CAPUT PRIMUM

1. Manichaeorum in librum Job calumnia. In divinis et sanctis veteribus Libris fraudulentissima fallacia Manichaeos insidiari, jam vestrae prudentiae, dilectissimi fratres, satis probatum esse confidimus. Offerimus tamen adhuc eorum dolos inspiciendos obtutibus cordis vestri: ut non solum eos, quantum ad vos pertinet, evitetis, sed etiam ut alios infirmos et divinarum lectionum rudes, ut quisque vestrum potest, evitare atque contemnere doceatis. Apud Job scriptum est, inquiunt, Ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum. Et Deus ait diabolo: Unde venis? Qui respondens dixit: Circuiens totum orbem adveni huc. Hic, inquiunt, demonstratur diabolum non solum vidisse Deum, sed etiam locutum esse cum eo. In Evangelio autem dicit, Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et iterum dicit, Ego sum janua; nemo potest venire ad Patrem, nisi per me (Joan. X, 7, et XIV, 6). Deinde adjungunt ratiocinationem, dicentes: Si igitur hi soli qui sunt puro corde vident Deum, quonam modo sordidissimo et immundissimo corde diabolus potuit videre Deum? aut qualiter per januam, hoc est, per Christum ingreditur? Iterum Apostolus, inquiunt, testatur et confirmat, dicens quod neque Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt.

CAPUT II

2. Calumniosa objectio Adimanti ex Apostolo. Principes hujus saeculi. Saeculum peccatores. Diabolus princeps peccati. Calumnia quidem illorum his omnino verbis hucusque proponitur, et revera quaestio est prudenti discutienda christiano. Sed eam calumniam proponentium animus facit, ut similiter imperitos ad sibi credendum a saluberrima Scripturarum auctoritate detorqueant. Sed primo ab istis vellem quaerere, ubi Adimantus apud Apostolum legerit; nam talium calumniarum iste conscriptor est: vellem ergo diceret ubi legerit testantem Apostolum et confirmantem, ut dicit, quod neque Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt; cum Dominus etiam hominum in se credentium dicat Angelos quotidie videre faciem Patris (Matth. XVIII, 10). Nisi forte illud quod Paulus apostolus ait: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui evacuantur: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus [PL38.101] saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 6-8)? Si istum locum iste conscribere cogitabat, cur addidit Potestates et Virtutes, quod non ibi dictum est; et detraxit hujus saeculi, quod dictum est? Sed utinam hoc, errore potius, quam malitia fecerit. Verumtamen etiamsi hoc modo dixisset Apostolus, numquid propterea diabolus vocem Dei audire non potuit? Scriptum est enim quod in conspectum Dei venerit: non scriptum est quod Deum ipse conspexerit. Principes enim hujus saeculi aut superbi homines intelliguntur, et vana pompa jactationis elati; aut ipse diabolus et angeli ejus. Nam principem vel magistratum hujus saeculi eum Dominus apertissime appellat (Joan. XII, 31): quia saeculi hujus nomine peccatores intelliguntur, quorum spes nulla est, nisi in hoc saeculo. Sicut enim dicitur mala domus, cum significantur habitatores ejus: sic malum hoc saeculum dicimus, cum eos significamus qui corde hoc saeculum inhabitant, hoc est, quorum conversatio non est in coelis. Nostra enim, dicit Apostolus, conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Diabolo autem serviunt cuncta peccata, qui libero arbitrio princeps voluit esse peccati; propterea princeps hujus saeculi dicitur. Quam regulam intelligentiae moneo cordibus vestris infigatis: adjuvabit per hanc Dominus ad multa Scripturarum discutienda atque solvenda, de quibus illi laqueos nectunt erroris sui.

CAPUT III

3. Quomodo diabolus venerit in conspectum Dei. Cum ergo scriptum non sit quod diabolus viderit Deum, sed tantum quod venerit cum Angelis in conspectum Domini, vocemque ejus audierit; cur isti miseri de visione Dei calumniari Scripturis, et imperitos pervertere student? Quapropter haec eorum propositio brevissima responsione superatur. Quantalibet enim loquacitate perquirant, quomodo viderit diabolus Deum; respondemus, Non vidit diabolus Deum. Dicent: Quomodo ergo cum eo locutus est? Hic vero non a nobis, sed a caecis hominibus convincenda est caecitas cordis ipsorum. Hi enim qui carnalibus oculis caeci sunt, quotidie loqui possunt cum his quos videre non possunt. Quomodo ergo venit, inquiunt, in conspectum ejus? Quomodo caecus in conspectum videntis, quem ipse non conspicit. Et istae quidem similitudines, dilectissimi fratres, ideo dictae sint, ut hominum carnalium refellatur improbitas; ut si fieri potest, hoc modo repulsi, ad discendi mansuetudinem impia corda convertant. Numquid enim Deus continetur loco, quem praesentem habet omnis angelica et humana conscientia, non solum bonorum, sed etiam malorum? Verum hoc interest, quod bonis conscientiis adest ut pater, malis ut judex: quomodo scriptum est, Dominus interrogat justum et impium (Psal. X, 6). Item scriptum est, In cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Nec vehementius in auribus corporis Deus, quam in secreto cogitationis interrogat, ubi solus audit, solus auditur. Nonne etiam mali homines, [PL38.102] si quando verum loquuntur et non eis creditur, jurant et dicunt, Testis est Deus, et verissime dicunt? Ubi, quaeso, testis est? In lingua, an in corde? in sono vocis, an in silentio conscientiae? Unde autem plerumque stomachantur, quia sibi non creditur, cum verum se dicere noverint, nisi quia cor suum nobis aperire non possunt, ubi testis est Deus?

CAPUT IV

4. Variis modis loquitur nobis Deus. Multi autem modi sunt, quibus nobiscum loquitur Deus. Loquitur aliquando per aliquod instrumentum, sicut per codicem divinarum Scripturarum: loquitur per aliquod elementum mundi, sicut per stellam Magis locutus est (Matth. II, 2). Quid est enim locutio, nisi significatio voluntatis? Loquitur per sortem, sicut de Matthia in locum Judae ordinando locutus est (Act. I, 26): loquitur per animam humanam, sicut per prophetam: loquitur per angelum, sicut Patriarcharum et Prophetarum et Apostolorum quibusdam locutum esse accipimus: loquitur per aliquam vocalem sonantemque creaturam, sicut de coelo voces factas, cum oculis nullus videretur, legimus et tenemus. Ipsi denique homini, non extrinsecus per aures ejus aut oculos, sed intus in animo non uno modo Deus loquitur: sed aut in somnis, sicut Laban Syro, ne Jacob servum ejus in aliquo laederet (Gen. XXXI, 24), et Pharaoni de septem annis opulentis totidemque sterilibus demonstratum est (Id. XLI, 1-32); aut spiritu hominis assumpto, quam Graeci ecstasim vocant, sicut oranti Petro vas plenum similitudinibus crediturarum Gentium visum est submissum esse de coelo; aut in ipsa mente, cum quisque majestatem vel voluntatem intelligit, sicut ipse Petrus ex illa ipsa visione, quid se agere vellet Dominus, apud se ipsum cogitando cognovit. Non enim hoc quisquam potest, nisi apud se intus sonante quodam tacito clamore veritatis agnoscere. Loquitur etiam Deus in bonorum malorumque conscientia. Nam et approbare quod bene facit, et improbare quod peccat, nemo recte potest, nisi ad eadem illa in silentio cordis vel laudante vel clamante voce veritatis. Veritas autem Deus est: quae cum tam multis modis loquatur hominibus et bonis et malis (quanquam non omnes, quibus tot modis loquitur, possint quoque ejus substantiam naturamque conspicere), quis hominum potest conjiciendo aut cogitando colligere, quot et quibus modis eadem veritas loquatur Angelis, sive bonis, qui ejus ineffabili specie et pulchritudine per mirabilem charitatem contemplando perfruuntur; sive malis, qui depravati per superbiam suam, et ab ipsa veritate in inferioribus ordinati, possunt quibusdam latentibus modis vocem ejus audire, quamvis faciem videre non digni sint?

CAPUT V

5. Diabolus potuit audire vocem Dei. Quapropter, dilectissimi fratres, fideles Dei, et Catholicae matris germanissimi filii, nemo vos decipiat venenatis cibis, etiamsi adhuc estis lacte nutriendi: perseveranter nunc ambulate per fidem veritatis; ut [PL38.103] certo et opportuno tempore ad speciem veritatis ejusdem venire possitis. Sicut enim Apostolus dicit, hic manentes corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). Ad speciem autem visionis Patris, fides christiana perducit. Unde Dominus dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Sine causa ergo isti quaerunt, quomodo diabolus ad Deum potuit venire per Christum. Diabolus enim ad illam contemplationis beatitudinem non potest pervenire, quo eos qui puro sunt corde fides christiana perducit. Nec ideo tamen diabolus vocem Dei loquentis audire non potuit; sicut multi homines etiam qui non crediderunt Christo, potuerunt vocem audire de coelo dicentis Dei, Et clarificavi et clarificabo: cum Dominus dixisset, Pater, clarifica Filium tuum (Id. XII, 28, 27).

CAPUT VI

6. In conspectum Dei venisse diabolum, quid sit. Quod autem scriptum est, diabolum venisse in conspectum Dei; non ideo scriptum est, quia quisquam potest aliquando conspectum Dei fugere, cujus oculis cuncta subjecta sunt, et cui cordis cujuslibet profunditas patet: sed quia in secreto creaturae acta sunt, quae Scriptura narravit, propterea scriptum est, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei; quamvis a conspectu Dei nunquam recedant. Quocumque enim mittuntur, ibi quoque praesto est conspectus Dei. Sed illic proprie conspectus Dei dicitur, quo humanus non potest penetrare conspectus; sicut sunt secreta conscientiae. Propterea cum redarguimus mentientem, non eum dicimus in conspectu Dei locutum; quia non hoc locutus est, quod in animo ejus conspicit Deus, quo conspectum dirigere non potest homo. Quia ergo haec tam latenter gesta sunt, ut indicari hominibus per Scripturas sanctas, nisi Sancto Spiritu revelante, non possent, in conspectum Dei ventum esse, atque ibi gesta esse narrantur.

CAPUT VII

7. Quomodo diabolus fuit in medio Angelorum. Quod autem diabolus in medio Angelorum fuit, si bonos Angelos intelligis, sic in medio eorum intellige diabolum, sicut reus in medio apparitorum judici audiendus assistit Non enim Scriptura declarat quales illi Angeli fuerint. Si autem in medio angelorum malorum, quid mirum est, principem ac ducem turba ministrorum suorum esse circumdatum? Si autem in conspectum Dei quod dictum est, sic accipias, ut illi in conspectum Dei veniant, qui non solum conspiciuntur ab eo, sed etiam conspiciunt eum; sic intelligendum est in medio eorum fuisse diabolum, ut tamen Deum, quem ipsi videbant, ille non viderit; ut etiam per aliquem sanctorum Angelorum Deus diabolo sit locutus. Nec tamen in libro scriptum est, nisi Dixit Deus. Sicut etiam in negotiis publicis, quanquam pleraque per praeconem judex loquatur, judicis tamen nomen, cum Gesta scribuntur, non etiam praeconis inseritur. Sicut autem aliquis homo visione prophetica indignus, potest tamen in medio Prophetarum stare, ut tantum audiat quod per eos dicit Dominus, nec tamen videat quod illi vident: sic potuit et diabolus esse in medio sanctorum Angelorum [PL38.104] Deum videntium, per quos audiret vocem Dei, quem videre ipse non posset.

CAPUT VIII

8. Manichaei ex ipsa eorum doctrina refutati. Et machinamenta quidem Manichaeorum, quantum ad hanc quaestionem pertinet, multis modis soluta esse perspicitis, ut non jam putetis, charissimi fratres, vere diabolum sic locutum esse cum Deo, ut etiam faciem veritatis, quam pura corda conspiciunt, videre potuerit; aut ad illam contemplationem beatitudinis venerit, quo nemo nisi per Dominum Jesum Christum venire permittitur. Sed tamen multum admiror hominum istorum impudentiam, qui de visione substantiae divinae calumniari nobis volunt, et id quod scriptum non est de Scripturis nostris mentiuntur, quod Deum diabolus viderit; et tantam hinc invidiam conflare conantur, ut quisquis exhorruerit, et indignum esse judicaverit ut diabolus viderit Deum, penitus a divinarum Scripturarum auctoritate, suspiciosa ignorantia non intelligens quod scriptum est, avertatur: cum ipsi Dominum nostrum Jesum Christum Deum esse non negent, et sine assumptione humani corporis eum hominibus apparuisse confingant.

