1. Facilia cuique Deus providit medicamenta. Praecipua sunt duo eleemosynarum genera. Pius et misericors Dominus sciens fragilitatem generis humani sine qualibuscumque peccatis praesentem vitam non posse transigere, talia medicamenta dignatus est providere, quae non solum divites, sed etiam pauperes possint peccatorum suorum vulneribus adhibere. Quae autem sunt ista medicamenta? Illa utique duo de quibus Dominus dixit, Date, et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI, 37-38). Date et dabitur vobis, [PL39.2260] pertinet ad eleemosynam quae datur esurientibus, nudis atque captivis: Dimittite, et dimittetur vobis, pertinet ad eleemosynam per quam indulgetur omnibus inimicis. Si se pauper voluerit quisque excusare quod esurientem pascere, nudum vestire, captivum liberare non possit; nullatenus in veritate poterit dicere non posse suis inimicis vel adversariis indulgere, ut preces quas nobis judex peritus coelestis dictavit, securus in oratione dominica dicat, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); et illam evangelicam sententiam sine aliquo metu audiat, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet peccata vestra (Ibid., 14 et 15). Satis nobiscum delicate agitur, quando in nostra potestate ponitur qualiter in die judicii judicemur. Si dimiseritis, inquit, dimittetur vobis: si non dimiseritis, non dimittetur vobis.

2. Inimico facile ignoscit memor quid Deo debeat. Ea porro debita aliter solvi nequeunt, nec excusari queunt non solventes. Sed dicit aliquis: Non possum indulgere inimicis meis. Si non habes peccatum quod tibi indulgeat Deus, licet tamen forte, potes dicere quod non velis indulgere proximo tuo. Si vero incomparabiliter plus peccasti tu Deo quam in te peccaverit homo; quare jubente Domino non dimittis parum, ut tibi Deus dignetur dimittere multum? Non enim praecepit vobis Deus jejunare plus quam potestis, et a vino vel a carnibus abstinere, vigiliis vos frequentius affligere, ad Orientem vel ad Occidentem cum infinitis laboribus vel periculis navigare; nihil horum nobis imponitur: sed hoc nobis jubetur, ut attentius arcam conscientiae nostrae considerantes, nullum hominem in hoc mundo odio habeamus, implentes illud quod ipse Dominus ait, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis similiter (Id. VII, 12). Et quia nullus est qui quod aut in Deum aut in hominem peccaverit, sibi dimitti non velit; quare non facimus aliis quod nobis fieri volumus: ut fiat in nobis illud quod ait Apostolus, Omnis lex in uno sermone impletur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Galat. V, 14)? Unde opus est ut nosmetipsos minime falsa securitate decipiamus, credentes quod si noluerimus proximis nostris dimittere, peccatorum nostrorum indulgentiam mereamur accipere. Cum grandi enim tremore consideranda est illa terribilis et metuenda Domini nostri sententia, quam servus ille crudelis meruit audire: Serve male, debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et quid post haec? Tradidit eum tortoribus, donec redderet omne debitum. Et ut hoc etiam tardioribus insinuaret, adjecit: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII, 32-35). Cum enim absque ullo labore corporis, si toto corde dimittimus fratribus nostris, possimus indulgentiam pro omnibus peccatis nostris promereri; quam excusationem in die judicii habere poterimus, si hoc quod ipso adjuvante facillime possumus, implere negligimus? Ubi sine dubio sententiam in nobis impleturus est Dominus noster; ut in quo judicio judicaverimus, in eo judicio judicetur de nobis; et secundum mensuram per quam proximis nostris indulgentiam dederimus, remittatur nobis Id. VII, 2). Qui enim haec implere noluerit, ipse sibi januam divinae misericordiae claudit.

3. Horum alia opera inania sunt. Quamlibet aliqua opera bona quisque fecerit, omnia evacuabuntur, si in eo charitas vera non fuerit, quae non solum ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos: quia non mentitur beatus Paulus apostolus, in quo Christus locutus est, dicens, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Et quia radix omnium [PL39.2261] malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10), et radix omnium bonorum est charitas; quid prodest homini si mille ramos aut cum floribus aut cum pomis pulcherrimis et amoenissimis habeat, si radix in eo viva et vera non fuerit? Quomodo enim evulsa radice cupiditatis, omnes rami protinus arescunt et pereunt; ita qui per odium et iracundiam radicem in se charitatis exstinxerit, nihil in eo unde ad vitam aeternam perveniat remanebit.

4. Eleemosynae inanes. Cur velit Deus eleemosynam fieri. Ille vero qui supradicta mala in corde servat, et credit se multis eleemosynis peccata ipsa posse redimere, audiat Dominum in Evangelio dicentem, Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Sententia ista evidenter ostendit, quod sacrificium offerre vel eleemosynam dare nihil proderit, nisi prius reconciliatio inimici praecesserit. Nam quod etiam orationem nostram Deus non velit audire, si odium voluerimus in corde servare, ipse in Evangelio dixit, Qui habet mandata mea haec et facit ea, ipse est qui diligit me (Joan. XIV, 21); et, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis ea quae dico (Luc. VI, 46)? Quae sunt ista quae Dominus specialiter se dixisse asseruit? Illa utique quae ad pacem et concordiam pertinent: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt (Matth. V, 44); et illud, In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Nam si eleemosynas largius damus, et secundum Christi praecepta inimicis nostris non indulgemus; substantiam Deo offerimus, et animam nostram adversario subjugamus. Etiam videte si justa ac Deo placita possit esse ista divisio. Non enim tam res nostras, quam nos ipsos desiderat Deus. Nam quia nos scit multum amare terrenam substantiam, ideo vult sibi offerri quod amamus; ut secundum illius praeceptum, ubi praecesserit thesaurus noster, illuc sequatur et cor nostrum (Matth. VI, 21), et sacerdote dicente, Sursum corda, cum secura conscientia respondere possimus, nos habere ad Dominum.

5. Recapitulatio. Quis enim non contremiscat illam, quam et frequenter suggessimus et jugiter insinuare debemus, beati Joannis apostoli sententiam? Qui, inquit, odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15): et iterum, Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc (Id. II, 9): et, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambutat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (Ibid., 11). Et illud, Itinera eorum qui injuriam retinent malefacti, in morte. Et quia, secundum haec quae supra suggessimus, nulla nobis vel umbra alicujus excusationis remanet, totis viribus cum Dei adjutorio laboremus implere quod praecepit, ut mereamur accipere quae promisit. Et ut reliqua opera bona, quaecumque inspirante Deo facimus, non perdamus, charitatem velut matrem bonorum omnium fideliter Domino inspirante servemus. Et ut haec quae supra suggessimus, plenius et evidentius possitis agnoscere, parum aliquid de opere sancti Augustini ad rem de qua suggessimus pertinentem credidi adjungendum, quo manifestissime probetur nullum hominem posse Dei misericordiam promereri, qui duo praecepta charitatis contemnens, inimicis suis neglexerit toto corde dimittere.

