CAPUT PRIMUM

1. Unde hic labor. Audivimus in Evangelio Dominum exhilaratum spiritu dixisse Deo Patri: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo agnoscit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis agnoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. In clamando laboramus, in audiendo laboratis. Audiamus ergo eum qui sequitur, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis. Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus homines mortales, fragiles, infirmi, lutea vasa portantes, quae faciunt invicem angustias? Sed si angustantur vasa carnis, dilatentur [PL38.441] spatia charitatis. Quid ergo dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, nisi ut non laboretis? Denique promissio ejus in promptu est: quoniam laborantes vocavit, quaererent forte qua mercede vocati sunt: Et ego vos, inquit, reficiam.

2. Tollite jugam meum super vos, et discite a me: non mundum fabricare, non cuncta visibilia et invisibilia creare, non in ipso mundo miracula facere, et mortuos suscitare; sed quoniam mitis sum et humilis corde. Magnus esse vis, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. Et quantam quisque vult et disponit superimponere molem aedificii, quanto erit majus aedificium, tanto altius fodit fundamentum. Et fabrica quidem cum construitur, in superna consurgit: qui autem fodit fundamentum, ad ima deprimitur. Ergo et fabrica ante celsitudinem humiliatur, et fastigium post humiliationem erigitur.

CAPUT II

3. Visio nobis promissa Dei videntis. Quod est fastigium construendae fabricae, quam molimur? Quo perventurum est cacumen aedificii? Cito dico, usque ad conspectum Dei. Videtis quam excelsum est, quanta res est, conspicere Deum. Qui desiderat, et quod dico, et quod audit intelligit. Promittitur nobis conspectus Dei, veri Dei, summi Dei. Hoc enim bonum est, videntem videre. Nam qui colunt falsos deos, facile illos vident: sed eos vident, qui oculos habent et non vident. Nobis autem promittitur visio Dei viventis et videntis, ut illum Deum videre concupiscamus, de quo dicit Scriptura: Qui plantavit aurem, nonne audiet? qui finxit oculum, nonne considerat? Non ergo audit, qui tibi fecit unde audias? et non videt, qui creavit unde videas? Bene in ipso Psalmo praeloquitur et dicit, Intelligite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite (Psal. XCIII, 9, 8). Multi enim propterea mala faciunt, dum putant quod non videantur a Deo. Et difficile est quidem ut eum credant videre non posse: sed putant nolle. Pauci inveniuntur tantae impietatis, ut impleatur in eis quod scriptum est, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Insania ista paucorum est. Sicut enim magna pietas, paucorum est; ita et magna impietas, nihilominus paucorum est. Hoc autem quod dico, turba dicit: Ecce modo inde cogitat Deus, ut sciat quid facio in domo mea, et curat Deus quid velim agere in lecto meo? Quis dicit? Intelligite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Tu homo cum sis, quia laboras si omnia domus tuae noveris et pertineant ad te omnia verba, omnia facta servorum tuorum, putas et Deum sic laborare ut attendat ad te, qui non laboravit ut crearet te? Oculum in te non intendit suum, qui fecit tuum? Non eras, et creavit te ut esses: non te curat, cum jam sis, qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint (Rom. IV, 17)? Non ergo tibi hoc promittas. Velis, nolis, videt te; et ab ejus oculis non est ubi abscondas te. Si enim ascenderis in coelum, ibi est; si descenderis [PL38.442] in infernum, adest (Psal. CXXXVIII, 8). Laboras, nolens recedere a factis malis, et volens non videri a Deo. Magnus labor. Facere vis mala quotidie, suspicaris te non videri? Audi Scripturam dicentem, Qui plantavit aurem, nonne audiat? qui finxit oculum, nonne considerat? Ubi mala facta tua abscondis ab oculis Dei? Si non vis recedere ab ipsis, multum laboras.

CAPUT III

4. Peccatori fugiendum ad Deum. Audi dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis. Non finis laborem fugiendo. Ab illo eligis fugere, non ad illum? Inveni quo, et fuge. Si autem propterea non potes ab illo fugere, quia ubique praesens est; de proximo fuge ad Deum, qui praesens est, ubi stas. Fuge. Ecce fugiendo excessisti coelos, ibi est: descendisti ad inferos, ibi est: quascumque terrarum solitudines elegeris, ibi est qui dixit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Ergo si coelum et terram ipse implet, et quo fugere ab illo non est; noli laborare: fuge ad praesentem, ne sentias venientem. Praesume te visurum bene vivendo, a quo videris et male vivendo. Male enim vivendo videri potes, videre non potes: bene autem vivendo et videris, et vides. Quanto enim te familiarius videbit qui coronat dignum, qui misericorditer vidit ut vocaret indignum? Nathanael ait Domino, quem nondum sciebat: Unde me nosti? Ait ei Dominus: Cum esses sub arbore fici, vidi te (Joan. I, 48). Videt te Christus in umbra tua: non te videbit in luce sua? Quid est enim, Cum esse sub arbore fici, vidi te? Quid sibi hoc vult? quid significat? Recordare originale peccatum Adae, in quo omnes morimur. Quando primo peccavit, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecit (Gen. III, 7), significans in illis foliis pruritum libidinis, quo peccando pervenit. Inde nascimur, sic nascimur, in carne peccati nascimur, quam sola sanat similitudo carnis peccati. Ideo misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Inde venit, sed sic non venit. Non enim eum virgo libidine, sed fide concepit. Venit in virginem, qui erat ante virginem. Quam creavit elegit, quam eligeret creavit. Attulit virgini fecunditatem, non abstulit integritatem. Qui ergo sine pruritu foliorum ficus venit ad te, cum esses sub arbore fici, vidit te. Para te videre sublimiter, a quo visus es misericorditer. Sed quia magnum fastigium est, de fundamento cogita. Quo, inquis, fundamento? Disce ab illo, quoniam mitis est, et humilis corde. Hoc in te fodi fundamentum humilitatis, et pervenies ad fastigium charitatis. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO LXX. Rursum de verbis Evangelii Matthaei, XI, 28-30, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, etc

CAPUT PRIMUM

1. Jugum Christi in speciem durum. [PL38.443] Mirum quibusdam videtur, fratres mei, cum audiunt Dominum dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est: et considerant eos qui jugum ipsum intrepida cervice subierunt et illam sarcinam mansuetissimis humeris acceperunt, tantis agitari et exerceri difficultatibus hujus saeculi, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocati videantur; cum et Apostolus dicat, Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Ait ergo aliquis: Quomodo jugum lene est, et sarcina levis, quandoquidem illud jugum et sarcinam ferre, nihil est aliud, quam pie vivere in Christo? Et quomodo dicitur, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: ac non potius dicitur, Venite, qui vacatis, ut laboretis? Nam et vacantes invenit, quos conduxit in vineam, ut ferrent aestum diei (Matth. XX, 3-7). Et sub illo jugo leni et sarcina levi, audimus Apostolum dicere: In omnibus commendantes nosmetipsos, tanquam Dei ministros, in multa patienta, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis etc., (II Cor. VI, 4). Et alio loco in eadem Epistola: A Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui (Id. XI, 24, 25): et caetera pericula quae numerari quidem possunt, sed tolerari, nisi Spiritu sancto juvante, non possunt.

CAPUT II

2. Unde lene fit jugum Christi. Omnia ergo illa quae commemoravit aspera et gravia, frequentius et abundantius sustinebat: sed profecto aderat ei Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione, interiorem renovaret de die in diem, et gustata requie spirituali in affluentia deliciarum Dei, in spe beatitudinis futurae omnia praesentia deliniret aspera, et omnia gravia relevaret. Ecce quam suave jugum Christi portabat, et quam levem sarcinam: ut omnia illa, quae superius enumerata dura et immania omnis auditor horrescit, levem tribulationem diceret; intuens interioribus et fidelibus oculis, quanto pretio temporalium emenda sit futura vita, non pati aeternos labores impiorum, et sine ulla sollicitudine perfrui aeterna felicitate justorum. Secari et uri se homines patiuntur, ut dolores non aeterni, sed aliquanto diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio redimantur. In languida et incerta vacationis brevissimae atque ultima vita, immanissimis bellis miles atteritur; pluribus fortasse annis in laboribus inquietus, quam in otio quieturus. Quibus tempestatibus et procellis, quam horribili et tremenda saevitia coeli et maris importuni [PL38.444] sunt mercatores, ut divitias ventosas acquirant, majoribus quam quibus acquisitae sunt, periculis et tempestatibus plenas? Quos aestus, quae frigora, quae pericula ab equis, a fossis, a praecipitiis, a fluminibus, a feris perferunt venatores? quem laborem esuriendi et sitiendi, quantas vilissimi et sordidissimi cibi et potus angustias, ut bestiam capiant? et interdum nec ipsius bestiae carnes, propter quam haec tanta sustinent, sunt epulis necessariae. Quanquam etsi aper cervusque capiatur, magis suave sit venantis animo quia captus est, quam comedentis palato quia coctus est. Quantis cruciatibus prope quotidianarum plagarum tenera puerorum aetas subditur? Quantis etiam in scholis vigiliarum et abstinentiae molestiis exercentur, non propter discendam sapientiam, sed propter opes honoresque vanitatis, ut numeros, et litteras, et disertas fallacias eloqui discant?

CAPUT III

3. Amore dura quaeque mitescunt. Sed in his omnibus qui haec non amant, eadem gravia patiuntur: qui vero amant, eadem quidem, sed non gravia pati videntur. Omnia enim saeva et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor. Quanto ergo certius ac facilius ad veram beatitudinem charitas facit, quod ad miseriam, quantum potuit, cupiditas fecit? Quam facile toleratur quaelibet adversitas temporalis, ut aeterna poena vitetur, et aeterna requies comparetur? Non immerito ille vas electionis cum ingenti laetitia dixit: Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ecce unde illud jugum suave est, et sarcina levis. Et si angusta est paucis eligentibus, facilis tamen omnibus diligentibus. Dicit Psalmista: Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Sed quae dura sunt laborantibus, eisdem ipsis mitescunt amantibus. Propter quod ita divinae pietatis dispensatione actum est, ut interior homo, qui renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16), non adhuc sub Lege positus, sed jam sub gratia exoneratus sarcinis innumerabilium observationum, quod erat revera grave jugum, sed durae cervici convenienter impositum, facilitate simplicis fidei, et bonae spei, et sanctae charitatis, quidquid molestiarum exteriori homini forinsecus intulisset ille princeps qui missus est foras, interiori gaudio leve fieret. Nihil enim tam facile est bonae voluntati, quam ipsa sibi: et haec sufficit Deo. Quantumlibet ergo saeviat iste mundus, verissime Angeli nato in carne Domino clamaverunt, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): quia ejus qui natus erat, suave jugum est, et sarcina levis. Et sicut dicit Apostolus, Fidelis Deus qui nos non sinit tentari supra id quod possumus ferre; sed facit cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13).