CAPUT IX

9. Quando ergo diabolus tentare ausus est Dominum (Matth. IV, 1-11), cum eum videret, quid videbat? Si corpus ejus videbat, habebat ergo Dominus corpus, quod nolunt perditi confiteri. Si autem corpus non habebat, ipsa divina substantia diaboli oculis subjacebat: quam non vident, nisi qui puro sunt corde, sicut ex Evangelio nobis ipsi commemorant. O importuna caecitas haereticorum! Cur Scripturas nostras, quod Deum diabolus viderit, mendaciter arguis; et negando corpus Christi, divinam ejus substantiam diaboli oculis publicare velle convinceris? An forte, sicut dicere solent, ita non habebat corpus humanum, ut se tamen quasi habere monstraret? Quis ergo verius et rectius sentit, insani, qui credit Deum locutum esse cum diabolo, an qui credit Deum non solum cum diabolo locutum, sed etiam diabolo esse mentitum? Quosdam enim angelos humanis oculis apparuisse, Scriptura commemorat: sed utique potestati eorum corpoream creaturam ita Dominus subdidit, ut illis eam pro voluntate coaptaret. Unde et illi, quamvis non nati ex femina, verum tamen corpus habuerunt, quod ex qualibet specie in quamlibet speciem pro sui ministerii atque officii ratione converterent; ex vera tamen in veram. Non enim et ipse Dominus cum aquam convertit in vinum, aut aquam falsam, aut vinum falsum fuisse possumus dicere.

CAPUT X

10. Omne itaque corpus, cujus est natura et ordo mutabilis, ad nutum omnipotentissimi Conditoris, in quascumque species fuerit commutatum, a veritate tamen in suo genere non recedit: quoniam quacumque varietate mutetur, et corpus tamen et verum [PL38.105] corpus esse non desinit. Sed cum isti omnem naturam corpoream, non ab omnipotente conditore Deo, sed a tenebrarum gente, nescio qua, esse confingant; quaerimus ab eis, Dominus noster Jesus Christus unde corpus assumpserit. Si enim nullum corpus eum assumpsisse dicunt, quid erat illud quod humanis atque corporeis oculis apparebat? Aut enim mendacium phantasmatis erat, quod exsecrabile est credere: aut si ipsam divinam substantiam suam nulla corporis assumptione humanis oculis eum demonstrasse contendunt, et hanc etiam diabolus vidit; ubi est quod in ista quaestione calumniosa voce proclamant, Beati qui puro sunt corde quoniam ipsi Deum videbunt? Quod si forte dicunt, divinam et propriam substantiam Domini non talem esse apud Patrem, qualem se in terris voluit nullo assumpto corpore ostendere; quid aliud etiam, nisi locis et temporibus esse mutabilem, miseri crediderunt? Non enim legere volunt, aut intelligere facile possunt quod per prophetam dicitur, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 27, 28): et quod in divinae Sapientiae litteris de ipsa Sapientia scriptum est, In se ipsa manens, innovat omnia (Sap. VII, 27).

CAPUT XI

11. Urgentur Manichaei, quod sol quem Deum putant, a malis videatur. Secundum illorum autem sensum, si quis eis dicat, Quid ergo miramini, si et Deus mutavit speciem divinitatis suae, ut posset eum qui corde sordidissimo est diabolus, intueri, sicut de Christo Deo vobis videtur? quid responsuri sint nescio. Quia et nunquam dicere ausi sunt, Patrem et Filium nisi unius esse substantiae: et si alterius esse substantiae Filium dicerent, posset eis responderi, Unde igitur scitis, utrum cum Patre an cum Filio locutum esse diabolum, vetus illa Scriptura commemorat? Deinde quaerimus, Solem istum videt diabolus, an non videt? Si videt, quomodo ergo sol Deus est, quem diabolus videt? Si non videt, mali tamen eum homines vident; quomodo ergo Deus est, quem vident qui non puro sunt corde? Aut si ut videri posset, etiam ipse mutatus est, et non hoc est quod videtur; quid si ergo vos aliud ostenditis, et aliud estis, ut imitari etiam solem, non tantum adorare possitis? Et tamen si eos interroges, utrum commutabilis aut incommutabilis sit divina substantia, non possunt nisi incommutabilem dicere, non ducti ratione, sed pudore confusi. Restat ergo ut cogantur fateri, Dominum nostrum Jesum Christum aliunde assumpsisse corpus, ut humanis oculis appareret. Quod si fatentur, quaero unde assumpserit. Si de hoc mundo dicunt, quaero ipsius mundi unde sit corpus. Continuo mihi, De tenebrarum gente, respondent. O mira dementia! Cur ergo, miseri, in corpore Salvatoris timetis uterum virginis, et gentem daemonum non timetis?

CAPUT XII

12. Christus cur ex femina natus. Filius Dei non est mutatus per incarnationem. Nos quidem universam naturam corporis ab omnipotente conditore Deo esse profitemur: et propterea undecumque [PL38.106] Dominus noster assumeret corpus, de sua creatura utique assumeret: sed ex femina maluit humilis, qui ad liberandum perditam creaturam venerat, quae per feminam lapsa est. Unde utrumque sexum volens in spem renovationis et reparationis adducere, virilem in quo nasceretur, femineum per quem nasceretur, elegit. Vos autem qui exhorrescitis casta virginis viscera, eligite, obsecro, unde Dominus corpus assumeret. Dicitis omne corpus gentis tenebrarum esse substantiam. Eligite ergo, ut dixi, unde corpus Filius Dei deberet assumere. An perdidistis respondendi lucem, quia tenebrae vobis quocumque oculos converteritis, occurrunt? Sed caro mortalis, inquiunt, videtur immundior. Recitate eis Apostolum, Omnia munda mundis: et recitate in eos Apostolum, Immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). Si autem non dicunt, Immundior; sed, Infirmior: consentimus plane; et ideo Christus est nostra firmitas, quia eum nostra non mutavit infirmitas. Hic agnosco prophetae illam vocem, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non solum enim non eum mutavit in deterius infirmitas carnis, sed ab eo in melius ipsa mutata est. Sol iste corporeus, quem corpus non esse arbitrantur (usque adeo nec quid sit corpus, intelligunt, qui de spiritualibus disputationibus se fallaciter jactant): sol ergo iste corporeus, tantum quia coeleste corpus est, illuminat terram, nec ab ea ipse obscuratur; siccat aquam, nec inde humectatur; solvit glaciem, nec inde frigescit; durat limum, nec inde mollescit. Et Dominus noster Jesus Christus Verbum Patris, per quod facta sunt omnia virtus et sapientia Dei, ubique praesens, ubique secretus, ubique totus, nusquam inclusus, pertendens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, timent infelices, ne non potuerit sic hominem assumere, ut vivificaret mortalia, nec ab eis mortificaretur; sanctificaret carnem, nec inde pollueretur; dissolveret mortem, nec inde ligaretur; mutaret in se hominem, nec in hominem mutaretur? Aliud ex alio disputare, propter quorumdam titubationem, et periculosam infirmitatem fidei, compulsi sumus. Quod autem attinet ad propositam quaestionem, quanquam illa Scriptura (de qua insidiari quam illuminari maluerant) Deum a diabolo visum esse non probet; videant tamen ipsi quomodo gens tenebrarum divinam substantiam videre potuerit, quando ante pugnam, qua bonum et malum dicunt esse commixtum, nullum adhuc corpus divina substantia, ut ab hoste suo videri posset, assumpserat. Ex quo cognoscant, frustra se catholicae fidei firmamenta velle subvertere, cum suas fabulas ruinosas qualibuscumque responsionum destinis fulciri non possint.

SERMO XIII. De eo quod scriptum est in Psalmo II, 10, Erudimini, omnes qui judicatis terram. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, VI cal. jun

CAPUT PRIMUM

1. Erudimini, omnes qui judicatis terram. Terram judicare, est corpus domare. Audiamus Apostolum judicantem terram: Non sic pugno, inquit, tanquam aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 26 et 27). Audi ergo, terra, judicantem terram; et judica terram, ne sis terra. Si enim terram judicaveris, coelum eris, et in te factam gloriam Domini enarrabis. Coeli enim enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Si autem terram non judicaveris, terra eris. Si autem terra fueris, ad eum pertinebis cui dictum est, Terram manducabis (Gen. III, 14). Audiant ergo judices terrae: corpus castigent, libidines frenent, ament sapientiam, vincant concupiscentiam: et ut hoc faciant, erudiantur.

CAPUT II

2. Praesumens de propriis viribus, perit de via justa. Fidendum in Dominum. Inordinate humilis. Haec est autem summa eruditionis: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Exsulta ei, non tibi: ei a quo es quod es, et quod homo es. et quod justus es; si tamen jam justus es. Si autem putaveris quod ab illo quidem homo es, a te autem justus es; non servis Domino in timore, nec exsultas ei in tremore, sed tibi in praesumptione. Et quid tibi fiet, nisi quod sequitur? Ne quando irascatur Dominus, et pereatis, inquit, de via justa. Non enim ait, Ne quando irascatur Dominus, et non intretis in viam justam; sed, pereatis de via justa. Jam enim videris tibi justus non rapiendo alienum, non adulterando, non homicidium faciendo, non falsum testimonium adversus proximum dicendo, patrem et matrem honorando, unum Deum colendo, idolis et daemoniis non serviendo: de hac via peribis, si tibi ista praesumpseris, si tibi ista a te ipso esse putaveris. Infideles enim non intrant in viam justam, superbi pereunt de via justa. Quid enim ait? Erudimini, omnes qui judicatis terram. Et ne forte vires et potentiam, qua judicatis terram, vobis tribuatis, et a vobis ipsis eam vobis esse credatis; nolite sic: Servite Domino in timore; exsultate, non vobis in praesumptione, sed ei in tremore. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa, cum exarserit cito ira ejus. Quid ergo faciendum est, ne pereamus de via justa? Beati omnes qui confidunt in eum (Psal. XI, 10-13). Si beati qui confidunt in eum; miseri qui confidunt in se. Maledictus enim omnis homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Ergo nec in te, quia et tu homo es. Si enim spem tuam posueris in alio homine, inordinate humilis eris: si autem spem tuam posueris in te, periculose superbis. Quid autem interest? Utrumque perniciosum: nihil [PL38.108] horum eligendum. Inordinate humilis non levatur: periculose superbus praecipitatur.

CAPUT III

3. Voluntas bona a Deo data, a Deo excitata. Denique ut noverit Sanctitas vestra, propter istum sensum redarguendum et consumendum, quod in se quisque confidit, dicta esse ista verba, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; Apostolum audite haec ipsa verba dicentem, et sententiam cur dicta sint, explanantem. Ecce Apostoli verba sunt: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare ergo cum timore et tremore meam salutem operor, cum sit in potestate mea operari salutem meam? Vis audire quare cum timore et tremore? Deus est enim qui operatur in vobis. Ideo cum timore et tremore: quia quod impetrat humilis, amittit superbus. Si ergo Deus est qui operatur in nobis, quare dictum est, Vestram ipsorum salutem operamini? Quia sic in nobis operatur, ut et nos operemur: Adjutor meus esto (Psal. XXVI, 9). Designat et se operatorem, qui invocat adjutorem. Sed voluntas, inquit, bona, mea est. Fateor, tua. Sed et ipsa a quo data, a quo excitata? Noli me ipsum audire: Apostolum interroga. Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Quid est ergo quod tibi arrogabas? Quid est quod superbus ibas, et peribas? Redi ad cor tuum, inveni te malum; et ut sis bonus, invoca bonum. Non enim in te placet Deo, nisi quod habes ex Deo: quod autem habes ex te, displicet Deo. Si bona tua cogitas, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Solus est ille qui non novit nisi dare. Non habet datorem, qui non habet meliorem. Quo tu si inferior es, imo quia inferior es, gratulare quod ad ejus imaginem factus es; ut in illo inveniaris, qui in te peristi. Non enim potuisti in te, nisi perdere te; nec scis invenire te, nisi ille qui fecit te, quaerat te.

CAPUT IV

4. Ad judices. De muliere adultera. Alloquamur tamen et eos qui secundum istam visibilem et popularem intelligentiam judicant terram. Judicant enim terram reges, duces, principes, judices: unusquisque pro munere quod accepit in terra, judicat terram. Quid est autem quod dicitur, Judicat terram, nisi, Judicat homines qui sunt in terra? Nam si terram proprie non accipias, nisi quam calcas; agricolis ergo dictum est, Qui judicatis terram. Porro autem si reges judicant terram, et quisquis sub regibus potestatem accepit a regibus; erudiantur et ipsi: quia terra judicat terram; et timere debet eum qui est in coelo terra judicans terram. Parem quippe suum judicat, homo hominem, mortalis mortalem, peccator peccatorem. Si enim procedat in medium dominica illa sententia, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; nonne omnis judicans terram terrae motum patitur? Evangelicum capitulum recolamus. Pharisaei tentantes Dominum, adduxerunt ante eum mulierem [PL38.109] in adulterio deprehensam; de quo peccato poena fuerat Lege definita, Lege scilicet data per Moysen famulum Dei (Levit. XX, 10). Hac ergo complexione dolosa et fraudulenta ad Dominum Pharisaei accesserunt, ut si juberet lapidari mulierem diffamatam, perderet mansuetudinem; si autem quod Lex jusserat prohiberet, peccasse teneretur in Legem. Sicut autem interrogantes de tributo Caesari reddendo, ore suo cepit, vicissim interrogans cujus esset prolatus nummus, cujus haberet imaginem et superscriptionem. Respondentes enim ipsi qui interrogaverant, in nummo esse imaginem Caesaris; respondit eis secundum os ipsorum, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Luc. XX, 22-25); ut admoneret sic reddendam Deo in homine imaginem Dei, quemadmodum in nummo imago sua redditur Caesari. Ita et in ista adultera interrogatores interrogavit, et ideo judices judicavit. Non prohibeo, inquit, lapidari quam lapidari Lex jussit; sed quaero a quibus. Non enim resisto, sed Legis ministrum requiro. Denique audite: Lapidare vultis secundum Legem? Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat.