6. Quadragenarii numeri mysterium. Languet qui duo minus habet. Dilectio Dei: dilectio proximi. Sanctus Augustinus episcopus, cum de illo paralytico, qui triginta et octo annos habebat in infirmitate sua, tractaret, sic ait: Quadragenario numero, fratres charissimi, cursus vitae nostrae et conversatio nostra in Scripturis divinis mystice designatur. Ideo enim et ante Pascha, [PL39.2262] quod praesentem vitam significat, quadraginta dierum jejunium observamus; ut Pascha, quod aeternae vitae imaginem gerit, cum gaudio celebrare possimus. Ideo et Moyses quadraginta diebus jejunavit (Exod. XXXIV, 28), et Elias similiter quadraginta (III Reg. XIX, 8), et Dominus ac Salvator noster quadragenarium jejunium consecravit (Matth. IV, 2); et in eremo populus Israeliticus quadraginta annis demoratus est, postquam meruit de Aegypto liberari (Deut. VIII, 2). Unde sicut videtis, fratres charissimi, quadragenarius iste numerus bonorum christianorum et sanctorum omnium figuram significare videtur. Languidus vero ille, de quo in Evangelio legimus quia jacebat, typum generis humani habere videbatur. Quod autem triginta et octo annos in languoribus positus erat, de illo quadragenario numero, quem supra diximus, duo minus habens: videamus quae sunt ista duo quae deerant illi numero consecrato. Et quae erunt, fratres, nisi duo praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei et dilectio proximi; quae duo talia sunt, ut sine ipsis reliqua nihil prosint? Et si quae sint opera bona, et virginitatem vel martyrium quis habeat, si ista duo, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40), non habuerit, languidus et paralyticus jacet. Venit ergo Christus, et per gratiam Spiritus sancti exhibuit nobis ista duo, ut diligeremus Deum, diligeremus et proximum. Denique et pro illo qui inciderat in latrones duos denarios dedit (Luc. X, 35), et apud Samaritanos duos dies transegit (Joan. IV, 40), uti eos in charitate Dei et proximi confirmaret. Et vidua illa, in typum Ecclesiae, duo aera misit in gazophylacium (Luc. XXI, 2), et Dominus ad praedicandum charitatem binos discipulos destinavit (Id. X, 1). Ista enim duo, ut diximus, ante adventum Christi humanum genus habere non meruit. Attendite, fratres, quia et Dominus duo dixit, illa utique ei deesse videbantur: Surge, tolle grabatum tuum (Joan. V, 8). Ista duo languidus ille minus habebat. Quid est, Surge, nisi, Dominum dilige? Omnis enim qui Deum diligit, sursum cor habet. Et quid est hoc, Tolle grabatum tuum; nisi, Dilige proximum tuum? quae dilectio proximi in portando grabatum designatur. Apostolus dixit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Si ergo praeventus fuerit in aliquo frater tuus, portetur a te; et si tu praeventus fueris, sustineat te. Ergo surge, dilige Deum, et tolle grabatum tuum. Dilige proximum tuum, id est porta onus in quo requiescas. Ista duo humano generi necessaria erant. Sed habere ea in se omnino non poterant; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5): ipso adjuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXV. Quare sancti viri et justi in hoc saeculo in peccatoribus vindicaverint

1. Cur in veteri Lege peccata corporaliter punita. Ira Moysi sine iracundia. Ardet zelo Dei, et dilectione populi. Idem de Phinees sentiendum. Judicia Dei, fratres charissimi, plerumque sunt occulta, nunquam tamen injusta. Et quia in Lege de quibusdam peccatoribus legimus a sanctis viris in praesenti saeculo vindicatum; qua ratione factum sit, subtilissima fidei puritate debemus aspicere. Quia enim in Veteri Testamento peccata puniri corporaliter videbantur, omnibus praebebantur exempla, quoties aliquibus irrogabantur digna supplicia. Quod tamen non quisque ut voluisset de populo secundum suam iracundiam exercebat; [PL39.2263] sed praepositi vel judices, ut caeteri metum haberent, justissime vindicabant. Denique beatus ille Moyses, de quo legimus quod mitis fuerit super omnes homines (Num. XII, 3), descendens de monte, quia populum idolis sacrificasse cognovit, tria millia de populo jussit interfici (Exod. XXXII, 27); non ut iracundiae suae satisfaceret, sed ut Dei injuriam vindicaret; et ut caeteri videntes, nunquam talia peccata exercere praesumerent. Et ut intelligamus quo animo hoc fieri jusserit, regressus ad Dominum supplicavit, dicens: Si non dimiseris populo tuo peccatum suum, dele me de libro tuo quem scripsisti (Ibid., 32). Ecce veram et integram charitatem. Paucos interfici jussit, ut sexcenta millia, exceptis mulieribus et parvulis, liberaret; quia nisi ille zelo Dei commotus in paucos vindicasset, cunctos Dei justitia perdidisset. Beatus quoque sacerdos Phinees unum de principibus cum alienigena concumbentem manu propria gladio interfecit. Et quo animo hoc egerit, Dominus ipse testimonium dedit, dicens: Phinees zelo meo commotus placavit iram meam, ut non disperderem populum meum (Num. XXV, 11). Hoc enim fecit Phinees non carnali odio, sed zelo et amore divino; non ut se vindicaret, sed ut populum de Dei iracundia liberaret.

2. Nec alius Eliae animus, et dum milites igne coelesti consumuntur, et dum sacerdotes occidi jubet, utpote actus Spiritu sancto. Quam rem et beatum etiam Eliam fecisse cognoscimus: ad quem cum superbissimus et sacrilegus rex quinquagenarium cum suis militibus destinasset, mandans ei ut ad se venire deberet; beatus Elias dolens de perditione populi sui, quem impius ad idola colenda persuaserat, in Spiritu sancto dixit ut descenderet ignis de coelo, et consumeret eos, ut istis percussis in corpore, alii sanarentur in corde. Sed quia nihil apud eos medicamentum spirituale praevaluit, etiam et alium quinquagenarium, qui et ipse cum superbia venerat, Spiritus sanctus per os Eliae cum suis interfici jussit. Quam rem qua pietate Spiritus sanctus, vel quo animo Elias fecerit, humilitas illius quinquagenarii, qui tertio loco venit, ostendit (IV Reg. I, 9-14). In quo evidenter agnovimus, quod si se prius humiliasset fragilitas humana, statim indulgentiam dedisset divina misericordia. Neque enim credendum est quod illi ideo ad Eliam missi fuerint, ut illum interficerent, sed potius ut ad regem vocarent. Et ideo beatus Elias non iracundiae suae satisfecit, sed Dei potius injuriam vindicavit. Hoc etiam de sacerdotibus idolorum de monte Carmelo exercuit, quando omnes interfici jussit (III Reg. XVIII, 40); scilicet ut falsa religio cum suis exstincta doctoribus verae religioni locum in humanis cordibus daret. Quod totum beatus Elias non sua virtute, sed potentia sancti Spiritus exercuisse credendus est. Denique si vis scire solus ipse Elias qualis fuerit, quando eum paulisper sancti Spiritus gratia, ut eum probaret, deseruit, unius meretricis minas ferre non potuit, sed fugit in deserto viam quadraginta dierum. Ille ergo, qui suppeditante gratia Dei per Spiritum sanctum coelum verbo clauserat, et ultrices flammas de supernis venire fecerat, unius meretriculae sermones sustinere non potuit. Hoc ideo dixi, ut agnoscamus quia totum illud non tam Elias, quam Spiritus sanctus exercuit per Eliam. Et ideo nefas est credere quod beatus Elias in his quos fecit interfici, se voluerit vindicare.

3. Elisaeus irrisus quid repraesentet. Cur vindictam petierit. Hoc etiam de beato Elisaeo sentire debemus, cui cum luxuriantes pueri clamarent, Ascende, calve; ascende, calve (IV Reg. II, 23); Spiritus sanctus qui in ipso habitabat, imperavit ut ascenderent duo ursi, et lacerarent quadraginta duos pueros. Quod licet in [PL39.2264] mysterio factum fuerit, et significaverit Domini passionem, quando irridentes Judaei clamaverunt, Crucifigatur, Crucifigatur (Matth. XXVII, 23), sicut illi clamaverant, Ascende, calve; ascenae, calve; id est, ascende in crucem in loco Calvariae: tamen etiam secundum litteram, ideo pauci percussi sunt, ut plurim sanarentur; ut quia Prophetas Judaei non solum contemnebant, sed etiam irridebant, tali plaga percussi agnoscerent potentiam Spiritus sancti. Sed quia emendare se noluerunt, clamat ipse Spiritus sanctus alibi per prophetam, Percussi filios vestros, et disciplinam non recepistis (Jerem. II, 30). Si ergo hoc Spiritus sanctus operatus est, nefas est beato Elisaeo aliquid imputari; quia et revera tantam potentiam solus homo sine Spiritu sancto habere non potuit. Nam si sancto Elisaeo aliquid imputamus, quasi de Dei justo judicio disputare praesumimus.