Sermo LXXI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XII, 32, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Sive de blasphemia in Spiritum sanctum

CAPUT PRIMUM

1. Praevia observatio ad quaestionem tractandam. Pharisaei de regno diaboli recedere ex suis ipsorum verbis admonentur. Magna quaestio est de recenti evangelica lectione proposita, cui solvendae, quantum ad nos attinet, impares sumus: sed sufficientia nostra ex Deo est, quantum ejus adjutorium vel accipere vel capere possumus. Prius ergo magnitudinem advertite quaestionis; ut cum ejus molem humeris nostris impositam videritis, oretis pro laboribus nostris, atque in auxilio quod nobis praebetur, inveniatis aedificationem mentibus vestris. Cum Domino fuisset oblatus daemonium habens, caecus et mutus, et curasset eum ita ut loqueretur et videret, et stuperent omnes turbae, dicentes, Numquid hic est filius David? Pharisaei audientes dixerunt: Hic non ejicit daemones, nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur; et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. Et si satanas satanam ejicit, adversum se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? Hoc dicens, ex ipsorum confessione volebat intelligi quod in eum non credendo, in regno diaboli esse delegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint. Si satanas satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum quod dicerent, invenire potuerunt: si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno ejus, quod adversum se divisum stare non potest.

2. Diaboli ejectio per virtutem Christi. In quo autem Dominus Christus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur. Et si ego, inquit, in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis: qui certe discipuli Domini nostri Jesu Christi bene sibi conscii fuerant, nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum ejicerent daemones Ideo, inquit, ipsi judices vestri erunt. Ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia hujus mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae virtutis apparet, ipsi testes mei, judices erunt vestri. Deinde subjungit: Si autem ego [PL38.446] in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Quid est hoc? Si ego, inquit, in Spiritu Dei daemones ejicio, nec aliter possunt et filii vestri ejicere, quibus non malignam doctrinam, sed fidem simplicem dedi; procul dubio pervenit in vos regnum Dei, quo subvertitur regnum diaboli, cum quo et vos subvertimini.

3. Liberatio a diabolo per gratiam. Discretio ex massa perditionis. Et quoniam dixerat, Filii vestri in quo ejiciunt? ut ostenderet gratiam in eis suam, non meritum illorum: Aut quomodo potest quisquam, inquit, intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et sic domum ejus diripiet? Filii, inquit, vestri, qui vel crediderunt in me, vel adhuc credituri sunt, et ejecturi daemones, non in daemonum principe, sed in simplici sanctitate; qui certe vel fuerunt, vel hoc sunt quod etiam vos estis, id est, peccatores atque impii; et ideo in domo diaboli, et vasa diaboli: quomodo ab illo possent erui, quos praevalente iniquitate fortiter obtinebat, nisi alligaretur justitiae meae vinculis, et vasa ejus eriperem, quae fuerant vasa irae, et ea facerem vasa misericordiae? Hoc est quod etiam beatus Apostolus superbis, et quasi de suis meritis gloriantibus increpans dicit: Quis enim te discernit? Hoc est, A massa perditionis ex Adam et a vasis irae quis te discernit? Et ne quisquam diceret, Justitia mea: Quid enim habes, inquit, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Unde et de se ipso dicit, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Ergo et ipse vas erat in domo illius male fortis, cum esset Ecclesiae persecutor, blasphemus, injuriosus, in malitia et invidia, sicut fatetur, agens (I Tim. I, 13). Sed ille qui alligavit fortem, ab eo vas perditionis eripuit, et vas electionis effecit.

CAPUT II

4. Regnum Christi haeresibus et schismatibus etiam excitatis indivisum. Deinde ne putarent increduli et impii adversantes nomini christiano, propter diversas haereses et schismata eorum qui sub nomine christiano greges colligunt perditorum, etiam Christi regnum adversum se esse divisum, consequenter adjungit: Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. Non ait, Qui non est sub voce nominis mei, aut sub specie sacramenti mei: sed, Qui non est mecum, contra me est. Nec ait, Qui non congregat sub voce nominis mei: sed, Qui non congregat mecum, spargit. Non ergo est adversum se divisum regnum Christi: sed homines conantur dividere, quod emptum est pretio sanguinis Christi. Novit enim Dominus qui sunt ejus: Et recedat, inquit, ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 19). Nam si ab iniquitate non recedit, non pertinet ad regnum Christi, etiam nominans nomen Christi. Ut ergo aliqua, exempli gratia, commemorem: spiritus avaritiae et spiritus luxuriae, quia ille contrahit, ille profundit, divisi sunt adversum se; et ambo [PL38.447] pertinent ad regnum diaboli. Apud idolorum cultores, spiritus Junonis et spiritus Herculis divisi sunt adversum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Paganus hostis Christi et Judaeus hostis Christi, divisi sunt adversum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Arianus et Photinianus, ambo haeretici, et adversum se ambo divisi. Donatista et Maximianista ambo haeretici, et adversum se ambo divisi. Omnia vitia erroresque mortalium inter se contrarii, divisi sunt adversum se, et omnes pertinent ad regnum diaboli: ideo non stabit regnum ejus. Justus autem et impius, fidelis et incredulus, catholicus et haereticus, divisi quidem sunt adversum se, sed non ambo pertinent ad regnum Christi. Novit Dominus qui sunt ejus. Nemo sibi de vocabulo blandiatur. Si vult sibi prodesse nomen Domini, recedat ab iniquitate, qui invocat nomen Domini.

CAPUT III

5. Difficultas quaestionis tractandae. Sed ista verba evangelica etsi habebant aliquid obscuritatis, quod, adjuvante Domino, arbitror explanatum; non erant tamen tantae difficultatis, quantae apparet esse quod sequitur. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 22-32). Quid ergo fiet de his quos lucrari cupit Ecclesia? Numquidnam correctis et ad eam ex quocumque errore venientibus spes falsa promittitur in remissione omnium peccatorum? Quis enim non convincitur dixisse verbum contra Spiritum sanctum, antequam Christianus vel Catholicus fieret? Primo ipsi qui Pagani appellantur, multorum deorum falsorumque cultores et idolorum adoratores, cum dicunt Dominum Christum magicis artibus fecisse miracula; nonne istis sunt similes, qui eum dixerunt in principe daemoniorum ejecisse daemonia? Deinde cum quotidie nostram sanctificationem blasphemant, quid aliud blasphemant quam Spiritum sanctum? Quid Judaei, qui dixerunt de Domino unde iste exortus est sermo? nonne usque adhuc verbum contra Spiritum sanctum loquuntur, sic eum negantes esse in Christianis, sicut illi in Christo esse negaverunt? Neque enim et illi Spiritui sancto maledixerunt, aut non eum esse dicentes, aut esse quidem, sed Deum non esse, sed esse creaturam; aut ad daemones ejiciendos nihil valere: non ista indigna, non aliquid simile de Spiritu sancto locuti sunt. Sadducaei enim Spiritum sanctum negabant: Pharisaei vero eum esse, contra Sadducaeorum haeresim defendebant (Act. XXIII, 8); sed esse in Domino Jesu Christo negabant, quem daemones ejicere in principe daemoniorum putabant, cum ejiceret ille in Spiritu sancto. Ac per hoc et Judaei et quicumque haeretici Spiritum sanctum confitentur, sed eum negant esse in Christi corpore, quod est unica ejus Ecclesia, non utique nisi una catholica; procul dubio similes sunt [PL38.448] Pharisaeis, qui tunc etiamsi esse Spiritum sanctum fatebantur, negabant tamen eum esse in Christo, cujus opera in daemonibus ejiciendis daemoniorum principi tribuebant. Omitto quod quidam haeretici ipsum omnino Spiritum sanctum vel non creatorem, sed creaturam esse contendunt; sicut Ariani et Eunomiani et Macedoniani: vel eum prorsus ita negant, ut ipsum Deum negent esse Trinitatem, sed tantummodo esse Deum Patrem asseverant, et ipsum aliquando vocari Filium, aliquando vocari Spiritum sanctum; sicut Sabelliani, quos quidam Patripassianos vocant, ideo quia Patrem perhibent passum: cujus cum negant esse aliquem Filium, sine dubio negant esse Spiritum sanctum. Photiniani quoque Patrem solum esse dicentes Deum, Filium vero nonnisi hominem, negant omnino esse tertiam personam Spiritum sanctum.

6. Peccatum in Spiritum sanctum, quale in Paganis, Judaeis et haereticis, non irremissibile. Manifestum est igitur, et a Paganis, et a Judaeis, et ab haereticis blasphemari Spiritum sanctum. Numquidnam ergo deserendi sunt, et sine ulla spe deputandi, quoniam fixa sententia est, Qui verbum dixerit contra Spiritum sanctum, non ei dimitti, neque in hoc saeculo, neque in futuro; et illi soli existimandi sunt ab hujus gravissimi peccati reatu liberi, qui ex infantia sunt Catholici? Nam quicumque verbo Dei crediderunt, ut Catholici fierent, utique aut ex Paganis, aut ex Judaeis, aut ex haereticis in gratiam Christi pacemque venerunt: quibus si non est dimissum quod dixerunt verbum contra Spiritum sanctum, inaniter promittitur et praedicatur hominibus, ut convertantur ad Deum, et sive in Baptismo sive in Ecclesia pacem remissionemque accipiant peccatorum. Neque enim dictum est, Non remittetur ei, nisi in Baptismo; sed, Non remittetur, inquit, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

CAPUT IV

7. De peccato in Spiritum sanctum quod in baptizatis, opinio quorumdam improbatur. Nonnullis videtur eos tantummodo peccare in Spiritum sanctum, qui lavacro regenerationis abluti in Ecclesia, et accepto Spiritu sancto, velut tanto postea dono Salvatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se immerserint: qualia sunt vel adulteria, vel homicidia, vel ipsa discessio, sive omni modo a nomine christiano, sive a catholica Ecclesia. Sed iste sensus unde probari possit, ignoro: cum et poenitentiae quorumque criminum locus in Ecclesia non negetur; et ipsos haereticos ad hoc utique corripiendos dicat Apostolus, Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26). Quis enim est fructus correctionis sine ulla spe remissionis? Postremo non ait Dominus, Qui fidelis catholicus dixerit verbum contra Spiritum sanctum; sed, Qui dixerit, hoc est, quilibet dixerit, quicumque dixerit, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Sive ergo sit ille Paganus, sive Judaeus, sive Christianus, sive ex Judaeis vel Christianis haereticus, sive quodlibet [PL38.449] aliud habeat nomen erroris, non dictum est, Ille aut ille; sed, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, id est, blasphemaverit Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Porro autem si omnis error contrarius veritati et inimicus catholicae paci, sicut supra ostendimus, dicit verbum contra Spiritum sanctum, nec tamen cessat Ecclesia ex omni errore corrigere atque colligere, qui remissionem peccatorum et ipsum quem blasphemaverant accipiant Spiritum sanctum; puto quod grande secretum tam magnae hujus quaestionis ostendimus. Lumen ergo expositionis a Domino requiramus.

