1. Fides amico in ejus paupertate servanda. Cum divinae Scripturae legerentur, de quarum sententiis omnibus nunc loqui non valemus, animadverti unam sententiam, verborum numero brevissimam, pondere autem sensus amplissimam, unde elegi, adjuvante Domino, huic tantae exspectationi Charitatis vestrae, pro virium nostrarum mediocritate servire, et ministrare vobis de cellario Dominico, unde et ego vobiscum vivo. Haec ergo sententia est, de qua loquor: Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis ejus perfruaris. Accipiamus hanc primum ut videtur sonare simpliciter, ut eam possunt intelligere omnes, etiam qui nulla Scripturarum divinarum secretiora rimantur. Fidem, inquit, posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis ejus perfruaris. Verum est, inquit, qui simpliciter audivit: quando amicus pauper est, non ei frangenda est fides; permanendum cum illo est, nec mutanda amicitia facultate mutata; sed servanda fides, voluntate firmata. Amicus enim meus, si cum dives esset, amicus fuit; cum pauper est, amicus non est; non ipse mihi amicus, sed aurum ejus fuit. Si autem amicus meus ipse homo fuit; et manente auro, et recedente auro, ipse est qui fuit: quare ergo modo non sit amicus, qui et si perdidit thesaurum, non perdidit animum? Equum si emerem, detractis ornamentis et strato, nudum forte non despicerem; et amicus mihi vestitus placuit, exspoliatus displicet? Bene ergo praecipit Scriptura divina, salubriter omnino et accommodatissime moribus hominum, Fidem posside cum proximo tuo in paupertate ipsius.

2. Ut et bonis ejus perfruaris. Quid ergo? accedentes ad posteriorem partem hujus sententiae, talem cogitationem habebimus de amico, ut dicamus nobis: Manendum est cum illo et servanda illi fides est in paupertate ejus, ut et bonis ejus perfruamur? Erit enim dives qui modo pauper est, et non te admittet ad divitias suas, cujus paupertatem superbus antea fastidisti. Posside ergo cum illo fidem, etiam cum pauper est, ut et bonis ejus perfruaris, quando illi accesserint divitiae, [PL38.248] et cum illo gaudeas in eis. Posside cum illo fidem: pauper est, sed magnam possessionem habet fidem. Qui parabas cum illo et volebas possidere terram, si haberet terram, quam possideretis simul, quanto firmius cum illo possides fidem? Talis est enim forte amicus tuus, ut ei possit aliquis improbus auferre possessionem: numquid poterit auferre fidem? Quid est ergo, Ut et bonis ejus perfruaris? Utique quia ex paupere poterit fieri dives, et perfrueris divitiis ejus, quia ejus paupertatem non aspernatus es.

3. Non spe venturae ipsi felicitatis temporalis Prior quidem pars sententiae hujus, secundum istum intellectum popularem, placet mihi: posterior tamen, fateor, offendit me. Si enim propterea manes cum amico in paupertate ejus, ut quando dives fuerit, perfruaris divitiis ejus; adhuc non amicum, sed aliud aliquid amas in amico. Fides et spes duae amicae bonae sunt, et major his charitas. Manent, inquit Apostolus, tria haec, fides, spes et charitas; major autem horum est charitas: sectamini charitatem (I Cor. XIII, 13, XIV, 1). Interrogo ergo amicum de amico. Dic mihi, obsecro te, fidem possides cum isto in paupertate ejus? Plane, inquit: audivi enim hoc in sacra Scriptura, et commendavi cordi meo, et in memoria mea reposui; libens recolo, libentius facio. Audivi enim sanctum verbum, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius. Et ego: Quare hoc facis? an propter illud quod sequitur, Ut et bonis ejus perfruaris? Quid ergo exspectas? Ut quando, inquit, dives fuerit, et bona accesserint, admittat me ad bona sua, quia non fastidivi mala ipsius. Patere ergo adhuc me paululum interrogantem. Quid, si iste, cum quo paupere possides fidem, nunquam erit dives? Quid, si pauper futurus est usque ad mortem? Perit fides, quia decepta est spes? Quia non poteris aurum possidere cum divite, poenitebit te fidem possedisse cum paupere? Si sapit humanum, imo si sapit verum, hac interrogatione turbabitur, et dicet mihi, Verum dicis. Bona res est, fidem possidere cum proximo: sed si dicas, Spe possidetur fides cum proximo paupere, ut ad ejus divitias perveniamus, ut in eis cum illo communionem habeamus; sine dubio cum mortuus fuerit iste pauper, non accedentibus quae sperabantur divitiis, totius illius boni poenitebit nos, et quod bene mulsimus, male fundemus. Vides ergo altius esse istam sententiam perscrutandam, non quomodo vulgariter intelligi potest, sed quomodo divina auctoritate condita est, ad aliquid magnum insinuandum, praecipiendum, imperandum nobis, ubi spes nostra non fallatur, ne poeniteat fidem possedisse. Ad sententiam nostram non poteris sic pervenire.

4. Lazari et divitis historia idipsum ostenditur. Pauperis consortium in aeterna felicitate diviti qui ipsum hic spreverit, non sperandum. Ergo attende illum pauperem Lazarum jacentem ante januam divitis. Pauper iste miserabiliter fuit infirmus: nec saltem [PL38.249] ipsius tenebat sanitatem corporis, quod est patrimonium pauperis. Ulcerosus etiam fuit, canes lingebant ulcera ejus. Erat autem in illa domo dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et nolebat fidem possidere cum paupere. Merito Dominus Jesus, fidei amator et dator, plus attendit ipsam fidem in paupere, quam aurum et delicias in divite: plus attendit pauperis possessionem, quam divitis elationem. Nam ideo pauperem illum nominavit; illius autem nomen esse tacendum judicavit. Erat, inquit, dives quidam, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide: pauper autem quidam nomine Lazarus. Nonne videtur vobis de libro recitasse, ubi nomen pauperis scriptum invenit, divitis non invenit? Liber enim ille vivorum erat atque justorum, non superborum et iniquorum. Nominabatur dives ille ab hominibus, pauper tacebatur: contra Dominus pauperem nominavit, divitem tacuit. Noluit ergo fidem possidere cum paupere dives ille. Mortui sunt ambo. Contigit mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est dives, et sepultus (nam fortasse ille nec sepultus est): et cum apud inferos, ut legimus, in tormentis esset, levavit oculos suos a longe; et vidit pauperem in sinu Abrahae, quem contempsit ante januam suam. Non cum illo potuit habere communem requiem, cum quo fidem noluit habere communem. Pater, inquit, Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam; quia crucior in hac flamma. Responsum est: Memento, fili, quia percepisti bona tua in vita tua, Lazarus autem mala: nunc ergo hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec omnia, chaos magnum est inter nos et vos, nec a nobis quisquam ad vos transire potest, nec a vobis ad nos transmeare. Vidit sibi ille negatam misericordiam, quia ipsam negaverat. Vidit quod verum esset, Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam (Jacobi II, 13). Et qui noluit suo tempore pauperis misereri, fratrum suorum sero misertus est. Mitte ergo, inquit, Lazarum: habeo ibi quinque fratres, dicat eis quid hic agitur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Et contra hoc responsum est: Si nolunt venire in hunc locum tormentorum, habent Moysen et Prophetas; ipsos audiant. Ille qui solebat irridere Prophetas, simul utique cum fratribus suis: credo enim, imo non dubito, quia cum ipsis fratribus suis loquens de Prophetis monentibus bona, prohibentibus mala, terrentibus de tormentis futuris, et futura praemia promittentibus, irridebat haec omnia, dicens cum fratribus suis: Quae vita post mortem? quae memoria putredinis? qui sensus cineris? Omnes illuc feruntur, et sepeliuntur; quis inde reversus auditus est? Recolens haec verba sua, propterea volebat Lazarum redire ad fratres suos, ut jam non dicerent, Quis inde reversus est? Et ad hoc apte digneque responsum est. Videtur enim fuisse iste Judaeus, et propterea dixisse, Pater Abraham. Ergo optime et congruenter responsum est: Si Moysen et [PL38.250] Prophetas non audiunt, nec, si quis a mortuis resurrexerit, persuadebuntur (Luc. XV, 19-31). Impletum est in Judaeis, quia Moysen et Prophetas non audierunt, nec Christo resurgenti crediderunt. Nonne hoc illis ante praedixerat: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46).