4. Zelus idem in Petro. Et ne forte hoc in solo Veteri Testamento factum fuisse putemus; attendite illum beatissimum ac mitissimum apostolum Petrum, et videte quid per eum de Anania et Saphira fuerit Spiritus sanctus operatus (Act. V, 5-10). Quod utique non ideo factum est, ut se beatus Apostolus vindicaret, qui nullam ab eis pertulisse injuriam videbatur: sed Spiritus sanctus per os ejus pullulans exemplum pessimum infidelitatis in ipsa radice succidit. Haec ergo omnia spiritualiter et fideliter cogitantes, nihil sinistrum de sancto justorum zelo vel judicio suspicemur: quam rem nobis ipse Dominus et Salvator noster praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXVI. De dilectione parentum, et de decimis

1. Parentibus debetur honor, amor, et in penuria subsidium. Pauperes parentes nonnulli despiciunt, ipsis forte meliores. Legimus, fratres charissimi, monente nos Domino per prophetam, parentibus nostris et honorem semper et amorem impendere; et si forte evenerit ut aliqua paupertate laborent, necessitates eorum secundum quod possumus sublevare. Sic enim ait: Si videris, inquit, nudum, cooperi eum, et domesticos seminis tui ne despexeris (Isai. LVIII, 7). Hoc loco, domesticos seminis, parentes nostros intelligi voluit. Sed dicit aliquis: Quis est qui parentes suos odio habeat, ut hoc pro magno Dominus admonuerit per prophetam? Sine dubio, fratres, scivit Spiritus sanctus nonnullos homines, qui cum ad aliquos honores aut divitias undecumque acquisitas pervenerint, ita parentes suos pauperes despiciunt, ut eos nec videre dignentur. Quod si fecerint, non solum peccatum, sed etiam grave crimen se admisisse non dubitent. Et forte evenit ut ille per divitias et superbiam crimina grandia vel peccata committat, et parentes sui pro ipsa paupertate et humilitate et simplicitate justitiam teneant: et qua fronte dedignatur attendere parentes suos innocentes et justos, cum sit ipse peccator et impius? Si quis ergo idoneus est, si aliquos parentes habuerit pauperes; ipsis prius necessaria tribuat, et sic indigentibus extraneis eleemosynam faciat: quia reliquis pauperibus si tu non dederis, dabit alius; parentibus vero tuis pauperibus, si tu nihil largitus fueris, difficile est ut alius largiatur.

2. Eleemosynarum ordo legitimus. De opibus nostris quid nostrum; quid alienum. Ipse est eleemosynarum ordo justus atque legitimus, ut prius tibi et tuis victum et vestitum sufficientem et mediocrem, non pomposum nec deliciosum provideas; deinde, sicut dixi, si qui sunt pauperes de parentibus tuis, quantum praevales largiaris; deinde servos et ancillas tuas [PL39.2265] nec esurire neque algere permittas: et post haec quidquid tibi Deus, sicut dixi, excepto victu et vestitu dederit, non in terreno, ubi fures effodiunt et furantur, sed in coelesti thesauro recondas: ut ubi fuerit thesaurus tuus, ibi sit et cor tuum (Matth. VI, 20 et 21); et cum sacerdos clamaverit, Sursum corda, securi et in veritate respondeamus, Habemus ad Dominum. Quaecumque enim Deus, excepto mediocri et rationabili victu et vestitu, sive de quacumque militia, sive de agricultura contulerit, non tibi specialiter dedit, sed per te pauperibus eroganda transmisit: si nolueris dare, noveris te res alienas auferre; quia, sicut dixi, hoc solum nostrum est, quod nobis vel nostris rationabiliter sufficit. Quidquid superfuerit, Deus noster, sicut dixi, pauperibus erogandum transmisit.

3. Decimae injuste denegantur, cum ex jure novem partes deberentur. Ac sic non solum decimas dare debemus, sed etiam de novem partibus, quidquid solutis tributis, vel expletis sumptibus nostris remanserit, quasi aliis transmissum fideliter erogare debemus. Quod tamen si fecerimus, vere nostra sunt quae donamus: si vero non facimus, nec illa nostra sunt quae servamus, nec nos ipsi nostri sumus qui servare videmur. Et tamen, fratres, non video qua fronte illi non offerimus decimum, a quo accepimus totum. Si velit Deus rationem facere nobiscum et dicere, Terram quam colis ego feci, te ipsum qui colis et servos tuos ego feci, animalia quae te ad colendum adjuvant ego condidi; calorem solis ego tribuo, pluviam temporibus suis ego dispenso, ipsam sementem quam spargis ego concedo: si ad justitiae rationem attendis, tibi debes decimam reservare, et mihi novem partes dare. Nec hoc quaero, misericors esse volo: exemplum tibi praebeo, ut quomodo misertus sum tui, sic miserearis tu pauperis. Si ergo, fratres, justam rationem nobiscum voluerit facere Deus, numquid est quod respondere possimus? Et licet in multis sanctarum Scripturarum locis nos de his rebus admoneat Deus; tamen per Apostolum specialiter clamat et admonet, dicens: Habentes victum et vestitum, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem: quia radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu vero, homo Dei, haec fuge; sectare vero justitiam, pietatem et fidem (I Tim. VI, 8-11). Rogo vos, fratres, ut de Scripturis reliquis taceamus, sententia ista apostolica cui christiano non sufficit? Vere dico, fratres, quod qui sub tali tonitruo de avaritiae somno non surgit, non dormiens, sed mortuus esse credendus est.

4. Necessitas et modus ad Dei misericordiam fugiendi. Superfluum non dans invadit alienum. Et ideo, fratres, quia pro ista fragilitate carnali multis peccatis, tanquam circumvolantibus muscis, assidue inquietamur atque compungimur, ad portum misericordiae Dei inter procellas et tempestates mundi istius festinemus. Forte aliquis interrogat, quomodo ad hunc portum valeat pervenire. Audiat Christum dicentem, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7): et iterum, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Ergo istam Apostoli sententiam, si evadere de pelago mundi hujus volumus, ante oculos semper habere debemus. Sufficiat nobis habere victum et vestitum, non pomposum, non deliciosum: et quidquid amplius Deus dederit, non negetur usibus pauperum; quia per nos ipsis probatur esse transmissum. Et si id quod nobis superfluum est non dederimus, res alienas invasimus: et quanti pauperes cum nostra scientia fame mortui fuerint, causas nobiscum ante tribunal Christi dicturi sunt.

[PL39.2266] 5. Eleemosynarum duo genera. Sine se invicem nihil prosunt. Et quia duo sunt eleemosynarum genera, unum quod pauperibus erogamus, aliud quod vicinis vel fratribus nostris, quotiescumque in nobis peccaverint, indulgemus: utrumque Deo auxiliante faciamus; quia unum sine alio nihil prodest. Si pauperi porrigis eleemosynam, et in te peccanti non tribuis veniam; nihil tibi prodest. Sicut e contrario, si peccantibus tibi indulseris, et esurientibus quantum vales dare nolueris; sicut dixi, una virtus sine altera tibi prodesse non potest. Nos vero, fratres, ista duo eleemosynarum genera nobis quasi spiritualium alarum remigia praeparemus, ut ad principalem patriam et illam coelestem Jerusalem, ab omni terrena cupiditate expediti ac liberi, virtutum pennis, tanquam spirituales columbae, volare feliciter ac venire possimus: secundum illud quod Psalmista desiderat, et supplicat dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7).

