CAPUT PRIMUM

1. Pastoribus debita reverentia. Pastorum solatia. Dominus noster Jesus Christus quod discipulis suis loquebatur illo tempore scribebatur, et nobis ad audiendum parabatur. Audivimus ergo verba ejus. Quid enim nobis prodesset, si videretur, et non audiretur? Nec modo aliquid obest, quia non videtur, et tamen auditur. Dicit ergo: Qui vos spernit, me spernit. Si solis Apostolis dixit, Qui vos spernit, me spernit; spernite nos. Si autem sermo ejus pervenit ad nos, et vocavit nos, et in eorum loco constituit nos; videte ne spernatis nos, ne ad illum perveniat injuria quam nobis feceritis. Si enim nos non timetis; illum timete qui dixit, Qui vos spernit, me spernit. Quid autem nos loquimur vobis, qui sperni nolumus a vobis, nisi ut de vestris bonis moribus gaudeamus? Periculorum nostrorum sint solatia, vestra bona opera. Vivite bene, ne moriamini male.

2. Mors quaenam vere bona vel mala sit. Nec in his verbis quae dixi, Vivite bene, ne moriamini male, attendatis eos qui forte male vixerunt, et in lectulis suis mortui sunt; et acta est pompa funeris eorum, et positi sunt in pretiosis sarcophagis, in sepulcris pulcherrime et operosissime fabricatis: et quia forte dicit sibi unusquisque vestrum, Vellem sic mori, putetis me rem vanam dicere voluisse; quoniam dixi velle me ut bene vivatis, ne male moriamini.

CAPUT II

Contra forte occurrit aliquis, qui et bene vixit, et secundum opinionem hominum male est mortuus: forte a ruina est mortuus, a naufragio mor tuus est, a bestiis mortuus est; et dicit unusquisque carnalis in corde suo, Quid est bene vivere? Ecce ille sic vixit, et sic est mortuus. Redite ergo ad cor: et si fideles estis, invenietis ibi Christum; ipse vobis loquitur ibi. Ego enim clamo: ille vero in silentio plus docet. Ego loquor per sonum sermonis: ille intus loquitur per timorem cogitationis. Ergo ipse inserat in corde vestro verbum meum: quoniam dicere ausus sum, Bene vivite, ne male moriamini. Ecce quoniam fides est in cordibus vestris, et ibi est Christus, et ipse habet docere quod ego cupio personare.

3. Divitis et Lazari contraria sors post mortem. Recordamini [PL38.612] in Evangelio divitem illum, et pauperem illum: divitem indutum purpura et bysso, et quotidianis epulis saginatum; pauperem vero illum jacentem ante januam divitis, esurientem, et de mensa ejus micas requirentem, ulceribus plenum, a canibus linctum. Recordamini ergo: unde recordamini, nisi quia ibi est Christus in cordibus vestris? Dicite mihi quid ipsum intus interrogaveritis, et responderit vobis. Sequitur enim, et dicit: Contigit mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in infernum. Cum autem in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit Lazarum requiescentem in sinu Abrahae. Tunc clamavit, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lozarum, ut intingat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam, quia crucior in hac flamma. Superbus temporis, mendicus inferni. Pauper enim ille perveniebat ad micam: ille vero non perveniebat ad guttam. De duobus ergo istis, dicite mihi, quis est bene mortuus, et quis est male mortuus? Nolite oculos interrogare, ad cor redite. Si enim oculos interrogaveritis, falsa vobis respondent. Multum enim splendida sunt, et saeculariter fucata, quae illi diviti morienti exhiberi potuerunt. Quae potuerunt agmina plangentium esse servorum et ancillarum? quae pompa clientium? qui splendor funeris? quod pretium sepulturae? Credo eum aromatibus obrutum. Quid ergo dicturi sumus, fratres, bene istum mortuum, an male mortuum? Si oculos interrogatis, optime mortuus est: si magistrum vestrum interiorem requiritis, pessime mortuus est.

CAPUT III

4. Mors unde mala censeri debet. Si ergo sic moriuntur superbi rerum suarum conservatores, et nihil inde pauperibus largientes: quomodo moriuntur qui rapiunt res alienas? Verum ergo dixi, Vivite bene, ne male moriamini, ne quomodo dives ille moriamini. Non probat malam mortem, nisi tempus post mortem. E contra attendite illum pauperem: nolite oculis, nam errabitis; fides attendat, cor videat. Constituite illum ante oculos vestros jacentem in terra ulcerosum, venientes canes lingentes ulcera ejus. Sed cum talem illum revocatis ante oculos vestros, continuo exspuitis, faciem avertitis, nares obturatis. Cordis oculis videte. Mortuus est, et ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae. Familia divitis videbatur plangens: Angeli non videbantur gaudentes. Quid ergo respondit diviti Abraham? Memento, fili, quia percepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 19-25). Nihil bonum putasti, nisi quod in ista vita habuisti. Accepisti: sed transierunt dies: et totum perdidisti, et torquendus in inferis remansisti.

CAPUT IV

5. Hortatur ad bona opera. Opportunum ergo est, fratres, ut haec vobis dicantur. Attendite pauperes, sive jacentes, sive ambulantes: attendite pauperes, facite opera bona. Qui soletis, facite: et qui non soletis, facite. Crescat numerus bene operantium: quoniam crescit et fidelium numerus. Quod [PL38.613] facitis, quantum bonum sit nondum videtis: quia et rusticanus quando seminat, segetem non videt, sed terrae credit. Tu Deo quare non credis? Veniet messis nostra. Puta quia modo laborantes agimus, laborantes operamur recepturi, sicut scriptum est: Euntes ibant et flebant, jactantes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6).

SERMO CIII. De verbis Evangelii Lucae, Et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. etc. Cap. X, V\. 38-42

CAPUT PRIMUM

1. Unitas commendatur. Verba Domini nostri Jesu Christi, quae modo ex Evangelio recitata sunt, admonent nos, esse unum aliquid quo tendamus, quando in hujus saeculi multitudine laboramus. Tendimus autem adhuc peregrinantes, nondum manentes; adhuc in via, nondum in patria; adhuc desiderando, nondum fruendo. Tamen tendamus, et sine pigritia et sine intermissione tendamus, ut aliquando pervenire valeamus.

2. Christus pascendum se praebere dignatur. Martha et Maria duae sorores erant, ambae non solum carne, sed etiam religione germanae; ambae Domino cohaeserunt, ambae Domino in carne praesenti concorditer servierunt. Suscepit eum Martha, sicut solent suscipi peregrini. Sed tamen suscepit famula Dominum, aegra Salvatorem, creatura Creatorem. Suscepit autem Spiritu pascenda, in carne pascendum. Voluit enim Dominus formam servi accipere, et accepta forma servi in illa pasci a servis, dignatione, non conditione. Nam et ista dignatio fuit, se praebere pascendum. Habebat carnem, in qua esuriret quidem, et sitiret: sed nescitis quia in eremo esurienti Angeli ministrabant (Matth. IV, 11)? Ergo quod pasci voluit, pascenti praestitit. Quid autem mirum, si et de sancto Elia praestitit viduae, quem prius corvo ministrante pascebat (III Reg. XVII, 6)? Numquid pascendo defecerat, quando ad viduam mittebat? Nequaquam. Non pascendo defecerat, quando ad viduam mittebat: sed religiosam viduam, per obsequium exhibitum servo suo, benedicere disponebat. Sic ergo susceptus est Dominus, tanquam hospes, qui in sua propria venit, et sui eum non receperunt: sed quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11); adoptans servos, et fratres faciens; redimens captivos, et faciens cohaeredes. Ne quis tamen vestrum forsitan dicat: O beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt! Noli dolere, noli murmurare quia temporibus natus es, quando jam Dominum non vides in carne: non tibi abstulit istam dignationem. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40).

CAPUT II

3. Marthae et Mariae officium utrumque bonum: melius tamen Mariae. Haec de Domino pascendo in carne, sed pascente in spiritu, pauca pro tempore dixerimus: veniamus ad causam, quam de unitate proposui. Martha Dominum pascere disponens et praeparans, circa multum ministerium occupabatur: Maria soror ejus pasci a Domino magis elegit. Deseruit quodam modo sororem suam circa multum ministerium laborantem, et sedit ipsa ad pedes Domini, et vacans audiebat verbum ejus. Auris fidelissima audierat: Vacate, et videte, quoniam ego sum Dominus (Psal. XLV, 11). Illa turbabatur, ista epulabatur: illa multa disponebat, ista unum aspiciebat. Utrumque officium bonum: sed tamen quod sit melius, quid nos dicamus? Habemus quem interrogemus, patienter audiamus. Quid sit melius, jam cum legeretur audivimus, et me commemorante iterum audiamus. Interpellat Martha hospitem, ad judicem deponit postulationem piarum querelarum, quod eam soror deseruerit, et sic laborantem in ministerio adjuvare neglexerit. Non respondente illa, sed tamen praesente, judicat Dominus. Maria causam suam tanquam otiosa judici maluit committere, nec in respondendo voluit laborare. Si enim pararet respondenti sermonem, remitteret audiendi intentionem. Respondit ergo Dominus, qui in verbo non laborabat, quia Verbum erat. Quid ergo dixit? Martha, Martha, Repetitio nominis indicium est dilectionis, aut forte movendae intentionis: ut audiret attentius, bis vocata est, Martha, Martha, audi: Tu circa multa es occupata, unum autem opus est: id est, unum necessarium est. Non unum opus quasi singulare opus: sed opus est, expedit, necessarium est; quod unum hoc elegerat Maria.

CAPUT III

4. Unum necessarium. Unum cogitate, fratres mei, et videte in ipsa multitudine si delectat, nisi unum. Ecce Deo propitio quam multi estis: quis vos ferret, nisi unum saperetis? Unde in multis quies ista? Da unum, et populus est: tolle unum, et turba est. Quid est enim turba, nisi multitudo turbata? Sed audite Apostolum: Obsecro autem vos, fratres. Multitudini dicebat: sed omnes unum facere volebat. Obsecro autem vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia (I Cor. I, 10). Et alio loco: Unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam (Philipp. II, 2, 3). Et Dominus ad Patrem de suis: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 22). Et in Actibus Apostolorum: Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum (Act. IV, 32). Ergo magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum (Psal. XXXIII, 4). Quia unum est necessarium, unum illud supernum, unum ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum. Videte nobis commendari unitatem. [PL38.615] Certe Trinitas est Deus noster. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed amborum Spiritus: et tamen ista tria non tres dii, non tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens, ipsa Trinitas unus Deus: quia unum necessarium est. Ad hoc unum non nos perducit, nisi multi habeamus cor unum.

CAPUT IV

5. Bonum Marthae, ministerium: melior pars Mariae. Bona sunt ministeria circa pauperes, et maxime circa sanctos Dei servitia debita, obsequia religiosa. Redduntur enim, non dantur, dicente Apostolo, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11)? Bona sunt, exhortamur ad haec, et in verbo Domini aedificamus vos, nolite pigri esse ad suscipiendos sanctos. Aliquando nescientes, suscipiendo quos nesciebant, Angelos susceperunt (Hebr. XIII, 2). Bona sunt haec: melius est tamen quod elegit Maria. Illud enim habet ex necessitate occupationem: istud autem ex charitate suavitatem. Vult homo occurrere quando ministrat; et aliquando non potest: quaeritur quod deest, paratur quod adest; distenditur animus. Nam si Martha ad illa sufficeret, adjutorium sororis non posceret. Multa sunt, diversa sunt, quia carnalia sunt, quia temporalia sunt: etsi bona sunt, transitoria sunt. Marthae autem quid ait Dominus? Maria meliorem partem elegit. Non tu malam, sed illa meliorem. Audi unde meliorem: Quae non auferetur ab ea. A te auferetur aliquando onus necessitatis: aeterna est dulcedo veritatis. Non auferetur ab ea quod elegit. Non aufertur, sed tamen augetur. In hac autem vita augetur, in alia vita perficietur, nunquam auferetur.

CAPUT V

6. Marthae ministerium ad Mariae quietem tendit. Caeterum tu Martha, pace tua dixerim, in bono ministerio benedicta, pro isto labore tuo mercedem quaeris, quietem. Modo occupata es circa multum ministerium, pascere vis mortalia corpora, licet sanctorum: numquid cum veneris ad illam patriam, invenies peregrinum, quem suscipias hospitio? invenies esurientem, cui panem frangas? sitientem, cui potum porrigas? aegrum, quem visites? litigantem, quem concordes? mortuum, quem sepelias? Omnia ista ibi non erunt: sed quid ibi erit? Quod Maria elegit: ibi pascemur, non pascemus. Ideo hoc ibi erit plenum atque perfectum, quod hic elegit Maria: de illa mensa opulenta, de verbo Domini micas colligebat. Nam vultis nosse quid ibi erit? Dominus ipse dicit de servis suis: Amen dico vobis, quia faciet eos recumbere, et transibit, et ministrabit illis (Luc. XII, 37). Recumbere quid est, nisi vacare? Recumbere quid est, nisi requiescere? Quid est, Transibit, et ministrabit illis? Prius transit, et sic ministrat. Sed ubi? In illo convivio superno, de quo dicit: Amen dico vobis, multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Ibi Dominus pascit, sed prius hinc transit. Nam ut noveritis, Pascha Transitus interpretatur. Venit Dominus, fecit divina, passus est humana. [PL38.616] Numquid adhuc conspuitur? numquid adhuc expalmatur? numquid adhuc spinis coronatur? numquid adhuc flagellatur? numquid adhuc crucifigitur? numquid adhuc lancea vulneratur? Transivit. Denique et Evangelium sic loquitur, quando Pascha fecit cum discipulis suis. Quid dicit Evangelium? Cum autem venisset hora, ut Jesus transiret de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Ergo ille transivit, ut pascat: nos sequamur, ut pascamur.