CAPUT V

8. Quaestio omnium difficillima. Erigite itaque, fratres, erigite ad me aures, ad Dominum mentes. Dico Charitati vestrae: forte in omnibus sanctis Scripturis nulla major quaestio, nulla difficilior invenitur. Unde ut vobis aliquid de me ipso fatear, semper in sermonibus quos ad populum habui, hujus quaestionis difficultatem molestiamque vitavi: non quia nihil haberem quod inde utcumque cogitarem; neque enim in re tanta petere, quaerere, pulsare negligerem: sed quia ipsi intelligentiae, quae mihi aliquantum aperiebatur, verbis ad horam occurrentibus me posse sufficere non putarem. Hodie autem lectiones audiens, de quibus vobis esset sermo reddendus, cum Evangelium legeretur, ita pulsatum est cor meum, ut Deum crederem velle aliquid hinc per meum ministerium vos audire.

9. Non omnem Spiritus blasphemiam irremissibilem esse. Prius ergo ut advertatis et intelligatis, admoneo non dixisse Dominum, Omnis blasphemia Spiritus non remittetur; neque dixisse, Quid dixerit quodcumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei: sed, Qui dixerit verbum. Illud enim si dixissset, nihil nobis omnino remaneret unde disputare possemus. Quoniam si omnis blasphemia et omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, non remitteretur hominibus; ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi Ecclesiae contradicunt, vel Paganorum, vel Judaeorum, vel quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa Catholica imperitorum, quemquam Ecclesia lucraretur. Sed absit ut hoc Dominus diceret: absit, inquam, ut Veritas diceret, omnem blasphemiam vel omne verbum quod contra Spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

CAPUT VI

10. Certam quamdam esse blasphemiam irremissibilem. Exercere quippe nos voluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. Quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere: sed necesse est plane ut sit aliqua blasphemia et aliquod verbum, quod si dicatur contra Spiritum sanctum, nullam unquam veniam remissionemque mereatur. Quia si omne acceperimus, quisnam poterit salvari? Si autem rursus nullum putaverimus, contradicimus Salvatori. Est ergo sine dubio aliqua blasphemia [PL38.450] et aliquod verbum, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non remittetur. Quod sit autem hoc verbum, quaeri a nobis Dominus voluit; ideo non expressit. Quaeri, inquam, voluit, non negari. Solent enim Scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum finiatur, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut et ex parte non intelligatur. Ista ergo sententia ex toto, id est, universaliter pronuntiaretur, si diceretur, Omnis blasphemia Spiritus non remittetur; aut, Qui dixerit qualecumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Ex parte autem, id est, particulariter pronuntiaretur, si diceretur, Quaedam blasphemia Spiritus non remittetur. Quia ergo nec universaliter nec particulariter enuntiata sententia est (non enim dictum est, Omnis blasphemia Spiritus; aut, quaedam blasphemia; sed tantummodo indefinite dictum est, Spiritus blasphemia non remittetur: nec dictum est, Qui dixerit quodcumque verbum; aut, qui dixerit quoddam verbum; sed indefinite, Qui dixerit verbum); non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum intelligamus: sed necesse est plane ut quamdam blasphemiam et quoddam verbum voluerit intelligi Dominus; quamvis id exprimere noluerit, ut petendo, quaerendo, pulsando, si quid recti intellectus acceperimus, non viliter habeamus.

CAPUT VII

11. Locus Joannis de certo quodam Judaeorum peccato. Hoc ut manifestius videatis, illud attendite quod ait idem ipse de Judaeis: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Neque enim ita dictum est, ut sine ullo peccato omnino vellet intelligi futuros fuisse Judaeos, si non venisset et locutus eis fuisset. Plenos quippe invenit, oneratosque peccatis. Propter quod dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Unde, nisi sarcinis peccatorum et transgressionibus Legis? Quoniam Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Cum ergo ipse etiam alibi dicat, Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13); quomodo, si non venisset, peccatum non haberent, nisi quia sententia ista nec universaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intelligi? Sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus venisset et locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse diceremus. Non ergo ait, Si non venissem et locutus fuissem eis, nullum peccatum haberent: ne Veritas mentiretur. Nec rursus definite dixit, Si non venissem et locutus fuissem eis, quoddam peccatum non haberent: ne pium studium parum exerceretur. In omni quippe copia Scripturarum sanctarum pascimur apertis, exercemur obscuris: illic fames pellitur, hic fastidium. Quia ergo non est dictum, Peccatum nullum haberent; non perturbemur, cum peccatores Judaeos, etiamsi Dominus non venisset, agnoscimus. Sed tamen quia dictum est, Si non venissem, peccatum non haberent; inde necesse [PL38.451] est, etiamsi non omne, aliquod tamen eos ex adventu Domini, quod non habebant, contraxisse peccatum. Illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt, eumque inimicum deputantes, quoniam vera dicebat, insuper occiderunt. Hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non venisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. Sicut ergo ibi cum audimus, Peccatum non haberent; non omne, sed aliquod peccatum intelligimus: ita in hodierna lectione cum audimus, Spiritus blasphemia non remittetur; non omnem blasphemiam, sed quamdam; et cum audimus, Qui dicit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei; non omne verbum, sed quoddam intelligere debemus.

12. De Spiritu sancto hic dictum esse. Nam et hoc ipsum quod ait, Spiritus autem blasphemia non remittetur; utique non omnis spiritus, sed Spiritus sancti blasphemiam necesse est intelligamus. Quod etsi planius alibi non diceret, quis tam vecors esset, ut aliud intelligeret? Secundum hanc regulam locutionis, et illud accipitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu (Joan. III, 5). Non enim ait ibi, Et Spiritu sancto: et tamen hoc intelligitur. Nec quoniam dixit, ex aqua et Spiritu, omnem spiritum quisquam intelligere cogitur. Quocirca cum audis, Spiritus autem blasphemia non remittetur; sicut non omnem spiritum, ita non omnis spiritus blasphemiam oportet accipias.

CAPUT VIII

13. Evangelistae alii de hac re consentientes cum Matthaeo. Audire jam velle vos video, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia Spiritus, quae non remittetur; et quod sit verbum, quoniam non est omne, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Jam et ego vellem dicere, quod intentissime exspectatis audire: sed tolerate aliquantas majoris diligentiae moras, donec, adjuvante Domino, totum quod occurrit expediam. Alii quippe duo evangelistae, Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt, blasphemiam, seu verbum: ut intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quamdam; nec verbum omne, sed quoddam. Quid ergo dixerunt? Apud Marcum ita scriptum est: Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti (Marc. III, 28, 29). Apud Lucam ita: Omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur (Luc. XII, 10). Numquid propter nonnullam verborum diversitatem receditur ab ejusdem veritate sententiae? Nam neque alia causa est cur Evangelistae eadem non eodem modo dicant, nisi ut inde discamus res verbis, non rebus verba praeponere, nihilque aliud in loquente quaerere, nisi voluntatem, propter quam insinuandam verba promuntur. Quid enim ad rem interest, utrum dicatur, Spiritus blasphemia non remittetur; an dicatur, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non ei [PL38.452] remittetur? Nisi forte quod eadem res apertius isto modo quam illo dicitur, et alium evangelistam non destruit alius, sed exponit. Spiritus autem blasphemia, clause dictum est; quia non expressum est, cujus spiritus. Non enim quicumque spiritus, Spiritus sanctus est. Item potest dici spiritus blasphemia, cum spiritu quisque blasphemat: quomodo potest dici spiritus oratio, cum spiritu quisque orat. Unde dicit Apostolus: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15). Cum vero dictum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, illae ambiguitates solutae sunt. Item quod scriptum est, Non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti; quid est aliud, quam id quod secundum Matthaeum legitur, Non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro? Aliis quippe verbis et alio loquendi modo eadem ipsa est expressa sententia. Et quod est apud Matthaeum, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, ne aliud aliquid quam blasphemiam intelligeremus planius alii dixerunt: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum. Eadem tamen res ab omnibus dicta est: nec aliquis eorum a loquentis voluntate discessit, propter quam intelligendam verba dicuntur, scribuntur, leguntur, audiuntur.

CAPUT IX

14. Difficultas in verbis Marci. Sed ait aliquis: Ecce accepi et intellexi, quia cum dicitur blasphemia, nec exprimitur omnis aut quaedam, potest quaedam intelligi, aut omnis; sed non est necesse ut omnis; nisi autem quaedam intelligatur, falsum est quod dicitur: ita et verbum si non dicatur omne, seu quoddam, non est necesse ut omne intelligatur; sed nisi vel quoddam fuerit intellectum, nullo modo potest verum esse quod dicitur. Sed ubi legitur, Qui blasphemaverit, quomodo intelligo quamdam blasphemiam, ubi non legitur blasphemia; vel quoddam verbum, ubi non legitur verbum, sed tanquam generaliter dici videtur, Qui blasphemaverit? Huic contradictioni sic respondemus: Quia etiam hic si diceretur, Qui blasphemaverit quamcumque blasphemiam in Spiritum sanctum, nihil esset cur aliquam blasphemiam quaerendam putaremus, quando omnem intelligere deberemus: sed quia omnis non potest intelligi, ne Paganis, Judaeis, haereticis, omnique hominum generi, qui diversis erroribus et contradictionibus suis blasphemant in Spiritum sanctum, spes remissionis, si se correxerint, auferatur; restat utique ut in eo quod scriptum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, ille intelligatur qui, non omni modo, sed eo modo blasphemaverit, ut ei nunquam possit ignosci.

CAPUT X

15. Tentatio duplex. Sicut enim in eo quod dictum est, Deus neminem tentat (Jacobi I, 13), non omni, sed quodam tentationis modo Deus neminem tentare intelligendus est: ne falsum sit illud quod scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3); et ne Christum negemus Deum, vel dicamus falsum Evangelium, ubi legimus quia interrogabat discipulum tentans eum, ipse autem sciebat [PL38.453] quid esset facturus (Joan. VI, 5, 6). Est enim tentatio adducens peccatum, qua Deus neminem tentat: et est tentatio probans fidem, qua et Deus tentare dignatur. Ita cum audimus, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne tentandi.

16. Salus credenti et baptizato promissa. Item cum audimus, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16): non utique intelligimus eo modo credentem, quo et daemones credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19), nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit (Act. VIII, 13), sed salvus esse non potuit. Sicut ergo cum diceret, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur; in ea scilicet constitutos fide, quae Apostolo distinguente, per dilectionem operatur (Galat. V, 6): ita cum dixit, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum; non omnem, sed quemdam blasphemantis in Spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisquis fuerit obligatus, nulla unquam remissione solvetur.

