum idolorum. Rursus laudabilis ostenditur, cum verbum Domini ponitur in ore ejus, cum Spiritus Dei fit super eum, cum de Christo prophetat, cum Judaeis et Gentibus de adventu Christi mysteria futura pronuntiat, cum pro maledictionibus benedictiones populo largitur, et nomen Israel super visibilem gloriam mysticis excolit eloquiis.

4. Peroratio. Haec, fratres charissimi, pauca de plurimis, pro tempore vobis dicta sufficiant; sed omnia in corde diligentissime retinete, et corda vestra semper ad spiritualia agnoscenda convertite: ut quia omnem prophetiam jam per Evangelium nobis Dominus revelavit, ad illud gaudium pervenire mereamur, quod [PL39.1811] pie et juste viventibus Dominus repromisit; ipso adjuvante qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXXIV. Quod justo Dei judicio filii Israel terram promissionis, expulsis Chananaeis, receperint

1. Chananaei juste e terris expulsi. In lectionibus quae nobis recitatae sunt, fratres charissimi, audivimus quod mortuo Moyse, Jesus susceperit principatum, et transito Jordane, expulsis vel interfectis Chananaeis, terras eorum filiis Israel tradiderit possidendas (Josue I, etc.). Quoties lectiones istae, fratres charissimi, de Testamento Veteri recitantur, solent Pagani, vel maxime immundissimi Manichaei, ore sacrilego blasphemare, et dicere: Quae justitia Dei fuit, ut filios Israel per violentiam de terra Aegypti tolleret, et postea expulsis Chananaeorum gentibus, terras eorum eis tradiderit possidendas? Unde ne forte simplices quosque vel imperitos ista murmuratio profana decipiat, quantum possum, breviter, Deo auxiliante, Sanctitati vestrae demonstrare cupio ab antiquis Patribus traditam verissimam rationem; et ostendere quia Deus noster non solum misericors, sed et justus est, et judicia ejus plerumque sunt occulta, nunquam tamen injusta.

2. Prima ratio, injusta possessio. Altera ratio, graves reatus. Tradunt majores nostri, quod quando filii Noe omnem terram inter se invicem diviserunt, terra ista quae dicitur Chananaeorum, in divisione orbis seniori filio Noe, id est Sem, in possessionem obvenerit, et eam tempore non parvo possederit: postea vero increscentes populi Chananaei (de illo utique filio Noe Cham, qui a patre fuerat maledictus) venerunt ad loca illa; et per violentiam expulsis fratribus suis, id est filiis Sem, terram eorum more barbarico possederunt. Et quia beatus Abraham de genere Sem legitur fuisse, filii ejus, id est populi Israelitae, non alienam terram tradente Domino pervaserunt; sed suam propriam, quam per violentiam patres eorum perdiderant, receperunt. Et quia Chananaei, excepto illo peccato, quod possessionem alienam invaserant, multa nefanda et inaudita crimina committebant; in tantum, ut quando Dominus Sodomam et Gomorrham subverteret, dixisse legatur, Necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum (Gen. XV, 16): et exspectabat Dominus ut aut converterentur, et agerent poenitentiam; aut certe, si converti nollent, crimina criminibus cumulantes, et peccandi mensuram implentes, justissimam Dei sententiam sustinerent. Quia ergo eos dupliciter invenit reos divina censura, pro eo quod et terras alienas invaserant, et postea scelera et crimina inaudita commiserant; justo judicio puniuntur, et Israelitico populo antiquorum patrum possessio reformatur. Et haec quidem secundum litteram, sicut in libris sanctorum invenimus, Charitati vestrae rustico et simplici sermone, quem toti intelligere possent, insinuanda credidimus; ut habeatis quid respondere possitis immundissimis et sacrilegis Manichaeis. Quia ergo, sicut jam dictum est, filii Israel antiquorum parentum suorum terram recipiunt, non alienam quasi per injustitiam tollunt.

3. Terra promissionis, homines ante peccatum. Virtutibus nativa cordis possessio. Et haec quidem secundum litteram justo Dei judicio gesta referuntur. Sed quia, sicut dicit Apostolus, Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11): quid etiam spiritualiter ista significent, si diligenter, sicut Deo [PL39.1812] inspirante consuevistis, attenditis, ratione evidentissima cognoscetis. Terra repromissionis, quam toties Deus dicit lacte et melle manantem, nos fuimus, antequam peccaret Adam; quando in nobis nihil aliud erat, quam quod misericordia contulerat Conditoris. Postquam autem in Adam omnes peccavimus, de quo dicit Apostolus, Omnes in Adam moriuntur (I Cor. XV, 22); et iterum, Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16 et 18), per transgressionem primi hominis, terram repromissionis Chananaei coeperant possidere. Voluntas enim Domini possessionem cordis nostri, non vitiis, sed virtutibus naturaliter deputaverat. Sed post praevaricationem Adae insolescentibus vitiis, tanquam populis Chananaeis, a propria regione, id est, ab intellectu vel mente rationali, virtutes sanctae depulsae sunt, et vitia remanserunt. Cum autem virtutibus rursum Dei gratia possessio animae nostrae fuerit restituta, non tam alienas occupasse terras, quam proprias videbimur recepisse. Cum enim, auxiliante Domino, a populo virtutibus contra se dimicantibus, vitia fuerint superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retentabat, deinceps castitas occupabit; quem furor cepit, sapientia possidebit; quem tristitia mortem operans invaserat, salutaris et plena gaudii laetitia obtinebit; quem desidiae tepor vel negligentiae vastabat, humilitas honestabit; quem cupiditas obscurum fecerat, misericordia ad claritatem pristinam revocabit; quem invidia veneno suo percusserat, benigna simplicitas adornabit. Ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est, affectus, virtutes e contrario possidebunt. Ipsae tamen virtutes, filii Israel, id est, animae videntis Deum non immerito nuncupantur: et cum universas, Deo auxiliante, cordis sui expulerint passiones, non tam alienas possessiones pervasisse, quam proprias terras recuperasse credendae sunt.

4. Nonnisi per Jesum recuperatur; et post transitum Jordanis, hoc est Baptismum. Et illud advertite, fratres, quod specialiter ad donum gratiae pertinere cognoscitur. Non enim per bonum naturae, nec per Legem litterae: quia non per Moysen, id est, per Legem veteris Testamenti, sed per Jesum successorem Moysi terra repromissionis Israelitico populo reformatur. Sic enim et Apostolus ait: Nihil, inquit, ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19). Non per Legis litteram, sed per evangelicam gratiam, gentes crudeles et pessimae, id est, originalia peccata vel actualia crimina, de terra repromissionis, id est, Christianorum cordibus, Jesu ducente potuerunt effugari; sicut ipse in Evangelio dicit, Nemo potest domum fortis intrare, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29): et iterum, Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Sicut enim vetus Adam consentiendo diabolo, nos de terra repromissionis exclusit: ita e contrario novus Adam Christus resistendo diabolo, nos ad antiquam patriam revocavit.

5. Idem tractatur argumentum. Et hoc, fratres, attendite, quia terra repromissionis non recipitur, nisi prius regnante Jesu Jordanis fluvius transeatur. Ita est, fratres: quia ad spiritualem terram repromissionis, id est, ad conscientiam puram, nonnisi per sacramentum Baptismi pervenitur. Per ipsum enim fluvium Jesus Israeliticum populum transire fecit, quem postea verus Jesus suo Baptismo consecravit.

6. Adversitas aequanimiter ferenda. Haec enim quae vobis suggessimus, fratres charissimi, velut munda animalia spiritualiter ruminate. Scriptum est itaque, Quos Deus amat, arguit et castigat (Apoc. III, 19); et, Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Quoties Domino dispensante [PL39.1813] tribulari permittimur, vel aliquas adversitates contra justitiam sustinemus, patienter et aequanimiter, auxiliante Domino, sufferamus, propter illud quod Apostolus ait: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Cum tribulamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). Magis timere debemus, si aut nullas aut parvas tribulationes in hoc saeculo patimur: quia si Deus flagellat omnem filium quem recipit, sine dubio quem non flagellat, non recipit. Si pro terrenis bonis tantos labores et tam gravia pericula homines aequo animo patiuntur, quare pro fide, thesauro aeterno, sumus pigri? Quare sumus timidi pro illis divitiis, quas nec naufragia nobis possunt auferre? Justus enim naufragus evadit dives et nudus. His divitiis plenus erat sanctus Job. Nihil in domo remanserat; omnia uno ictu perierunt, quibus opulentus paulo ante videbatur: subito mendicus in stercore sedet, a capite usque ad pedes vermibus scatens. Quid ista miseria miserius? quid interiore felicitate felicius? Perdiderat omnia illa quae dederat Deus: sed habebat ipsum qui omnia dederat, Deum. Nudus, inquit, exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula. Certe pauper est, certe nihil habet. Si nihil remansit, de quo thesauro istae gemmae laudis Dei proferuntur? Postea tentator ad carnem accessit: omnibus sublatis tentatricem uxorem reliquit. Evam dimisit, sed Adam ille non fuit. Et ibi qualis inventus est? quomodo respondit uxori blasphemiam suggerenti? Locuta es, inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus (Job. I et II)? O virum putrem et integrum! o foedum et pulchrum! o vulneratum et sanum! o in stercore sedentem, et in coelo regnantem! Si amamus, imitemur: ut imitemur, laboremus. Adjuvat certantem, qui certamen indixit. Non te sic spectat Deus in agone certantem, ut populus aurigam. Clamare enim novit; adjuvare non novit: coronam feneam parare potest; vires subministrare non potest. Homo enim est, non Deus. Et forte dum spectat, plus laborat sedendo, quam ille luctando. Deus quando spectat certatores suos, adjuvat eos invocantes. Nam vox athletae ipsius est in Psalmo: Si dicebam, Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Non ergo simus pigri, fratres mei; quaeramus, petamus et pulsemus. Qui quaerit, invenit; qui petit, accipit, et pulsanti aperietur (Luc. XI, 10); praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXXV. De eo quod Jesus praecepit populo, ut parati essent ad transeundum Jordanem; et de subversione murorum Jericho

1. Moyses figura Legis. Jesus figura veri Jesu. Trinitatis fides ad Baptismum. Sicut frequenter Charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, Moyses non solum typum Christi, sed etiam figuram Legis intelligitur habuisse. Denique in monte ubi Dominus transfiguratus est, Moyses et Elias loquebantur cum eo (Matth. XVII, 3): et in illis duobus Lex et Prophetia significatae sunt. Mortuo ergo Moyse, Jesus suscepit imperium; et cessante Lege, Dominus noster verus Jesus totius mundi obtinuit principatum. Jesus ergo ille, qui typum Domini praeferebat, veniens ad Jordanem, dixit ad populum, Parate vobis cibos ad diem tertium (Josue I, 11). Diem tertium, fratres charissimi, Trinitatis agnoscimus esse mysterium. Quos ergo cibos praeparare debemus, ut ad diem tertium [PL39.1814] veniamus? Videtur mihi quod cibus iste fides intelligi debeat: Christianis enim fides est, per quam in Trinitatem creditur, et ad sacramentum Baptismi pervenitur. Quod ergo tunc Jesus ille dixit populo suo, hoc nunc et verus Jesus per ministros suos dicit populo Christiano. Quid est enim aliud dicere, Parate vobis cibum ad diem tertium; nisi, Trinitatis suscipite sacramentum? Post haec Jordane transito, quasi Baptismi completo mysterio, populus Israel terram repromissionis ingreditur. Verum est, fratres charissimi, nisi quis per Baptismi sacramentum transierit, terram verae repromissionis, id est, aeternam beatitudinem non videbit.