SERMO CIV. Rursus in illud Evangelii Lucae, ubi de Martha et Maria. Cap. X, V\. 38-42

CAPUT PRIMUM

1. Marthae et Mariae officia compararantur. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus a femina religiosa susceptum esse Dominum hospitio, eaque Martha vocabatur. Et cum esset ipsa occupata in cura ministrandi, soror ejus Maria sedebat ad pedes Domini, et audiebat verbum ejus. Laborabat illa, vacabat ista: illa erogabat, haec implebatur. Verumtamen Martha laborans multum in illa occupatione et negotio ministrandi, interpellavit Dominum, et de sorore sua conquesta est, quod eam laborantem non adjuvaret. Dominus autem pro Maria respondit Marthae; et ipse ejus factus est advocatus, qui judex fuerat interpellatus. Martha, inquit, circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Audivimus enim et interpellationem interpellantis, et sententiam judicis. Quae sententia interpellanti respondit, susceptam defendit. Erat enim Maria intenta dulcedini verbi Domini. Intenta erat Martha quomodo pasceret Dominum: intenta Maria quomodo pasceretur a Domino. A Martha convivium Domino parabatur, in cujus convivio Maria jam jucundabatur. Cum ergo Maria suaviter audiret verbum dulcissimum, et corde intentissimo pasceretur, interpellato Domino a sorore sua, quomodo putamus eam timuisse, ne diceret ei Dominus, Surge, et adjuva sororem tuam? Mira enim suavitate tenebatur: quae profecto major est mentis quem ventris. Excusata est, sedit securior. Quomodo autem excusata? Attendamus, inspiciamus, perscrutemur quod possumus; ut pascamur et nos.

2. Ministerium Marthae non reprehensum a Christo. Quid enim? putamus reprehensum esse ministerium Marthae, quam cura hospitalitatis occupaverat, quae ipsum Dominum hospitio receperat? Quomodo recte reprehendebatur, quae tanto hospite laetabatur? Hoc si verum est, dimittant homines quod ministrant egentibus; eligant sibi partem meliorem, quae non auferetur ab eis; vacent verbo, inhient doctrinae dulcedini; occupentur circa scientiam salutarem; nihil eis curae sit, quis peregrinus in vico sit, quis egeat pane, quis indumento, quis visitandus, quis redimendus, quis sepeliendus: vacent opera misericordiae, uni instetur scientiae. Si melior pars est, cur non omnes hoc [PL38.617] faciunt, quando ipsum Dominum in hac causa patronum habemus? Non enim timemus in hac re, ne offendamus ejus justitiam, cum patronam teneamus ejus sententiam.

CAPUT II

3. Melior pars Mariae. Et tamen ita non est: sed sicut dixit Dominus, ita est. Quomodo intelligis, non est: est autem quomodo intelligere debes. Ecce adverte: Circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit. Non tu malam: sed illa meliorem. Sed unde meliorem? Quia tu circa multa, illa circa unum. Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno. Multa sunt quae facta sunt, unus est qui fecit. Coelum, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, quam multa sunt! Quis ista enumeret? quis horum multitudinem cogitet? Quis haec fecit? Deus omnia. Ecce bona valde (Gen. I, 31). Bona valde quae fecit: quanto melior ille qui fecit? Attendamus igitur occupationes nostras circa multa. Necessarium est ministerium corpora refecturis. Quare hoc? Quia esuritur, quia sititur. Misericordia miseris necessaria est. Frangis panem esurienti; quia invenisti esurientem: tolle famem; cui frangis panem? Tolle peregrinationem; cui exhibes hospitalitatem? Tolle nuditatem; cui praeparas vestem? Non sit aegritudo; quem visitas? Non sit captivitas; quem redimis? Non sit rixa; quem concordas? Non sit mors; quem sepelis? In illo saeculo futuro non erunt ista mala: ergo nec ista ministeria. Bene ergo Martha circa corporalem Domini, quid dicam, necessitatem an voluntatem? ministrabat carni mortali. Sed quis erat in carne mortali? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ecce quod Maria audiebat. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14). Ecce Martha cui ministrabat. Ergo, Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Hoc enim elegit, quod semper manebit: non auferetur ab ea. Circa unum se voluit occupari. Jam tenebat: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Sedebat ad pedes capitis nostri. Quanto humilius sedebat, tanto amplius capiebat. Confluit enim aqua ad humilitatem convallis, denatat de tumoribus collis. Non ergo Dominus opus reprehendit, sed munus distinxit. Circa multa es occupata: porro unum est necessarium. Jam hoc sibi Maria elegit. Transit labor multitudinis, et remanet charitas unitatis. Ergo quod elegit, non auferetur ab ea. A te autem quod elegisti: utique hoc sequitur, utique hoc subintelligitur: a te quod elegisti auferetur. Sed bono tuo auferetur, ut quod melius est detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa jam in portu est.

CAPUT III

4. Duae vitae in Martha et Maria figuratae. Videtis ergo, charissimi, et quantum arbitror, jam intelligitis, in his duabus mulieribus, quae ambae fuerant Domino gratae, ambae amabiles, ambae discipulae: videtis ergo, et magnum aliquid intelligitis, quicumque intelligitis, quod audire et scire debetis, etiam qui non intelligitis; in his duabus mulieribus, duas vitas esse figuratas, praesentem et futuram, laboriosam et quietam, aerumnosam et beatam, temporalem et aeternam. Duae sunt vitae: de illis vos [PL38.618] copiosius cogitate. Quid habeat haec vita, non dico mala, non iniqua, non nefaria, non luxuriosa, non impia; sed laboriosa et aerumnis plena, timoribus castigata, tentationibus sollicita: hanc ipsam innocentem vitam dico, qualem decebat habere Martham: hanc ergo, quantum potestis, inspicite; et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur cogitate. Vita vero iniqua aberat ab illa domo, nec cum Martha erat, nec cum Maria: et si aliquando fuit, Domino intrante fugit. Remanserunt ergo in illa domo, quae susceperat Dominum, in duabus feminis duae vitae, ambae innocentes, ambae laudabiles: una laboriosa, altera otiosa; nulla facinorosa, nulla desidiosa. Ambae innocentes, ambae, inquam, laudabiles, sed una laboriosa, altera otiosa: nulla facinorosa, quam cavere debet laboriosa; nulla desidiosa, quam cavere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istae duae vitae, et ipse fons vitae. In Martha erat imago praesentium, in Maria futurorum. Quod agebat Martha, ibi sumus: quod agebat Maria, hoc speramus. Hoc agamus bene, ut illud habeamus plene. Nam quid inde habemus? In quantum habemus? Quamdiu hic sumus, quantum est quod inde habemus? Nam et modo inde aliquid agimus, remoti a negotiis, sepositis familiaribus curis, convenistis, statis, auditis. In quantum hoc agitis, Mariae similes estis. Et facilius vos quod agit Maria, quam ego qui praerogo. Si quid tamen dico, Christi est: ideo vos pascit, quia Christi. Quia panis communis est, unde et ego vobiscum vivo. Nunc autem vivimus, si vos, fratres, statis in Domino (I Thess. III, 8). Nolo in nobis, sed in Domino. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).

SERMO CV. De verbis Evangelii Lucae, Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, etc., cap. XI V\. 5-13

CAPUT PRIMUM

1. Ad petendum a Deo, similitudinibus Christus hortatur. Audivimus nos exhortantem Dominum nostrum, coelestem magistrum, et fidelissimum consiliarium, eumdem hortatorem, ut petamus, et datorem cum petimus. Audivimus eum in Evangelio hortantem nos eum petere instanter, et pulsare usque ad similitudinem improbitatis. Proposuit enim nobis, exempli gratia: Si quis vestrum haberet amicum, a quo nocte peteret tres panes, cum illi amicus de via venisset, et quod ei apponeret non haberet: si autem ille respondeat jam se requiescere, et servos suos secum, nec debere illius precibus inquietari, ille autem pulsando instet et perseveret, nec pudore territus abscedat, sed necessitate coactus immineat: surrecturum illum, etsi non propter amicitiam, certe propter illius improbitatem, et daturum ei quantos voluerit. Quantos autem voluit? Nihil plus ille voluit quam tres. In hac ergo similitudine adjunxit hortationem Dominus, et omnino stimulavit [PL38.619] nos petere, quaerere, pulsare, donec accipiamus quod petimus, quod quaerimus, quod pulsamus, usus exemplo a contrario: sicut de illo judice qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur, et tamen cum eum quaedam vidua interpellaret quotidie, taedio victus dedit quod beneficio non potuit invitus (Luc. XVIII, 1-8). Dominus autem noster Jesus Christus inter nos petitor, cum Patre dator, non utique nos tantum hortaretur ut peteremus, nisi dare vellet. Erubescat humana pigritia: plus vult ille dare, quam nos accipere: plus vult ille misereri, quam nos a miseria liberari: et utique si non liberati fuerimus, nos miseri remanebimus. Nam ille quod nos hortatur, propter nos hortatur.

CAPUT II

2. Amicus de via veniens reficiendus. Evigilemus, et hortanti credamus, promittenti obsequamur, et ad dantem gaudeamus. Fortassis enim et nobis aliquando venit amicus de via, et non invenimus quod ei apponeremus; et necessitatem passi sumus, et accepimus et nobis et illi. Fieri enim non potest, nisi ut aliquis passus fuerit amicum aliquid interrogantem, quod respondere non possit: et tunc se invenit non habere, quando coactus est dare. Venit tibi amicus de via, id est, de vita hujus saeculi, in qua omnes velut peregrini transeunt, nec ullus quasi possessor manet; sed omni homini dicitur: Refectus es, transi; age iter, da venturo locum (Eccli. XXIX, 33). Aut forte de via mala, hoc est, de vita mala, fatigatus nescio quis amicus tuus, non inveniens veritatem, qua audita et percepta beatus fiat, sed lassatus in omni cupiditate et egestate saeculi, venit ad te, tanquam ad christianum, et dicit: Redde mihi rationem, fac me Christianum. Et interrogat quod forte tu per simplicitatem fidei nesciebas: et non est unde reficias esurientem, et te admonitus invenis indigentem; et cum vis docere, cogeris discere: et dum erubescis eum qui interrogavit, quod quaerebat non in te inveniens, compelleris quaerere, ut merearis invenire.

3. Amicus alius media nocte interpellatus ut det tres panes. Et ubi quaeras? Ubi, nisi in dominicis Libris? Fortassis quod ille interrogavit, in libro positum est, sed obscurum est. Forte dixit hoc Apostolus in Epistola sua. Sic dixit, ut legere possis, intelligere non possis: transire non permitteris. Urget enim interrogator; ipsum Paulum, aut Petrum, aut aliquem prophetam interrogare non sineris. Jam enim requiescit familia ista cum Domino suo, et saeculi hujus ignorantia valida est, hoc est, nox media, et urget amicus esuriens. Tibi forte sufficiebat simplex fides, illi non sufficit. Numquid deserendus est? numquid de domo projiciendus est?

CAPUT III

Ergo ad ipsum Dominum, ad ipsum cum quo familia requiescit, pulsa orando, pete, insta. Non quomodo amicus ille in similitudine positus, taedio victus surget et dabit. Dare vult: tu pulsans nondum accepisti; pulsa, dare vult. Et quod dare vult, differt, ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum.

[PL38.620] 4. Tres panes dati. Cum autem perveneris ad tres panes, hoc est, ad cibum et intelligentiam Trinitatis, habes et unde vivas, et unde pascas. Nec peregrinum venientem de via reformides, sed excipiendo civem domesticum facias: nec timeas ne finias. Non panis ille finietur, sed indigentiam tuam finiet. Panis est, et panis est, et panis est: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus. Aeternus Pater, coaeternus Filius, coaeternus Spiritus sanctus. Incommutabilis Pater, incommutabilis Filius, incommutabilis Spiritus sanctus. Creator et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pastor et vitae dator, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Cibus et panis aeternus, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Disce, et doce; vive, et pasce. Deus qui tibi dat, nihil melius quam se tibi dat. Avare, quid aliud quaerebas? Aut si aliud petas, quid tibi sufficit, cui Deus non sufficit?

CAPUT IV

5. Fides, spes, charitas, Dei dona. Sed opus est ut habeas charitatem, habeas fidem, habeas spem: ut possit tibi dulce esse quod datur. Et haec ipsa tria sunt, fides, spes, charitas. Et haec ipsa dona Dei sunt. Nam fidem ab ipso accepimus: Sicut Deus, inquit, unicuique partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Et spem ab ipso accepimus, cui dicitur: In quo spem dedisti mihi (Psal. CXVIII, 49). Et charitatem ab ipso accepimus, de quo dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Sed haec itidem tria aliquantulum sunt diversa; sed omnia Dei dona. Manent enim tria haec, fides, spes, charitas: major autem horum charitas (I Cor. XIII, 13). In illis panibus non est dictus aliquis panis major aliis: sed simpliciter petiti, et dati tres panes.