6. Saeculi negotia interdum remittere. Certum est, fratres, quod nisi quisque de peccatorum glutino et nimiis impedimentis ac laqueis mundi hujus animae suae pennas contenderit expedire, ad veram requiem nunquam poterit pervenire. Nos vero, fratres, adjuvante Deo, impedimenta mundi hujus, si a nobis ad integrum subtrahere non possumus, vel ita ea quantum vires suppetunt, temperare, vel aliquid ab eis rescindere studeamus, ut nobis remaneant aliqua horarum spatia, in quibus lectioni vel orationi vacare possimus. Nam si totum nobis occupatio terrena subtraxerit, timendum est ne nobis veniat illud quod scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros. Magis ergo adjuvante Domino laboremus, ut et in nobis vel ex parte aliqua impleatur illud quod de beato viro scriptum est, In lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). Quam rem Dominus sanctae Charitati vestrae pro sua misericordia praestare dignetur, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXVII. De reddendis decimis

1. Decimarum oblatio nobis proficit. Decimae tributa egentium. De laboris fructu reddendae sunt. Propitio Christo, fratres charissimi, jam prope sunt dies in quibus messes colligere debeamus: et ideo gratias agentes Deo qui dedit, de offerendis, imo de reddendis decimis cogitemus. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sic enim per prophetam ipse promisit, dicens: Inferte, inquit, omnem decimam in horreis meis, ut sit cibus in domo mea; et probate me in his, dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas coeli, et dedero vobis fructum usque ad abundantiam (Malach. III, 10). Ecce probavimus quomodo nobis decimae magis quam Deo proficiant. Et propterea alibi scriptum est, Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1). Si ergo Domini est terra et plenitudo ejus; servi Domini sumus pariter et coloni: et nescio quomodo non omnes agnoscimus possessorem. Dicit enim: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I, 3). O homines stulti, quid mali imperat Deus, ut [PL39.2267] non mereatur audiri? Sic enim dicit: Primitias areae tuae et torcularis tui non tardabis offerre mihi (Exod. XXII, 29). Si tardius dare peccatum est, quanto pejus est non dedisse? Et iterum dicit: Honora Dominum Deum tuum de tuis justis laboribus, et deliba ei de fructibus justitiae tuae; ut repleantur horrea tua frumento, vino quoque torcularia tua redundent (Prov. III, 9 et 10). Non praestas hoc gratis, quod cito recipias magno cum fenore. Quaeris forte cui proficiat quod Deus accipit redditurus. Quaeris iterum cui proficiat quod pauperibus datur. Si credis, tibi proficit: si dubitas, perdidisti. Decimae enim tributa sunt egentium animarum. Redde ergo tributa pauperibus, offer libamina sacerdotibus. Quod si decimas non habes fructuum terrenorum, quod habet agricola; quodcumque te pascit ingenium, Dei est: et inde decimas expetit, unde vivis. De militia, de negotio, de artificio redde decimas. Aliud enim pro terra dependimus, aliud pro usura vitae pensamus. Redde ergo, homo, quia possides; redde, quia nasci meruisti: sic enim dicit Dominus, Dabunt singuli redemptionem animarum suarum, et non erunt in eis morbi neque casus (Exod. XXX, 12). Ecce habes in Scripturis sanctis cautionem Domini tui, per quam tibi promisit, quod si decimas dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris. Replebuntur, inquit, areae tuae frumento, vino quoque torcularia tua redundabunt; et non erunt in eis morbi neque casus. Cum enim decimas dando et terrena et coelestia possis munera promereri; quare per avaritiam duplici te benedictione defraudas?

2. Decimam negantem Deus ad solam decimam redigit. Indulgentia est quod novem partes non exigat. Audi ergo, indevota mortalitas. Nosti quia Dei sunt cuncta quae percipis, et de suo non accommodas rerum omnium Creatori? Non eget Dominus Deus, non praemium postulat, sed honorem, non de tuo aliquid exigit quod refundas. Primitias rerum et decimas petit, et negas? Avare, quid faceres, si novem partibus sibi sumptis, tibi decimam reliquisset? Quod certe jam factum est, cum messis tua pluviarum benedictione subtracta jejuna defecit, et vindemiam tuam aut grando percussit, aut pruina decoxit. Quid est, avide supputator? Novem tibi partes retractae sunt, quia decimam dare noluisti. Constat quidem, quod ipse non dederis; sed tamen Deus exegit. Haec enim est justissima Domini consuetudo, ut si tu decimam illi non dederis, tu ad decimam revoceris: scriptum est enim, Haec dicit Dominus, Quia decima agri tui et primitiae terrae vobiscum sunt. Video vos, et fallere me existimastis, intus in thesauris vestris et in domibus vestris erit direptio. Dabis impio militi, quod non vis dare sacerdoti. Convertimini ad me, dicit Dominus omnipotens (Malach. III, 7), ut aperiam vobis cataractas coeli, et effundam vobis benedictionem meam desuper: et non vobis corrumpentur fructus terrae, neque languebit vitis in agro vestro, et beatos vos dicent omnes gentes (Ibid., 11 et 12). Benefacere Deus semper paratus est; sed hominum malitia prohibetur: quia a Domino Deo sibi dari vult omnia, et non de his quae possidere videtur vult ei offerre. Quid, si diceret Deus, Nempe meus es, homo, quem feci, mea est terra quam colis, mea sunt semina quae spargis, mea animalia quae fatigas, mei sunt imbres et pluviae, ventorum flamina mea sunt, meus est solis calor: et cum omnia mea sint elementa vivendi, tu qui manus accommodas, solam decimam merebaris? Sed quia pie nos pascit omnipotens Deus, amplissimam tribuit minus laboranti mercedem; sibi tantum decimam vindicans, nobis omnia condonavit.

3. De bonis hic bene agendum. Frustra aliis haec cura servatur. Decimas non dans res invadit alienas. [PL39.2268] Aliarum novem partium usus. Ingrate fraudator ac perfide, divina te voce convenio. Ecce annus jam finitus est, redde Domino pluenti mercedem. Redime te, homo, dum vivis; redime te ipsum, dum potes; redime te, dum pretium in manibus habes; redime te, ne dum te mors amara praevenerit, vitam simul et pretium perdas. Sine causa hoc dimittis uxori, quae forsitan alterum habebit maritum. Sine causa hoc marito dimittis, mulier, qui forte aliam sine mora cupit habere uxorem. Frustra parentibus ac propinquis curam tuam injungis: nemo post mortem tuam te fideliter redimet; quia in vita tu te redimere noluisti. Depone jam de cervicibus tuis avaritiae sarcinam, contemne crudelissimam dominam; quae dum te jugo durissimo premit, jugum Christi suscipere non permittit. Sicut enim jugum avaritiae in infernum premere, ita jugum Christi in coelum levare consuevit. Decimae enim ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerit, res alienas invasit. Et quanti pauperes in locis, ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal aeterni Judicis apparebit: quia rem a Domino pauperibus delegatam suis usibus reservavit. Qui ergo sibi aut praemium comparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri; reddat decimas, et de novem partibus studeat eleemosynam dare: ita tamen, ut de ipsis novem partibus quidquid, excepto victu mediocri et vestitu rationabili, superfuerit, non luxuriae reservetur, sed in thesauro coelesti per eleemosynam pauperum reponatur. Quidquid enim nobis Deus plus quam opus est dederit, non nobis specialiter dedit, sed per nos aliis erogandum transmisit: si non dederimus, res alienas invasimus.