5. Dives pauperis contemptor, miser finita vita. Remansit ergo ille dives sine adjutorio, finitis deliciis temporalibus, in poenis aeternis. Non fecit justa, audivit digna. Memento quia percepisti bona tua in vita tua. Haec ergo vita, quam vides, non est tua, Percepisti bona tua. Haec ergo quae de longinquo suspiras desiderans, non sunt tua. Ubi sunt verba divitum, et divitibus adulantium, quando vident aliquem deliciis temporalibus affluentem, abundantem in terra, terram rapientem et exaggerantem, et trahentem ad se plumbum cum quo demergatur? Grande enim pondus illum divitem ad inferna perduxit, et sarcina gravis usque ad ima depressit. Non enim audierat, Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28, 29). Sarcina Christi pennae sunt. His pennis ille pauper in sinum Abrahae volavit. Dives ergo hoc audire noluit. Adulantium enim linguas audivit. His linguis adversus Prophetas obsurduit: linguis male laudantium et dicentium, Soli estis, soli vivitis. Ergo, Percepisti bona tua in vita tua. Haec enim bona tua existimasti; alia non credidisti, non sperasti: percepisti illa in vita tua. Illam enim solam vitam tuam putasti, quando post mortem nihil futurum sperasti, nihil triste timuisti. Percepisti ergo bona tua in vita tua, Lazarus autem mala. Non dixit, Sua; sed, mala, quae homines putant, quae homines timent, quae homines pro magno devitant. Per cepit hic Lazarus mala. Bona tua tunc non percepit: nec tamen perdidit. Sicut autem non additum est, Sua; sic nec hoc additum est, In vita sua. Alia enim erat vita ipsius, quam sperabat in sinu Abrahae. Nam hic mortuus erat, hic non vivebat: illa morte mortuus erat, quam dicit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Pauper mala temporalia ferebat. Deus autem bona ejus differebat, non auferebat. Quid ergo, dives, apud inferos desideras, quod cum divitiis fruereris, non sperasti? Nonne tu es ille, qui pauperis contemptor Moysen prophetam irridebas? Noluisti ergo fidem possidere cum proximo in paupertate ejus; modo frueris bonis ejus? Irrisisti eum, quando audisti, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis ejus perfruaris. Modo vides longe bona ejus, et non cum eo possides. Ventura enim erant illa bona, ventura invisibiliter. Quando enim non videbantur, credenda erant, ne quando videntur, remaneret tibi dolere posse, et non posse tenere.

6. Pauperum amicitia eleemosynis comparanda. Mammona iniquitatis. Ergo, fratres, quantum mihi videtur, eliquata est ista sententia. Intelligenda est quippe christiane a Christianis; nec sic possideamus fidem cum proximo paupere, ut divitias ei venturas [PL38.251] temporaliter speremus, et ad eas cum illo possidendas fidem nostram servemus. Non sic omnino, non sic. Sed quomodo, nisi secundum praeceptum Domini nostri: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9)? Sunt hic enim pauperes non habentes tabernacula, ubi nos ipsi recipiant. Facite eos amicos de mammona iniquitatis, id est, de lucris quae iniquitas vocat lucra. Sunt enim lucra, quae justitia vocat lucra: ipsa sunt in thesauris Dei. Nolite contemnere pauperes, non habentes quo redeant, non habentes quo intrent. Habent quo intrent, habent tabernacula, habent et aeterna. Habent quo frustra recipi optabitis, sicut dives ille, si non eos nunc in vestra receperitis: quia, Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: qui prophetam recipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X, 41 et 42). Fidem quoque possidet cum proximo in paupertate ejus; ideo bonis ejus perfruetur.

7. Fides in Christum pauperem. Dicit tibi et Dominus tuus, ipse qui cum dives esset, pauper factus est: exponit tibi melius et solidius istam sententiam. Nam forte de illo paupere quem suscepisti in domum tuam, dubitat aliquantum et haesitat animus tuus, utrum verax homo sit, an forte fallax simulator hypocrita: titubat animus in facienda misericordia, quoniam cor inspicere non potes. Fac et cum malo, ut pervenias et ad bonum. Qui timuit ne bona sua semina in vias, in spinas, in lapides caderent, piger seminare hieme, esurivit aestate. Verumtamen dicit tibi Dominus tuus, de quo utique non dubitas, si christianus es: Ego propter te factus sum pauper, cum dives essem. Qui cum in forma Dei esset, (quid illa forma ditius?) non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, (quid forma Dei ditius? quid forma servi pauperius?) in similitudinem hominum factus, habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Adde adhuc: sitiit in cruce, accepit potum, non a miserante, sed ab insultante; et bibit acetum in morte fons vitae. Noli aspernari, noli contemnere, noli dicere: Ergo Deus meus homo factus est? Ergo Deus meus occisus est, crucifixus est? Etiam, plane, ita, crucifixus est. Paupertas ejus tibi commendatur. Longe a te fuit: propinquavit tibi paupertate. Fidem posside cum proximo tuo in paupertate ipsius. Certe hic nusquam vacillat, nusquam caligat ista sententia. Pro nomine proximi, accipe nomen Christi, et humilis accipe. Humilis enim congruis humili, altum humilis cupis: humilis accipe, et intellige proximum. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor: ut dicas in oratione tua, sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam (Psal. XXXIV, 14). Unum ergo verbum, quod Propheta addidit, proximum nominans; prophetica enim locutio aliquantum fuerat tegenda sacramenti velamine, ut desiderabilius quaereretur, [PL38.252] ut suavius inveniretur. Ubi ergo ille proximum nominavit, tu Christum nomina; quia et de ille Christum ita prophetice nominavit: tu Christum nomina, et vide currentem liquidam sententiam, et tanquam de fonte veritatis irrigantem sitim tuam. Fidem posside cum Christo in paupertate ipsius, ut et bonis ipsius perfruaris. Quid est, Fidem posside cum Christo? In eo quod propter te homo factus est, in eo quod de virgine natus est, in eo quod accepit contumelias, quod flagellatus est, quod ligno suspensus, quod lancea vulneratus, quod sepultus: noli ista spernere, non tibi incredibilia videantur; et sic fidem posside cum proximo. Haec est enim paupertas ejus. Quid est autem, Ut et bonis ejus perfruaris? Audi, quia hoc voluit; audi, quia ideo in paupertate ad te venit; audi vocem pauperis propter te Domini Dei tui ditantis te: vide quomodo bonis ejus perfruaris, si fidem cum eo in paupertate servaveris. Pater, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 24).

SERMO XLII. De eo quod scriptum est in Isaia, cap. I, 11, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? Et in Psalmo CXXXIX, 1, Libera me, Domine, ab homine malo

CAPUT PRIMUM

1. Eleemosyna in pauperem sacrificium est christiani. Duo genera eleemosynarum. Ego, fratres, vires parvas habeo, sed verbum Dei magnas habet. Valeat in cordibus vestris. Ergo et quod lente dicimus, valde auditis, si obedieritis. Tanquam per nubem suam, per Isaiam prophetam Dominus tonuit: si sensum habetis, expavistis. Manifeste enim dixit, nec expositorem habent ista necessarium, sed factorem. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Deus nos quaerit, non nostra. Sed sacrificium christiani est eleemosyna in pauperem. Hinc enim fit Deus peccatis propitius. Nisi autem peccatis propitius fiat Deus, quis remanet nisi reus? Ab eis peccatis et delictis, sine quibus vita ista non ducitur, mundantur homines per eleemosynas: quae sunt duorum generum, erogando et remittendo; erogando quod habes bonum, remittendo quod pateris malum. Haec duo genera eleemosynarum Dominus magister bonus, qui verbum breviavit super terram, ut esset fructuosum, et non onerosum, quam breviter fuerit complexus, audite: Remittite, inquit, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38). Remittite, et remittetur vobis, pertinet ad ignoscendum; date, et dabitur vobis, pertinet ad erogandum. Ex illa eleemosyna, qua ignoscis homini, nihil perdis. Ecce statim veniam petit, ignovisti, nihil amisisti. Charitate amplior domum redisti. Illud aliud genus eleemosynarum, ubi jubemur erogare indigentibus, grave videtur: quia quod quisque dederit, [PL38.253] hoc ipsum quod dabit non habebit.