6. Tria eadem rursus significata. Panis, charitas. Piscis, fides. Ecce alia tria: Quis est vestrum, a quo petit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut quis est vestrum, a quo petit piscem, numquid serpentem porriget ei? Aut a quo petit ovum, numquid porriget ei scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Tria ergo rursus ista consideremus, ne forte ibi sint illa tria, fides, spes, charitas: major autem horum charitas. Pone ergo tria, panem, piscem, ovum: major horum panis. Ideo bene panem intelligimus in his tribus charitatem. Propterea pani lapidem opposuit, quia duritia contraria est charitati. Piscem fidem intelligimus. Dixit quidam sanctus, et nos dicere delectat: Piscis bonus, pia est fides. Vivit inter fluctus, nec frangitur aut solvitur fluctibus. Vivit inter tentationes tempestatesque hujus saeculi, pia fides: saevit mundus, et integra est. Tantum contrarium fidei serpentem illum observa. In fide enim desponsata est illa, cui dicitur in Canticis canticorum: Veni de Libano, sponsa mea, veniens et pertransiens ab initio fidei (Cant. IV, 8). Ideo et desponsata, quia desponsationis initium fides est. Promittitur enim ab sponso aliquid, et promissa fide detinetur. Opposuit autem Dominus serpentem pisci, diabolum fidei. Propterea [PL38.621] desponsatae huic dicit Apostolus, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo: et, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3); id est, quae est in fide Christi. Habitare enim, inquit, Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Diabolus ergo non corrumpat fidem, non devoret piscem.

CAPUT V

7. Ovum, spes. Restat spes, quae, quantum mihi videtur, ovo comparatur. Spes enim nondum pervenit ad rem: et ovum est aliquid, sed nondum est pullus. Quadrupedes ergo filios pariunt, aves autem spem filiorum. Spes ergo ad hoc nos hortatur, ut praesentia contemnamus, futura exspectemus; ea quae retro sunt obliviscentes, cum Apostolo in anteriora extendamur. Sic enim dicit: Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Nihil ergo tam inimicum est spei, quam retro respicere, id est, in eis rebus, quae praeterlabuntur et transeunt, spem ponere: sed in his quae nondum datae sunt, sed dandae quandoque nunquam transibunt. Quando autem scatet tentationibus mundus, velut pluvia Sodomae sulfurea, metuendum est exemplum uxoris Loth. Retro enim respexit; et ubi respexit, ibi remansit. In salem conversa est (Gen. XIX, 26), ut prudentes condiret exemplo. Apostolus Paulus de hac spe ita loquitur: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Quod enim videt quis, quid sperat? ovum est. Est ovum, et pullus nondum est. Et testudine tectum est: non videtur, quia operitur: cum patientia exspectetur; fervescat, ut viviscat. Intende, extendere in anteriora, obliviscere praeterita. Quae enim videntur, temporalia sunt. Non respicientes, inquit, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). In illa ergo quae non videntur, extende spem: exspecta, sustine. Noli retro respicere. Ovo tuo scorpium time. Vide quia de cauda percutit, quam retro habet. Non ergo scorpius perimat ovum tuum, mundus iste spem tuam, ut ita dicam, veneno eo contrario, quo retrario. Quanta tibi loquitur mundus, quanta post dorsum strepit, ut retro respicias: id est, ut in rebus praesentibus (nec praesentibus; non enim dicenda sunt praesentia nunquam stantia) spem tuam ponas; et ab eo quod promisit Christus et nondum dedit, sed quia fidelis est dabit, avertas animum tuum, et velis requiescere in mundo pereunte.

CAPUT VI

8. Clades et vastationes quomodo Christianis utiles. Ideo enim Deus felicitatibus terrenis amaritudines miscet, ut alia quaeratur felicitas, cujus dulcedo non est fallax: et de ipsis amaritudinibus conatur mundus avertere ab eo quod intendis in anteriora, et retro convertere. De ipsis amaritudinibus, de ipsis tribulationibus murmuras, et dicis: [PL38.622] Ecce pereunt omnia christianis temporibus. Quid strepis? Non hoc promisit mihi Deus, quod ista non peribunt: non hoc mihi promisit Christus. Aeterna promisit aeternus: si credidero, ex mortali fiam aeternus. Quid strepis, o munde immunde? quid strepis? Quid avertere conaris? Tenere vis periens: quid faceres, si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus alimenta mentiris? Ego si habeo spem, si teneo spem, ovum meum non est ab scorpione percussum. Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Felix sit mundus, evertatur mundus: Benedicam Dominum, qui fecit mundum. Benedicam prorsus. Secundum carnem bene sit, secundum carnem male sit: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Nam si benedico quando bene est, et blasphemo quando male est; suscepi scorpionis aculeum, compunctus retro respexi; quod absit a nobis. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21).

CAPUT VII

9. Civitas et regnum in coelis aeternum eos manent. Manet civitas quae nos carnaliter genuit. Deo gratias. Utinam et spiritualiter generetur, et nobiscum transeat ad aeternitatem. Si non manet civitas quae nos carnaliter genuit, manet quae nos spiritualiter genuit. Aedificans Jerusalem Dominus (Psal. CXLVI, 2). Numquid dormitando aedificium suum perdidit, aut non custodiendo hostes admisit? Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Et quam civitatem? Non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Quid est Israel, nisi semen Abrahae? Quid est semen Abrahae? nisi Christus? Et semini tuo, inquit, quod est Christus. Et nobis quid? Vos autem Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 16, 29). In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Civitas sancta, civitas fidelis, civitas in terra peregrina, in coelo fundata est. O fidelis, noli corrumpere spem, noli amittere charitatem, accinge lumbos tuos, ascende, praetende lucernas tuas, exspecta Dominum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Quid expavescis, quia pereunt regna terrena? Ideo tibi coeleste promissum est, ne cum terrenis perires. Nam ista peritura praedicta sunt, praedicta omnino. Non enim negare possumus quod praedictum est. Dominus tuus quem exspectas, dixit tibi: Exsurget gens super gentem, et regnum super regnum (Marc. XIII, 8). Habent mutationes terrena regna: veniet ille de quo dictum est, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33).

10. Terreno regno aeternitas adulatorie promissa. Qui hoc terrenis regnis promiserunt, non veritate ducti sunt, sed adulatione mentiti sunt. Poeta illorum quidam induxit Jovem loquentem, et ait de Romanis, His ego nec metas rerum, nec tempora pono: Imperium sine fine dedi. (Virgil. lib. 1, Aeneid. vers. 278, 279.) Non plane ita respondet veritas. Regnum hoc, quod [PL38.623] sine fine dedisti, o qui nihil dedisti, in terra est, an in coelo? Utique in terra. Et si esset in coelo, Coelum et terra transient (Luc. XXI, 33). Transient quae fecit ipse Deus; quanto citius quod condidit Romulus? Forte si vellemus hinc exagitare Virgilium, et insultare, quare hoc dixerit; in parte tolleret nos, et diceret nobis: Et ego scio; sed quid facerem qui Romanis verba vendebam, nisi hac adulatione aliquid promitterem quod falsum erat? Et tamen et in hoc cautus fui, quando dixi, »Imperium sine fine dedi,« Jovem ipsorum induxi, qui hoc diceret. Non ex persona mea dixi rem falsam, sed Jovi imposui falsitatis personam: sicut Deus falsus erat, ita mendax vates erat. Nam vultis nosse quia ista noveram? Alio loco, quando non Jovem lapidem induxi loquentem, sed ex persona mea locutus sum, dixi: Non res Romanae perituraque regna. (Virgil. Georg. lib. 2, vers. 498.) Videte quia dixi peritura regna. Dixi peritura regna, non tacui. Peritura, veritate non tacuit: semper mansura, adulatione promisit.

CAPUT VIII

11. Constantia in ferendis adversis. Sursum cor. Gallina evangelica. Non ergo deficiamus, fratres: finis erit terrenis omnibus regnis. Nunc si finis est, Deus videt. Forte enim nondum est, et infirmitate quadam, vel misericordia, vel miseria hoc optamus, ut nondum sit: numquid tamen ideo non erit? Figite spem in Deum, aeterna concupiscite, aeterna exspectate. Christiani estis, fratres, christiani sumus. Non ad delicias Christus in carnem descendit: toleremus potius praesentia quam diligamus: adversorum est manifesta pernicies, prosperorum falsa blandities. Time mare et quando malacia est. Omnino non frustra audiamus, sursum cor. Quid ponimus cor in terra, cum videamus quia evertitur terra? Nos non possumus nisi exhortari vos, ut habeatis quod dicatis, et quod pro spe vestra respondeatis insultatoribus et blasphematoribus nominis christiani. Nemo vos murmurando avertat ab exspectatione futurorum. Omnes qui propter istas adversitates blasphemant Christum nostrum, cauda scorpionis sunt. Nos ovum nostrum sub alis illius gallinae ponamus evangelicae, quae clamat: Jerusalem, Jerusalem, illi falsae et perditae, quoties volui colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matt. XXIII, 37)? Non nobis dicatur, Quoties volui, et noluisti? Illa enim gallina divina Sapientia est: sed assumpsit carnem, ut pullis congrueret. Videte gallinam hispidam plumis, dimissis alis, voce fracta, et quassa, et lassa, et languida congruere parvulis suis. Ovum ergo nostrum, id est, spem nostram sub alis illius gallinae ponamus.

CAPUT IX

12. Romae vastatio religioni christianae sive idololatriae exstinctioni falso tributa. Animadvertistis forte, quomodo gallina concidat scorpionem. Utinam ergo et istos blasphemantes, in terra reptantes, de cavernis prodeuntes, et male pungentes, illa [PL38.624] gallina concidat et devoret, in corpus suum trajiciat, et in ovum vertat. Non irascantur: commoti videmur; sed maledicta maledictis non reddimus. Maledicimur et benedicimus, blasphemati deprecamur (I Cor. IV, 12, 13). Sed non dicat de Roma, dictum est de me: O si taceat de Roma: quasi ego insultator sim, et non potius Domini deprecator, et vester qualiscumque exhortator. Absit a me, ut insultem. Avertat Deus a corde meo, et a dolore conscientiae meae. Ibi multos fratres non habuimus? non adhuc habemus? Portio peregrinantis Jerusalem civitatis non ibi magna degit? non ibi temporalia pertulit? sed aeterna non perdidit. Quid ergo dico, cum de illa non taceo, nisi quia falsum est quod dicunt de Christo nostro, quod ipse Romam perdiderit, quod dii lapidei Romam tuebantur et lignei? Adde pretium, aerei. Adde plus, argentei et aurei: Idola gentium argentum et aurum. Non dixit, Lapis; non dixit, Lignum; non dixit, Testa: sed quod pro magno habent, argentum et aurum. Tamen ipsum argentum et aurum oculos habent, et non vident (Psal. CXIII, 4, 5). Dii aurei et dii lignei ad pretium dispares sunt: ad habere oculos et non videre, pares sunt. Ecce qualibus Romam docti homines custodibus commiserunt, habentibus oculos, et non videntibus. Aut si Romam servare potuerunt, quare ipsi ante perierunt? Inquiunt: Tunc periit Roma. Tamen perierunt. Non, inquiunt, ipsi perierunt, sed simulacra eorum. Quomodo ergo custodirent tecta vestra, qui non potuerunt custodire simulacra sua? Alexandria olim tales deos perdidit. Constantinopolis ex quo condita est in magnam civitatem, quoniam a christiano imperatore condita est, olim deos ipsos falsos perdidit: et tamen et crevit, et crescit, et manet. Quamdiu vult Deus, manet. Non enim et illi civitati, quia hoc dicimus, aeternitatem promittimus. Carthago in nomine Christi manet, et olim eversa est Coelestis, quia non fuit coelestis, sed terrestris.

CAPUT X

13. Eversis idolis non exinde Romanam cladem accidisse. Et illud quod dicunt non est verum, quia continuo diis perditis Roma capta est, afflicta est. Prorsus non est verum: ante simulacra ipsa eversa sunt; et sic victi sunt Gothi cum Rhadagayso. Mementote, fratres, mementote: non est longum, pauci anni sunt, recordamini. Eversis in urbe Roma omnibus simulacris, Rhadagaysus rex Gothorum cum ingenti exercitu, multo numerosiore quam Alarici fuit, venit. Paganus homo erat Rhadagaysus: Jovi sacrificabat quotidie. Nuntiabatur ubique quod a sacrificiis non desisteret Rhadagaysus. Tunc omnes isti: Ecce nos non sacrificamus, ille sacrificat, vinci [PL38.625] habemus a sacrificante, quibus non licet sacrificare. Deus ostendens quia non in istis sacrificiis est ipsa temporalis salus, ipsa regna terrena, victus est Rhadagaysus, adjuvante Domino, miro modo. Postea venerunt Gothi non sacrificantes, etsi fide christiana non Catholici, tamen idolis inimici; venerunt idolis adversantes, et ipsi ceperunt: vicerunt de idolis praesumentes, et perdita idola adhuc quaerentes, et perditis adhuc sacrificare cupientes. Sed ibi erant et nostri, et afflicti sunt: sed noverant dicere, Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII, 2). Afflicti sunt in regno terreno: sed regnum coelorum non perdiderunt: imo ad illud capessendum exercitatione tribulationum meliores effecti sunt. Et si in tribulationibus non blasphemaverunt, tanquam integra vasa de fornace exierunt, et dominica benedictione repleti sunt. Isti autem blasphematores, terrena sectantes, terrena desiderantes, in terrenis spem ponentes, cum ista velint nolint perdiderint, quid tenebunt? ubi remanebunt? Foris nihil, intus nihil: inanis arca, inanior conscientia. Ubi requies? ubi salus? ubi spes? Veniant ergo, desinant blasphemare, discant adorare: scorpii pungentes a gallina comedantur, in corpus trajicientis convertantur; in terra exerceantur, in coelo coronentur.

