CAPUT PRIMUM
1. Medicus noster, Christus. Miraculis corporalibus aedificabat fidem. Bene nobiscum novit Sanctitas vestra, Dominum nostrum et salvatorem Jesum Christum medicum esse nostrae salutis aeternae; et ad hoc eum suscepisse infirmitatem naturae nostrae, ne sempiterna esset infirmitas nostra. Assumpsit enim corpus mortale, in quo occideret mortem. Et quamvis crucifixus est ex infirmitate nostra, sicut ait Apostolus; sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Ejusdem Apostoli verba sunt: Et quia jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Haec ergo bene nota sunt fidei vestrae. Simul et hoc consequens est, ut noverimus omnia miracula, quae corporaliter fecit, valere ad admonitionem nostram, ut percipiamus ab eo quod non est transiturum, neque finem habiturum. Oculos reddidit caecis, quos erat utique mors aliquando clausura: resuscitavit Lazarum, iterum moriturum. Et quaecumque ad salutem corporum fecit, non ad hoc fecit, ut sempiterna essent: cum tamen daturus sit etiam ipsi corpori in fine sempiternam salutem. Sed quia illa quae non videbantur, non credebantur; per ista temporalia quae videbantur aedificabat fidem ad illa quae non videbantur.
CAPUT II
2. Ecclesiae postea fides sine miraculis laudabilior Cicatrices corporis sui cur servavit. Nemo itaque, fratres, dicat, non facere ista modo Dominum nostrum Jesum Christum, et propter hoc praesentibus Ecclesiae temporibus priora praeponere. Quodam quippe loco idem Dominus videntibus, et ideo credentibus, praeponit eos qui non vident et credunt. Namque usque eo illo tempore discipulorum ejus nutabat infirmitas, ut quem videbant jam resurrexisse, etiam contrectandum putarent, ut crederent. [PL38.540] Non sufficiebat oculis, quod viderent, nisi et manus admoverentur membris, et cicatrices recentium vulnerum tangerentur: ut ille qui dubitabat discipulus, repente tactis et cognitis cicatricibus exclamaret, Dominus meus et Deus meus! Cicatrices ostendebant eum, qui omnia vulnera in aliis sanaverat. Numquid non poterat Dominus sine cicatricibus resurgere? Sed in corde discipulorum vulnera noverat, propter quae sananda cicatrices in corpore suo servaverat. Et quid Dominus illi jam confitenti ac dicenti, Dominus meus et Deus meus? Quia vidisti me, inquit, credidisti: beati qui non vident, et credunt (Joan. XX, 25-29). Quos dixit, fratres nisi nos? Non quia solos nos, sed et post nos. Post parvum enim tempus, posteaquam ab oculis mortalibus recessit ut firmaretur fides in cordibus, quicumque crediderunt, non videntes crediderunt, et magnum meritum habuit fides eorum: cui fidei comparandae, cor tantum admoverunt pium, non et palpantem manum.
CAPUT III
3. Miracula nunc majora Christus operatur. Haec ergo fecit Dominus, ut invitaret ad fidem. Haec fides nunc fervet in Ecclesia, toto orbe diffusa. Et nunc majores sanitates operatur, propter quas non est dedignatus tunc exhibere illas minores. Sicut enim animus melior est corpore; sic et melior salus animi, quam salus corporis. Modo caro caeca non aperit oculos miraculo Domini; et cor caecum aperit oculos sermoni Domini. Modo non resurgit mortale cadaver; resurgit anima, quae mortua jacebat in vivo cadavere. Modo aures corporis surdae non aperiuntur: sed quam multi habent aures clausas cordis, quae tamen verbo Dei penetrante patescunt, ut credant qui non credebant, et bene vivant qui male vivebant, et obediant qui non obediebant? et dicimus, Ille credidit; ac miramur, cum audimus de his quos aliquando duros noveramus. Cur ergo nunc miraris credentem, innocentem, Deo servientem; nisi quia conspicis videntem, quem noveras caecum; conspicis viventem, quem noveras mortuum; conspicis audientem, quem noveras surdum? Nam videte aliter mortuos, de quibus mortuis dicebat Dominus cuidam ideo tardanti, ne Dominum sequeretur, quia sepelire patrem volebat: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Certe mortui sepultores non sunt corpore mortui: quia si hoc essent, mortua corpora sepelire non possent. Tamen mortuos eos vocat: ubi, nisi intus in anima? Sicut enim etiam visibiliter plerumque in domo integra et salva dominus ejusdem domus mortuus jacet; sic in corpore integro multi habent intus animam mortuam: et hos sic excitat Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Ipse illuminat excaecatum, qui excitat mortuum. Ejus enim voce per Apostolum clamatur ad mortuum, Surge, qui dormis. Caecus luce illuminabitur, cum surrexerit. Surdos autem quam multos ante oculos suos Dominus intuebatur, cum diceret: [PL38.541] Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15). Quis enim ante illum sine corporis auribus stabat? Quas ergo alias aures nisi interioris hominis requirebat?
CAPUT IV
4. Oculus mentis, quo Deus videatur, mundatur per fidem. Item quales oculos quaerebat, cum loqueretur utique videntibus, sed videntibus per oculos carnis? Nam cum ei diceret Philippus, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: bene quidem hoc intelligebat, ut demonstratus Pater posset sufficere; sed cui non sufficiebat aequalis Patri, quomodo sufficeret Pater? Quare autem non sufficiebat? Quia non videbatur. Quare non videbatur? Quia nondum erat sanus oculus, unde posset videri. Hoc enim quod in carne Domini videbatur his oculis, non soli discipuli viderunt qui honoraverunt, sed et Judaei qui crucifixerunt. Qui ergo aliter se videri volebat, alios oculos requirebat. Et ideo sic respondit dicenti, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me cognovistis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Et ut interim fidei oculos sanaret, prius admonetur secundum fidem, ut possit ad speciem pervenire. Et ne sic putaret Philippus cogitandum Deum, quomodo videbat in corpore Dominum Jesum Christum, statim subjecit: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8-10)? Jamdudum dixerat, Qui me vidit, vidit et Patrem. Sed nondum habebat Philippus sanum oculum, unde videret Patrem: atque ideo nec unde videret ipsum Filium Patri coaequalem. Itaque aciem mentis adhuc sauciam, et tantam lucem aspicere non valentem, sanandam atque firmandam fidei medicamentis fomentisque suscepit, et ait, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Qui ergo nondum potest videre quod demonstraturus est Dominus, non quaerat prius videre quod credat: sed prius credat, ut possit oculus sanari quo videat. Sola enim forma servi exhibebatur servilibus oculis: quia ille qui non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, si ab eis quos sanari voluit jam videri posset aequalis Deo, non opus haberet semetipsum exinanire, et formam servi accipere (Philipp. II, 6, 7). Sed quia non erat unde videretur Deus, et erat unde videretur homo; qui Deus erat, factus est homo, ut id quod videbatur, sanaret illud unde non videbatur. Ipse enim alio loco ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Poterat utique Philippus respondere, et dicere, Domine, ecce te video: talisne est Pater, quale est hoc quod video; quoniam dixisti, Qui me vidit, vidit et Patrem? Antequam hoc responderet Philippus, vel fortasse antequam cogitaret, cum dixisset Dominus, Qui me vidit, vidit et Patrem; continuo subjunxit, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Illo enim oculo nondum videre poterat, nec Patrem, nec aequalem Patri Filium: sed ut sanaretur oculus ad videndum, inungendus erat ad credendum. Ideo antequam videas quod videre non potes, crede quod nondum vides. Ambula per fidem, ut pervenias ad speciem. Species non laetificabit in patria, quem fides non consolatur in via. Sic enim dicit Apostolus: [PL38.542] Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Statimque subnectit quare adhuc peregrinamur, quamvis jam crediderimus: Per fidem, inquit, ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7).
CAPUT V
5. Opera nostra nunc tota est sanare oculum cordis. Tota igitur opera nostra, fratres, in hac vita est, sanare oculum cordis, unde videatur Deus. Ad hoc sacrosancta mysteria celebrantur; ad hoc sermo Dei praedicatur; ad hoc exhortationes Ecclesiae morales, id est, pertinentes ad corrigendos mores, ad emendandas carnales concupiscentias, ad renuntiandum non voce tantum, sed mutata vita huic saeculo; ad hoc agunt quidquid agunt divinae sanctaeque Litterae, ut purgetur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu Dei. Sicut enim oculus factus ad hanc lucem temporalem videndam, et quamvis coelestem, tamen corpoream atque conspicuam, non solum hominibus, sed etiam vilissimis animantibus (ad hoc enim factus est, ut hanc lucem videat); tamen si aliquid injectum fuerit, vel irruerit, unde turbetur, secluditur ab hac luce; et quamvis eum sua praesentia circumfundant, ille tamen se avertit, atque absens est: non solum autem absens fit perturbatione sua a luce praesenti; sed etiam poenalis illi est lux, ad quam videndam factus est: sic et oculus cordis perturbatus atque sauciatus avertit se a luce justitiae, nec audet eam contemplari, nec valet.
CAPUT VI
6. Studium de mundando cordis oculo. Quid turbat oculum cordis? Cupiditas, avaritia, iniquitas, concupiscentia saecularis turbat, claudit, excaecat oculum cordis. Et tamen quomodo quaeritur medicus, cum oculus carnis turbatus est, quomodo non differtur ut aperiatur atque purgetur, ut sanetur unde lux ista videatur? Curritur, nemo requiescit, nemo differt, si vel stipula in oculum cadat. Solem certe, quem sanis oculis videre volumus, Deus fecit. Multo est utique lucidior ille qui fecit: nec hujus generis lux est, quae pertineat ad oculum mentis. Lux illa est aeterna sapientia. Fecit autem te Deus, o homo, ad imaginem suam. Daretne tibi unde videres solem quem fecit, et non tibi daret unde videres eum qui te fecit, cum te ad imaginem suam fecerit? Dedit et hoc: utrumque dedit tibi. Sed multum hos oculos exteriores diligis, multum illum interiorem negligis: detritum portas atque sauciatum. Poena tibi est, si se voluerit ostendere fabricator tuus: poena est oculo tuo, antequam curetur atque sanetur. Nam et in paradiso peccavit Adam, et abscondit se a facie Dei. Cum haberet ergo cor sanum purae conscientiae, gaudebat ad praesentiam Dei: postquam peccato oculus ille sauciatus est, coepit lucem formidare divinam, refugit in tenebras atque in densa lignorum, veritatem fugiens, umbras appetens.
CAPITA VII et VIII
7. Aegroti ad poculum sumendum exemplo Christi invitamur. Ergo, fratres mei, quoniam et nos inde nati sumus, et sicut dicit Apostolus, In Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22): omnes enim nos duo homines aliquando fuimus si [PL38.543] noluimus obtemperare medico, ut non aegrotaremus; obtemperemus, ut ab aegritudine liberemur. Dedit nobis praecepta medicus, sanis: dedit praecepta medicus, ne medico indigeremus. Non opus est, inquit, sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 12). Sani praecepta contempsimus, et experimento sensimus in quantam perniciem nostram praeceptum illud contempserimus. Aegrotare jam coepimus, laboramus, in lecto infirmitatis sumus: sed non desperemus. Quia enim ad medicum venire non poteramus, ipse ad nos venire dignatus est. Non contempsit saucium contemptus a sano. Non destitit dare alia praecepta languenti, qui prima custodire noluit, ne langueret: tanquam diceret, Certe experimento sensisti verum me dixisse, quando dixi, Noli tangere hoc. Sanare ergo tandem, et revivisce. Ecce porto infirmitatem tuam: bibe amarum calicem. Tu enim tibi fecisti praecepta illa mea, quae sano data sunt tam dulcia, tam laboriosa. Contempta sunt, coepisti laborare: sanari non potes, nisi amarum calicem biberis, calicem tentationum, quibus abundat haec vita, calicem tribulationum, angustiarum, passionum. Bibe, inquit, bibe, ut vivas. Et ne responderet ei languidus, Non possum, non fero, non bibo: prior bibit medicus sanus, ut bibere non dubitaret aegrotus. Quid enim amarum est in tali poculo, quod ille non biberit? Si contumelia: prior audivit cum daemones expelleret, Daemonium habet (Luc. VII, 33), et quod in Beelzebub ejicit daemonia (Id. XI, 15). Unde ut ipse consolaretur aegros, ait, Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)? Si dolores amari sunt: ligatus et flagellatus et crucifixus est. Si mors amara est: etiam mortuus est. Si genus mortis exhorrescit infirmitas: nihil illo tempore fuit ignominiosius quam mors crucis. Non enim frustra commendans ejus obedientiam Apostolus addidit, dicens: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).