CAPUT XI

17. Modus quidam manducandi carnem Christi proprius piorum. Illud etiam quod ait, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57); quomodo intellecturi sumus? Numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit Apostolus quod judicium sibi manducent et bibant (I Cor. XI, 29); cum ipsam carnem manducent, et ipsum sanguinem bibant? Numquid et Judas magistri venditor et traditor impius, quamvis primum ipsum manibus ejus confectum Sacramentum carnis et sanguinis ejus cum caeteris discipulis, sicut apertius Lucas evangelista declarat, manducaret et biberet (Luc. XXII, 21), mansit in Christo, aut Christus in eo? Tam multi denique, qui vel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, vel cum manducaverint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo; aut Christus in eis? Sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem, et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo. Non ergo quocumque modo quisquam manducaverit carnem Christi, et biberit sanguinem Christi, manet in Christo, et in illo Christus; sed certo quodam modo, quem modum utique ipse videbat, quando ista dicebat. Sic igitur et in eo quod ait, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, non quocumque modo blasphemaverit, reus est hujus irremissibilis delicti; sed modo quodam, quem nos quaerere atque intelligere voluit, qui hanc sententiam veram terribilemque deprompsit.

CAPUT XII

18. Aggreditur solutionem quaestionis. Trinitas Deus. Quisnam sit autem iste blasphemandi modus, vel potius immoderatio, quaenam sit ista blasphemia, et quod sit verbum contra Spiritum sanctum; jam, quantum existimo, ipse ordo postulat ut dicamus, vestramque exspectationem tamdiu, sed necessario detentam, non ulterius differamus. Nostis, charissimi, in illa invisibili et incorruptibili Trinitate, [PL38.454] quam fides nostra et catholica Ecclesia tenet et praedicat, Deum Patrem non Spiritus sancti Patrem esse, sed Filii; et Deum Filium non Spiritus sancti Filium esse, sed Patris; Deum autem Spiritum sanctum non solius Patris, aut solius esse Filii Spiritum, sed Patris et Filii. Et hanc Trinitatem, quamvis servata singularum proprietate et substantia personarum; tamen propter ipsam individuam et inseparabilem aeternitatis, veritatis, bonitatis essentiam vel naturam, non esse tres deos, sed unum Deum. Ac per hoc pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus, quales adhuc sumus, videre conceditur; insinuatur nobis in Patre auctoritas, in Filio nativitas, in Spiritu sancto Patris Filiique communitas, in tribus aequalitas. Quod ergo commune est Patri et Filio, per hoc nos voluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per illud donum nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est, per Spiritum sanctum Deum et donum Dei. In hoc enim reconciliamur divinitati, eaque delectamur. Nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? Sicut autem veritate discimus, ita charitate diligimus; ut et plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur. Charitas porro diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Et quia peccatis alienabamur a possessione verorum honorum, charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Est ergo Pater Filio veritati origo verax, et Filius de veraci Patre orta veritas, et Spiritus sanctus a Patre bono et Filio bono effusa bonitas: omnium est autem non impar divinitas, nec separabilis unitas.

19. Peccatorum remissio datur per Spiritum sanctum. Ignis, tribulatio. Ignis, Spiritus sanctus. Primum ergo in nos, ad accipiendam vitam aeternam, quae in novissimo dabitur, de bonitate Dei munus venit ab initio fidei, remissio peccatorum. Illis enim manentibus, manent quodam modo inimicitiae adversus Deum, et ab illo alienatio, quae a nostro malo est: quoniam non mentitur Scriptura, dicens, Peccata vestra separant inter vos et Deum (Isai. LIX, 2). Non itaque nobis infert bona sua, nisi auferat mala nostra. Et in tantum illa crescunt, in quantum ista minuuntur: nec illa perficientur, nisi ista finiantur. Jam vero quod Dominus Jesus sic in Spiritu sancto peccata dimittit, quemadmodum in Spiritu sancto daemones ejicit, hinc intelligi potest, quod posteaquam resurrexit a mortuis, cum dixisset discipulis suis, Accipite Spiritum sanctum; continuo subjecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Nam et illa regeneratio, ubi fit omnium praeteritorum remissio peccatorum, in Spiritu sancto fit, dicente Domino, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Id. III, 5). Sed aliud est, nasci de Spiritu; aliud, pasci de Spiritu: sicut aliud est, nasci de carne, quod fit cum parit mater; aliud est, pasci de carne, quod fit cum lactat infantem, ad hoc conversum ut cum voluptate [PL38.455] biberet, unde natus est ut viveret; ut inde accipiat vivendi alimentum, unde accepit nascendi initium. Primum itaque credendum beneficium est benignitatis Dei in Spiritu sancto remissio peccatorum. Unde ita coepit et praedicatio Joannis Baptistae, qui praecursor Domini missus est. Sic enim scriptum est: In diebus autem illis venit Joannes Baptista, praedicans in deserto Judaeae, et dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 1, 2). Hinc et ipsius Domini, quod ita legitur: Exinde coepit Jesus praedicare et dicere: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. IV, 17). Ait autem Joannes inter caetera, quae locutus est ad eos qui venerunt, ut ab illo baptizarentur: Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam: qui autem venturus est post me, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Id. III, 11). Ait et Dominus: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies, usque ad Pentecosten (Act. I, 5). Quod autem dixit Joannes, Et igni, quamvis possit intelligi et tribulatio, quam pro nomine Christi credentes fuerant perpessuri; tamen non ab re est, eumdem Spiritum sanctum etiam nomine ignis significatum videri. Propter quod et in adventu ejus dictum est: Visae sunt illis linguae divisae, velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum (Id. II, 3). Hinc et ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49). Hinc et Apostolus ait: Spiritu ferventes (Rom. XII, 11): quoniam hinc fervet charitas. Diffunditur quippe in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Cui fervori contrarium est, quod Dominus ait, Refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Sed perfecta charitas perfectum donum est Spiritus sancti. Prius est autem illud quod ad remissionem pertinet peccatorum: per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum (Coloss. I, 13), et princeps hujus mundi mittitur foras fide nostra (Joan. XII, 31), qui operatur in filiis infidelitatis (Ephes. II, 2), nulla vi alia nisi societate et obligatione peccati. In Spiritu enim sancto, quo in unum Dei populus congregatur, ejicitur spiritus immundus, qui in se ipsum dividitur.

20. Impoenitentia, peccatum in Spiritum sanctum. Contra hoc donum gratuitum, contra istam Dei gratiam loquitur cor impoenitens. Ipsa ergo impoenitentia est Spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc soeculo, neque in futuro. Contra Spiritum enim sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit Ecclesia, ut cui dimiserit peccata, dimittantur ei, verbum valde malum et nimis impium, sive cogitatione, sive etiam lingua sua dicit, quem patientia Dei [PL38.456] cum ad poenitentiam adducat, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 4-6). Haec ergo impoenitentia; sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare et blasphemiam, et verbum contra Spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum: haec, inquam, impoenitentiam, contra quam clamabant et praeco et judex, dicentes, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum; contra quam Dominus os evangelicae praedicationis aperuit, et contra quam ipsum Evangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit; ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis, Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47): haec omnino impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro; quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae valeat in futuro.

CAPUT XIII

21. De nullo desperandum est inpraesenti vita. Sed ista impoenitentia vel cor impoenitens quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest judicari. De nullo enim desperandum est, quamdiu patientia Dei ad poenitentiam adducit, nec de hac vita rapit impium, qui non mortem vult impii, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). Paganus est hodie: unde scis, utrum sit futurus crastino Christianus? Judaeus infidelis est hodie: quid si cras credat in Christum? Haereticus est hodie: quid si cras sequatur catholicam veritatem? Schismaticus est hodie: quid si cras amplectatur catholicam pacem? Quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas, et tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam vitam, agant poenitentiam, et inveniant veram vitam in futuro? Proinde, fratres, etiam ad hoc vos admoneat, quod ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam judicare (I Cor. IV, 5). Haec enim blasphemia Spiritus, cui nunquam est ulla remissio (quam non omnem, sed quamdam intelleximus, eamque perseverantem duritiam cordis impoenitentis vel diximus vel invenimus, vel etiam quantum existimamus, ostendimus), non potest in quoquam, ut diximus, dum in hac adhuc vita est, deprehendi.

22. Quod non ideo videatur absurdum, quia cum homo usque in finem hujus vitae in dura impoenitentia perseverans, diu multumque loquatur adversus hanc gratiam Spiritus sancti; Evangelium tamen tam longam contradictionem cordis impoenitentis, quasi breve aliquid, verbum appellavit, dicens: Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Haec enim quamvis prolixa sit, et plurimis verbis contexta et producta blasphemia; solet tamen Scriptura etiam multa verba verbum appellare. Neque enim unum verbum locutus est quicumque propheta, et tamen sic legitur: Verbum quod factum est ad illum vel illum prophetam. Et Apostolus: Presbyteri, [PL38.457] inquit, duplici honore honorentur; maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim. V, 17). Non ait, In verbis; sed, in verbo. Et sanctus Jacobus: Estote, inquit, factores verbi, et non auditores tantum (Jacobi I, 22). Non ait et ipse, Verborum; sed, verbi: quamvis tam multa verba de Scripturis sanctis in ecclesia celebriter et solemniter legantur, dicantur, audiantur. Sicut ergo quantocumque tempore quisquis nostrum in praedicando Evangelio laboraverit, non verborum, sed verbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisquis vestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non verborum, sed verbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more quo Scripturae loquuntur, et quem novit ecclesiastica consuetudo, quisquis universa sua vita, qua istam gerit carnem, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque verba vel ore vel sola cogitatione locutus fuerit corde impoenitenti, contra remissionem peccatorum quae fit in Ecclesia, verbum dicit contra Spiritum sanctum.

23. Omnis alia blasphemia, dimisso peccato in Spiritum sanctum, dimittitur, quare. Ideo autem non solum verbum quod dictum fuerit contra Filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum, quo in Ecclesia peccata solvuntur, cuncta alia dimittuntur. Quomodo autem hoc dimittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? Omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod nunquam dimittetur: in quibus est autem, quoniam hoc nunquam dimittitur, nec alia dimittuntur; quia omnium remissio vinculo istius impeditur. Non ergo propterea quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur; quia in Trinitate major est Filio Spiritus sanctus, quod nullus unquam vel haereticus dixit: sed quoniam quisquis restiterit veritati, et blasphemaverit veritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem apud homines, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, quod est Filius hominis, idem ipse Christus, si non dixerit verbum illud cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum, de quo dictum est, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu (Joan. III, 5); et de quo item dictum est, Accipite Spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei (Id. XX, 22): id est, si poenituerit eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatorum, simul et hujus, quod verbum dixit contra Filium hominis; quia peccato ignorantiae sive contumaciae vel cujuscumque blasphemiae, non addidit peccatum impoenitentiae contra donum Dei et gratiam regenerationis vel reconciliationis, quae fit in Ecclesia in Spiritu sancto.