SERMO CVI. De verbis Evangelii Lucae, Nunc vos, Pharisaei, quod foris est paropsidis lavatis, etc., cap. XI, V\. 39-42

CAPUT PRIMUM

1. Pharisaeorum exterior mundities. Audistis sanctum Evangelium, quomodo Dominus Jesus, in eo quod Pharisaeis dicebat, suos utique discipulos commonebat, ne in corporis mundatione putarent esse justitiam. Omni enim die Pharisaei, antequam pranderent, abluebant se aqua: quasi quotidiana lavatio possit cordis esse mundatio. Denique quales essent, ostendit. Ille dicebat qui videbat: non enim tantum facies eorum, sed etiam interiora cernebat. Denique ut hoc sciatis, ille Pharisaeus cui respondit Christus, apud se ipsum cogitavit, voce non sonuit, et ille tamen audivit. Apud se enim reprehendit Dominum Christum, quia sic venit ad convivium ejus non lotus. Ille cogitabat, hic audiebat, ideo respondebat. Quid ergo respondit? Nunc vos, Pharisaei, quod foris est paropsidis lavatis: intus autem pleni estis dolo et rapina. O venire ad prandium! quomodo non pepercit homini a quo fuerat invitatus? Magis objurgando pepercit, ut correcto in judicio parceret. Deinde quid ostendit nobis? Quia et Baptismum, quod semel adhibetur, per fidem mundat. Fides autem intus est, non foris. Unde dicitur et legitur in Actibus Apostolorum, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Et apostolus Petrus in Epistola sua ita loquitur: Sic, inquit, et vobis dedit similitudinem de arca Noe, quomodo octo animae salvae factae sunt per aquam. Et adjunxit: Sic et vos simili forma Baptisma salvos faciet; non carnis depositio [PL38.626] sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Pet. III, 20, 21). Hanc conscientiae bonae interrogationem Pharisaei contemnebant, et quod erat foris lavabant: intus inquinatissimi permanebant.

CAPUT II

2. Eleemosyna an sine fide mundare possit. Et quid eis ait postea? Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Laudata est eleemosyna, facite et probate. Sed paulisper attendite: Pharisaeis dictum est. Pharisaei isti Judaei erant, quasi egregii Judaeorum. Nobiliores enim atque doctiores tunc Pharisaei vocabantur. Baptismo Christi abluti non erant: in Christum Filium Dei unigenitum, qui inter illos ambulabat, et ab eis non agnoscebatur, nondum crediderant. Quomodo ergo eis dicit, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Si audirent illum Pharisaei, et darent eleemosynas, jam secundum verbum ejus munda illis essent omnia; quid opus erat ut crederent in eum? Si autem mundari non possent, nisi credentes in eum qui fide mundat cor; quid est, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Attendamus, et forte ipse exponit?

3. Eleemosynae Pharisaeorum insufficientes. Cum haec dixisset, sine dubio cogitaverunt illi quia dabant eleemosynas. Et quomodo dabant? Omnia sua decimabant, de omnibus suis fructibus decimam partem detrahebant, et ipsam dabant. Non facile hoc aliquis facit Christianus. Ecce quod faciebant Judaei. Non triticum solum, sed et vinum et oleum: neque hoc solum, sed etiam et res contemptibiles propter praeceptum Dei, cuminum, rutam, mentam et anethum totum decimabant: id est, decimam partem detrahebant, et eleemosynas dabant. Credo ergo quia revocaverunt ad se, et putaverunt Dominum Christum inaniter loqui, quasi eis qui non facerent eleemosynas: cum ipsi scirent opera sua, quod et minutissima et contemptibilia fructuum suorum decimabant, et eleemosynas dabant. Irriserunt illum apud se talia dicentem, quasi hominibus qui eleemosynas non facerent.

CAPUT III

Hoc Dominus sciens, continuo subjunxit: Verumtamen vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui decimatis mentam, cuminum et rutam, et omne olus. Ut sciatis, novi eleemosynas vestras. Certe istae sunt eleemosynae vestrae, istae sunt decimae: etiam minuta quaeque et contemptibilia fructuum vestrorum decimatis: Et relinquitis graviora Legis, judicium et charitatem. Attendite. Reliquistis judicium et charitatem, et decimatis olera. Non est hoc facere eleemosynam. Et haec, inquit, oportet facere, et illa non omittere. Quae facere? Judicium et charitatem, justitiam et misericordiam; et illa non omittere. Facite illa: sed ista praeponite.

CAPUT IV

4. Vera eleemosyna quae fieri jubetur. Si haec ita sunt, quid illis dixit, Facite eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Quid est, Facite eleemosynam? Facite misericordiam. Quid est, Facite misericordiam? Si intelligis, a te incipe. Quomodo enim es misericors alteri, si crudelis sis tibi? Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Facite veram eleemosynam. Quid est eleemosyna? Misericordia, Audi [PL38.627] Scripturam: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Fac eleemosynam, miserere animae tuae placens Deo. Mendicat ante te anima tua, redi ad conscientiam tuam. Quicumque male vivis, quicumque infideliter vivis, redi ad conscientiam tuam: et ibi invenis mendicantem animam tuam, invenis egentem, invenis pauperem, invenis aerumnosam, invenis forte nec egentem, sed egestate obmutescentem. Nam si mendicat, esurit justitiam. Quando inveneris talem animam tuam (intus in corde tuo sunt illa), fac prius eleemosynam, da illi panem. Quem panem? Si Pharisaeus interrogaret, diceret illi Dominus: Fac eleemosynam cum anima tua. Hoc enim illi dixit; sed ille non intellexit, quando enarravit illis eleemosynas quas faciebant, et putabant latere Christum; et ait illis: Novi quia facitis; decimatis mentam et anethum, cuminum et rutam: sed ego alias eleemosynas loquor: contemnitis judicium et charitatem. In judicio et charitate fac eleemosynam cum anima tua. Quid est in judicio? Respice, et inveni; displice tibi, pronuntia in te. Et quid est charitas? Dilige Dominum Deum in toto corde tuo, et tota anima tua, et tota mente tua; dilige proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37, 39): et fecisti misericordiam prius cum anima tua, in conscientia tua. Hanc autem eleemosynam si praetermittis, da quod vis, dona quantum vis; retrahe de fructibus tuis, non decimas, sed dimidias; novem partes da, et unam tibi dimitte: nihil facis, quando tecum non facis, et tecum pauper es. Anima tua vescatur, ne fame pereat. Da illi panem. Quem panem, inquit? Ipse tecum loquitur. Tu si audires, et intelligeres, et crederes Domino, ipse tibi diceret: Ego sum panis vivus, qui descendi de coelo (Joan. VI, 41). Nonne istum panem primum dares animae tuae, et faceres cum illa eleemosynam? Si ergo credis, debes facere, ut prius pascas animam tuam. Crede in Christum; et mundabuntur quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CVII. De verbis Evangelii Lucae, Dico vobis, abstinete ab omni avaritia. Cap. XII, V\. 13-21

CAPUT PRIMUM

1. Praeceptum de cavenda omni avaritia. Qui Deum timetis, non dubito quin verbum ejus cum timore audiatis, et cum hilaritate faciatis; ut quod promisit, modo speretis, post accipiatis. Dominum modo audivimus praecipientem nobis, Christum Jesum filium Dei. Praecepit nobis Veritas, quae nec fallit, nec fallitur: audiamus, timeamus, caveamus. Quid ergo praecepit? Dico, inquit, vobis, abstinete ab omni avaritia. Quid est, ab omni avaritia? Quid est, ab omni? Quare addidit, ab omni? Posset enim sic dicere, Cavete ab avaritia. Pertinuit ad eum, ut [PL38.628] adderet, ab omni; et diceret, Cavete ab omni avaritia.

2. Qua occasione datum a Christo. Quare hoc dixerit, velut occasio ipsa unde natus est sermo, apparet nobis in sancto Evangelio. Interpellavit enim eum quidam contra fratrem suum, qui totum patrimonium abstulerat, et fratri suo partem suam non reddebat. Quam bonam ergo causam habuerit iste interpellator, advertitis. Non enim rapere quaerebat aliena, sed sua a parentibus sibi relicta quaerebat: ipsa Domino interpellato et judicante poscebat. Habebat iniquum fratrem: sed justum judicem invenerat contra iniquum fratrem. Deberet ergo perdere in tam bona causa istam occasionem? Aut quis diceret fratri ejus, Redde partem suam fratri tuo, si Christus non diceret? Ille judex hoc dicturus erat, quem forte frater ditior et raptor praemio corrumpebat? Miser ergo et paternis opibus destitutus tali ac tanto judice invento accedit, interpellat, rogat, causam suam brevissime exponit. Utquid enim opus erat causam perorare, quando ei loquebatur, qui cor poterat et videre? Domine, inquit, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Non ei dixit Dominus, Veniat frater tuus. Sed nec misit, ut adesset, aut cum adfuisset, interpellatori dixit, Proba quod dicebas. Petebat dimidiam haereditatem, petebat in terra dimidiam: in coelo Dominus offerebat totam. Plus Dominus dabat, quam ille postulabat.

CAPUT II

3. Dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Causa justa, causa brevis. Sed audiamus et judicantem et docentem. Homo, ait, Homo: qui enim pro magno habes istam haereditatem, quid es nisi homo? Volebat illum facere aliquid plus quam est homo. Quid plus illum volebat facere, cui volebat avaritiam tollere? Quid eum plus volebat facere? Dico vobis: Ego dixi, dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI). Ecce quod eum volebat facere, inter deos numerare qui avaritiam non habet. Homo, quis me constituit divisorem inter vos? Et Paulus apostolus servus ipsius, quando dicebat, Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, nolebat esse divisor. Denique monuit eos qui ad ipsius nomen currebant, et Christum dividebant: Unusquisque vestrum dicit, Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 10-13)? Videte ergo, quam mali sint homines, qui volunt esse divisum, qui noluit esse divisor. Quis me, inquit, constituit divisorem inter vos?

CAPUT III

4. Avaritiae damnatur qui vel sua cupide servat, Petisti beneficium: audi consilium. Ego dico vobis, cavete ab omni cupiditate. Forte, inquit, tu avarum et cupidum diceres, si quaereret aliena: ego autem dico, cupide et avare non appetas nec tua. Hoc est, ab omni. Cavete, inquit, ab omni avaritia. Magnum pondus. Si forte hoc pondus infirmis imponitur; rogetur ut qui imponit, vires dare dignetur. [PL38.629] Non enim leviter habendum est, fratres mei, quando Dominus noster, Redemptor noster, Salvator noster, qui mortuus est pro nobis, qui sanguinem suum pretium dedit, ut redimeret nos, advocatus et judex noster; non est leve, quando dicit, Cavete. Novit ille quantum mali sit: nos non novimus; illi credamus. Cavete, inquit. Quid? unde? Ab omni avaritia. Meum servo, non alienum tollo. Cavete ab omni avaritia. Non solum avarus est qui rapit aliena; sed et ille avarus est qui cupide servat sua. Sed si sic culpatur qui cupide servat sua; quomodo damnatur qui rapit aliena? Cavete, inquit, ab omi cupiditate: quia non in abundantia hominis est vita ejus ex his quae ibi habet. Multa qui recondit, quantum inde tollit ut vivat? Cum tulerit inde, et quodam modo cogitatione separaverit quod sufficiat unde vivat, videat caetera cui remaneant: ne forte cum servas unde vivas, colligas unde moriaris. Ecce Christus, ecce veritas, ecce severitas. Cavete, dicit veritas: Cavete, dicit severitas. Si non amas veritatem, time severitatem. Non in abundantia hominis est vita ejus ex his quae habet. Crede illi, non te fallit. Contra tu dicis? Imo in abundantia hominis est vita ejus ex his quae habet. Ille te non fallit: tu te fallis.

CAPUT IV

5. Dives imprudens qui reservare proponit, non erogare. Ex hac ergo occasione, quia interpellator ille partem suam quaerebat, non alienam invadere cupiebat, nata est ista sententia Domini, ut non diceret, Cavete ab avaritia, sed adderet, ab omni avaritia. Parum fuit: dat alterum exemplum de quodam divite, cui successerat regio. Erat, inquit, homo dives, cui successerat regio. Quid est, successerat? Magnos fructus attulerat regio quam possidebat. Quam magnos fructus? Ut non inveniret ubi poneret: factus est subito per abundantiam angustus, avarus antiquus. Quot enim anni jam transierant, et tamen horrea illa suffecerant? Tantum ergo natum est, ut loca non sufficerent quae solebant. Et quaerebat consilium miser, non quomodo erogaret quod plus natum erat, sed quomodo reservaret: et cogitando invenit consilium. Quasi sapiens sibi visus est, inveniendo consilium. Prudenter cogitavit, sapienter vidit. Quid vidit sapienter? Destruam, inquit, horrea vetera, et faciam nova ampliora, et implebo ea: et dico animae meae. Quid dicis animae tuae? Anima, habes multa bona in annos plurimos reposita, requiesce, manduca, bibe, epulare. Hoc dixit sapiens inventor consilii animae suae.