5. Misericordiam consequitur. Quando autem haec audivit, digito scribebat in terra, ut erudiret terram. Quando autem hoc dixit Pharisaeis, levavit oculos suos ipse, et inspexit terram, et fecit eam tremere. Proinde cum hoc dixisset, iterum coepit scribere in terra. At illi compuncti et tremefacti, unus post alterum discesserunt. O terrae motum, ubi sic terra mota est, ut etiam mutaret locum!

CAPUT V

Illis ergo discedentibus, remansit peccatrix et Salvator: remansit aegrota et medicus: remansit misera et misericordia. Et aspiciens mulierem, dixit: Nemo te condemnavit? Et illa: Nemo, Domine. Sed tamen adhuc sollicita erat. Peccatores enim damnare non ausi sunt: non ausi sunt lapidare peccatricem, qui se ipsos intuentes similes invenerunt. Sed adhuc mulier erat in magno periculo: quia et ille ei judex remanserat, qui erat sine peccato. Nemo, inquit, te damnavit? At illa, Nemo, Domine: si nec tu, secura sum. Cui sollicitudini cita Dominus voce respondit: Nec ego te damnabo (Joan. VIII, 3-11). Nec ego, quamvis sim sine peccato, nec ego te damnabo. Illos a vindicta repressit conscientia: me ad subveniendum inclinat misericordia.

6. Verba Pauli de potestate. Haec attendite, et erudimini, omnes qui judicatis terram. Omnes scilicet, quia etiam sic intelligendum est, quomodo de quibus Apostolus dicit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo. Quae autem a Deo sunt, ordinatae sunt. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, [PL38.110] 1-3). Et si non ab illa, tamen ex illa. Aut enim juste agis, et justa potestas laudabit te: aut juste agentem, etiamsi potestas injusta damnet te, Deus justus coronabit te. Ac per hoc tu justitiam tene, tu bene vive: et sive damnet, sive absolvat, habebis laudem ex illa. Beatus ille, cujus hic sanguis fusus est, nonne ex ipsa potestate, antequam et a qua visus est judicari, laudem invenit? Confessionem prompsit, in fide permansit: mortem non timuit, sanguinem fudit, diabolum vicit.

CAPUT VI

7. Judex in se primum, tum in alios jus dicat. Ut ergo non sitis iniquae potestatis, quicumque homines vultis habere in homines potestatem; erudimini, ne perverse judicetis, et ante in anima pereatis, quam quemquam in carne perdatis. Judex esse vis (non potes meritis), vel pecunia; nondum reprehendo. Fortasse enim prodesse cupis rebus humanis, et emis ut prosis; ut servias justitiae, non parcis pecuniae. Prius propter te esto judex in te: prius judica de te, ut de penetrali conscientiae securus procedas ad alterum. In te ipsum redi, te attende, te discute, te audi. Ibi te volo probare integrum judicem, ubi non quaeris testem. Procedere vis cum potestate, ut alter tibi dicat de altero quod tu nescis; prius intus judica. Nihil tibi de te dixit conscientia tua? Si nolis negare, utique dixit. Nolo audire quid dixerit: tu judica qui audisti. Dixit tibi de te quid feceris, quid acceperis, quid peccaveris. Vellem scire qualem sententiam protulisti. Si bene audisti, si recte audisti, si in audiendo te justus fuisti, si tuae mentis tribunal ascendisti, si te ipsum ante te ipsum in equuleum cordis suspendisti, si graves tortores adhibuisti timoris; bene audisti si sic audisti; et procul dubio poenitendo peccatum punisti. Ecce et discussisti, et audisti, et punisti; et tamen tibi pepercisti. Sic audi et proximum tuum, si erudiaris sicut admonuit Psalmus, Erudimini, omnes qui judicatis terram.

CAPUT VII

8. Peccata persequatur, non peccantem. Si sic audis proximum tuum, quomodo audis et te; peccata persequeris, non peccantem: et si forte quisquam durus est ad corrigenda peccata, aversus a timore Dei; hoc ipsum in eo persequeris, hoc ipsum corrigere conaberis, hoc perdere et tollere laborabis, ut servetur homo peccato damnato. Duo enim nomini sunt, homo et peccator: hominem Deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit: pereat quod fecit homo, liberetur quod fecit Deus. Noli ergo usque ad mortem, ne cum persequeris peccatum, perdas hominem. Noli usque ad mortem, ut sit quem poeniteat: homo non necetur, ut sit qui emendetur. Hanc in corde retinens homo in homines dilectionem, esto [PL38.111] judex terrae, et ama terrere, sed dilige. Si superbis, superbi in peccata, non in hominem. In illud saevi quod tibi displicet et in te; non in eum qui factus est sicut tu. De una officina existis, unum artificem habuistis, unus limus est vestra materies. Quid perdis non amando quem judicas? Quoniam justitiam perdis, perdis non amando quem judicas. Adhibeantur poenae, non recuso, non interdico; sed animo amantis, animo diligentis, animo corrigentis.

CAPUT VIII

9. Disciplina et correctio non negligenda. Feriens, pius; parcens, crudelis. Non enim filium tuum non erudis. Et prius agis, ut, si fieri potest, pudore et liberalitate erudiatur, erubescat patrem offendere, non tanquam severum judicem timeat; gaudes ad talem filium: sed si fuerit forte ista contemnens, adhibes et verbera; incutis poenam, ingeris dolorem, sed quaeris salutem. Multi amore, multi timore correcti sunt: sed per tremorem timoris ad amorem pervenerunt. Erudimini, qui judicatis terram. Diligite et judicate. Non enim sic quaeritur innocentia, ut pereat disciplina. Scriptum est, Disciplinam qui abjicit, infelix est (Sap. III, 11). Bene potest addi ad istam sententiam, Sicut disciplinam qui abjicit, infelix est: sic disciplinam qui negat, crudelis est. Ausus sum aliquid dicere, fratres mei, quod vobis aliquanto plenius exponere ipsius rei obscuritate compellor. Repeto quod dixi, Disciplinam qui abjicit, infelix est: hoc manifestum est. Disciplinam qui non dat, crudelis est: teneo prorsus, teneo et ostendo feriendo pium, parcendo crudelem; exemplum ante oculos pono. Ubi invenio feriendo pium? Non eo ad alios, ad patrem et filium eo: pater et quando ferit, amat; et non vult puer caedi: contemnit voluntatem, consulit ad utilitatem. Quare? Quia pater est, quia haereditatem parat, quia successorem nutrit. Ecce feriendo pius est pater, feriendo misericors est. Da mihi hominem parcendo crudelem. Non recedo a personis, eos ipsos ante oculos pono. Sed puer impunitus et indisciplinatus si sic vivat, ut pereat, et pater dissimulet; pater parcat, pater perditum filium disciplinae asperitate offendere timeat, nonne parcendo crudelis est? Erudimini ergo, omnes qui judicatis terram: et bene judicando non a terra praemium, sed ab illo exspectate qui fecit coelum et terram.

SERMO XIV. De versu 14 Psalmi IX, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico

CAPUT PRIMUM

1. Cantavimus Domino, et diximus, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Quaeramus pauperem, quaeramus pupillum. Nec mirum sit quod admoneo [PL38.112] ut quaeramus, quos sic abundare cernimus et sentimus. Nonne pauperibus plena omnia? nonne pupillis plena sunt omnia? Tamen inter omnia quaero pauperem, quaero pupillum. Ac prius ostendendum est Charitati vestrae, id quod putamus, non hoc esse quod quaerimus. Qui enim dicuntur pauperes et sunt, in quos a Deo mandatae eleemosynae fiunt, de quibus fatemur scriptum, Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa exorabit pro te Dominum (Eccli. XXIX, 15): abundat quidem hoc genus hominum; sed altius intelligendus est iste pauper. De illo genere est iste pauper, de quo dictum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Sunt pauperes non habentes pecuniam, victum quotidianum vix invenientes, alienis opibus, misericordia sic indigentes, ut etiam mendicare non erubescant: si de his dictum est, Tibi derelictus est pauper; nos quid facimus, qui hoc non sumus? Ergo nos qui christiani sumus, non sumus Deo derelicti? Et quae alia nobis spes est, si non sumus illi derelicti, qui nos non derelinquit?

2. Divitibus cavenda superbia. Discite ergo esse pauperes et Deo relinqui, o compauperes mei. Dives est, superbus est. Nam et in divitiis istis, quae vulgo appellantur divitiae, quibus est contraria vulgaris ista paupertas; in divitiis ergo istis nihil est sic cavendum, quam superbiae morbus. Qui enim non habet pecuniam, non habet amplissimas facultates; non habet unde se extollat. Si ergo qui non habet unde se extollat, non laudatur pro eo quod non se extollit: qui habet, laudetur, si se non extollit. Quid ergo laudo humilem pauperem, qui unde superbiat, non habet? Quis autem ferat et inopem et superbum?

CAPUT II

Lauda divitem humilem, lauda divitem pauperem. Tales vult apostolus Paulus, qui scribens ad Timotheum dicit: Praecipe divitibus hujus saeculi, non superbe sapere (I Tim. VI, 17). Novi quid dicam: hoc illis praecipe. Habent enim divitias intrinsecus superbiam persuadentes, habent divitias in quibus laborant esse humiles. Da mihi Zacchaeum habentem magnas divitias, principem publicanorum, confessorem peccatorum, statura brevem, animo breviorem, ascendentem lignum, ut transeuntem videret qui pro illo pendebat in ligno. Da mihi dicentem, Dimidium rerum mearum do pauperibus. Sed multum dives es, o Zacchaee, multum dives es. Ecce dimidium dabis: dimidium quare reservabis? Quia si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo (Luc. XIX, 2-8).

3. Pauperes de Lazari sorte non extollantur. Sed ait mihi quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus, fame languidus; respondet mihi, et dicit: Mihi debetur regnum coelorum; ego enim similis sum illi Lazaro, qui jacebat ulcerosus ante divitis domum, cujus canes lingebant ulcera, et quaerebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis: ego illi similior sum, inquit. Nostrum genus est, cui debetur regnum coelorum; non illi generi [PL38.113] qui induuntur purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide. Talis enim erat ille, ante cujus domum jacebat pauper ulcerosus: et videte exitus amborum. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem dives, et sepultus est. Nam pauper forte nec sepultus. Et quid postea? Cum apud inferos dives ille in tormentis esset, levavit oculos suos, vidit pauperem quem contempserat, in Abrahae gremio quiescentem: desideravit guttam, a quo ille micam; et quoniam dilexit opulentiam, non invenit misericordiam. Voluit subveniri fratribus suis, semper vecors, sero misericors: nihil omnino quod postulavit, accepit (Luc. XVI, 19-31).

CAPUT III

4. Pauper et dives in eadem sorte felicitatis, si uterque humilis. Sinus Abrahae. Discernamus ergo, inquit mihi, pauperes et divites: quid me ad alia intelligenda exhortaris? Aperti sunt pauperes, aperti sunt divites. Audi ergo me de hoc quod proposuisti, domne pauper. Cum enim illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo ne superbiendo non sis quod dicis. Noli contemnere divites misericordes, divites humiles; et ut citius dicam, quod paulo ante dixi, divites pauperes noli contemnere. O pauper, esto et tu pauper; pauper, id est, humilis. Si enim dives factus est humilis, quanto magis pauper esse debet humilis? Pauper non habet unde infletur, dives habet cum quo luctetur. Audi ergo me. Esto verus pauper, esto pius, esto humilis. Nam si de ista pannosa et ulcerosa paupertate gloriaris, quia talis fuit ille qui ante domum divitis inops jacebat; attendis quia pauper fuit, et aliud non attendis. Quid, inquis, attendo? Lege Scripturas, et invenies quod dico. Lazarus pauper fuit: in cujus sinum levatus est, dives fuit. Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab angelis. Quo? In sinum Abrahae, id est, in secretum, ubi erat Abraham. Nolite enim carnaliter intelligere, quod velut in sinum tunicae Abrahae levatus sit pauper. Sinus erat, quia secretum erat. Unde dicitur, Redde vicinis nostris in sinum eorum (Psal. LXXVIII, 12). Quid est, in sinum eorum? In secreta eorum. Quid est, Redde in sinum eorum? Torque conscientiam eorum. Lege, aut si legere non potes, audi cum legitur, et vide Abraham opulentissimum fuisse in terra, auro, argento, familia, pecore, possessione (Gen. XIII): et tamen dives iste pauper fuit, quia humilis fuit; Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Id. XV, 6). Justificatus est gratia Dei, non propria praesumptione. Fidelis erat, bene operabatur. Filium jussus est immolare; neque cunctatus est ei offerre quod acceperat, a quo acceperat (Id. XXII). Probatus est Deo, constitutus est exemplum fidei. Jam Deo notus erat: sed nobis monstrandus erat. Non est inflatus quasi in bonis operibus suis; quia pauper erat dives iste. Et ut scias quia non est inflatus tanquam in bonis operibus suis (sciebat enim quia quidquid habebat, a Deo habebat; et non in se ipso, sed in Domino gloriabatur), audi Paulum [PL38.114] apostolum: Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum (Rom. IV, 2).