CAPUT XIV

24. Non ideo Filii blasphemiam facilius quam Spiritus remitti, quia ille minor est in quantum homo. Proinde nec illud sentiendum est, quod [PL38.458] quidam putant, ideo remitti verbum quod dicitur contra Filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra Spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est Filius hominis Christus; qua carne utique major est Spiritus sanctus, qui substantia propria aequalis est Patri et unigenito Filio secundum ejus divinitatem, secundum quam et ipse unigenitus Filius aequalis est Patri et Spiritui sancto. Nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni caetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis videretur, quae contra Filium hominis dicitur, quasi cum homo solus putatur. Cum vero praemissum sit, Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus; quod etiam apud alium evangelistam ita positum est, Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint: procul dubio et illa blasphemia quae contra Patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola irremissibilis definitur, quae dicitur contra Spiritum sanctum. Numquidnam et Pater formam servi accepit, qua sit major Spiritus sanctus? Non utique: sed ideo post universalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae, eminentius voluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra Filium hominis; quia etiamsi in illo peccato fuerint homines obligati, quod commemoravit, ubi ait, Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22): quod etiam in Evangelio secundum Joannem valde grave ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso Spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret, Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et judicio; de peccato quidem, quia non crediderunt in me (Id. XVI, 8, 9): tamen si non dixerit illa cordis impoenitentis duritia verbum contra Spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra Filium hominis remittetur.

CAPUT XV

25. Peccata dimittere totius est Trinitatis. Hic fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo Spiritus sanctus peccata dimittat, an et Pater et Filius. Respondemus, quod et Pater et Filius. Ipse enim Filius de Patre dicit: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra. Cui nos quoque dicimus in oratione dominica, Pater noster qui es in coelis: atque inter caetera et hoc petimus, dicentes, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 14, 9, 12). De se autem ipse ait: Ut sciatis quod habeat Filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata (Id. IX, 6). Si ergo, inquis, et Pater et Filius et Spiritus sanctus dimittunt peccata, cur illa impoenitentia quae nunquam dimittetur, tantummodo ad Spiritus blasphemiam dicitur pertinere; tanquam ille qui hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono Spiritus sancti resistere videatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum? Ubi et ego quaero, utrum Christus ejecerit daemonia, an et Pater et Spiritus sanctus? Si enim tantummodo Christus, quid est quod ipse dicit, Pater autem in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10)? Ita enim dictum est, Ipse facit opera; tanquam [PL38.459] Filius non faciat, sed Pater manens in Filio. Cur ergo alio loco dicit, Pater meus usquemodo operatur, et ego operor? et paulo post, Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 17, 19). Quod autem alio loco dicit, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit (Id. XV, 24), ita dicit quasi solus faciat. Si autem haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilia sint opera Patris et Filii; quid credendum est de Spiritu sancto, nisi quia et ipse pariter operatur? Nam in eo ipso loco, unde exorta est ista quaestio quam discutimus, cum Filius ejiceret daemonia, ipse tamen ait, Si ego in Spiritu sancto ejicio daemonia, igitur pervenit in vos regnum Dei.

CAPUT XVI

26. Trinitatis potestas et operatio individua. Hic forte quis dicat, Spiritum sanctum dari potius a Patre et Filio, quam sua voluntate aliquid operari; et ad hoc pertinere quod dictum est, In Spiritu sancto ejicio daemonia, quod non ipse Spiritus, sed Christus id faceret Spiritu: ut sic intelligatur quod dictum est, In Spiritu sancto ejicio, tanquam diceretur, Spiritu sancto ejicio. Solent quippe ita loqui Scripturae, Interfecerunt in gladio: id est, gladio. Succenderunt in igni (Psal. LXXIII, 7): id est, igni. Et accepit Jesus cultros petrinos, in quibus circumcideret filios Israel (Josue V, 2, 3): id est, quibus circumcideret filios Israel. Sed qui propterea demunt Spiritui sancto propriam potestatem, illud attendant quod dictum a Domino legitur: Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8). Illud vero quod Apostolus ait, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus; verendum est ne quisquam arbitretur, quod ea non operetur Pater et Filius, cum in eis operibus commemoraverit et donationes curationum, et operationes virtutum, ubi est utique et expulsio daemoniorum. Cum vero adjungit et dicit, Dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); nonne manifestat etiam sancti Spiritus potestatem, sed a Patre et Filio plane individuam? Si ergo haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intelligatur operatio Trinitatis; ita ut cum operatio Patris dicitur, non eam sine Filio et Spiritu sancto intelligatur operari; et cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto; et cum operatio Spiritus sancti, non sine Patre et Filio: satis notum est recte credentibus, vel etiam ut possunt intelligentibus, et illud ideo dictum esse de Patre, Ipse facit opera, quod ab illo sit etiam origo operum, a quo est existentia cooperantium personarum; quia et Filius de illo natus est, et Spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est Filius, et cum quo illi communis est idem Spiritus: et illud quod ait Dominus, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, non ad Patrem vel Spiritum retulisse, quod ei non sint in illis operibus cooperati; sed ad homines, a quibus leguntur multa facta miracula, et tamen a nullo quae Filius fecit: et quod ait Apostolus de Spiritu sancto, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, non ideo dictum, quia non ei cooperatur Pater et Filius; sed quia in his operibus non sint multi sed unus Spiritus, et in diversis suis operationibus non est a se [PL38.460] ipse diversus.

27. Idem tractatur argumentum. Nec tamen inaniter, sed rationabiliter et veraciter dicitur Patrem dixisse, non Filium et Spiritum sanctum, Tu es Filius meus dilectus, in quo complacui (Luc. III, 22). Sed hoc miraculum de coelo sonabilis verbi, quamvis ad personam Patris tantummodo noscamus pertinere, cooperatos esse tamen Filium et Spiritum sanctum, non negamus. Neque enim quia tunc Filius carnem portans cum hominibus conversabatur in terra, ideo non erat etiam in sinu Patris tanquam unigenitum Verbum, quando illa de nube vox facta est; aut sapienter et spiritualiter credi potest, Deum Patrem operationem verborum suorum sonantium atque transeuntium a suae Sapientiae suique Spiritus cooperatione separasse. Eodem modo cum rectissime dicamus, non Patrem, nec Spiritum sanctum, sed Filium super mare ambulasse (Matth. XIV, 25), cujus unius caro erat illa et plantae fluctibus innitentes; illud tamen opus tanti miraculi Patrem et Spiritum sanctum cooperatos esse quis abnuat? Sic enim et solum Filium verissime dicimus ipsam suscepisse carnem, non Patrem aut Spiritum sanctum; et tamen hanc incarnationem ad solum Filium pertinentem, quisquis negat cooperatum Patrem aut Spiritum sanctum, non recte sapit. Item dicimus, nec Patrem, nec Filium, sed solum Spiritum sanctum, et in columbae specie, et in linguis velut igneis apparuisse, et dedisse pronuntiare illis in quos venerat, multis et variis linguis magnalia Dei (Id. III, 16, et Act. II, 3, 4): a quo tamen miraculo ad solum Spiritum sanctum pertinente, cooperationem Patris et Verbi unigeniti separare non possumus. Ita singulorum quoque in Trinitate opera Trinitas operatur, unicuique operanti cooperantibus duobus, conveniente in tribus agendi concordia, non in uno deficiente efficacia peragendi. Quae cum ita sint, hinc est quod Dominus Jesus in Spiritu sancto daemones ejicit. Neque enim et solus hoc implere non poterat, atque illud adjutorium tanquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum divisum in semetipsum, eo Spiritu congruebat expelli, quem Pater et Filius non divisi in semetipsis communiter habent.

CAPUT XVII

28. Peccata non remittuntur extra Ecclesiam. Sic et peccata, quia praeter Ecclesiam non dimittuntur, in eo Spiritu dimitti oportebat, quo in unum Ecclesia congregatur. Denique si quemquam extra Ecclesiam suorum poeniteat peccatorum, et hujus tanti peccati quo alienus est ab Ecclesia Dei cor impoenitens habeat, quid ei prodest illa poenitentia; cum isto solo verbum dicat contra Spiritum sanctum, quo extraneus est ab Ecclesia, quae accepit hoc donum, ut in ea in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum? Quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum intelligitur pertinere. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in [PL38.461] quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): ut ei possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Et in hoc cognoscimus, sicut dicit Apostolus Joannes, quoniam Christus manet in nobis, de Spiritu suo, quem dedit nobis (I Joan. III, 24). Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). Ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unde scriptum est: Si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas Spiritus (Philipp. II, 1). Propter hanc societatem illi in quos primitus venit, linguis omnium gentium sunt locuti. Quia sicut per linguas consociatior est societas generis humani; sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societatem filiorum Dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus: ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium; ita se nunc ille agnoscat accepisse Spiritum sanctum, qui tenetur vinculo pacis Ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. Unde dicit Apostolus: Studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3).

CAPUT XVIII

29. Spiritus sanctus et Patris et Filii Spiritus est. Quod autem sit ipse Spiritus Patris, ipse Filius dicit, De Patre procedit (Joan. XV, 26): et alio loco, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Quod vero ipse sit et Spiritus Filii, Apostolus dicit, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6): hoc est, clamare facientem. Nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. Unde item dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Ad quem ergo in Trinitate proprie pertineret hujus communio societatis, nisi ad eum Spiritum qui est Patri Filioque communis?

30. Extra Ecclesiam non habetur Spiritus sanctus. Hunc Spiritum quod illi non habeant, qui sunt ab Ecclesia segregati, Judas apostolus apertissime declaravit, dicens: Qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes (Judae 19). Unde in ipsa Ecclesia etiam illos qui per nomina hominum, quamvis in unitate ejus constitutorum, quaedam schismata moliebantur, Paulus Apostolus arguens, inter caetera ait: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (I Cor. II, 14). Ostendit quid dixerit, non percipit, id est, scientiae non capit verbum. Hos in Ecclesia constitutos parvulos, dicit nondum spirituales, sed adhuc carnales, et lacte alendos, non esca. Quasi parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam: nondum [PL38.462] enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. Ubi dicitur, nondum, vel, non adhuc, profecto non desperatur; si eo tenditur, ut sit aliquando quod nondum est. Adhuc enim estis, inquit, carnales. Et ostendens unde sint carnales: Cum enim sit, inquit, inter vos aemulatio, et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Atque idipsum planius aperiens: Cum enim quis dicat, Ego quidem, inquit, sum Pauli; alius autem, ego Apollo; nonne homines estis? Quid ergo Apollo? quid autem Paulus? Ministri, per quos credidistis (I Cor. III, 1-5). Hi ergo, id est, Paulus et Apollo, concordes erant in unitate Spiritus et vinculo pacis; et tamen quia eos isti inter se dividere, et pro altero inflari adversus alterum coeperant, dicuntur homines et carnales et animales, non valentes percipere quae sunt Spiritus Dei: et tamen quia non sunt ab Ecclesia segregati, parvuli appellantur in Christo; quos utique vel angelos vel deos esse cupiebat, quos arguebat quia homines erant, id est, in his contentionibus non quae Dei sunt, sed quae hominum sapiebant. De illis vero qui sunt ab Ecclesia segregati, non dictum est, Ea quae sunt Spiritus non percipientes; ne ad scientiae perceptionem referretur: sed dictum est, Spiritum non habentes. Non est autem consequens ut qui habet, etiam sciendo percipiat quod habet.