CAPUT II

2. Eleemosynarum mensura et merces. Fenus trajectitium facere quid. Equidem et hinc securos nos facit Apostolus, qui dixit: Prout quisque habet, non ut aliis sit refectio, vobis angustia (II Cor. VIII, 12, 13). Metiatur ergo unusquisque vires suas, non thesaurizare attendat in terra: det, non perit quod dat. Non dico, Hoc non perit; sed dico, Hoc solum non perit. Alia vero quae non dederis, et abundant tibi, aut cum vivis amittis, aut cum moreris dimittis. Deinde, fratres mei, tanta promissio quo nos hortetur, attendite: Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis. Quando dicit, Date, et dabitur vobis, attende cui dicat. Homini dicit Deus, mortali dicit immortalis, mendico dicit tantus paterfamilias. Neque enim hoc revocaturus est quod dedimus. Invenimus quem feneremus. Demus in usuram, sed Deo, non homini. Ei damus qui abundat, ei damus qui dedit quod demus. Et pro modicis rebus, pro frivolis, pro mortalibus, pro putribilibus, pro terrenis, aeterna, incorruptibilia, sine fine manentia: quid multa dicturus sum? se promittit, qui promittit. Si amas illum, eme illum ab illo. Et ut noveris te ipsi dare, audi illum dicentem: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; hospes fui, et suscepistis me; nudus fui, et vestistis me; aeger, visitastis me; inclusus, venistis ad me. Et dicent illi: Quando te vidimus in his necessitatibus constitutum, et ministravimus tibi? Et ille: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35-40). Dat de coelo, accipit in terra. Ipse dat, ipse accipit. Quasi fenus trajectitium facis. Hic das, ibi recipis: hic das res perituras, ibi recipis res sine fine mansuras.

CAPUT III

3. Homo malus. Et quandocumque dicis Deo, Libera me, Domine, ab homine malo: hoc enim modo cantavimus. Scio enim quo gemitu dicas, Libera me, Domine, ab homine malo. Quis enim in isto saeculo non patitur aliquem hominem malum? Quando ergo hoc dicis Deo, Libera me, Domine, ab homine malo; sicut totis praecordiis dicis, sic intentis oculis te prius attende. Libera me, Domine, ab homine malo. Fac tibi respondisse Deum, A quo? dicturus es a Gaio, a Lucio, a nescio quo quem pateris. Et respondet tibi: De te mihi nihil dicis? Si ab homine malo libero te, prius es liberandus a te ipso. Pateris malum, noli te ipsum pati malum. Videamus si invenit in te, quid tibi faciat alter malus. Quid tibi faciat malus? Tu noli esse malus. Non tibi dominetur avaritia, non te calcet concupiscentia tua, non te trituret ira tua. Isti hostes interiores tui sunt. Tu ipse non tibi aliquid facias. Videamus quid tibi facit vicinus malus, patronus malus, potens malus: videamus quid tibi facit. Justum te inveniat, fidelem te inveniat, christianum te inveniat: quid tibi facturus est? Quod Stephano Judaei fecerunt. Faciendo malum, miserunt [PL38.254] ad bonum. Ergo quando petis ut liberet te Deus ab homine malo, attende te, noli tibi parcere: te a te liberet. Quomodo te a te liberat? Dimittendo peccata, donando merita, dando tibi vires pugnandi adversus concupiscentias tuas, inspirando virtutem, dando menti tuae coelestem delectationem, qua omnis terrena delectatio superetur. Haec cum tibi praestat Deus, liberat te a te, et securus exspectas in hujus saeculi malis transitoriis cum eis bonis venturum Dominum, quae transire non possunt. Satis sint vobis. Videtis certe, quia nescio quomodo ego invalidus accedo, et loquendo fortis fio. Tantus est mihi animus, tanta intentio in profectu vestro! Operarius enim in agro fructum sperans, minus sentit laborem. Sitis fructus mei, ut vobiscum sim, et omnes simus fructus Dei.

SERMO XLIII. De eo quod scriptum est in Isaia, cap. VII, 9, Nisi credideritis, non intelligetis

CAPUT PRIMUM

1. Fides necessaria. Initium bonae vitae, cui vita etiam aeterna debetur, recta fides est. Est autem fides, credere quod nondum vides: cujus fidei merces est, videre quod credis. Tempore igitur fidei tanquam tempore sementis, non deficiamus, et usque in finem non deficiamus: sed perseveremus, donec quod seminavimus metamus. Cum enim aversum esset genus humanum a Deo, et jaceret in delictis suis, sicut Creatore opus habebamus ut essemus, sic Salvatore ut revivisceremus. Justus Deus damnavit hominem, misericors Deus liberat hominem. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus (Psal. LXVII, 36). Sed accipiunt credentes, non accipiunt contemnentes.

2. Fides magnum Dei donum. Nec de ipsa fide tamen ita gloriandum est, quasi aliquid nos possimus. Non enim fides nihil est, sed magnum aliquid: quam si habes, profecto accepisti. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Videte, charissimi, unde Domino Deo gratias agatis: ne in aliquo dono ejus ingrati maneatis, et propter hoc quod ingrati estis, quod accepistis perdatis. Laus fidei explicari a me nullo modo potest, sed a fidelibus cogitari potest.

CAPUT II

Porro si ex aliqua parte, ut dignum est, cogitetur, quis digne cogitet, quam multis donis Dei ipsius praeferatur? Et si minora Dei dona in nobis debemus agnoscere, quanto magis illud quod ea superat, debemus agnoscere?

3. Dei in hominem beneficia. Aliud intellectus et aliud ratio. A Deo debemus esse quod sumus. Quia quod non nihil sumus, nisi a Deo a quo habemus? Sed sunt et ligna, sunt et lapides, a quo nisi a Deo? Nos ergo quid plus? Non vivunt ligna et lapides: nos autem vivimus. Sed adhuc nobis idipsum vivere [PL38.255] cum arboribus frutetisque commune est. Dicuntur enim et vites vivere. Nam si non viverent, non scriptum esset: Occidit in grandine vineas eorum. (Psal. LXXVII, 47). Vivit, cum viret; arescit, cum moritur. Sed vita ista non habet sensum. Quid nos amplius? Sentimus. Quinquepartitus corporis notus est sensus. Videmus, audimus, olfacimus, gustamus, tactu etiam per totum corpus nostrum mollia dijudicamus et dura, aspera et lenia, calida et frigida. Est ergo in nobis sensus quinquepartitus: sed hunc habent et bestiae. Habemus ergo aliquid amplius nos. Et ista tamen quae enumeravimus, fratres mei, si consideremus in nobis, quantam de his gratiarum actionem, quantam Creatori laudem debemus? Sed tamen amplius quid habemus? Mentem, rationem, consilium, quod non habent bestiae, non habent volucres, non habent pisces: in eo facti sumus ad imaginem Dei. Denique ubi Scriptura narrat quod facti sumus, ibi subjungit, ut nos pecoribus non solum anteponat, sed et praeponat, id est, ut ea nobis subjecta sint: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et serpentium quae repunt super terram (Gen. I, 26). Unde habeat potestatem? Propter imaginem Dei. Unde quibusdam dicitur increpando: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Sed aliud est intellectus, aliud ratio. Nam rationem habemus et antequam intelligamus; sed intelligere non valemus, nisi rationem habeamus. Est ergo animal rationis capax: verum ut melius et citius dicam, animal rationale, cui natura inest ratio, et antequam intelligat jam rationem habet. Nam ideo vult intelligere, quia ratio praecedit.