CAPUT V

6. Animae consulendum non ut habeat bona, sed ut ipsa sit bona. Et Deus ad illum: qui nec cum stultis loqui dedignatur. Aliquis vestrum forte dicat: Et quomodo Deus cum stulto locutus est? O fratres mei, cum quantis stultis hic loquitur, quando Evangelium recitatur? Quando lectum est, qui audiunt et non faciunt, stulti non sunt? Quid ergo ait Dominus? Quia ille sibi iterum in inveniendo consilio sapiens videbatur: Stulte, inquit; Stulte, qui tibi sapiens videris: Stulte, qui dixisti animae tuae, Habes multa bona reposita in annos plurimos: hodie repetitur a te anima tua. Cui dixisti, Habes multa bona; hodie repetitur, et nullum habet bonum. Contemnat haec [PL38.630] bona, et sit ipsa bona; ut quando repetitur, exeat secura. Quid enim est iniquius homine, qui multa bona habere vult, et bonus ipse esse non vult? Indignus es qui habeas, qui non vis esse quod vis habere. Numquid enim vis habere villam malam? Non utique, sed bonam. Numquid uxorem malam? Non, sed bonam. Numquid denique casulam malam? Numquid vel caligam malam? Quare animam solam malam? Non hic dixit stulto huic vana cogitanti, horrea aedificanti, et ventres pauperum non videnti; non illi ait, Hodie anima tua rapietur ad gehennam: nihil horum dixit; sed, repetitur a te. Non tibi dico anima tua quo sit itura: hinc tamen ubi illi tanta servas, velis nolis, est migratura. Ecce, stulte, cogitasti implere horrea nova majora, quasi non sit quid inde fiat.

CAPUT VI

7. Signum Christi in fronte intus portantes securi sunt inter malos. Sed fortasse ille nondum fuit christianus. Nos audiamus, fratres, quibus credentibus Evangelium recitatur, a quibus qui illa dixit adoratur, cujus signum a nobis in fronte portatur, et in corde habetur. Interest enim plurimum ubi habeat homo signum Christi, utrum in fronte, an et in fronte et in corde. Audistis quid hodie Ezechiel sanctus propheta loquebatur, quemadmodum antequam mitteret Deus exterminatorem populi iniqui, misit primitus signatorem, et ait illi: Vade, et da signum in frontibus eorum qui gemunt et moerent de peccatis populi mei, quae fiunt in medio eorum. Non dixit, quae fiunt extra ipsos; sed, in medio eorum. Gemunt tamen et moerent: et ideo signati sunt in fronte; in fronte interioris hominis, non exterioris. Est enim frons in facie, est frons in conscientia. Denique aliquando quando interior frons pulsatur, exterior obrubescit: aut pudore obrubescit, aut timore pallescit. Est ergo frons hominis interioris. Ibi signati sunt illi, ne vastarentur: quia etsi peccata quae fiebant in medio eorum, non corrigebant; tamen dolebant, et ipso se dolore separabant; et separati Deo, oculis hominum mixti erant. Signantur occulte, non laeduntur aperte. Mittitur postea vastator, et dicitur ei: Vade, vasta, non parcas minoribus, majoribus, masculis, feminis: sed ad eos qui habent in fronte signum, non appropinques (Ezech. IX, 4-6). Quanta securitas vobis data est, fratres mei, qui estis in hoc populo gementes, et moerentes iniquitates quae fiunt in medio vestrum, et non facientes?

CAPUT VII

8. Omnis avaritia, ne peccetur, praecidenda. Ut autem iniquitates non faciatis, Cavete ab omni avaritia. Dico vobis latius, quid est ab omni avaritia. In libidine avarus est, cui uxor non sufficit sua. Et ipsa idololatria dicta est avaritia: quia et in ipsa divinitate avarus est, cui non sufficit Deus unus et verus. Quae sibi facit multos deos, nisi avara anima? Quae sibi facit martyres falsos, nisi avara anima Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, et jactas te. quia non quaeris aliena: vide quid mali facias non [PL38.631] audiendo Christum dicentem, Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, non tollis aliena: de labore habes, de justitia habes: haeres relictus es, donavit tibi quem promeruisti: navigasti, periclitatus es, fraudem non fecisti, mendacium non jurasti, quod Deus voluit acquisisti: et servas cupide tanquam in bona conscientia, quia non habes de malo, et non quaeris aliena. Si non audieris illum qui dixit, Cavete ab omni avaritia, audi quanta mala facturus es propter tua. Ecce contigit, verbi gratia, ut fieres judex. Non corrumperis, quia non quaeris aliena: nemo tibi dat praemium, et dicit, Judica contra adversarium meum. Absit; homo qui non quaeris aliena, quando tibi hoc persuaderi potest? Vide quid mali facturus sis propter tua. Ille qui vult ut male judices, et pro ipso feras sententiam contra adversarium ipsius, forte potens homo est, et potest tibi calumniam facere, ut perdas tua. Attendis potentiam ipsius, cogitas illam, cogitas tua quae servas, quae amas: non quae possedisti, sed quibus male inhaesisti. Attendis viscum tuum, propter quod liberas virtutis non habes pennas: et dicis apud te ipsum, Offendo hominem istum, multum potest ad tempus; suggeret de me mala, et proscribor, et perdo quod habeo. Judicaturus es male, non cum quaeris aliena, sed cum servas tua.

CAPUT VIII

9. Rursus de periculo avari vel sua cupide servantis. Da mihi hominem qui audivit Christum, da mihi hominem qui cum timore audivit, Cavete ab omni cupiditate: et non mihi dicat, Ego homo pauper sum, plebeius, mediocris, gregalis; quando spero me judicem futurum? Non timeo istam tentationem, cujus periculum ante oculos posuisti. Ecce dico et pauperi quid timere debeat. Vocat te dives et potens, ut pro illo dicas falsum testimonium. Quid facturus es modo? Dic mihi. Habes bonum peculium: laborasti, acquisisti, servasti. Exigit ille: Dic pro me falsum testimonium, et tantum et tantum dono tibi. Tu qui non quaeris aliena: Absit a me, inquis: non quaero quod mihi noluit Deus dare, non accipio; recede a me. Non vis accipere quod do? quod habes tollo. Ecce modo te proba, modo te interroga. Quid me attendis? Intus te attende, intus te vide, intus te examina; sede ad te, et constitue te ante te, et in equuleum praecepti Dei extende te, et timore torque te, et noli te palpare: responde tibi. Ecce si hoc quisquam minetur, quid facies? Tollo tibi quod cum tanto labore acquisisti, nisi pro me falsum testimonium dixeris. Da illum: Cavete ab omni avaritia. O serve meus, dicet tibi, quem redemi et liberum feci, quem de servo fratrem adoptavi, quem in corpore meo membrum posui, audi me: Tollat quod acquisisti, me tibi non tollet. Ne pereas, servas tua? Nonne tibi dixi, Cavete ab omni cupiditate?

CAPUT IX

10. Avaritia vitae etiam ipsa cavenda. Ecce turbaris, ecce fluctuas: cor tuum quasi navis tempestatibus [PL38.632] quatitur. Dormit Christus: excita dormientem, et non patieris tempestatem saevientem. Ipsum excita, qui nihil hic habere voluit, et totum habes, qui usque ad crucem pro te pervenit, cujus nudi atque pendentis ossa ab insultantibus numerata sunt: et cave ab omni avaritia. Parum est avaritia pecuniae: cave avaritiam vitae. Horrenda avaritia, metuenda avaritia. Aliquando homo contemnit quod habet, et dicit: Non dico falsum testimonium. Non dico, dicis mihi? Tollo quod habes. Tolle quod habeo: non tollis quod intus habeo. Non enim pauper remanserat qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; ergo sit nomen Domini benedictum. Nudus exii de utero matris meae, nudus revertar in terram (Job. I, 21). Nudus foris, intus vestitus. Nudus foris a pannis, et putribilibus pannis; intus vestitus. Unde? Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). Sed quid si dicat, cum contempseris ea quae possides, quid si dicat: Occido te? Responde illi, si Christum audisti: Occides me? Melius tu occides carnem meam, quam ego per linguam falsam animam meam. Quid facturus es mihi? Occisurus es carnem: exit anima libera, in fine saeculi et ipsam quam contempsit carnem receptura. Quid ergo mihi facturus es? Si autem falsum testimonium dixero pro te, de lingua mea occido me; et non in carne occido me: Os enim quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Forte hoc non dicis. Unde non dicis? Vivere vis: plus vis vivere, quam Deus constituit? Certe caves ab omni avaritia? Huc usque Deus voluit ut vivas, quo usque iste ad te accessit. Forte te occisurus est, ut martyrem faciat. Noli habere cupiditatem vivendi; et non habes aeternitatem moriendi? Videtis quia ubique avaritia illa, cum plus volumus quam opus est, facit nos peccare? Caveamus ab omni avaritia, si volumus frui aeterna sapientia.

SERMO CVIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 35, 36, Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes, et vos similes, etc., deque verbis Psalmi XXXIII, 12-15, Quis est homo qui vult vitam, etc

CAPUT PRIMUM

1. De exspectando adventu Domini. Christiani quare facti sumus. Saeculum istud non amandum. Dominus noster Jesus Christus et venit ad homines, et abscessit ab hominibus, et venturus est ad homines. Et tamen hic erat quando venit, nec recessit quando abscessit, et ad eos venturus est quibus dixit; Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Secundum formam ergo servi, quam suscepit pro nobis, quodam tempore natus est, et occisus est, et resurrexit, et non jam moritur, nec mors ei ultra dominabitur (Rom. VI, 9): secundum divinitatem autem, qua aequalis est Patri, in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). [PL38.633] De hoc audistis modo Evangelium, quid monuerit nos, cautos nos faciens, et volens esse expeditos et paratos ad exspectanda novissima: ut post novissima, quae sunt in hoc saeculo metuenda, succedat requies, quae non habet finem. Beati qui participes facti fuerint. Erunt autem tunc securi, qui modo non sunt securi: et iterum tunc timebunt, qui modo timere nolunt. Ad hanc exspectationem et propter hanc spem christiani facti sumus. Nonne spes nostra est de hoc saeculo? Non amemus saeculum. Ab amore saeculi hujus vocati sumus, ut aliud saeculum speremus et diligamus. In hoc abstinere nos debemus ab omnibus illicitis concupiscentiis, hoc est, lumbos accinctos habere debemus: et fervere et lucere in operibus bonis, hoc est, lucernas ardentes habere. Dixit enim ipse Dominus discipulis suis alio loco Evangelii: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et ut ostenderet unde dicebat, subjecit et ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth V, 15, 16).

CAPUT II

2. Tria in Evangelio commendata. Ideo lumbos nostros accinctos esse voluit, et lucernas ardentes. Quid est, lumbos accinctos? Declina a malo. Quid est lucere? quid est lucernas ardentes habere? Hoc est, Et fac bonum. Quid est quod adjunxit et ait, Et vos similes estote hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis: nisi quod in illo psalmo sequitur, Inquire pacem, et sequere eam? Haec tria, hoc est, abstinentia a malo, et operatio boni, et spes praemii aeterni, commemorata sunt in Actibus Apostolorum, ubi scriptum est, Quia docebat eos Paulus de continentia, de justitia, et spe vitae aeternae (Act. XXIV, 25). Ad continentiam pertinet, Sint lumbi vestri accincti. Ad justitiam pertinet, Et lucernae ardentes. Ad exspectationem Domini pertinet, quae est spes vitae aeternae. Ergo, Declina a malo, haec est continentia, hi sunt lumbi accincti: Et fac bonum, haec est justitia, hae sunt lucernae ardentes: Quaere pacem et sequere eam, haec est exspectatio futuri saeculi: ergo, Similes estote hominibus expectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis.

CAPUT III

3. Dies boni frustra hic quaeruntur. Diu vivere, quid. Habentes autem ista praecepta et promissa, quid quaerimus in terra dies bonos, ubi eos invenire non possumus? Scio enim quia eos quaeritis, quando aut aegrotatis, aut in tribulationibus estis, quae abundant in isto saeculo. Quoniam quando aetas vergit ad finem, et senex plenus est querelis, et nullis gaudiis. Inter omnes tribulationes, quibus conteritur genus humanum, non quaerunt homines nisi dies bonos, et vitam volunt longam, quam hic [PL38.634] habere non possunt. Quia et longa hominis vita tanta brevitate constringitur ad universi saeculi illius latitudinem, quasi una gutta ad universum mare comparetur. Quid ergo est vita hominis, etiam illa quae longa dicitur? Longam vitam dicunt, quae in saeculo isto brevis est: et, sicut dixi, abundant gemitus usque ad decrepitam senectutem. Hoc totum modicum et breve est: et tamen quomodo quaeritur ab hominibus? Quanta diligentia, quanto labore, quanta cura, quanta vigilantia, quanto opere quaerunt homines ut diu hic vivant et senescant? Ipsum autem diu vivere quid est, nisi ad finem currere? Habuisti hesternum diem, habere vis et crastinum diem. Sed cum iste transierit et crastinus, minus illum habes. Ideo optas ut lucescat dies, ut propinquet tibi quo tu non vis pervenire. Exhibes aliquam solemnitatem amicis tuis, audis ibi a bene optantibus dici tibi, Multos annos vivas: vis ut veniat quod illi dixerunt. Quid? Ut veniant anni et anni, et non vis veniat finis annorum? Studia tua contraria sunt: ambulare vis, et pervenire non vis.

