CAPUT PRIMUM

1. Observatio praevia. Festuca, ira; trabes, odium. Admonet nos Dominus noster non negligere invicem nostra peccata, non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Ejus quippe dixit acutum oculum ad ejiciendam festucam de oculo fratris sui, qui trabem in oculo suo non habet. Quid autem hoc sit, breviter insinuo Charitati vestrae. Festuca in oculo, ira est: trabes in oculo, odium est. Quando ergo qui odit reprehendit irascentem, festucam vult de oculo fratris sui tollere: sed trabe impeditur, quam ipse portat in oculo suo (Matth. VII, 3-5). Festuca initium trabis est. Nam trabes quando nascitur, prius festuca est. Rigando festucam, perducis ad trabem: alendo iram malis suspicionibus, perducis ad odium.

CAPUT II

2. Peccatum irascentis: crudelitas odio habentis. Multum autem interest inter peccatum irascentis, et crudelitatem odio habentis. Nam et filiis nostris irascimur: odisse filios quis invenitur? In ipsis quoque pecoribus mater aliquando bucula sugentem vitulum taedio quodam avertit irascens: sed visceribus amplectitur matris. Quasi taedium facit, cum impingit: quaeritur tamen, si deest. Nec damus aliter filiis disciplinam, nisi aliquantum irascendo et indignando: nec tamen daremus disciplinam, nisi amando. Usque adeo non omnis qui irascitur, odit; ut aliquando magis odisse convincatur, si non irascitur. [PL38.507] Fac enim puerum velle in aqua fluminis ludere, cujus impetu pereat: tu si vides, et patienter permittis, odisti; tua patientia, illius mors est. Quanto melius est si irasceris et corrigis, quam non irascendo interire permittis? Odium ergo ante omnia vitandum est, trabes de oculo ejicienda est. Multum quippe aliud est, quando quisque irascens in aliquo verbi modum excedit, quod postea deleat poenitendo; et aliud est, servare insidias inclusas in corde. Multum postremo interest inter haec verba Scripturae, Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). De illo autem quid dictum est? Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Multum interest inter turbatum oculum, et exstinctum. Festuca turbat, trabes exstinguit.

3. Odium ei qui odit gravius nocet, quam alteri. Hoc ergo primum nobis persuadeamus, ut quod hodie admoniti sumus, bene facere atque implere possimus, ante omnia non odisse. Tunc enim quando trabes non est in oculo tuo, vides recte quidquid fuerit in oculo fratris tui; et vim pateris, donec ejicias de oculo fratris tui, quod vides nocere oculo fratris tui. Lumen quod in te est, non te permittit negligere lumen fratris tui. Nam si odisti, et vis corripere, quomodo emendas lumen, qui perdidisti lumen? Dixit enim et hoc aperte eadem Scriptura, ubi scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est. Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (Id. II, 9). Odium, tenebrae sunt. Non potest autem fieri ut qui odit alterum, non sibi prius noceat. Illum enim laedere conatur extrinsecus, se vastat intrinsecus. Quantum autem animus noster corpore major est, tantum ei prospicere debemus, ne ipse laedatur. Laedit autem animum suum, qui odit alterum. Et quid facturus est ei quem odit? quid facturus? Tollit pecuniam, numquid fidem? Laedit famam, numquid conscientiam? Quidquid nocet, forinsecus nocet: sibi attende quid noceat. Intus enim sibi ipse inimicus est, qui odit alterum. Sed quia non sentit quid sibi mali faciat, in alterum saevit, eo periculosius vivens, quo non sentit quid secum mali agit; quia et saeviendo sensum perdidit. Saevisti in inimicum tuum: te saeviente ille nudatus est, tu iniquus es. Multum interest inter nudum et iniquum. Ille perdidit pecuniam, tu innocentiam. Quaere quis gravius damnum perpessus est. Ille perdidit rem perituram, tu factus es periturus.

CAPUT III

4. Quo animo frater corripiendus. Peccatum in hominem non contemnendum. Ideo debemus amando corripere; non nocendi aviditate, sed studio corrigendi. Tales si fuerimus, optime facimus quod hodie admoniti sumus: Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Quare illum corripis? Quia te doles, quod peccaverit in te? Absit. Si amore tui id facis, nihil facis. Si amore illius facis, optime facis. Denique in ipsis verbis attende, cujus amore id facere debeas, utrum tui, an illius. Si te audierit, inquit, lucratus es fratrem tuum. Ergo propter illum fac, ut lucreris illum. Si faciendo lucraris, [PL38.508] nisi fecisses perierat. Quid est ergo quod plerique homines ista peccata contemnunt, et dicunt, Quid magnum feci? in hominem peccavi. Noli contemnere. In hominem peccasti: vis nosse quia in hominem peccando peristi? Si te ille in quem peccasti, corripuerit inter te et ipsum solum, et audieris illum, lucratus est te. Quid est, lucratus est te; nisi quia perieras, si non lucraretur te? Nam si non perieras, quomodo te lucratus est? Nemo ergo contemnat, quando peccat in fratrem. Ait enim quodam loco Apostolus, Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (I Cor. VIII, 12): ideo quia membra Christi omnes facti sumus. Quomodo non peccas in Christum, qui peccas in membrum Christi?

5. Hujus peccati remedium. Nemo ergo dicat, quia non peccavi in Deum, sed peccavi in fratrem, in hominem peccavi: leve peccatum est, vel nullum peccatum est. Forte inde dicis, Leve est, quia cito curatur. Peccasti in fratrem: fac satis, et sanatus es. Cito fecisti mortiferam rem, sed remedium cito invenisti. Quis nostrum speret regnum coelorum, fratres mei, quando dicit Evangelium, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? Magnus terror; sed vide ibi remedium: Si obtuleris munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare. Non irascitur Deus quia differs imponere munus tuum: te quaerit Deus magis quam munus tuum. Nam si malum animum gerens adversus fratrem tuum, adveneris cum munere ad Deum tuum, respondet tibi: Tu peristi, mihi quid attulisti? Offers munus tuum, et tu non es munus Dei. Plus quaerit Christus quem redemit sanguine suo, quam quod tu invenisti in horreo tuo. Ergo relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et sic veniens offeres munus tuum (Matth. V, 22-24). Ecce ille reatus gehennae quam cito solutus est. Nondum reconciliatus, eras gehennae reus: reconciliatus, securus offers munus tuum ad altare.

CAPUT IV

6. Quid agere debeat, qui injuriam passus est. Homines autem faciles sunt ad irrogandas injurias, et difficiles ad concordiam requirendam. Pete, inquit, veniam ab homine quem offendisti, ab homine quem laesisti. Respondet: Non me humiliabo. Vel Deum tuum audi, si fratrem tuum contemnis: Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Non vis te humiliare qui cecidisti? Multum interest inter se humiliantem et inter jacentem. Jam jaces, et humiliare te non vis? Bene diceres, Nolo descendere; si noluisses ruere.

7. Idem tractatur argumentum. Hoc ergo debet facere, qui fecit injuriam. Qui autem passus est, quid debet? Quod audivimus hodie: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si neglexeris, pejor es. Ille injuriam fecit, et injuriam faciendo gravi se ipsum vulnere percussit: tu vulnus fratris tui contemnis? Tu eum vides perire, vel perisse, et negligis? Pejor es tacendo, qaum ille [PL38.509] conviciando. Quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis; nam gloriosum est injurias oblivisci: sed obliviscere injuriam tuam, non vulnus fratris tui. Ergo corripe eum inter te et ipsum solum, intendens correctioni, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum, et quem vis facere correctiorem, facis pejorem. Corripe ergo eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: quia perierat, nisi faceres. Si autem non te audierit, id est, peccatum suum quasi justitiam defenderit, adhibe tecum duos vel tres; quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Noli illum deputare jam in numero fratrum tuorum. Nec ideo tamen salus ejus negligenda est. Nam et ipsos Ethnicos, id est, Gentiles et Paganos in numero quidem fratrum non deputamus; sed tamen eorum salutem semper inquirimus. Hoc ergo audivimus Dominum ita monentem, et tanta cura praecipientem, ut etiam hoc adderet continuo: Amen dico vobis, quaecumque ligaveritis super terram, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo. Coepisti habere fratrem tuum tanquam publicanum, ligas illum in terra: sed ut juste alliges, vide. Nam injusta vincula disrumpit justitia. Cum autem correxeris, et concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra. Cum solveris in terra, solutus erit et in coelo. Multum praestas, non tibi, sed illi; quia multum nocuit, non tibi, sed sibi.

CAPUT V

8. Conciliatur Evangelium cum Salomone. Haec cum ita sint, quid est quod ait Salomon, quod hodie ex alia lectione primitus audivimus: Annuens oculis cum dole, congerit hominibus moestitiam: qui autem arguit palam, pacem facit? Si ergo qui arguit palam, pacem facit; quomodo, Corripe illum inter te et ipsum solum? Metuendum est, ne sibi contraria sint praecepta divina. Sed intelligamus esse ibi summam concordiam, non quemadmodum quidam vani sapiamus, qui errantes opinantur contraria sibi esse duo Testamenta in Libris veteribus et novis: ut ideo putemus hoc esse contrarium, quoniam illud est in Salomonis libro, hoc in Evangelio. Si enim aliquis imperitus et calumniator divinarum Scripturarum diceret, Ecce ubi sibi contradicunt duo Testamenta. Dominus dicit, Corripe illum inter te et ipsum solum. Salomon dicit, Qui arguit palam, pacem facit. Ergo nescit Dominus quid praecepit? Salomon vult contundi frontem peccantis: Christus parcit pudori erubescentis. Ibi enim scriptum est, Qui arguit palam, pacem facit: hic autem, Corripe illum inter te et ipsum solum; non palam, sed in secreto et occulte. Vis nosse, quisquis talia cogitas, non sibi repugnare duo Testamenta, quia illud in libro Salomonis, hoc in Evangelio reperitur? Apostolum audi. Certe Apostolus minister est Novi Testamenti. Audi ergo apostolum Paulum Timotheo praecipientem et dicentem, [PL38.510] Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20). Jam non Salomonis liber cum Evangelio, sed Pauli apostoli Epistola videtur confligere. Salomonem paululum sine injuria seponamus: Christum Dominum et Paulum servum ejus audiamus. Quid dicis, Domine? Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Quid dicis, Apostole? Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Quid facimus? Controversiam istam velut judices audimus? Absit. Imo sub judice constituti pulsemus, uti nobis aperiri impetremus: fugiamus sub alas Domini Dei nostri. Non enim Apostolo suo contrarium locutus est, quia et in illo ipse locutus est, sicut dicit: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Christus in Evangelio, Christus in Apostolo: Christus ergo utrumque dixit; unum ore suo, alterum ore praeconis sui. Quia quando praeco de tribunali aliquid dicit, non scribitur in Gestis, Praeco dixit: sed ille dixisse scribitur, qui praeconi quod diceret imperavit.

CAPUT VI

9. Correptio alias secreta, alias publica esse debet. Duo ergo ista praecepta, fratres, sic audiamus, ut intelligamus, et inter utraque praecepta pacati constituamur. Cum corde nostro nos concordemus, et Scriptura sancta in nulla parte discordat. Verum est omnino, utrumque verum est: sed discernere debemus, aliquando illud, aliquando illud esse faciendum; aliquando corripiendum fratrem inter te et ipsum solum, aliquando corripiendum fratrem coram omnibus, ut et caeteri timorem habeant. Si aliquando illud, aliquando illud fecerimus; concordiam Scripturarum tenebimus, et in faciendo atque obtemperando non errabimus. Sed dicit mihi aliquis: Quando facio illud, quando illud: ne tunc corripiam inter me et ipsum solum, quando debeo coram omnibus corripere; aut tunc corripiam coram omnibus, quando debeo in secreto corripere?