CAPUT IX
8. Crucem suam cur hic honoravit Christus. Sed quia ipse honoraturus erat fideles suos in fine hujus saeculi, prius honoravit crucem in hoc saeculo; ut terrarum principes credentes in eum prohiberent aliquem nocentium crucifigi: et quod cum magna insultatione persecutores Judaei Domino procurarunt, magna fiducia servi ejus, etiam reges in fronte nunc portant. Non tantum apparet modo qualem mortem pro nobis Dominus subire dignatus est: sicut ait Apostolus, Factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Et cum ei pendenti Judaeorum caecitas insultaret, posset utique descendere de cruce, qui si nollet, non esset in cruce: sed amplius erat de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere. Haec ergo Dominus faciens divina, patiens humana, admonet nos corporalibus miraculis et patientia corporali, ut credamus, et sanemur ad conspicienda illa invisibilia quae carnis oculus nescit. Hoc ergo agens curavit caecos istos, de quibus nunc Evangelium [PL38.544] recitatum est. Et in curando videte quid admonuerit aegrotum interiorem.
CAPUT X
9. Duorum caecorum curatio quid significat. Jesum transire quid. Attendite ipsius facti exitum et ordinem rerum. Sedentes illi in via duo caeci, transeunte Domino exclamabant, ut eorum misereretur. A turba vero, quae cum Domino erat, compescebantur ne clamarent. Neque hoc sine mysterio derelictum putetis. Illi autem compescentem se turbam perseverantissimo clamore vincebant, ut perveniret vox eorum ad aures Domini: quasi non jam ille cogitata praevenerit. Clamaverunt ergo duo caeci, ut audirentur a Domino, et a turbis comprimi nequiverunt. Transibat Dominus, et illi clamabant. Stetit Dominus, et sanati sunt. Nam stetit Dominus, Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis vobis faciam? At illi dixerunt: Ut aperiantur oculi nostri. Pro fide ipsorum fecit Dominus, instauravit oculos eorum. Si intelleximus jam interiorem aegrotum, interiorem surdum, interiorem mortuum; ibi quaeramus et interiorem caecum. Clausi sunt oculi cordis: transit Jesus, ut clamemus. Quid est, transit Jesus? Agit temporalia Jesus. Quid est, transit Jesus? Agit transitoria Jesus. Attendite et videte quanta ejus gesta transierint. Natus est de virgine Maria: numquid semper nascitur? Infans lactatus est: numquid semper sugit? Per aetates cucurrit usque ad juventutem: numquid semper corporaliter crescit? Infantiae pueritia, pueritiae adolescentia, adolescentiae juventus transeunti cedentique successit. Ipsa etiam quae fecit miracula, transierunt: leguntur et creduntur. Quia enim talia scripta sunt ut legi possint, transibant cum fierent. Postremo ne in multis moremur, crucifixus est: numquid semper pendet in cruce? Sepultus est, resurrexit, ascendit in coelum: jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur: et divinitas ejus semper manet, et immortalitas jam corporis ejus nunquam deficiet. Sed tamen illa omnia quae temporaliter ab eo gesta sunt, transierunt; et legenda scripta sunt, et credenda praedicantur. In illis ergo omnibus transiit Jesus.
CAPUT XI
10. Caeci duo, duo populi. Angularis lapis Christus. Quid duo caeci juxta viam sunt, nisi duo populi, ad quos sanandos venit Jesus? Ostendamus hos duos populos in Scripturis sanctis. Est in Evangelio scriptum, Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili; et illas oportet me adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Qui sunt ergo duo populi? Unus Judaeorum, et alius Gentium. Non sum missus, ait, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Quibus hoc dixit? Discipulis: quando illa Chananaea clamabat, quae se esse canem confessa est, ut micas de mensa dominorum mereretur. Et quia meruit, jam duo demonstrati sunt ad quos venerat: Judaicus scilicet populus, de quo ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel: et Gentium populus, cujus typum praetendebat haec [PL38.545] mulier, quam primo respuerat, dicens, Non est bonum panem filiorum mittere canibus: et cui dicenti, Ita, Domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; responderat; O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis (Matth. XV, 22-28). Inde enim erat et ille Centurio, de quo dicit idem Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Quia ille dixerat: Non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Id. VIII, 10, 8). Ita ergo Dominus ante passionem et clarificationem suam duos jam populos designabat: unum, ad quem venerat propter promissa Patrum; et alterum, quem propter misericordiam non repellebat: ut impleretur quod promissum erat Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Propterea et Apostolus jam post resurrectionem Domini et ascensionem, ubi contemptus est a Judaeis, perrexit ad Gentes. Nec tamen Ecclesiis quae de Judaeis crediderant, tacuit: Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo. Tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat: et in me, inquit, magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Sic et angularis lapis dicitur Christus, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 20, 14). Angulus enim duos parietes copulat de diverso venientes. Quid tam diversum, quam circumcisio et praeputium, habens unum parietem de Judaea, alterum parietem de Gentibus? Sed angulari lapide copulantur, Lapidem enim quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Angulus in aedificio non est, nisi cum duo parietes ex diverso venientes in unum conveniunt, et quadam unitate junguntur. Isti ergo duo parietes secundum typum, duo caeci erant clamantes ad Dominum.
CAPUT XII
11. Transiens Jesus interpellatur, et sanat. Attendite nunc, dilectissimi. Dominus transibat, caeci clamabant. Quid est, transibat? Transitoria opera faciebat, sicut jam diximus. Secundum haec transitoria opera fides nostra aedificatur. Credimus enim in Filium Dei, non tantum quia Verbum Dei est, per quem facta sunt omnia: si enim semper in forma Dei manens aequalis Deo, non semetipsum exinaniret formam servi accipiens; nec sentirent caeci, ut possent clamare. Sed cum operaretur transitoria, id est, humiliaret se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, clamaverunt duo caeci, Miserere nostri, fili David. Quia et hoc ipsum quod Dominus et creator David, etiam filius David esse voluit, in tempore hoc egit, transiens hoc fecit.
CAPUT XIII
12. Clamare ad Christum, quid. Quid est autem, clamare ad Christum, fratres, nisi gratiae Christi congruere bonis operibus? Hoc dico, fratres, ne forte simus strepentes vocibus, et muti moribus. Quis est qui clamat ad Christum, ut pellatur interior caecitas transeunte Christo, id est, dispensante nobis temporalia sacramenta, quibus admoneamur [PL38.546] ad aeterna capienda? Quis est qui clamat ad Christum? Qui contemnit mundum, clamat ad Christum. Qui spernit saeculi voluptates, clamat ad Christum. Qui dicit non lingua, sed vita, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); clamat ad Christum. Quid dispergit, et dat pauperibus, ut justitia ejus maneat in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9); clamat ad Christum. Qui enim audit, et non surdus audit, Res vestras vendite, et date pauperibus; facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelo (Luc. XII, 33): tanquam vestigiorum sonitum Christi transeuntis audiens clamet ad haec caecus, id est, faciat ista. Vox ejus in factis sit. Incipiat mundum contemnere, inopi sua distribuere, pro nihilo habere quae homines amant; contemnat injurias, non appetat vindicari, paret maxillam percutienti, oret pro inimicis; si quis ei abstulerit sua, non repetat; si quid alicui abstulerit, reddat quadruplum.
CAPUT. XIV
13. Turba prohibens clamare. Cum ista facere coeperit, omnes sui cognati, affines, amici commoventur. Qui diligunt saeculum, contradicunt. Quid insanis? Nimius es: numquid alii non sunt christiani? Ista stultitia est, ista dementia est. Et caetera talia turba clamat, ne caeci clament. Turba clamantes corripiebat: sed eorum clamores non vincebat. Intelligant quid faciant, qui volunt sanari. Et nunc Jesus transit: qui juxta viam sunt, clament. Hi sunt enim qui labiis honorant, cor autem eorum longe est a Deo (Isai. XXIX, 13). Ipsi sunt juxta viam, quibus praecipit Dominus obtritis corde. Nam cum recitantur ea quae fecit Dominus transeuntia, semper nobis exhibetur transiens Jesus. Quia usque in finem saeculi non desunt caeci sedentes ad viam. Opus ergo est ut clament illi juxta viam sedentes. Turba quae cum Domino erat, compescebat clamorem quaerentium sanitatem. Fratres, videtis quid dicam? Nescio enim quomodo dicam: sed plus nescio quomodo taceam. Hoc dico, et aperte dico. Timeo enim Jesum transeuntem et manentem: et ideo tacere non possum. Bonos Christianos, vere studiosos, volentes facere praecepta Dei, quae in Evangelio scripta sunt, Christiani mali et tepidi prohibent. Turba ipsa quae cum Domino est, prohibet clamantes; id est, prohibet bene operantes, ne perseverando sanentur. Clament illi, non deficiant, neque ducantur quasi auctoritate turbarum; nec eos qui priores christiani facti sunt, male viventes, et bonis operibus invidentes imitentur. Non dicant: Quomodo isti vivunt tam multi, sic vivamus. Quare non potius quomodo dicit Evangelium? Quare vis vivere secundum increpationem turbae prohibentis, et non secundum vestigia Domini transeuntis? Insultabunt, vituperabunt, revocabunt: tu clama quo usque pervenias ad aures Jesu. Nam qui perseveraverint in faciendo talia qualia praecepit Christus, et non attenderint turbas prohibentes, neque magnipenderint quod Christum videntur sequi, id est, quod christiani appellantur; sed plus amaverint lucem quam Christus est redditurus, quam timuerint strepitum prohibentium: nullo modo separabuntur, et stabit Jesus, et [PL38.547] sanabit eos.
CAPUT XV
14. Quomodo oculi sanantur. Stare Jesum quid. Quomodo enim sanantur oculi nostri? Quomodo per fidem sentimus Christum transeuntem temporali dispensatione; sic intelligamus Christum stantem incommutabili aeternitate. Ibi enim sanatur oculus, quando intelligitur Christi divinitas. Percipiat hoc Charitas vestra: attendite quod dicam grande sacramentum. Omnia temporaliter gesta a Domino nostro Jesu Christo, fidem nobis inserunt. Credimus in Filium Dei, non solum in Verbum per quod facta sunt omnia; sed in ipsum Verbum factum carnem, ut habitaret in nobis, natum de virgine Maria, et caetera quae fides habet, quae nobis exhibita sunt, ut Christus transiret, et ut caeci vestigia transeuntis audientes, clamarent operibus, vita professionem fidei commemorantes. Jam ut clamantes sanentur, stat Jesus. Etenim jam stantem videt Jesum, qui dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V, 16). Christi enim divinitatem videbat, quantum in hac vita potest. Est divinitas Christi, est humanitas Christi. Divinitas stat, humanitas transit. Quid est, Divinitas stat? Non mutatur, non convellitur, non recedit. Non enim sic ad nos venit, ut a Patre discederet: nec ita ascendit, ut loco moveretur. Assumpta carne, locum mutavit: Deus autem assumens carnem, quia in loco non est, nec mutat locum. Tangamur stante Christo, sanentur oculi nostri. Sed quorum oculi? Clamantium scilicet, cum transit: id est, bene operantium per eam fidem, quae dispensata est temporaliter ad erudiendos nos parvulos.
15. Sanatis autem oculis, quid pretiosius habere poterimus, fratres? Lumen hoc qui vident quod factum est, quod fulget de coelo, vel quod exhibetur de lucerna, gaudent. Et quomodo miseri videntur, qui hoc videre non possunt? Ego autem quare loquor, quare ista dico, nisi ut horter omnes vos ad clamandum, cum transit Jesus? Lucem commendo Sanctitati vestrae amandam, quam forte non videtis. Credite, dum nondum videtis; et clamate, ut videatis. Quanta putatur infelicitas hominum, qui lucem istam corporalem non vident? Excaecatus est aliquis: continuo dicitur, Iratum Deum habuit, aliquid mali commisit. Hoc uxor Tobiae dicebat viro. Clamabat ille propter haedum, ne de furto esset; nolebat sonum furti audire in domo sua: illa defendens factum suum, opprobrio percutiebat maritum: et cum ille diceret, Reddite, si de furto est; illa respondebat insultans, Ubi sunt justitiae tuae (Tob. II, 21, 22)? Quam caeca erat, quae furtum defendebat: et quam lucem videbat, qui furtum reddi imperabat! Illa erat foris in luce solis: ille erat intus in luce justitiae. Quis eorum erat in luce meliore?