CAPUT III

4. An prius credendum quod postea intelligatur. Hoc ergo unde bestias antecedimus, maxime in nobis excolere debemus, et resculpere quodam modo et reformare. Sed quis poterit, nisi sit artifex qui formavit? Imaginem in nobis Dei deformare potuimus, reformare non possumus. Habemus ergo, ut cuncta breviter retexamus, ipsum esse cum lignis et lapidibus; vivere, cum arboribus; sentire, cum bestiis; intelligere, cum Angelis. Dijudicamus ergo oculis colores, auribus sonores, naribus odores, gustatu sapores, tactu calores, intellectu mores. Intellige. Omnis homo vult intelligere; nemo est qui nolit: credere non omnes volunt. Dicit mihi homo, Intelligam, ut credam: respondeo, Crede, ut intelligas. Cum ergo nata inter nos sit controversia talis quodam modo, ut ille mihi dicat, Intelligam, ut crelam; ego ei respondeam, Imo crede, ut intelligas: cum hac controversia veniamus ad judicem, neuter nostrum praesumat pro sua parte sententiam. Quem judicem inventuri sumus? Discussis omnibus hominibus, nescio utrum meliorem judicem invenire possimus, [PL38.256] quam hominem per quem loquitur Deus. Non eamus ergo in hac re et in hac controversia ad litteras saeculares; non inter nos judicet poeta, sed propheta.

5. Propheticus sermo ad firmandam fidem efficacior. Beatus apostolus Petrus cum duobus aliis Christi Domini discipulis Jacobo et Joanne in monte cum ipso Domino constitutus, audivit vocem delatam de coelo: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui; ipsum audite (Matth. XVII, 5). Quod commendans memoratus Apostolus in Epistola sua dixit: Hanc vocem nos audivimus de coelo delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. Et cum dixisset, Hanc vocem nos audivimus de coelo delatam; subjunxit atque ait, Et habemus certiorem propheticum sermonem (II Petr. I, 18, 19). Sonuit vox illa de coelo, et certior est propheticus sermo.

CAPUT IV

Attendite, charissimi, adjuvet Dominus et voluntatem meam et exspectationem vestram, ut dicam quod volo, quomodo volo. Quis enim nostrum non miretur delata voce de coelo certiorem propheticum sermonem ab Apostolo dictum esse? Certiorem sane dixit: certiorem, non meliorem, non veriorem. Tam enim verus ille sermo de coelo, quam sermo propheticus; tam bonus, tam utilis. Quid est ergo, certiorem, nisi in quo magis confirmetur auditor? Quare hoc? Quoniam sunt homines infideles, qui sic detrahunt Christo, ut dicant eum magicis artibus fecisse quae fecit. Possent ergo infideles etiam istam vocem delatam de coelo, per conjecturas humanas et illicitas curiositates ad magicas artes referre. Sed Prophetae ante fuerunt; non dico ante istam vocem, sed ante Christi carnem. Nondum erat homo Christus, quando misit Prophetas. Quisquis eum dicit magum fuisse: si ergo magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, numquid magus erat, antequam natus? Ecce quare ait apostolus Petrus, Habemus certiorem propheticum sermonem. Vox de coelo, qua fideles admoneantur: propheticus sermo, quo infideles convincantur. Intelleximus, quantum mihi videtur, charissimi, quare dixerit apostolus Petrus, Habemus certiorem propheticum sermonem, post vocem de coelo delatam.

CAPUT V

6. Piscatores et idiotae in apostolos cur electi. Et ipsa Christi quanta dignatio? Petrus iste, qui sic loquitur, piscator fuit: et modo magnam laudem habet orator, si potuerit ab illo intelligi piscator. Propterea primis Christianis loquens apostolus Paulus ait: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam sint, ut ea quae sunt evacuarentur (I Cor. I, 26-28). Si enim eligeret Christus primitus oratorem, diceret orator: Eloquentiae meae merito electus sum. Si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitatis meae merito electus sum. Postremo, si prius eligeret [PL38.257] imperatorem, diceret imperator: Potestatis meae merito electus sum. Quiescant et differantur isti, paululum quiescant: non omittantur, non contemnantur; sed aliquantulum differantur, qui possunt gloriari de semetipsis in semetipsis. Da mihi, inquit, illum piscatorem, da mihi idiotam, da mihi imperitum, da mihi eum cum quo non dignatur loqui senator, nec quando emit piscem: ipsum, inquit, da; hunc si implevero, manifestum erit quod ego facio. Quanquam et senatorem et oratorem et imperatorem ego sum facturus: quandocumque facturus ego et senatorem, sed certius ego piscatorem. Potest senator gloriari de semetipso, potest orator, potest imperator: non potest nisi de Christo piscator. Veniat propter docendam humilitatem salubrem, prius veniat piscator; per ipsum melius adducitur imperator.

CAPUT VI

7. Fides praecedit intelligere. Mementote ergo piscatorem sanctum, justum, bonum, Christo plenum, ad cujus missa per mundum retia capiendus cum caeteris etiam populus iste pertinuit: ergo mementote eum dixisse, Habemus certiorem propheticum sermonem. Da mihi ergo ad illam controversiam judicem prophetam. Quid inter nos agebatur? Tu dicebas, Intelligam, ut credam; ego dicebam, Ut intelligas, crede. Nata est controversia, veniamus ad judicem, judicet propheta, imo vero Deus judicet per prophetam. Ambo taceamus. Quid ambo dixerimus, auditum est. Intelligam, inquis, ut credam: Crede, inquam, ut intelligas. Respondeat propheta: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9 sec. LXX).

8. Fides intelligendo crescit. Putatis autem, charissimi, nihil dicere etiam illum qui dicit, Intelligam, ut credam? Quid enim nunc agimus, nisi ut credant, non qui non credunt, sed qui adhuc parum credunt? Nam si nullo modo credidissent, hic non essent. Fides eos adduxit, ut audiant; fides eos fecit praesentes verbo Dei: sed ipsa fides quae germinavit irriganda est, nutrienda est, roboranda est. Hoc est quod agimus. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6 et 7). Loquendo, hortando, docendo, suadendo plantare possumus et rigare, non autem incrementum dare. Noverat autem ille cum quo loquebatur, qui fidei suae germinanti et adhuc tenerae, et adhuc infirmae, et ex magna parte titubanti, non tamen nullae fidei, sed alicui fidei adjutorem orabat, cui dicebat, Credo, Domine.

CAPUT VII

9. Quomodo et credendum quod intelligatur, et intelligendum quod credatur. Modo cum Evangelium legeretur, audistis: Si potes credere, ait Dominus Jesus patri pueri, si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et ille intuens semetipsum, et positus ante semetipsum, non habens temerariam confidentiam; sed prius discutiens conscientiam, vidit in se esse aliquam fidem, vidit et titubationem, utrumque vidit. Unum se habere confessus est, et alteri adjutorium postulavit. Credo, inquit, Domine. Quid sequebatur, nisi, Adjuva fidem meam? Non hoc dixit, [PL38.258] Credo, Domine; video hic aliquid unde non mentior; credo, verum dico: sed video hic etiam nescio quid, quod mihi displiceat. Stare volo: sed adhuc nuto. Stans loquor, non cecidi, quia credo; sed tamen adhuc nuto: Adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 22, 23). Ergo, charissimi, et ille quem contra me constitui, et propter cujus controversiam inter nos natam Prophetam judicem postulavi, non nihil dicit etiam ipse, cum dicit, Intelligam ut credam. Nam utique modo quod loquor, ad hoc loquor, ut credant qui nondum credunt: et tamen nisi quod loquor intelligant, credere non possunt. Ergo ex aliqua parte verum est quod ille dicit, Intelligam, ut credam; et ego qui dico, sicut dicit Propheta, Imo crede, ut intelligas: verum dicimus, concordemus. Ergo intellige, ut credas: crede, ut intelligas. Breviter dico quomodo utrumque sine controversia accipiamus. Intellige, ut credas, verbum meum; crede, ut intelligas, verbum Dei.