CAPUT IV

4. Vita et dies boni ubi quaerendi. Verumtamen, ut dixi, si tanta cura inest hominibus, ut quotidianis, magnis perpetuisque laboribus cupiant, ut tardius moriantur; quanta cura agendum est, ut nunquam moriantur? Inde nemo vult cogitare. Quotidie quaeruntur in isto saeculo dies boni, ubi non inveniuntur: et nemo vult sic vivere, ut illuc perveniat ubi inveniuntur. Ideo admonet eadem Scriptura, et dicit: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Sic interrogavit Scriptura, ut sciret quid illi responderetur: sciens quod omnes homines vitam quaererent, et dies bonos. Pro desiderio ipsorum interrogavit, tanquam sibi de omnium corde responderetur, Ego volo: sic dixit, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quemadmodum etiam ista hora, qua vobis loquor cum audistis me dixisse, Quid est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? omnes respondistis in corde vestro, Ego. Nam et ego qui vobiscum loquor, vitam volo et dies bonos: quod quaeritis vos, hoc quaero et ego.

CAPUT V

5. Idem tractatur argumentum. Quomodo si aurum nobis omnibus esset necessarium, et ego ad aurum una vobiscum pervenire volens, et esset alicubi in agro vestro, in loco vestrae potestati subdito, et viderem vos quaerentes aurum, et dicerem vobis, Quid quaeritis? responderetis mihi, Aurum. Et ego vobis dicerem, Aurum quaeritis, et ego aurum quaero: quod quaeritis, et ego quaero; sed non ibi quaeritis ubi possimus invenire. Ergo audite me, ubi possimus invenire: vobis non tollo, locum vobis ostendo: imo sequamur omnes eum qui novit ubi sit quod quaerimus. Sic et nunc, quia desideratis vitam et dies bonos, non possumus vobis dicere, Nolite desiderare vitam et dies bonos: sed illud dicimus, Nolite hic quaerere in hoc saeculo vitam et dies bonos, ubi boni esse non possunt. Nonne vita ipsa morti [PL38.635] similis est? Dies autem ipsi properantes transeunt; quia hodiernus dies hesternum exclusit: crastinus ideo nascitur, ut excludat hodiernum. Ipsi dies non stant: tu quare cum illis vis stare? Desiderium ergo vestrum, quo vultis vitam et dies bonos, non solum non reprimo, sed etiam vehementius accendo. Prorsus quaerite vitam, quaerite dies bonos: sed ubi possunt inveniri, ibi quaerantur.

CAPUT VI

6. Quid agendum ut obtineantur dies boni. Vita, et dies boni. Vultis enim audire mecum consilium ejus, qui novit ubi sint dies boni, et ubi sit vita? Audite non a me, sed mecum simul. Ait enim nobis quidam: Venite, filii, audite me. Et concurramus, et stemus, et aures arrigamus, et corde intelligamus Patrem qui dixit, Venite, filii, audite me; timorem, inquit, Domini docebo vos. Et quam rem vult docere, et cui rei utilis est timor Domini, sequitur: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Respondemus omnes, Nos volumus. Quod sequitur audiamus. Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Modo dic, Ego. Jamdudum quando dicebam, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? omnes respondebamus, Ego. Eia respondeat mihi aliquis, Ego. Ergo, Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Dic modo, Ego. Ergo dies bonos et vitam vis; cohibere linguam tuam a malo non vis, et labia tua ne loquantur dolum? Ad mercedem alacer, ad opus piger. Et cui non operanti redditur merces? Utinam in domo tua vel operanti mercedem reddas. Nam scio quia non operanti non reddis. Quare? Quia nihil operanti nihil debes. Et Deus proposuit mercedem. Quam mercedem? Vitam et dies bonos, quam omnes desideramus, et ad quos dies omnes venire conamur. Promissam mercedem daturus est. Quam mercedem? Vitam et dies bonos. Et qui sunt dies boni? Vita sine fine, requies sine labore.

CAPUT VII

7. Lingua cohibenda. Magnam mercedem proposuit: in tanta proposita mercede, videamus quid jussit. Jam enim mercede tantae pollicitationis et amore mercedis accensi, paremus jussioni ejus vires nostras, latera, lacertos. Quasi jussurus est onera grandia nos portare, forte aliquid fodere, forte aliquam machinam erigere? Non tibi jussit rem laboriosam, sed membrum quod inter omnia membra cito moves, ipsum tibi praecepit cohibere: Cohibe linguam tuam a malo. Non est labor erigere fabricam; et labor est tenere linguam? Cohibe linguam tuam a malo. Noli loqui mendacium, noli loqui criminationes, noli loqui calumnias, noli loqui falsa testimonia, noli loqui blasphemias: Cohibe linguam tuam a malo. Vide quomodo irasceris, si quis de te male loquatur. Quomodo irasceris alteri, quando de te male loquitur: sic irascere tibi, quando de altero male loqueris. Labia tua ne loquantur dolum. Quod est intus in corde tuo, hoc dicatur foris. Non aliud pectus tegat, et aliud lingua proferat. Declina a malo, et fac bonum. Nam quomodo dicturus sum ei, Vesti nudum, qui adhuc vult spoliare vestitum? Nam qui premit civem suum, quomodo [PL38.636] habet suscipere peregrinum? Ergo per ordinem, prius declina a malo, et fac bonum: prius accinge lumbos tuos, et tunc accende lucernam. Et cum hoc feceris, securus exspecta vitam et dies bonos. Quaere pacem, et sequere eam: et tunc bona fronte dices Domino, Feci quod jussisti, redde quod promisisti.

SERMO CIX. De verbis Evangelii Lucae, Faciem coeli et terrae nostis probare, etc., deque istis, Si vadis cum adversario tuo ad principem, da operam in via liberari ab illo, etc., cap. XII, V\. 56-59

CAPUT PRIMUM

1. Tempore misericordiae utendum ad poenitentiam. Vitro fragiliores sumus. Evangelium audivimus, et in eo Dominum eos arguentem, qui faciem coeli norunt probare, et tempus fidei regni coelorum appropinquantis nesciunt invenire. Judaeis autem hoc dicebat: sed etiam ad nos sermo pervenit. Dominus autem ipse Jesus Christus Evangelii sui praedicationem ita coepit: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17). Similiter et Joannes Baptista et praecursor ipsius ita coepit: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. III, 2). Et modo corripit eos Dominus, qui nolunt agere poenitentiam, appropinquante regno coelorum. Regnum coelorum, sicut ipse ait, non veniet cum observatione. Et iterum ipse ait: Regnum coelorum intra vos est (Luc. XVII, 20, 21). Prudenter ergo accipiat unusquisque monita praeceptoris, ut non perdat tempus misericordiae Salvatoris, quae modo impenditur, quamdiu generi humano parcitur. Ad hoc enim parcitur homini, ut convertatur, et non sit qui damnetur. Viderit Deus quando veniat finis saeculi: est tamen modo tempus fidei. Finis saeculi utrum hic aliquem nostrum inveniat, nescio: et fortasse non inveniet. Tempus cuique nostrum, proximum est, quia mortales sumus. Inter casus ambulamus. Si vitrei essemus, minus casus timeremus. Quid fragilius vase vitreo? Et tamen servatur, et durat per saecula. Etsi enim casus vitreo vasi timentur, senectus ei et febris non timetur. Nos ergo fragiliores et infirmiores sumus: quia et casus omnes qui non cessant in rebus humanis, fragilitate utique nostra quotidie formidamus; et si ipsi casus non accedant, tempus ambulat: vitat homo ictum, numquid vitat exitum? vitat quae extrinsecus eveniunt, numquid quod intus nascitur pellitur? Denique nunc lumbricos gignunt interiora, nunc morbus quilibet subito occupat: postremo quantumvis homini parcatur, novissime senectus cum venerit, non est quo differatur.

CAPUT II

2. Quis sit adversarius ille cui consentire jubemur. Proinde audiamus Dominum, in nobis ipsis agamus quod praecepit. Videamus quis est ille adversarius, de quo nos terruit, dicens: Si vadis cum adversario tuo ad principem, da operam in via liberari [PL38.637] ab illo; ne forte tradat te principi, et princeps ministro, et mittaris in carcerem, unde non exies, donec solvas novissimum quadrantem. Quis est iste adversarius? Si diabolus; jam liberati sumus ab illo. Quale pretium pro nobis datum est, ut ab illo redimeremur? De quo dicit Apostolus, loquens de ipsa redemptione nostra: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Redempti sumus, diabolo renuntiavimus: quomodo dabimus operam liberari ab illo, ne nos iterum captivos faciat peccatores? Sed non est ipse adversarius de quo nos Dominus commonet. Alio enim loco alius evangelista sic illud posuit, ut si utraque verba jungamus, et utraque verba sibi Evangeliorum duorum comparemus, adversarium istum cito intelligamus. Ecce enim hic quid dixit? Cum vadis ad principem cum adversario tuo, da operam in via liberari ab eo. Alius autem evangelista hoc ipsum sic posuit: Esto consentiens adversario tuo cito cum es cum illo in via. Caetera similia sunt: Ne forte adversarius tradat te judici, judex ministro, minister in carcerem (Matth. V, 25). Ambo evangelistae similiter hoc explicaverunt. Unus dixit, Da operam in via liberari ab illo: alter dixit, Consenti illi. Non enim poteris liberari ab illo, nisi ei consenseris. Vis liberari ab illo? Consenti illi. Numquid diabolus est, cui debeat consentire christianus?

CAPUT III

3. Adversarius noster, sermo Dei. Quaeramus ergo istum adversarium, cui debemus consentire, ne tradat nos judici, et judex ministro: quaeramus illum, et consentiamus illi. Si peccas, adversarius tuus sermo Dei est. Verbi causa, forsitan delectat te inebriari: dicit tibi, Noli. Delectat te spectare et nugari: ille dicit tibi, Noli. Delectat te adulterari: dicit tibi sermo Dei, Noli. In quibuscumque peccatis volueris facere voluntatem tuam, dicit tibi, Noli. Adversarius est voluntatis tuae, donec fiat auctor salutis tuae. O quam bonus adversarius, quam utilis adversarius! Non quaerit nostram voluntatem, sed utilitatem. Adversarius est nobis, quamdiu sumus et ipsi nobis. Quamdiu tu tibi inimicus es, inimicum habes sermonem Dei: esto tibi amicus, et concordas cum ipso. Non homicidium feceris: audi, et concordasti. Non furtum facias, audi, et concordasti. Non moechaberis: audi, et concordasti. Non falsum testimonium dicas: audi, et concordasti. Non concupiscas uxorem proximi tui: audi, et concordasti. Non concupiscas rem proximi tui (Exod. XX, 13, etc.): audi, et concordasti. In his omnibus cum tuo isto adversario concordasti: et tibi quid perdidisti? Non solum nihil perdidisti: sed et te ipsum, qui perieras, invenisti. Via, vita ista est: si concordaverimus cum illo, si consenserimus illi; finita via, non timebimus judicem, ministrum, carcerem.

CAPUT IV

4. Anni homini magis decedunt, quam accedunt. Quando finitur via? Non omnibus una hora finitur. Unusquisque habet horam, quando finiat viam. Via, vita ista dicta est: finisti istam vitam, finisti viam. Ambulamus; et ipsum vivere, accedere est. Nisi forte putatis quia tempus accedit, et nos stamus? Non potest fieri. Quomodo accedit tempus, accedimus et nos: et non anni nobis accedunt, sed magis decedunt. Valde errant homines, quando dicunt: Puer iste adhuc minus sapit, accedunt illi anni, et prudens erit. Attende quid dicas. Accedunt, dixisti: ego ostendo quia decedunt, cum tu dicis, Accedunt. Et audi quam facile id probo. Putemus nos scisse annos ipsius ex quo natus est: verbi gratia, ut bene illi optemus, octoginta annos victurus est, perventurus est ad senectutem. Scribe octoginta annos. Vixit unum annum: quot habes in summa? quot tenebas? Octoginta. Deduc unum. Vixit decem: septuaginta restiterunt. Vixit viginti: sexaginta restiterunt. Certe accedebant: quid est hoc? Veniunt, ut abeant anni nostri: veniunt, inquam, ut eant. Non enim veniunt, ut stent nobiscum: sed cum transeunt per nos, terunt nos, et minus minusque valere nos faciunt. Talis est via, in qua venimus. Quid facturi sumus cum adversario illo, id est, cum sermone Dei? Concorda cum illo. Nescis enim quando via finiatur. Cum via finita fuerit, judex restat, et minister, et carcer. At si servaveris adversario tuo bonam voluntatem, et cum eo consenseris; pro judice invenies patrem, pro ministro saevo angelum tollentem in sinum Abrahae, pro carcere paradisum. Quam cito in via cuncta mutasti, quia tuo adversario consensisti!