CAPUT IV

5. Verus pauper in pauperum turba vix invenitur. Videtis, quia cum abundent pauperes recte quaerimus pauperem: in turba quaerimus, et vix invenimus. Occurrit mihi pauper, et quaero pauperem. Interim tu manum porrige pauperi quem invenis. Corde quaeris, quem quaeris. Tu dicis, Pauper sum sicut Lazarus: dives iste meus humilis non dicit, Dives sum sicut Abraham. Ergo tu te extollis, ille se humiliat. Quid inflaris, et non imitaris. Ego, inquit, pauper levor in sinum Abrahae. Non vides quia pauperem dives excepit? Non vides quia dives susceptor est pauperis? Si enim superbis contra eos qui habent pecuniam, et negas eos ad regnum coelorum pertinere; cum in eis fortasse inveniatur humilitas, quae in te non invenitur: non times ne tibi, cum mortuus fueris, dicat Abraham, Recede a me, quia blasphemasti me?

6. Divitiae plenae periculorum et periturae. Admoneamus ergo divites nostros, quod Apostolus admonuit. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17), admoniti sumus. Divitiae illae, quas putatis plenas esse deliciarum, pleniores sunt periculorum. Pauper erat, et securior dormiebat: somnus facilius accedebat ad duram terram, quam ad lectum inargentatum. Attendite curas divitum, et comparate securitati pauperum. Sed audiat dives iste, ut non superbe sapiat, neque speret in incerto divitiarum. Utatur mundo, tanquam non utens. Sciat se viam ambulare, et in has divitias tanquam in stabulum intrasse. Reficiat, viator est: reficiat se, et transeat; non secum tollit quod in stabulo invenit. Alius viator erit, et ipse habebit, sed non auferet.

CAPUT V

Omnes hic relicturi sunt quod hic acquisierunt. Nudus, inquit, exii de utero matris meae; nudus revertar in terram, Dominus dedit, Dominus abstulit (Job I, 21). Non abstulit, quia tibi derelictus est pauper. Nudus exii de utero matris meae; nudus revertar in terram.

7. Pauper cupiditatibus divite pejor. Audi alium pauperem. Nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 7-10). Qui sunt isti qui a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis? Qui volunt divites fieri. Modo mihi respondeat ille pannosus. Videamus, si non vult dives fieri; videamus, interrogemus eum, si non vult dives fieri: respondeat, non mentiatur. Audio linguam, sed interrogo conscientiam. Dicat si non vult dives fieri. Si autem vult; jam incidit in tentationem et desideria [PL38.115] multa, stulta et noxia. Non enim opes dico, sed desideria. Unde? Quia vult dives fieri. Quid inde? Desideria multa et stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Vides ubi sis? Quid mihi ostentas nullas facultates, cum ego convincam tantas cupiditates? Ecce jam compara duos. Iste dives est, ille pauper est: sed iste dives, jam est, non vult fieri. Iste dives est, aut de parentibus, aut de donis et haereditatibus. Ponamus, faciamus: dives est etiam de iniquitatibus. Jam non vult addere, imposuit modum, fixit limitem cupiditati, jam corde militat pietati.

CAPUT VI

8. Rursum pauper cum divite comparatur. Dives est, inquis. Respondeo, Dives est. Iterum tu accusator respondes et dicis, De iniquitate dives est. Quid, si facit amicos de mammona iniquitatis? Dominus noverat quod dicebat: utique non errabat, quando praecipiebat, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9). Quid si hoc facit iste dives? Jam finit cupiditatem, exercet pietatem. Tu nihil habes, sed dives vis fieri; incides in tentationem. Sed forte inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia nescio quid habebas paternum, quod te sustentaret, et calumnia aliqua competitoris abstulit. Gemis, audio, tempora accusas: quod gemis, si posses, faceres. Annon videmus? annon quotidianis exemplis plena sunt omnia? Heri gemebat, quia perdebat sua; hodie pertinens ad majorem, rapit aliena.

9. Verus pauper. Christus pauper et dives. Invenimus verum pauperem, invenimus pium humilem, non de se fidentem, pauperem verum, membrum pauperis qui propter nos pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Vide divitem nostrum, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset; vide illum divitem: Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Plus est aurum facere, quam habere. Dives es auro, argento, pecore, familia, fundis, fructibus; tibi ista creare non potuisti. Vide illum divitem: Omnia per ipsum facta sunt. Vide illum pauperem: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 3-14). Quis digne cogitet divitias ejus? Quomodo faciat qui non fit, quomodo creet non creatus, formet non formatus, mutabilia manens, temporalia sempiternus? Quis digne cogitet divitias ejus?

CAPUT VII

Paupertas Christi. Paupertatem cogitemus, ne forte pauperes vel ipsam capiamus. Concipitur utero feminae virginali, includitur visceribus matris. O paupertas! In angusto diversorio nascitur, involutus infantilibus tegumentis in praesepio ponitur, fit cibaria jumentis pauperibus; deinde coeli et terrae Dominus creator Angelorum, omnium visibilium et invisibilium effector et conditor sugit, vagit, nutritur, crescit, tolerat aetatem, occultat majestatem: postea tenetur, contemnitur, flagellatur, illuditur, conspuitur, colaphizatur, spinis coronatur, ligno suspenditur, lancea [PL38.116] perforatur. O paupertas! Ecce caput pauperum quos requiro, cujus pauperis membrum invenimus verum pauperem.

10. Pupillus quis. Breviter quaeramus pupillum: quia in paupere requirendo fatigati sumus. Domine Jesu, pupillum quaero; fatigatus quaero: cito responde, ut inveniam. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra (Matth. XXIII, 9). Pupillus in terra, immortalem patrem invenit in coelo. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra. Inventus est pupillus iste. Oret pupillus iste: audiamus eum, et imitemur eum. Quae est ejus oratio? Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Pater, inquit, meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10). Si ergo beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3); Tibi derelictus est pauper. Si pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me; Pupillo tu eris adjutor.

SERMO XV. De versu 8 Psalmi XXV, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis

CAPUT PRIMUM

1. Decorem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus diligimus, si et nos ipsi sumus. Quis est ergo decor domus Dei, et locus tabernaculi claritatis ejus; nisi templum ejus de quo Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17)? Sicut ergo in fabricis manufactis, cum eleganter et magnifice construuntur, corporalis noster mulcetur aspectus; ita cum lapides vivi, corda fidelium charitatis vinculo continentur, decor est domus Dei, et locus tabernaculi claritatis ejus. Discite ergo quod amare debetis, ut amare possitis. Qui enim diligit decorem domus Dei, non est dubium quia Ecclesiam diligit: non in fabre factis parietibus et tectis, non in nitore marmorum et laquearibus aureis; sed in hominibus fidelibus, sanctis, Deum diligentibus ex toto corde suo, et ex tota anima sua, et ex tota mente sua, et proximum suum tanquam seipsum.

CAPUT II

2. Numerus et super numerum. Vasa in honorem, vasa in contumeliam. Sed in congregatione christiana, quantum pertinet ad participationem et communionem Sacramentorum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Alius est ergo numerus: alii super numerum. Numerus est, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus. Super numerum autem: Quoniam in magna domo non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia quidem in honorem, alia in contumeliam (II Tim. II, 19, 20). Numerus ergo, vasa [PL38.117] in honorem: super numerum, vasa in contumeliam. Cum ergo sint ista duo genera vasorum, numquid dubitamus ubi sit decor domus Dei? Si ergo vis diligere, agens quod cantasti, decorem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus; quaere vasa in honorem. Et nolo dicas, Quaesivi, et non inveni. Ideo enim quaesisti, et non invenisti, quia quod quaesisti tu non fuisti. Similis simili cohaeret, dissimilis dissimilem refugit. Si fueris vas in contumeliam, procul dubio vas in honorem grave tibi erit et ad videndum. Non audis quomodo quidam de quodam dicant, Gravis nobis est etiam ad videndum (Sap. II, 15)? Quod tibi grave est ad videndum, quando erit apertum ad inveniendum? Vasa enim ista, interiorum hominum sunt. Non utique cum visus fuerit justus, jam agnoscitur justus. Eumdem aspectum habet et justus et injustus: uterque homo, sed non uterque domus Dei. Et si ambo christiani appellantur, utrumque vas, sed non utrumque in honorem; sed aliud in honorem, aliud in contumeliam.

CAPUT III

3. Malorum est male uti bonis; Dei contra, bene uti malis. Animae adulterae et fornicariae. Numquid propter mala vasa deserenda est domus magna? Novit Deus uti, id est Dominus magnae domus, et vasis in honorem, et vasis in contumeliam. Sicuti est malorum male uti etiam bonis; sic e contra Dei bene uti etiam malis. Quantis bonis utuntur mali? Omnis enim creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4). Quomodo ea male utuntur mali? Quomodo eos increpat Scriptura, dicens, Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Quod nomen acceperunt isti male utentes bonis Dei? Sequitur, et dicit, Adulteri. Unde adulteri? Nescitis quia amicus hujus mundi, inimicus Deo constituitur (Jacobi IV, 3, 4)? Adulteri, inquit. Sunt animae adulterae, sunt fornicariae: discutiamus eas. Fornicariae animae sunt, multis diis falsis quodam modo prostitutae: adulterae autem, tanquam legitimo jam conjugio copulatae, et ipsi legitimo conjugio non servantes animae castitatem. Ut autem hoc dicam expressius, pagani anima fornicaria est, christiani mali adultera. Pagani anima fornicaria, legitimum virum non habet, per diversa daemonia prostituta corrumpitur: christiani autem mali quare adultera est? Quia nec castitatem diligit, nec virum deserit. Non ergo dicas, Quare sunt isti in domo Dei? Respondetur tibi, Vasa sunt in contumeliam. Novit eis uti Deus: non errat qui creavit; quoniam qui potuit creare, novit ordinare: habent in domo magna locum suum. Si autem quaeras a me, quomodo eis bene utatur Deus: fateor, Dei consilium, sicut homo, explicare non possum. Novi enim cum Paulo apostolo expavescere, quod etiam ille cum consideraret, expavit, et expavescens exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior [PL38.118] dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI, 33-36). Nobis consideratio, admiratio, tremor, exclamatio: quia nulla penetratio. Ipsi autem quid? Gloria in saecula saeculorum. Sive de vasis in honorem, sive de vasis in contumeliam, ipsi gloria in saecula saeculorum. Alios coronat, alios damnat, nusquam errat: alios probat, de aliis probat, omnes ordinat.

CAPUT IV

4. Ad quid mali in mundo. Quid faciunt, inquit, in hoc mundo homines mali? Responde mihi, in fornace aurificis palea quid facit? Puto non ibi esse sine causa paleam, ubi aurum purgatur. Videamus quae ibi sint omnia: fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est: sed illa tria, aurum, palea, ignis, in fornace; artifex, ad fornacem. Attende etiam istum mundum: mundus fornax est; palea, homines mali; aurum, homines boni; ignis, tribulatio; artifex, Deus. Attende et vide: aurum non purgatur, si palea non uratur. Vide aurum in hoc ipso psalmo, ubi diligimus decorem domus Dei; et locum tabernaculi claritatis ejus. Vide ibi aurum, vide vocem auri; purgari cupit: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Proba me, inquit, Domine, et tenta me. Qui timere debuit tentationem, petit tentationem. Proba me, inquit, Domine, et tenta me. Et vide si non ignem quaerit: Proba me, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Non times ne in igne deficias? Non, inquit. Quare? Quia misericordia tua ante oculos meos est (Psal. XXV, 2, 3). Ecce, inquit, quare securus dico, Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum: non quia idoneus sum viribus meis ignem sustinere tentationis, sed quia misericordia tua ante oculos meos est. Qui mihi, inquit, donasti ut aurum probatum essem, in fornace me perire permittis? Prorsus mittis purgandum, ejicis purgatum. Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum (Psal. CXX, 8). Vide ipsum exitum, vide ingressum in fornacem. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis (Jacobi I, 2). Ecce audisti ingressum, quaere exitum. Facile enim est intrare: exire magnum est. Sed noli timere: Fidelis Deus. Nempe quia ingressus fueras, de exitu cogitabas. Fidelis Deus, qui non vos permittit tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum. Quid est exitum? Ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Intrasti, incidisti; sustinuisti, existi.