CAPUT XVI
16. Lux interior cum visibili comparatur. Ad hanc lucem, fratres, amandam hortamur Dilectionem vestram; ut clametis operibus, cum Dominus transit: sonet vox fidei; ut stans Jesus, id est, incommutabilis manens Dei Sapientia, et majestas [PL38.548] Verbi Dei, per quod facta sunt omnia, aperiat oculos vestros. Idem Tobias monens filium suum, ad hoc monebat ut clamaret: id est, ad bona opera monebat. Dicebat illi ut daret pauperibus, praecipiebat ut eleemosynas faceret indigentibus, et docebat dicens: Fili, eleemosynae non sinunt ire in tenebras (Tob. IV, 11). Consilium percipiendae atque obtinendae lucis caecus dabat. Eleemosynae, inquit, non sinunt ire in tenebras. Si ei filius responderet miratus, Quid ergo, pater, tu eleemosynas non fecisti, ut modo caecus loquaris? tu nunc nonne in tenebris es, qui mihi dicis, Eleemosynae non sinunt ire in tenebras? Noverat ille de qua luce doceret filium, noverat in interiore homine quod videbat. Filius patri porrigebat manum, ut ambularet per terram; et pater filio, ut habitaret in coelo.
17. Clamandum inter turbas clamare prohibentes. Breviter, ut concludam, fratres, sermonem istum, ex eo quod nos plurimum tangit atque angit, videte esse turbas quae corripiant caecos clamantes. Omnes qui in hac turba sanari vultis, non vos deterreant: quia multi sunt nomine christiani, et operibus impii; non vos deterreant a bonis operibus. Clamate inter turbas compescentes, revocantes, insultantes, male viventes. Non enim solis vocibus comprimunt bonos Christianos mali, sed et malis operibus. Non vult bonus Christianus ire spectare. Hoc ipsum quod frenat concupiscentiam suam, ne pergat ad theatrum; clamat post Christum, clamat ut sanetur. Alii concurrunt, sed forte Pagani, forte Judaei. Imo vero tam pauci essent in theatris, ut erubescendo discederent, si Christiani ad theatra non accederent. Currunt ergo et illi, portantes sanctum nomen ad poenam suam. Clama ergo non eundo, premens in corde tuo temporalem concupiscentiam; et tene te in clamore forti et perseveranti ad aures Salvatoris, ut stet Jesus, et curet te. Inter ipsas turbas clama, ne desperes de auribus Domini. Non enim et illi caeci ex illa parte clamaverunt, ubi turba non erat, ut ex ea parte audirentur, ubi non esset impedimentum prohibentium. Inter ipsas turbas clamaverunt: et tamen Dominus audivit. Sic et vos etiam inter peccatores et luxuriantes, inter amatores saecularium vanitatum, ibi clamate, ut sanet vos Dominus. Nolite per aliam partem clamare ad Dominum, nolite ad haereticos ire, et ibi clamare ad Dominum. Attendite, fratres, quia in illa turba quae clamare prohibebat, ibi sanati sunt qui clamabant.
CAPUT XVII
18. Perseverantia contradictores vincuntur. Nam et hoc attendat Sanctitas vestra, quid sit perseverare in clamando. Dicam quod multi mecum experti sunt in nomine Christi: non enim cessat Ecclesia tales parere. Cum quisque Christianus coeperit bene vivere, fervere bonis operibus, mundumque contemnere; in ipsa novitate operum suorum patitur reprehensores et contradictores frigidos Christianos. Si autem perseveraverit, et eos superaverit perdurando, et non defecerit a bonis operibus; iidem ipsi jam obsequentur, qui ante prohibebant. Tamdiu enim corripiunt et perturbant et vetant, quamdiu sibi cedi posse praesumunt. Si autem victi fuerint perseverantia [PL38.549] proficientium, convertunt se, et dicere incipiunt: Magnus homo, sanctus homo: felix cui Deus concessit. Honorant, gratulantur, benedicunt, laudant: quomodo illa turba quae cum Domino erat. Ipsa prohibebat ne caeci clamarent: sed postquam illi ita clamaverunt, ut mererentur audiri et impetrare misericordiam Domini, ipsa turba rursum dicit, Vocat vos Jesus. Jam et hortatores fiunt, qui paulo ante corripiebant ut tacerent. Solus autem ille non vocatur a Domino, qui non laborat in hoc saeculo. Sed quis in hac vita non laborat in peccatis et in iniquitatibus suis? Si autem omnes laborant, omnibus dictum est, Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth. XI, 28). Si autem omnibus dictum est, quare culpam tuam tribuis invitatori tuo? Veni. Non tibi fit angusta domus ejus: pariter ab omnibus, totum a singulis possidetur regnum Dei; crescente possessorum numero non minuitur, quia non dividitur. Unicuique integrum est, quod concorditer habetur a multis.
CAPUT XVIII
19. Boni et mali in Ecclesia permixti. Malus bonum duobus modis non maculat. Hoc tamen in mysterio lectionis hujus cognovimus, fratres, quod aliis Librorum sanctorum locis apertissime sonat, esse intus in Ecclesia et bonos et malos, quod saepe dicimus frumentum et paleam. Nemo ante tempus deserat aream, toleret paleam in tritura, toleret in area. Quod enim toleret, in horreo non habebit. Veniet ventilator, qui dividet malos a bonis. Erit etiam corporalis separatio, quam modo spiritualis praecedit. A malis corde semper disjungimini; ad tempus caute corpore copulamini. Nec tamen negligentes sitis in corrigendis vestris, ad curam scilicet vestram quoquo modo pertinentibus, monendo, docendo, hortando, terrendo. Quibuscumque modis potestis, agite. Nec, cum invenitis in Scripturis et in exemplis sanctorum, sive qui ante, sive qui post Domini adventum in hac vita fuerunt, quod mali bonos in unitate non maculant, efficiamini pigri ad corrigendos malos. Duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguas: hoc est, non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Et quia parum erat, non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae: Magis autem, inquit, et redarguite (Ephes. V, 11). Videte quemadmodum utrumque complexus est, Nolite communicare: magis autem et redarguite. Quid est, Nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est, Magis autem et redarguite? Reprehendite, corripite, coercete.
20. Correctio non superbo animo facienda. Deinde in ipsa correctione vel coercitione alienorum peccatorum cavendum est, ne se extollat qui alterum corripit; et apostolica illa cogitanda sententia est: Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Foris terribiliter personet increpatio; [PL38.550] intus lenitatis teneatur dilectio. Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, sicut dicit idem apostolus; vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 1 et 2). Item alio loco: Servum, inquit, Domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 24-26). Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultanter arguatis.
21. Unitas nunquam deserenda. Donatistarum separatio improbatur ex parabola zizaniorum. Qui autem deseruit unitatem, violat charitatem: et quisquis violat charitatem, quodlibet magnum habeat, ipse nihil est. Si linguis hominum loquatur et Angelorum, si sciat omnia sacramenta, si habeat omnem fidem, ut montes transferat, si distribuat omnia sua pauperibus, si corpus suum tradat, ut ardeat, charitatem autem non habeat; nihil est, nihil ei prodest (I Cor. XIII, 13). Universa inutiliter habet, qui unum illud, quo universis utatur, non habet.
CAPUT XIX
Amplectamur itaque charitatem, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Non nos seducant qui carnaliter intelligunt et corporalem separationem facientes, ab Ecclesiae frumentis toto orbe diffusis spirituali sacrilegio separantur. Per totum enim mundum seminatum est bonum semen. Bonus ille seminator Filius hominis, non in Africa sola, sed ubique sparsit semen bonum. Inimicus autem superseminavit zizania. Sed tamen quid ait paterfamilias? Sinite utraque crescere usque ad messem. Per quid crescere? Utique per agrum. Quis est ager? Numquidnam Africa? Non. Quis est ergo? Non interpretemur nos, Dominus dicat: neminem sinamus aliquid pro arbitrio suspicari. Dixerunt enim Magistro discipuli: Enarra nobis parabolam zizaniorum. Et enarravit Dominus: Semen bonum, dixit, filii sunt regni; zizania vero, filii mali. Quis ea seminavit? Inimicus autem, inquit, qui ea seminavit, diabolus est. Quis est ager? Ager est, inquit, hic mundus. Quae es messis? Messis est, ait, finis saeculi. Qui sunt messores? Messores, inquit, Angeli sunt (Matth. XIII, 24-30, 36-43). Numquid Africa est mundus? Numquid messis hoc tempus? Numquid messor Donatus? Per totum orbem terrarum exspectate messem, per totum orbem terrarum crescite in messem, per totum orbem terrarum zizania tolerate usque ad messem. Non vos seducant perversi, paleae nimis leves, quae evolant ante adventum ventilatoris ex area: non vos seducant. Tenete eos ad istam vel solam similitudinem zizaniorum, neque illos sinatis loqui amplius. Ille codices tradidit. Non. Sed ille codices tradidit. Quilibet tradiderit, numquid infidelitas traditorum fidem Dei evacuavit? Quae est fides Dei? Quam promisit Abrahae, [PL38.551] dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes. (Gen. XXII, 18). Quae est fides Dei? Sinite utraque crescere usque ad messem. Per quid crescere? Per agrum. Quid est, Per agrum? Per mundum.
22. Donatistarum commentum de frumentorum diminutione. Hic illi dicunt: Creverat quidem utrumque per mundum, sed jam frumenta diminuta sunt, et in istam nostram regionem paucitatemque revocata. Non te permittit Dominus interpretari quod vis. Ipse qui exponit hanc parabolam, claudit os tuum, os sacrilegum, os impium, os profanum, os tibi contrarium, qui contradicis testatori, etiam te ad haereditatem vocanti? Quomodo claudit os tuum? Dicendo, Sinite utraque crescere usque ad messem. Si jam fuit messis, credamus esse frumenta diminuta. Quanquam ne tunc quidem minuentur, sed in horreum recondentur. Sic enim ait: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos, ad comburendum ea; frumentum autem recondite in horreum meum. Si ergo usque ad messem crescunt, post messem reconduntur; improbe, impie, quando minuuntur? Concedo in comparatione zizaniorum simul atque palearum frumenta esse pauciora: tamen utraque crescunt usque ad messem. Cum enim abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum: crescunt zizania, crescit palea. Sed quia toto agro deesse non potest frumentum, quod perseverando usque ad finem salvum fiat (Matth. XXIV, 12, 13), crescunt utraque usque ad messem. Et si propter abundantiam malorum dictum est, Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? hocque nomine significantur quicumque legis praevaricatione imitantur eum cui dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19): tamen et propter abundantiam bonorum, et propter eum cui dictum est, Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Id. XV, 5, et XXII, 17), etiam illud non tacitum est, Quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac in regno Dei (Matth. VIII, 11). Utraque ergo crescunt usque ad messem; et suas sententias in Scripturis habent zizania vel paleae, suas autem frumenta. Quas qui non intelligunt, confundunt, et confunduntur; atque ita perstrepunt caeca cupiditate, ut nolint obmutescere vel patefacta veritate.
CAPUT XX
23. Locus male de corporali separatione intellectus a schismaticis. Ecce, inquiunt, dicit propheta, Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis (Isai. LII, 11): quomodo ergo malos pro pace tolerabimus, a quibus exire et recedere jubemur, ne tangamus immundum? Nos istam recessionem spiritualiter intelligimus, illi corporaliter. Nam et ego clamo cum propheta, et qualiacumque simus vasa, utitur nobis Deus in dispensationem vestram: clamamus et nos, et dicimus vobis, Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis; sed contactu cordis, non corporis. Quid est enim tangere immundum, nisi consentire peccatis? Quid est autem exire inde, nisi facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum pro uniuscujusque gradu atque persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccavit; non tetigisti immundum. Redarguisti, [PL38.552] corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exegit, congruam, et quae unitatem non violet, disciplinam; existi inde. Attendite in facta sanctorum, ne forte nostra videatur interpretatio. Quomodo haec verba intellexerunt sancti, sic utique intelligenda sunt. Exite inde, inquit propheta. Prius usitata ipsius verbi consuetudine assero istam sententiam, et postea ostendo non meam. Plerumque accusantur homines; et cum accusati fuerint, defendunt se: cum autem se ille qui accusatur homo, rationabiliter justeque defenderit, qui audiunt, dicunt, Exiit inde. Quo inde exiit? Manens loco, exiit inde. Quomodo inde exiit? Ratione reddita, et defensione justissima. Hoc est quod faciebant sancti, quando excutiebant pulverem de pedibus suis, adversus eos qui sibi pacem nuntiatam non accipiebant (Luc. X, 11). Exiit inde ille speculator, cui dictum est, Speculatorem posui te domui Israel. Illi enim dicitur, Si dixeris iniquo, et non se averterit ab iniquitate et a via sua; iniquus ille in sua iniquitate morietur, et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17, 19). Hoc si facit, exit inde, non separatione corporis, sed defensione operis sui. Fecit enim iste quod faciendum fuit: etiamsi ille non obtemperavit, cui obtemperandum fuit. Hoc est, Exite inde.