2. Exploratores duo, duo praecepta. Mittit tamen Jesus duos exploratores ad civitatem Jericho, et suscipiuntur a meretrice (Josue II). In his duobus missis duo praecepta intelliguntur geminae dilectionis. Quia et revera quid nobis aliud annuntiant illi quos mittit verus Jesus, nisi ut diligamus Deum, diligamus et proximum? Dixit ergo Jesus, Praeparate vobis cibos, et estote parati in diem tertium. Sicut enim tunc praeparatis cibis, die tertio ventum est ad Jordanem fluvium; ita et nunc in Ecclesia catholica assumptis spiritualibus cibis fidei, spei et charitatis, pervenitur ad Trinitatis mysterium et Baptismi sacramentum.

3. Lapides in Jordane, Patriarchae; in castris positi, Apostoli. Tulit autem Jesus duodecim lapides, et posuit in Jordane: et ex ipso Jordane tulit alios duodecim, et fixit in loco castrorum (Id. V). Illi duodecim qui missi sunt in Jordanem, videntur mihi typum habuisse Patriarcharum: illi vero qui levati sunt de Jordane, figuram habuisse Apostolorum. Post mortem enim Moysi, sepultis Patriarchis, Apostoli surrexerunt. Sic et in Psalmo legimus: Pro patribus, inquit, tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Sic sepultis Patriarchis Apostoli surrexerunt. Jesus duos mittit exploratores: quia verus Jesus docturus erat, quomodo sepulto seniore populo in deserto, junior populus Jesu duce in terram repromissionis inducatur.

4. Judaeorum et Gentium figura. Nam senior ille populus typum habuit Judaeorum; junior vero populus figuram habuit Gentium. Ille populus senior, transito mari Rubro, sepelitur in eremo: junior vero populus ad hoc transit Jordanem fluvium, ut accipiat regnum. Verum est, fratres; nemo beatitudinem regni coelestis accipit, nisi prius per Baptismi sacramenta transierit. Nam de illo seniore populo non amplius quam duo meruerunt terram repromissionis intrare: et in ipsis duobus aliquid figuratum esse cognoscimus. Sicut enim supra dictum est, duo sunt praecepta dilectionis, quae Christianum populum, ut vitam aeternam percipiant, invitant. Ita illi duo fuerunt, qui Judaeorum populo consilium dabant, quod si in Deum crederent, feliciter terram repromissionis introirent.

5. Jericho typus mundi. Sacerdotalis tuba. Tubae sonus terroris est, non oblectationis. Post haec ad civitatem Jericho ventum est, et muri ejus clamore populi et sono tubarum usque ad fundamenta dejecti sunt (Josue VI). Jericho, fratres, typum habuit mundi hujus. Sicut enim tunc canentibus tubis muri illius ceciderunt; ita et nunc oportet ut civitas mundi, id est, superbia, cum suis turribus, avaritia scilicet, invidia atque luxuria, simulque cum populis, id est, omnibus concupiscentiis malis, assidua sacerdotum praedicatione destruatur atque dispereat. Non ergo oportet, ut sacerdotes in ecclesia taceant; sed audiant Dominum dicentem, Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVIII, 1). Clamare ergo jubemur; et vehementer clamare nec parcere voci, ut parcamus saluti. Ne parcas, inquit, id est, peccatoris iniquitati: ne tacendo pereas, et dum verecundiae [PL39.1815] ejus consulis, non consulas sanitati, ne vulnera illius quae clamando resecare poteras, reticendo in pejus enutrias. Clamare ergo jubemur; et, ne quis se non audisse dicat, aut quemquam vox lateat sacerdotis, vehementer clamare. Et ne forte hoc ipsum non sufficeret, addidit, dicens: Sicut tuba exalta vocem tuam. Scitis quod tubae sonus non tam oblectationis esse soleat, quam terroris; nec tam delectationem praeferre, quam inferre formidinem. Tuba itaque peccatoribus necessaria est, quae non solum aures eorum penetret, sed et corda concutiat; nec delectet cantu, sed castiget auditu: ut strenuos quosque hortetur in bonis, et remissos terreat pro delictis. Nam sicut in praelio tuba formidolosi militis mentem dejicit, et animum viri fortis accendit; ita et sacerdotalis tuba mentem peccatoris humiliat, et mentem justi corroborat: et uno eodemque sono ista adhortatio, quemadmodum si fortior fuerit, ad vincendum illi terrorem incutit; ita si tardior fuerit, relaxat ad peccandum. Haec enim consuetudo tubae est, ut delinquentium opera dissipet, et sanctorum facta confirmet.

6. Per tubas muri Jericho ruunt, per praedicationem iniquitas. Denique per sacerdotales tubas Jericho muri, qui intra se continebant peccatorem populum, corruerunt. Non illos pulsavit aries, non expugnavit machina; sed, quod mirum est, sacerdotalis sonus ac tubae terror evertit. Muri qui adversus ferrum inexpugnabiles exstiterant, sacra tubarum voce collisi sunt. Quis enim non stupeat in illo facto sono saxa disrupta, fundamenta irrationabilium rerum clangore esse quassata; et ita universa collapsa, ut cum victores nihil manu laederent, apud adversarios nihil stabile remaneret? Sed quamvis muros illos nemo contingeret, expugnabantur tamen forinsecus sono justorum, intrinsecus peccatorum. Sic enim aequo Dei judicio et justis aperuerunt viam, et defensionem perfidis negaverunt. Sed haec omnia in figura facta esse, non dubium est. Nam sacerdotales illius temporis tubas quid aliud praefigurasse credimus, quam hujus temporis sacerdotum praedicationes, quae non cessant peccatoribus terribili sono austerum judicium nuntiare, tristem gehennae interitum praedicare, et quodam comminationis strepitu aures delinquentium verberare? Sicut enim tunc tubarum clangor destructis caementorum muris ad populi interiora pervenit; ita nunc praedicatio sacerdotum destructis pravis cogitationibus ad animae nuda pertransit. Et sicut sacrae vocis sonus contumacem populum destruxit et captivavit; ita et nunc sacerdotalis praedicatio populum peccatorem subjugat et captivat: sicut dicit beatus apostolus Paulus, Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (II Cor. X, 4 et 5). Videte igitur si non sacerdotum linguae, juxta dictum Apostoli, quaedam sunt arma verborum, quibus destruitur vana cogitatio, et inflata superbia captivatur. Septem ergo diebus, sicut Scriptura dicit, muri Jericho sacerdotalibus tubis circumdati ceciderunt. Unde nos spiritualibus spiritualia comparantes (I Cor. II, 13), dicimus quod hoc septenario numero nunc per sacerdotes Dei non tam una civitas destruitur, quam totius mundi iniquitas dissipatur. Nam sicut in singularis urbis nuncupatione universi mundi habitus figuratur; ita septem dierum circulo totius mundi spatia distinguuntur, per quae sacerdotalium praedicationum tubae ipsi saeculo excidium annuntiant, et judicium comminantur: sicut scriptum est, Quoniam mundus peribit, et omnia quae in mundo sunt. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II, 16 et 17): donante ipso qui vivit et regnat per saecula.

SERMO XXXVI. De Gedeon

1. Praedestinationis adumbratio. Hodierna die audivimus, fratres, quod cum sub arbore quercu, Gedeon filius Joas tritici messem virga caederet, Angelo promittente audire meruerit, ut a potestate, inimicorum in libertatem Dei populum vindicaret. Nec mirum, si est electus ad gratiam; cum sub umbra jam tunc sanctae crucis et venerabilis sapientiae praedestinato Incarnationis futurae mysterio constitutus, feracis segetis sensibilia de latibulis frumenta produceret, electionemque sanctorum a purgamentis inanis paleae sequestraret: qui tanquam virga veritatis exercitati, superflua veteris hominis cum ejus actibus deponentes, quasi in torculari, ita in Ecclesia congregantur. Ecclesia enim torcular est fontis aeterni, in qua coelestis vitis fructus exundat.

2. Redemptionis nostrae figura. Christus petra relate ad carnem. Gedeon vero cum audisset, quod per eum Dominus plebem suam a multitudine hostium liberaret, obtulit in sacrificium haedum caprarum, cujus carnem, secundum praecepta angeli, et azyma supra petram posuit, et ea jure perfudit. Quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat, angelus Dei contigit, de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est. Quo indicio declaratum videtur, quod petra illa typum habuerit corporis Christi: quia scriptum est, Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quod utique non ad divinitatem ejus, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret; nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum; sicut scriptum est, Quia concupivit populus cupiditatem pessimam: et dixerunt, Quis nobis dabit carnes (Num. XI, 4)? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua exivit ignis, ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49).