SERMO XLIV. De verbis Isaiae cap. LIII, V\. 2-9

CAPUT PRIMUM

1. De Domino et Salvatore nostro, fratres dilectissimi, ante multa tempora prophetatum est: Ascendet sicut virgultum, et sicut radix in terra sitienti. Quare ut radix? Ideo: Non est species illi, neque honor. Passus est, humiliatus est, consputus est: non habebat speciem; homo apparebat, cum Deus esset. Sed quomodo radix non est pulchra, sed intus habet vim pulchritudinis suae. Attendite, fratres mei, videte misericordiam Dei. Attendis arborem pulchram, amoenam, foliis virentem, fructibus opulentam, laudas. Delectat aliquid de fructu carpere, sub umbra ejus sedere et requiescere ab aestu: laudas totam illam pulchritudinem. Si radix ostendatur tibi, nulla pulchritudo in ea est. Noli contemnere quod abjectum est: inde processit quod miraris, Ut radix in terra sitienti. Attendite modo claritatem arboris.

[PL38.259] 2. Crevit Ecclesia, crediderunt gentes, victi sunt terrae principes sub nomine Christi, ut essent victores in orbe terrarum. Positum est collum eorum sub jugo Christi. Persequebantur ante Christianos propter idola, persequuntur idola propter Christum. Omnes confugiunt ad auxilium Ecclesiae, in omni pressura, in omni tribulatione sua. Crevit illud granum sinapis, factum est majus super omnia olera: veniunt volatilia coeli, superbi saeculi, et requiescunt sub ramis ejus (Matth. XIII, 31, 32). Unde haec tanta pulchritudo? De nescio qua radice surrexit: et ista pulchritudo in magna gloria est. Quaeramus radicem. Consputus est, humiliatus est, flagellatus est, crucifixus est, vulneratus est, contemptus est. Ecce hic species non est: sed in Ecclesia gloria radicis pollet. Ergo ipsum describit sponsum, illum contemptum, inhonoratum, abjectum. Sed modo videre habetis arborem, quae surrexit de ista radice, et implevit orbem terrarum. Radix in terra sitienti.

3. Non est species illi, neque honor: et vidimus illum, et non habuit speciem neque decorem. Nonne hic est fabri filius (Marc. VI, 3)? Quam non habuit decorem, ut diceretur, Nonne verum dicimus quia daemonium habes (Joan. VIII, 48)? In nomine ipsius daemonia fugiebant; et illi objicitur, quia daemonium habebat. Sed quare hoc? Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem.

CAPUT II

Quae est species illius intus, ubi non videbatur? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Id. I, 1). Quae est species illius? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6).

4. Et ubi visus est non habere speciem neque decorem? Et non habuit speciem: sed vultus ejus abjectus, et deformis positio ejus ab omnibus hominibus. Homo in plaga. In plaga homo, ante plagam Deus, post plagam homo Deus, Homo in plaga, et qui sciat ferre infirmitates. Infirmitates quorum? Ipsorum a quibus patiebatur. Medicus ferebat infirmitates phreneticorum; et cum ipse crucifigeretur, orabat et dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Attendite: amemus sponsum. Quanto magis deformis nobis commendatur, tanto charior, tanto dulcior est factus sponsae. Propter quod et avertit se. Avertit se, ne illum intelligerent illi qui eum crucifigebant. Facies ejus injuriata est, nec magni aestimata est.

5. Hic infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est: et nos existimavimus illum in doloribus esse, et in plaga, et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Evangelium est, an prophetia? Quid dicunt contra ista Judaei? Nonne [PL38.260] mirum est audire illos ista, habere illos ista, legere illos ista, non invenire de quo dici potuerit, nisi de illo uno qui in Evangelio praedicatur per orbem terrarum, et adhuc non esse Christianos, sed sic illos esse caecos adversus evidentissima eloquia Prophetarum? Noli mirari caecitatem Judaeorum de Christo.

CAPUT III

Ecce transit quod dicitur de sponso, incipit dici et de sponsa; et quomodo in sponso mirabaris caecitatem Judaeorum, sic in sponsa miraberis caecitatem haereticorum.

6. Jam modo miremur caecitatem Judaeorum. Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, quoniam male tractatus est, non aperuit os. Ut ovis ad immolandum ductus est; et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Et ne contemnas, Generationem ejus quis enarrabit? Quam generationem? Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Ecce una generatio: Ante luciferum, ante omnia quae facta sunt, ante omnes Angelos, ante omnem creaturam. Quare? Quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Sed forte secunda ejus generatio narratur. Quis illam narrat? Fide concipitur, masculus non accedit, uterus virginis tumet: procedit tanquam sponsus de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Mirabilis ista generatio. Mirabilis est humana, quia sine patre: mirabilis illa, quia sine matre. Ut ovis ad immolandum ductus est, ut agnus ante eum qui se tonderet, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus. Resurrectionem ejus praedicat. Videtis quia vere Dominus (quasi possit quid nisi vere Veritas) hoc dicebat: Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Quia oportebat Christum pati et resurgere, audistis. Et resurgere, modo audistis: Quoniam tolletur de terra vita ejus. Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44, 46, 47): audietis illud et ab isto propheta; non quia debemus prophetam praeponere Domino. Praeco praecessit, judex secutus est. Non sua, sed judicis verba praeco dicebat, et judex consequens verba sua in praecone firmavit. Quoniam tolletur de terra vita ejus. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Audiebatis modo dicentem illis, Quid vobis feci? Si invenistis in me peccatum, arguite. Et illi, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6): ut putabant hominem, tamen innocentem. Ergo, Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem.

CAPUT IV

7. Dabo ergo malos pro sepultura ejus. Quid est hoc, Dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus? Malos propter sepulturam, divites propter mortem. Dives ille ab Arimathaea Joseph, cum Dominus penderet in cruce, intravit ad Pilatum, et petiit corpus ejus: obsecutus est, ut sepeliret. [PL38.261] Dati sunt divites pro morte ejus: sepelivit pauperem, in quo divitias requirebat. Ergo, Divites propter mortem ejus. Quod postea dixit, primo factum est: quod primo dixit, postea factum est. Malos pro sepultura ejus. Ubi ostendimus? Intraverunt Judaei ad Pilatum, et dixerunt ei: Domine, audivimus quia ille planus (ὁ πλάνος), id est, ille impostor, dixit discipulis suis quia resurrecturus erit occisus: jube custodiatur sepulcrum, ne forte veniant discipuli e us nocte, et auferant eum, et fiat error major priore. Ait illis Pilatus: Habetis milites, ite, custodite sicut vultis. Acceperunt milites, posuerunt ibi (Matth. XXVII, 57-66). Mali sunt isti: ipsi sunt dati propter sepulturam ejus ad custodiendum. Sed unde probamus quia mali sunt? Milites innocentes erant missi: judex eis praecepit; venerunt ad sepulcrum, custodierunt. Audi quia mali sunt: lege Evangelium. Posteaquam resurrexit Dominus, et viderunt angelum, conterriti et consternati sunt. Quando dictum est aliis, Nolite timere vos, isti timore perculsi, quia fide sublevati non sunt. Et tamen cum ista scirent, venerunt ad Judaeos, dixerunt illis ista omnia. Dixerunt Judaei: Damus vobis pecuniam. Ergo mali erant: veritatem absconderunt, mendacium vendiderunt. Et quomodo mendacium vendiderunt? Non mirum, mendacium vendiderunt, mendacium caeci caecis. Dicite (dictum est illis) quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et subtraxerunt eum. O vanitas vendens vanitatem vanitati! Audituri sunt vani et credituri. Hodieque hoc est apud Judaeos, sic habet ipsa fama, quam vana, quam falsa, quam inanis (Matth. XXVIII). Testimonium martyrum nolunt audire, ut vivant; et testimonium dormientium audiunt, ut pereant. Si dormiebant custodes, unde potuerunt scire quis illum tulerit de sepulcro? aut quid vigilabas, male? O male, de quo non sine causa dixit propheta, Dabo malos pro sepultura ejus. O mali, o pessimi: aut vigilabatis, et custodire debuistis; aut dormiebatis, et quid sit factum nescitis. Impletum est enim quod Spiritus sanctus per Psalmistam multo ante praedixerat: Cogitaverunt consilium quod non potuerunt stabilire (Psal. XX, 12).