CAPUT XXI
24. Prophetae populi vitia reprehendebant, nec ab illo recedebant. Clamavit ista Moyses, clamavit Isaias, clamavit Jeremias, clamavit Ezechiel. Videamus si hoc ipsi fecerunt, si dimiserunt populum Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa et quam vehementer Jeremias increpavit in peccatores et sceleratos populi sui! Inter eos tamen erat, unum cum illis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat: in ea hominum sceleratorum congregatione vivebat, sed clamando exibat inde. Hoc est exire inde, hoc est immundum non tangere, et voluntate non consentire, et ore non parcere. Quid dicam de Jeremia, de Isaia, de Daniele, de Ezechiel, de caeteris Prophetis, qui non recesserunt a populo malo, ne desererent bonos illi populo commixtos, ubi et ipsi tales esse potuerunt? Moyses ipse, fratres, cum acciperet legem in monte, populus deorsum idolum fecit. Populus Dei, populus ductus cedentibus fluctibus Rubri maris, qui sequentes inimicos obruerant, post tanta signa et miracula in Aegyptiorum plagis ad mortem, et in sua protectione ad salutem, tamen idolum poposcit, idolum extorsit, idolum fecit, idolum adoravit, idolo sacrificavit. Indicat Deus famulo suo populi factum, et dicit eos se perditurum a facie sua. Intercedit Moyses ad ipsum populum rediturus: et habuit occasionem recedendi et exeundi ab eis, sicut isti intelligunt, ne immundum tangeret, ne cum talibus viveret; non fecit tamen. Et ne forte hoc necessitate potius quam charitate fecisse videretur, obtulit illi Deus alium populum: Faciam te, inquit, in gentem magnam: ut illos deleret. At ille non accepit, cohaeret peccatoribus, petit pro peccatoribus. Et quomodo petit? Magna probatio dilectionis, fratres. Quomodo petit? Videte illam, de qua saepe locuti sumus, maternam quodam modo charitatem. Cum Deus minaretur [PL38.553] sacrilego populo, pia Moysi viscera tremuerunt, opposuit se pro illis iracundiae Dei. Domine, inquit, si dimittis eis peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 32). Quam paternis maternisque visceribus, quam securus hoc dixerit attendens justitiam et misericordiam Dei! ut quia justus est, non perderet justum, quia misericors est, ignosceret peccatoribus.
CAPUT XXII
25. Corde recedendum a malis, non corpore. Certe jam manifestum est prudentiae vestrae, quomodo accipienda sint omnia talia testimonia Scripturarum: ut quando Scriptura sonat, recedere nos debere a malis, non aliud intelligere jubeamur, nisi ut corde recedamus; ne majus malum in separatione bonorum committamus, quam in malorum conjunctione fugiamus, sicut ipsi Donatistae fecerunt. Qui si vere boni malos arguerent, ac non potius ipsi mali bonos infamarent, qualeslibet pro pace tolerarent, qui Maximianistas receperunt tanquam integros, quos tanquam perditos antea damnaverunt. Certe manifeste dixit propheta, Recedite et exite inde, et immundum ne tetigeritis. Ego ut intelligam quod dixit, attendo quod fecit. Facto suo mihi exponit dictum suum. Dixit, Recedite. Quibus dixit? Utique justis. A quibus ut recederent, dixit? Utique a peccatoribus et iniquis. Quaero, a talibus utrum ipse recesserit? Invenio quod non recesserit. Ergo aliter intellexit. Nam utique prior faceret quod praecepit. Recessit corde, objurgavit atque arguit. Continendo se a consensu non tetigit immundum: objurgando autem exiit liber in conspectu Dei; cui neque sua Deus peccata imputat, quia non fecit; neque aliena, quia non approbavit; neque negligentiam, quia non tacuit; neque superbiam, quia in unitate permansit. Sic ergo, fratres mei, quotquot habetis inter vos, qui adhuc amore saeculi praegravantur, avaros, perjuros, adulteros, spectatores nugarum, consultores mathematicorum, fanaticorum, augurum, auspicum, ebriosos, luxuriosos, quidquid inter vos malorum esse nostis; quantum potestis, improbate, ut corde recedatis; ut redarguite, et exeatis inde; et nolite consentire, ut immundum non tangatis.
SERMO LXXXIX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXI, 19-12, ubi Jesus arborem arefecit; et de illis Lucae, cap. XXIV, 28, ubi finxit se longius ire
1. Maledictio fici quid nos admoneat. Lectio recentissima sancti Evangelii admonuit, terruit nos, ne folia habeamus et fructum non habeamus. Hoc autem breviter exponitur: ne verba adsint, et facta desint. Magnus terror! Quis non timeat, cum in ipsa lectione oculis cordis aridam arborem videt, et sic ut ei dicatur: Nunquam ex te fructus nascatur in aeternum. Terror corrigat, correctio fructus proferat. Sine dubio enim Dominus Christus [PL38.554] praevidebat arborem quamdam merito aridam fieri, quod haberet folia, et fructus non haberet. Ea est Synagoga, non vocata, sed reprobata. Nam et inde vocatus populus Dei, qui veraciter et sinceriter in Prophetis exspectabat salutare Dei Jesum Christum. Et quoniam fideliter exspectabat, meruit cognoscere praesentem. Inde enim Apostoli, inde tota turba praecedentium jumentum Domini et dicentium, Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Turba erat magna fidelium Judaeorum, ante fusum pro se sanguinem in Christo credentium magna turba erat. Non enim frustra Dominus ipse non venerat, nisi ad oves quae perierant domus Israel (Id. XV, 24). In aliis autem crucifixus, jam in coelo exaltatus, invenit poenitentiae fructum: nec aridos fecit, sed in agro excoluit, et verbo irrigavit. Inde erant illa quatuor millia Judaeorum, qui crediderunt, posteaquam sancto Spiritu impleti discipuli, et qui cum eis erant, linguis omnium gentium loquebantur, et per omnes gentes futuram Ecclesiam illa linguarum diversitate quodam modo praenuntiabant. Crediderunt tunc, et ipsae oves erant quae perierant domus Israel; sed quia venerat Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10), etiam ipsos invenit. Sed nescio ubi tanquam a lupis depraedati latebant in vepribus; et quia latebant in vepribus, ideo ad eos inveniendos non pervenit, nisi spinis passionis dilaceratus: tamen pervenit, invenit, redemit. Illi occiderant; non magis ipsum, quam se. Salvi facti sunt per occisum pro se. Loquentibus enim Apostolis compuncti sunt qui pupugerant lancea, compuncti sunt conscientia: compuncti autem consilium quaesierunt, datum receperunt, poenitentiam egerunt, gratiam invenerunt, et credentes sanguinem biberunt quem saevientes fuderunt (Act. II). Qui autem remanserunt mala et sterili progenie usque in hodiernum et usque in finem, in illa arbore figurati sunt. Modo venis ad eos, et invenis apud eos omnia eloquia Prophetarum. Sed ista folia sunt: Christus esurit: fructum quaerit; sed ideo in eis fructum non invenit, quia se in eis non invenit. Non enim habet fructum, non habet Christum. Non autem habet Christum, qui Christi non tenet unitatem, qui non habet charitatem. Ergo per hanc connexionem non habet fructum qui non habet charitatem. Audi Apostolum Fructus autem spiritus, charitas: commendaturus quasi botrum, hoc est, fructum. Fructus autem, inquit, spiritus, charitas, gaudium, pax, longanimitas (Galat. V, 22). Noli mirari sequentia, ubi coepit charitas.
2. Mons in mare missus ab Apostolis. Ideo discipulis mirantibus arboris ariditatem, commendavit fidem, et ait illis, Si habueritis fidem, et nihil discriminaveritis, id est in omnibus Deo credideritis: non dixeritis, Hoc potest Deus, hoc non potest; sed de Omnipotentis omnipotentia praesumpseritis: non solum hoc facietis, sed et monti huic si dixeritis, Tollere et mittere in mare, fiet. Et quaecumque oraveritis credentes, accipietis. Legimus miracula facta a discipulis, imo facta a Domino per discipulos: Quia sine me, inquit, [PL38.555] nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Potuit Dominus multa sine discipulis, nihil discipuli sine Domino. Qui potuit facere et ipsos discipulos, non utique est adjutus ab ipsis ut faceret ipsos. Legimus Apostolorum miracula, nusquam autem legimus arborem ab his arefactam, aut montem in mare translatum. Quaeramus ergo ubi factum sit. Non enim verba Domini vacare potuerunt. Si attendas istas usitatas et notas arbores et istos montes, non est factum. Si attendas arborem de qua dixit, et montem ipsum Domini de quo propheta dixit, Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini (Isai. II, 2): si haec attendas, si haec intelligas; et factum est, et per ipsos factum est. Arbor gens Judaea, sed iterum dico, reprobata, non vocata: arbor illa, quam commemoravimus, gens Judaea. Mons sicut docuit propheticum testimonium, ipse Dominus. Arida arbor, gens Judaea sine honore Christi: mare, saeculum hoc omnibus Gentibus. Vide jam Apostolos loquentes ad arborem arefaciendam, et mittentes montem in mare. Loquuntur in Actibus Apostolorum ad Judaeos contradicentes et verbo veritatis resistentes, hoc est, folia habentes, et fructum non habentes, et dicunt illis, Vobis primum oportebat annuntiare verbum Dei, sed quoniam repulistis illud: Prophetarum verba loquimini, et non agnoscitis quem praenuntiarunt Prophetae, hoc est, folia habentes: Ecce convertimus nos ad Gentes (Act. XIII, 46). Hoc enim etiam per prophetam praedicatum est: Ecce posui te in lucem Gentium, ut sis salus usque in fines terrae (Isai. XLIX, 6). Ecce aruit arbor; et Christus ad Gentes, mons translatus in mare. Quomodo enim arbor non aresceret posita in vinea, de qua dictum erat, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Id. V, 6)?
3. Maledictionem arboris futurum aliquid praefigurasse. Hoc ut Dominus commendaret prophetice se fecisse, de hac scilicet arbore non solum voluisse exhibere miraculum, sed futurum aliquid miraculo commendasse; multa sunt quae nos admonent nobisque persuadeant, imo ab invitis extorqueant. Primo, quid arbor peccaverat, quoniam fructus non habebat? quae si suo tempore, hoc est, illorum pomorum, fructus non haberet, nulla esset utique ligni culpa; quia lignum sine sensu non habebat culpam. Huc accedit, quia sicut in alio evangelista hoc ipsum narrante legitur, Tempus pomorum illorum non erat (Marc. XI, 13). Id enim tempus erat, quo ficus folia profert tenera, quae novimus nasci ante fructus: hoc ideo probamus, quia passionis Domini dies propinquabat, et scimus quo tempore passus sit; et si hoc non attenderemus, Evangelistae utique dicenti, Non erat tempus ficorum, credere deberemus. Ergo si miraculum fuerat tantummodo commendandum, et non aliquid prophetice figurandum, multo clementius Dominus, et sua misericordia dignius, si quam arborem aridam inveniret, viridem redderet; sicut languentes sanavit, sicut leprosos mundavit, sicut mortuos suscitavit. Tunc vero a contrario, quasi adversus regulam clementiae suae, invenit arborem virentem, praeter [PL38.556] tempus nondum fructum habentem, non tamen fructum agricolae suo negantem, et aridam fecit: tanquam diceret homini. Non me ariditas hujus arboris delectavit, sed tibi volui insinuare non sine causa hoc me facere voluisse, nisi quia tibi quod plus attenderes volui commendare. Non istam arborem maledixi, non arbori non sentienti poenam inflixi; sed te terrui, si quis advertis, ut esurientem Christum non contemneres, et fructu potius opimari quam foliis obumbrari diligeres?