3. Sacrificiorum veterum abolitio revelata. Christus haedus, ovis, vitulus. Crucis mysterium. Advertit igitur vir doctus et praesagus futurorum superna mysteria; et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et septennem alium immolavit Deo. Quo facto manifestissime revelavit post adventum Domini omnia abolenda esse Gentilitatis sacrificia, solumque sacrificium Deo Dominicae passionis pro religione populi deferendum. Etenim vitulus ille typum Christi praeferebat. Septem autem annorum erat, quia in Christo septem spiritualium plenitudo virtutum, ut Isaias dixit, habitabat (Isai. XI, 2). Hunc vitulum et Abraham obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Hic est qui nunc in haedi typo, nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur: haedi, quod sacrificium pro delictis sit; ovis, quod voluntaria hostia; vituli, quod immaculata sit victima. Praevidit ergo mysterium sanctus Gedeon. Denique trecentos elegit ad praelium; ut ostenderet non in numero multitudinis, sed in sacramento crucis mundum ab incursu gravium [PL39.1817] hostium esse liberandum (Judic. VII, 7). Trecenti enim in graeca T, tau, similitudinem crucis ostendunt.

4. Ros in vellere, tum in area; fides primum in Judaea, exinde apud Gentes. Et tamen licet fortis esset et fidens, pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, dicens: Si salvas in manu mea Israel, quemadmodum locutus es, Domine, ecce ego pono lanae vellus in area, et si ros factus fuerit super vellus, et super omnem terram siccitas, cognoscam quia in manu mea secundum promissa tua populum liberabis. Et ita factum est. Sed adjecit postea, ut rursus ros proflueret super totam terram, et siccitas esset in vellere (Judic. VI, et VII). Ros enim in vellere fides erat in Judaea: quia sicut ros verba Dei descendunt. Unde et Moyses ait: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Ergo quando totus orbis infructuoso aestu Gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere, id est, in Judaea. Postea vero quam oves quae perierant domus Israel: unde puto figuram judaici velleris adumbratam: oves, inquam, illae fontem aquae vivae negaverunt, ros fidei exaruit in pectoribus Judaeorum, meatusque suos fons ille divinus in corda Gentium derivavit. Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit. At vero Judaei Prophetas suos et consiliarios perdiderunt. Nec mirum, si perfidiae subeunt siccitatem, quos Dominus Deus prophetici imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus ne pluant super vineam istam (Isai. V, 6). Est enim propheticae nubis pluvia salutaris, sicut et David dixit: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6). Hanc nobis Scripturae divinae totius mundi pluviam pollicebantur, quae Spiritus rore divini rigaret orbem sub Domini Salvatoris adventu. Venit ergo jam ros, venit et pluvia, venit Dominus stillicidia secum coelestia deferens: et ideo jam nos bibimus, qui ante sitiebamus, et divinum illum Spiritum haustu interiore potamus. Hoc ergo praevidit sanctus Gedeon: quia verum et spiritualem rorem etiam Gentes nationesque erant fidei perceptione bibiturae.

5. Ad quid vellus in area. Non tamen otiose Gedeon vellus nec in campo posuit, nec in prato; sed in area, ubi messis est tritici (messis enim multa, operarii autem pauci [Matth. IX, 37]): eo quod per fidem Domini in Ecclesia futura esset messis fecunda virtutum. Nec illud otiosum est, quod exsiccavit vellus Judaicum, et rorem ejus misit in pelvim, ut repleretur aqua, non tamen ipse ex eo rore pedes lavit. Alii debebatur tanti praerogativa mysterii. Exspectabatur Christus, qui sordes omnium solus posset abluere. Non erat tantus Gedeon, qui hoc sibi mysterium vindicaret. Non enim Gedeon, sed Filius hominis venit non ministrari, sed ministrare (Id. XX, 28).

6. Recapitulatio. Rogo vos, fratres, ut non moleste accipiatis, quod propter tardiores quosque et simplices aliquoties ea quae dicuntur, breviter replicamus. Qui enim litterati et docti sunt, Deo propitio sine labore intelligunt quae dicuntur: reliquis vero, id est, idiotis atque simplicibus, nisi brevis recapitulatio facta fuerit, timeo ne ex his quae dicuntur parum capere possint. Gedeon, fratres charissimi, typum gessit Domini Salvatoris. Et quia trecenti secundum graecum computum crucem faciunt, ita tunc Gedeon in trecentis viris Judaeorum populum de crudelissimis gentibus eripuit; quomodo postea Christus per mysterium crucis totum genus humanum de potestate diaboli liberavit. Torcular enim ubi messem terebat, propter assiduas tribulationes, Ecclesiae typum gessit. Messis quae caedebatur, Christianum populum significavit, quem adveniens Christus virga disciplinae vel baculo crucis suae a paleis, id est, a peccatis omnibus separavit. [PL39.1818] Nam et angelus ille qui venit ad eum, et ipse in typum Domini Salvatoris accipitur. Arborem sub qua stetit, et virgam quam tenuit, crucem significasse manifestum est. Petra illa, super quam Gedeon obtulit holocaustum, Christus erat: sic enim ait Apostolus, Petra autem erat Christus. Haedus ille qui oblatus est, humanum genus peccatis obnoxium designavit. Quod angelus virga sua tetigit petram, et exiit ignis, et consumpsit haedum illum: crux tetigit Christum, et de petra, quae erat Christus, ignis exiit charitatis, qui humani generis peccata consumpsit. De se ipso enim verus Gedeon Christus in Evangelio ait, Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut accendatur? Taurus vero quem occidit, et ipse Dominum figurabat, qui pro redemptione generis humani oblatus est. Quod autem septem annorum erat, septemplicem gratiam Spiritus sancti, qui in Christum venit, significasse videtur. Vellus quod in area posuit, et rogavit Dominum, ut in solo vellere esset ros; et in omni terra siccitas, et factum est ita; et iterum rogavit, ut vellus remaneret siccum, et in tota area esset ros: vellus significavit populum Judaeorum, area autem in toto mundo populum omnium Gentium. Et quia primo tempore ros verbi Dei in sola Judaea fuit, et totus mundus in siccitate remanserat; ideo primum ros in vellus venit, et area sicca fuit; postea vero quando Judaei Christum Dominum occiderunt; per passionis injuriam expressum est vellus, et remansit Judaeorum populus aridus et siccus, et in totam aream, id est, in universum mundum, ad omnes gentes, non solum ros, sed etiam pluvia verbi Dei et Apostolorum flumina pervenerunt. Denique in universa terra quasi area, rore gratiae spiritualis irrigatur Ecclesia; et infelix Synagoga ab omni humore vel pluvia divini verbi sicca remansit et arida. Ut haec ergo spiritualis pluvia, et ros divinae gratiae perseveret in nobis, omnia quae praedicantur, salubriter cogitemus, et nobis invicem in colloquendo velut munda animalia ruminemus: ut utilem succum, unde anima nostra in aeternum vivere possit, habere possimus, et talibus deliciis saturati cum propheta dicere mereamur: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine (Psal. CXVIII, 103)! Sed tunc in nobis dulcedo verbi Dei poterit permanere, si hoc etiam aliis plena et perfecta charitate frequentius referendo voluerimus ingerere; ut non solum de nostra, sed etiam de aliorum salute lucra nobis spiritualia possimus providere: auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXXVII. De David et Isai patre suo, et de Golia

1. Idem potest esse figura diversorum. Isai typus Dei Patris. In Scripturis divinis, fratres charissimi, una eademque persona, prout tempus est et locus, diversam significationem habere potest. Nam beatus Isaac (quod optime novit Sanctitas vestra), quando a patre oblatus est, Christum Dominum figuravit; cum vero filio suo Jacob benedixit, et ad accipiendam uxorem in Mesopotamiam misit, Jacob typum habuit Christi, et Isaac Dei Patris imaginem gessit. Iterum beatus Jacob typum Christi habuit, quando uxorem accepit; Dei Patris figuram gessit, quando beatum Joseph plus omnibus filiis diligebat, et tunicam ei polymitam fecit, quae incarnationem Domini Salvatoris significaret. Quomodo ergo tunc factum est, [PL39.1819] fratres charissimi, in beatis Patriarchis, Isaac videlicet et Jacob; ita et in Isai patre David figuratum esse cognoscimus. Quando enim David filium mittebat, ut requireret fratres suos, typum Dei Patris habuisse videtur. Isai misit David, ut requireret fratres suos; et Deus Pater misit Unigenitum suum, ex cujus persona scriptum est, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Ad requirendos enim fratres suos venerat Christus, quando dicebat, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24).

2. David figura Christi. Dixit ergo Isai ad David filium suum: Accipe ephi polentae, et decem formellas casei, et vade, require fratres tuos. Ephi, fratres mei, trium modiorum mensura est: et in tribus mensuris, mysterium intelligitur Trinitatis. Bene noverat hoc mysterium etiam et beatus Abraham. Denique quando sub ilice Mambre in tribus personis sacramentum Trinitatis videre promeruit, tria sata similae misceri praecepit. Tria sata, tres mensurae sunt. Hanc ergo mensuram et Isai dedit filio suo. In decem formellis casei, intelligitur decalogus veteris Testamenti. Venit ergo David cum tribus mensuris et decem formellis casei, ut fratres suos in praelio positos visitaret: quia venturus erat Christus cum decalogo Legis et mysterio Trinitatis, ut genus humanum de potestate diaboli liberaret.

3. Frater increpans David, Judaei vel diabolus Christi adventum invidentes. Veniente autem David, unus e fratribus suis increpavit eum, dicens: Quare dimisisti pauculas oves illas, et venisti ad praelium (I Reg. XVII)? Frater iste senior, qui David typum Domini gerentem per malitiam increpavit, significavit populum Judaeorum, qui per invidiam Christo Domino, qui pro salute generis humani venerat, detraxerunt, et multis frequenter injuriis affecerunt. Quare, inquit, dimisisti oves illas, et venisti ad praelium? Quasi non tibi videtur per os ejus saluti hominum invidens diabolus loqui: tanquam si diceret Christo, Quare dimisisti nonaginta et novem oves quae non erraverunt; et venisti ut unam requireres quae perierat (Matth. XVIII, 12), et eam de manu spiritualis Goliae, id est, de potestate diaboli, per crucis baculum liberatam, ad ovile proprium revocares? Quare, inquit, dimisisti pauculas oves illas? Malo quidem et superbo animo, sed tamen verum dicebat: quia Jesus, sicut jam dictum est, dimissurus erat nonaginta et novem oves, ut quaereret unam, et ad ovile proprium, id est, ad Angelorum consortium revocaret.