CAPUT V

5. Abundantia malorum, propter purgationem bonorum. Magna materies est purgationis bonorum, abundantia malorum. Nam in multitudine malorum quamvis permixti lateant boni, novit Dominus qui sunt ejus. Sub manu tanti artificis, auri mica in magna palea perire non potest. Quanta ibi palea, quam modicum aurum? Sed noli timere; tantus est artifex, ut purgare possit, perdere non possit. Vide aurum beatum Apostolum in ista fornace mundi hujus quemadmodum periculis probatur: ut veniamus ad vasa inhonorata quae intus sunt, quibus novit bene uti Dominus magnae domus. Apostolus [PL38.119] ergo cum periculis probaretur, quid dicebat? Periculis in mari, periculis in deserto, periculis ex genere, periculis ex gentibus. Ista omnia foris sunt. Intus attende: Periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Alloquor ergo aurum Dei, alloquor vasa facta in honorem, alloquor grana in tritura areae inter paleam laborantia. Tibi dico, quisquis audis, non me, sed per me: Esto bonus, tolera malum. Nolo dicas, Quis est bonus? Imo et hoc volo dicas: quoniam quantumcumque fueris bonus, non eris sine aliquo malo. Unde rectissime dicitur, Nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19). Sed bonus ille qui facit bona, Deus est. Si ergo bonus Deus qui facit bona, et solus ille bonus effector bonorum; quomodo est effector bonorum, si nullus hominum est bonus? Secundum modulum ergo proximum est et homo bonus. Qui si non esset, Dominus ipse non diceret, Homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona (Id. VI, 45).

CAPUT VI

6. Esto ergo bonus, et tolera malum. Esto simpliciter bonus, et dupliciter tolera malum. Bonus, nonnisi intus: nam si non intus, nusquam bonus. Esto ergo bonus intus, malum tolera et foris et intus. Foris tolera haereticum, tolera paganum, tolera Judaeum; tolera et intus malum Christianum. Quia inimici hominis domestici ejus (Michaeae VII, 6). Patiens molestos multos intus malos stomacharis, indignaris, quasi jam venerit tempus ventilationis. In tritura positus es, in tritura es adhuc, area trituratur adhuc; adhuc grana et manipuli, cum Gentes credunt, ad aream colliguntur. Putas esse te posse in area triticum solum? Erras. Geme in area, ut gaudeas in horreo. Fiunt multa mala a christianis malis: illi qui foris sunt, et nolunt esse christiani, inveniunt occasiones ad excusationes. Hortatori suo ut credat, ista respondet: Vis me esse quod est ille et ille? Et nominat illum et illum: aliquando et verum dicit. Cum autem verum non potest inveniri, quid magnum est calumniari? Cum ille non trepidat calumniari, facit alium quod non videt suspicari. Tu cum audieris hominem ista dicentem, forte quia nosti fratres tuos malos, dicis apud te ipsum, Verum dicit: Periculis in falsis fratribus. Sed noli deficere; quod ille quaerit, tu esto. Esto bonus christianus, ut convincas calumniosum paganum.

CAPUT VII

7. Constantia in ferendis intus malis. Sed ille calumniatur, et de bonis dicit falsa, plerumque illi creditur. Quid facit aurum? Undique palea est, ignis. Sordes pone, non fidem: esto mundior, ipsa exercitatione esto mundior; valeat tibi ille qui auferat quo sordidior es, non qui opprimat quod aurum es. Etenim si defeceris, peris in palea: et si peris in palea, aurum non eras, sed aurum te esse fingebas. Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Illi autem qui sunt mali, de quibus erubescis quando es inter malos qui sunt foris, memento quod non sint [PL38.120] in domo magna ubi es, vas in honorem, sed in contumeliam. Instruxit te Apostolus, regat te Deus. Si mali non essent pro quibus oraremus, quando nobis diceretur, Orate pro inimicis vestris? An forte vellemus bonos habere inimicos? Unde fieri potest? Non habebis bonum inimicum, nisi fueris malus: si autem fueris bonus, inimicus tuus non erit, nisi malus. Orate pro inimicis vestris. Ergo boni orate pro malis. Redi ad cor tuum. O tu qui in ista fornace purgaris, si potuit esse vox tua, Proba me Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum: quoniam misericordia tua ante oculos meos est; ecce redi ad cor tuum. Sub Deo es, orationem fusurus es; occurrit tibi qui te laesit, occurrit tibi qui te pressit, occurrit tibi qui te spoliavit, occurrit tibi qui in te carcerem misit: eia attende cor tuum, respice Dominum tuum. Ecce malus inimicus tuus, ecce bonus Dominus tuus: nocet tibi inimicus tuus malus, ora pro inimico tuo, dicit tibi Dominus tuus bonus. Inter inimicum tuum malum et Dominum bonum, quid tu facturus es? Contra illum oraturus, aut huic obtemperaturus?

CAPUT VIII

8. Dura jussa, sed magna promissa. Suscipis ex praecepto Domini tui orare pro maligno illo inimico tuo: quid facturus es? Dominus jussit: dura jussit, sed magna promisit. Quae dura jussit? Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vos. Dura sunt: sed propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Unde tibi viribus tuis custodire vias duras, nisi quia misericordia tua ante oculos meos est? Ecce dura jussit, amara jussit; vide quae promisit. Orate pro persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V, 44, 45). Si tibi diceret, Ora pro inimico tuo, ut sis filius patris tui, ne exhaeredet te pater carnalis, qui hoc tibi relicturus est, quod hinc non est ablaturus; timeres, et faceres: promittitur tibi pro his duris, ut sis filius Altissimi; cogita Patrem, et agnosce haereditatem. Dic ergo, incipe orare pro inimico tuo illo magno, qui tibi multa mala fecit, qui in te multa dura congessit: incipe pro illo orare, et vide cor tuum tecum litigare. Quod ergo vis, quod placet tibi, quod delectaris secundum interiorem hominem, quod obtemperas Domino tuo, et oras pro inimico tuo, aurum est: quod vero, cum orare coeperis, incipit tecum carnalis infirmitas litigare, ipsae sunt sordes, a quibus te Deus vult in fornace purgare.

CAPUT IX

9. Mali ideo multi, ut exerceantur boni. Amurca, oleum. Exercere ergo in mediis malis, o bone, si quis es bonus: non de tuo bone, quia fuisti malus, sed de illius qui nunquam est malus: exercere in mediis malis. Nec mihi volo dicas: Saltem si necesse esset propter exercitationem nostram ut essent mali, pauci essent mali, et boni multi essent. Non attendis quia si pauci essent, multis non nocerent? Utique considera, vir prudens, quia si multi [PL38.121] boni essent et pauci mali essent, pauci mali multis bonis nocere non auderent. Si non auderent, non exercerent. Nunc vero quia multi sunt mali, laboratur a paucis bonis inter multos malos: et cum laboratur, sudatur; et cum sudatur, aurum purgatur. Esto ergo in decorem domus Dei. Jam tecum in corde tuo litigavit infirmitas; invoca, ut vincas: adsit tibi Deus, adjuvet qui jubet. Jam factus es victor infirmitatis tuae, jam suscepisti animum et fructum orandi pro inimico tuo: vide quid boni sit; compara illum tibi. Ille meditatur tentationes, tu fundis orationes: ille si nocet, palam nocet; tu quod pro illo oras, Deus novit: ille non credit, quia cor tuum non discutit. Cum ergo ille palam nocet, tu occulte oras: in isto torculari (quia et torculari Ecclesia comparata est), vide si non ille qui palam nocet, amurca currens est per publicum. Amurca per publicum currit, oleum autem ad sedem suam occultos transitus habet. Et cum occulte transeat, in magnitudine apparet. Quam multi enim, o fratres mei, quam multi in ista conflictatione rerum, in hujus mundi malitia, in ista malorum abundantia subtraxerunt se, et conversi sunt ad Deum, et vale fecerunt mundo, et coeperunt pauperibus subito donare res suas, qui paulo ante rapiebant alienas! Sed multi raptores, invasores, spoliatores publice apparent; amurca illa est per plateas currens: illi autem, unus hinc, unus inde, corde conjuncto malus faciens mala permanere erubescens, Dei monita cogitans; spem saeculi irridens, spem coelestem exspectans, mutans amores et mores: oleum sanctitatis est in torculari, vas in honorem est in domo magna, aurum est in fornace, granum est in horreo. Ibi est decor domus Dei.

SERMO XVI. De eo quod scriptum est in Psalmo XXXIII, 13, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos?

CAPUT PRIMUM

1. Vita praesens nec vita est. Vocans humanum genus Spiritus Dei, jubendo quid facere, et promittendo quid sperare debeamus, prius mentem nostram inflammat ad praemium; ut quod praecipitur magis bonum amando, quam malum timendo faciamus. Quis est homo, inquit, qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Sic interrogatur quis iste sit, quasi possit inveniri qui non sit. Quis enim non vult vitam? qui non diligit videre dies bonos? Audi ergo quod sequitur, quicumque hoc vis et diligis, homo; audi quod sequitur, omnis homo: Cohibe, inquit, linguam tuam a malo, et labia tua non loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 13-15). Horum omnium caetera superiora sunt in praecepto, ultimum in praemio. Nam ut cohibeamus linguam nostram a malo, et labia nostra non loquantur dolum, declinemus a malo, et faciamus bonum, ut quaeramus pacem [PL38.122] praecipitur nobis: ut autem sequamur eam, promittitur nobis. Quae ista pax est, nisi quam non habet mundus? Quae ista pax est, nisi quam non habet ista vita, quae in hujus vitae comparatione nec vita est? Neque enim de hac vita diceret, Quis est homo, qui vult vitam? et ad istam vel retinendam vel producendam praeceptis consequentibus hortaretur, tanquam et istam quis non vellet. Nam et haec optatur saltem prolixa, quia non potest esse sempiterna: et per hanc potest homo pervenire ad illam, si quemadmodum vult eam longam, sic velit et bonam. Quantum est autem in hac vita, longum, quod erit aliquando finitum? Et quod erat longum, erit nullum: quia et quando erat, non stabat; quando producebatur, non augebatur; nec addendo crescebat, quia veniendo recedebat.

CAPUT II

2. Vita bona hic sectanda. Redimere tempus quid. Quisquis igitur es amator longae vitae, esto potius bonae vitae. Nam si male vivere volueris, longa vita non erit verum bonum, sed erit longum malum. Vide autem quam sis absurdus atque perversus: cum te vitam fatearis plus amare, quam villam villam vis potius bonam habere, quam vitam. Nam ut inhiando et male concupiscendo adipiscaris villam bonam, fraudando efficis vitam malam. Tamen si tibi diceretur, si a te quaereretur, utrum malles villa bona carere perdendo, an vita mala moriendo; responderes, te, si utrumque retinere non posses, paratiorem esse ut villa tibi auferretur. Cur igitur non sic amatur vita, ut sit etiam bona, quae abs te omnibus tuis bonis praefertur etiam mala? Cupis certe ut longa sit, licet mala sit: imo fac ut bona sit, et noli timere ne brevis sit. Nam si te sollicito bene agitur, te securo cito finietur. Succedet ei namque vita aeterna, sine metu beata, sine fine longa. De illa quippe interrogat, qui dicit, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? In hac autem vita jubet nos Apostolus redimere tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16). Et quid est redimere tempus, nisi, cum opus est, etiam detrimento temporalium commodorum ad aeterna quaerenda et capessenda spatia temporis comparare? Unde et Dominus praecipit, dicens, Si quis voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium (Matth. V, 40): ut scilicet amissa re aliqua temporali, impendas ad quietem, quod eras impensurus ad litem.

CAPUT III

3. Vita in Psalmo quaenam proponitur. Quod itaque non de vita et diebus hujus temporis loquatur Spiritus Dei, dicens, Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? sequentia docent. Talia enim praecepta subjungit, quibus obaudiendo vitam et dies bonos habere possimus, ut haec vita quam nunc agimus, et hi dies pro eisdem praeceptis implendis plerumque amittendi sint. Proinde [PL38.123] si hanc vitam, in qua nunc sumus, intellexerimus in eo quod dictum est, Quis est homo qui vult vitam? et propter hanc habendam quae connectuntur praecepta faciamus; quid acturi sumus, cum aliquis in malitia potens mortem nobis fuerit comminatus, nisi falsum testimonium dixerimus? Profecto enim si fecerimus quod hic jubetur, Cohibe linguam tuam a malo, ut propter hoc praeceptum testimonii fallaciam recusemus, quasi decepti videbimur: quia propter habendae vitae cupiditatem praeceptum servare suscepimus, et eam magis praeceptum servando perdidimus. Porro si vitam intellexerimus in aeternum beatam, quam post istam Deus dabit obedientibus sibi; de qua Dominus dixit ad quemdam, Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17): tunc vero interrogati, Quis est homo qui vult vitam; respondemus nos velle vitam, et si etiam sub ipso percussoris ictu veritatem servabimus in testimonio, mortem contemnimus in mundo, vitam consequimur in coelo.