CAPUT VII

10. Quando secreta esse debet, quando publica. Cito videbit Charitas vestra, quid quando facere debeamus: sed utinam facere pigri non simus. Intendite, et videte: Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? Quia peccavit in te. Quid est, in te peccavit? Tu scis quia peccavit. Quia enim secretum fuit, quando in te peccavit; secretum quaere, cum corrigis quod peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus arguere; non es correptor, sed proditor. Attende quemadmodum vir justus, Joseph, tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat: quia gravidam senserat, et se ad illam non accessisse noverat. Restabat itaque certa adulterii suspicio: et tamen quia ipse solus senserat, ipse solus sciebat, quid de illo ait Evangelium? Joseph autem cum esset vir justus, et nollet eam divulgare. Mariti dolor non vindictam quaesivit: voluit prodesse peccanti, non punire peccantem. Cum, inquit, nollet eam divulgare, voluit eam occulte dimittere. Haec eo cogitante, [PL38.511] ecce angelus Domini apparuit ei in somnis; et indicavit quid esset, quia non violavit viri torum, quia de Spiritu sancto conceperat Dominum amborum (Matth. I, 19, 20). Peccavit ergo in te frater tuus; si tu solus nosti, tunc vere in te solum peccavit. Nam si multis audientibus tibi fecit injuriam, et in illos peccavit, quos testes suae iniquitatis effecit. Dico enim, fratres charissimi, quod et vos ipsi in vobis ipsis potestis agnoscere. Quando me audiente, fratri meo quisque injuriam facit, absit ut a me injuriam illam alienam putem. Prorsus et mihi fecit: imo et mihi plus fecit, cui putavit placere quod fecit. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius. Distribuite tempora, et concordat Scriptura.

CAPUT VIII

11. Correptionis modus, curve secreto fiat. Peccata carnis mortifera. Sic agamus et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur. In secreto debemus corripere, in secreto arguere; ne volentes publice arguere, prodamus hominem. Nos volumus corripere et corrigere: quid, si inimicus quaerit audire quod puniat? Novit enim nescio quem homicidam episcopus, et alius illum nemo novit. Ego volo publice corripere, at tu quaeris inscribere. Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto; pono ante oculos Dei judicium; terreo cruentam conscientiam; persuadeo poenitentiam. Hac charitate praediti esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non corripiamus: aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere quod scimus. Sed forte quod scis, et ego scio: sed non coram te corripio; quia curare volo, non accusare. Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant; aliquando nobis produntur ab uxoribus suis plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem quaerentibus: nos non prodimus palam, sed in secreto arguimus. Ubi contigit malum, ibi moriatur malum. Non tamen vulnus illud negligimus; ante omnia ostendentes homini in tali peccato constituto sauciamque gerenti conscientiam, illud vulnus esse mortiferum: quod aliquando qui committunt, nescio qua perversitate contemnunt; et nescio unde sibi testimonia nulla et vana conquirunt, dicentes, Peccata carnis Deus non curat. Ubi est quod hodie audivimus: Fornicatores et adulteros judicat Deus? Ecce attende, quisquis tali morbo laboras. Quod dicit Deus audi: non quod tibi dicit favens peccatis tuis animus tuus, aut eadem tecum iniquitatis catena ligatus amicus tuus, vel potius inimicus tuus et suus. Audi ergo quod dicit Apostolus: Honorabiles, inquit, nuptiae in omnibus, et torus immaculatus. Fornicatores autem et adulteros judicat Deus (Hebr. XIII, 4).

CAPUT IX

12. Vita cito emendanda. Age ergo, frater, esto correctus. Times ne te inscribat inimicus; et non times ne te judicet Deus? Ubi est fides? [PL38.512] Time cum est quando timeas. Longe est quidem dies judicii: sed uniuscujusque hominis dies ultimus longe esse non potest; quia brevis est vita. Et quia ipsa brevitas semper incerta, quando sit dies tuus ultimus, nescis. Corrige te hodie, propter cras. Prosit tibi et modo in secreto correptio. Palam enim loquor, et in secreto arguo. Aures omnium pulso: sed conscientias quorumdam convenio. Si dicerem, Tu, adulter, corrige te: primo forte dicerem quod nescirem; forte quod temere audieram, suspicarer. Non dico, Tu, adulter, corrige te; sed, quisquis in hoc populo adulter es, corrige te. Publica est correptio, sed secreta correctio. Scio quia ille qui timuerit, corrigit se.

CAPUT X

13. Peccata carnis non contemnenda. Non dicat in corde suo, Peccata carnis non curat Deus. Nescitis, inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Quisquis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 16, 17). Nemo se fallat. Sed forte ait aliquis, Templum Dei animus meus est, non corpus meum: adjecit etiam testimonium, Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni (I Petr. I, 24). Infelix interpretatio! punienda cogitatio! Fenum dicta est caro, quia moritur: sed quod ad tempus moritur, non resurgat cum crimine. Vis nosse apertam etiam inde sententiam? Nescitis, inquit idem apostolus, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? (Jam non contemnatis corporalia peccata: ecce quia et corpora vestra templum in vobis sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo.) Contemnebas corporale peccatum, contemnis quod peccas in templum? Ipsum corpus tuum templum in te est Spiritus Dei. Jam vide quid facias de templo Dei. Si eligeres in ecclesia facere adulterium intra istos parietes, quid te esset sceleratius? Modo autem tu ipse es templum Dei. Templum intras, templum exis, templum in domo tua manes, templum surgis. Vide quid agas, vide ne offendas templi habitatorem, ne deserat te, et in ruinam vertaris. Nescitis, inquit, quia corpora vestra (et hoc de fornicatione loquebatur Apostolus, ne contemnerent corporalia peccata) templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 19, 20). Si contemnis corpus tuum, considera pretium tuum.

CAPUT XI

14. Correctio non procrastinanda. Vox corvina. Homines bona volunt habere omnia praeter vitam. Scio ego, et mecum omnis homo qui paulo attentius consideraverit, neminem Deum timentem sub verbis ejus non se corrigere, nisi qui putat, quia plus habet vivere. Ipsa res est quae multos occidit, cum dicunt, Cras, cras: et subito ostium clauditur. Remansit foris cum voce corvina, quia non habuit gemitum columbinum. Cras, cras; corvi vox. Geme ut columbus, et tunde pectus: sed plagas tibi [PL38.513] dando in pectus, caesus correctus esto; ne non videaris conscientiam caedere, sed malam conscientiam pugnis pavimentare, solidiorem reddere, non correctiorem. Geme non inani gemitu. Forte enim dicis tibi: Promisit mihi Deus indulgentiam, quando me correxero; securus sum: lego divinam Scripturam, Iniquus in qua die conversus fuerit ab iniquitatibus suis, et fecerit justitiam, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 21 et 22). Securus sum; quando me correxero, dat mihi Deus indulgentiam de malis meis. Et quid ego dicturus sum? Contra Deum reclamaturus? Dicturus sum Deo: Noli illi dare indulgentiam? Dicturus sum hoc scriptum non esse, hoc Deum non promisisse? Si ista dixero, omnia falsa dico. Bene dicis, verum dicis: indulgentiam correctioni tuae promisit Deus, negare non possum: sed dic mihi, rogo te; ecce ego consentio et concedo et cognosco quia indulgentiam Deus promisit tibi; crastinum enim diem quis tibi promisit? Ubi mihi legis indulgentiam te accepturum, si te correxeris; lege ibi mihi quantum victurus sis. Non lego, inquis. Nescis ergo quantum victurus sis. Esto correctus et semper paratus. Noli timere diem ultimum, tanquam furem qui te dormiente effodiat parietem: sed vigila, et corrige te hodie. Quid differs in crastinum? Longa vita erit. Ipsa longa, bona sit. Prandium bonum longum nemo differt, et vitam malam longam vis habere? Utique si longa erit, melius bona erit: si brevis erit, bene factum est, ut bona produceretur. Sic autem homines negligunt vitam suam, ut nolint habere malam, nisi ipsam. Villam emis, bonam quaeris; uxorem vis ducere, bonam eligis; filios tibi vis nasci, bonos optas; caligas locas, et non vis malas: et vitam amas malam! Quid te offendit vita tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona tua tu solus sis malus?

CAPUT XII

15. Pastoris onus non abjiciendum. Ergo, fratres mei, si aliquem vestrum vellem in parte corripere, forte audiret me: multos vestrum publice corripio; omnes me laudant; audiat me aliquis. Non amo in voce laudatorem, et in corde contemptorem. Cum enim laudas, et non te corrigis, contra te testis es. Si malus es, et quod dico placet tibi, displice tibi: quia si malus displicueris tibi, correctus placebis tibi, quod nudiustertius, nisi fallor, dixi. In omnibus verbis meis speculum propono. Nec mea ista sunt verba: sed Domino jubente loquor, quo terrente non taceo. Nam quis non eligeret tacere, et rationem de vobis non reddere? Sed jam suscepimus onus, quod ab humeris nostris excutere non possumus, nec debemus. Audistis, fratres mei, cum Epistola ad Hebraeos legeretur: Obedite praepositis vestris, et subditi estote; quia ipsi vigilant pro animabus vestris, tanquam rationem reddituri pro vobis: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit vobis (Hebr. XIII, 17). Quando facimus ista cum gaudio? Quando videmus [PL38.514] homines proficere in verbis Dei. Quando laborat cum gaudio operarius in agro? Quando attendit arborem, et fructum videt; quando attendit segetem, et frugum in area prospicit ubertatem: non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus et aestum toleravit. Hoc est quod ait, Ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit vobis. Numquid dixit, Non illis expedit. Non; sed dixit, Non expedit vobis. Nam illi praepositi quando contristantur de malis vestris, expedit illis; ipsa tristitia prodest illis: sed non expedit vobis. Nihil autem nobis volumus expedire, quod non expedit vobis. Simul ergo in Dominico agro, fratres, bonum operemur; ut simul de mercede gaudeamus.

SERMO LXXXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVIII, 21, 22, Quoties peccabit in me frater meus, etc

CAPUT PRIMUM

1. De remittendis injuriis. Hesterna die sanctum Evangelium admonuit nos non negligere peccata fratrum nostrorum: Sed si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si autem contempserit, adhibe tecum duos vel tres: ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si autem et ipsos contempserit, dic Ecclesiae. Quod si Ecclesiam contempserit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Hodierna etiam die ad ipsam rem pertinet capitulum quod sequitur, quod modo cum legeretur audivimus. Cum enim dixisset hoc Dominus Jesus Petro, subjecit et interrogavit Magistrum, quoties ignosceret fratri qui in illum peccasset; et quaesivit utrum sufficeret septies. Respondit illi Dominus: Non solum septies, sed etiam septuagies septies. Deinde narravit similitudinem valde terribilem: quia simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui posuit rationem cum servis suis; in quibus invenit debitorem decem millium talentorum. Et cum jussisset, ut omnia quae habebat, et omnis ejus familia, et ipse venderetur, et debitum solveretur, advolutus genibus domini sui, rogabat eum dilationem, meruit remissionem. Misertus est enim dominus ejus, sicut audivimus, et omne debitum dimisit illi. At ille debito liber, sed iniquitatis servus, posteaquam egressus est a facie domini sui, invenit etiam ipse debitorem suum, qui debebat, non decem millia talentorum, quantum ipsius debitum fuit, sed centum denarios: coepit eum suffocatum trahere, et dicere, Redde quod debes. At ille rogabat conservum, sicut et ipse rogaverat dominum: sed non talem iste invenit conservum, qualem [PL38.515] ille dominum. Non solum remittere illi debitum noluit: sed nec dilationem dedit. Contortum rapiebat ad solutionem, jam debito dominico liber. Displicuit conservis; et renuntiaverunt domino suo quid actum esset: et dominus fecit adesse servum, et dixit ei, Serve nequam, cum mihi tanta deberes, misertus tui, omnia dimisi tibi; nonne ergo et te oportebat misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et jussit omnia, quae illi dimiserat, exigi.