CAPUT V

8. Nos ergo, fratres charissimi, pro quorum salute ista omnia et praedicta sunt et impleta, gratias agamus divinae misericordiae, et quantum possumus, totis viribus laboremus, ut beneficia Dei non nobis judicium pariant, sed profectum: ut cum tremendus judicii dies et tempus reddendae rationis advenerit, quidquid nobis Dominus et Salvator noster contulit judicatus, integrum inveniat judicaturus. Et quidem ille cum venerit, redditurus est quod promisit, sed requisiturus est quod redemit: et quod in primo [PL38.262] adventu contulit, exacturus est in secundo Quamvis multum praesumere debeamus de misericordia Dei, non tamen negligenter debemus timere justitiam ejus. Cum justitia enim te judicabit, qui cum misericordia te redemit. Nam quod tam longo tempore peccamus et parcit, non est negligentia, sed patientia. Non ille potentiam perdidit, sed nos ad poenitentiam reservavit. Timeamus ergo justitiam, cujus misericordiam desideramus. Parcit enim modo, sed non tacet: sed et si tacet, non semper tacebit. Audiamus ergo eum dum non tacet in praecepto, si volumus ut nobis parcat, cum non tacuerit in judicio. Modo enim nobis praerogatur misericordia, tunc a nobis exigetur justitia, et reddet unicuique secundum opera sua; ac fiet illud quod Apostolus dixit, Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13).

SERMO XLV. De eo quod in Isaia, cap. LVII, 13, scriptum est, Qui autem dediti erunt mihi, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum. Et de Apostolo, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. (II Cor. VII, 1.)

1. Divinae misericordiae tribuendum quod opportune acciderit nulla hominum cura. In omnibus lectionibus, quas recitatas audivimus, si animadvertit Charitas vestra primam lectionem Isaiae prophetae, quia omnia quae lecta sunt nec meminisse nec dicere possumus, recentissimum arbitror residere potuisse in cordibus vestris, quo conclusit Lector: Qui autem dediti mihi erunt, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum. Deinde ascendit apostolica lectio, et inde coepit: Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Procurante divina misericordia, quae nos regit, et quae nobis esurientibus escas praeparat, non solum corporum reficiendorum, propter quas oriri facit solem super bonos et malos, et pluit super justos et injustos; sed etiam propter famem cordis nostri, quam patimur in hac eremo, et morimur, nisi manna pluat: mensam ergo suam nobis praeparante Domino, nulla humana industria procurante, quod ipse novit, factum est, ut se lectiones sic sequerentur, ut in Isaia promitteretur nobis aliquid, in Apostolo autem diceretur, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei; quasi una lectio esset Prophetae et Apostoli. Quid enim ait Apostolus? Has ergo promissiones habentes, charissimi: et ibi non est dictum quas promissiones, non quia non ibi sunt; sed [PL38.263] quia non inde coepit lector: et tanquam quaerebat animus auditoris, de quibus promissionibus dicat Apostolus, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Magnum enim negotium nobis imponitur, et non parvus labor, mundare nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus: et nemo suscipit hunc laborem, nisi audiat promissionis mercedem. Cum ergo laborem mundationis carnis et spiritus nemo suscipiat, nisi praemio invitatus; nescio quomodo factum est ut Lector ab indictione laboris inciperet, et a promissione mercedis non inciperet. Sed Deus noluit fraudare auditorem intentum. Si forte dubitabat suscipere laborem mundationis carnis et spiritus, qui non audierat mercedem, armet se ad principium lectionis apostolicae: promissiones autem si quaerit, attendat ad finem lectionis propheticae. Ubi enim finivit prophetica lectio, ibi est promissio: unde coepit Apostoli lectio, ibi est operis indictio.

2. Cupiditates non finiuntur, sed augentur, si praesentia propter terrenas promissiones contemnantur. Erigamus ergo nos, et mundemus ab omni coinquinatione carnis et spiritus, has promissiones habentes. Quas promissiones? Qui autem mihi dediti erunt, dicit Dominus per Isaiam, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum. Has ergo promissiones habentes, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Dicit aliquis: Et propterea me mundabo a coinquinatione carnis et spiritus, ut possideam terram et inhabitem montem? Procul dubio quaerendum quid sibi vult possessio terrae et montis habitatio: ne forte sperent homines, latas possessiones se accepturos, et non finiant cupiditatem, sed differant; imo augeant, et contemnant parva, putantes se de ipso genere accepturos esse majora. Quis enim non contemnat unam centuriam, si illi promittatur quia possessurus est centum? Aut quis non contemnat delicias unius prandii, forte pauperioris et frugalioris, si dicatur ei: Nisi te continueris, non venies ad illam coenam lautissimam et opimam? Qui sic continent a quibusdam praesentibus, non finiunt cupiditates. Timendo ne perdant quod amplius desiderant, ea quae minora sunt contemnunt; ipsa est tamen cupiditas. Numquid non est avarus, qui contemnit centum folles, ut acquirat mille? Non tibi videatur jam finisse avaritiam, quia invenisti cum contemnentem folles centum. Mille cogitat, ideo centum contempsit. Sunt homines, qui obsequuntur plerumque senibus filios non habentibus, et contemnunt in illis multa, sed majora ex ipsis sperant. Istos misericordes putamus, an cupidos? Ideo plus probantur filii pauperum, quando obsequuntur parentibus pauperibus; quia pietas illos ducit, non merces. Filii autem divitum quando obsequuntur parentibus suis, non probatur pietas, et si est, latet: quia et si videtur a Deo, ab hominibus videri non potest. Adeo et ipsi parentes male sentientes plerumque de [PL38.264] filiis suis, cum putant quia propter pecuniam illis obsequuntur filii sui, cum expediat aliquando filiis eorum ut emancipentur a parentibus, exigit forte aliquod commodum uxorem ducturus, aut perveniendi ad aliquem honorem, ut donent illi res suas, et dicunt: Non donabo; nam jam non mihi obsequetur. Qualem sententiam tulit de filio suo, quia ad pecuniam illi obsequitur, non attendens paternam charitatem? Si ergo times ne accepta pecunia non tibi obsequatur filius tuus, non est amabilis pietas, sed venalis. Quanto melior filius pauperis, filius aliquando senis aerumnosi et egentis, qui nihil exspectans a patre suo, quia non habet quod ei dimittat, laboribus et aerumna sudoris pascit patrem suum? Aliquando et filii divitum attendentes timorem Dei, non quia exspectant aliquid a parentibus suis, sed quia parentes sunt et genuerunt et educaverunt, et Deus praecepit dicens, Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX, 12), ideo obsequuntur: sed latet affectus, ubi propositum est praemium. Eo autem isti acceptiores sunt apud Deum, quia mentem ipsorum non possunt videre homines, et Deus solus videt, nec laudari ab hominibus possunt: sicut Job qui colebat Deum. Putaverunt enim daemones quod propter mercedem coleret Deum. Ubi autem probatus est quia gratis coleret? Quia perditis omnibus dixit, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21).

3. Scripturae obscura loca ex locis aliis apertis illustrantur. Quare ista dixi, fratres? Quia quotidie non tacet Scriptura monere, ut temporalia contemnentes, aeterna diligamus: non tacet omnis pagina divina loqui nobis, aliquando aperte, aliquando in mysterio obscure. Sed nemo fraudari se putet, quando obscure pagina divina loquitur. Ubi ad te prodit voluntas Dei, hoc est ubi aperta est, ibi illam dilige, ibi illam ama, quando aperte monet. Et qualis est in aperto, talis est in obscuro; qualis est in sole, talis est in umbra. Talem illam sequaris, si talem illam legis. Obscurum est enim, ut dixi, Possidebit terram, et inhabitabit montem sanctum meum. Nam si carnaliter accipimus, non nos mundabimus ab omni coinquinatione carnis et spiritus; et sine causa nobis procuravit Deus finem lectionis propheticae conjunctum cum principio lectionis apostolicae, si propter possidendum montem terrenum ad avaritiam nos praeparamus, non ad pietatem. Sed quid debemus intelligere montem? Obscurum est quid dixerit montem. Sed si deseruisset nos Deus, nusquam aperte diceret quid sit mons. Ubi autem dicit aperte, ibi ama montem. Ubi aperte [PL38.265] tibi commendat montem, et ipsa Scriptura se aperit quid dicat montem, ibi illum ama. Etiam ubi audieris promitti montem talem, illum sequere: qualem amasti in aperto, talem intellige in obscuro. Ubi putamus dictum montem, ut possimus nos mundare ab omni coinquinatione carnis et spiritus? Quis mons nobis promissus est?