4. Regula ad Scripturas interpretandas. Hoc unum est quod Dominus commendat se aliquid significare voluisse. Quid aliud? Esuriens accedit ad arborem, et quaerit poma. Nesciebat tempus nondum esse? Quod cultor arboris sciebat, Creator arboris nesciebat? Quaerit ergo fructum in arbore, quem nondum habebat. Quaerit, an potius quaerere se fingit? Nam si vere quaesivit, erravit. Sed absit ut erraret. Ergo finxit. Timens ne fingat, confiteris errasse. Aversaris errorem, incurris in fictionem. Aestuamus in medio. Si aestuamus, optemus pluviam, ut virescamus, ne aliquid indignum dicentes de Domino, potius arescamus. Evangelista quidem, Venit, inquit, ad arborem, et fructum in ea non invenit. Utique non invenit, non diceretur de illo, nisi qui vel videre quaesiverat, vel quaerere se finxerat, quem ibi non esse noverat. Unde non dubitamus, errantem Christum nullo modo dicamus. Quid, finxisse dicimus? Anne hoc dicimus? Quomodo hinc exibimus? Dicamus, ne quid Evangelista dixerit de Domino alio loco, non auderemus dicere nos ex nobis ipsis. Quod Evangelista scripsit, dicamus; et cum dixerimus, intelligamus. Sed ut intelligamus, prius credamus. Nisi enim credideritis, non intelligetis, ait propheta (Is. VII, 9, sec. LXX). Post resurrectionem Dominus Christus ambulabat in via cum duobus discipulis suis, a quibus nondum agnoscebatur, quibus velut viator tertius comitabatur. Ventum est ad locum, quo illi tendebant, et ait Evangelista: Ipse autem finxit se longius ire. Illi autem tenebant eum more humanitatis dicentes quod jam vesperasceret, rogantes ut cum eis ibi maneret: susceptus hospitio, frangit panem, benedicto et fracto pane cognoscitur. Non ergo jam timeamus dicere, finxit quaerere, si finxit se longius ire. Sed alia quaestio oboritur. Hesterna die diu commendavimus in Apostolis veritatem; quomodo invenimus in ipso Domino fictionem? Dicendum ergo, fratres, et insinuandum vobis pro mediocribus viribus nostris, quas Dominus pro vobis donat nobis, et commendandum est vobis quod in omnibus Scripturis regulariter teneatis. Omne quod dicitur sive fit, aut per suam proprietatem cognoscitur, aut significat aliquid figurate; aut certe habet utrumque, et propriam cognitionem, et figuratam significationem. Tria proposui, exempla danda sunt, et unde nisi de sanctis Scripturis? Dictum quod proprie accipiamus, quia passus est Dominus, quia resurrexit et ascendit in [PL38.557] coelum, quia resurrecturi sumus in fine saeculi, quia cum illo in aeternum, si eum non contemnimus, regnaturi. Hoc dictum proprie accipe, noli figuras inquirere: sicut est dictum, ita et est. Sic etiam facta. Ascendit Apostolus Jerosolymam videre Petrum, fecit hoc Apostolus, factum est, ipsius proprium est (Galat. I, 18). Narrat tibi rem gestam: gestum ipsum secundum proprietatem. Per figuram dictum, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42). Si lapidem proprie intelligamus, quem lapidem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli? Si angulum proprie accipiamus, in cujus anguli capite factus est lapis iste? Si figurate dictum admittamus, et capias figurate; lapis angularis Christus; caput anguli, caput Ecclesiae. Quare angulus Ecclesia? Quia hinc Judaeos, hinc Gentes vocavit, et quasi duos parietes de diverso venientes et in se convenientes suae pacis gratia colligavit. Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes, II, 14).
5. Factum figuratum. Audistis dictum proprium, factum proprium, dictum figuratum: exspectatis factum figuratum. Multa sunt, sed interim quod occurrit ex admonitione lapidis angularis, quando unxit lapidem Jacob, quem ad caput posuerat cum dormiret, in quo somno magnum somnium viderat, scalas a terra in coelum surgentes et homines ascendentes et descendentes, incumbente super scalas Domino, intellexit quid debuerit figurare, unde nobis probaret ab illius visionis et revelationis intellectu se alienum non fuisse, lapidem pro Christo figuravit (Gen. XXVIII, 11-18). Noli ergo mirari quod unxit, quia Christus ab unctione nomen accepit. Dictus autem erat Jacob iste in Scriptura homo sine dolo. Ipse Jacob, nostis, appellatus est Israel. Ideo Dominus in Evangelio quando vidit Nathanael: Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non est. Et ille Israelita nesciens adhuc qui cum illo loqueretur, respondit: Unde me nosti? Et Dominus ad eum, Cum esses sub arbore fici, vidi te: tanquam diceret, Cum esses in umbra peccati; praedestinavi te. Et ille, quia meminerat se fuisse sub arbore fici, ubi Dominus non erat, agnovit in illo divinitatem, et respondit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Ille sub arbore fici non factus est arida ficus: agnovit Christum. Et Dominus ad illum: Quia dixi, Cum esses sub arbore fici, vidi te, ideo credis; majora horum videbis. Quae sunt ista majora? Amen dico vobis (Quia Israelita ille, in quo dolus non est; respice ad Jacob in quo dolus non est; et recole, unde loquitur, lapidem ad caput, visionem in somno, scalas a terra in coelum, descendentes et ascendentes; et vide quid Dominus dicat Israelitae sine dolo), videbitis coelum apertum: Audi, Nathanael sine dolo, quid vidit Jacob sine dolo: videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes; ad quem? ad Filium hominis (Joan. I, 47-51). Ergo ille unctus erat ad caput Filius hominis: quia caput mulieris vir, caput viri Christus (I Cor. XI, 3). Nec tamen dixit, Ascendentes [PL38.558] a Filio hominis et descendentes ad Filium hominis, quasi tantummodo sursum esset: sed, ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Audi sursum clamantem Filium hominis: Saule, Saule. Audi deorsum Filium hominis: Quid me persequeris (Act. IX, 4)?
6. Factum vere gestum et nihilominus figuratum. Audisti dictum proprium, quia resurrecturi sumus: factum proprium, quia sicut dictum est, ascendit Paulus Jerosolymam videre Petrum. Dictum est figuratum, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: factum figuratum, unctus lapis, qui fuit ad caput Jacob. Debetur exspectationi vestrae quod ex utroque sit, et proprie gestum est et significat figuratum. Novimus Abraham duos filios habuisse, unum ex ancilla, alium ex libera; proprie gestum, non solum narratum, sed et factum: figuratum ibi exspectas? Haec sunt duo Testamenta (Galat. IV, 22, 24). Quod ergo figurate dicitur, quodam modo fingitur. Sed quoniam debet exitum significationis, et ipsa significatio teneret fidem veritatis, vitat crimen falsitatis. Ecce exiit seminans seminare; et seminando cecidit in via, cecidit super petrosa loca, cecidit inter spinas, cecidit in terram bonam. Quis exiit seminare, aut quando exiit, aut in quas spinas, aut in quos lapides, aut in quam viam, aut in quem agrum? Si audis fictum, intelligis significative: fictum est. Si enim vere homo seminator exiret, et semina, sicut audivimus, per haec diversa jactaret, non erat fictum, sed nec mendacium. Nondum autem fictum, sed non mendacium. Quare? Quia significat aliquid, quod fictum est, non te decipit. Quaerit intelligentem, non facit errantem. Hoc volens commendare Christus, poma quaesivit, figuratam ibi, non fallacem commendabat fictionem; ac per hoc laudabilem, non criminosam fictionem; non qua discussa ea in facultatem, sed perscrutata si invenias veritatem.
7. Idem tractatur argumentum. Video quod dicturus sit: Expone mihi hoc quod significabat, quod finxit se longius ire. Si enim significabat, fallacia est, mendacium est. Expositionibus nostris et discretissimis regulis debemus hoc dicere, quid significabat affictio quaedam longius eundi: finxit se longius ire, et tenetur, ne longius eat. Quantum igitur ad praesentiam corporalem absens putabatur Dominus Christus; absens putabatur, velut longius ibit. Tene fideliter, tene illum ad fractionem panis. Quid dicam? agnovistis? Si agnovistis, ibi Christum invenistis. Diutius de sacramento loquendum non est. Qui hoc sacramentum nosse differunt, longius ab eis Christus. Id teneant, non dimittant; invitent ad hospitium, et invitantur ad coelum.
SERMO XC. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXII, 1-14, ubi de nuptiis filii regis. Contra Donatistas, de charitate. Habitus Carthagine in Restituta
1. Convivium dominicum duplex: aliud hic, fidelium; aliud in coelis, beatorum. Nuptias filii regis ejusque convivium norunt omnes fideles, et apparatus mensae dominicae omnium est voluntati propositus. Interest autem quomodo quis accedat, cum accedere non vetatur. Scripturae quippe sanctae docent nos dominica duo esse convivia; unum quo veniunt boni et mali, alterum quo non accedunt mali. Ergo convivium Domini, unde modo cum Evangelium legeretur audivimus, habet utique bonos et malos. Omnes qui ab hoc convivio excusaverunt, mali sunt: sed non omnes qui intraverunt, boni sunt. Alloquor ergo vos, qui in hoc convivio boni discumbitis, quicumque attenditis quod dictum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Omnes qui tales estis, alloquor vos, ut foris non quaeratis bonos, intus toleretis malos.
2. Justi omnes hac in vita et mali sunt et boni. Non dubito audire velle Charitatem vestram, quinam isti sunt, de quibus alloquens disputavi, ut foris non quaerant bonos, intus tolerent malos. Si omnes mali sunt intus, quos sum allocutus? Si autem omnes boni sunt intus, quos monui ut tolerent malos? Prius ergo adjuvante Domino, de hac quaestione ut possumus, exeamus. Bonum si perfecte liquidoque perpendas, nemo bonus nisi unus Deus. Habes apertissime Dominum dicentem, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX, 17). Quomodo ergo nuptiae illae habent bonos et malos, si nemo bonus nisi unus Deus? Primo scire debetis, secundum quemdam modum omnes nos esse malos. Prorsus secundum quemdam modum omnes mali sumus: secundum autem quemdam modum, non omnes boni sumus. Possumus enim nos Apostolis comparare? quibus ipse Dominus ait, Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Si consideremus Scripturas, unus ibi erat malus inter duodecim Apostolos, propter quem Dominus ait quodam loco, Et vos mundi estis, sed non omnes (Joan. XIII, 10). Allocutus tamen in commune omnes ait, Si vos cum sitis mali. Audivit hoc Petrus, audivit Joannes, audivit Andraeas, audierunt caeteri omnes undecim Apostoli. Quid audierunt? Vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? Audito quod mali essent, desperaverunt: audito quod Deus in coelis esset pater ipsorum, respiraverunt. Cum sitis, inquit, mali: quid ergo debetur malis, nisi supplicium? Quanto magis, inquit, Pater vester, qui in coelis est? quid debetur filiis, nisi [PL38.560] praemium? In nomine malorum, metus poenarum: in nomine filiorum, spes haeredum.
3. Mali a convivio exclusi, quinam intelligendi. Secundum quid ergo mali erant iidem ipsi, qui secundum aliquid boni erant. Quibus enim dictum est, Cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; continuo subjectum, Quanto magis Pater vester qui in coelis est? Pater ergo malorum, sed non relinquendorum; quia medicus sanandorum. Secundum ergo quemdam modum mali erant. Et tamen illi convivae patrisfamilias in regis nuptiis, puto quia non erant de illo numero, de quibus dictum est, Invitaverunt bonos et malos; ut in numero malorum deputentur, quos audivimus exclusos in illo, qui inventus est non habere vestem nuptialem. Secundum quid, inquam, mali erant qui boni erant: secundum quid boni erant qui mali erant. Audi Joannem secundum quid mali erant: Si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ecce secundum quid mali erant: quia habebant peccatum. Secundum quid boni erant? Si confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Si ergo dixerimus, secundum hanc expositionem, quam audistis me de sanctis Scripturis, ut arbitror, protulisse, eosdem homines et bonos esse secundum quemdam modum, et malos secundum quemdam modum; si secundum hunc sensum voluerimus accipere quod dictum est, Invitaverunt bonos et malos, id est eosdem ipsos et bonos et malos; si hoc voluerimus accipere, non permittimur, propter illum qui inventus est non habens vestem nuptialem, et non utcumque projectus, ut tantum illo convivio privaretur, sed ut aeterno in tenebrarum supplicio damnaretur.