CAPUT II

2. Omnis homo debitor Dei est, et debitorem habet fratrem. Misericordiae opera duo. Mendici Dei sumus. Ergo hanc similitudinem ad nostram instructionem proposuit, et admonendo perire nos noluit. Sic, inquit, et vobis faciet Pater vester coelestis, si non remiseritis unusquisque vestrum fratri suo ex cordibus vestris. Ecce, fratres, res in aperto est, admonitio utilis; et valde salubris obedientia debetur, ut quod jussum est impleatur. Quia omnis homo et debitor est Dei, et debitorem habet fratrem suum. Quis est enim qui non sit debitor Dei, nisi in quo nullum potest inveniri peccatum? Quis est autem qui non habeat debitorem fratrem, nisi in quem nemo peccavit? Putasne, quisquam in genere humano reperiri potest, qui non et ipse aliquo peccato obstrictus sit fratri suo? Debitor est ergo omnis homo, habens tamen et ipse debitorem. Ideo Deus justus constituit tibi regulam in debitore tuo, quod faciet et ipse cum suo. Duo sunt enim opera misericordiae, quae nos liberant, quae breviter ipse Dominus posuit in Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Dimittite, et dimittetur vobis, ad ignoscendum pertinet. Date, et dabitur vobis, ad praestandum beneficium pertinet. Quod ait de ignoscendo; et tu vis tibi ignosci quod peccas, et habes alium cui tu possis ignoscere. Rursus quod pertinet ad tribuendum beneficium; petit te mendicus, et tu es Dei mendicus. Omnes enim quando oramus, mendici Dei sumus: ante januam magni patrisfamilias stamus, imo etiam prosternimur, supplices ingemiscimus, aliquid volentes accipere; et ipsum aliquid, ipse Deus est. Quid a te petit mendicus? Panem. Et tu quid petis a Deo, nisi Christum, qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51)? Ignosci vobis vultis? Ignoscite: Remittite, et remittetur vobis. Accipere vultis? Date, et dabitur vobis.

CAPUT III

3. Quoties ignoscendum fratri. Sed quid in hac aperta praeceptione movere possit, audite. In remissione ubi venia petitur, et ab ignoscente debetur, hoc potest movere, quod et Petrum movit. Quoties debeo, inquit, ignoscere? Sufficit usque septies? Non sufficit, ait Dominus: Non dico tibi, Septies; sed, septuagies septies. Jam tu enumera quoties in te peccaverit frater tuus. Si potueris pervenire usque ad septuagesimam et octavam culpam, ut transeas septuagies septies, tunc molire vindictam. Itane verum est quod dicit, et vere ita se res habet, ut si peccaverit septuagies septies, ignoscas; si autem [PL38.516] peccaverit septuagies octies, jam liceat tibi non ignoscere? Audeo, audeo dicere, ut et si septuagies octies peccaverit, ignoscas. Si autem peccaverit, ut dixi, septuagies octies ignosce. Et si centies peccaverit, ignosce. Et quid dicam toties et toties? Omnino quoties peccaverit, ignosce. Ergo ego ausus sum supergredi modum Domini mei? Ille in septuagesimo et septimo numero ignoscendi limitem fixit: hunc ego limitem transilire praesumam? Non est verum, non sum ausus plus aliquid. Ipsum Dominum meum audivi loquentem in Apostolo suo, ubi modus et numerus praefixus non est. Ait enim: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Deus in Christo donavit vobis (Coloss. III, 13). Audistis formam. Si septuagies septies peccata tibi donavit Christus, si huc usque ignovit, et ultra negavit; pone et tu limitem, et ulterius noli ignoscere. Si autem Christus millia peccata peccatorum invenit, et tamen omnia donavit; noli subducere misericordiam, sed posce illius numeri solutionem. Non enim sine causa Dominus septuagies septies dixit: cum omnino nulla culpa sit, quam non debeas ignoscere. Ecce ille ipse servus, cujus debentis inventus est debitor, decem millia talentorum debebat. Puto enim, quia decem millia talentorum, ut parum sit, decem millia peccatorum sunt. Nolo enim dicere unum talentum, quod omnia peccata concludat. Servus autem ille quantum ei debebat? Centum denarios debebat. Jam plus non est quam septuagies septies? Et tamen iratus est Dominus, quia ei non dimisit. Non solum enim centum plus sunt quam septuaginta septem; sed centum denarii forte mille asses sunt. Sed quid ad decem millia talentorum?

CAPUT IV

4. Omnia debita dimittenda. Ac per hoc omnes culpas, quae in nos committuntur, parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci. Si enim consideremus peccata nostra, et numeremus quid facto, quid oculo, quid aure, quid cogitatione, quid innumerabilibus motibus; nescio utrum dormiamus sine talento. Ergo quotidie petimus, quotidie divinas aures orando pulsamus, quotidie nos prosternimus et dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quae debita tua? Omnia, an aliquam partem? Respondebis, Omnia. Sic ergo et tu debitori tuo. Hanc ergo regulam ponis, hanc conditionem loqueris: hoc pacto et placito quando oras, commemoras, ut dicas, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus debitoribis nostris.

5. Insignis hac de re figura. Quid sibi ergo vult septuagies septies? Audite, fratres, magnum mysterium, admirabile sacramentum. Quando Dominus baptizatus est, Lucas evangelista sanctus ibi commemoravit generationes ejus, quo ordine, qua serie, quo stemmate ad illam generationem ventum fuerit, qua natus est Christus (Luc. III, 21-38). Matthaeus coepit [PL38.517] ab Abraham, et venit usque ad Joseph descendendo (Matth. I, 1-16): Lucas autem ascendendo coepit numerare. Quare ille descendendo, ille ascendendo? Quia Matthaeus generationem Christi commendabat, qua descendit ad nos; ideo quando natus est Christus, coepit numerare descendendo. Lucas autem quia tunc coepit numerare, quando baptizatus est Christus; ibi est initium ascensionis: iste ascendendo numerare coepit, numerando autem complevit generationes septuaginta septem. A quo numerabat? Intendite a quo. Exorsus est numerare a Christo usque ad ipsum Adam, qui primus peccavit, et nos cum peccati obligatione generavit. Pervenit usque ad Adam, et numerantur generationes septuaginta septem: hoc est, a Christo usque ad Adam, quas diximus septuaginta septem; et ab Adam usque ad Christum septuaginta septem. Si ergo nulla generatio praetermissa est, nulla culpa praeteritur, ubi non debeat ignosci. Nam ideo ipsius septuaginta septem generationes enumeravit, quem numerum Dominus in peccatorum remissione commendavit; quoniam a baptismo coepit enumerare, ubi omnia peccata solvuntur.

CAPUT V

6. Alia figura de eodem. Decalogus. Et in hoc, fratres, adhuc accipite sacramentum majus. In septuagesimo septimo numero mysterium est remissionis peccatorum. Tot generationes inveniuntur a Christo usque ad Adam. Deinde paulo diligentius interroga ipsius numeri secretum, latebrasque ejus inquire: pulsa diligentius, ut aperiatur tibi. Justitia lege Dei constat: verum est. Nam lex in decem praeceptis commendatur. Ideo ille debebat decem millia talentorum. Ipse est ille memorabilis Decalogus scriptus digito Dei, traditus populo per Moysen famulum Dei. Debebat ergo ille decem millia talentorum: omnia peccata significat, propter numerum legis. Debebat et ille centum denarios: non minus ab eodem numero. Nam et centies centum fit decem millia; et decies deni, centum. Et ille decem millia talentorum, et ille decies denos. A legitimo enim numero non recessum est, in quo utroque invenies utraque peccata. Uterque debitor, et uterque veniae deplorator et impetrator: sed ille servus malus, servus ingratus, iniquus, noluit rependere quod accepit, noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit.

CAPUT VI

7. Septuagesimo septimo numero peccata omnia esse praesignata. Peccata dimissa replicantur non dimittenti. Videte ergo, fratres: quisque incipit a Baptismo, liber exit, dimissa sunt illi decem millia talentorum; et cum exierit, invenire habet conservum suum debitorem. Observet ergo ipsum peccatum: quia numerus undenarius transgressio legis est. Lex enim denarius, peccatum undenarium. Lex enim per decem, peccatum per undecim. Quare peccatum per undecim? Quia transgressio denarii est, ut [PL38.518] eas ad undenarium. In lege autem modus fixus est: transgressio autem peccatum est. Jam ubi transgrederis denarium, ad undenarium venis. Adeo magnum mysterium figuratum est, quando jussum est tabernaculum fabricari. Multa ibi numerosa dicta sunt, in magno sacramento. Inter caetera vela cilicina jussa sunt fieri, non decem, sed undecim (Exod. XXVI, 7): quia per cilicium ostenditur confessio peccatorum. Quid autem amplius quaeris? Vis nosse omnia peccata contineri numero isto septuagesimo septimo? Septuplum solet pro toto computari: quoniam septem diebus volvitur tempus, et finito septenario, rursus ad caput reditur, ut eadem forma volvatur. Per hujusmodi formae revolutiones saecula transeunt: a septenario tamen numero non receditur. Omnia enim peccata dixit, quando septuagies septies dixit: quia illud undecim duc septies, fiunt septuagies septies. Omnia ergo dimitti peccata voluit, qui ea septuagesimo septimo numero praesignavit. Nemo contra se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat. Dicit enim Deus, Dimitte, et dimittetur tibi. Sed ego prior dimisi: dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te; et quidquid tibi dimiseram, replicabo tibi. Non enim mentitur Veritas; non enim fallit, aut fallitur Christus, qui subjecit, dicens: Sic et vobis faciet Pater vester, qui in coelis est. Invenis Patrem, imitare Patrem. Si enim imitari non vis, exhaeredari disponis, Faciet ergo ita vobis, inquit, Pater vester coelestis, si non remiseritis unusquisque fatribus vestris ex cordibus vestris. Ne dicas in lingua, Ignosco, et corde differas. Supplicium enim ostendit tibi Deus, minando vindictam. Novit Deus ubi dicas. Vocem tuam homo audivit: conscientiam tuam Deus inspicit. Si dicis, Dimitto; dimitte. Melius est cum clamas ore, et dimittis in corde, quam blandus ore, crudelis in corde.

CAPUT VII

8. Ita ignoscendum, ut non negligatur disciplina. Jam ergo obsecrant pueri indisciplinati, et nolunt vapulare, qui sic praescribunt nobis, quando volumus dare disciplinam: Peccavi, ignosce mihi. Ecce ignovi, et iterum peccat. Ignosce: ignovi. Peccat tertio. Ignosce: tertio ignovi. Jam quarto vapulet. Et ille: Numquid septuagies septies te fatigavi? Si hac praescriptione severitas disciplinae dormiat, repressa disciplina saevit impunita nequitia. Quid ergo faciendum est? Corripiamus verbis, et si opus est, et verberibus: sed delictum dimittamus, culpam de corde abjiciamus. Ideo enim Dominus subdidit, de cordibus vestris, ut si per charitatem imponitur disciplina, de corde lenitas non recedat. Quid enim tam pium quam medicus ferens ferramentum? Plorat secandus, et secatur: plorat urendus, et uritur. Non est illa crudelitas; absit ut saevitia medici dicatur. Saevit in vulnus, ut homo sanetur: quia si vulnus palpetur, homo perditur. Sic ergo ista monuerim, fratres mei, ut fratres nostros qui peccaverint [PL38.519] omni modo diligamus, de corde nostro charitatem in eos non dimittamus, et disciplinam, cum opus est, demus: ne per solutionem disciplinae crescat nequitia, et incipiamus propter Deum accusari; quia recitatum est nobis, Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20). Certe si quis, quod solum verum est, distinguit tempora, et solvit quaestionem, verum est. Si peccatum in secreto est, in secreto corripe. Si peccatum publicum est et apertum - publice corripe: ut ille emendetur, et caeteri timeant.