4. Terra Viventium nobis promissa. Primo terra qualis nobis promittitur sciamus, quam suspirat quodam loco propheta David, et dicit: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Procul dubio ergo est quaedam terra viventium, quia ista terra morientium est. Aut si aliquis in ista terra nasceretur nisi moriturus, non diceret illam terram viventium, nisi comparans istam terram et inveniens eam terram esse morientium. Est ergo terra viventium: nam cum aeterna et coelestis sit, terra dicitur quia possidetur, non quia aratur. Habet enim possessorem sine labore: quia et ista possessorem suum exercet in labore, et fatigat in timore. Quid tibi dicitur? Surge, ara terram, ut possis habere unde vivas. Et velis nolis, gemens et suspirans surgis, et operaris; quia sequitur te sententia damnati Adam: In labore vultus tui edes panem tuum (Gen. III, 19). Cum autem transierit omnis labor et gemitus, erimus in terra viventium. Nihil ibi nascitur et crescit: quidquid ibi est, eodem modo est, sic est semper. Non ibi alternant hiems et aestas, nox et dies. Hic seminatur, ut ibi metatur; si tamen seminatur. Quis est enim qui seminat hic, ut ibi metat? Qui erogat pauperibus. Erogatio pauperibus seminatio est in terra. Semina hic, et ibi invenies messem: aestate non secatur, ut transeat; sed et manducatur, et cum gaudio permanet. Ibi enim justitia saginaris. Terra illa habet panem suum. Quis est iste panis? Qui huc inde ad nos venit: Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Qualis est iste panis? Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).

5. Mons Christus et Ecclesia. Audivimus panem de terra illa, audiamus et montem. Inhabitabunt, inquit, in monte sancto meo. Puto enim invenimus in alia sancta Scriptura, quia mons et ipse Christus est. Qui est panis, ipse est et mons: sed panis, quia pascit Ecclesiam; mons autem, quia corpus ejus est Ecclesia. Ipsa Ecclesia est mons: et quid est ipsa Ecclesia? Corpus Christi. Adjunge illi caput, et fit unus homo. Caput et corpus, unus homo. Caput quis est? Hic qui natus est de virgine Maria, qui suscepit carnem mortalem sine peccato, qui a Judaeis caesus, flagellatus, contemptus, crucifixus; qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Ipse est caput Ecclesiae, ipse panis de illa terra. Corpus autem ejus quod est? Conjux ejus, id est Ecclesia. Erunt enim duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31 et 32). Sic et Dominus in Evangelio, cum de viro et de uxore diceret: Igitur [PL38.266] jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Ergo unum voluit esse hominem Deum Christum et Ecclesiam. Ibi caput, et hic membra. Noluit resurgere cum membris, sed ante membra, ut haberent quod sperarent membra. Sed ideo mori voluit caput, ut prius resurgeret caput; prius ire in coelum caput, ut in capite suo spem haberent caetera membra, et exspectarent impleri erga se quod praemissum est in capite. Quid enim opus erat Christo mori, Verbo Dei, per quod facta sunt omnia, de quo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3)? Et crucifigitur, et irridetur, et lancea percutitur, et sepelitur; et omnia per ipsum facta sunt. Sed quia dignatus est esse caput Ecclesiae, desperaret de se Ecclesia quia resurgeret, si videret quia non resurrexisset caput. Resurrexit ergo caput, et visum est resurgere caput. Primo a mulieribus visum est, et nuntiatum est viris. Primae mulieres viderunt resurgentem Dominum, et Evangelistis futuris Apostolis a mulieribus Evangelium annuntiatum est, et per mulieres illis Christus annuntiatus. Evangelium enim latine bonus nuntius est. Qui graece noverunt, sciunt quid sit Evangelium. Evangelium ergo bonus nuntius. Quid tam bonum nuntium possumus dicere, quam quia resurrexit Salvator noster; aut quid majus illi praedicaturi erant, quam quod eis feminae nuntiaverunt? Sed quare femina nuntiavit Evangelium? Quia per feminam mors emendata est. Etenim feminam nuntiantem mortem consolata est femina nuntians vitam, quia mortua erat propinans mortem. Per feminam seductus est Adam, ut caderet in mortem: per feminam nuntiatus est Christus, jam resurgens non moriturus. Sic et nos futuri sumus resurgere, et erimus mons sanctus Dei. In hoc monte habitat qui deditus est Deo. Qui autem mihi dediti erunt, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum; id est, non recedent ab Ecclesia. Modo laboremus in Ecclesia, postea haereditabimus Ecclesiam. Quando enim ibi erit gaudium nostrum sempiternum, non ibi erimus nisi possessores, non autem laborabimus.

6. Quomodo mons Christus et Ecclesia. Sed evidenter inveniamus alibi montem istum: nam quasi obscurum videtur. Potest aliquis dicere: Ubi mons Ecclesia? et quando mons Christus? et quando mons corpus Christi? Evidentissime Daniel dicit: nemo inde dubitat. Visionem vidit Daniel; jam numquid indiget expositore? Videat Charitas vestra. Quaedam verba ibi forte indigent expositione, quae in nomine Christi exposita aperientur vobis. Videte si potest dici nisi de Christo. Vidi, dixit Daniel, et ecce lapis abscissus de monte sine manibus. Non hoc dixit, Sine manibus erat ille lapis: sed sine opere humano praecisus lapis de monte; non humanae manus accesserunt, ut lapis de monte praecideretur. Novit Charitas vestra quia non praeciduntur lapides de monte, nisi accedentibus manibus humanis. Ille autem praecisus est de [PL38.267] monte sine manibus: et venit, et confregit omnia regna terrarum. Nescio si versatur ante oculos vestros nisi Christus, de quo dictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae (Psal. LXXI, 11). Ipse confregit omnia regna terrarum. Superbus rex ante se nullum regem vult habere; modo omnes reges Christum habent regem, Confregit ergo omnia regna terrarum, ut ille regnet. Et quid dicit iste? Crevit lapis ille, et factus est mons grandis, ita ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). Jam puto quia agnoscitis Christum. Audistis de terra, Qui dediti mihi erunt, possidebunt terram. Audistis et de monte, Et inhabitabunt montem sanctum meum. Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Sed forte vultis nosse quid est praecidi sine manibus. Hoc enim quasi obscure ibi positum est: quibusdam vero jam occurrit, antequam dicam: sed patiantur moras aliquas propter alios, qui cogitare inde non possunt, nisi per nos aliquid audierint. Quid est, sine manibus? Sine opere hominis. Et illud advertat Charitas vestra, fratres, lapidem praecisum de monte, et factum esse montem. De monte praecisus, et mons factus est crescendo: sed qualis mons factus? Non talis, qualis ille unde praecisus est: nam de illo monte, unde praecisus est, non dictum est, Crevit et implevit universam terram. Duo montes sunt ergo: primus mons Synagoga, secundus Ecclesia: primus mons, populus Judaeorum; secundus mons, populus Christianus. Sed ut fieret populus Christianus magnus mons, et impleret universam terram, de illo monte praecisus est lapis, quia de Judaeis venit Christus. Quare ergo sine manibus? Sine opere humano. Christus enim natus de virgine, sine complexu maritali conceptus est.