4. Uno excluso multos exclusos significari. Sed dicit aliquis: Quid de uno homine? quid mirum? quid magnum, si servis patrisfamilias subrepsit unus in turba non habens vestem nuptialem? Numquid propter illum poterat dici, Invitaverunt bonos et malos? Intendite ergo, et intelligite, fratres mei. Unus ille unum genus erat; nam multi erant. Respondeat hic mihi diligens auditor, et dicat: Nolo mihi narres suspiciones tuas; probari mihi volo quia unus ille multi erant. Aderit Dominus, probabo plane, nec longius requiram ut possim probare. In ipsis suis verbis Deus adjuvabit me, et quod vobis apertum sit ministrabit per me. Ecce ingressus paterfamilias, ut inspiceret discumbentes. Videte, fratres mei, quia non pertinuit ad servos, nisi invitare et adducere bonos et malos: videte quia non dictum est, Consideraverunt servi discumbentes, et ibi invenerunt hominem non habentem vestem nuptialem, et dixerunt ei. Non hoc scriptum est. Paterfamilias inspexit, paterfamilias invenit, paterfamilias distinxit, paterfamilias separavit. Hoc quidem praetereundum non fuit. Aliud autem probare suscepimus, quomodo multi essent ille unus. Intravit ergo paterfamilias inspicere discumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem: et ait illi, Amice, [PL38.561] quomodo huc venisti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Talis enim interrogabat, cui ille fingere nihil poterat. Vestis quippe illa in corde, non in carne inspiciebatur: quae si desuper fuisset induta, etiam servis non fuisset occultata. Ubi sit induenda vestis nuptialis, accipite, ubi loquitur, Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXX, 9). De ea veste dicit Apostolus, Si tamen induti, et non nudi inveniamur (II Cor. V, 3). Ergo inventus est a Domino qui servos latebat. Interrogatus obmutescit: ligatur, projicitur, damnatur unus a multis. Domine, dixeram, quia tu admones omnes admonere. Recolite mecum verba quae addistis, et multos fuisse unum illum modo invenietis, modo judicabitis. Unum certe interrogaverat Dominus, uni dixerat, Amice, quomodo huc intrasti? Unus obmutuerat, et de ipso uno dictum fuerat, Ligate illi manus et pedes, et mittite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Quare hoc? Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Quid huic manifestationi veritatis quispiam contradicat? Mittite, inquit, illum in tenebras exteriores. Illum certe unum, de quo dicit Dominus, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Ergo pauci non mittuntur foras. Certe unus erat ille, qui non habebat vestem nuptialem. Projicite eum. Quare projicitur? Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Dimittite paucos, projicite multos. Certe unus erat. Unus omnino iste, non solum multi erant, sed multitudine bonorum numerum superabant. Multi enim et boni: sed in comparatione malorum pauci sunt boni. Multa frumenta nata sunt: compara paleis, et pauca grana sunt. Iidem ipsi in se ipsis multi, in comparatione malorum pauci. Quomodo probamus quia in se ipsis multi? Multi ab oriente et ab occidente venient. Quo venient? Ad illud convivium, in quod boni et mali intrant. De alio convivio locutus adjunxit, Et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Illud est convivium quo non accessuri sunt mali. Hoc quod modo est digne accipiatur, ut ad illud perveniatur. Iidem ergo multi, qui pauci: multi in se ipsis, pauci in malorum comparatione. Ergo quid ait Dominus? Invenit unum, et ait, Projiciantur multi, remaneant pauci. Dicere enim, Multi vocati, pauci vero electi, nihil est aliud, quam aperte ostendere, qui in isto convivio tales habeantur, ut ad aliud convivium perducantur, quo nullus accedet malorum.
5. Quaenam sit vestis nuptialis. Quid ergo est? Omnes qui acceditis ad mensam dominicam, quae hic est, nolo esse cum multis separandis, sed cum paucis conservandis. Unde hoc poteritis? Accipite vestem nuptialem. Expone, inquies, nobis vestem nuptialem. Procul dubio illa vestis est, quam non habent nisi boni, in convivio relinquendi, servandi ad convivium quo nullus malus accedit, per Domini gratiam perducendi: ipsi habent vestem nuptialem. Quaeramus ergo, fratres mei, inter fideles qui sunt qui habent aliquid, quod mali non habent, et ipsa erit vestis nuptialis. Si Sacramenta dixerimus, videtis quemadmodum sint malis bonisque communia. Baptismus est? [PL38.562] Sine Baptismo quidem nemo ad Deum pervenit: sed non omnis qui habet Baptismum ad Deum pervenit. Non ergo possum intelligere Baptismum esse vestem nuptialem, id est ipsum sacramentum; quam vestem video in bonis, video in malis. Forte altare est, vel quod accipitur de altari. Videmus quia multi manducant, et judicium sibi manducant et bibunt. Quid ergo est? Jejunatur? Jejunant et mali. Ad Ecclesiam concurritur? Concurrunt et mali. Postremo miracula fiunt? Non solum boni faciunt et mali, sed aliquando non faciunt boni. Ecce in vetere populo magi Pharaonis miracula faciebant (Exod. VII et VIII), Israelitae non faciebant: in Israelitis solus Moyses et Aaron faciebant; caeteri non faciebant, sed videbant, timebant, credebant. Numquid meliores magi Pharaonis miracula facientes, quam populus Israel, qui miracula facere non valebat, et ad Deum tamen populus pertinebat? In ipsa Ecclesia, Apostolum audi, Numquid omnes prophetae? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur (I Cor. XII, 29, 30)?
6. Vestis nuptialis charitas. Bona caetera sine charitate non prosunt. Charitas et cupiditas in homine. Quae est ergo vestis illa nuptialis? Haec est vestis nuptialis: Finis autem praecepti est, Apostolus dicit, charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Haec est vestis nuptialis. Non quaecumque charitas: nam plerumque videntur se diligere etiam homines participes malae conscientiae. Qui simul latrocinia faciunt, qui simul maleficia, qui simul histriones amant, qui simul aurigis et venatoribus clamant, plerumque diligunt se: sed non est in eis charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Talis charitas vestis est nuptialis. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum, inquit, ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Advenerunt linguae solae, et dicitur eis, Quid huc intrastis non habentes vestem nuptialem? Si habuero, inquit, prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Ecce sunt illa miracula hominum plerumque non habentium vestem nuptialem. Si haec, inquit, habeam omnia, et Christum non habeam, nihil sum. Nihil, inquit, sum. Ergo prophetia nihil est? ergo scientia sacramentorum nihil est? Non illa nihil sunt: sed ego, si illa habeam, et charitatem non habeam, nihil sum. Quanta bona nihil prosunt sine uno bono? Si non habeam charitatem, si eleemosynas largior in pauperes, si ad confessionem nominis Christi usque ad sanguinem, usque ad ignes accedo, possunt ista fieri et amore gloriae, inania sunt. Quia ergo possunt fieri etiam amore gloriae inania, non charitate pinguissima pietatis, etiam ipsa commemorat, et ipsa audi: Si distribuero omnia mea in usum pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Haec est vestis nuptialis. Interrogate vos; si habetis illam, securi estis in convivio dominico. Duae sunt in homine uno, charitas et cupiditas. Charitas nascatur in te, si nondum nata est; et si nata est, [PL38.563] alatur, nutriatur, crescat. Illa vero cupiditas, et si in hac vita exstingui penitus non potest; quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: in quantum autem est in nobis cupiditas, in tantum sine peccato non sumus: charitas crescat, cupiditas decrescat; ut aliquando illa perficiatur, hoc est charitas, cupiditas consumatur. Induite vos vestem nuptialem: vos alloquor, qui necdum habetis. Jam intus estis, jam ad convivium acceditis, et vestem in honorem sponsi nondum habetis: vestra adhuc quaeritis, non quae Jesu Christi. Vestis enim nuptialis in honore accipitur conjugationis, id est sponsi et sponsae. Nostis sponsum: Christus est. Nostis sponsam: Ecclesia est. Deferte nubenti, deferte ducenti. Si istis bene detuleritis qui nubent, vos filii eritis. Ergo in hoc proficite. Diligite Dominum, et ibi discite diligere vos: ut cum diligendo Dominum dilexeritis vos, securi diligatis proximos sicut vos. Quando enim non invenio se ipsum diligentem, quomodo ei permitto proximum, quem diligat sicut se ipsum? Et quis est, inquit, qui non diligat se ipsum? Ecce quis est: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Numquid diligit se, qui amat carnem suam, et odit animam suam, malo suo, malo animae suae et carnis suae? Quis autem diligit animam suam? Qui diligit Deum ex toto corde suo, et ex tota mente sua. Jam tali committo proximum. Diligite proximos, tanquam vos ipsos.
7. Proximus, omnis homo. Quis est, inquit, mihi proximus? Omnis homo proximus tuus est. Nonne duos parentes habuimus omnes? Proxima sunt sibi cujusque generis animalia, columbus columbo, pardus pardo, aspis aspidi, pecus pecori, et non est proximus homo homini? Recolite institutionem creaturae. Dixit Deus, protulerunt aquae; natantia, cetos magnos, pisces, alites, similiaque protulerunt. Numquid de una ave omnes aves? Numquid de uno vulture omnes vultures? Numquid de uno columbo omnes columbi? Numquid de uno colubro omnes colubri? Numquid de una aurata omnes auratae? Numquid de una ove omnes oves? Utique simul terra genera protulit omnia. Ventum est ad hominem, et non protulit terra hominem. Factus est nobis unus pater: nec saltem duo, pater et mater: factus est, inquam, nobis unus pater, nec saltem duo, pater et mater: sed de uno patre una mater; unus de nullo, sed a Deo factus est, et una de illo (Gen. I et II). Attendite genus nostrum: de uno fonte manavimus; et quia ille unus in amaritudinem versus est, omnes ex oliva oleaster facti sumus. Venit et gratia. Generavit unus ad peccatum et ad mortem, tamen unum genus, tamen proximos sibi omnes; tamen non solum similes, sed etiam cognatos. Venit unus contra unum: contra unum qui sparsit, unus qui colligit. Sic contra unum qui occidit, unus qui vivificat. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur [PL38.564] (I Cor. XV, 22). Sed quomodo de illo omnis qui nascitur, moritur: sic in Christo omnis qui credit, vivificatur. Sed si habeat vestem nuptialem, si invitetur servandus, non separandus.
8. Fides non quaelibet laudatur. Habete itaque charitatem, fratres mei. Exposui vobis vestem nuptialem, exposui vobis vestem. Laudatur fides, constat, laudatur: sed quae fides, distinguit Apostolus. Nam quosdam gloriantes de fide, et non habentes bonos mores, objurgat apostolus Jacobus, et dicit: Tu credis quoniam unus est Deus, et bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Unde laudatus est Petrus, unde dictus est beatus, recolite mecum. Quia dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16, 17)? Ille non sonum verborum, sed affectum cordis intendit, qui beatum pronuntiavit. Nam vultis nosse beatitudinem Petri non in illis verbis fuisse? Haec dixerunt et daemones. Scimus qui sis; tu es Filius Dei (Marc. I, 24). Filium Dei confessus est Petrus: Filium Dei confessi sunt daemones. Distingue, domine, distingue. Distinguo plane. Petrus dixit in amore, daemones a timore. Denique ille dicit, Tecum sum usque ad mortem (Luc. XXII, 33). Illi dicunt, Quid nobis et tibi (Matth. XIII, 29)? Ergo qui venisti ad convivium, noli de sola fide gloriari. Distingue et ipsam fidem, et tunc in te agnoscitur vestis nuptialis. Distinguat Apostolus, doceat nos: Neque circumcisio, inquit, aliquid valet, neque praeputium, sed fides. Dic quae: numquid non et daemones credunt et contremiscunt? Dico, inquit, audi, distinguo, modo distinguo: Sed fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Quae ergo fides? qualis fides? Quae per dilectionem operatur. Omnem, inquit, scientiam si habeam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Habete fidem cum dilectione: nam dilectionem non potestis habere sine fide. Hoc moneo, hoc exhortor, hoc in nomine Domini doceo Charitatem vestram, ut habeatis fidem cum dilectione: quia potestis habere fidem sine dilectione. Nam non vos exhortor ut habeatis fidem, sed charitatem. Non potestis enim habere charitatem sine fide; charitatem enim dico Dei et proximi: unde potest ista esse sine fide? Quomodo amat Deum, qui non credit in Deum? Quomodo amat Deum stultus, qui dicit in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1)? Potest fieri ut credas venisse Christum, et non diligas Christum. Non potest autem fieri ut diligas Christum, et non dicas venisse Christum.