4. Dies boni in psalmo, non hujus saeculi, sed aeterni promittuntur. Loqui dolum. Hoc de diebus bonis intelligamus. Nam si propter dies praesentis saeculi, qui boni dicuntur, et non sunt, in sepultura cordis per epularum aggeres, in luxuriae ac vinolentiae gurgitibus, in turpissimis ingluvium voluptatibus: si ergo propter istos dies, quasi propter dies bonos, susceperimus praeceptum, ut labia nostra non loquantur dolum; plerumque tales dies cogunt amatores suos loqui dolum, et tales dies negantur eis qui non loquuntur dolum. Quid enim aliud est, loqui dolum, nisi aliud labiis promere, cum aliud claudatur in pectore? Ad hoc maxime adulatorum exarsit negotium; quia pene semper, ne prohibeantur ab opimis mensis apparatisque conviviis, blandiendo non tacent falsum; et ab his prohibentur, si amando Deum dixerint verum. Ergo propter istos dies, quos putant bonos, ut eis exhibeantur, loquuntur dolum; et eis negantur, si non loquuntur dolum.

CAPUT IV

Alii sum igitur dies boni, de quibus admonemur, ut si eos videre diligimus, cohibeamus a malo linguam, nec dolum loquamur. Non sunt de isto saeculo dies illi: non eos habet coelum quod transiet, sed quod permanebit; non eos novit terra morientium, sed terra viventium. Hos quisquis intellexerit et dilexerit, linguam cohibet a malo: et si eum terror mortis cogat ad malum, labia ejus non loquuntur dolum: et si diebus fallaciter bonis invitetur ad dolum, declinat a malo etiam inter bona, facit bonum etiam inter mala; quaerit pacem, quae non est [PL38.124] super terram, et sequitur eam in illo qui fecit coelum et terram.

5. Proinde, fratres, concupiscite vitam, et diligite videre dies bonos ubi nulla nox erit: vitam in qua dies malus non timeatur; dies bonos, in quibus nunquam vita finiatur. Sed si hanc mercedem diligitis, cavete ne opus, cujus ea merces est, recusetis. Illam enim pacem quaerendo sequimini: quaerite autem manibus vestris nocte coram Deo, et non decipiemini (Psal. LXXVI, 3). Quid est enim manibus vestris, nisi operibus vestris? Quid est nocte, nisi in tribulatione? Quid est coram Deo, nisi conscientiae puritate? Sic vivendo et hoc amando, habebitis Deum in contemplatione, et in illo vitam sine defectione; dies bonos sine contenebratione, pacem sine dissensione.

SERMO XVII. De eo quod dicitur in Psalmo XLIX, 3, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit, etc

CAPUT PRIMUM

1. Judicium extremum. Cantavimus, fratres, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Deum Christum Scriptura praedixit venturum ad judicium vivorum et mortuorum. Quando enim prius venit judicari, occultus fuit: quando veniet judicare, manifestus erit. Quam fuerit tunc occultus, hinc intelligite quod ait Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Tunc autem siluit interrogatus, sicut et Evangelium loquitur, et impletur in eo Isaiae prophetia dicentis: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Veniet ergo manifestus, et non silebit. Ad hoc dictum est, Non silebit, quia siluit judicatus. Nam quantum attinet ad voces ipsius nobis necessarias, quando siluit? Non siluit per Patriarchas, non siluit per os carnis suae: et modo si sileret, Scriptura non loqueretur. Lector ascendit, et ipse non silet. Tractator loquitur, si vera loquitur, Christus loquitur. Si sileret Christus, ego vobis ista non dicerem. Nec per os vestrum siluit: nam quando cantabatis, ipse loquebatur. Non silet, opus est ut nos audiamus, sed aure cordis: nam facile est audire auribus carnis. Illis auribus audire debemus, quas quaerebat magister ipse, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9). Quis enim ante illum, quando ista dicebat, sine auribus carnis stabat? Omnes aures habebant, et pauci habebant: non omnes habebant aures audiendi, hoc est, obediendi.

CAPUT II

2. Praepositis munus impositum. Votum pii pastoris. Quam terribiliter locutus est per prophetam Ezechielem, credo adhibuistis aurem, credo audistis quemadmodum dixerit, Ad domum [PL38.125] Israel mittam te, non ad populum altioris linguae te mittam. Populus autem ille nolent audire te, quia nolunt audire me (Ezech. III, 5-7). Quid ostendit, nisi quia ipse Deus per Prophetam loquebatur? Quia vero in ipsis verbis propheticis nos maxime territi sumus, id est, praepositi quos posuit loqui ad populum suum, prius in illis verbis videmus faciem nostram. Demonstratum est enim nobis, sonante lectore; quasi speculum ubi nos inspiceremus; et inspeximus nos: inspicite vos. Ecce ego facio, quod ibi audivi. Si non discreveris, inquit, justum, si non dixeris peccatori, Morte morieris, et ostenderis illi ut recedat ab iniquitatibus suis; ipse quidem in peccatis suis morietur, sanguinem autem ejus de manu tua exquiram. Si autem dixeris, et ille contempserit, et non obedierit; ille in sceleribus suis morietur, tu autem animam tuam liberabis (Id. XXXIII, 8, 9). Dico vobis, libero animam meam. In magno enim sum, non periculo, sed exitio constitutus, si tacuero. Sed cum ego dixero, et implevero officium meum, vos jam attendite periculum vestrum. Quid autem volo? quid desidero? quid cupio? quare loquor? quare hic sedeo? quare vivo? nisi hac intentione, ut cum Christo simul vivamus? Cupiditas mea ista est, honor meus iste est, gloria mea ista est, gaudium meum hoc est, possessio mea ista est. Sed si non me audieritis, et tamen ego non tacuero, animam meam liberabo. Sed nolo salvus esse sine vobis.

CAPUT III

3. Peccata consuetudine vilescunt, nec sentiuntur. Ebriositas. Excommunicatio. Nolite ergo contemnere, fratres mei, peccata in quibus forte consuetudinem jam fecistis. Omne enim peccatum consuetudine vilescit, et fit homini quasi nullum sit: obduruit, jam dolorem perdidit. Quod valde putre est, nec dolet: quod non dolet, non pro sano habendum, sed pro mortuo computandum est. Attendite quae dicat Scriptura, et ibi videte quemadmodum vivere debeatis. Quis non contemnat ebriositatis peccatum? Abundat tale peccatum, et contemnitur. Jam cor ebriosum perdidit sensum, non habet dolorem, quia nec salutem. Quando aliquid pungitur et dolet, aut sanum est, aut est in illo spes aliqua sanitatis: quando autem tangitur, pungitur, vellicatur, nec dolet; pro mortuo habendum est, ac de corpore praecidendum. Sed aliquando nos parcimus, et non novimus nisi loqui: excommunicare, de Ecclesia projicere pigri sumus. Aliquando enim timemus ne ipso flagello pejor fiat qui caeditur. Et quamvis qui tales sunt, jam in anima mortui sint: tamen quia Medicus noster omnipotens est, non est desperandum de his; sed totis viribus supplicandum, ut aures cordis, quas clausas habere probantur, Dominus aperire dignetur. Sed numquid ille parcet, numquid silebit quem timere debemus? Audistis in ipso Psalmo, fratres mei, cum enumeraret peccata peccatoris, ait, Haec fecisti, et tacui. Contra hoc dictum est, Veniet, et non silebit. [PL38.126] Praesentia sua non silebit. Excepto enim quod Dominus Christus significatur, quia siluit in judicio, ut impleretur in illo etiam ea prophetia, quam paulo ante commemoravi; hoc excepto, modo Deus ipse per se ipsum Dominus Christus tacet. Ascendit enim in coelum, et sedet ad dexteram Patris, inde venturus est judicare vivos et mortuos: quamdiu ibi est, donec veniat tacet. Voces ejus in Libris audimus, de ore ipsius non audimus. Audistis vocem ipsius de sanctis Scripturis isto loco: auditis cum vos ipsas commemoratis, et forte de his rebus inter vos sermocinamini.

CAPUT IV

4. Peccantes videt et odit Deus, etsi nunc tacet. Qui vult audiri a Deo, charissimi, prius audiat Deum. Numquid audis illum quando facis adulterium; et latere te putas, quia homo te non videt? Ille te videt, sed tacet. Quando furtum facis, captas oculos ejus cui furaris, et si eum latet, facis: si propterea non facis, quia times ne videaris, intus fecisti, in corde fecisti; fur teneris, et nihil tulisti: sed et tu, si opportunitas detur ad implendum malum factum tuum, furaris, et laetaris quia tacet. Audi ergo Psalmum: te admonuit, te quicumque es, qui forte hic hodie stas, et nocte aliquid fecisti, te admonuit, tibi dixit, Haec fecisti et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? O homines, qui haec verba quae dicturus sum, nec in ore habetis, nec in corde, felices estis. Nonne quotidie homines mala facientes, aut quos bene fecisse poenitet, et poenitentia perversa fundunt quod mulserunt; nonne quotidie dicunt, et ista murmura inter se rodunt: Vere si Deo displicerent ista, permitteret illa fieri, aut illi qui ea faciunt felices essent in terra? Videmus raptores, videmus infirmorum oppressores, videmus vicinorum expulsores, videmus violentos limitum invasores, videmus calumniatores; et tamen potentes, divites, felices in hac terra. Si vere Deus ista videret, si ista curaret, parceret eis? Addunt et hoc, quod pejus est: Non placent nisi mali. Contingat autem ut faciat bene aliquis, et sequatur forte aliqua tentatio, continuo ad manum habet: Non expedit bene facere; qui fecerit bene, nihil illi prodest. Parum est tibi quod male vis facere, et bene facientibus maledicis? Haec fecisti, inquit, et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Quia sic mihi placet malum, quomodo tibi: hoc es suspicatus. Hoc dixisti in corde tuo: sed ego audivi, quando dixisti in corde tuo. Quod pejus est, in haec verba progrediuntur, ut nec audiri timeant.

CAPUT V

5. Dei judicium in peccantes. Poenitendi tempus. Ergo suspicatus es inique, quod ero tibi similis. Arguam te: quomodo non putas, et quando non putas, arguam te. Sileo cum facis: sed non sileo cum [PL38.127] judico. Arguam te. Quid tibi faciam, quando arguam te? Statuam te ante faciem tuam. Modo enim quando male facis, putas quia bonus es, quia non vis te videre. Alios reprehendis, te non respicis; alios accusas, de te non cogitas; alios ponis ante oculos tuos, te ponis post dorsum tuum. Ego quando te arguo, contra facio; tollo te a dorso tuo, et pono te ante oculos tuos. Videbis te, et planges te; et non erit jam tunc quomodo corrigas te. Contemnis ergo tempus misericordiae, veniet tempus judicii: quia tu in ecclesia mihi cantasti, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Ex ore nostro exit, et ubique ecclesiae concrepant Christo, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Tempus est misericordiae, ut corrigamur: nondum venit tempus judicii. Locus est, spatium est: peccavimus, corrigamur. Nondum finita est via, nondum clausus est dies, nondum exspiratum est; non desperetur, quod est pejus: quoniam propter ipsa peccata humana et tolerabilia, et tanto crebriora, quanto minora, constituit Deus in Ecclesia tempore misericordiae praerogandae quotidianam medicinam, ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): ut his verbis lota facie ad altare accedamus, et his verbis lota facie corpore Christi et sanguine communicemus.

CAPUT VI

6. Medicina post peccatum non respuenda. Sed quod est gravius, ipsam medicinam sic homines contemnunt, ut non solum non dent veniam quando in illos peccatur, sed nec velint petere quando ipsi peccant. Intravit tentatio, subrepsit ira; tantum dominata est iracundia, quantum potuit, ut non solum tumultuaretur cor, sed et convicia et crimina vomeret lingua. Non vides quo te impulit? non vides quo te praecipitavit? Tandem corrige, dic, Male feci, peccavi. Non enim morieris, si dixeris: crede, non mihi, sed Deo. Quid sum ego? Homo sum, par vester sum, carnem porto, infirmus sum: omnes credamus Deo. Attendite vobis. Ipse Dominus Christus ait, Attendite vobis: Si peccaverit frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si te non audierit, adhibe tecum duos aut tres. In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam. Si nec ipsam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-7). Ethnicus gentilis est: gentilis ille est, qui in Christum non credit. Si nec Ecclesiam audierit, mortuum computa. Sed ecce vivit, ecce intrat, ecce signat, ecce genu figit, ecce orat, ecce ad altare accedit. Sed sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Noli in illo attendere falsa signa: vivens mortuus est. Unde vivit? Quomodo vivit? Si dicam alicui in conspectu vestro, Tu hoc fecisti: respondebit postea, Quantum erat? Intus me moneret, intus mihi diceret quia male feci, intus viderem peccatum [PL38.128] meum: quare in populo arguit? Quid si feci, et non correxisti? Quid si feci, et adhuc perseveras? Quid si feci, et adhuc tibi bene fecisse videris in corde tuo? Quia tacet ille, justus es? Quia ille modo non vindicat, nihil male fecisti? Non times, Arguam te? Non times, Constituam te ante faciem tuam? non times?