31. Homines et carnales, et animales, parvuli in Christo. Habent ergo istum Spiritum in Ecclesia constituti parvuli in Christo, adhuc animales atque carnales, quid habeant percipere non valentes, id est, intelligere et nosse. Nam quomodo essent parvuli in Christo, nisi renati ex Spiritu sancto? Nec mirum videri debet, quod quisque aliquid habet, et quod habet ignorat. Ut enim taceam de omnipotentis divinitate atque incommutabilis Trinitatis unitate; quis facile scientia percipiat quid sit anima? et quis non habet animam? Postremo ut certissime noverimus quod parvuli in Christo non percipientes quae sunt Spiritus Dei, habent tamen Spiritum Dei; paulo post Paulum apostolum intueamur, quemadmodum eos ipsos increpans ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Ibid, 16)? Hoc utique nullo modo diceret ab Ecclesia segregatis, qui dicti sunt Spiritum non habentes.

CAPUT XIX

32. Ficti catholici, haeretici et schismatici Spiritum sanctum non habent. Sed nec ille dicendus est esse in Ecclesia, et ad istam societatem Spiritus pertinere, qui ovibus Christi corporali tantum commixtione ficto corde miscetur. Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum (Sap. I, 5). Quapropter quicumque in schismaticis vel haereticis congregationibus, vel potius segregationibus baptizantur, quamvis non sint renati Spiritu, tanquam Ismaeli similes, qui secundum carnem natus est Abrahae, non sicut Isaac, qui secundum spiritum, quia per repromissionem (Galat. IV, 28, 29); tamen cum ad Catholicam veniunt, et societati Spiritus aggregantur, quem foris [PL38.463] procul dubio non habebant, non eis repetitur lavacrum carnis. Non enim defuit etiam foris positis ista forma pietatis: sed accedit eis, quae nisi intus non potest dari, unitas Spiritus in vinculo pacis. Tales quippe erant, antequam catholici essent, de qualibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Potest enim esse visibilis forma palmitis etiam praeter vitem; sed invisibilis vita radicis haberi non potest, nisi in vite. Proinde corporalia Sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis; virtus vero pietatis invisibilis et spiritualis ita in eis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum, quando amputatur a corpore.

CAPUT XX

33. Remissio peccatorum non extra Ecclesiam. Quae cum ita sint, remissio peccatorum, quoniam non datur nisi in Spiritu sancto, in illa Ecclesia tantummodo dari potest, quae habet Spiritum sanctum. Hoc enim fit remissione peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui in se ipsum divisus est, regnet in nobis, ut eruti a potestate spiritus immundi, templum deinceps efficiamur Spiritus sancti; et a quo mundamur accipiendo indulgentiam, ipsum accipiamus habitatorem ad faciendam, augendam, perficiendamque justitiam. Nam et in primo ejus adventu, cum hi qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur, et stupentes eos qui aderant, alloqueretur apostolus Petrus; compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad Apostolos: Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis. Et dixit Petrus ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II, 37, 38). Utique in Ecclesia utrumque factum est; id est, et peccatorum remissio, et doni hujus acceptio, in qua erat Spiritus sanctus. Ideo autem in nomine Jesu Christi, quia cum eumdem Spiritum sanctum promitteret: Quem mittet, inquit, Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Neque enim habitat in quoquam Spiritus sanctus sine Patre et Filio: sicut nec Filius sine Patre et Spiritu sancto, nec sine illis Pater. Inseparabilis quippe est habitatio, quorum est inseparabilis operatio: sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur; sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim voce pronuntiantur: nec tamen a se ipsis ullis intervallis momentisque temporum separantur. Non enim unquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. Sed ut jam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se divisi spiritus evertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis Ecclesiae Dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tanquam proprium est opus Spiritus sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodam modo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus. [PL38.464] Nam Pater non communiter habetur Pater a Filio et Spiritu sancto: quia non est Pater amborum. Et Filius non communiter habetur Filius a Patre et Spiritu sancto - quia non est Filius amborum. Spiritus autem sanctus communiter habetur a Patre et Filio: quia Spiritus est unus amborum.

CAPUT XXI

34. Impoenitentiam irremissibilis blasphemiae nomine intelligendam esse suadetur ex Luca. Quisquis igitur reus fuerit impoenitentiae contra Spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur Ecclesiae, nunquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi remittitur: et merito damnabitur cum spiritu qui in se ipsum divisus est, divisus et ipse contra Spiritum sanctum qui in se ipsum divisus non est. Hoc et ipsa evangelica testimonia nos admonent, si ea perscrutemur attentius. Nam secundum Lucam quidem non ibi hoc dicit Dominus, ubi respondet eis qui dixerunt quod in principe daemoniorum ejicit daemones, non ei remitti qui blasphemaverit in Spiritum sanctum. Unde apparet, non semel hoc a Domino dictum: sed ibi quoque non negligenter praetereundum quo loco dictum sit. Loquebatur enim de his qui eum confessi essent, vel negassent coram hominibus, ubi ait, Dico autem vobis, Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram Angelis Dei: qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Angelis Dei Et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui eum coram hominibus ter negavit, continuo subjecit: Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur (Luc. XII, 8-10): illa scilicet blasphemia cordis impoenitentis, qua resistitur remissioni peccatorum, quae fit in Ecclesia per Spiritum sanctum. Quam blasphemiam Petrus non habuit, quem mox poenituit quando amare flevit (Matth. XXVI, 69-75); victoque spiritu qui in se ipsum divisus est, et qui eum vexandum poposcerat, contra quem pro illo Dominus rogavit ne deficeret fides ejus (Luc. XXII, 31, 32); accepit etiam ipsum cui non restitit, Spiritum sanctum, ut non solum ei remitteretur peccatum, sed per eum praedicaretur et daretur remissio peccatorum.

35. Ex aliis duobus evangelistis idem insinuatur. Apud duos autem alios evangelistas quod narratur, ut de blasphemia Spiritus haec sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum divisus est. Dictum enim erat de Domino, quod in principe daemonum ejiceret daemones: ibi se Dominus ait in Spiritu sancto ejicere daemones, ut Spiritus qui non est in se divisus, eum qui in se divisus est vincat atque ejiciat; ille autem homo in ejus perditione remaneat, qui in hujus qui in se divisus non est, pacem per impoenitentiam transire detrectat. Hoc enim Marcus ita narrat: Amen dico vobis, quia omnia dimittentur hominibus peccata, et blasphemiae [PL38.465] quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. Haec verba Domini cum dixisset, sua deinde conjunxit dicens, Quoniam dicebant, Spiritum immundum habet (Marc. III, 28-30): ut ostenderet, hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, eo quod dixerant eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere. Non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta poenitentia consequatur: sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit ut a Domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem adversum se ipsum divisum Dominus ostendit, propter Spiritum sanctum, qui non solum adversum se divisus non est, sed etiam quos colligit efficit indivisos, peccata quae adversum se divisa sunt dimittendo, eosque mundatos inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum est in Actibus Apostolorum, Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). Cui dono remissionis non resistit, nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. Nam et alio loco dixerunt Judaei de Domino, quod daemonium haberet (Joan. VII, 20, et VIII, 48), nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia Spiritus sancti: quoniam non ita objecerunt spiritum immundum, ut in se divisus ex ore ipsorum possit ostendi, sicut Beelzebub a quo ejici daemones posse dixerunt.

CAPUT XXII

36. Unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistere, blasphemia est irremissibilis. In hac vero lectione secundum Matthaeum, multo manifestius aperuit Dominus quid hic vellet intelligi: id est, quod ipse dicat verbum contra Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistit, ubi in Spiritu sancto fit remissio peccatorum. Hunc enim Spiritum non habent, ut jam dictum est, qui etiam Christi sacramenta portantes atque tractantes, ab ejus congregatione sejuncti sunt. Nam ubi dixit de divisione satanae adversus satanam, et quod ipse in Spiritu sancto ejiceret daemones, utique in spiritu qui non est adversus se ipsum, sicut ille, divisus; ibi continuo, ne per illos qui sub nomine Christi extra ejus ovile conventicula sua congregant, quisquam putaret etiam regnum Christi adversum se esse divisum, Qui non est mecum, inquit, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit: ut illos ostenderet ad se non pertinere, qui extra congregando nollent congregare, sed spargere. Deinde subjunxit, Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur. Quid est hoc? Ideo sola Spiritus blasphemia non remittetur, quoniam qui non est cum Christo, contra ipsum est; et qui non cum illo congregat, spargit? Ideo utique. Qui enim non cum illo congregat, quomodolibet sub ejus nomine congreget, non habet Spiritum sanctum.

CAPUT XXIII

37. Congregationes praeter Ecclesiam non habent Spiritum sanctum quo fit remissio peccatorum. Peccatum irremissibile. Suffugium contra irremissibilem blasphemiam. Hic omnino, hic nos com [PL38.466] pulit non alibi intelligere fieri posse remissionem omnis peccati omnisque blasphemiae, nisi in Christi congregatione, quae non spargit. Congregatur quippe in Spiritu sancto, qui non est contra se ipsum divisus, sicut ille immundus spiritus. Et propterea omnes congregationes, vel potius dispersiones, quae se Christi Ecclesias appellant, et sunt inter se divisae atque contrariae, et unitatis congregationi, quae vera est Ecclesia ejus, inimicae; non quia videntur ejus habere nomen, idcirco pertinent ad ejus congregationem. Pertinerent autem, si Spiritus sanctus, in quo consociatur haec congregatio, adversum se ipsum divisus esset. Hoc autem quia non est (qui enim non est cum Christo, contra ipsum est; et qui cum illo non congregat, spargit), ideo peccatum omne atque omnis blasphemia dimittetur hominibus in hac congregatione, quam in Spiritu sancto, et non adversus se ipsum diviso, congregat Christus. Ipsius autem Spiritus blasphemia illa, qua fit ut corde impoenitenti huic tanto Dei dono usque in finem vitae istius resistatur, non remittetur. Nam etsi quisquam ita sit contrarius veritati, ut Deo loquenti, non in Prophetis, sed in unico Filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, Filium hominis esse voluit, reluctetur; remittetur ei, cum poenitendo conversus fuerit ad Dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11), dedit Ecclesiae suae Spiritum sanctum, ut quicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. Qui vero huic dono exstiterit inimicus, ut non illud per poenitentiam petat, sed ei per impoenitentiam contradicat, fit irremissibile; non quodcumque peccatum, sed contempta vel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. Atque ita dicitur verbum contra Spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem nunquam venitur, quae ad remittenda peccata accepit Spiritum sanctum. Ad quam congregationem etiamsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto; in ipso sancto Spiritu remissionem accipit peccatorum. Qui spiritus in sancta Ecclesia, etiam isto tempore, quo velut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius veram confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. Unum ergo suffugium est, ne sit irremissibilis blasphemia, ut cor impoenitens caveatur; nec aliter poenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur Ecclesia, ubi remissio peccatorum datur, et societas Spiritus in pacis vinculo custoditur.