9. Charitas ad inimicos extendi debet. Oratio contra inimicos quaenam illicita, quaenam licita. Ergo habete fidem cum dilectione. Ista est vestis nuptialis. Amate invicem, qui Christum diligitis: amate amicos, amate inimicos. Non sit vobis durum. Quid ergo perditis, ubi multum acquiritis? Quid pro magno rogas Deum, ut moriatur inimicus tuus? Non est vestis ista nuptialis. Attende ipsum sponsum in cruce pro te pendentem, et pro suis inimicis Patrem rogantem: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Vidisti sponsum ista dicentem, vide [PL38.565] et amicum sponsi cum veste nuptiali invitatum. Benedictum Stephanum attendite, quomodo increpat Judaeos, tanquam saevus, tanquam iratus: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos restitistis Spiritui sancto. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti quomodo lingua saeviat. Adhuc tu paratus es dicere in quemlibet, atque utinam in eum dicas, qui Deum offenderit, non qui te. Offendit Deum et non increpas; offendit te, clamas: ubi est vestis illa nuptialis? Audistis ergo quomodo saevierit Stephanus: audite quomodo dilexerit. Offendit eos quos increpabat, lapidatus est ab eis. Et cum undique furentium manibus, et lapidum ictibus premeretur et tunderetur, prius ait: Domine Jesu Christe, accipe spiritum meum. Deinde posteaquam pro se stans oravit, pro illis qui lapidabant eum, genu fixit, et dixit: Domine, ne statuas eis hoc delictum: ego moriar in carne, non illi in corde. Et hoc dicto obdormivit (Act. VII, 51-59). Post haec verba nihil addidit: dixit, et abiit; novissima ejus oratio pro inimicis fuit. Discite habere vestem nuptialem. Ita et tu fige genua, et collide frontem in terra, et accessurus ad mensam Domini, ad convivium sanctarum Scripturarum, noli dicere, Si moriatur inimicus: Domine, si quid a te merui, occide inimicum meum. Quod si forte dicis, non times ne tibi respondeat: Si occidere vellem inimicum tuum, te prius occiderem? An gloriaris, quia modo invitatus venisti? Cogita, paululum ante quid fuisti. Nonne me blasphemasti? nonne me irrisisti? nonne nomen meum de terra delere voluisti? sed plaudis tibi, quia invitatus venisti. Si te occidissem inimicum, quem facerem amicum? Quid male orando doces me, quod non feci in te? Imo ego, dicit tibi Deus, doceam te, ut imiteris me. In cruce pendens dixi, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Docui hoc militem meum. Esto tiro meus contra diabolum. Aliter invicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris. Dic plane, dic etiam hoc, dic ut inimicum tuum persequaris: sed scienter dic; distingue quod dicis. Ecce homo est inimicus tuus: responde mihi, quid in illo inimicetur tibi; numquid hoc quod homo est, inimicatur tibi? Non. Sed quid? Quod malus est. Quod homo est, quod ego feci, non tibi inimicatur. Dicit tibi: Ego hominem feci non malum: factus est malus per inobedientiam, qui potius zabulo obedivit, quam Deo. Quod ipse fecit, hoc tibi inimicatur: unde malus, tibi inimicus est; non unde homo est. Audio enim hominem, et malum: unum nomen est naturae, alterum culpae: sano culpam, et servo naturam. Hoc tibi dicit Deus tuus: Et ecce vindico te, occido inimicum tuum; de illo tollo quod malus est, servo quod homo est: numquid si fecero illum hominem bonum, non occidi inimicum tuum, et feci amicum tuum? Sic roga quod rogas, ut non homines pereant, sed ipsae inimicitiae pereant. Si autem hoc oras, ut homo moriatur; malus oras contra malum: et cum dicis, Occide malum; respondet tibi, Quem vestrum.
[PL38.566] 10. Extendenda dilectio, ut omnes rapiat ad Deum. Extendite ergo dilectionem, non usque ad conjuges et filios vestros. Ista dilectio etiam in pecoribus et passeribus invenitur. Scitis istos passeres et hirundines quemadmodum diligant conjuges, simul ova foveant, simul pullos nutriant, grata quadam et naturali bonitate, nulla cogitata mercede. Non enim dicit passer: Nutriam filios meos, ut cum senuero, pascant me. Nihil horum cogitat: gratis amat, gratis pascit; affectum parentis exhibet, retributionem non requirit. Et nos, novi, scio, sic amatis filios vestros. Non enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis (II Cor. XII, 14). Hinc etiam multi excitatis avaritiam vestram, quia filiis vestris acquiritis, eisque servatis. Sed extendite dilectionem, crescat ista dilectio: amare autem filios et conjuges, nondum vestis illa nuptialis est. Habete fidem ad Deum. Prius diligite Deum. Extendite ad Deum; et quos poteritis, rapite ad Deum. Inimicus est: rapiatur ad Deum. Filius est, uxor est, servus est: rapiatur ad Deum. Peregrinus est: rapiatur ad Deum. Inimicus est: rapiatur ad Deum. Rape, rape inimicum: rapiendo non erit inimicus. Sic proficiatur, sic charitas nutriatur, ut nutrita perficiatur: sic vestis nuptialis induatur: sic imago Dei, ad quam creati sumus, proficiendo resculpatur. Peccando enim obsolefacta erat, attrita erat. Unde attrita? unde obsolefacta? Cum fricatur ad terram. Quid est, ad terram fricatur? Terrenis cupiditatibus teritur. Quanquam enim in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur (Psal. XXXVIII, 7). Veritas quaeritur in Dei imagine, non vanitas. Amando enim veritatem imago illa, ad quam creati sumus, resculpatur, et proprius nummus Caesari nostro reddatur. Sic enim ex responsione Domini audistis, tentantibus Judaeis dicentem Dominum, Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census, id est, expressionem imaginis et superscriptionem. Ostendite mihi quid solvitis, quid paratis, quid a vobis exigitur; ostendite mihi. Ostenderunt illi denarium: et quaesivit cujus haberet imaginem et superscriptionem. Responderunt, Caesaris (Matth. XXII, 18-21). Caesar iste et imaginem suam quaerit. Caesar non vult sibi perire quod jussit, et Deus non vult perire quod fecit. Caesar, fratres mei, non fecit nummum: monetarii faciunt; artificibus jubetur, suis ministris imperavit. Imago exprimebatur in nummo: in nummo est imago Caesaris. Et tamen quod alii impresserunt quaeritur: ille thesaurizat, ille non vult sibi negari. Moneta Christi homo est. Ibi imago Christi, ibi nomen Christi, munus Christi, et officia Christi.
SERMO XCI. De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus interrogavit Judaeos, cujus filium dicerent esse Christum. Cap. XXII, V\. 42-46
CAPUT PRIMUM
1. Christum esse Messiam probatur contra Judaeos. Interrogati Judaei, sicut nunc ex Evangelio, cum recitaretur, audivimus, quomodo esset Dominus noster Jesus Christus filius David, quem Dominum suum dixerit ipse David, respondere non potuerunt. Hoc enim in Domino noverant, quod videbant. Apparebat enim eis filius hominis: occultus autem erat Filius Dei. Hinc est quod eum et superari posse crediderunt, et ligno suspensum irriserunt, dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus in eum (Matth. XXVII, 40, 42). Aliud videbant, aliud non cognoscebant. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sciebant tamen Christum filium David. Nam etiam nunc ipsum sperant esse venturum. Latet eos quod venerit, sed volentes latet. Neque enim si pendentem non agnoverunt, et regnantem agnoscere non debuerunt. In cujus enim nomine vocantur et benedicuntur omnes gentes, nisi in ejus quem putant Christum non fuisse? Ipse enim filius David, utique ex semine David secundum carnem, filius est Abraham. Si autem dictum est ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 17), et vident jam in Christo nostro benedici omnes gentes; quid exspectant quod jam venit, et non timent quod venturum est? Lapidem enim se dixit ipse Dominus noster Jesus Christus, prophetico ad se asserendum utens testimonio. Lapidem autem talem, ut si quis in eum offenderit, conquassetur; super quem autem lapis ille venerit, conterat eum (Luc. XX, 17, 18). Quando enim in eum offenditur, humilis jacet: jacendo humilis quassat offendentem, veniendo excelsus conterit superbientem. Jam ergo Judaei illa offensione quassati sunt: restat ut ejus praeclaro adventu etiam conterantur, nisi forte cum vivunt, agnoverint, ne moriantur. Patiens enim est Deus, et illos quotidie invitat ad fidem.
CAPUT II
2. Idem tractatur argumentum. Sed cum Judaei respondere non possent Domino proponenti quaestionem et dicenti, cujus filium dicerent Christum; atque illi responderent, Filium David: addendo et proponendo, Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David, inquit, in spiritu dicit eum Dominum, quomodo est filius ejus? Non dixit, Non est filius ejus; sed, Quomodo est filius ejus? Quomodo cum dicit, verbum quaerentis est, non negantis: tanquam si hoc eis diceret, Bene quidem dicitis Christum filium David, sed ipse David Dominum eum dicit; quem dicit ille Dominum, quomodo est filius? [PL38.568] Dicerent Judaei, si intructi essent fide Christiana, quam nos tenemus; si contra Evangelium corda non clauderent, si vitam spiritualem in se habere voluissent, responderent instructi ecclesiastica fide huic quaestioni, et dicerent, Quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ecce quomodo est Dominus David. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14); ecce quomodo est filius David. Sod nescientes obmutuerunt, nec ore saltem clauso aures aperuerunt, ut quod respondere non potuerunt interrogati, nossent edocti.
CAPUT III
3. Incarnati Verbi mysterium dignis aperitur. Amare Deum gratis pietas est. Sed quia magnum est nosse mysterium, quomodo sit Dominus David et filius David: quomodo sit una persona homo et Deus: quomodo sit in forma hominis minor Patre, in forma Dei aequalis Patri: quomodo iterum dicit, et, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30): quia magnum est sacramentum, ut capi possit, mores informandi sunt. Indignis enim clausum est, promerentibus aperitur. Nec lapides, nec vectes, nec pugni, nec calces sunt quibus pulsamus ad Dominum. Vita pulsat, vitae aperitur. Corde petitur, corde quaeritur, corde pulsatur, cordi aperitur. Cor autem hoc quod recte petit, recte pulsat et quaerit, pium esse debet. Primo amare Deum gratis; haec est enim pietas: nec sibi extra illum ponere mercedem, quam exspectet ex illo. Illo enim melius est nihil. Et quid carum petit a Deo, cui Deus ipse vilis est? Terram dat, et gaudes, amator terrae, et factus terra. Si gaudes, quando dat terram; quanto amplius gaudere debes, cum se ipsum tibi dat, qui fecit coelum et terram? Gratis ergo amandus est Deus. Nam diabolus hoc sancto Job nesciens quid in illo intus ageretur, magnum crimen objecit, dicens: Numquid gratis colit Job Deum?
CAPUT IV
4. Diabolus calumniosus adversarius. Quare de bonis spargat mala. Ergo si adversarius hoc objecit, timere debemus ne hoc nobis objiciatur. Cum magno enim calumnioso habemus negotium. Si quaerit fingere quod non est, quanto magis objicere quod est? Gaudeamus tamen, quia talis est judex, qui falli ab accusatore nostro non potest. Nam si hominem haberemus judicem, huic quidquid vellet fingeret inimicus. Nemo est diabolo astutior ad fingendum. Nam et nunc omnia falsa crimina de sanctis ipse confingit. Sic suas criminationes valere non posse apud Deum, inter homines illas spargit. Et hoc ei quid prodest, cum dicat Apostolus, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12)? Putatis tamen quia ille falsa crimina nulla astutia confingit? Novit quid inde mali agat, nisi ei resistat vigilantia fidei. Ideo enim et de bonis mala spargit, ut infirmi non putent aliquos esse bonos, et tradant se rapiendos libidinibus et dissipandos, dicentes apud se ipsos: Quis [PL38.569] est enim qui servat mandatum Dei? aut quis est qui servat castitatem? Dum putat quia nemo, ipse fit nemo. Hoc ergo agit diabolus. Sed talis erat vir Job, de quo nihil posset confingere: nota enim erat et nimis clara vita ejus. Sed quia multas habebat divitias, hoc objecit, quod et si esset, in corde esse posset, in moribus apparere non posset. Colebat Deum, faciebat eleemosynas; et quo corde faciebat, nemo sciebat, nec ipse diabolus: sed Deus noverat. Perhibet Deus testimonium servo suo: diabolus calumniatur servo Dei. Permittitur ille tentari, probatur Job, confunditur diabolus. Invenitur Job gratis colere Deum, gratis diligere: non quia aliquid dedit, sed quia se ipsum non abstulit. Ait enim: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I). Ignis tentationis accessit; sed aurum, non stipulam invenit: abstulit sordes, non convertit in cinerem.