SERMO CX. De verbis Evangelii Lucae, ubi dicitur de arbore ficulnea, per triennium fructum non ferente; ac de muliere habente decem et octo annos in infirmitate, cap. XIII, 6-17: necnon de verbis Psalmi IX, 20. Exsurge, Domine, non praevaleat homo; judicentur gentes in conspectu tuo

CAPUT PRIMUM

1. Ficus sterilis per triennium quid significet. De arbore ficulnea quae triennium habebat et fructum non afferebat, et de muliere quae decem et octo annos habebat in infirmitate, quod Dominus donaverit audite. Arbor ficulnea, genus humanum est. Triennium autem, tria sunt tempora: unum ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. Non est autem importunum, ut arbor ficulnea intelligatur genus humanum. Primus enim homo quando peccavit, foliis ficulneis pudenda velavit (Gen. III, 7): haec velavit, unde nati sumus, membra. Quae enim ante peccatum fuerant glorianda, post peccatum pudenda sunt facta. Denique antea nudi erant, et non confundebantur. Non enim erat unde erubescerent, quando peccatum non praecesserat: nec poterant de sui Creatoris operibus erubescere, [PL38.639] quia operibus Creatoris sui bonis nullum adhuc malum opus suum miscuerant. Nondum enim manducaverant de ligno scientiae boni et mali, unde manducare prohibiti erant. Postea ergo quam manducaverunt et peccaverunt, natum est de illis genus humanum: id est, homo de homine, obnoxius de debitore, mortalis de mortali, peccator de peccatore. Hos ergo appellat in hac arbore, qui per omne tempus fructum dare noluerunt: et propter hoc imminebat securis radicibus arboris infructuosae. Intercedit colonus, differtur supplicium, ut adhibeatur auxilium. Qui autem intercedit colonus, est omnis sanctus, qui intra Ecclesiam orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam. Et quid orat? Domine, dimitte illam et hoc anno: id est, tempore isto sub gratia, parce peccatoribus, parce infidelibus, parce sterilibus, parce infructuosis. Circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin autem minus, venies et amputabis eam. Venies: quando? In judicio venies, quando venturus es judicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur. Quid est autem fossa? quid est circumfodere, nisi humilitatem et poenitentiam docere? Fossa enim humilis terra est. Cophinum stercoris, in bono intellige. Sordes sunt, sed fructum dant. Sordes cultoris, dolores sunt peccatoris. Qui agunt poenitentiam, in sordibus agunt: si tamen intelligant, et veraciter agant. Huic ergo arbori dicitur: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2).

CAPUT II

2. Mulier decem et octo annis in infirmitate. Homo non de suo, sed de gratia Dei bonus. Quid illa mulier decem et octo annos habens in infirmitate? Sex diebus Deus perfecit opera sua. Ter seni, decem et octo faciunt. Quod ergo significavit triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere. Curva erat, sursum aspicere non poterat: quia Sursum cor, sine causa audiebat. Sed erexit eam Dominus. Est ergo spes, sed filiis, quousque veniat dies judicii. Multum sibi dat homo. Et quid est homo? Justus homo magnum aliquid est homo. Sed tamen justus homo, gratia Dei est justus homo. Nam, Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Vis videre quid est homo? Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Cantavimus, Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Quid est, non praevaleat homo? Nonne Apostoli homines erant? Nonne martyres homines erant? Ipse Dominus Jesus Deus esse non desistens, homo esse dignatus est. Quid est ergo, Exsurge, Domine, non praevaleat homo? Si omnis homo mendax: exsurge, veritas, non praevaleat falsitas. Homo ergo, si vult esse aliquid boni, non sit de suo proprio. Si enim de suo esse voluerit, mendax erit. Si verax esse voluerit de Dei, non de suo erit.

3. Prophetae votum, ut non praevaleat homo. Ergo, Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Tantum valuit mendacium ante diluvium, ut post diluvium octo homines remansissent (I Petr. III, 20). Per ipsos terra rursus impleta est hominibus mendacibus, et electus [PL38.640] est populus Dei. Facta sunt miracula multa, praerogata divina beneficia. Ad terram promissionis perductus est, ab Aegyptiorum servitute liberatus: Prophetae in illo excitati sunt, templum accepit, sacerdotium accepit, unctionem accepit, legem accepit. Sed de ipso postea dictum est, Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46).

CAPUT III

Ad extremum missus est ille per Prophetas ante promissus. Non praevaleat homo, vel quia Deus factus est homo. Sed etiam ipse faciens divina contemptus est, praestans tam multa beneficia prehensus est, flagellatus est, suspensus est. Hucusque praevaluit homo, Dei Filium prehendere, Dei Filium flagellare, Dei Filium spinis coronare, Dei Filium ligno suspendere. Tantum praevaluit homo: sed quousque, nisi quousque depositus de ligno, positus est in sepulcro? Si ibi remansisset, vere homo praevaluisset. Sed prophetia ista etiam ipsum Dominum Jesum alloquitur dicens: Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Domine, in carne venire dignatus es, Verbum caro factus, Verbum super nos, caro inter nos, Verbum caro inter Deum et hominem: virginem unde nascereris secundum carnem elegisti, virginem concipiendus invenisti, natus virginem reliquisti. Sed non agnoscebaris: apparebas, et latebas. Apparebat infirmitas, latebat potestas. Hoc totum factum est, ut sanguinem funderes, quod est pretium nostrum. Fecisti tanta miracula, valetudinibus aegrotorum sanitatem tribuisti, beneficia multa praestitisti, et recepisti mala pro bonis. Insultatum est tibi, in ligno pependisti: agitatum est ante te caput ab impiis, et dictum est, Si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVII, 40). Itane tu perdideras potentiam, an potius demonstrabas patientiam? Et tamen illi insultaverunt, et tamen illi irriserunt, tamen illi te occiso quasi victores discesserunt. Ecce in sepulcro jaces: Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Non praevaleat impius inimicus, non praevaleat caecus Judaeus. Cum enim crucifigereris, praevaluisse sibi visus est Judaeus caecus. Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Factum est, omnino factum est. Et quid restat, nisi ut judicentur gentes in conspectu tuo? Resurrexit enim, sicut nostis, ascendit in coelum: inde venturus est judicare vivos et mortuos.

CAPUT IV

4. Judicii venturi certitudo impletis tot aliis praedictionibus. Deus debitor, non ex acceptis, sed ex promissis. Eia arbor infructuosa, non derideas, quia parcitur tibi: dilata est securis, noli esse secura; veniet, et amputaberis. Crede quia venturus est. Ista omnia quae vides, non erant. Christianus populus toto orbe terrarum aliquando non erat. In prophetia legebatur, in terra non videbatur: modo autem et legitur, et videtur. Ipsa Ecclesia sic est completa. Non ei dictum est, Vide filia, et audi; sed, Audi et vide (Psal. XLIV, 11). Audi praedicta, vide completa. Quomodo ergo, fratres charissimi, non erat natus Christus de virgine, promissus est, et natus est: non fecerat mirabilia, promissa sunt, et fecit: nondum erat passus, promissum est, et factum [PL38.641] est: non resurrexerat, praedictum est, et impletum est: nomen ejus per totum mundum non erat, praedictum est, et impletum est: idola deleta et fracta non erant, praedictum est, et impletum est: haeretici impugnantes Ecclesiam non erant, praedictum est, et impletum est. Sic et dies judicii nondum est; sed quia praedictus est, implebitur. An fieri potest ut qui in tantis verax apparuit, de die judicii mendax sit? Promissorum suorum nobis chirographum fecit. Non debendo enim; sed promittendo debitorem se Deus fecit: id est, non mutuo accipiendo. Non possumus ergo ei dicere, Redde quod accepisti. Quoniam quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 35)? Non possumus dicere ei, Redde quod accepisti; sed plane dicimus, Redde quod promisisti.

CAPUT V

5. Regnum Dei promissum. Inde namque est, quod audemus quotidie dicere, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10): ut adveniente regno ejus, et nos cum illo regnemus. Quod nobis his verbis promissum est: Tunc dicam illis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sed plane si fecerimus quod ibi sequitur, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. (Id. XXV, 34, 35). Promisit patribus nostris; sed cautionem fecit, quam legeremus et nos. Si faciat nobiscum rationem, qui dignatus est facere cautionem, et dicat, Legite debita mea, hoc est, debita promissionum mearum, et computate quae reddidi, computate etiam quae debeo: ecce quam multa reddidi; modicum est quod debeo: pro modico quod restat, infidelem me promissorem esse putabitis? quid respondebimus contra manifestissimam veritatem? Ergo qui sterilis est, agat poenitentiam, et faciat fructum dignum poenitentiae. Qui curvus est, terram intuetur, terrena felicitate laetatur, istam solam putat esse vitam beatam, ubi beatus esse possit, aliam non credit: quicumque tam curvus est, erigatur: si per se ipsum non potest, invocet Deum. Numquid enim et mulier illa per se ipsam erecta est? Vae illi esset, si manum ille non porrexisset.

SERMO CXI. De verbis Evangelii Lucae, ubi regnum Dei dicitur simile fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria: deque eo quod ibi scriptum est, Domine, si pauci sunt qui salvantur? Cap. XIII, V\. 21-24

CAPUT PRIMUM

1. Tria sata farinae. Pauci salvantur. Salvandi multi sunt inter se, sed aliorum comparatione pauci. Tria sata farinae, de quibus Dominus loquebatur, genus humanum est. Recolite diluvium: unde caeteri repararentur, tres remanserunt. Tres filios habebat Noe, de ipsis reparatum est genus humanum. Mulier illa sancta quae abscondit fermentum, sapientia est. Ecce clamat orbis totus in Ecclesia Dei: Ego cognovi quia magnus est Dominus (Psal. CXXXIV, 5). Certe pauci sunt qui salvantur. Recolitis [PL38.642] quaestionem ex Evangelio nobis modo propositam: Domine, dictum est, si pauci sunt qui salvantur? Dominus ad hoc quid? Non ait, Non pauci, sed multi sunt qui salvantur. Non hoc dixit. Sed quid dixit, cum audisset, Si pauci sunt qui salvantur? Contendite intrare per angustam portam. Quando audis ergo, Pauci sunt qui salvantur, confirmavit Dominus quod audivit. Per angustam portam pauci intrant. Alio loco ipse ait: Arcta via est et angusta quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam: lata autem et spatiosa est via quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per illam (Matth. VII, 13, 14). Quid gaudemus ad multitudines? Audite me, pauci. Scio quia multi auditis, et pauci obauditis. Aream video, grana quaero. Et vix, videntur grana, quando aera trituratur: sed futurum est ut ventiletur. Pauci ergo qui salvantur in comparatione multorum periturorum. Nam ipsi pauci magnam massam facturi sunt. Cum venerit ventilator ferens ventilabrum in manu sua, mundabit aream suam: frumenta recondet in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Luc. III, 17). Non subsannet palea granum: hoc verum loquitur, neminem fallit. Estote ergo inter multos multi, sed in comparatione quorumdam multorum pauci. Tanta massa processura est de hac area, ut impleat horreum coeli. Non enim contrarius sibi esset Dominus Christus, qui dixit, Pauci sunt qui intrant per angustam portam, multi per latam viam pereunt: contrarius sibi esset, qui alio loco dixit, Multi ab oriente et occidente venient (Matth. VIII, 11). Multi certe pauci: et pauci, et multi. Alii ergo pauci, alii multi? Non. Sed ipsi pauci qui multi: pauci in comparatione perditorum, multi in societate Angelorum. Audite, charissimi. Apocalypsis hoc habet scriptum: Post haec vidi ex omni lingua et gente et tribu venientes cum stolis albis et palmis, multitudinem quam nemo dinumerare potest (Apoc. VII, 9). Haec est massa sanctorum. Quanto clariore voce dictura est area ventilata, a turba impiorum et malorum falsorumque christianorum segregata, ad ignes aeternos separatis his qui premunt, non tangunt: mulier enim quaedam fimbriam tangebat, turba Christum premebat (Luc. VIII, 44, 42): segregatis ergo omnibus damnandis, massa purgata stans ad dexteram, nullum sibi timens misceri malorum, nullum timens perdere bonorum, regnatura cum Christo, quanta fiducia dictura est, Ego cognovi quia magnus est Dominus?

CAPUT II

2. Objurgatio et ad eleemosynam exhortatio. Christianus quis. Si ergo, fratres mei, granis loquor, si agnoscunt quod dico, praedestinati in vitam aeternam, operibus loquantur, non vocibus. Cogimur loqui vobis quod non debuimus. Invenire enim in vobis debuimus quod laudaremus, non quaerere quod admoneremus. Ecce tamen breviter dico, non immoror. Agnoscite hospitalitatem, per hanc perventum est ad Deum. Suscipis hospitem, cujus et tu es comes in via: quia omnes peregrini sumus. Ipse est christianus, qui et in domo sua et in [PL38.643] patria sua peregrinum se esse cognoscit. Patria enim nostra sursum est; ibi hospites non erimus. Nam unusquisque hic, et in domo sua hospes est. Si non est hospes, non inde transeat. Si transiturus est, hospes est. Non se fallat, hospes est: velit nolit, hospes est. Sed dimittit illam domum filiis suis, hospes hospitibus. Quare? Et in stabulo si esses, non alio veniente discederes? Hoc facis et in domo tua. Cessit tibi locum pater tuus, cessurus es locum filiis tuis. Nec mansurus manes, nec mansuris relinques. Si omnes transimus, aliquid quod transire non potest operemur: ut cum transierimus, et illo venerimus unde non transeamus, opera nostra bona ibi inveniamus. Custos est Christus, quid times ne perdas quod erogas? Conversi ad Dominum, etc.

Et post sermonem:

Quod novit Charitas vestra, suggerimus. Dies anniversarius ordinationis domni senis Aurelii crastinus illucescit; rogat et admonet per humilitatem meam Charitatem vestram, ut ad basilicam Fausti devotissime convenire dignemini. Deo gratias.