4. Leo et ursus a David occisi, diabolus a Christo spoliatus. Priusquam veniret David, cum jam unctus esset a beato Samuele, sicut et ipse Saüli regi dixerat, et leonem et ursum sine armis occidit. Sed et leo et ursus typum diaboli praeferunt: qui pro eo quod de ovibus David aliquid invadere ausi sunt, ipsius David virtute sunt suffocati. Hoc totum, fratres charissimi, quod tunc in David legimus figuratum, in Domino nostro Jesu Christo cognoscimus esse completum. Tunc etenim leonem et ursum strangulavit, quando ad inferna descendens, omnes de eorum faucibus liberavit. Denique audi prophetam ex persona Domini supplicantem: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam: libera me ex ore leonis (Psal. XXI, 21, 22). Et quia ursus in manu fortitudinem habet, et leo in ore: in istis duabus bestiis idem diabolus figuratus est. Hoc ergo ex persona Christi dictum est, ut unica ejus Ecclesia de manu, id est, de potestate diaboli tolleretur.

5. Ante Christum nec animus, nec vires sunt ad pugnandum. Diabolus post adventum Christi religatus. Venit ergo David, et invenit Judaeorum populum in valle Terebinthi positum, ut contra Allophylos dimicaret; quia venturus erat verus David Christus, ut de convalle peccatorum sive lacrymarum humanum genus erigeret. Stabant autem in valle contra Allophylos. In valle erant; quia eos peccatorum pondus oppresserat. Stabant enim, et pugnare contra adversarios non audebant. Quare non audebant? Quia David, [PL39.1820] qui typum Christi gerebat, nondum venerat. Verum est, fratres charissimi. Quis enim contra diabolum pugnare poterat, antequam Christus Dominus genus humanum de potestate diaboli liberaret? David enim interpretatur Manu fortis. Quid eo fortius, fratres, qui universum mundum vicit, armatus non ferro, sed ligno? Stabant ergo filii Israel contra adversarios quadraginta dies. Quadraginta dies, propter quatuor tempora et quatuor partes orbis terrae, vitam praesentem significant, in qua contra Goliam et exercitum ejus, id est, contra diabolum et angelos ejus, Christianorum populus pugnare non desinit: nec tamen vincere posset, nisi verus David Christus cum baculo, id est, cum crucis mysterio descendisset. Ante adventum enim Christi solutus erat diabolus; veniens Christus fecit de eo quod in Evangelio dictum est, Nemo potest intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Venit ergo Christus, et alligavit diabolum.

6. Mordere non potest nisi volentem. Sed dicit aliquis: Si alligatus est, quare adhuc tantum praevalet? Verum est, fratres, multum praevalet; sed tepidis et negligentibus, et Deum in veritate non timentibus dominatur. Alligatus est enim tanquam innexus canis catenis; et neminem potest mordere, nisi eum qui se ad illum ultro mortifera securitate conjunxerit. Jam videte, fratres, quam stultus homo ille est, quem canis in catena positus mordet. Tu te ad illum per voluntates et cupiditates saeculi noli conjungere; et ille ad te non praesumet accedere. Latrare potest, sollicitare potest; mordere non potest, nisi volentem. Non enim cogendo, sed suadendo nocet: nec extorquet a nobis consensum, sed petit.

7. David cum baculo contra Goliam. Christus cum cruce contra diabolum. Golias proprio gladio, diabolus propria iniquitate percussus. Membra nostra arma diaboli, vel templa Dei. Venit ergo David, et invenit Judaeorum populum contra diabolum praeliantem; et cum nullus esset qui praesumeret ire ad singulare certamen, ille qui figuram Christi gerebat, processit ad praelium, tulit baculum in manu sua, et exiit contra Goliam. Et in illo quidem tunc figuratum est quod in Domino Jesu Christo completum est. Venit enim verus David Christus, qui contra spiritualem Goliam, id est, contra diabolum pugnaturus crucem suam ipse portavit. Videte, fratres, ubi beatus David Goliam percusserit; in fronte utique, ubi crucis signaculum non habebat. Sicut enim baculus crucis typum habuit; ita etiam et lapis ille de quo percussus est, Christum Dominum figuravit. Ipse est enim lapis vivus, de quo scriptum est, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Quod autem David non habens gladium ascendit super Goliam, et suo eum proprio interfecit gladio; designatum est quod in adventu Christi suo gladio diabolus victus est, qui per nequitiam suam et injustam persecutionem quam exercuit in Christum, omnium in eum credentium perdidit principatum. Quod autem arma Goliae David posuit in tabernaculo suo; arma diaboli nos fuimus. Sic enim dicit Apostolus, Sicut enim exhibuistis membra vestra arma iniquitatis peccato; ita et nunc exhibete membra vestra arma justitiae Deo: et iterum, Nolite, inquit, exhibere membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 19, 13). Arma enim inimici nostri misit Christus in tabernaculo suo, quando nos qui domus diaboli fueramus, per ipsius gratiam templum Dei esse meruimus. Nam et vicissim nos in Christo, et in nobis Christus habitare cognoscitur. Quod autem Christus in nobis habitet, Apostolus probat, cum in interiori homine dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17). Quod autem iterum nos habitemus in Christo, idem apostolus designavit, dicens: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, [PL39.1821] 27). Et Dominus in Evangelio ad discipulos suos: Ego, inquit, in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 11).

8. Spiritualis Goliae in fronte percussio. Quod vero non in alio membro, sed in fronte percussus est; hoc significat quod modo in nostris Competentibus exercetur: quia quando catechumenus in fronte signatur, spiritualis Golias percutitur, et diabolus effugatur. Et quia de cordibus nostris per gratiam Christi diabolum effugatum esse cognoscimus pariter et sentimus; quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne malis operibus nostris, et impiis vel luxuriosis cogitationibus iterum eum in nos invitare velimus: ne forte (quod Deus non patiatur) impleatur in nobis illud quod scriptum est, Cum immundus spiritus exierit ab homine, vadit per loca arida quaerens requiem, et non invenit: post haec reversus ad domum, de qua exierat, invenit eam scopis mundatam; et adducit secum septem alios spiritus nequiores se: et sunt novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45). Quia ergo nos, nullis praecedentibus meritis, per gratiam Baptismi vacuati sumus omnibus malis, cum Dei adjutorio studeamus repleri spiritualibus bonis: ut quotiescumque nos diabolus tentare voluerit, semper nos Dei Spiritu plenos, et bonis operibus inveniat occupatos; ut impleatur in nobis illud quod scriptum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22). Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXXVIII. De plaga populi propter David, et de altaris aedificatione in area Areuna Jebusaei

1. Judaeorum reprobationis, et electionis Gentium figura. Modo cum Regnorum lectio legeretur, audivimus quod cum Dei plaga saeviret in populo Judaeorum, angelus Domini qui percutiebat, steterit juxta aream Areuna Jebusaei: et ait Dominus angelo percutienti populum, Sufficit, nunc contine manum tuam; et cessavit plaga a populo. Areuna, fratres charissimi, rex erat Jebusaeorum, et partem aliquam possidere videbatur in Jerusalem: quia licet omnes in circuitu nationes subditae fuerint regi David; non tamen permisit Deus, ut Jebusaei ad integrum delerentur: sicut et ipse alibi dicit, Et ego non delebo omnes Gentes, ut in ipsis experiar, utrum timeant me (Judic. II, 21, 22). Dicit ergo propheta ad David: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei. Rex vero ille paganus populum Gentium figurabat. Advertite, fratres, quia in Judaeorum terra non inventus est locus dignus, ubi altare Domini poneretur; sed in terra Gentium locus eligitur, ubi et angelus videtur, et Domini altare construitur, et sic ira omnipotentis Domini mitigatur. Jam tunc figurabatur, quod in Judaeorum cordibus ad offerendas spirituales hostias locus dignus non possit inveniri; sed Gentium terra, id est, Christianorum conscientia eligitur, ubi templum Domini collocetur. Quam rem Apostolus evidenter ostendit, dum Judaeos increpat, dicens: Vobis, inquit, oportuit loqui primum verbum Dei; sed quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes (Act. XIII, 46). Hoc est dicere, Quia Christum repulistis, et dignum locum non praeparastis in quo altare Domini poneretur, in terra Gentium, id est, in cordibus omnium populorum altare Domini collocamus. Et inde est quod nobis idem apostolus clamat: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Et ideo attendite, fratres charissimi, quia tunc gentilis regis terra eligitur, quando populus Judaeorum Dei plaga percutitur: quod in passione Domini [PL39.1822] videmus esse completum. Nam quando Judaeorum populus crucifigens Dominum reprobatur, tunc in area Gentium, id est, in omni terra, altare Domino consecratur. Angelus ergo Domini in area regis gentilis stetit; et verus angelus, id est, Christus, Gentium populum visitavit.