SERMO LXXXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIX, 17, Si vis venire ad vitam, serva mandata

CAPUT PRIMUM

1. Aeterna vita quantum amanda sit, intelligitur ex amore hujus vitae. Dixit Dominus cuidam adolescenti: Si vis venire ad vitam, serva mandata. Non dixit, Si vis venire ad vitam aeternam: sed, Si vis venire ad vitam; eam definiens vitam, quae fuerit aeterna vita. Hujus ergo vitae amorem nos primitus commendemus. Etenim amatur et qualiscumque vita ista; et ipsam qualemcumque, aerumnosam, miseram, finire homines timent, et pavescunt. Hinc videndum est, hinc considerandum, quemadmodum amanda sit aeterna vita; quando sic amatur misera ista et quandoque finienda vita. Considerate, fratres, quantum amanda sit vita, ubi nunquam finias vitam. Amas ergo istam vitam, ubi tantum laboras, curris, satagis, anhelas; et vix enumerantur quae necessaria sunt in misera vita; seminare, arare, novellare, navigare, molere, coquere, texere: et post haec omnia finire habes vitam. Ecce quae pateris in misera ista quam diligis vita: et putas te semper victurum, et nunquam moriturum? Templa, saxa, marmora, ferro plumboque consolidata, tamen cadunt: et homo nunquam se putat moriturum? Discite ergo, fratres, quaerere aeternam vitam, ubi ista non tolerabitis, sed in aeternum cum Deo regnabitis. Qui enim vult vitam, sicut dicit propheta, diligit videre dies bonos (Psal. XXXIII, 13). Nam in diebus malis mors potius optatur, quam vita. Nonne audimus et videmus homines in aliquibus tribulationibus et angustiis, conflictationibus et aegritudinibus dum sunt constituti, et vident se laborare, nihil aliud dicere nisi, Deus mitte mihi mortem, accelera dies meos? Et aliquando venit aegritudo; curritur, adducuntur medici, solidi et munera promittuntur. Dicit tibi ipsa mors: Ecce adsum, quam paulo ante a Domino petebas; quid me modo fugere vis? Inveni te falsatorem, et miserae vitae amatorem.

2. Mali sunt dies hujus vitae. Vera ac beata vita, aeterna. De his autem diebus quos agimus, ait Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 10). Non sunt ergo dies mali quos agimus in corruptela hujus carnis, in tanta vel sub [PL38.520] tanta sarcina corruptibilis corporis, inter tantas tentationes, inter tantas difficultates, ubi falsa voluptas, nulla securitas gaudii, timor torquens, cupiditas avida, tristitia arida? Ecce quam malos dies: et nemo vult finire ipsos malos dies, multumque hinc rogant homines Deum, ut diu vivant. Quid est autem diu vivere, nisi diu torqueri? Quid est aliud diu vivere, quam malos dies malis diebus addere? Et cum crescunt pueri, quasi accedunt illis dies; et nesciunt quia minuuntur: et ipsa est falsa computatio. Crescentibus enim decedunt dies potius, quam accedunt. Constitue alicui homini nato, verbi gratia, octoginta annos: quidquid vivit, de summa minuit. Et inepti homines gratulantur plurimis natalitiis, tam suis, quam filiorum suorum. O virum prudentem! Si tibi vinum minuatur in utre, tristaris: dies perdis, et gaudes? Mali ergo sunt dies: et eo pejores, quia diliguntur. Sic blanditur hic mundus, ut nemo velit finire aerumnosam vitam. Vera enim vita vel beata haec est, cum resurgemus et cum Christo regnabimus. Nam et impii resurrecturi sunt, sed in ignem ituri. Vita itaque non est, nisi beata. Et vita beata esse non potest, nisi aeterna, ubi sunt dies boni; nec multi, sed unus. Ex consuetudine hujus vitae appellati sunt dies. Dies ille nescit ortum, nescit occasum. Illi diei non succedit crastinus; quia non praecedit eum hesternus. Hunc diem, vel hos dies, et hanc vitam, et veram vitam in promissis habemus. Alicujus ergo operis merces est. Si enim mercedem amamus, in opere non deficiamus: et in aeternum cum Christo regnabimus.

SERMO LXXXV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIX, 17-25. Si vis venire ad vitam, serva mandata, etc

CAPUT PRIMUM

NUM. 1. Mandatorum observatio ad promerendam vitam. Evangelium, os Christi. Evangelica lectio, quae modo personuit in auribus nostris, fratres, auditorem magis atque factorem, quam expositorem desiderat. Quid hac luce clarius, Si vis venire ad vitam, serva mandata? Quid ergo dicturus sum? Si vis venire ad vitam, serva mandata. Quis est qui nolit vitam? et tamen quis est qui velit servare mandata? Si mandata servare non vis, quare vitam quaeris? Si ad opus piger es, quare ad mercedem festinas? Dixit se ille dives adolescens servasse mandata: audivit praecepta majora, Si vis perfectus esse, unum tibi deest; vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus: nec perdes, sed habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Nam quid tibi prodest, si feceris, et non sequaris me? Abscessit autem tristis ac moestus, sicut audistis: habebat enim multas divitias. Quod audivit ille, audivimus et nos. Os Christi, Evangelium est. In coelo sedet: sed in terra loqui non cessat. Nos non simus surdi: nam ille clamat. Nos non simus mortui: nam ille tonat. Si majora non vis facere, minora fac. Onus majorum ad te multum est, vel minora prende. Quid ad utraque piger es? quid utrisque adversaris? Majora sunt, [PL38.521] Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me. Minora sunt, Non homicidium facias, Non adulteres, Non falsum testimonium quaeras, Non fureris. Honora patrem et matrem, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ista fac. Quid ad te clamo, ut vendas res tuas, cui extorquere non possum ne rapias alienas? Audisti, Non furaberis; tu rapis. Ante conspectum tanti Judicis, jam te non furem teneo, sed raptorem. Parce tibi, miserere tui. Adhuc vita ista dat tibi dilationem, noli abjicere correptionem. Fuisti heri fur; noli et hodie. Jam forte et hodie fuisti; cras noli. Aliquando fini malum, et pro mercede exige bonum. Bona habere vis, et bonus esse non vis: contraria est vita tua votis tuis. Si magnum bonum est habere villam bonam, quantum malum est habere animam malam?

CAPUT II

2. Divites difficile salvantur. Pauperes quid cavere oportet. Discessit dives contristatus, et ait Dominus: Quam difficile est, ut qui divitias habet, intret in regnum coelorum! Et quam esset difficile, similitudine proposita, ostendit tam esse difficile, ut omnino sit impossibile. Omne enim impossibile difficile est: sed non omne difficile impossibile est. Quale difficile est, similitudinem attende: Amen dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Camelum intrare per foramen acus: si diceret pulicem, impossibile esset. Denique hoc audito, contristati sunt discipuli, et dixerunt: Si ita est, quisnam poterit salvus fieri? Quis divitum? Pauperes, audite Christum, populo Dei loquor. Plures estis pauperes, vel vos apprehendite; et tamen audite. Quicumque de paupertate gloriamini, cavete superbiam, ne vincant vos humiles divites: cavete impietatem, ne vincant vos pii divites: cavete ebrietatem, ne vincant vos sobrii divites. Nolite de paupertate gloriari, si non debent illi de divitiis gloriari.

CAPUT III

3. Divitibus quid praecipi velit Apostolus. Vermis divitiarum, superbia. Audiant divites, si tamen sunt; audiant Apostolum: Praecipe divitibus hujus mundi: quia sunt divites alterius saeculi. Pauperes sunt divites alterius saeculi, Apostoli sunt divites alterius saeculi, qui dicebant, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Ut sciatis de quibus loquatur divitibus, addidit, hujus mundi. Audiant ergo Apostolum divites hujus mundi: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe sapere. Primus vermis divitiarum superbia. Mala tinea, totum rodit, et ad cinerem usque perducit. Praecipe ergo non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum: ne forte dives dormias, et pauper surgas. Neque sperare in incerto divitiarum (Apostoli verba sunt); sed in Deo, inquit, vivo. Fur tibi tollit aurum, quis tollit tibi Deum? Quid habet dives, si Deum non habet? Quid non habet pauper, si Deum habet? Non ergo sperare in divitiis, ait; sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia ad fruendum; cum quibus omnibus et se ipsum.

[PL38.522] 4. De divitiis quid praestandum. Si ergo non debent de divitiis sperare, non in eis fidere, sed in Deo vivo; de divitiis quid facturi sunt? Audi quid: Divites sint in operibus bonis. Quid est hoc? Expone, Apostole. Multi enim quod nolunt facere, nolunt intelligere. Expone, Apostole: noli dare occasionem mali operis per obscuritatem sermonis. Dic quid dixeris, Divites sint in operibus bonis. Audiant, intelligant: non permittantur se excusare, sed se potius incipiant accusare, et dicere quod audivimus modo in Psalmo, Quoniam peccatum meum ego agnosco (Psal. L, 5). Dic tu quid est, Divites sint in operibus bonis.

CAPUT IV

Facile tribuant. Quid est, Facile tribuant? Numquid et hoc non intelligitur? Facile tribuant, communicent. Habes tu, non habet alius: communica, ut communicetur tibi. Communica hic, et communicabis ibi. Communica hic panem, et accipies ibi panem. Quem hic panem? Quem colligis cum sudore et labore, ex maledicto primi hominis. Quem ibi panem? Qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Dives es hic, sed pauper es ibi. Habes aurum, sed nondum tenes praesentem Christum. Eroga quod habes, ut accipias quod non habes. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent.

5. Quantum in pauperes erogandum. Ergo perdituri sunt res suas? Communicent, dixit: non, Totum dent. Teneant sibi quantum sufficit, teneant plus quam sufficit. Demus inde quamdam partem. Quam partem? Decimam partem. Decimas dabant Scribae et Pharisaei (Luc. XVIII, 12). Erubescamus, fratres; decimas dabant, pro quibus Christus nondum sanguinem fuderat. Decimas dabant Scribae et Pharisaei: ne forte aliquid magnum facere te putes, quia frangis panem pauperi; et vix est millesima ista facultatum tuarum. Et tamen non reprehendo: vel hoc fac. Sic sitio, sic esurio, ut et ad istas micas gaudeam. Sed tamen quid dixerit vivus, qui pro nobis mortuus est, non tacebo. Nisi abundaverit justitia vestra, inquit, super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Ille nos non palpat: medicus est, usque ad vivum pervenit. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Scribae et Pharisaei decimas dabant. Quid est? Interrogate vos ipsos. Videte quid faciatis, de quanto faciatis; quid detis, quid vobis relinquatis; quid misericordiae impendatis, quid luxuriae reservetis. Ergo, Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

CAPUT V

6. Pauperes tenentur frenare cupiditates. Pietas. Admonui divites: audite, pauperes. Vos erogate: vos rapere nolite. Vos tribuite facultates: vos frenate cupiditates. Audite, pauperes, eumdem ipsum apostolum: Est autem quaestus magnus. Quaestus est acquisitio lucri. Est autem quaestus magnus, inquit, pietas cum sufficientia. Communem habetis cum divitibus mundum: non communem habetis cum [PL38.523] divitibus domum; sed habetis commune coelum, communem lucem. Sufficientiam quaerite, quod sufficit quaerite, plus nolite. Caetera gravant, non sublevant; onerant, non honorant. Quaestus magnus, pietas cum sufficientia. In primis pietas. Pietas est Dei cultus. Pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum. An attulisti huc aliquid? Sed nec vos, divites, aliquid attulistis. Totum hic invenistis, cum pauperibus nudi nati estis. Communis est in utroque infirmitas corporis; communis vagitus, miseriarum testis. Nihil enim intulimus in hunc mundum (pauperibus loquitur); sed nec auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri. Qui volunt fieri; non, Qui sunt. Nam qui sunt, sint. Quod ad illos pertinet audierunt, ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent.