SERMO CXII. De verbis Evangelii Lucae, Homo quidam fecit coenam magnam, etc., cap. XIV, V\. 16-24. Habitus in basilica Restituta

CAPUT PRIMUM

1. Judaei ad coenam invitati, nos ducti et coacti. Lectiones sanctae propositae sunt, et quas audiamus, et de quibus aliquid sermonis, adjuvante Domino, proferamus. In lectione apostolica gratiae aguntur Domino de fide Gentium, utique ideo, quia ipse fecit. In Psalmo diximus: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 8, 20). In Evangelio, ad coenam vocati sumus: imo alii vocati, nos non vocati, sed ducti; non solum ducti, sed etiam coacti. Sic enim audivimus, quia Homo quidam fecit coenam magnam. Quis est iste homo, nisi mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5)? Misit ut venirent invitati, quia hora jam venerat, ut venirent. Qui sunt invitati, nisi per praemissos vocati Prophetas? Quando? Olim ex quo mittuntur Prophetae, invitant ad coenam Christi. Mittuntur ergo ad populum Israel. Saepe missi sunt, saepe vocaverunt, ut ad horam coenae venirent. Illi autem invitantes acceperunt, coenam repudiaverunt. Quid est, Invitantes acceperunt, coenam repudiaverunt? Prophetas legerunt, et Christum occiderunt. Sed quando occiderunt, tunc nobis coenam nescientes praeparaverunt. Parata jam coena, immolato Christo, post resurrectionem Christi commendata quam sciunt fideles, coena Domini, ejusque manibus et ore firmata, missi sunt Apostoli, ad quos missi fuerant ante Prophetae. Venite ad coenam.

CAPUT II

2. Tres excusationes venire nolentium. [PL38.644] Villa empta, dominatio superba. Excusaverunt qui venire noluerunt. Et excusaverunt, quomodo? Tres fuerunt excusationes: Unus dixit, Villam emi, eo videre illam: habe me excusatum. Alius dixit, Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te habe me excusatum. Tertius dixit, Uxorem duxi, habe me excusatum: venire non possum. Putamus non istae sunt excusationes, quae impediunt omnes homines, qui ad istam coenam venire detrectant? Quaeramus eas, discutiamus, inveniamus: sed ut caveamus. In villa empta, dominatio notatur: ergo superbia castigatur. Habere enim villam, tenere, possidere, homines sibi in illa subdere, dominari delectat. Vitium malum, vitium primum. Primus enim homo dominari voluit, qui dominum habere noluit. Quid est dominari, nisi propria potestate gaudere? Est major potestas, illi subdamur, ut tuti esse valeamus. Villam emi, habe me excusatum. Inventa superbia, venire noluit.

CAPUT III

3. Quinque juga boum, curiositas quinque sensuum. Alius dixit, Quinque juga boum emi. Nonne sufficeret, Boves emi? Aliquid procul dubio est, quod nos ad quaerendum et intelligendum obscuritate sui provocat: et quia clausum est, ut pulsemus, hortatur. Quinque juga boum, sensus carnis hujus. Quinque numerantur sensus carnis hujus, quod omnibus notum est; et qui forte non advertunt, commoniti sine dubio recognoscunt. Sensus ergo carnis hujus quinque inveniuntur. In oculis visus est, auditus in auribus, odoratus in naribus, gustatus in faucibus, tactus in omnibus membris. Alba et nigra et quoquo modo colorata, lucida et obscura videndo sentimus. Rauca et canora, audiendo sentimus. Suave olentia et grave olentia, odorando sentimus. Dulcia et amara, gustando sentimus. Dura et mollia, lenia et aspera, calida et frigida, gravia et levia, tangendo sentimus. Quinque sunt, et juga sunt. Sed quia juga sunt, in tribus prioribus sensibus facilius apparet. Duo sunt oculi, duae aures, geminae nares: ecce tria juga. In faucibus, id est, sensu gustandi, geminatio quaedam invenitur, quia nihil gustando sapit, nisi lingua et palato tangatur. Voluptas carnis quae ad tactum pertinet, occultius geminatur. Est enim et forinsecus et intrinsecus. Ergo et ipsa gemina est. Quare boum dicuntur juga? Quia per sensus istos carnis terrena requiruntur. Boves enim terram versant. Sunt autem homines remoti a fide, terrenis dediti, carnalibus occupati: nolunt credere aliquid, nisi ad quod sui corporis sensu quinquepartito perveniunt. In eis quinque sensibus totius voluntatis sibi regulas ponunt. Non, inquit, credo ego, nisi quod video. Ecce quod novi, ecce quod scio. Album est, nigrum est, rotundum est, quadratum est, sic vel sic coloratum est: novi, sentio, teneo; natura ipsa me docet. Non cogor credere quod mihi non potes ostendere. Vox est: sentio, quia vox est; bene cantat, male cantat, suavis est, rauca est: novi, scio, pervenit ad me. Bene olet, male olet: scio, sentio. Hoc dulce est, hoc amarum; [PL38.645] hoc salsum, hoc fatuum. Quid mihi plus dicas nescio. Tangendo novi quid durum est, quid molle sit; quid lene sit, quid asperum sit; quid caleat, quid frigeat. Quid mihi plus demonstraturus es?

CAPUT IV

4. Impedimentum fidei. Coena manibus Domini consecrata. Tali impedimento tenebatur apostolus noster Thomas, qui de Domino Christo, id est, de Christi resurrectione nec solis oculis credere voluit. Nisi misero, inquit, digitos meos in clavorum et vulnerum loca, et nisi manum meam in latus ejus misero, non credam. Et Dominus qui posset sine ullo vestigio vulneris resurgere, servavit cicatrices, quae a dubitante tangerentur, et cordis vulnera sanarentur. Et tamen vocaturus ad coenam contra excusationem quinque jugorum boum: Beati, inquit, qui non vident, et credunt (Joan. XX, 25-29). Nos, fratres mei, ad coenam vocati, ab istis quinque jugis non sumus impediti. Non enim faciem carnis Domini videre in hoc tempore concupivimus, aut vocem ex ore carnis illius procedentem auribus admittere desideravimus: nullum in illo temporalem odorem quaesivimus. Perfudit eum quaedam mulier pretiosissimo unguento, domus illa odore impleta est (Id. XII, 3): sed nos ibi non fuimus; ecce non olfecimus, et credimus. Coenam manibus suis consecratam discipulis dedit: sed nos in illo convivio non discubuimus; et tamen ipsam coenam fide quotidie manducamus. Nec magnum putetis in illa coena, quam suis manibus dedit, sine fide interfuisse: melior exstitit fides postea, quam tunc perfidia. Non ibi fuit Paulus qui credidit: ibi fuit Judas qui tradidit. Quam multi et modo in ipsa coena, quamvis illam tunc mensam non viderint, nec panem quem Dominus gestavit in manibus, oculis suis aspexerint, vel faucibus gustaverint; tamen quia ipsa est quae nunc praeparatur, quam multi etiam nunc in ipsa coena judicium sibi manducant et bibunt (I Cor. XII, 29)?

CAPUT V

5. Curiositate sensuum nihil opus est ad salutem. Unde autem tanquam occasio nata est Domino, ut de ista coena loqueretur? Dixerat unus de discumbentibus (in convivio enim erat, quo fuerat invitatus): Beati qui manducant panem in regno Dei. Quasi in longinqua iste suspirabat, et ipse panis ante illum discumbebat. Quis est panis de regno Dei, nisi qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41)? Noli parare fauces, sed cor. Inde commendata est ista coena. Ecce credimus in Christum, cum fide accipimus. In accipiendo novimus quid cogitemus. Modicum accipimus, et in corde saginamur. Non ergo quod videtur, sed quod creditur, pascit. Non ergo etiam sensum illum externum quaesivimus; nec diximus, Crediderint qui Dominum ipsum resurgentem, si verum est quod dicitur, viderunt oculis, manibus palpaverunt: nos non tangimus, quare credimus? Si talia cogitaremus, quinque illis jugis boum a coena impediremur. Ut noveritis, fratres, istorum quinque sensuum, non delectationem, [PL38.646] quae permulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem quamdam notatam fuisse, non ait, Quinque juga boum emi, eo pascere illa; sed, eo probare illa. Qui vult probare, per juga boum non vult dubitare, quomodo sanctus Thomas per juga noluit dubitare. Videam, tangam, digitos mittam. Ecce, inquit, digitos tuos mitte per latus meum, et noli esse incredulus. Occisus sum propter te: per locum quem vis tangere, sanguinem fudi, ut redimerem te; et adhuc dubitas de me, nisi tetigeris me? Ecce et hoc praesto, ecce et hoc exhibeo: tange et crede; inveni locum vulneris, sana vulnus dubitationis.

CAPUT VI

6. Uxor, voluptas carnis. Tertius dixit, Uxorem duxi. Ista voluptas est carnis, quae multos impedit: utinam foris, et non intus. Sunt homines qui dicunt: Non est homini bene, nisi cui adsunt carnis deliciae. Ipsi sunt quos notat Apostolus, dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Quis huc inde surrexit? Quis nobis, quod ibi agitur, dixit? Hoc nobiscum tollimus, quod in hoc tempore bene est nobis. Qui hoc dicit, uxorem duxit, carnem amplexatur, carnis voluptatibus jucundatur, a coena excusatur: observet ne fame interiore moriatur. Attendite Joannem, sanctum apostolum et evangelistam: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. O qui ad coenam Domini venitis, nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Non dixit, Nolite habere; sed, Nolite diligere. Habuisti, possedisti, dilexisti. Amor rerum terrenarum, viscum est spiritualium pennarum. Ecce concupisti, haesisti. Quis dabit tibi pennas sicut columbae? Quando volabis, ubi vere requiescas (Psal. LIV, 7)? quando hic, ubi male haesisti, perverse requiescere voluisti. Nolite diligere mundum, tuba divina est. Continuo hujus tubae verbis orbi terrarum et universo dicitur mundo, Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis sunt, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 15, 16). Ab imo coepit, quo Evangelium terminavit. Inde ille coepit, ubi Evangelium terminum posuit. Concupiscentia carnis, Uxorem duxi. Concupiscentia oculorum, Quinque juga boum emi. Ambitio saeculi, Villam emi.

7. Oculorum nomine caeteri sensus significati. Ideo autem a parte totum per solos oculos commemorati sunt isti sensus, quia oculorum est in quinque sensibus principatus. Propterea cum proprie ad oculos pertineat visus, ipsum videre per omnes quinque sensus solemus appellare. Quomodo? Primo quod ad ipsos oculos pertinet, dicis, Vide quam candidum est, intende et vide quam candidum est: hoc ad oculos pertinet. Audi et vide quam canorum est. Numquid conversim potes dicere: Audi et vide quam candidum est? Hoc quod dicitur, Vide, per omnes sensus currit: caeterorum autem sensuum [PL38.647] proprietas non per se recurrit. Intende et vide quam canorum est: odora et vide quam suave est: gusta et vide quam dulce est: tange et vide quam molle est. Utique quoniam sensus sunt, sic potius diceremus: Audi et senti quam canorum est: odora et senti quam suave est: gusta et senti quam dulce est: tange et senti quam calidum est: palpa et senti quam lene est: palpa et senti quam molle est. Nihil horum. Nam et ipse Dominus post resurrectionem cum apparuit discipulis suis, cumque cernentes adhuc titubarent in fide, putantes se spiritum videre: Quid, inquit, dubitatis? et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Et parum est, Videte: Tangite, inquit, et palpate et videte (Luc. XXIV, 38 et 39). Intendite et videte, palpate et videte: in solis oculis videte, in omnibus sensibus videte. Quia interiorem fidei sensum quaerebat, exterioribus corporis sensibus adjacebat. Nos nihil ab istis exterioribus sensibus in Domino carpsimus, auditu audivimus, corde credidimus: et ipsum auditum non ab illius ore, sed ab ore praedicatorum ejus, ab ore illorum qui jam coenabant, et nos ructuando invitabant.

CAPUT VII

8. Ad coenam venire nemo cunctetur. Tollamus ergo de medio excusationes vanas et malas, et veniamus ad coenam, qua intrinsecus saginemur. Non nos impediat extollentia superbiae, non nos extollat, vel non nos terreat curiositas illicita, et avertat a Deo: non nos impediat voluptas carnis a voluptate cordis. Veniamus, et saginemur. Et qui venerunt, nisi mendici, debiles, claudi, caeci? Illic autem non venerunt divites, sani, quasi bene ambulantes, et acute cernentes; multum de se praesumentes, et ideo desperatiores, quanto superbiores. Veniant mendici, quia ille invitat qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate mendici ditaremur (II Cor. VIII, 9). Veniant debiles: quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Veniant claudi qui ei dicant: Compone gressus meos in semitis tuis (Psal. XVI, 5). Veniant caeci qui dicant: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Tales venerunt ad horam; illis prius invitatis, sua excusatione reprobatis: venerunt ad horam, intraverunt de plateis et vicis civitatis. Et respondit servus, qui missus erat, Domine, factum est ut jussisti, et adhuc locus est. Exi, inquit, in vias et sepes, et quos inveneris coge intrare. Quos inveneris, ut dignentur, noli exspectare; coge intrare. Magnam coenam, magnam domum paravi, non ibi patior locum vacare. Venerunt de plateis et vicis Gentes: veniant de sepibus haeretici, hic inveniunt pacem. Nam qui construunt sepes, divisiones quaerunt. Trahantur a sepibus, evellantur ab spinis. In sepibus haeserunt, cogi nolunt. Voluntate, inquiunt, nostra intremus. Non hoc Dominus imperavit: Coge, inquit, intrare. Foris inveniatur [PL38.648] necessitas, nascitur intus voluntas.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 612-648 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22