CAPUT XXIV

38. Tractatoris humilitas. Ut potui, difficillimam quaestionem, si tamen aliquatenus potui, Domino miserante atque adjuvante, tractavi. Quidquid tamen in ejus difficultate apprehendere non valui, non imputetur ipsi veritati, quae salubriter pios, etiam cum occultatur, exercet; sed infirmitati meae, qui vel intelligenda conspicere, vel intellecta explicare non potui. De his autem quae forte potuimus et cogitando vestigare, et dicendo expedire, illi sunt agendae gratiae, a quo quaesivimus, a quo petivimus, ad quem [PL38.467] pulsavimus, ut haberemus unde et nos meditando aleremur, et vobis loquendo ministraremus.

SERMO LXXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XII, 33, Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum, etc

CAPUT PRIMUM

1. Bona opera habere malus homo non potest. Admonuit nos Dominus Jesus Christus, ut bonae arbores simus, et fructus bonos habere possimus. Ait enim: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. De fructu enim arbor cognoscitur. Ubi ait, Facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: hoc utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui obedientia necessaria est. Quod autem dicit, Facite arborem malam, et fructum ejus malum: non praeceptum est, ut facias; sed monitio, ut caveas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, loqui bona posse, vel bona opera habere. Hoc Dominus Jesus dicit non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest: si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest.

2. Mali nos omnes inventi. Quis autem a Domino bonus inventus est, cum Christus pro impiis mortuus sit (Rom. V, 6)? Omnes ergo malas arbores invenit, sed dedit potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus (Joan. I, 12). Quisquis igitur homo hodie bonus est, id est, arbor bona, mala inventa est et bona facta est. Et si quando venit, malas arbores eradicare vellet; quae remaneret, quae non digna esset eradicari? Sed venit praerogare misericordiam, ut postea exerceret judicium, cui dicitur: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem peccatorum, fecit arbores bonas. Distulit securim, dedit securitatem.

CAPUT II

3. Patientia Dei erga nos. De hac securi Joannes loquitur, dicens: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10). De hac securi comminatur paterfamilias in Evangelio, dicens: Ecce triennium est quod venio ad hanc arborem, et fructum in ea non invenio. Nunc debeo locum evacuare: proinde amputetur. Et intercedit colonus, dicens: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodiam illam, et adhibebo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin minus, venies et amputabis eam (Luc. XIII, 7, 9). Tanquam per triennium Dominus visitavit genus humanum, hoc est, tribus quibusdam temporibus. [PL38.468] Primum tempus, ante Legem; secundum, in Lege; tertium modo est, quod tempus est gratiae. Nam si non visitavit genus humanum ante Legem, unde Abel? unde Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Jacob? quorum se Dominum dici voluit; et cujus omnes gentes erant, quasi trium hominum Deus esset: Ego sum, inquit, Deus Abraham, et Isaac, et Jacob (Exod. III, 14). In Lege autem si non visitaret, ipsam Legem non daret. Post Legem venit et ipse paterfamilias: passus est, mortuus est, resurrexit, Spiritum sanctum dedit, Evangelium per totum orbem praedicari fecit, et adhuc quaedam arbor infructuosa permansit. Est quaedam adhuc pars generis humani, quae adhuc se non corrigit. Intercedit colonus; pro plebe orat Apostolus: Flecto, inquit, genua mea pro vobis ad Patrem, ut in charitate radicati et fundati, valeatis apprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 14-19). Flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. Ergo quia necesse est ut veniat, agamus ut fructuosos nos inveniat. Circumfossio arboris, est humilitas poenitentis. Omnis enim fossa humilis. Cophinus stercoris, sordes poenitentiae. Quid enim stercore sordidius? et tamen, si bene utaris, quid fructuosius?

CAPUT III

4. Duae radices charitas et cupiditas. Quid est bonum. Sit ergo unusquisque arbor bona: non se arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonae. Muta cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta charitatem. Sicut enim radix est omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10); sic et radix omnium bonorum charitas. Quid ergo mussitant homines inter se, vel contendunt, dicentes: Quid est bonum? O si scires quid est bonum! Quod habere vis, non est valde bonum: quod esse non vis, hoc est bonum. Vis enim habere sanitatem corporis; hoc est bonum: nec tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus. Aurum et argentum habere vis; ecce et hoc dico, bonum est; sed si bene usus fueris: bene autem non uteris, si malus fueris. Ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est: non quia eos bonos aurum et argentum facit; sed quia bonos invenit, in usum bonum convertitur. Honorem habere vis, bonum est: sed et hoc si bene utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit? Quam multis honor ministerium boni operis fuit?

CAPUT IV

5. Homo bona omnia vult habere praeter seipsum. Discernamus ergo ista bona, si possumus, quia de bonis arboribus loquimur. Et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi ut in semetipsum oculos convertat, in se discat, se discutiat, se inspiciat, se quaerat, et se inveniat: et quod displicet, necet; quod placet, optet et plantet. [PL38.469] Cum enim se homo inanem invenerit meliorum bonorum, utquid est avidus externorum bonorum? Et quid prodest plena bonis arca, inani conscientia? Bona vis habere, et bonus non vis esse? Non vides te erubescere debere de bonis tuis, si domus tua plena est bonis, et te habet malum? Quid enim est quod velis habere malum? Dic mihi. Nihil omnino; non uxorem, non filium, non filiam, non servum, non ancillam, non villam, non tunicam, postremo non caligam: et tamen vis habere malam vitam. Rogo te, praepone vitam tuam caligae tuae. Omnia quae circumjacent oculis tuis, elegantia et pulchra tibi chara sunt; et tibi ipse vilis es ac foedus? Si tibi possent respondere bona quibus est plena domus tua, quae habere optasti, perdere timuisti; nonne et tibi clamarent, Sicut tu nos bona vis habere, sic et nos volumus bonum habere Dominum? Tacita voce interpellant contra te Dominum tuum: Ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit, non habet.

CAPUT V

6. Verum bonum quid. Quaerit ergo aliquis admonitus his verbis meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum, unde bonum. Bene intellexisti hoc te quaerere debere. Respondebo quaerenti, et dicam: Hoc est bonum, quod non potes invitus amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem: bonum vero quo vere bonus es, nec invitus accipis, nec invitus amittis. Quaero ergo quale sit hoc bonum. Psalmus quidam admonet nos rem magnam, forte quam quaerimus. Ait enim: Filii hominum, quousque graves corde? Quousque arbor illa in triennio? Filii hominum, quousque graves corde? Quid est, graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et ad haec ergo ait quod quaerendum est: Scitote, quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum (Psal. IV, 3, 4). Jam et Christus venit, jam magnificatus est, jam surrexit et ascendit in coelum, jam nomen ejus per totum mundum praedicatur: quousque graves corde? Sufficiant praeterita tempora: jam magnificato illo Sancto, quousque graves corde? Post triennium quid restat, nisi securis? Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Adhuc vana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et volatica, ita Christo sancto magnificato, adhuc ista requiruntur? Jam clamat veritas, et adhuc quaeritur vanitas? Quousque graves corde?

CAPUT VI

7. Cur mundus tam acriter flagellatur. Merito fortiter flagellatur hic mundus: cognovit enim jam verba Domini mundus. Et servus, inquit, nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis. Quare? Ut quaerat voluntatem domini sui. Servus ergo nesciens voluntatem, hoc erat mundus, antequam magnificaret Sanctum suum; servus erat nesciens voluntatem domini sui, et ideo vapulabat paucis. Servus autem jam voluntatem sciens domini sui, hoc est modo, ex quo magnificavit Deitas Sanctum suum; et non faciens voluntatem ejus, vapulabit multis. Quid ergo mirum, si mundus multum vapulat? [PL38.470] Servus est sciens voluntatem domini et faciens digna plagis. Non ergo recuset vapulare multis (Luc. XII, 48, 47): quoniam si non vult audire praeceptorem injuste, juste patietur ultorem. Vel non murmuret contra castigatorem, cum videat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur: per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXIII. De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus Jesus parabolas seminantis exponit. Cap. XIII, V\. 24-30, 36-43

CAPUT PRIMUM

1. Mali inter bonos. Et hesterno die et hodie, loquente Domino nostro Jesu Christo, parabolas seminantis audivimus. Qui adfuistis heri, recordamini hodie. Heri lectum est de illo seminante qui cum semina spargeret, aliud cecidit in viam, quod aves collegerunt; aliud in petrosis locis, quod aestu exaruit; aliud inter spinas, quod suffocatum est, et fecundari non potuit; aliud in terram bonam, et attulit fructum centenum, sexagenum, tricenum (Matth. XIII, 3-23). Hodie autem aliam parabolam rursus Dominus de seminante narravit, qui seminavit bonum semen in agro suo. Dormientibus hominibus venit inimicus, et superseminavit zizania. Quando herba erat, nondum apparebat: ubi coepit fructus boni seminis apparere, ibi etiam zizania claruerunt. Offensi sunt servi patrisfamilias, videntes in bona segete multa zizania, et voluerunt eradicare, et permissi non sunt: sed dictum est eis, Sinite utraque crescere usque ad messem. Exposuit autem etiam Dominus Jesus Christus istam parabolam: et boni seminis seminatorem se esse dixit, seminatorem zizaniorum inimicum hominem diabolum ostendit; tempus messis, finem saeculi; agrum suum, totum mundum. Sed quid ait? In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania ad comburendum ea, triticum autem meum recondite in horreo. Quid festinatis, inquit, servi zelo pleni? Videtis zizania inter frumentum, videtis malos christianos inter bonos; eradicare vultis malos: quiescite, non est tempus messis. Veniat, et frumentum vos inveniat. Quid stomachamini? quid aegre toleratis malos permixtos bonis? In agro vobiscum esse possunt, in horreo non erunt.

CAPUT II

2. Una res multa nomina, et duae res unum interdum nomen sortiuntur in figuris Scripturae. Nostis autem illa tria hesterno die commemorata, ubi semen non profecit, viam, loca saxosa, loca spinosa; ipsa sunt zizania. Aliud nomen in alia similitudine acceperunt. Quia quando similitudines dantur, vel proprietas non exprimitur, per eas non veritas, sed similitudo veritatis exprimitur. Quod dico, scio paucos intellexisse: sed propter omnes loquimur. In rebus visibilibus via via est, saxosa loca loca saxosa [PL38.471] sunt, spinosa loca loca spinosa sunt: quod sunt, hoc sunt; quia proprie nominantur. In parabolis autem et similitudinibus potest una res multis nominibus appellari: ideo non est incongruum ut dicerem vobis, Via illa, loca illa saxosa, illa spinosa christiani mali sunt, ipsi sunt et zizania. Nonne agnus Christus? nonne et leo Christus? Inter feras et pecora, qui agnus agnus, qui leo leo: utrumque Christus. Illa singula per proprietatem: ista utrumque per similitudinem. Plus etiam est quod accidit, ut per similitudinem multum a se res distantes, vocentur uno nomine. Quod enim tam distat ab invicem, quam Christus et diabolus? Tamen leo et Christus est appellatus, et diabolus. Christus leo: Vicit leo, de tribu Juda (Apoc. V, 5). Diabolus leo: Nescitis quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8)? Ergo et ille leo et ille leo: ille leo propter fortitudinem; ille leo propter feritatem: ille leo ad vincendum; ille leo ad nocendum. Ipse coluber diabolus est, serpens antiquus (Apoc. XII, 9): numquid jussi sumus diabolum imitari, quando nobis dixit Pastor noster, Estote simplices ut columbae, astuti ut serpentes (Matth. X, 16)?