CAPUT VI

Audierunt ipsi. Vos qui nondum estis, audite. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueos, et desideria multa et noxia. Non timetis? Audite quod sequitur: Quae mergunt homines in interitum et perditionem. Non times? Radix est enim omnium malorum avaritia. Avaritia est, velle esse divitem, non jam esse divitem. Ipsa est avaritia. Mergi non times in interitum et perditionem? Non times radicem omnium malorum avaritiam? De agro tuo exstirpas radicem spinarum, et non exstirpas de corde tuo radicem malarum cupiditatum? Purgas agrum tuum, unde fructum capiat venter tuus; et non purgas cor tuum, ubi habitet Deus tuus? Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam sequentes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 17-19, 6-10).

7. Conclusio. Audistis quid faciatis, audistis quid timeatis, audistis unde ematur regnum coelorum, audistis unde impediatur regnum coelorum. Omnes in verbo Dei concordate. Et divitem et pauperem Deus fecit. Scriptura loquitur: Dives et pauper occurrerunt sibi; fecit autem ambos Dominus (Prov. XXII, 2). Dives et pauper occurrerunt sibi. In qua via, nisi in ista vita? Natus est dives, natus est pauper. Occurristis vobis pariter ambulantes viam. Tu noli premere, tu noli fraudare. Iste eget, ille habet. Fecit autem ambos Dominus. Per eum qui habet, juvat egentem: per eum qui non habet, probat habentem. Audivimus, diximus: timeamus, caveamus, oremus, perveniamus.

SERMO LXXXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIX, 21, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, etc

CAPUT PRIMUM

1. Thesaurus in coelo reponendus. Sursum cor. Evangelium nos admonuit lectione praesenti, de thesauro coelesti loqui Charitati vestrae. Neque enim, sicut infideles avari putant, [PL38.524] Deus noster perdere nos voluit res nostras: si bene intelligatur, et pie credatur, et devote accipiatur quod praeceptum est nobis; non nobis praecepit ut perderemus, sed locum ostendit ubi poneremus. Nemo enim potest nisi cogitare de thesauro suo, et quodam cordis itinere divitias suas sequi. Si ergo in terra obruuntur, ima petit cor: si autem in coelo reservantur, sursum erit cor. Si ergo volunt facer Christiani quod norunt se etiam profiteri: neque enim hoc omnes qui audiunt noverunt; atque utinam non frustra noverint, qui noverunt: qui ergo vult cor sursum habere, ibi, ibi ponat quod amat; et in terra positus carne, cum Christo habitet corde: et sicut Ecclesiam praecessit caput ejus, sic christianum praecedat cor ejus. Quomodo membra itura sunt quo praecessit caput Christus, sic iterum resurgens iturus est quo nunc praecesserit cor hominis. Eamus ergo hinc, ex qua parte possumus: sequetur totum nostrum quo praecesserit aliquid nostrum. Domus terrena ruinosa est: domus coelestis aeterna est. Quo venire disponimus, ante migremus.

CAPUT II

2. Consilium salutis petens, nec lubenter audiens. Deus ipse servat quod pauperi datur. Audivimus divitem quemdam a bono magistro quaerentem consilium adipiscendae vitae aeternae. Magnum erat quod amabat, et vile erat quod contemnere nolebat. Itaque perverso corde audiens quem jam dixerat magistrum bonum, majore amore vilitatis, possessionem perdidit charitatis. Nisi vitam aeternam consequi vellet, consilium de habenda vita aeterna non requireret. Quid ergo est, fratres, ut verba ejus quem magistrum bonum ipse dixerat, de fideli doctrina sibi deprompta respueret? Magister ille bonus est antequam doceat; cum docuerit, malus? Antequam doceret, dictus est bonus. Non audivit quod voluit, sed audivit quod debuit: desiderans venerat, sed tristis abscessit. Quid, si ei diceretur, Perde quod habes? quando tristis abscessit, quia dictum est, Bene serva quod habes. Vade, inquit, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Forte times ne perdas? Vide quid sequitur: Et habebis thesaurum in coelo. Custodem tibi thesaurorum tuorum forte servulum aliquem posuisses: custos auri tui erit Deus tuus. Qui dedit in terra, ipse servat in coelo. Fortassis non dubitasset ille Christo commendare quod habebat, et ideo contristatus est, quia dictum est ei, Da pauperibus: tanquam in corde suo dicens, Si diceres, Da mihi, ego tibi in coelo servabo; non dubitarem dare Domino meo, magistro bono: nunc autem dixisti, Da pauperibus.

CAPUT III

3. Deus in paupere accipit. Fenus pium et fenus iniquum. Nemo timeat erogare pauperibus; nemo putet eum accipere cujus manum videt. Ille accipit qui jussit ut dares. Neque hoc ex nostro corde aut humana conjectura dicimus: ipsum audi et te monentem, et tibi securitatem scribentem. Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Et cum enumeratis officiis eorum respondissent, Quando te vidimus esurientem? ille respondit, Cum uni ex minimis [PL38.525] meis fecistis, mihi fecistis. Mendicat pauper, sed accipit dives: das ei qui consumat, accipit ille qui reddat. Neque hoc redditurus quod accipit: fenerari se voluit, plus promittit quam dederis. Exsere nunc avaritiam tuam, te puta feneratorem. Certe si esses, objurgareris ab Ecclesia, confutareris verbo Dei, exsecrarentur te omnes fratres tui, tanquam crudelem feneratorem, de lacrymis alienis acquirere cupientem. Esto fenerator, nemo te prohibet. Pauperi vis dare, qui quando reddiderit planget: da idoneo, qui etiam hortatur ut recipias quod promittit.

CAPUT IV

4. Deus creditores ipse ut recipiant convenit. Da Deo, et conveni Deum. Imo da Deo, et ut recipias conveneris. Certe in terra quaerebas debitorem tuum: quaerebat et ille, sed ubi se absconderet a facie tua. Adieras judicem et dixeras: Jube illum debitorem meum conveniri. Ille audito hoc, discedit, et nec salutare te quaerit: cui forte egenti salutem commodando praestiteras. Habes ergo cui eroges. Da Christo; ipse te convenit ultro, ut recipias, et mirantem quia aliquid a te accepit. Nam illis ad dexteram positis ultro ipse dicet: Venite, benedicti Patris mei. Quo? Venite, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; nudus eram, et vestistis me; hospes, et adduxistis; aeger et in carcere, et visitastis. Et illi: Domine, quando te vidimus? Quid est hoc? Convenit debitor, et creditores excusant. Non vult eos fidelis debitor falli. Recipere dubitatis? Accepi, et ignoratis? Et respondet quemadmodum accepit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 34-40). Non accepi per me: accepi per meos. Quod illis datum est, ad me pervenit: securi estote, non perdidistis. Minus idoneos attendebatis in terra: idoneum habetis in coelo. Ego, inquit, accepi, ego reddam.

5. Quid pro terrenis reddat. Et quid accepi? quid reddo? Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare, et caetera. Terram accepi, coelum dabo: temporalia accepi, aeterna restituam: panem accepi, vitam dabo. Imo etiam hoc dicamus, Panem accepi, panem dabo: potum accepi, potum dabo: hospitium accepi, domum dabo: aeger visitatus sum, salutem dabo: in carcere visus sum, libertatem dabo. Panis quem dedistis pauperibus meis, consumptus est: panis quem ego dabo, et reficit et non deficit. Det ergo nobis panem, panis ille qui de coelo descendit. Cum panem dabit, se ipsum dabit.

CAPUT V

Quid enim volebas, quando fenerabas? Nummos dare, et nummos accipere: sed pauciores dare, plures accipere. Ego tibi, inquit Deus, omnia quae dedisti, in melius commutabo. Si enim dares libram argenti et reciperes libram auri, quanto capereris gaudio? Inspice, et interroga avaritiam: Libram argenti dedi, libram auri recipio. Quid [PL38.526] simile argentum et aurum? Magis ergo, quid simile terra et coelum? Et aurum et argentum hic erat relicturus: tu autem hic non perpetuo mansurus. Et aliud dabo, et plus dabo, et melius dabo, et aeternum dabo. Sic ergo compescatur avaritia nostra, fratres, ut alia quae sancta est, inflammetur. Omnino quae vos prohibet ne bene faciatis, male vos alloquitur: dominae malae servire vultis, non agnoscentes Dominum bonum. Et aliquando duae dominae occupant cor, et servum malum dignum servire talibus, in diversa discindunt.

CAPUT VI

6. Dominae duae contraria jubentes, avaritia et luxuria. Aliquando possident hominem duae dominae contrariae, avaritia et luxuria. Avaritia dicit, Serva: luxuria dicit, Eroga. Sub duabus dominis diversa jubentibus, diversa exigentibus, quid facturus es? Habent allocutiones suas ambae. Et quando coeperis nolle obtemperare, et in libertatem tuam ire; quia jubere non possunt, blandiuntur. Et plus sunt cavenda earum blandimenta, quam jussa. Quid dicit avaritia? Serva tibi, serva filiis tuis. Si egebis, nemo tibi dabit. Noli ad tempus vivere: consule tibi in futurum. Contra luxuria: Vive cum vivis, fac bene cum anima tua. Moriturus es, et quandosnescis: cui relicturus es, an sit possessurus ignoras. Tu demis et subtrahis gutturi tuo: ille forte cum mortuus fueris, calicem super te non ponet; aut si forte calicem ponet, ipse inebriabitur, ad te nulla stilla descendet. Fac ergo bene cum anima tua, quando potes, cum potes. Aliud jubebat avaritia: Serva tibi, consule tibi in posterum. Aliud luxuria: Eroga, fac cum anima tua bene.

CAPUT VII

7. Ab earum jugo Christus liberat. Taedeat te, o liber in libertatem vocate; taedeat te talium dominarum servitus. Agnosce Redemptorem tuum, Manumissorem tuum. Illi servi: faciliora jubet, contraria non jubet. Amplius audeo dicere. Contraria jubebant avaritia et luxuria, ita ut ambabus obtemperare non posses: et dicebat una, Serva tibi, et consule in posterum: dicebat alia, Eroga, fac bene cum anima tua. Procedat Dominus tuus eadem dicturus, et contraria non dicturus Redemptor tuus. Si nolueris, domui ejus non est necessarius qui servit invitus. Attende Redemptorem tuum, attende pretium tuum. Venit ut redimat, sanguinem fudit. Charum te habuit, quem tam caro emerat. Agnoscis qui emerit, attende unde redimat. Taceo de caeteris superbe in te dominantibus vitiis: innumerabilibus enim malis dominis serviebas. Has duas dico jubentes contraria, in diversa rapientes, avaritiam et luxuriam. Eripe te ab his, veni ad Deum tuum. Si servus eras iniquitatis, esto servus justitiae. Verba quae tibi dicebant, et contraria jubebant, ipsa audis a Domino tuo, et non contraria jubet. Verba earum non tollit: sed potestatem tollit. Quid tibi dicebat avaritia? Serva tibi, consule in posterum. Verbum non mutatur, homo mutatur., Jam si placet, compara consulentes. Illa avaritia est, ista justitia.

8. Avaritiae consilium imprudens. Ipsa contraria discute. [PL38.527] Serva tibi, inquit avaritia. Pone te velle obtemperare: interroga ubi serves. Illa tibi monstratura est munitum locum, muratum cubiculum, arcam ferream. Omnia muni: forte domesticus fur etiam interiora perrumpet; et cum pecuniae tuae consulis, vitae tuae timebis. Forte dum multum servas, qui vult eripere, cogitat et occidere. Postremo adversus fures licet quocumque munimine thesaurum tuum et vestem tuam communias; communi ea adversus rubiginem et tineam. Quid facturus es? Non est foris hostis auferens, sed est intus absumens.