4. Ad festum S. Joannis se parare. Hoc die ethnica lavacra cavere. Et quia Natale sancti Joannis Baptistae cum gaudio cupimus celebrare, sicut reliquis festivitatibus supervenientibus; ita imminente ista tam praeclara solemnitate ante plures dies castitatem et honestatem omnes omnino custodiant; ut festivitatem istam possint omnes cum gaudio celebrare, et ad altare Domini cum libera et sincera conscientia mereantur accedere. Hoc etiam deprecor et per tremendum diem judicii vos adjuro, ut omnes vicinos vestros, omnes familias, et cunctos ad vos pertinentes admoneatis, et cum zelo Dei severissime castigetis; ne ullus in festivitate sancti Joannis aut in fontibus, aut in paludibus, aut in fluminibus, nocturnis aut matutinis horis se lavare praesumat: quia ista infelix consuetudo adhuc de Paganorum observatione remansit. Cum enim non solum animae, sed etiam, quod pejus est, corpora frequentissime in illa sacrilega lavatione moriantur: vel de corporis morte timeant, qui de animae suae salute non cogitant. Sed credimus de Dei misericordia, quod castigantibus vobis aut pauci, aut forte nullus hoc malum de reliquo audebit admittere. Etiam et hoc admonete, fratres, ut cantica turpia et luxuriosa, castitati et honestati inimica, familiae vestrae ex ore non proferant; quia non est justum ut ex illo ore, ubi Eucharistia Christi ingreditur, canticum luxuriosum vel amatorium proferatur. Haec enim si secundum vestram consuetudinem libenter auditis, et Christo auxiliante implere contenditis; et in hoc saeculo sanctorum solemnitates mundo corde et casto corpore cum gaudio celebrabitis, et in futuro saeculo ad ipsorum consortium feliciter venietis, ipso praestante cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXVIII. De Auguriis

1. Contentio auctoris ut a sortilegis populos avocet. [PL39.2269] Hos adhibens perdit Baptismum. Observationes superstitiosae. Piae. Bene nostis, fratres charissimi, me vobis frequentius supplicasse, et paterna sollicitudine commonuisse, pariter et contestatum esse, ut illas sacrilegas Paganorum consuetudines observare minime deberetis: sed quantum ad me multorum relatione pervenit, apud aliquos parum profecit admonitio mea. Quia si vobis ego non dixero, et pro me et pro vobis malam sum redditurus rationem in die judicii, et vobiscum mihi erit necesse aeterna supplicia sustinere: ego me apud Deum absolvo, dum iterum atque iterum admoneo pariter et contestor, ut nullus ex vobis caragos, vel divinos, vel sortilegos requirat, nec de qualibet eos aut causa aut infirmitate interroget. Nullus sibi praecantatores adhibeat: quia quicumque fecerit hoc malum, statim peribit Baptismi sacramentum, et continuo sacrilegus et paganus efficitur; et nisi grandi eleemosyna, dura et prolixa poenitentia subvenerit, statim in aeternum peribit. Similiter et auguria observare nolite, nec in itinere positi aliquas aviculas cantantes attendite, nec ex illarum cantu diabolicas divinationes annuntiare praesumite. Nullus ex vobis observet, qua die de domo exeat, qua die iterum revertatur: quia omnes dies Deus fecit, sicut Scriptura dicit; et factus est primus dies, et secundus dies, et tertius, similiter et quartus, et quintus, et sextus, et sabbatum (Gen. I, II, 1-3); et illud, Fecit Deus omnia bona valde (Ibid, 31). Illas vero non solum sacrilegas, sed etiam ridiculosas sternutationes considerare et observare nolite: sed quoties vobis in quacumque parte fuerit necessitas properandi, signate vos in nomine Jesu Christi, et Symbolum vel orationem Dominicam fideliter dicentes, securi de Dei adjutorio iter agite.

2. Fraudes suas spernentes diabolus infestat. Hinc sibi vere adhaerentes Deus probat. Et quia quando supradicta omnia sacrilegia, Deo vobis inspirante, et contemnere vel despicere coeperitis, moleste hoc accepturus est diabolus; quia vos videt de amicitia vel societate sua discedere, et sacrilegia per quae vos decipiebat contemnere, aliquas nequitias vobis facturus, aut infirmitatem aliquam immissurus est, aut aliquod animal, aut per morbum, aut per evagationem est ablaturus: quia ad vos probandos permittit hoc fieri Deus, ut agnoscat utrum ad ipsum fideliter veniatis, et si toto corde diaboli machinamenta despiciatis, et utrum plus valeat apud vos amor suus, quam cujusquam animalis amissio. Sed si semel aut secundo nequitias quas diabolus immiserit, cum animo et tota fide contempseritis; ita ipsum diabolum postea a vestra infestatione Deus dignabitur repellere, ut nunquam vos possit sua calliditate decipere. Homines enim negligentes et faciles, languida desideria et fidem desidem habentes (et ideo etiamsi incipiant, non diu perseverant in operibus Dei; sed ubi se in ante dictis sacrilegiis abstinuerunt, et vel unam nequitiam diaboli pertulerunt, statim se poenitent ad Dominum conversos esse, et machinamenta diaboli reliquisse), iterum revertuntur ad observationes auguriorum, velut canes ad vomitum suum. Vos vero quibus Deus et sapientiam contulit, et veram fidem dedit, ita cito corde circumventiones diaboli despicite, et fideliter vos ad Deum convertite, et quaecumque diabolus voluerit immittere, patienter et fortiter toleretis; ut cum beato Job dicere possitis, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est (Job I, 21); similiter et cum Apostolo firmo et integro corde dicatis, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an persecutio? an angustia? an [PL39.2270] fames? an nuditas? an gladius? an periculum (Rom. VIII, 35)? Boni enim christiani nec tormentis separantur a Christo: tepidi vero et negligentes interdum otiosis fabulis separantur; et si vel leve damnum pertulerint, continuo scandalizantur, et contra Deum murmurare praesumunt, et ad nefanda et detestanda auguria redeunt.

3. Cur divini frequenter vera nuntient. Cur nisi per eos periculum saepe non vitetur. Hos adhibere grave peccatum est. Sed forte dicit aliquis: Quid facimus, eo quod auguria ipsa, et caragi, vel divini frequenter nobis vera annuntiant? De hac re Scriptura nos contestatur et monet, dicens: Etiamsi qua vera vobis dixerint, nolite credere illis, Tentat enim vos Dominus Deus vester, utrum timeatis eum, an non (Deut. XIII, 3). Sed iterum dicis: aliquoties si praecantatores non fuerint, aut de morsu serpentis, aut de alia qualibet infirmitate prope usque ad mortem multi periclitantur. Verum est, fratres charissimi, quia permittit hoc Deus diabolo, sicut jam supra dixi, ad probandum christianum: ut cum interdum per illa sacrilegia aliqua remedia in illa infirmitate percipere, et aliquid verum potuerint agnoscere, facilius propterea diabolo credant. Sed qui totam christianam religionem desiderat custodire, oportet ut haec omnia tota animi virtute contemnat, timens illud quod ait Apostolus increpans, Dies, et menses, et tempora observatis; timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Galat. IV. 10 et 11). Ecce Apostolus dicit quod qui auguria observaverit, sine causa doctrinam ejus suscipiet: et ideo, quantum potestis, circumventiones diaboli fugite.