7. Qualis mons Christus. Contra Donatistas. Ergo manifestum istum montem habemus. Non nobis proponamus montes, aut qualis est Giddaba, aut quales sunt quicumque nobis nominantur. Aliquando enim carnaliter accipientes homines; ut puta, legunt, Exaudiet illum de coelo sancto suo (Psal. XIX, 7): bene aliquando de monte, et loquitur Christum: et currunt homines in montem orare, quasi ibi exaudiat Deus. Carnaliter sapientes, quia vident plerumque nubes inhaerere in lateribus montium, ascendunt in montes, ut proximi sint Deo. Oratione tua vis contingere Deum? humilia te. Iterum, quia diximus, Vis contingere Deum? humilia te: ne carnaliter accipias, descendens in hypogaeas, ut ibi roges Deum. Nec hypogaeas, nec montem quaeras. In corde tuo habe humilitatem, et Deus tibi dabit altitudinem; veniet ad te, et erit tecum in cubiculo tuo. Ergo qualem montem habemus Christum, Ecclesiam habemus, Ecclesiam amemus. Crevit et implevit mons iste universum orbem terrarum. Manifestum est quia non sunt [PL38.268] in isto monte qui in parte sunt, et non tenent nobiscum universam terram. Commemoramini, fratres, quia omnis pagina armat et implet nos contra linguas hominum, quas quotidie patimur. Si dixisset, Crevit ille mons, et implevit universam Africam; numquid dicerent illi, nisi quia pars Donati est? Compressit linguas ipsorum crescendo. Tantum crevit, ut obturet ora verbosorum. Quo enim iit crescendo? Per universam terram. Nam mons ille, unde praecisus est, non crescendo implevit universam terram: quia etsi impleverunt universam terram Judaei, quia debellati sunt, et suam terram perdiderunt; dispersi sunt per terram poena meritorum, non magnitudine incrementorum. Dominus autem Christus lapis augularis, subegit regna hominum, fregit regna daemonum, humiliavit omnes reges ut cresceret, crevit et implevit universam faciem terrae. Audeo dicere, adhuc crescit, adhuc sunt loca quae implet.

8. Mundities carnis et spiritus praecipitur. Tu ergo ama ipsum montem, et para te habitare ipsum montem in aeternum; et munda te ab omni coinquinatione carnis et spiritus, has promissiones habens. Quas promissiones? Si vis possidere terram, et inhabitare montem sanctum, munda te ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Quae sunt coinquinationes carnis? Intendat Charitas vestra, et hoc debemus dicere. Quae sunt coinquinationes carnis? Non ubi casu transit homo, et tangit aliquid aut pede, aut etiam facie; aut si contingat homini labi pede, et ita cadere, ut in lutum, aut in coenum veniat, coinquinata est facies. Facilis est ista coinquinatio; quomodo solet dici, lavatur, et exit. Coinquinatio vero carnis, quae cavenda est, non huc exit, nisi de coinquinatione spiritus, et sic coinquinat carnem. Coinquinatio spiritus quae est? Libido. Coinquinatio carnis? Perpetratio adulterii. Habes duo: surrexit libido, jam coinquinatus est spiritus; nondum accessit adulterium, nondum caro coinquinata est. Sed quid prodest quia caro munda est, et habitator carnis immundus? Ille qui forte mundus est in carne, adulterum eum Deus tenet in corde, sicut Dominus dicit: Amen dico vobis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Ista est coinquinatio spiritus. Quando autem fit perfecta sanctificatio? Quando est et carnis et spiritus. Sunt enim homines, qui temperant se a factis, et non temperant se a cogitationibus malis: faciunt mundationem carnis, et non faciunt mundationem spiritus. Tales ideo non faciunt, quia timent homines. Libido ardet, timor revocat. Quid times? Inveniri et damnari; inveniri et expompari. Ergo incoinquinata videtur caro, sed non est perfecta sanctificatio: quia quid dicit Apostolus? Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus: ut quomodo te temperas a malis factis, sic te temperes a mala voluntate, a malis cogitationibus. A malo facto contine, et mundas te a coinquinatione carnis: a mala voluntate abstine [PL38.269] te, et mundas te a coinquinatione spiritus.

9. Sanctificatio in timore Dei perficitur. Et sequitur, Perficientes sanctificationem in timore Dei. Magnifice addidit, in timore Dei. Ecce quia non perficit homo sanctificationem, nisi in timore Dei. Quae est perfecta sanctificatio? Sanctificatio et corporis et spiritus. Si sit corporis, et spiritus non sit, imperfecta est. Nam illud non potest esse spiritus sanctificatio, et corporis non esse. Esse corporis, et non esse spiritus, potest: esse spiritus, et non esse corporis, non potest. Qui enim est mundus spiritu, operari flagitia non potest. Unde hoc? Ex corde enim procedunt, ait Dominus, adulteria, homicidia (Matth. XV, 19). Homo enim non potest perpetrare per membra, quod non sibi in corde dixerit. Verbum in corde concepit, et deputatum est in opus. Ideo quodam loco Dominus: Mundate quae intus sunt, ait, et quae foris sunt, munda erunt (Id. XXIII, 26). Non dixit, Mundate quae foris sunt. Si a corpore inciperet, restabat ut moneret nos ut mundaremus et animum: si autem ab animo, non opus est ut mundemus corpus; quia animi munditiam sequitur corporis munditia. Ergo apostolus Paulus quia coepit a carne, opus erat ut diceret et de spiritu, Perficientes sanctificationem. Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus: quia potest incoinquinata esse caro, non faciens adulteria, fornicationes, et talia; sed tamen esse libidines, et cogitationes, et malae voluntates in anima. Et subjecit, Perficientes sanctificationem in timore Dei. Quis ergo facit sanctificationem corporis, et non facit animae? Qui homines timet, et non Deum. Nam qui in timore Dei est, perficit sanctificationem. Ideo certe noluisti perpetrare adulteria, ne sciret homo; timore hominum tenuisti carnem a commissis malis: ideo noluisti committere ubi videt homo. Si et Deum times, noli et ibi, ubi videt Deus, et perfecisti sanctificationem. Intende: O si possem, ait aliquis, pervenire ad illam feminam! sed non possum, diligenter custoditur, maritum vigilantem habet, ministrum non habeo; si ausus fuero, comprehendor. Facit quasi mundationem corporis: intus autem quia vult, non facit mundationem spiritus. Ideo timebat in corpore facere, ne videret homo; et non timet intus facere, ubi videt Deus: oculos hominis vitat, et Dei non timet. Quis ergo perficit sanctificationem? Qui in timore Dei est. Perficientes sanctificationem in timore Dei. Timor hominum forte corpus potest ab immunditia temperare; animam autem, nonnisi timor Dei. Sanctificavit animum? Securus est de corpore. Qui vestitus est, mundus sit, et vestis ipsa munda erit. Inhabitator bonus et sanus sit, et non timeat ruinam domus suae.

10. Carnis futura commutatio. Caro hominis in corpus angeli convertenda. Quid enim ista caro? Non illam debemus contemnere. Quid enim hoc? Fenum, sed aurum erit. Noli contemnere fenum, mutabitur in aurum. Ille enim, qui potens fuit mutare [PL38.270] aquam in vinum, potens est mutare fenum in aurum, et de carne facere angelum. Si de sordibus fecit hominem, de homine non faciet angelum? Attendat enim Charitas vestra unde factus est homo, et videte si vel cogitare illud volumus. De istis sordibus fecit hominem et praefecit aliis animabilibus; de homine non faciet angelum? Faciet prorsus. Amicos suos sibi fecit homines, non illos facturus est angelos? Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15). Adhuc carnem portantibus, adhuc morientibus, adhuc in ista egestate et fragilitate vitae versantibus dixit, Jam vos non dicam servos, sed amicos. Et quid est daturus amicis? Quod in se ipso ostendit resurgente. Coronabuntur, et convertentur in gloriam coelestem, et erunt aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36). Nulla erit corruptio, nulla titillatio. Non ibi nobis dicetur, Mundate vos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Non laborabimus, nec nobis promittetur praemium; quia jam accepimus. Nec nobis dicetur ut gemamus; quia jam laudamus. Sicut enim caro mortalis convertitur in corpus angeli; sic et gemitus convertetur in laudes. Hic poenitentia, et pressura, et gemitus: ibi laudes, laetitia, et gaudium. Postea ergo, modo non est laetitia. Sed ubi? In spe. Nondum tenes, sed sperando gaudes: quia qui promisit non potest decipere; quia qui promisit, habet et dat.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 248-270 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22