CAPUT VIII

9. Aliud stolidum consilium. Non ergo bonum consilium dedit avaritia. Ecce jussit ut serves, et non invenit dare locum ubi serves. Dicat etiam consequentia, Consule in posterum. In quantum posterum? In dies paucos et incertos. Dicit, Consule in posterum, homini fortassis victuro nec in crastinum. Sed ecce vivat quantum putat avaritia, non quantum ostendit, non quantum docet, non quantum fidit: sed quantum putat vixerit, senuerit, finierit; adhuc senex incurvus, baculo innixus, lucrum quaerit, et audit avaritiam dicentem, Consule in posterum. In quod posterum? Jam exspirans loquitur. Propter filios tuos, inquit. Utinam vel illos senes non avaros haberemus, qui filios non habent. Etiam ipsis, etiam talibus, etiam iniquitatem suam nulla pietatis imagine excusantibus non cessat dicere, Consule in posterum. Sed forte ipsi cito erubescunt: illos videamus qui filios habent, utrum certi sint filios suos possessuros esse quae reliquerint. Intendant cum vivunt, filios aliorum, alios alienis improbitatibus quod habuerant amittentes, alios propria nequitia quod possederant consumentes: et remanent inopes filii divitum. Parcite nasci servi avaritiae. Sed possidebunt hoc, inquit, filii mei. Incertum est: non dico, Falsum est; sed quod feceris, incertum est. Postremo, fac certum: quid eis vis relinquere? Quod acquisisti tibi. Certe quod acquisisti relictum non erat, et habes. Si tu habere potuisti quod tibi relictum non est, poterunt ergo habere et illi quod tu non reliqueris.

CAPUT IX

10. Consilium Dei id jubentis quod avaritia. Refutata sunt consilia avaritiae: sed Dominus eadem dicat, justitia jam loquatur: ipsa erunt verba, non ipsa sententia. Serva tibi, ait Dominus tuus, consule in posterum. Et hunc interroga, Ubi servabo? Habebis thesaurum in coelo: ubi fur non accedet, neque tinea corrumpet. In quantum posterum servabis? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Hoc regnum quantorum dierum est, ostendit finis ipse sententiae. Cum de sinistris diceret, Sic ibunt illi in ambustionem aeternam; ait de dexteris, Justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 46). Hoc est consulere [PL38.528] in posterum. Posterum, quod posteriora non habeat. Dies illi sine fine, dicti sunt dies, et dictus est dies. Ait enim quidam, Ut habitem in domo Domini in longitudinem dierum (Psal. XXII, 6), cum de illis diebus diceret. Et dies dictus est, Ego hodie genui te (Psal. II, 7). Et illi dies unus dies; quia jam nec tempus: dies ille nec ab hesterno praeceditur, nec crastino excluditur. Ergo in ipsum posterum consulamus: et non diversa sunt verba, quae tibi dicebat avaritia; et eversa est avaritia.

11.---Avarorum falsa pietas in filios. Filio mortuo sua pars est transmittenda. Restat ut dicas: Et quid ago de filiis meis? Audi et inde consilium Domini tui. Si tibi dicat Dominus tuus, Melius ego cogito qui creavi, quam tu qui generasti: forte quod dicas non habebis. Sed divitem illum aspecturus es qui tristis abscessit, et in Evangelio reprehensus est; et dices tibi forte: Ille dives ideo male fecit non vendere omnia, et dare pauperibus, quia filios non habebat: ego autem habeo filios; habeo quibus servem. Et in hac infirmitate consistit tibi Dominus tuus.

CAPUT X

Audeam dicere per ejus misericordiam: audeam dicere aliquid, non de mea praesumptione, sed de ipsius miseratione. Serva et filiis tuis: sed audi me. Si, ut sunt humana, de filiis quisque suis aliquem amiserit: intendite, fratres, intendite, quia avaritia excusationem non habet, neque hic, neque in futuro saeculo. Ecce et humana sunt: non enim optamus, sed exempla conspicimus. Amissus est aliquis christianus, christianum filium amisisti: non ergo amisisti, sed praemisisti. Neque enim ille decessit, sed praecessit. Interroga fidem tuam: certe et tu illo iturus es, quo ille antecessit. Rem brevem dico, cui puto quod nemo respondeat. Vivit filius tuus? Interroga fidem tuam. Si ergo vivit, quare invaditur pars ejus a fratribus ejus? Sed dices: Numquid rediturus est, et possessurus? Mittatur ergo illi quo praecessit ille: ad rem suam venire non potest, res ejus ad eum ire potest. Vide cum quo sit. Si in palatio militaret filius tuus, et amicus Imperatoris fieret, et diceret tibi, Vende ibi partem meam, et mitte mihi: numquid invenires quid responderes? Modo cum Imperatore omnium imperatorum, et cum Rege omnium regum, et cum Domino omnium dominorum est filius tuus: mitte illi. Non dico, Necessarium habet ipse: Dominus ipsius, apud quem est filius tuus, eget in terra. Hic vult accipere quod dat in coelo. Quod facere nonnulli avari solent, fac trajectitium: da in peregrinos, quod recipias in patria tua.

CAPUT XI

12. Mortuo debetur, quod vivo servabatur. Postremo jam de te nihil; de filio tuo loquor. Dubitas dare tuum, dubitas et reddere alienum: certe convinceris, quia non filiis tuis servabas. Ecce non das filiis tuis, quia tolles filiis tuis. Huic certe tolles. Quare indignus est accipere, quia cum digniore vivit? Merito si ille cum quo vivit nollet accipere, jam domui tuae, sed domui divinae dives. Absit ergo ut tibi dicam, Da quod habes: sed dico tibi, Redde quod [PL38.529] debes. Sed habebunt illud, ais, fratres illius. O mala doctrina, docens filios tuos mortem optare fratribus suis! Si de re fratris sui mortui ditiores erunt, vide quemadmodum se attendant in domo tua. Quid ergo facies? Patrimonium dividis, et parricidia doces?

13.---Christus filiis annumerandus in patrimonii divisione. Sed nolo dicere de uno amisso, ne casus humanos videar minari. Melius quodam modo prosperiusque loquamur. Non dico, unum minus habebis, computa quia unum plus habes. Fac locum Christo cum filiis tuis, accedat familiae tuae Dominus tuus, accedat ad prolem Creator tuus, accedat ad numerum filiorum tuorum frater tuus. Cum enim tantum intersit, et frater esse dignatus est. Et cum sit Patri Unicus, voluit habere cohaeredes. Ecce ille quam largiter! tu quare tam steriliter? Duos filios habes, tertium illum computa: tres habes, quartus numeretur: quintum habes, sextus dicatur: decem habes, undecimus sit. Nolo amplius dicere: unius filii tui serva locum Domino tuo. Quod enim dabis Domino tuo, et tibi proderit et filiis tuis: quod autem male servas filiis tuis, et tibi oberit et filiis. Dabis autem portionem unam, quam unius filii deputasti. Deputa te unum amplius genuisse.

CAPUT XII

14. Avaritiae excusatio sublata. Quid magnum, fratres mei? Consilium do, numquid guttur ligo? Sicut ait Apostolus: Haec ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam (I Cor. VII, 35). Puto, fratres, quia parva et facilis cogitatio est, putare patrem filiorum habere unum filium amplius, et comparare talia praedia quae possideas in aeternum, et ipse et filii tui. Quid dicat avaritia non habet. Clamastis ad verba ista. Loquimini contra illam, non vos vincat, non plus valeat in cordibus vestris, quam Redemptor vester. Non plus valeat in corde vestro, quam ille qui monet ut sursum corda habeamus. Jam ergo istam dimittamus.

15.---Christus contra luxuriam idem consulit quod luxuria. Dives imprudens. Luxuria quid dicit? Quid? Fac cum anima tua bene. Ecce dicit et Dominus: Fac cum anima tua bene. Quod tibi dicebat luxuria, hoc tibi dicit justitia. Sed vide et hic quomodo dicatur. Si cum anima tua vis facere bene, attende illum divitem qui ex consilio luxuriae et avaritiae volebat cum anima sua bene facere. Successit ei regio, et non habebat ubi reconderet fructus suos, et ait: Quid fatiam? non habeo quo colligam. Inveni quid faciam: destruam apothecas veteres, et novas aedificabo, et replebo eas, et dicam animae meae: Habes multa bona, jucundare. Audi consilium contra luxuriam: Stulte, anima tua hac nocte auferetur abs te: quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 16-20)? Et quo itura est anima ista, quae auferetur ab illo? Hac nocte auferetur, et nescit quo itura est.

CAPUT XIII

16. Dives alter luxuriosus. Vide alium divitem luxuriosum, superbum. Epulabatur quotidie splendide, et induebatur purpura et bysso: et pauper ulcerosus jacebat ad januam, micas de [PL38.530] mensa divitis frustra concupiscebat; canes ulceribus pascebat, et a divite non pascebatur. Uterque mortuus est: unus eorum sepultus est; de altero quid dictum est? Ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae. Videt dives pauperem, imo jam pauper divitem: desiderat de digito stillam aquae in linguam suam, ab illo qui desideravit micam de mensa ejus. Certe vices mutatae sunt. Frustra hoc dicit dives mortuus: non frustra hoc audiamus qui vivimus. Nam et ille voluit ad superos revocari, et non est permissus: voluit aliquem mortuorum mitti ad fratres suos, nec hoc illi concessum est. Sed quid ei dictum est? Habent ibi Moysen et Prophetas. Et ille: Non audient, nisi aliquis a mortuis ierit. Ait illi Abraham: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec, si quis a mortuis ierit, credent (Luc. XVI, 19-31).

CAPUT XIV

17. Consilium Dei de faciendis eleemosynis nunc amplectendum. De faciendis ergo eleemosynis, et comparanda animae requie in posterum, ut faciamus bene cum anima nostra, quod perverse dixit luxuria, dixit et Moyses, dixerunt et Prophetae. Audiamus cum vivimus. Quia ibi frustra concupiscit audire, qui contempsit ista cum audiret. An exspectamus ut aliquis et a mortuis resurgat, et dicat nobis, ut faciamus cum anima nostra bene? Jam et hoc factum est: non resurrexit pater tuus, sed resurrexit Dominus tuus. Ipsum audi, accipe bonum consilium. Noli parcere thesauris tuis, eroga quantum potes. Luxuriae vox orat: Domini vox facta est. Eroga quantum potes, fac bene cum anima tua, ne auferatur hac nocte anima tua. Habetis in nomine Christi, quantum arbitror, sermonem de faciendis eleemosynis. Vox ista vestra laudantium, tunc accepta est Domino, si videat et manus operantium.

SERMO LXXXVII. Habitus die dominica, de eo quod scriptum est, Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui misit operarios in vineam suam. Matth. cap. XX, V\. 1-16

CAPUT PRIMUM

1. Colimus nos Deum, et colit nos Deus. De sancto Evangelio praesenti tempori consonantem similitudinem audistis de his qui operantur in vinea. Est enim modo tempus vindemiae corporalis. Est autem et spiritualis vindemia, ubi Deus gaudet ad fructum vineae suae. Colimus enim Deum, et colis nos Deus. Sed non sic Deum colimus, ut nos eum meliorem colendo faciamus. Colimus enim eum adorando, non arando. Ille autem colit nos tanquam agricola agrum. Quod ergo nos ille colit, meliores nos reddit; quia et agricola agrum colendo facit meliorem: et ipsum fructum in nobis [PL38.531] quaerit, ut eum colamus. Cultura ipsius est in nos, quod non cessat verbo suo exstirpare semina mala de cordibus notris, aperire cor nostrum tanquam aratro sermonis, plantare semina praeceptorum, exspectare fructum pietatis. Cum enim istam culturam in cor nostrum sic acceperimus, ut eum bene colamus, non existimus ingrati agricolae nostro, sed fructum reddimus quo gaudeat. Et fructus noster non illum ditiorem facit, sed nos beatiores.