CAPUT VII

7. Vitae brevitas. Homo vitro fragilior. Sed longe est, inquis, judicium. Primo, quis tibi dixit quia longe est dies judicii? Numquid si longe est dies judicii, longe est dies tuus? Unde scis quando est? Nonne multi sani dormierunt et obduruerunt? Nonne casus nostros nobiscum in hac carne portamus? Nonne fragiliores sumus, quam si vitrei essemus? Vitrum enim etsi fragile est, tamen servatum diu durat: et invenis calices ab avis et proavis, in quibus bibunt nepotes et pronepotes. Tanta fragilitas custodita est per annos. Nos autem homines, et sub tantis casibus quotidianis fragiles ambulamus; et si casus ipsi repentini non acciderent, diu tamen vivere non valeremus. Vita humana tota brevis est, ab infantia usque ad decrepitam senectutem tota brevis est. Adam si adhuc viveret, et hodie moreretur, quid illi vitae longitudo profuisset? Huc accedit, quia ipse dies, qui quasi naturaliter servit, morbo inlecto incertus est. Quotidie moriuntur homines: et qui vivunt deducunt illos, exsequias celebrant, et vitam sibi promittunt. Nemo dicit, Corrigam me, ne cras hoc sim quod iste quem deduxi. Placent vobis verba, ego quaero facta. Nolite me contristare pravis moribus vestris: quia delectatio mea non est in hac vita nisi vestra bona vita.

SERMO XVIII. De eodem versu Psalmi XLIX, Deus manifestus veniet, etc

CAPUT PRIMUM

1. Christi adventus alter occultus, alter manifestus. Praecepta Dei quibusdam in risum veniunt. Hominum carnalium perversum judicium. Ad exhortandas mentes Charitatis vestrae, pauca de praesenti psalmo, quae donat Dominus, gratanter accipite. De Domino nostro Jesu Christo prophetatum est in isto psalmo, ubi audivimus et cantavimus, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ipse enim Dominus Christus, Deus noster, Filius Dei, primo adventu venit occultus, secundo adventu veniet manifestus. Quando venit occultus, non innotuit nisi servis suis: quando veniet manifestus, innotescet bonis et malis. Quando venit occultus, venit judicandus: quando veniet manifestus, veniet judicaturus. Denique tunc cum judicaretur, siluit, et de silentio ejus propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum [PL38.129] ductus est, et sicut agnus coram tondente, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Sed Deus noster manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Non quomodo siluit, quando judicandus erat, ita silebit, quando judicaturus erit. Et nunc non silet, si sit qui audiat: sed dictum est, Tunc non silebit, quando vocem ejus agnoscent et qui modo contemnunt. Modo enim quando dicuntur praecepta Dei, quibusdam in risum veniunt: et quoniam quod promisit Deus modo non ostenditur, et quod minatur modo non videtur, quod praecipit irridetur. Modo enim felicitatem quae dicitur mundi hujus, habent et mali; infelicitatem quae dicitur mundi hujus, habent et boni. Attendunt homines qui credunt praesentia et non credunt futura, quoniam ista bona et mala praesentis saeculi promiscue habent boni et mali. Si divitias optant, vident habere divitias et pessimos homines et bonos homines; vident etiam, si exhorrent paupertatem et miserias hujus saeculi, laborare in his miseriis non solum bonos, sed etiam malos: et dicunt in corde suo, quia res humanas Deus nec respicit, nec regit, sed omnino in intimo quodam mundi hujus fundo dimisit nos casibus volvi, nec aliquam providentiam exhibet nobis. Ac per hoc fit in illis contemptus praecepti, quia non vident manifestationem judicii.

CAPUT II

2. Cur Deus nunc judicat quaedam, non omnia. Verumtamen etiam modo debet quisque attendere, quia quando vult Deus, respicit et judicat, et ad horam non differt: quando autem vult, differt. Et unde hoc? Quia si nunquam in praesenti judicaret, non esse Deus crederetur: si omnia in praesenti judicaret, nihil judicio reservaret. Ad hoc enim multa servantur judicio, et quaedam in praesentia judicantur, ut illi qui differuntur, timeant et convertantur. Non enim amat Deus damnare, sed salvare: et ideo patiens est in malos, ut de malis faciat bonos. Sed dicit Apostolus, quia revelabitur ira Dei super omnem impietatem (Rom. I, 18), et reddet Deus unicuique secundum opera sua. Admonet autem et corripit hominem contemnentem; et dicit, An divitias bonitatis et longanimitatis ejus contemnis? Quia bonus est in te, quia longanimis est in te, quia patiens est in te, quia differt te et non aufert te, contemnis, et omnino nullum judicium Dei putas: ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui thezaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Id. II, 4-6).

3. Thesaurus operum, seu bonorum, seu malorum. Quidquid ergo homo facit modo, in thesaurum mittit, sed nescit quid colligat: quomodo divites, qui in thesaurum terrae mittunt, quasi sciunt quid colligunt, sed nesciunt cui colligunt. Quis enim possideat divitias eorum post mortem ipsorum, prorsus ignorant: et aliquando divitiae eorum ad inimicos eorum perveniunt. Et ideo se quisque fraudat nolens manducare [PL38.130], ut ditescat, ut alius de laboribus ejus fluat et luxurietur et dissolvatur.

CAPUT III

Quomodo ergo colligunt quidem scientes, sed cui colligant, nesciunt: sic contra in thesaurum coelestem boni quid colligant sciunt, mali quid colligant, nesciunt. Bonus enim ponit in thesauro coelesti omnia opera misericordiae, quae fecit circa homines quibus subvenit; et scit quoniam fidelis est custos, qui illi servat omnia quae reponit. Et non ea videt, sed de thesauro suo certus est, quia neque aliquid a fure subripitur, neque ab hoste invaditur, neque ab inimico et improbo et potente quasi e victo tollitur; sed semper manebit, quia a Domino potentissimo custoditur. Si enim pecunias homines fideli servo commendant, et securi sunt; misericordias suas commendant potenti Domino, et solliciti sunt? Noverunt ergo quia quidquid reponunt, totum ibi salvum est: qui fideles sunt, potentiae Domini sui fidem jungunt. Credunt enim quia servat, et inveniunt quod servat. Nam et homines qui pecuniam colligunt, numquid vident arcam ipsam, aut in arcam pecuniam semper colligunt et mittunt, aut infodiunt et servant? Non vident; et tamen quasi conscientia eorum scit quia ibi est in loco illo ubi posuerunt. Et forte jam fur tulit, et vanus gaudet qui inaniter reservavit. In thesauro autem coelesti si quid posuerimus, et de Domini custodia securi sumus, et omnino furem nullum patiamur, nec damnum aliquod sustinemus. Mali vero et ipsi mittunt in thesaurum omnia mala opera sua, et servat illis Deus. Hoc est quod dixit Apostolus, Thesaurizas tibi iram in die irae justi judicii Dei.

CAPUT IV

4. Suus quemque manet thesaurus. Pauperes divitibus laturarii. Sed quoniam servatur quidquid mali faciunt, et nesciunt: ubi venerit Deus noster manifestus, et non silebit, convocabit ad se omnes gentes, sicut dicit in Evangelio, et separabit, quosdam ponens ad dexteram, quosdam ad sinistram: et incipiet jam tractare thesauros utrorumque, quid quisque posuit ut inveniat. Venite, inquit, benedicti Patris mei, ad eos qui sunt ad dexteram, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Regnum coelorum, regnum sempiternum, societatem cum Angelis, aeternam vitam, ubi nullus oritur, neque moritur, hoc percipite. Quando enim opera vestra in thesaurum mittebatis, regnum coelorum emebatis. Percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Etiam ostendit illis thesauros suos: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; nudus fui, et vestistis me; hospes fui, et adduxistis me; in carcere fui, et venistis ad me; aeger fui, et visitastis me. Et respondent illi: Domine, quando te vidimus in his necessitatibus constitutum, et ministravimus tibi? Et ille: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Quia ergo quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, percipite quod misistis, possidete quod emistis. Mihi enim Servatori ideo credidistis. Deinde convertet se ad illos qui sunt a sinistris, et ostendet illis [PL38.131] thesauros suos inanes operis boni: Ite, inquit, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Aut si aliquid invenistis in thesauro isto, aut aliquid misistis, cogitate, et reddetur vobis. Sed nunquam te, inquiunt ipsi, vidimus esurientem. Et ille: Quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 31-45). Forte enim ideo mihi non faciebatis, quia me in terra ambulare non videbatis? Tam mali estis, ut si videretis, sicut Judaei crucifigeretis. Hodie enim mali homines, qui conantur, si fieri posset, non esse ecclesias ubi illis praedicentur praecepta Dei, nonne et ipsum Christum occiderent, si in terra viventem invenirent? Sed audebunt dicere, quasi illi qui nesciat cogitationes hominum: Domine, quando te vidimus esurientem? Et ille: Quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis. Minimos meos egentes posueram vobis in terra: ego tanquam caput, dicet, in coelo sedebam ad dexteram Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant; membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis. Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terra posui, laturarios vobis institui, qui opera vestra in thesaurum meum portarent: nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil invenistis.

CAPUT V

5. Poenitentia infructuosa. Tunc ergo non silebit, sed apparebit: ideo dictum est, Non silebit. Modo autem dicit illud Lector de codice, et contemnitur: dicit illud de ore suo tractator aut disputator episcopus, et irridetur. Numquid sic irrideri habet, quando ab ipso judice potentissimo dicetur? Unusquisque recipiet quod fecit, bonum sive malum (II Cor. V, 10). Tunc dicturi sunt homines sera et infructuosa poenitentia: O si possemus iterum vivere; et quod contempsimus, audire et facere! Tunc dicent illi, quos ex adverso constituunt iniquitates eorum, sicut dicitur in libro Sapientiae: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia sicut umbra (Sap. V, 8, 9). Videtis quia poenitebit eos: sed ista poenitentia cruciabilis, non sanabilis. Vis habere utilem poenitentiam? Modo habe. Si enim modo habueris, corrigeris: cum correctus fueris, fundetur ille thesaurus tuus, ubi colligebantur mala opera tua, et implebitur alius thesaurus tuus, ubi bona opera tua colligantur. Sed forte conversus ad Deum, statim morieris, opera tua nulla forte invenientur in illo thesauro? Plane ibi invenies opera tua, quia scriptum est, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Deus non annotat facultatem, sed coronat voluntatem. Scit quia voluisti, et non potuisti; sic te annotat, quasi feceris quod voluisti. Ergo opus est ut convertaris, ne differendo subito moriaris, et omnino nihil inveniatur quod in praesenti habeas, et in futuro possideas. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XIX. De eo quod scriptum est in Psalmo L, 5, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco: et in Psalmo LXXII, 1, Quam bonus Deus Israel rectis corde! Habitus in basilica Restituta, in die Munerum

1. Rogandus Deus, ut faciem non a nobis avertat, sed a peccatis nostris. Cantantes Dominum rogavimus, ut avertat faciem suam a peccatis nostris, et omnia facinora nostra deleat. Sed animadvertere potestis, fratres, quod in eodem psalmo audierimus, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Dicitur autem Deo alibi, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9): cui diximus, Averte faciem tuam a peccatis meis. Cum sit ergo persona una homo et peccator, homo dicit, Ne avertas faciem tuam a me: peccator dicit, Averte faciem tuam a peccatis meis. Hoc ergo dicitur: Ne avertas faciem tuam ab eo quem fecisti; averte faciem tuam ab eo quod feci. Oculus tuus, inquit, utrumque distinguat, ne propter vitium natura dispereat. Fecisti tu aliquid, feci et ego aliquid: quod tu fecisti, natura dicitur; quod ego feci, vitium vocatur: vitium sanetur, ut natura servetur.

2. Facinus, inquit, meum ego agnosco. Si ego agnosco, ergo tu ignosce. Bene vivamus, et bene viventes sine peccato nos esse minime praesumamus: sic vita laudetur, ut venia postuletur. Desperati autem homines, quanto minus intenti sunt in peccata sua, tanto curiosiores sunt in aliena. Quaerunt enim non quid corrigant, sed quid mordeant et cum se non possint excusare, parati sunt alios accusare. Non sic iste nobis orandi et satis Deo faciendi demonstravit exemplum, dicens: Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Non [PL38.133] erat iste intentus in aliena peccata: advocabat se ad se; nec se palpabat, sed penetrabat, et in se ipsum altius descendebat. Sibi non parcebat: et ideo ut sibi parceretur non impudenter rogabat. Peccatum enim, fratres, impunitum esse non potest: si peccatum impunitum remaneat, injustum est: ergo sine dubitatione puniendum. Hoc tibi dicit Deus tuus: Puniendum est peccatum aut a te, aut a me. Punitur ergo peccatum, aut ab homine poenitente, aut a Deo judicante. Punitur ergo aut a te sine te, aut a Deo tecum. Quid est enim poenitentia, nisi sua in se ipsum iracundia? Qui poenitet, irascitur sibi. Nam si non ficte fiat, unde est et pectoris tunsio? Quid feris, si non irasceris? Quando ergo tundis pectus, irasceris cordi tuo, ut satisfacias Domino tuo. Potest enim etiam sic intelligi quod scriptum est, Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Irascere quia peccasti, et puniens te ipsum noli peccare. Exsuscita cor poenitendo, et hoc erit sacrificium Deo.