4. Sed nec diabolus laedere poterit nisi permissus. Duabus ex causis id permittit Deus. Et illud ante omnia scitote, fratres, quod nec vos ipsos, nec eos qui ad vos pertinent, nec animalia vestra, nec reliquam substantiam vel in parvis rebus diabolus potest laedere, nisi quantum a Deo potestatem acceperit; quomodo nec sancto Job facultatem ausus fuit subvertere, nisi Domino permittente. Et, sicut in Evangelio legimus, quando ab hominibus expulsi sunt daemones, rogaverunt ut vel in porcos ire permitterentur (Matth. VIII, 31). Si in porcos non sunt ausi intrare daemones, nisi a Deo permissionem acciperent; quis ita erit infidelis, ut eos bonos christianos credat posse laedere, nisi Deus propria dispensatione permitteret? Permittit autem hoc Deus ex causis duabus: ut aut nos probet, si boni simus; aut corrigat, si peccatores. Sed qui patienter dispensationem Domini toleraverit, et, sicut jam dixi, quando aliquid perdiderit, dixerit, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum: pro ista Deo placita patientia aut coronam accipit, si justus est; aut indulgentiam, si peccator. Et haec attendite, fratres: quia cum omnem substantiam diabolus evertisset beati Job, non dixit Job, Dominus dedit, diabolus abstulit: sed, Dominus dedit, Dominus abstulit. Vir enim sanctus noluit istam gloriam diabolo dare, ut aliquid potuisset tollere quod Dominus non permisisset auferre. Cum enim nec filios, nec pueros, nec camelos, nec asinos beati Job, antequam Dominus permitteret, diabolus laedere potuisset; quare credimus quod Christianis amplius aliquid faciat, quam quod deifico ac secreto judicio suo divina potentia permiserit?

5. Divinis, caragis, etc., credere, peccatum mortale. Ethnicarum superstitionum reliquiae. Et ideo certissime credentes quod nihil possumus perdere, nisi quantum nobis Deus permittit auferri; toto corde nostro ad illius misericordiam eamus, et sacrilegas observationes fideliter relinquentes, de illius adjutorio semper praesumamus. Nam qui praedictis malis, id est, caragis et divinis, aruspicibus vel phylacteriis, et aliis quibuslibet auguriis crediderit; etsi jejunet, etsi oret, etsi jugiter ad Ecclesiam currat, etsi largas eleemosynas faciat, etsi corpusculum in omni afflictione suum cruciaverit, nihil ei proderit, quamdiu illa sacrilegia non reliquerit: quia impia illa sacrilegii observatio, [PL39.2271] ista omnia bona obruit et evertit. Et qui cum his malis etiam aliqua opera bona exercere voluerint, eis prodesse nihil possunt: quia verum est quod dixit Apostolus, Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6); et illud, Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum (Id. X, 20 et 21); et Dominus in Evangelio, Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Pro qua re nec ad arbores debent Christiani vota reddere, nec ad fontem orare, si se volunt per gratiam Dei de aeterno supplicio liberari. Et ideo quicumque in agro suo, aut in villa, aut juxta villam aliquas arbores, aut aras, vel quaelibet vana habuerit, ubi miseri homines solent aliqua vota reddere; si eas non destruxerit atque succiderit, in illis sacrilegiis, quae ibi facta fuerint, sine dubio particeps erit. Nam et illud quale est, quod quando arbores illae ubi vota redduntur ceciderint, nemo ex illis arboribus lignum ad focum affert? Et videte miseriam vel stultitiam generis humani: arbori enim mortuae honorem impendunt, et Dei viventis praecepta contemnunt; ramos arboris non sunt ausi mittere in focum, et se ipsos per sacrilegium praecipitant in infernum. Et ideo qui hoc malum hucusque non observat, gaudeat, et Deo gratias agat, et fideliter in bonis operibus perseverare contendat: qui vero in istis diabolicis rebus hucusque captivandum diabolo tradidit se, toto corde poenitentiam agat, et illa sacrilegia supradicta cum omni horrore fugiat et contemnat; ut illi Deus et indulgentiam dignetur dare, et ad aeternam beatitudinem ob gloriam nominis sui faciat pervenire.

6. Idolothytis vescentes animam occidunt. Et quia etiam et hoc pervenit ad me, quod aliqui aut per simplicitatem, aut ignorantiam, aut certe, quod plus credendum est, per gulam de illis sacrilegiis, vel sacrificiis, vel sacrilego cibo, quae adhuc secundum Paganorum consuetudinem fiunt, manducare nec timeant nec erubescant; contestor vos coram Deo et Angelis ejus, ac denuntio, ut nec ad illa diabolica convivia, quae aut ad fanum fontesque, aut ad aliquas arbores fiunt, veniatis. Et si vobis inde aliquid transmissum fuerit, tanquam si ipsum diabolum videatis, perhorrescite et respuite, et ita repudiate, ut nec in domum vestram permittatis de illo sacrilego convivio aliquid exhiberi: propter illud Apostoli quod jam dictum est, Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; neque mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. Et quia solent aliqui dicere, Ego me signo, et sic manduco: nullus hoc facere praesumat; quia sic est qui se signat, et aliquid de sacrilego cibo manducat, quomodo qui se signat in ore, et gladium sibi mittit in pectore: quia quomodo gladio corpus occiditur, ita de illo cibo sacrilego anima occiditur. Sed credimus de Domini misericordia, quia vobis agere quae sancta sunt inspirare dignabitur; et nunquam vobis nec in auguriis, nec in aliis, quae supra dictae sunt, sacrilegis observationibus, vel divinationibus diaboli possit nequitia subrepere: sed totam spem vestram in Domino posituri, quatenus ut nunquam ad illa nefanda mala, quae superius comprehensa sunt, redeatis; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXIX. De Martyribus vel Phylacteriis

1. De variis martyrum suppliciis. Audivimus per [PL39.2272] apostolicam lectionem servos et amicos Dei, quibus dignus non erat mundus, indigna quidem, sed gloriosa mala fidei virtute tolerasse, sicut ait Sermo divinus: Alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt (Hebr. XI, 36 et 37). Legimus ergo alios carceribus cruciatos, alios invalescente persecutione, turbine impiae tempestatis confectos, et duris saxorum imbribus grandinatos, alios hostili ferro a sacrilegis consecrato capite diminutos, sed in regno aeterni capitis sublimatos. Lapidati, inquit, et secti sunt; lentas novo gladio sector horrendus per viscera moras traxit, numerosi ferarum dentium morsus per viscera triumphantia cucurrerunt: ac sic fide perseverante pondus prodidit meritorum, novitas inaudita poenarum.

2. Cur sancti tradantur impiis. Mala hic vincere possumus, non vitare. Martyrii palma etiam nunc potest acquiri. Sed forte aliquis secum cogitat et dicit: Quid est quod boni et sancti viri in manibus impiorum traduntur? Interrogas quid est hoc? Quia tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1). In agone itaque mundi istius desudantes tentantur, ut probentur; probantur, ut remunerentur. Et ideo aliquoties diabolus sanctos potestati suae cum petiisset, obtinuit, permittente sic Domino; non ut eos in animae virtute laederet, sed ut in corporis infirmitate vexaret: ut minime succumbentibus ac per timorem Domini fideliter repugnantibus, tentatio injuriae gloriae esset occasio. Sed et ipse Dominus traditus est in manus peccatorum, et ita eum impius judex sub tempore passionis alloquitur: Nescis quia habeo potestatem occidendi et dimittendi te (Joan. XIX, 10). Cui Dominus: Non haberes, inquit, potestatem, nisi tibi data fuisset desuper (Ibid., 11). Ille ergo ad informandos et confirmandos nos, infesta mundi hujus incommoda suscepit et vicit; ut et nos intelligamus mala hujus saeculi non posse nos fugere, sed cum Dei adjutorio posse superare. Est ergo fidelibus Christi aliqua cum sanctis martyribus portio, si ea quae hic mundus imponit, prae timore Dei patienter et fortiter tolerent. Et ideo dicit nobis Sermo divinus: Si fueritis socii passionum, eritis et consolationum (II Cor. I, 7).