CAPUT V
5. Post quaestionem de Christo, cur de moribus agitur. Honores ecclesiastici. Quia ergo ad sacramentum Dei intelligendum, quomodo Christus et homo et Deus sit, cor mundandum est; mundatur autem moribus, vita, castitate, sanctitate, dilectione, et fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6) (hoc autem quod loquor, totum tanquam arbor est, quae radicem habet in corde: neque enim facta procedunt nisi de cordis radice; ubi si plantaveris cupiditatem, spinae procedunt; si plantaveris charitatem, fructus procedunt): statim Dominus post istam quaestionem propositam Judaeis, illis respondere non valentibus, subjecit de moribus loqui, ut ostenderet quare illi indigni fuerint intelligere quod interrogavit. Miseri enim superbi cum respondere non possent, utique debuerunt dicere: Nescimus nos; Magister, dic nobis. Obmutuerunt in propositione, nec os aperuerunt ad inquisitionem. Et statim Dominus de superbia illorum: Cavete, inquit, ab Scribis, qui amant praesidere in synagogis, et diligunt primum locum in conviviis (Matth. XXIII, 6, et Marc. XII, 38, 39). Non quia accipiunt, sed quia diligunt. Hic enim cor eorum accusavit, Accusator autem cordis esse non posset, nisi cordis inspector. Oportet enim ut servo Dei habenti aliquem honorem in Ecclesia deferatur primus locus: quia si non deferatur, malum est illi qui non defert: non tamen bonum est illi cui defertur. Oportet itaque ut in congregatione Christianorum praepositi plebis eminentius sedeant, ut ipsa sede distinguantur, et eorum officium satis appareat: non tamen ut inflentur de sede; sed ut cogitent sarcinam unde sunt reddituri rationem. Quis autem novit, utrum hoc ament, aut non ament? Res ista cordis est, judicem habere non potest nisi Deum. Ipse autem Dominus admonebat suos, ne inciderent in tale fermentum: quod alio loco dicit, Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Et cum putarent illi propterea hoc eum dicere, quia panes non intulerant; respondit eis: [PL38.570] Excidit vobis, quot millia saturati sunt ex quinque panibus? Tunc intellexerunt, inquit, quia fermentum doctrinam eorum dicebat. (Matth. XVI, 6-12). Amabant enim illi ista temporalia: aeterna vero nec timebant mala, nec diligebant bona. Clauso corde intelligere non poterant quod Dominus interrogavit.
CAPUT VI
6. Unde fit animus capax ad intelligenda mysteria. Quid autem faciat Ecclesia Dei, ut possit intelligere quod prima meruit credere? Faciat capacem animum ad recipiendum quod dabitur. Quod ut fieret, id est, ut capax animus esset, Dominus Deus noster suspendit promissa, non abstulit. Ideo suspendit, ut nos extendamus: ideo nos extendimus, ut crescamus: ideo crescimus, ut attingamus. Vide apostolum Paulum in suspensa extensum. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 12-14). Ille in terra currebat: palma de coelo pendebat. In terra ergo currebat: sed in Spiritu ascendebat. Vide ergo extentum, vide ad suspensa pendentem. Sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu.
7. Non ascendit in coelum nisi qui inhaeret Christo. Ambulandum ergo est, nec pedes ungendi, nec jumenta quaerenda, nec navis providenda. Affectu curre, amore ambula, charitate ascende. Quid quaeris viam? Inhaere Christo, qui descendendo et ascendendo se ipsum fecit viam. Vis ascendere? Ascendentem tene. Etenim per te ipsum levari non potes. Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Si nemo ascendit, nisi qui descendit, ipse autem est Filius hominis Dominus noster Jesus; vis et tu ascendere? Membrum ipsius esto, qui solus ascendit. Etenim ille caput cum caeteris membris unus homo est. Et cum ascendere nemo potest, nisi qui in ejus corpore membrum ipsius factus fuerit; impletur, Quia nemo ascendit, nisi qui descendit. Non enim potes dicere: Ecce quare ascendit, verbi gratia, Petrus, quare ascendit Paulus, quare ascenderunt Apostoli, si nemo ascendit, nisi qui descendit? Respondetur tibi: Petrus, Paulus et caeteri Apostoli, et omnes fideles, quid audiunt ab Apostolo? Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte (I Cor. XII, 27). Si ergo corpus Christi et membra unius sunt, noli facere duos. Reliquit enim ille patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una (Ephes. V, 31, 32). Reliquit patrem, quia non hic se ostendit aequalem Patri: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7). Reliquit et matrem Synagogam, de qua carnaliter natus est. Adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae suae. Quod testimonium et ipse cum commemoraret, quod separari non liceret conjugium demonstravit: Non legistis, inquit, quia Deus qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? [PL38.571] Erunt duo, inquit, in carne una. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Et quid est, Duo in carne una? Sequitur, et dicit: Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 4-6). Nemo ascendit, nisi qui descendit.
CAPUT VII
8. Christus et Ecclesia unus homo. Nam ut noveritis, quia unus homo est sponsus et sponsa, secundum carnem Christi, non secundum divinitatem: nam secundum divinitatem quod est ille, nos esse non possumus; quia ille creator, nos creatura; ille effector, nos facti; ille conditor, nos conditi: sed ut essemus cum illo unum in illo, caput nostrum esse voluit, accipiendo carnem ex nobis, in qua moreretur pro nobis: ut noveritis ergo quia hoc totum unus est Christus, per Isaiam dixit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento (Isai, LXI, 10.) Ipse sponsus, ipse sponsa. Ipse plane sponsus in capite, sponsa in corpore. Erunt enim, inquit, duo in carne una: et non jam duo, sed una caro est.
9. Fide ac bonis operibus ad Dei visionem pervenimus. Itaque ad membra ipsius pertinentes, ut hoc sacramentum intelligamus, ut dixi, fratres, pie vivamus, Deum gratis diligamus. Ipse autem qui ostendit peregrinantibus formam servi, servat pervenientibus formam Dei. De forma servi stravit viam, de forma Dei condidit patriam. Quia ergo multum est ad nos capere hoc, sed non est multum credere hoc: Nisi enim credideritis, ait Isaias, non intelligetis (Id. VII, 9, sec. LXX): ambulemus per fidem quamdiu peregrinamur a Domino, donec perveniamus ad speciem, ubi videbimus facie ad faciem (II Cor. V, 6, 7, et I Cor. XIII, 12). Ambulantes per fidem, bene operemur. In bonis operibus gratuita sit dilectio Dei, benefica sit dilectio proximi. Deo enim quod praestemus non habemus: sed quia proximo habemus quod praestemus, praestando indigenti promerebimur abundantem. Inde unusquisque quod habet, praestet alteri: quidquid plus habet largiatur inopi. Alius habet pecuniam: pascat pauperem, vestiat nudum, aedificet ecclesiam, operetur de pecunia quidquid boni potest. Alius habet consilium: regat proximum, pellat tenebras dubitationis luce pietatis. Alius habet doctrinam: eroget de cellario Domini, ministret conservis cibaria, confortet fideles, revocet errantes, quaerat perditos, quantum potest faciat. Est quod sibi erogent etiam pauperes: alius claudo pedes accommodet, alius caeco suos oculos duces praebeat; alius visitet infirmum, alius sepeliat mortuum. Sunt ista in omnibus, ut prorsus difficile inveniatur aliquis qui non habeat unde aliquid alteri praestet. Et illud extremum et magnum quod ait Apostolus, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2).
SERMO XCII. De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap. XXII, V\. 42-46
CAPUT PRIMUM
1. Quaestio Judaeis facta de Christo. Quaestionem propositam Judaeis debent solvere Christiani. Dominus enim Jesus Christus, qui eam Judaeis proposuit, ipse non solvit, sed Judaeis, nobis autem solvit. Et commemorabo Charitatem vestram, et invenietis quia solvit. Primo nodum videte quaestionis. Quaesivit a Judaeis quid eis videreretur de Christo, cujus esset filius: quia et ipsi sperant Christum. In Prophetis legerunt, venturum exspectaverunt, praesentem occiderunt: quia ubi legebant venturum Christum, ibi legebant quia occisuri erant Christum. Sed illius futurum adventum sperabant in Prophetis: nam futurum suum facinus non videbant. Sic ergo eos interrogavit de Christo, non quasi de incognito, aut cujus nomen nunquam audissent, aut cujus adventum nunquam sperassent. Nam quoniam adhuc eum sperant, ideo errant. Equidem et nos speramus eum; sed venturum judicem, non venturum judicandum. Prophetae autem sancti utrumque prophetaverunt, venturum eum injuste prius judicandum, venturum postea juste judicaturum. Quid ergo, inquit, vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt illi: David. Prorsus de Scripturis. At ille: Quomodo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
CAPUT II
2. Christus se filium David non negat. Hic cavendum est, ne putetur Christus se negasse filium esse David. Non se filium David negavit, sed modum quaesivit. Dixistis filium esse David, non nego: sed ille eum Dominum vocat; dicite mihi quomodo sit filius, qui est et Dominus: dicite quomodo. Illi non dixerunt, sed tacuerunt. Dicamus nos, exponente ipso Christo. Ubi? Per Apostolum suum. Prius unde probamus quia ipse Christus exposuit? Apostolus dicit: An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Ergo in Apostolo istam dignatus est solvere quaestionem. Primum per Apostolum loquens Christus, quid dixit ad Timotheum? Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Ecce Christus filius est David. Quomodo est et Dominus David? Dic, Apostole: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Agnosce Dominum David. Si agnoscis Dominum David, Dominum nostrum, Dominum coeli et terrae, Dominum Angelorum, aequalem Deo in forma Dei si agnoscis: unde filius David? Attende quod sequatur. Apostolus Dominum David tibi ostendit dicendo, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Filius David unde? Sed [PL38.573] semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit (Philipp. II, 6-9). Resurrexit Christus ex semine David, filius David, quia exinanivit se. Quomodo exinanivit? Sumendo quod non erat, non perdendo quod erat. Exinanivit se, humiliavit se. Cum esset Deus, homo apparuit. Contemptus est in terra ambulans, qui coelum fecit. Contemptus est quasi homo, quasi nullius virtutis. Non solum contemptus, sed insuper et occisus. Lapis erat jacens, offenderunt in eum Judaei, et quassati sunt. Quid autem ait ipse? Qui offenderit in lapidem istum, conquassabitur: super quem venerit autem lapis iste, conteret eum (Matth. XXI, 44). Prius jacuit, et offenderunt: veniet desuper, et conteret quassatos.
CAPUT III
3. Christus Deus et homo. Accepistis et filium David, et Dominum David: Dominum David semper, filium David ex tempore: Dominum David natum de substantia Patris, filium David natum ex Maria virgine conceptum de Spiritu sancto. Utrumque teneamus. Unum horum nobis erit aeterna habitatio; alterum horum nobis est a peregrinatione liberatio. Dominus enim noster Jesus Christus nisi dignatus esset fieri homo, perisset homo. Factus est quem fecit, ne periret quem fecit. Homo verus, Deus verus: Deus et homo totus Christus. Haec est Catholica fides. Qui negat Deum Christum, Photinianus est: qui negat hominem Christum, Manichaeus est. Qui confitetur Deum aequalem Patri Christum et hominem verum, passum vere, sanguinem fudisse verum: non enim veritas nos liberaret, si falsum pretium pro nobis daret: utrumque qui confitetur, Catholicus est. Habet patriam, habet viam. Habet patriam, In principio erat Verbum: habet patriam, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo. Habet viam, Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14): habet viam, Semetipsum, exinanivit formam servi accipiens. Ipse est patria quo imus, ipse via qua imus. Per ipsum adipsum eamus, et non errabimus.