3. Sacrificio contriti cordis placandus Deus. Fides antiquorum in Christum. Placari Deo vis? Nosce quid agas tecum, ut Deus placetur tibi. In eodem psalmo adverte: ibi enim legitur, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Ergo sine sacrificio eris? nihil oblaturus, de nulla oblatione Deum placaturus? Quid dixisti? Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sequere, et audi, et dic, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 5, 11, 18, 19). Abjectis quae offerebas, invenisti quod offeras. Offerebas enim apud Patres victimas pecorum, et sacrificia vocabantur. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Illa ergo non quaeris, et tamen sacrificium quaeris. Populus tuus dicit tibi: Quid offeram, qui quod offerebam non offero? Ipse enim populus, aliis decedentibus, aliisque nascentibus, idem est populus. Sacramenta sunt mutata, non fides. Signa mutata sunt quibus aliquid significabatur, non res quae significabatur. Pro Christo aries, pro Christo agnus, pro Christo vitulus, pro Christo hircus, totum Christus. Aries, quia ducit gregem: ipse est inventus in vepribus, quando pater Abraham filio jussus est parcere, nec tamen sine oblato sacrificio inde discedere. Et Isaac Christus erat, et aries Christus erat. Isaac sibi ligna portabat: Christus crucem propriam bajulabat. Pro Isaac aries, non tamen pro Christo Christus. Sed in Isaac et aries et Christus. Tenebatur cornibus in vepre aries (Gen. XXII): interroga Judaeos, unde tunc Dominum coronaverint. Agnus est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Taurus est: attende cornua crucis. Hircus est, propter similitudinem carnis peccati. Velata sunt ista, donec aspiraret dies, et removerentur umbrae (Cant. II, 17). In eumdem ergo Dominum Christum, non solum quod Verbum, sed etiam quod mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus [PL38.134] (I Tim. II, 5), et Patres antiqui crediderunt, et ad nos eamdem fidem praedicando et prophetando transmiserunt. Unde dicit Apostolus, Habentes eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum. Eumdem habentes, quem habuerunt et illi qui scripserunt, Credidi, propter quod locutus sum. Habentes ergo eumdem, inquit, spiritum fidei, propter quod scriptum est ab antiquis, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Quando ergo David sanctus ita dicebat, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis, tunc illa sacrificia offerebantur Deo, quae modo non offeruntur. Ergo quando cantabat, prophetabat, et praesentia spernebat, et futura praevidebat. Holocaustis, inquit, non delectaberis. Quando ergo holocaustis non delectaberis, sine sacrificio remanebis? Absit. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non spernis. Habes quod offeras. Non gregem circumspicias, non navigia praepares, et permees ad extremas provincias, unde aromata deferas: quaere in corde tuo quod gratum sit Deo. Cor conterendum est. Quid times ne contritum pereat? Ibi habes, Cor mundum crea in me, Deus. Ut ergo creetur mundum cor conteratur immundum.

4. Homini displicere debet quod Deo displicet, et contra. Felicitas hic non quaerenda. Auditorum acclamatio. Scandalum de felicitate malorum. Displiceamus nobis quando peccamus, quia peccata displicent Deo. Et quia sine peccato non sumus, vel in hoc Deo similes simus, quia hoc nobis displicet, quod illi. Ex aliqua parte conjungeris voluntati Dei, quia hoc tibi displicet in te, quod odit et ille qui fecit te. Artilex tuus ipse est: sed vide te ipsum, et dele in te ipso quod non est ex ipsius officina. Deus enim, sicut scriptum est, creavit hominem rectum (Eccle. VII, 30). Quam bonus Deus Israel rectis corde! Si ergo sis rectus corde, non tibi displicebit Deus, bonus tibi erit Deus, laudabis Deum. Omnino, et in eo quod praestat, et in eo quod castigat, laudabis Deum. Ille enim qui dixit, Quam bonus Deus Israel rectis corde! se ipsum inspexerat, qui aliquando non erat rectus corde, et displicebat ei Deus: postea vero resipuit, et vidit non esse Deum perversum, sed se fuisse non rectum: et recordatus tempora pravitatis suae, et praesens correctionis suae, ait, Quam bonus Deus Israel! sed quibus? Rectis corde. Quid enim tu? Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei: id est, pene lapsus sum. Unde hoc? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Unde ergo commoti fuerint pedes hujus et pene lapsi sint gressus, quoniam non tacuit, cavendum monuit. Exspectabat a Deo, secundum Vetus Testamentum, ignorans ibi esse signa futurorum; exspectabat ergo a Deo praesentis vitae felicitatem, et in hac terra quaerebat quod suis Deus in coelo servabat. Felix volebat esse hic, cum felicitas non sit hic. Res enim bona et magna est felicitas; sed habet regionem suam. De regione felicitatis Christus venit, et hic eam nec ipse invenit. Irrisus est, exprobratus est, apprehensus est, flagellatus [PL38.135] est, vinctus est, palmis caesus est, affectus contumelia sputorum, spinis coronatus est, ligno suspensus: ad extremum, Domini exitus mortis. In Psalmo scriptum est (hi acclamaverunt qui cognoverunt), Et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21). Quid hic ergo, serve, felicitatem requiris, ubi et Domini exitus mortis? Cum ergo in regione non sua felicitatem requireret ille, de quo loqui coeperam, et propter illam in hac vita adipiscendam cohiberet Deo, eiqueserviret, et ejus praecepta, ut poterat, faceret; vidit hoc magnum, vel pro magno, quod quaerebat a Deo, et propter quod Deo serviebat, esse apud eos qui Deo non serviebant, sed daemonia colebant, et verum Deum blasphemabant. Vidit, et commotus est, quasi perdidisset fructum laboris sui. Hoc est quod zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Denique habes ibi, Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid sine causa justificavi cor meum, aut lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die? Colo Deum, blasphemant Deum: illis felicitas, mihi calamitas; ubi aequitas? Inde moti pedes, inde pene effusi gressus, inde propinquus interitus. Nam ad quod periculum venerit, videte: ibi ait, Et dixi, Quomodo scit Deus, et si est scientia in Altissimo? Videte ad quod periculum venerit quaerendo a Deo pro magno praemio terrenam felicitatem. Discite ergo, charissimi, eam si habetis, contemnere, nec dicere in cordibus vestris, Ego quia colo Deum, ideo bene est mihi. Videbis enim, quo modo tibi putas bene, et illis qui non colunt Deum esse bene; et movebuntur gressus tui. Aut enim habes illam, colens Deum, et videbis quod habeat talia non colens Deum; et ideo putabis frustra te colere Deum, quia et ille habet felicitatem qui non colit Deum: aut non illam habes, et multo amplius Deum accusabis, qui dat eam blasphematoribus suis, et negat cultoribus suis. Discite ergo tenera contemnere, si vultis Deo fideli corde servire. Habes illam? noli putare inde te esse bonum; sed fac te inde bonum. Non habes? noli putare inde te esse malum; sed cave malum, quo non venit bonus.

5. Felicitas et merces a Deo quaenam exspectanda. Etenim iste resipiscens, et reprehendens se ipsum, quod male coeperat de Deo sentire, anhelans peccator, et pacem intuens peccatorum; reprehendens ergo se ipsum, ait, Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 1-25)? Jam resipiscens, jam correcto corde, agnovit quantum valeat cultus Dei: quem Dei cultum vilissimo pretio addixerat, quando pro illo terrenam felicitatem quaerebat. Agnovit quid debeatur sursum cultoribus Dei, ubi jubemur habere cor et respondemus ibi nos habere: quod et utinam non mentiamur, saltem ipsa hora, saltem ipso momento, saltem ipso temporis puncto, quando respondemus. Respiciens ergo ille, et cor corrigens, reprehendit se quaesisse aliquando in terra felicitatem terrenam, quasi mercedem cultus Dei. Sed reprehendens se ait, Quid enim mihi est in coelo? Quid est ibi mihi? Vita aeterna, incorruptio, regnum [PL38.136] cum Christo, societas Angelorum; ubi nulla perturbatio, nulla ignorantia, nullum periculum, nulla tentatio; vera, certa, fixa securitas. Ecce quid mihi est in coelo. Et a te quid volui super terram? A te quid volui super terram? quid volui? Divitias fluxas, caducas, volaticas. Quid volui? Aurum, pallorem terrae; argentum, livorem terrae; honorem, temporis fumum. Ecce quid a te volui super terram. Et quia vidi hoc in peccatoribus, commoti sunt pedes mei, et paulo minus effusi sunt gressus mei. O quam bonus est rectis corde! Quid ergo quaeris, Propheta fidelis? Aurum, et argentum, et divitias terrenas? Ergo tanti valet fides matronae fidelis, quod habet et meretrix? Tanti ergo valet fides viri fidelis, quod habet et mimus, auriga, venator, latro? Absit, fratres mei, absit ut tanti valeat fides vestra. Avertat Deus hoc a cordibus vestris. Nam quanti valet, vultis nosse? Pro ea Christus mortuus est. Quid ergo terrenam mercedem quaeris, auro et nummis addictus? Injuriam facis fidei, pro qua mortuus est Christus. Et quid est, inquit? quanti valet? Illum attende, qui ait, Quid enim mihi est in coelo? Non enim expressit quid erit illud. Sic ait, Et a te quid volui super terram? Illud laudando, hoc abjiciendo, utrumque tamen dixit, Quid est illud? Quod oculus non vidit. Quid est hoc? Quod fidelis oculus non sitit. Quid est illud? Quod invenit Lazarus ulcerosus. Quid est hoc? Quod habuit dives inflatus. Quid est illud? Quod perire non potest. Quid est hoc? Quod teneri non potest. Quid est illud? Ubi non erit labor. Quid est hoc? Quod non deserit timor. Quid enim mihi est in coelo? Quid? Ipse qui fecit coelum; pretium fidei tuae Deus tuus est; ipsum habebis, se ipsum praeparat praemium cultoribus suis. Considerate, charissimi, universam creaturam, coelum, terram, mare, quae in coelo, quae in terra, quae in mari, quam pulchra, quam mira, quam digne ordinateque disposita. Movent vos ista? Movent plane. Quare? Quia pulchra sunt. Quid est qui fecit? Puto rehebesceretis, si videretis pulchritudinem Angelorum. Quid est ergo creator Angelorum? Ipse est praemium fidei vestrae. Avari, quid vobis sufficit, si Deus ipse non vobis sufficit?

6. Ad bene vivendum quotidianis periculis commovemur. Bene ergo vivamus, et ut hoc possimus, eum qui hoc praecepit, invocemus. Neque bonae vitae nostrae terrenam mercedem a Domino requiramus. Ad illa quae promittuntur, intentionem nostram extendamus. Cor nostrum ibi ponamus, ubi putrescere non potest saecularibus curis. Transeunt ista quae occupant homines, volant ista; vapor est vita humana super terram. Accedunt etiam ipsius fragilis vitae tanta et tam quotidiana pericula. Terrae motus magni de Orientalibus nuntiantur; nonnullae magnae repentinis collapsae sunt civitates. Territi apud Jerosolymam qui inerant Judaei, Pagani, catechumeni, omnes sunt baptizati. Dicuntur fortasse baptizati septem millia hominum. Signum Christi in vestibus Judaeorum baptizatorum apparuit. Relatu fratrum fidelium constantissimo [PL38.137] ista nuntiantur. Sitifensis etiam civitas gravissimo terrae motu concussa est, ut omnes forte quinque diebus in agris manerent, et ibi baptizata dicuntur fere duo millia hominum. Undique Deus terret, quia non vult invenire quo damnet. Nonnihil agitur in isto torculari. Mundus est torcular; abundant pressurae ejus: oleum estote, non amurca. Convertatur quisque ad Deum, et mutet vitam. Occultum habet iter oleum; ad secreta sua tendit. Alius subsannat, irridet, blasphemat, clamat per plateas; amurca defluit. Dominus tamen torcularis per operarios suos, per sanctos Angelos suos non quiescit operari. Novit oleum suum, novit quid recipiat, quo pondere pressurae eliquetur. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Oleum estote, amurcam fugite; recedant ab iniquitate omnes qui nominant nomen Domini (II Tim. II, 19). Odia autem nolite concipere, aut cito finite. Non enim illa metuenda sunt. Times terrae motum? times coeli fremitum? times bella? Time et febrem: subito, cum illa magna metuuntur, ipsa non veniunt, et de transverso una febricula aufert hominem. Et si talem invenit ille judex, qualem non novit, qualibus dicturus est, Nescio vos, recedite a me (Luc. XIII, 27); quid fiet postea? quo itur? per quem ambitur? unde vita reparanda redimitur? Quis iterum vivere, et quod male fecit emendare permittitur? Finitum est. Pauci quidem convenistis: sed si bene audistis, abundatis. Non vos fallat, qui fallit: quia non vos decipit, qui non fallit.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 101-137 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22