3. Nec jam deest persecutor. Sed forte dicis: Deest religionis insectator, nullus pietatis imminet persecutor; quomodo sine hoste partem possim habere cum martyre? Non ita est, charissimi; utinam fides adsit. Nam etsi deest tentator publicus, non deest tentator occultus. Aliqua, si placet, de occultis et male blandis tentationibus inimici, ac de ejus strictim proferamus insidiis. Verbi gratia, ad fraudem te aliquis, vel ad falsum testimonium, aut quaelibet alia lucra iniqua sollicitat? Per os ejus vox antiqui serpentis insibilat. Inhonestis te consiliis et lenocinantibus blandimentis ad impudicitiae flagitium perpetrandum turpis seductor illaqueat, et ad luxuriae praerupta sollicitat? Secretae tibi ab inimico tenduntur insidiae.

4. Divinos qui consulunt, diabolo sacrificant, Baptismum violant; Christo abdicato, cum diabolo pactum ineunt. Solet fieri, fratres, ut ad aliquem aegrotantem veniat persecutor ex parte diaboli, et dicat: Si illum praecantatorem adhibuisses, jam sanus esses; si characteres illos tibi voluisses appendere, jam poteras sanitatem recipere. Huic persecutori si consenseris, diabolo sacrificasti; si contempseris, martyrii gloriam acquisisti. Venit forte et alius qui dicat: Mitte ad illum divinum, transmitte ad illum cingulum aut fasciam tuam, mensuretur et aspiciat; et ipse tibi dicet quid facies, aut utrum evadere possis. Dicit et alius: Ille bene novit fumigare; nam cuicumque hoc fecit, statim melius habuit, omnis tentatio de domo illius discessit. Et istis omnibus quicumque acquieverit, sacramentum Baptismi violavit. Solet etiam diabolus in hac parte decipere negligentes et tepidos christianos, ut si aliquis furtum pertulerit, instiget de amicis suis ille crudelissimus persecutor, et dicat [PL39.2273] ei: Veni secreto ad illum locum, et ego tibi excitabo personam, quae tibi dicat quis est qui tibi furatus est argentum aut pecuniam tuam; sed si hoc cupis agnoscere, quando ad locum illum venis, noli te signare. Ecce ad quae mala perducantur tepidi christiani, qui dum volunt temporalem sanitatem recipere, non expavescunt sacrilegia tam nefanda committere. Istis enim talibus diaboli consiliariis quicumque consenserit, repudiato Christo pactum cum diabolo se fecisse non dubitet. Solent etiam mulieres sibi invicem persuadere, ut aegrotantibus filiis suis fascinum aliquod, quod fidei catholicae non conveniat, debeant adhibere. Et ista deceptio de parte diaboli est.

5. Salubriora malorum remedia. Quantum rectius et salubrius erat ut ad ecclesiam currerent, corpus et sanguinem Christi acciperent, oleo benedicto et se et suos fideliter perungerent; et secundum quod Jacobus apostolus dicit, non solum sanitatem corporum, sed etiam remissionem acciperent peccatorum. Sic enim per eum promisit Spiritus sanctus: Si quis infirmatur, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum ungentes oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis sit, dimittuntur ei (Jacobi, V, 14 et 15). Sed forte dicit aliquis: Quid est quod nos tam frequenter de hac re admonet episcopus noster? Hoc ideo, fratres, quia licet tam frequenter admoneamus, adhuc tamen ab aliquibus hominibus fieri sacrilegia ista multorum relatione cognoscimus. Et ideo rogo vos ut qui nondum fecit, non aliquando committat: qui vero fecit, quantum potest, acceleret ut dignam poenitentiam agat.

6. Ad martyrum solemnia qualis exigatur praeparatio. Nos vero, charissimi, quotiescumque sanctorum ac martyrum solemnia cupimus celebrare, quantum possumus cum Dei adjutorio, praeparare nos et ornare bonis operibus studeamus. Quicumque ergo considerans conscientiam, castum se, sobrium, humilem et misericordem in veritate esse cognoverit, gaudeat et Deo gratias agat, et totis viribus cum Dei adjutorio divina in se munera, non solum servare, sed etiam augere contendat: qui vero se negligentem aut ebriosum, iracundum, invidum et superbum, forte et luxuriae sordibus viderit inquinatum, cito ad poenitentiae medicamenta confugiat; et antequam anima illa tenebrosa, de infelicissimo suo corpore discedat, remedium sibi in die necessitatis acquirat; et tam largas eleemosynas faciat, et ita cum rugitu vel gemitu, vigiliis, jejuniis et orationibus frequenter incumbat, ut antequam anima illius, sicut jam dixi, de corpusculo peccatis obnoxio rapiatur, medicamenta sibi contriti et humiliati cordis in aeternum profutura provideat: quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Sub manu enim omnipotentis Medici, nulli unquam peccatori expedit desperare. Tanta est enim misericordiae multitudo, ut in veritate correctis non solum peccatorum veniam tribuat, sed etiam ad aeterna praemia pervenire concedat.

7. Nec desperare nec male sperare. Et ideo nec desperare, nec male sperare debemus. Desperat, qui putat quod Deus multis criminibus obsessis, etiamsi poenitentiam egerint, non indulgeat. Male autem sperat, qui credit quod etiamsi usque ad finem vitae in peccatis voluerit permanere, Dei possit misericordiam promereri. Deus enim noster, sicut novit remunerare merita, ita novit punire peccata. Qui enim dixit, Cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XXXIII, 12); ipse etiam dixit, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Time enim, o homo, justitiam, cujus quaeris misericordiam: quantum enim te diutius exspectat ut corrigaris, tanto gravius vindicat, si te celerius emendare nolueris. Deus enim in hoc mundo praerogat misericordiam; in futuro exercet justitiam. Hic erogat admonitionis vel patientiae suae pecuniam; illic exacturus erit usuram: et implebitur illud quod scriptum est, Tunc reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Non dixit. Secundum misericordiam, [PL39.2274] sed, secundum opera sua. Quod etiam et apostolus Paulus confirmat, dicens: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Nos ergo, fratres, auxiliante Domino sic agamus, ut quiquid in nobis contulit judicatus, integrum inveniat judicaturus, et solemnitates vel patrocinia sanctorum martyrum non nobis judicium pariant, sed profectum. Et ita, quantum possumus, agere studeamus, ut quorum festivitates celebrabimus in mundo, eorum consortium obtinere mereamur in coelo: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXX. De Dominica et aliis diebus festis pie celebrandis

1. Festorum et Dominicae otium a quibus et quare sancitum. Sciendum est, fratres charissimi, quod ideo a sanctis patribus nostris constitutum est Christianis et mandatum, ut in solemnitatibus sanctorum, et maxime in dominicis diebus otium haberent, et a terreno negotio vacarent; ut paratiores et promptiores essent ad divinum cultum, cum non haberent quod eos inde retardaret incommodum; relinquerentque eo tempore terrenam sollicitudinem, quo facilius possent Dei intendere voluntatem. Inde ipse Dominus per prophetam dicit, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). At hi qui diversis curis ac negotiis implicati, hanc sententiam Dei spernunt, et divinae contemplationi vacare nolunt, timeo quod in futuro judicio illis januam Domini pulsantibus atque aperiri poscentibus, Dominus respondeat, Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12): Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9). Et qui modo Deum quaerere negligunt, ab ipso tunc respuuntur. Idcirco, fratres mei, non sit vobis molestum, in dominicis diebus et in natalitiis sanctorum divino studere cultui.