2. Quomodo nos Deus colit. Ecce audite, quia sicut dixi, colit nos Deus. Nam quia nos colimus Deum, non opus est ut probetur vobis. Omnis enim homo hoc habet in ore, quia homines colunt Deum. Quia vero Deus colit homines, quasi expavescit auditor quando audit: quia non est in usu hominum ut dicatur quia Deus colit homines; sed quia Deum colunt homines. Debemus ergo probare vobis quia et Deus colit homines; ne forte putemur verbum indisciplinatum dixisse, et aliquis in corde suo disputet contra nos, et nesciens quid dixerimus reprehendat nos. Hoc ergo constitutum est demonstrare vobis; quia et Deus colit nos; sed jam dixi, sicut agrum, ut meliores nos faciat. Dominus dicit in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis sarmenta, Pater meus est agricola (Joan. XV, 5, 1). Quid facit agricola? Interrogo vos, qui agricolae estis; quid facit agricola? Puto quia agrum colit. Si ergo Pater Deus agricola est, habet agrum, et colit agrum suum, et exspectat inde fructum.

CAPUT II

3. Vinea a Deo plantata. Denique plantavit vineam, sicut dicit ipse Dominus Jesus Christus, et locavit eam agricolis, qui redderent ei fructum temporibus propriis. Et misit ad eos servos suos, ut peterent mercedem vineae. Illi autem contumeliis eos affecerunt, aliquos et occiderunt, et fructum reddere contempserunt. Misit alios; talia perpessi sunt. Et dixit ille pater familias, cultor agri sui, et plantator et locator vineae suae: Mittam unicum filium meum; forte vel ipsum verebuntur. Et misit, inquit, etiam filium suum. Dixerunt illi apud se ipsos: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et occiderunt eum; et projecerunt extra vineam. Cum venerit Dominus vineae, quid faciet illis malis colonis? Responsum est: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum in tempore suo (Matth. XXI, 33-41). Plantata est vinea, lege data in cordibus Judaeorum. Missi sunt Prophetae, quaerentes fructum, bonam vitam eorum: Prophetae ab eis contumeliis affecti, et occisi sunt. Missus est et Christus unicus Filius patrisfamilias; et ipsum occiderunt haeredem, et ideo perdiderunt haereditatem. In contrarium eis vertit malum consilium. Ut possiderent, occiderunt: et quia occiderunt, perdiderunt.

CAPUT III

4. Operarii ad vineae culturam conducti. Et modo audistis similitudinem ex Evangelio sancto, quia simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit conducere operarios ad vineam suam. Exiit [PL38.532] mane, et quos invenit conduxit; et placuit cum eis mercedem denarium. Exiit et hora tertia, invenit alios, et adduxit ad opus vineae. Et sexta hora hoc fecit, et nona hoc fecit. Exiit etiam et hora undecima prope ad finem diei, invenit quosdam vacuos et stantes; et ait illis: Quid hic statis? quare non operamini in vinea? Responderunt: Quia nemo nos conduxit. Venite, inquit, et vos, et quod justum fuerit, dabo vobis. Mercedem denarium placuit. Isti qui una hora erant operaturi, quando sibi auderent sperare denarium? Sed tamen se aliquid accepturos gratulabantur. Adducti sunt et ipsi ad unam horam. Finito die, jussit omnibus reddi mercedem, a novissimis usque ad primos. Inde coepit reddere ab eis qui hora undecima venerant, jussit eis dare denarium. Illi qui prima hora venerant, videntes illos accepisse denarium, quem cum ipsis placuerat, speraverunt se plus aliquid accepturos: ventum est et ad ipsos, et acceperunt denarium. Murmuraverunt adversus patremfamilias, dicentes: Ecce nos qui sustinuimus ardorem diei et aestum, aequasti et pares fecisti illis qui unam horam operati sunt in vinea. Et ait paterfamilias, justissimum responsum reddens uni eorum: Sodalis, non tibi feci injuriam; hoc est, non te fraudavi; quod placui reddidi tibi. Fraudem tibi non feci, quia quod pactus sum reddidi. Huic non volo reddere, sed donare. Non licet mihi facere quod volo de meo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Si alicui tollerem alienum, recte reprehenderer, quasi fraudator et injustus; si alicui non redderem debitum, recte reprehenderer, quasi fraudator et negator alieni: cum vero debitum reddo, et cui volo etiam dono, nec cui debebam me potest reprehendere, et cui donavi debet amplius gaudere. Non erat quod responderetur: et aequati sunt omnes, et facti sunt novissimi primi et primi novissimi; aequando, non praeposterando. Quid est, Facti sunt novissimi primi et primi novissimi? Quia tantumdem acceperunt et primi et novissimi.

CAPUT IV

5. Merces novissimis prius reddita, quid sit. Vocati hora prima, tertia, etc. Quid est ergo, quod a novissimis coepit reddere? Nonne omnes, sicut legimus, simul accepturi sunt? Legimus enim in alio loco Evangelii, quia dicturus est eis quos ponet ad dexteram: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). Si ergo omnes simul accepturi sunt, quomodo hic intelligimus priores accepisse illos qui undecima operati sunt, et posteriores illos qui prima? Si potuero sic dicere, ut perveniat ad intellectum vestrum, Deo gratias. Illi enim debetis gratias agere, qui vobis per nos erogat: non enim de nostro erogamus. Si interroges de duobus, verbi gratia, quis prior acceperit, qui post unam horam accepit, an qui post duodecimam; omnis homo respondet quia prior accepit, qui post unam horam accepit, quam qui post duodecimam. Sic ergo quamvis una hora [PL38.533] acceperint omnes, tamen quia alii acceperunt post unam horam, alii acceperunt post duodecimam horam, illi dicti sunt priores accepisse, qui post modicum temporis acceperunt. Primi justi, sicut Abel, sicut Noe, quasi prima hora vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. Alii justi post illos, Abraham, Isaac, Jacob, et quicumque erant saeculi ipsorum, quasi tertia hora vocati, felicitatem resurrectionis accepturi sunt nobiscum. Alii justi, Moyses et Aaron, et quicumque cum illis tanquam hora sexta vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. Post ipsos Prophetae sancti tanquam nona hora vocati, eamdem felicitatem nobiscum accepturi sunt. In fine saeculi omnes Christiani tanquam undecima hora vocati, felicitatem illius resurrectionis cum illis accepturi sunt. Omnes simul accepturi sunt: sed videte illos primos, post quantum tempus accipiunt. Si ergo illi primi post multum tempus, nos post modicum tempus; quamvis simul accipiamus, priores videmur accepisse, quia merces nostra non tardabit.

6. Denarius vita aeterna. Erimus ergo in illa mercede omnes aequales, tanquam primi novissimi, et novissimi primi: quia denarius ille vita aeterna est, et in vita aeterna omnes aequales erunt. Quamvis enim meritorum diversitate fulgebunt, alius magis, alius minus: quod tamen ad vitam aeternam pertinet, aequalis erit omnibus. Non enim alteri erit longius, alteri brevius, quod pariter sempiternum est: quod non habet finem, nec tibi habebit, nec mihi. Alio modo ibi erit castitas conjugalis, alio modo ibi erit integritas virginalis: alio modo ibi erit fructus boni operis, alio modo corona passionis. Illud alio modo: illud alio modo: tamen quantum pertinet ad vivere in aeternum, nec ille plus vivet illo, nec ille plus illo. Pariter enim sine fine vivunt, cum in suis quisque claritatibus vivat: et ille denarius vita aeterna est. Non murmuret ergo qui post multum tempus accepit, contra eum qui post modicum tempus accepit. Illi redditur, illi donatur; utrisque tamen una res donatur.

CAPUT V

7. Quomodo aliter intelliguntur vocati hora prima, tertia, etc. Est et in ista vita simile aliquid, et excepta illa solutione similitudinis hujus, qua intelliguntur prima hora vocati Abel et ipsius saeculi justi, tertia Abraham et ipsius saeculi justi, sexta Moyses et Aaron et ipsius saeculi justi, nona Prophetae et ipsius saeculi justi, undecima tanquam in fine saeculi Christiani omnes; excepta solutione ista similitudinis hujus, et in ista vita nostra potest adverti haec similitudo. Tanquam enim prima hora vocantur, qui recentes ab utero matris incipiunt esse christiani; quasi tertia, pueri; quasi sexta, juvenes; quasi nona, vergentes in senium; quasi undecima, omnino decrepiti: unum tamen vitae aeternae denarium omnes accepturi.

CAPUT VI

8. In eos qui vocati ad vineam venire differunt. Sed attendite et intelligite, fratres mei, ne ideo quisque differat venire ad vineam, quia securus est quoniam quandocumque venerit, ipsum denarium [PL38.534] accepturus est. Securus est quidem quod ipse denarius illi promittitur; sed differre non jubetur. Numquid enim et illi qui sunt ad vineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut conduceret quos invenit hora tertia, et conduxit, verbi gratia, dixerunt illi, Exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos invenit hora sexta, dixerunt, Non imus nisi hora nona? aut quos nona invenit, dixerunt, Non imus nisi undecima? Omnibus enim tantumdem daturus est: quare nos amplius fatigamur? Quid ille daturus sit, et quid facturus sit, penes ipsum consilium est: tu quando vocaris, veni. Merces enim cunctis aequalis promittitur: sed de ipsa hora operandi, magna quaestio est. Si enim illi, verbi gratia, qui vocati sunt hora sexta, in hac aetate corporis constituti, ubi juveniles anni fervent, sicut ipsa hora sexta fervet; si dicerent illi juvenes vocati: Exspecta, audivimus enim in Evangelio, quia omnes unam mercedem accepturi sumus; cum senes facti fuerimus, hora undecima veniemus; tantumdem accepturi, quare laboraturi? Responderetur eis et diceretur: Laborare non vis, qui utrum vivas usque ad senectam, nescis? Sexta hora vocaris, veni. Paterfamilias tibi quidem etiam undecima venienti denarium promisit: sed utrum vivas usque ad septimam, nemo tibi promisit. Non dico, usque ad undecimam, sed usque ad septimam. Quare ergo differs vocantem te, certus de mercede, incertus de die? Vide ne forte quod tibi ille daturus est promittendo, tu tibi auferas differendo. Si hoc recte dicitur de infantibus, tanquam ad horam primam pertinentibus; si recte dicitur de pueris, tanquam ad horam tertiam pertinentibus; si recte dicitur de juvenibus, tanquam in horae sextae flagrantia constitutis: quanto magis recte de decrepitis dicitur, Ecce jam hora undecima est, et adhuc stas, venire piger es?

CAPUT VII

9. Quomodo paterfamilias exiit vocare ad vineam suam. Ecclesia loquitur omnium gentium linguis. An forte non exiit ad te vocandum paterfamilias? Si non exiit, quid est quod loquimur? Nempe nos servi de familia ipsius sumus, conducere operarios missi sumus. Quid ergo stas? Finisti jam annorum numerum, festina ad denarium. Hoc est enim exire patremfamilias, innotescere: quoniam qui in domo est, in abdito est, non videtur ab eis qui foris sunt; cum autem exiit de domo, videtur ab eis qui foris sunt. Christus, quando non intelligitur et non agnoscitur, in secreto est: quando autem agnoscitur, exiit conducere. Ex occulto enim processit ad notitiam: notus est Christus, ubique praedicatur Christus; gloriam Christi omnia quaecumque sunt sub coelo clamant. Fuit irrisibilis quodam modo et reprehensibilis inter Judaeos, visus est humilis, contemptus est. Occultabat enim majestatem, promptam habebat infirmitatem. Contemptum est in illo quod promptum erat, nec cognitum quod occultum erat. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Numquid adhuc contemnendus est sedens in coelo, si contemptus est cum penderet in [PL38.535] ligno? Agitaverunt caput qui eum crucifixerunt, et ante crucem ejus stantes, et tanquam ad fructum suae saevitiae pervenientes, insultantes dicebant, Si Filius Dei est, descendat de cruce. Alios salvos fecit, se ipsum salvum facere non potest? Descendat de cruce, et credimus in eum (Matth. XXVII, 39-43). Non descendebat, quia latebat. Multo enim facilius poterat de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Ad nostram informationem demonstrabat patientiam, differebat potentiam, et non est agnitus. Non enim tunc exierat conducere operarios, non exierat, non innotuerat. Tertio die resurrexit, demonstravit se discipulis, ascendit in coelum, et misit Spiritum sanctum quinquagesimo die post resurrectionem, decimo post ascensionem. Missus Spiritus sanctus implevit omnes qui fuerunt in uno conclavi, centum viginti homines (Act. I, 15). Impleti illi Spiritu sancto, coeperunt loqui linguis omnium gentium, expressa est vocatio, exiit ille conducere. Coepit enim veritatis potentia omnibus innotescere. Nam tunc etiam unus accepto Spiritu sancto, etiam unus loquebatur omnium gentium linguis. Modo autem in Ecclesia ipsa unitas tanquam unus loquitur omnium gentium linguis. Ad quam linguam religio christiana non pervenit? ad quos fines non pertendit? Jam non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7): et adhuc fit mora ab eo qui stat in undecima!