CAPUT III

3. Ad Christianos malos, ut mutentur. Ergo heri allocutus sum viam, allocutus sum loca saxosa, allocutus sum loca spinosa: et dixi, Mutamini, cum potestis; dura aratro versate, de agro lapides projicite, de agro spinas evellite. Nolite habere durum cor, unde cito verbum Dei pereat. Nolite habere tenuem terram, ubi radix charitatis alta non sedeat. Nolite curis et cupiditatibus saecularibus offocare bonum semen, quod vobis spargitur laboribus nostris. Etenim Dominus seminat: sed nos operarii ejus sumus. Sed estote terra bona. Heri diximus, et hodie omnibus dicimus: Ferat alius centenum, alius sexagenum, alius tricenum. In alio major, in alio minor est fructus: sed omnes ad horreum pertinebunt. Heri ista diximus, hodie zizania alloquor: sed ipsi sunt oves zizania. O christiani mali! o qui implendo premitis Ecclesiam male vivendo! corrigite vos antequam messis adveniat! Non dicatis, Peccavi, et quid accidit mihi (Eccli. V, 4)? Non perdidit Deus potentiam: sed a te exigit poenitentiam. Hoc dico malis, et tamen christianis; hoc dico zizaniis. In agro enim sunt: et fieri potest ut qui hodie sunt zizania, cras sint frumentum. Ideo et triticum alloquor.

CAPUT IV

4. Ad bonos Christianos, ut malos tolerent. O vos, christiani, qui bene vivitis, pauci inter multos suspiratis, pauci inter plurimos gemitis. Transiet hiems, veniet aestas, ecce aderit messis. Venient Angeli, qui possunt separare, et nesciunt errare. Nos in hoc tempore similes sumus servis illis, de quibus dictum est: Vis, imus et colligimus ea? Volebamus enim, si fieri possit, nullum malum remanere inter bonos. Sed dictum est nobis: Sinite utraque crescere usque ad messem. Quare? Tales enim estis, ut falli possitis. Denique audi: Ne forte, dum vultis [PL38.472] eradicare zizania, eradicetis simul et triticum. Quid boni facitis? Nonne messem meam vestra diligentia vastabitis? Venient messores: et exposuit qui sunt messores: Messores autem Angeli sunt. Nos homines sumus, Angeli messores sunt. Erimus quidem et nos, si cursum perfecerimus, aequales Angelis Dei: sed modo quando stomachamur contra malos, adhuc homines sumus. Et nos modo audire debemus: Quapropter qui se putat stare, caveat ne cadat (I Cor. X, 12). Putatis enim, fratres mei, quia ista zizania non ascendunt apsidas? Putatis quia deorsum sunt, et sursum non sunt? Utinam hoc non simus. Mihi autem minimum est ut a vobis judicer (Id. IV, 3). Dico sane Charitati vestrae, et in apsidis sunt frumenta, sunt zizania; et in populis sunt frumenta, sunt zizania. Boni tolerent malos: mali mutentur, et imitentur bonos. Omnes, si fieri potest, ad Deum pertineamus: omnes malitiam saeculi hujus in illius misericordia evadamus. Quaeramus dies bonos, quia in diebus malis sumus: sed in diebus malis non blasphememus, ut ad bonos dies pervenire possimus.

SERMO LXXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIII, 52, Ideo omnis Scriba eruditus in regno Dei, etc

1. Scribae Judaeis quinam. Evangelica lectio admonet nos quaerere et explicare, quantum Dominus dederit, Charitati vestrae, quis est Scriba eruditus in regno Dei, similis patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. In hoc enim lectio ipsa conclusit: quae sunt nova et vetera eruditi Scribae. Quos autem veteres secundum consuetudinem Scripturarum nostrarum Scribas appellaverint, notum est, videlicet qui Legis scientiam profiterentur. Tales enim in illo populo Scribae appellabantur; non quales appellantur in officiis judicum, vel in consuetudine civitatum. Debemus enim non frustra intrare scholam, sed nosse in qua significatione Scripturarum verba teneamus: ne cum aliquid de Scripturis sonuerit, quod in alio saeculari usu intelligi solet, aberret auditor, et cogitando quod consuevit, non intelligat quod audivit. Scribae ergo erant qui Legis scientiam profitebantur, ad quos libri Legis pertinebant vel custodiendi, vel pertractandi, vel etiam scribendi et intelligendi.

2. Scribae non eruditi in regno Dei. Tales Dominus noster Jesus Christus increpat, quod habeant claves regni coelorum, neque ipsi intrent, neque alios intrare permittant; reprehendens scilicet Pharisaeos et Scribas, doctores Legis Judaeorum. De quibus alio loco ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Quare vobis dictum est, Dicunt enim, et non faciunt, nisi quia sunt quidam de quibus ostenditur quod ait Apostolus, Qui praedicas non furandum, furaris; [PL38.473] qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus (Rom. XI, 21-23)? Certe de his manifestum est dicere Dominum, Dicunt enim, et non faciunt. Sunt ergo Scribae illi, sed non eruditi in regno Dei,

3. Praefecti mali quomodo bona loquantur, et a subditis audiendi. Fortassis dicat aliquis vestrum: Et quomodo potest malus homo bona loqui; cum scriptum sit, ipso Domino dicente, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth XII, 35, 34)? Hac dicit, Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Hac dicit, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Si dicunt, et non faciunt, mali sunt: si mali sunt, bona loqui non possunt: quomodo facimus quod ab ipsis audimus, cum ab ipsis bona audire non possimus? Hoc quomodo solvatur, advertat Sanctitas vestra. Quidquid homo malus a se profert malum est; quidquid homo malus de corde suo profert, malum est: ibi est enim thesaurus malus. Quidquid autem homo bonus de corde suo profert, bonum est: ibi enim est thesaurus bonus. Unde ergo illi mali bona proferebant? Quia in cathedra Moysi sedebant. Nisi praedixisset, Cathedram Moysi sedent (Id. XXIII, 2); nunquam malos audiri jussisset. Aliud enim erat, quod de malo sui cordis thesauro proferebant; aliud quod de cathedra Moysi, tanquam praecones judicis personabant. Quod dicit praeco, nunquam praeconi tribuetur, si ante judicem dicat. Aliud est quod praeco loquitur in domo sua, aliud quod praeco loquitur audiens a judice. Nam, velit nolit, praeco sonat vocem punitionis et amici sui. Item, velit nolit, sonat vocem absolutionis et inimici sui. Da vocem de corde ejus: absolvit amicum, punit inimicum. Da vocem de sella judicis: punit amicum, absolvit inimicum. Da vocem Scribarum de corde eorum: audies, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Isai XXII, 13). Da vocem de cathedra Moysi: audies, Non occides: Non adulterabis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem et matrem (Exod. XX, 12-16): Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18). Hoc tu fac, quod per os Scribarum cathedra sonat: non quod per cor Scribarum. Ita enim Domini sententiam utramque complectens, nec eris in una obediens, in altera reus; sed intelligis ambas concordare, et illud verum respicis, quia bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo profert mala: et illud, quia illi Scribae bona non loquerentur de thesauro malo cordis sui, sed bona loqui possent de thesauro cathedrae Moysi.

4. Botrus in spinis. Non te ergo et illa turbabunt verba Domini dicentis, Unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur. Numquid colligunt de spinis uvas, et de tribulis ficus (Luc. VI, 44)? Ergo Scribae et Pharisaei Judaeorum spinae et tribuli: et tamen, Quae dicunt, facite; [PL38.474] quae autem faciunt, facere nolite. Colligitur ergo de spinis uva, et de tribulis ficus, sicut dedit tibi secundum superiorem tractatum intellectum. Nam et aliquando in spinosa sepe vineae implicant se vites, et de rubo pendent botri. Audito nomine spinarum contempturus es uvam. Require radicem spinarum, et vide ubi invenias. Sequere radicem botri pendentis, et vide ubi invenias. Sic intellige aliud pertinere ad cor Pharisaei, et aliud ad cathedram Moysi.

5. Veteres figurae per Christum evacuatae. Sed quare illi tales? Quia velamen, inquit, positum est super cor eorum. Et non vident quia vetera transierunt et facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Hinc illi tales, et quicumque etiam nunc tales. Unde vetera? Quia jamdiu praedicantur. Unde nova? Quia ad regnum Dei pertinent. Quomodo ergo tollitur velamen, dicit ipse Apostolus: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen. Judaeus ergo non transiens ad Dominum, non pertendit aciem mentis in finem. Quomodo illo tempore in hac figura filii Israel non pertendebant aciem oculorum suorum in finem, id est, in faciem Moysi. Facies enim Moysi splendida figuram habebat veritatis: interpositum est velamen, quia non poterant intendere adhuc splendorem vultus ejus filii Israel. Quae figura evacuatur. Sic enim dixit Apostolus: Quae evacuantur (Id. III, 13-16). Quare evacuantur? Quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio. Ibi spectatur imago, ubi imperator praesens non est: ubi est autem ille cujus est imago, imago removetur. Imagines ergo praeferebantur, antequam veniret imperator noster Dominus Jesus Christus. Imaginibus sublatis fulget praesentia imperatoris. Ergo cum transierit quisque ad Dominum, auferetur velamen. Sonabat enim vox Moysi per velum, et facies Moysi non apparebat. Sic et modo Judaeis sonat vox Christi per vocem Scripturarum veterum: vocem earum audiunt, faciem sonantis non vident. Volunt ergo ut auferatur velamen? Transeant ad Dominum. Tunc enim non auferuntur vetera, sed conduntur in thesauro, ut jam sit Scriba eruditus in regno Dei, profereus de thesauro suo, nec nova sola, nec vetera sola. Nam si nova sola, aut vetera sola protulerit; non est Scriba eruditus in regno Dei proferens de thesauro suo nova et vetera. Si dicit ea, et non facit ea; de cathedra profert, non de thesauro cordis sui. Et verum dicimus Sanctitati vestrae; quae de veteri proferuntur, per novum illustrantur. Ideo transitur ad Dominum, ut auferatur velamen.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 441-474 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22