2. Idem tractatur argumentum. Rex ergo ipse obtulit beato David aream et boves ad holocaustum; sed rex David accipere noluit, nisi prius pretium daret: et hoc in adventu Domini Salvatoris impletum est. Nam quia gratia nullis praecedentibus meritis, gratis datur; Gentium corda sibi assumere noluit, nisi prius pro eis pretium sanguinem daret. Quid ergo dedit? Quinquaginta, inquit, siclos argenti (II Reg. XXIV). In quinquagenario numero, et gratia Spiritus sancti intelligitur, et peccatorum remissio designatur. Nam quinquagesimo die Spiritus sanctus Apostolis mittitur; et in veteri Testamento quinquagesimus annus remissioni et indulgentiae consecratur. David quidem illi argentum dedit; noster vero David, cujus ille typum tenebat, pretiosum sanguinem fudit. Ergo ut aream pagani regis David emeret, siclos quinquaginta obtulit; et verus David Christus, ut in area Gentium altare sibi constitueret, quinquagesimo die gratiam Spiritus sancti et peccatorum indulgentiam dedit. Et ideo, fratres, quia in nobis et de nobis templum sibi dignatus est facere, in domo sua non patiatur injuriam: quia si a peccatis nostris injuriam pertulerit, cito discedit; et vae miserae animae, de qua ille discedit! Sine dubio enim qui a lumine deseritur, a tenebris occupatur. Ita ergo cum ipsius adjutorio agere studeamus, ut tam pium Dominum non solum hospitem recipere, sed etiam perpetuum habitatorem habere mereamur: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXXIX. De judicio Salomonis inter duas meretrices: contra Arianam haeresim

1. Ecclesia catholica et haeresis Ariana in duabus meretricibus. Filii aequalitas ex omnipotentia et bonitate Patris demonstratur. De duabus meretricibus, dilectissimi fratres, quae ad judicium Salomonis venerunt, unde nobis ad vesperam lectio recitanda est; ex quibus una quae erat non solum luxuriosa, sed etiam crudelis et impia, clamabat ad regem, ut dividi juberet infantem: nunc si libenter accipitis, de ipsis quid sancti Patres nostri exposuerunt, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Illa enim quae clamabat, ut puer integer servaretur, Ecclesiae catholicae typum gerebat: illa alia crudelis et impia, quae clamabat ut puer divideretur, Arianam haeresim designabat. Catholica enim quasi mater piissima omnibus haereticis clamabat: Nolite Christum minorem facere Patre, nolite unitatem dividere, nolite unum Deum diversis gradibus dividendo, veluti idola Gentium in vestris cordibus fabricare, totum nobiscum possidete: si vultis habere pacem, nolite unitatem scindere. Non enim si vos totum tenueritis, nobis nihil remanet. Tanta est illius omnipotentia, ut eum omnes totum possideant, et singuli totum. Sed impia et crudelis haeresis clamat: Non, sed dividatur. Quid est, Dividatur; nisi, Non Filius aequalis sit Patri? Dum enim Filio subtrahit aequalitatem, et bonum omnipotentemque denegavit Patrem. Deus enim Pater, si potuit filium sibi similem gignere, et noluit; non est bonus: si voluit, et non potuit; non est omnipotens. Certi estote, fratres mei, quia huic sententiae nullus unquam Arianorum poterit respondere; sed quoties constricti fuerint verissima ratione, velut anguis lubricus ad alias quascumque quaestiones callidas et tortuosas refugiunt.

[PL39.1823] 2. Haereditas testamento Christi relicta. Ergo, fratres charissimi, testamentum profero, verba testatoris refero. Si habet quod dividatur, ibi invenio: si non habet quod dividatur, ex ipso testamento illis resisto. O infelix haeretice, quid habet testamentum? Audi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Haec est Christianorum haereditas. Et quis est ipse testator? Lege testamentum, et invenis. Cum propheta de Domino loqueretur, ait: Magnificabitur usque ad terminos terrae, et iste erit pax (Mich. V, 4 et 5). Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): non divisoribus sanctae unitatis, sed hominibus bonae voluntatis. Ipse est haereditas, ipse testator; ipsum quaeris dividere? Quid partiris unum? Si unum diviseris, integrum nihil habes.

3. Dei divisio. O Ariana haeresis crudelis et impia, erubesce! Judicante Salomone, meretrix ne unum vivum, ne undecumque conceptum etiam natum proderet, non dimisit dividi filium suum; et tu dividis Deum tuum? Illa etsi meretrix, tamen pia; quia mater: tu, haeresis, impia; quia non mater. Quod paris, praefocas; quod non parturis, congregas. Viscera tua duruerunt; illius tremuerunt. Quid dicit illa, quae typum gerebat catholicae matris? Date illi puerum, et nolite dividere eum (III Reg. III). Filius meus est: sed melius apud illam migret natus, migret totus; tamen apud me maneat maternus affectus. Date illi puerum, non auferantur vota, membrorum illius integritas non dividatur, ne mihi pietas auferatur. Quod dicit, Date illi puerum, et nolite dividere; ecce et ego dico, Totum posside, et noli dividere Deum. Non, inquit; sed si vis habere pacem, divide haereditatem. Sine praejudicio dico. Et quomodo habeo dividere? Audi: Pater major me est, Filius minor, Spiritus creatura. O partes! o justitia! o aequitas! Facio partem; quia divido pacem. Si enim fracta fuerit pax, jam non est pax. Sed quomodo apud te pax illibata est, apud quem fides integra non est? Unde quia mecum vis possidere, et pacem vis dividere, haereditatem non vis dividere?

4. Servanda unitas in Domino. Postremo, si more tuo non paci, sed perfidiae studes; vade, interpella judicem Christum, videamus quid tibi dicturus est. Dic ei quod in Evangelio dictum est: Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Sine dubio respondet tibi: Amice, quis me constituit judicem aut divisorem (Luc. XII, 13, 14)? Vis dividere pacem, et quaeris habere judicem pacem; judex tuus nolo esse. Pax sum, consentientibus assideo, litigantes fugio. Si enim omnibus Christianis meis per unam voluntatem unum cor habere concedo, quomodo inter me et Patrem divido unitatem, qui omnibus fidelibus meis unum cor et unam tribuo charitatem? Quid ait Dominus Philippo? Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, ego veni Patri meo te adjungere, tu noli me separare. Quid quaeris quasi alterum praeter me? Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Tanta est in nobis similitudo, tanta unitas, tanta charitas, ut ego in Patre sim, et Pater in me. Per quam unitatem vos Dominus sibi jungere et conservare dignetur: praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XL. De Elia

1. Elias Salvatoris typus. Gentes in corvis figuratae. Ecclesia nigra et formosa. In lectionibus quae nobis diebus istis recitantur, fratres charissimi, frequenter admonui, ut non sequamur litteram occidentem, et [PL39.1824] vivificantem Spiritum relinquamus. Sic enim Apostolus: Littera enim occidit, Spiritus vivificat (II Cor. III, 6). Si enim hoc tantum volumus intelligere, quod sonat in littera, aut parvam aut prope nullam aedificationem de divinis lectionibus capiemus. Illa enim omnia quae recitantur, typus erant et imago futurorum. In Judaeis enim figurata, in nobis gratia Dei donante completa sunt. Beatus enim Elias typum habuit Domini Salvatoris. Sicut enim Elias a Judaeis persecutionem passus est; ita et verus Elias Dominus noster ab ipsis Judaeis reprobatus est et contemptus. Elias reliquit gentem suam; et Christus deseruit Synagogam. Elias abiit in desertum; et Christus venit in mundum. Elias in deserto corvis ministrantibus pascebatur; et Christus in deserto mundi hujus Gentium fide reficitur. Corvi enim illi qui beato Eliae jubente Domino ministrabant, Gentium populum figurabant. Propterea et de Gentium Ecclesia dicitur, Nigra sum et formosa, filia Jerusalem (Cant. I, 4). Unde est Ecclesia nigra et formosa? Nigra per naturam, formosa per gratiam. Unde nigra? Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Unde formosa? Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 7, 9). Unde nigra? Apostolus dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati. Unde formosa? Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). Vere Ecclesia Gentium corvis similis erat, quando viventem Dominum contemnebat, et ante acceptam gratiam, velut morticinis cadaveribus, idolis ministrabat.

2. Deus omni bene operanti loquitur. Vidua quae Eliam suscepit, Ecclesiae figura. Post haec jubetur Elias proficisci in Sareptam Sidoniorum, ut ibi pascatur a vidua. Sic enim ad eum Dominus dixit: Vade in Sareptam Sidoniae; ego mandavi viduae, ut te pascat ibi. Quomodo et per quem mandavit Deus viduae, cum prope nullus tunc alius esset propheta, cum quo Deus manifestius loqueretur, nisi beatus Elias? Quia licet essent eo tempore aliqui de filiis Prophetarum; ita persecutionem Jezabel metuebant, ut vix vel absconditi evadere possent. Ego, inquit Dominus, mandavi viduae. Quomodo mandat Dominus, nisi inspirando quod bonum est intus in anima per gratiam suam? Ac sic omnis homo qui boni aliquid operatur, Deus illi loquitur intus. Nemo ergo de se, sed de Domino glorietur. Numquid tunc in Judaea non erant multae viduae? Et quid fuit, quod nulla Judaeorum vidua beato Eliae cibum meruit ministrare; sed ad viduam gentilem mittitur, ut ab ipsa pascatur? Vidua enim ista ad quam Propheta mittitur, typum Ecclesiae gerebat; sicut et corvi illi, qui Eliae ministraverant, figuram Gentium habuerunt. Venit ergo Elias ad viduam; quia Christus venturus erat ad Ecclesiam.

3. Mors spiritualis credenti necessaria. Sed videamus, fratres dilectissimi, ubi beatus Elias viduam illam invenit. Exierat enim, ut aqua se lavaret, et ligna colligeret. Quid enim aqua et quid ligna significent, videamus. Satis enim ista duo Ecclesiae et amica et necessaria esse cognoscimus, id est, lignum et aquam. Denique sic scriptum est: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I, 3). Nam in ligno crucis mysterium, in aqua ostenditur Baptismatis sacramentum. Exierat ergo, ut colligeret duo ligna. Sic enim respondit beato Eliae, cum ab ea cibum peteret. Dixit enim: Vivit Dominus, quia non habeo nisi pugillum farinae, et modicum olei in vase: et ecce ego exeo, ut colligam duo ligna, et faciam mihi cibum et filio meo; et manducabimus, et moriemur (III Reg. XVII). Sicut ergo supra dixi, vidua illa typum habebat Ecclesiae, filius viduae figuram gerebat populi Christiani. Veniente ergo Elia, exiit vidua colligere duo ligna. Videte, fratres, quia non dixit tria, nec quatuor, nec unum tantummodo lignum; sed duo ligna colligere voluit. Ideo duo ligna colligebat, quia in typo Eliae Christum excipiebat. Duo ligna volebat [PL39.1825] colligere, quia crucis mysterium desiderabat agnoscere. Crux enim Domini Salvatoris duobus lignis aptata est. Ideo duo ligna colligebat vidua illa, quia in illum qui in duobus lignis pependit, creditura erat Ecclesia. Dixit ergo vidua illa, Colligo duo ligna, ut faciam cibum mihi et filio meo; et manducabimus, et moriemur. Verum est, fratres dilectissimi: nemo in Christum crucifixum credere merebitur, nisi huic saeculo moriatur. Nam quicumque corpus Christi digne manducare voluerit, necesse est ut moriatur praeteritis, et vivat futuris.