CAPUT VIII

10. Desperatio et perversa spes occidunt animas. Manifestum est ergo, fratres mei, omnino manifestum est, tenete, certi estote, quoniam Deus noster Jesus Christus, quando quisque se converterit ad fidem ipsius, a via sua vel superflua vel nequissima, omnia illi praeterita dimittuntur, et omnino, tanquam donatis debitis, fiunt cum illo tabulae novae. Prorsus omnia dimittuntur. Nemo sit sollicitus, quod aliquid ei non dimittatur. Sed iterum nemo perverse sit securus. Ista enim duo occidunt animas, aut desperatio, aut perversa spes. De his duobus malis pauca audite. Nam sicut liberat bona spes, et recta spes; ita decipit perversa spes. Prius attendite quemadmodum decipiat desperatio. Sunt homines qui cum cogitare coeperint mala quae fecerunt, non sibi putant ignosci posse; et dum non putant posse sibi ignosci, dant animam jam perire, desperatione pereunt, dicentes in cogitationibus suis: Jam nulla nobis spes est; neque enim tanta illa quae commisimus donari nobis aut ignosci possunt; quare ergo non satisfacimus cupiditatibus nostris? Impleamus saltem praesentis temporis voluptatem, quia nullam habemus in futuro mercedem. Faciamus quidquid libet, etsi non licet; ut habeamus suavitatem vel temporalem, quia percipere non meremur aeternam. Talia dicentes desperando pereunt, sive antequam omnino credant, sive jam christiani et in aliqua peccata et scelera male vivendo prolapsi. Procedit ad eos Dominus vineae, et tanquam desperantes et vocanti tergum dantes, pulsat et clamat per prophetam [PL38.536] Ezechielem: In quacumque die conversus fuerit homo a via sua pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 21-22). Hac voce audita et credita, a desperatione recreantur, et ab illa altissima et profunda voragine, qua submersi fuerant, emergunt.

CAPUT IX

11. Spes perversa qua differtur conversio. Diem crastinum Deus nemini promisit. Sed his timendum est, ne in aliam voraginem incurrant, et perverse sperando moriantur, qui desperando mori non potuerunt. Mutant enim cogitationes longe quidem diversas, sed non minus perniciosas; et rursus incipiunt dicere in cordibus suis: Si quacumque die conversus fuero a via mea pessima, Deus misericors, sicut veraciter per Prophetam promisit, omnes iniquitates meas obliviscitur, quare hodie convertor, et non cras? Quare hodie, et non cras? Eat hodiernus dies sicut hesternus, sit in nequissima voluptate, sit in flagitiorum gurgite, volutetur in mortifera delectatione: cras convertar, et finis est. Respondetur tibi: Cujus rei finis? Dicis: Iniquitatum mearum. Bene, gaude, quia crastino iniquitatum tuarum erit finis. Quid, si ante crastinum tuus erit finis? Ergo bene quidem gaudes, quia propter iniquitates tuas converso tibi indulgentiam Deus promisit: sed crastinum diem tibi nemo promisit. Aut si forte promisit mathematicus, longe aliud est quam Deus. Multos mathematici fefellerunt, quia et sibi plerumque lucra promiserunt, et damna invenerunt. Ergo etiam propter istos male sperantes, procedit paterfamilias. Quemadmodum processit ad illos qui male desperaverant, et perierant desperando, et revocavit eos in spem: sic procedit etiam ad istos qui male sperando volunt perire; et dicit eis per alium librum, Ne tardes converti ad Dominum. Quomodo illis dixerat, In quacumque die iniquus conversus fuerit a via sua pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar; et tulit eis desperationem, qua jam dederant animam suam perditioni, omni modo indulgentiam desperantes: sic procedit etiam ad istos qui sperando et differendo volunt perire; et loquitur ad eos, et increpat eos, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8, 9). Ergo noli differre, noli quod patet contra te claudere. Ecce indulgentiae dator aperit tibi ostium; quid moraris? Gaudere deberes, si aperiret aliquando pulsanti: non pulsasti, et aperit, et foris remanes? Ne ergo differas. De misericordiae operibus quodam loco Scriptura dicit, Ne dixeris, Vade et revertere, cras ego dabo; cum possis continuo bene facere (Prov. III, 28): non enim scis quid contingat sequenti die. Audisti praeceptum non differendi ut in alium sis misericors, et differendo in te es crudelis? Non debes differre panem daturus, et et differs indulgentiam accepturus! Si miserando [PL38.537] alterum non differs, miserere et animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Exhibe et animae tuae eleemosynam. Non dicimus ut tu ei des, sed ne repellas manum dantis.

CAPUT X

12. Potentium amicitiam, cum saluti obest, contemnendam docet Christus. Sed aliquando homines inde sibi plurimum nocent, cum alios offendere timent. Multum valent et boni amici ad bonum, et mali amici ad malum. Ideo Dominus, ut pro salute nostra potentium amicitias contemnamus, noluit prius eligere senatores, sed piscatores. Magna artificis misericordia. Sciebat enim quia si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitas mea electa est. Si prius eligeret divitem, diceret dives: Opulentia mea electa est. Si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: Potestas mea electa est. Si prius eligeret oratorem, diceret orator: Eloquentia mea electa est. Si eligeret philosophum, diceret philosophus: Sapientia mea electa est. Interim, inquit, differantur superbi isti, multum tument. Distat autem inter magnitudinem et tumorem: utrumque grande est; sed non utrumque sanum est. Differantur ergo, inquit, isti superbi, aliqua soliditate sanandi sunt. Da mihi, inquit, prius istum piscatorem. Veni tu, pauper, sequere me; nihil habes, nihil nosti, sequere me. Idiota pauper, sequere me. Non est quod in te expavescatur, sed multum est quod in te impleatur. Tam largo fonti vas inane admovendum est. Dimisit retia piscator, accepit gratiam peccator, et factus est divinus orator. Ecce quid fecit Dominus, de quo dicit Apostolus: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam quae sint, nt ea quae sunt evacuentur (I Cor. I, 27 et 28). Denique leguntur modo verba piscatorum, et colla subduntur oratorum. Tollantur ergo de medio inanes venti; tollatur de medio fumus, qui crescendo evanescit; prorsus pro salute ista contemnantur.

13. Christo medico obediendum, contemptis potentibus qui ei adversantur. Si quisquam corpore aegrotaret in civitate, et esset ibi aliquis peritissimus medicus, amicis aegroti potentibus inimicus: si quisquam ergo in civitate aliquo periculoso morbo corporis aegrotaret, et esset in eadem civitate peritissimus medicus, amicis, ut dixi, aegrotantis potentibus inimicus, qui dicerent amico suo, Noli eum adhibere, nihil novit: dicerent autem, non judicante animo, sed invidente: nonne ille pro salute sua removeret amicorum potentium fabulas, et ut paucis diebus plus viveret, cum illorum qualibet offensione, pellendo sui corporis morbo medicum illum, quem peritissimum fama commendaverat, adhiberet?

CAPUT XI

Aegrotat humanum genus, non morbis corporis, sed peccatis. Jacet toto orbe terrarum ab oriente usque in occidentem grandis aegrotus. Ad sanandum grandem aegrotum descendit omnipotens medicus. Humiliavit se usque ad mortalem carnem, tanquam usque ad lectum aegrotantis. Dat salutis [PL38.538] praecepta, contemnitur: qui audiunt, liberantur. Contemnitur, cum dicunt amici potentes, Nihil novit. Si nihil nosset, potentia ejus gentes non impleret. Si nihil nosset, non esset antequam apud nos esset. Si nihil nosset, Prophetas ante se non mitteret. Nonne modo implentur quae ante praedicta sunt? Nonne probat medicus iste artis suae potentiam promissa complendo? Nonne per totum mundum perniciosi evertuntur errores, et tritura mundi domantur cupiditates? Nemo dicat, Antea melior erat mundus quam modo: ex quo coepit iste medicus artem suam exercere, multa hic videmus horrenda. Noli mirari. Antequam aliquis curaretur, munda a sanguine statio medici videbatur: imo jam tu hoc videns excute vanas delicias, veni ad medicum; sanitatis tempus est, non voluptatis.

14. Phrenetici, Lethargici. Curemur ergo, fratres. Si necdum medicum agnoscimus, non in eum tanquam phrenetici saeviamus, non ab eo tanquam lethargici avertamur. Multi enim saeviendo, multi dormiendo perierunt. Phrenetici sunt, qui non dormiendo insaniunt. Lethargici sunt, qui multum dormiendo premuntur. Prorsus tales sunt homines. Contra istum medicum alii saevire in eum volunt; et quoniam ipse jam in coelo sedet, membra ejus fideles in terra persequuntur. Curat et tales. Multi ex eis conversi ex inimicis facti sunt amici, ex persecutoribus facti sunt praedicatores. Tales etiam ipsos Judaeos, in se ipsum, cum hic esset, saevientes, tanquam phreneticos sanavit, pro quibus in ligno pendens oravit. Dixit enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Multi tamen eorum, sedato furore, tanquam phrenesi oppressa, cognoverunt Deum, cognoverunt Christum. Post ascensionem misso Spiritu sancto, conversi sunt ad eum quem crucifixerunt, et in Sacramento credentes sanguinem ejus biberunt, quem saeviendo fuderunt.

CAPUT XII

15. Conclusio. Habemus exempla. Persequebatur membra ejus jam sedentis in coelo Saulus: persequebatur graviter in phrenesi, mente perdita, morbo nimio. At ille una voce de coelo clamans ei, Saule, Saule, quid me persequeris? percussit phreneticum, erexit sanum; occidit persecutorem, vivificavit praedicatorem (Act. IX, 4). Etiam lethargici multi sanantur. Ipsis enim similes sunt, qui non saeviunt in Christum, nec malitiosi sunt adversus Christianos; sed tantum differendo languescunt verbis somnolentis, in lucem oculos extendere pigrescunt, et qui eos excitare volunt, molesti sunt. Recede a me, inquit languidus lethargicus, obsecro te, recede a me. Quare? Dormire volo. Sed morieris inde. Ille amore somni, Mori volo, respondet. Et charitas desuper, Nolo. Plerumque istum charitatis affectum exhibet filius etiam patri seni morituro post paucos dies, jam utique aetate finita. Si lethargicum [PL38.539] videt, et lethargico morbo premi suum patrem a medico agnoscit, dicente sibi, Excita patrem tuum, noli eum permittere dormire, si vis ut vivat: adest puer seni, pulsat, vellicat, pungit, pietate molestus est: nec mori cito permittit ipsa senectute cito moriturum; et si vixerit, gaudet filius, ut aliquanto plures dies vivat cum decessuro successurus. Quanto majore charitate nos amicis nostris molesti esse debemus, cum quibus non paucos in hoc mundo dies, sed apud Deum in aeternum vivamus? Ament ergo nos, et faciant quod audiunt per nos, et colant quem colimus et nos, ut recipiant quod speramus et nos. Conversi ad Dominum, etc.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 507-539 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22