4. Suscitationis Gentium figura. Haec fit a tota Trinitate. Vidua ergo illa, sicut diximus, Ecclesiam figurabat; filius viduae typum Gentilis populi praeferebat. Filius viduae defunctus jacebat; quia et filius Ecclesiae, id est, populus Gentium multis peccatis et criminibus mortuus est. Orante Elia filius viduae suscitatur: veniente Christo filius Ecclesiae, id est, populus Christianus de carcere mortis reducitur. Elias inclinatur in oratione, et vivificatur viduae filius; et Christus procumbit in passione, et suscitatur populus Christianus. Quod autem tribus vicibus beatus Elias ad resuscitandum puerum incurvatus est; hoc etiam antequam ego dicam, credo quod Charitatis vestrae praevenit intellectus. Nam quod tribus vicibus inclinatur, mysterium Trinitatis ostenditur. Viduae enim filium, id est, populum Gentium, nec solus Pater sine Filio, nec Pater et Filius sine Spiritu sancto, sed tota Trinitas suscitavit. Denique hoc etiam in sacramento Baptismatis demonstratur, dum tertia vice vetus homo mergitur, ut novus surgere mereatur.

5. Gratiae per adventum Christi conferendae figura. Praedicavit Christus annos tres et menses sex. Post haec ostendit se beatus Elias regi, et ascendit in montem Carmeli, et posuit caput suum inter genua sua, et oravit ut Dominus daret pluviam super terram. Et dixit ad puerum suum: Respice contra mare. Et renuntiavit puer, se penitus nihil vidisse. Et ait illi: Vade, et considera septies. Septima autem vice renuntiavit et dixit: Video nubeculam parvulam, quasi vestigium hominis, ascendentem de mari (III Reg. XVIII). Et subito contenebrati sunt coeli, et facta est pluvia magna. Elias ergo, sicut diximus, figuram habuit Domini Salvatoris. Elias oravit, et sacrificium obtulit; et Christus pro universo mundo se ipsum immaculatum sacrificium tradidit. Elias oravit in monte Carmeli; et Christus in monte Oliveti. Elias oravit, ut pluvia in terram veniret; et Christus, ut in cordibus humanis gratia divina descenderet. Quod autem dixit Elias ad puerum suum, Vade, et considera septies; septiformem sancti Spiritus gratiam, quae danda erat Ecclesiae, designabat. Et quia ipse dixit se vidisse nubeculam parvulam ascendentem de mari; carnem Christi figurabat, quae in mari mundi istius nascitura erat. Quamobrem, ne forte aliquis dubitet, nubem illam vestigium hominis habuisse, dixit: illius utique hominis qui dixit, Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI, 13)? Sicut ergo orante Elia post tres annos et sex menses pluvia de coelo descendit; ita et in ad ventu Salvatoris tribus annis et sex mensibus, quibus praedicare dignatus est, pluvia verbi Dei totum mundum feliciter irrigavit. Et sicut tunc in adventu Eliae omnes sacerdotes idolorum interfecti sunt et deleti; ita in adventu veri Eliae, id est, Domini nostri Jesu Christi, observatio sacrilega Paganorum destructa est.

6. Recapitulatio. Haec breviter Charitatis vestrae sensibus intimantes, velut pauca capitula, quasi quaedam indicula, fidei vestrae oculis demonstramus, per quae sancta desideria vestra ad perscrutanda divina mysteria salubriter incitentur: et ut spirituale pabulum sanctis animabus vestris jugiter ruminandum salubri consilio procuremus, ne forte de memoria excidat, si jubetis, recapitulationem ex his quae dicta sunt, faciamus. Sicut ergo supra diximus, sanctum Eliam intelligite typum habuisse Domini Salvatoris. Denique sicut Dominus posteaquam multas virtutes [PL39.1826] exercuit, posteaquam passus est, resurrexit et ascendit in coelum: ita et Elias post mirabilia quae per eum Deus fecit, igneo curru elevatur ad coelum. Quod Elias deseruit Judaeam, significavit quod Christus reliquerit Synagogam. Corvi qui Eliae ministraverunt, sicut jam dictum est, figuram gentilis populi monstraverunt. Vidua illa quae eum in Sarepta suscepit, typum gessit Ecclesiae. Duo ligna quae colligebat, crucis mysterium figurabant. Haec ergo, fratres charissimi, si sincera, sicut credimus, benignitate suscipitis, et velut munda animalia assidua cogitatione in vestris cordibus ruminatis, implebitur in vobis illud quod scriptum est. Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov XXI, 20): regnante ipso Deo nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XLI. De Elisaeo, I

1. Manichaei Vetus Testamentum unde blasphemant. Prophetae Elisaei aevo contempti. Parvulorum percussio misericordiae magis quam crudelitatis fuit. Severitatis hujus exemplum de Novo Testamento. Cum divina lectio legeretur, audivimus quod praetereunte beato Elisaeo pueri irridentes clamaverunt, Ascende, calve. Ob quam rem, orante Elisaeo, egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt quadraginta duos pueros (IV Reg. II, 23). Inimici Dei et hostes animae suae immundissimi Manichaei, qui Scripturam Veteris Testamenti non solum recipere nolunt, sed etiam rabido ore blasphemare praesumunt, solent dicere: Quae fuit tanta crudelitas in Elisaeo, ut propter jocularia verba infantum, quadraginta duos pueros fecerit lacerari? Et ideo qualiter eorum insaniae respondendum sit, breviter Charitati vestrae suggeremus. Tempore illo quo beatus Elisaeus in Judaea fuit, tam ille quam reliqui Prophetae, non solum non honorabantur ex maxima parte populi, sed etiam irrisui et opprobrio habebantur, et velut insani atque arreptitii credebantur: in tantum, ut eo tempore quo beatus Elisaeus unum de filiis Prophetarum mitteret, ut Jehu ungeret in regem, principes qui sedebant cum Jehu, dicerent: Quid ad te venit insanus iste (Id. IX, 11)? Prophetam Domini videbant, et eum esse arreptitium blasphemabant, Nam in illo tempore sancti Prophetae ita in grandi contemptu et opprobrio habebantur, ut etiam beato Elisaeo, qui tanta miracula faciebat, sicut supra diximus, pueri indisciplinati clamarent, Ascende, calve; ascende, calve. Quam rem etiam parentibus suis instigantibus fecisse credendi sunt. Manifeste pueri illi non clamarent, si hoc eorum parentibus displiceret. Dolens ergo beatus Elisaeus de interitu populi, imo sanctus Spiritus per beatum Elisaeum volens reprimere superbiam Judaeorum, fecit venire duos ursos, et laceraverunt quadraginta duos pueros; ut percussis parvulis majores reciperent disciplinam, et mors filiorum fieret disciplina parentum; et Prophetam quem mirabilia facientem nolebant amare, discerent vel timere. Sed ita perseveraverunt Judaei in malis suis, ut sibi de medicamentis vulnera facerent; et inde acquirerent mortem, unde poterant obtinere salutem. Converterunt enim sibi lucem in tenebras, et dulcedinem in amaritudinem commutaverunt. Denique impletum est in illis quod scriptum est, Percussi filios vestros, et disciplinam non recepistis (Jerem. II, 30). Nemo ergo beato Elisaeo ore vipereo derogare praesumat: quia hoc quod de pueris illis factum est, non tam ipse propria virtute, quam per illum Spiritus sanctus fecisse credendus est. Sed hoc, sicut dixi, pro grandi pietate et ineffabili misericordia factum est; ut quia Deo humiliter praedicantibus Prophetis [PL39.1827] Judaei nolebant credere, vel cum severitate vindictam irrogantem metuerent, et timentes mortem corporum, vel sic salutem requirerent animarum. Quam rem non solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo per beatum Petrum apostolum in Anania et Sapphira legimus fuisse completam: quos ideo Petri sententia damnavit, ut nullus in oblationibus vel muneribus suis Spiritui sancto mentiri praesumat.

2. Judaeorum insania in passione Domini. Punitio eorum per Titum et Vespasianum futura figuratur. Quot Judaei tunc perempti, quot captivi. Et quidem, fratres charissimi, secundum litteram ita credendum est, ut supra suggessimus, quod beatus Elisaeus non iracundiae morbo commotus, sed zelo Dei succensus, ad corrigendum populum Judaeorum parvulos illos permisit lacerari; non ut vindicaret, sed potius ut illos corrigeret: tamen in hoc facto etiam passio Domini Salvatoris praefigurata fuisse evidenter ostenditur. Nam quomodo pueri illi indisciplinati clamaverunt beato Elisaeo, Ascende, calve; ascende, calve; ita et insensati populi Judaeorum vero Elisaeo Christo tempore passionis voce sacrilega clamaverunt, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Quid est, Ascende, calve; ascende, calve? nisi, Ascende crucem in loco Calvariae. Et hoc attendite, fratres, quia sicut sub Elisaeo quadraginta duo pueri lacerati sunt; ita et post quadraginta duos annos passionis Dominicae, venerunt duo ursi, Vespasianus et Titus. Et hoc considerate, fratres, quia in solemnitate Paschali facta est obsidio Judaeorum; ut justo Dei judicio ex omnibus provinciis congregati Judaei, in ipsis diebus poenam sibi debitam sustinerent, in quibus verum Elisaeum Dominum et Salvatorem nostrum in cruce suspenderant. Illo enim, id est, quadragesimo secundo anno a die passionis Domini nostri, quasi divina manu acti Judaei, Jerosolymis, sicut solebant, ad celebrandum Pascha convenerant. In historiis legimus, quod tunc tricies centena millia hominum ex Judaeis Jerosolymis fuerint congregata: ex quibus ferro et fame undecies centena millia leguntur esse consumpta, et centum millia juvenum Romam perducti sunt in triumphum. Duobus enim annis obsessa est civitas illa, et tanta multitudo mortuorum de civitate projecta est, ut muris ipsa cadavera coaequarentur. Istam ergo vastationem figurabant illi duo ursi, qui quadraginta duos pueros propter irrisionem beati Elisaei lacerasse dicuntur: et impletum est quod dixerat Psalmus, Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Quia, sicut dictum est, post quadraginta duos annos a duobus ursis, Vespasiano et Tito, gens illa sacrilega quod merebatur, excepit.

3. Judaeorum infelicitate moniti, fidem rectam tenentes et charitatem integram conservantes, servire Domino laboremus. Et quia infelices Judaei propter superbiam repudiari et despici, ac per totum mundum dispergi meruerunt; nos quibus tanta beneficia pietas divina concessit, cum omni humilitate fidem rectam tenentes, et ut superbia in nobis locum invenire non possit, charitatem integram cum omnibus hominibus conservantes, usque ad finem vitae nostrae mundo corde et casto corpore servire Domino laboremus: ut post laborem bonorum operum, illam desiderabilem vocem audire mereamur, Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21): quia bene administrasti vitam temporaneam, accipe sempiternam; quia custodisti pretium sanguinis mei, sume consortium regni mei. Ad quod regnum vos pietas divina perducere dignetur, quae vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XLII. De Elisaeo, II

1. In Elisaeo Christus exhibetur. In vidua paupere, [PL39.1828] Ecclesia. Illa a debitis per oleum, haec a peccatis per charitatem soluta. Sicut de beato Elia diximus, fratres charissimi, quod typum habuerit Domini Salvatoris: ita et sanctum Elisaeum confidenter et secure asserimus Salvatoris nostri imaginem praetulisse. Clamavit enim ad beatum Elisaeum, sicut in lectione divina audistis, vidua quaedam, et voce flebili supplicavit, dicens: Vir meus mortuus est, et ecce creditores veniunt, et volunt mihi tollere filios meos. Ille autem interrogavit eam, quid haberet in domo sua. Respondit mulier, et ait: Vivit Dominus, quia non habeo, nisi modicum olei, quo ungar. Et dixit Elisaeus: Pete vasa a vicinis tuis, et clauso ostio, mitte ex illo oleo in omnia vasa; et cum plena fuerint, vende, et redde creditoribus tuis. Vidua ista, fratres charissimi, typum Ecclesiae praeferebat; sicut et illa quae meruit beatum Eliam excipere. Vidua ergo ista, id est, Ecclesia, debitum grave contraxerat, non solidorum, sed peccatorum. Debitum habebat, et creditorem crudelissimum sustinebat: quia se diabolo multis peccatis obnoxiam fecerat. Sic enim et propheta praedixit: In peccatis vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Isai. L, 1). Vidua ergo illa pro tam grandi debito captiva quodam modo tenebatur. Captiva erat, quia redemptor nondum venerat. Sed posteaquam viduam istam verus redemptor Christus Dominus visitavit, ab omnibus debitis liberam fecit. Unde enim illa vidua liberata sit, videamus. Unde, nisi de augmento olei? In oleo misericordia intelligitur. Ergo viduae illi ideo debitum creverat, quia oleum misericordiae peccando perdiderat. Considerate, fratres: defecit oleum, et debitum crevit; crevit oleum, et periit debitum: creverat cupiditas, et periit charitas: redit charitas, et perit iniquitas. Veniente vero Elisaeo Christo Domino, vidua, hoc est, Ecclesia, per augmentum olei, id est, donum gratiae et misericordiae, vel charitatis pinguedine, de peccatorum debito liberatur.

2. Vasa vacua, Gentes. Quid tamen ei beatus Elisaeus dixerit, videamus. Pete vasa multa a vicinis et proximis tuis, et clauso ostio infunde in vasculis vicinorum. Qui erant isti vicini, nisi Gentium populi? Et licet vidua illa Ecclesiae typum habuerit, tamen vidua erat; et ideo vicini illi unde vasa petebantur, populum Gentium figurabant. Quae tamen vasa vacua exhibebantur, ut oleum misericordiae accipere mererentur: quia omnes Gentes, antequam donum gratiae consequantur, fide et charitate et bonis operibus vacuae esse probantur. Denique omnes qui ad salutare Baptismum consequendum Ecclesiae offeruntur, et chrisma et oleum benedictionis accipiunt; ut jam non vasa vacua, sed Deo plena, et templum Dei esse mereantur.

3. Amor proprius inops et indigens. Charitas dives, et omnibus abundans. Erogando crescit. Considerate ergo, fratres charissimi: quamdiu vidua illa oleum in vasculo proprio habuit, nec sibi sufficiebat, nec debitum reddere poterat. Verum est, charissimi, qui se solum diligit, nec sibi sufficit, nec peccatorum suorum debitum reddit: cum vero in alienis vasculis, id est, omnibus vicinis et propinquis, et omnibus omnino hominibus coeperit oleum charitatis infundere, tunc et sibi sufficere, et ab omnibus se debitis poterit liberare. Et vere, fratres, talis est natura sancti amoris et verae charitatis, ut erogando crescat; et quantum in aliis plus expenditur, tantum in se abundantius cumuletur. Cibum corporis si volueris egenti tribuere, ad praesens quod illi dederis, tu habere non poteris: panem charitatis si dederis centum hominibus, integer manet; si universo mundo largiri volueris, tibi nihil deficit: imo non solum non deficit, sed omnium illorum quibus largitus fueris, lucrum tibi multipliciter crescit. Verbi gratia, unum [PL39.1829] panem charitatis habebas; si nemini dedisses, ipsum solum haberes: mille hominibus dedisti, mille panes acquisisti; quia tanta est possessio charitatis, ut et singulis tota sit, et omnibus integra esse possit. Ergo et aliis dedisti, et tu nihil penitus perdidisti: imo non solum non perdidisti, sed sicut jam dixi, quidquid aliis a te collatum est, tu centupliciter acquisisti. Ergo, fratres charissimi, agnoscite viduam non alio, nisi de oleo, a suis creditoribus absolutam; et intelligite Ecclesiam catholicam non aliunde, nisi per oleum misericordiae Dei, de suis fuisse criminibus liberatam.

4. Vasa charitatis, homines, implentur cum amantur. Sed hoc attendite, fratres, quod mulier illa quamdiu habuit vasa, ubi oleum infunderet, tamdiu oleum crevit. Nam dixit filio suo, Affer mihi vas. Et ille respondit, Non habeo. Et ait Scriptura stetisse oleum, posteaquam ubi poneret, non invenit. Sic, dilectissimi fratres, tamdiu charitas augetur, quamdiu tribuitur. Et ideo etiam ex industria debemus vasa quaerere, ubi oleum possimus infundere: quia probavimus quod dum aliis infundimus, plus habemus. Vasa charitatis, homines sunt. Si charitatis oleo volumus abundare, non solum bonos, sed etiam malos debemus diligere: bonos, quia boni sunt; malos, ut boni fiant. Habet enim hanc virtutem oleum charitatis, ut et bonos meliores faciat, et malos de peccatorum tenebris ad lucem veritatis reducat.

5. Clauso ostio vel aperto quis agat. Quod autem ait Scriptura, clauso ostio viduam illam oleum in vasculis infudisse; hoc significavit, ut unusquisque eleemosynam clauso ostio faciat, id est, pro solo Dei amore; non ideo ut laudetur ab hominibus, sed ut apud Deum invenire gratiam mereatur. Qui enim pro laude humana eleemosynam facit, aperto ostio facit; quia apertum omnibus patet. Qui vero pro sola vita aeterna et pro remissione peccatorum bona opera fecerit, etiamsi publice faciat, clauso ostio facit: quia de illa eleemosyna non hoc quaerit quod videtur, sed quod non videtur. Laus enim humana videtur; aeternum praemium non videtur. Sed audi quid dicit Apostolus: Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Securus ergo unusquisque eleemosynam faciat, tantum ut pro illa gloriam humanam non requirat.

6. Mulier Sunae ex sterilitate ad foecunditatem transiens, Ecclesiae typus. Post haec audivimus, quod dum beatus Eisaeus transiret per Sunam, quaedam mulier magna susceperit eum, et dixerit ad virum suum: Animadverto quod homo iste vir Dei sit: faciamus illi caenaculum, et ponamus ei in eo lectum, mensam, sellam et candelabrum; ut quando venerit, maneat ibi. Et mulier illa sterilis erat, sed orante Elisaeo, genuit filium. Sic et Ecclesia, antequam Christus veniret, sterilis fuit. Et sicut illa, orante Elisaeo, genuit filium; ita et Ecclesia, veniente ad se Christo, genuit populum Christianum. Sed filius mulieris illius, dum Elisaeus absens esset, mortuus est: sic et filius Ecclesiae, hoc est, populus Gentium, antequam Christus veniret, peccatis mortuus erat. Descendente de monte Elisaeo, filius viduae huic vitae redditur; descendente de coelo Christo, filius Ecclesiae, id est, populus Gentium suscitatur: sed hoc qualiter factum sit, videamus.

7. Praeceptum non resalutandi in Scriptura quid vetet. Ut puer Elisaei, sic nec Moyses potuit vitam reddere. Mortuo enim filio suo, mulier illa abiit, et vestigiis se sancti Elisaei prostravit. Beatus vero Elisaeus dedit baculum suum puero, et dixit ad eum: Vade, et mitte baculum meum super faciem pueri. Si te salutaverit homo, non resalutes eum (IV Reg. IV). Hoc loco, fratres, videte, ne alicui subrepat impia cogitatio, et dicat quod augurium beatus Elisaeus observare voluerit; et ideo jusserit puero suo, ut salutantem se in via non resalutaret. Frequenter hoc in Scripturis legimus: sed pro celeritate est dictum, non pro aliqua superflua et sacrilega observatione praeceptum, ac si [PL39.1830] diceret, Ita velociter ambula, ut nullis fabulis in via occupari aut retardari praesumas. Abiit ergo puer, et misit baculum super faciem pueri; et penitus non surrexit. Puer iste typum habuit beati Moysi. Misit enim eum Deus cum baculo in Aegyptum: sed baculus sine Christo flagellare Aegyptum potuit; de originali vero vel actuali peccato liberare vel resuscitare non potuit. Nihil enim, dicente Apostolo, ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19). Opus erat ut qui baculum miserat, ipse descenderet. Baculus sine Elisaeo nihil valebat; quia crux sine Christo nihil poterat.

8. Elisaeus se inclinans puerum, Christus se humilians mundum resuscitavit. Venit ergo beatus Elisaeus, et ascendit in coenaculum; quia venturus erat Christus, et ascensurus crucis patibulum. Inclinavit se Elisaeus, ut puerum resuscitaret; humiliavit se Christus, ut mundum in peccatis jacentem erigeret. Misit Elisaeus oculos super oculos, manus super manus. Videte, fratres, quantum se vir ille perfectae aetatis contraxit, ut parvulo mortuo et jacenti congrueret. Quod enim Elisaeus in puero praefiguravit, hoc in toto genere humano Christus implevit. Audi Apostolum dicentem, Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 8). Quia parvuli eramus, parvulum se fecit; quia mortui jacebamus, pius se medicus inclinavit: quia et revera, fratres, nemo potest jacentem erigere, si se noluerit inclinare. Quod autem puer oscitavit septies, septiformis gratia sancti Spiritus ostenditur, quae humano generi, ut resuscitetur, in adventu Christi tribuitur. De ipso Spiritu dicit Apostolus, Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Ipsum etiam Spiritum Dominus dedit discipulis, quando insufflavit et dixit, Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Os enim quodam modo super os posuit, quando insufflando Spiritum dedit. Gratias ergo agamus piissimo Redemptori, qui nos nullis praecedentibus meritis suscitavit; et non solum de morte perpetua eripuit, sed etiam adjuvante gratia ipsius, si bene egerimus, aeterna praemia repromisit. quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XLIII. De Naaman Syro

1. Cum Naaman regis Syriae princeps perfusus lepra fuisset, cumque horrendae plagae maculoso affectus contagio, et sibi jam et cunctis horreret; dolebat rex Syriae talis se viri privatum auxilio, per quem plurima confecerat bella, gentes domuerat, victorias perpetrarat, et de manu hostium, Syrorum populum liberaverat. Tunc audit Naaman apud Israelem populum Elisaeum esse prophetam sanctissimum, mirandis virtutibus praeditum, et stupendis operibus nominatum; per quem posset et causae periculo liberari, et perniciosa varietate tergi. Mox suum pergit ad regem, commendari se litteris Israelitarum regi deposcit. Confestim in hunc modum rex ad regem litteras mittit. Misi, inquit, ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra ipsius.

2. Has litteras cum rex a rege missas acciperet et legisset, scidit vestimenta sua, dicens: Videte, inquit, videte quoniam malitiam iste conquirit: misit enim ad me hominem, ut curem eum a lepra ipsius. Numquid Deus sum ego, ut mortificare aut vivificare possim? O fides Naaman principis! o istius perfidia regis! Naaman Syrus fideliter festinat ad Deum; et rex perfidus suum discindit vestimentum. Diffidunt qui noverant; et qui non noverant, credunt. Domestici repugnant; et externi festinant. Rex Syriae credit posse fieri quod audierat; et rex Israel non credit fieri posse quod noverat. Alieni currunt ad auxilium; et proprii coeleste denegant donum. Qui praedicare debuit, destruit; [PL39.1831] et qui destruere potuit, festinavit: ut tanto gloria potior esset externis, quanto perfidia innotuerat regis.

3. Tunc ad Elisaeum cum regis commotio pervenisset: Mitte, inquit, ad me, mitte Naaman Syrum: ut sciat quia est Deus in Israel. Adducitur itaque ad ostium hominis Dei Naaman Syrus cum quadrigis et equitibus, et potentatu magnifico. Ad quem exivit homo Dei, dicens: Vade, et baptizare in Jordane septies; et mundaberis. Quo audito, Naaman commotus proripuit se, dicens: Ego dicebam quoniam exiet ad me homo Dei, et imponet super me manum suam, et invocabit Dominum Deum suum; et curabit me a lepra mea. Si enim aquis me mundari oportet, nonne meliores sunt aquae penes nos? Tunc dixit ad eum quidam ex suis: Numquid difficile verbum est, quod locutus est Propheta ad te? Quare non facis quod dixit? Tunc reversus est Naaman, et descendit in Jordanem; et baptizatus septies, ascendit inde mundatus: et facta est caro ejus quasi caro infantis pueri. Tunc miratur Naaman, tunc stupet, tunc Prophetam conspicit, tunc coelum attendit. Miratur uno jussu adfuisse virtutem, miratur operatum Deum, miratur detersum tanti temporis vitium, miratur sese corpore mutatum et mente. Perniciosa ab eo contagio pellitur, et optata sanitas reparatur. Totus homo naturae redditur; quia perfecta virtus in Propheta sanctissimo operatur. Gaudet Naaman, Propheta laetatur; ab utroque Dominus collaudatur. Gaudet Naaman se quod optaverat, percepisse; et quod perdiderat, invenisse. Gaudet Propheta in opere; et laetatur populus in virtute. Gaudet Judaea, quod venientibus ad se praestet auxilia: dicunt et Gentes, in Israel esse quod apud se invenire non possunt. Seminatur per Gentes gloria Dei. Qui curatus est, praedicat; qui sensit, annuntiat: nec jam dubium habetur quod dicitur, quando Syria, quod in Naaman conspicit, protestatur.

4. Tunc laetus Naaman Elisaeo offert munera, tunc sanitatis voto dona ut accipiat, deprecatur. Accipe, inquit, accipe munera quae offero tibi: quae dono, tribuo libenter, assume. Non enim pretium curationis est istud quod tribuo; nec sanitatem perceptam isto munere redimo: quippe cum sanitas istam quam merui, pretio nec poterit redimi, nec ullo munere inveniri. Mihi, inquit Elisaeus, quod offers non accipio; quod ingeris, ut alienum recuso. Nec enim ipse tibi sanitatem, qua laetus es, praestiti; nec perniciosum vitium in te ego ipse correxi, nec naturae, ut aestimas, reddidi: sed est potens in coelestibus Deus, cujus imperio servio, officio pareo, servituti insisto, cui soli tuus dicandus est animus, praeparandus est sensus, tribuendus est famulatus. Huic enim si soli servieris, aut si obsequia illi debita manciparis: quanta mereberis, conjice, cui antequam servieris, tantam merueris sanitatem.

5. Mox Naaman cultus sibi divinos indicit, superstitiosos abscindit. Mox se Deum venerari testatur, et detestari idolum profitetur. Mox se quem agnovit, Dominum colere, et figmenta quae coluerat, abhorrere proloquitur. Nunc, inquit, cognovi quia Dominus colendus est solus. Nunc primum addidici quia unus venerandus est Deus: caeteri enim dii Gentium nec salvare poterunt, nec nocere; quippe qui humano indigentes auxilio, auxilia ipsi praestare non possunt. Nec enim servare poterunt qui servantur, aut vitam tribuere qui non vivunt, aut sanum quempiam colentium facere, qui se non possunt de non colentibus vindicare. Tunc Naaman proficiscitur in Syriam laetus, tunc ad suos properat sanus. Laetantur omnes qui cum eo tristes advenerant, gaudent cuncti qui ejus valetudinem exhorrebant, magnalia Dei secum cuncti loquuntur, virtutes ejus universi cum invicem fabulantur.

6. Statim Giezi Prophetae puer secum loquitur, dicens: Quoniam dominus meus a Naaman Syro noluit [PL39.1832] quidquam accipere, ego pergam; ut quod ille noluit, sumam. Pergit propere, festinanter accurrit: quem cum post se festinantem pueri Syri conspicerent, ac domino nuntiarent; mox Naaman suorum statuit currus, vehicula retrahit, animalia flectit, ipse properus ac festinans in obviam redit, causas exquirit, ad se properandi rationes exposcit. Ille simulator ac fallax aptat mendacium, falsum componit: dicit a Propheta sibi esse mandatum, quasi argenti aliquid mitteret, quod advenientibus ad se Prophetarum liberis tribuisset. Instanter Naaman puero duplum quam petierat dedit, quod Prophetae supplex ipse ac deprecans dare non quivit. Quo accepto in sequestri deposito, Elisaeo apparuit, atque in ejus conspectu solito more consistit. Ubi, inquit Propheta, fuisti, vel quid rei ac negotii gessisti? Nusquam, inquit, isthinc discessi; nusquam a tuis conspectibus abfui. Tunc Propheta sanctissimus erumpit in vocem: Nonne cor meum, inquit, fuit tecum? Scio quemadmodum properarit Naaman in obviam tui, a quo accepisti argentum: et possidebis ex eo agros, et vineas, et oliveta, servos et ancillas; et lepra Naaman Syri applicabitur tibi et semini tuo usque in aeternum. Et statim discessit ab eo leprosus sicut nix (IV Reg. V). O admiranda potentia Dei! o sublime meritum Elisaei! Uno in tempore duplex virtus ostenditur, et gemina potestas Prophetam sanctissimum demonstrat. Curatur Naaman Syrus; et lepra Giezi perfunditur servus. Syro fides attulit gloriam; et servo perfidia intulit poenam: ille de Syria veniens, quod desideravit, accepit: hic de Prophetae exiens domo, plagam sibi de perfidia acquisivit. Naaman curatur et gaudet: Giezi vulneratur et deflet. Alius suis redditur sanus; alius cunctis ostenditur maculatus: alius exemplum virtutis ostenditur; alius meritum fallaciae demonstratur. Curatur fide, qui fuerat maculatus; et maculatur perfidia, qui fuerat sanus. Naaman invitat ad Deum; Giezi profertur singulis in exemplum. Per Naaman Dominus collaudatur; per Giezi judicium coeleste metuitur. Inde salus nascitur, hinc metus: inde gloria petitur, hinc fraudis molestia formidatur: ut his exemplis et fidei pretium, et perfidiae supplicium cunctis gentibus monstraretur.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1804-1832 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22