2. Cur dictus dominicus dies. Pluribus est insignis. Dominicum ergo diem Apostoli et apostolici viri ideo religiosa solemnitate habendum sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit: quique ideo dominicns appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus: dantes scilicet diei huic honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. Nam sicut ipse Dominus Jesus Christus et Salvator resurrexit a mortuis; ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem. Ipse enim est primus dies saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt Angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super Apostolos descendit, manna in eodem in eremo primum de coelo datum est. His enim speciebus ac talibus indiciis, dominica dies exstat insignis. Ac ideo sancti doctores Ecclesiae decreverunt omnem gloriam Judaici sabbatismi in illam transferre; ut quod ipsi in figura, nos celebraremus in veritate: quia tunc erit requies nostra vera, quando resurrectio fuerit perpetrata, et remuneratio in anima et corpore simul perfecta.

3. Qualiter observandus. Observemus ergo diem dominicam, fratres, et sanctificemus illam, sicut antiquis praeceptum est de sabbato, dicente Legislatore, A vespere usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra (Levit. XXIII, 32). Videamus ne otium nostrum vanum [PL39.2275] sit; sed a vespera diei sabbati usque ad vesperam diei dominici, sequestrati a rurali opere et ab omni negotio, soli divino cultui vacemus. Sic quoque sanctificamus rite sabbatum Domini, dicente Domino, Omne opus non facietis in eo (Ibid., 35). Veniat ergo, cuicumque possibile sit, ad vespertinam atque nocturnam celebrationem, et oret ibi in conventu Ecclesiae pro peccatis suis Deum. Qui vero hoc non possit, saltem in domo sua oret, et non negligat Deo solvere votum, ac reddere pensum servitutis. In die vero nullus se a sacra Missarum celebratione separet, neque otiosus quis domi remaneat caeteris ad ecclesiam pergentibus, neque in venatione se occupet et diabolico mancipetur officio, circumvagando campos et silvas, clamorem et cachinnum ore exaltans, non gemitum, nec orationis verba ex intimo pectore ad Deum proferens.

4. Varii reprehenduntur perversi usus: ludi, joci, lites et rixae. Adhuc quoque, quod detestabilius est, ad ecclesiam aliqui venientes non intrant, non insistunt precibus, non exspectant cum silentio sanctarum Missarum celebrationem: sed quando lectiones divinae intus leguntur, tunc ipsi foris aut causas dicere, aut diversis student calumniis impugnare, aut videlicet in alca vel in jocis inutilibus insudare. Aliquoties enim, quod pejus est, aliqui nimia iracundia succenduntur, et amarissime rixantur; ita ut armis se vel fustibus alterutrum impetant, et saepe homicidium perpetrent: et hoc ab illis maxime fit, qui pleni invidia et odio, diabolo ductore, in conventum ecclesiae pergunt, non ut semetipsos adjuvent, sed ut alios laedant. Tales etiam si homicidio ibi pereunt, aut subita morte rapiuntur, quo alias, nisi cum ipso, cujus secuti sunt vestigia, vadunt in aeterna tormenta? Nolite haec facere, fratres mei, nolite vosmetipsos decipere, nolite in conventu vestro locum dare diabolo: sed magis vosmetipsos praeparate hospitium Christo. Non ergo foris fabulis, sed intus psalmodiae et orationibus studete. Nolite invicem in ecclesia verbosari; sed quieti estote. Sunt enim plurimi, et praecipue pleraeque mulieres, quae ita in ecclesia garriunt, ita verbosantur, ut lectiones divinas nec ipsae audiant, nec alios audire permittant. Numquid talis conventus cum tali ordine in domo Dei debet fieri, aut taliter decet in conspectu Dei et sanctorum Angelorum ejus assistere?

5. Potentes Missam cogunt abbreviari. Judicia in festivitatibus habita. Comessationes. Adhuc quoque, quod valde dolendum est, conqueri vobiscum volo, quia sunt aliqui, et maxime potentes istius mundi, qui cum veniunt ad ecclesiam, non sunt devoti ad laudes Dei celebrandas; sed cogunt presbyterum ut abbreviet Missam, et ad eorum libitum cantet: nec ei licet morem ecclesiasticum sequi propter illorum gulam et avaritiam, quatenus unus punctus diei ad Dei officium, et reliquum diurnum spatium cum nocte simul ad eorum deputetur voluptates. Nolite, fratres mei dilectissimi, haec facere, nolite haec facientibus consentire: quia non solum qui haec faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, pereunt (Rom. I, 32). Ante omnia ergo causas in festivitatibus nolite dicere neque audire, sed alio tempore et cum justitia: nec munera accipiendo subvertatis justa judicia, quia secundum Domini sententiam, quocumque judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Nullus se vestrum inebriet, quia ebrius insano simillimus est. Nolite in nominibus bibendo nomina vestra delere de coelo. Sunt quidem multi, quod pejus est, qui non solum se ipsos inebriant, sed etiam [PL39.2276] alios cogunt et adjurant, ut amplius quam expedit bibant; et inde saepe inter eos nascuntur jurgia et homicidia. Numquid perpenditis, fratres, cujus isti in hoc sequantur voluntatem? Ebriosi enim, ait Apostolus, et homicidae regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10). Obsecro vos, dilectissimi, patres et matres, fratres et sorores, per nomen Domini nostri Jesu Christi, et per regnum venturum ejus ac judicium, ut subtrahatis vos ab omni homine ambulante inordinate (II Thess. III, 6), et digni ambuletis vocatione qua vocati estis (Ephes. IV, 1), nec negligatis honorem vestrum, neque parvipendatis redemptionem quae est in Christo Jesu. Filii Dei nuncupati estis, quia verus Filius Dei vos liberavit. Studete bonis moribus tanto parenti placere, quatenus vos non ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, sed ut charissimos filios supernam ducat ad patriam: ut sitis cohaeredes filii ejus Jesu Christi, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXIV. De quadam psallendi consuetudine, in die Epiphaniae

1. De nova psallendi consuetudine. Gaudium, quod mihi Dominus de vestra sancta et fideli devotione concessit, verbis non praevaleo explicare. Plures enim erant anni, quod pro hac re aestuabat animus meus, et tota cordis intentione desiderabam, ut istam psallendi consuetudinem vobis pius Dominus inspiraret. Unde benedico Dominum meum, et quantas possum jugiter gratias ago, qui dignatus est implere desiderium meum. Cum enim vos ego ita psallere desiderarem, quomodo in aliis vicinis civitatibus psallebatur; taliter Deus praeparavit animum vestrum, ut hoc etiam melius, adjuvante Domino, compleatis. Quid nunc inter ipsa gaudia nostra agere convenit, nisi ut totis viribus Domino supplicemus, ut quomodo dedit initium, etiam consummationem dare dignetur; et quibus tam sanctam psallendi contulit devotionem, etiam felicissimam perseverantiam pro sua pietate concedat? Et [PL39.2283] quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit, salvus erit; et vos quantum potestis, jugi oratione, et cordis compunctione ignem in vobis divini amoris accendite; ne forte flamma charitatis, quae in vobis fervere fideliter coepit, per aliquam negligentiam refrigescat.

2. Linguae concinant mores; vocibus consonent affectus pii. Et hoc ante omnia non solum orationibus, sed etiam sanctis cogitationibus studete, ut quod verbis psallitis, orationibus impleatis, et Spiritus sanctus, qui vobis sonat in ore, ipse etiam habitare dignetur in corde. Bonum quidem est et satis acceptabile Deo, quando lingua fideliter psallit; sed tunc est vere bonum, quando linguae concordat etiam vita. Consentiant simul voces et mores; ne forte bonae voces contra malos mores testimonium ferant, et ipsa vos lingua vestra redarguat. Si enim aliud sonat in ore, et aliud apparet in opere; quod lingua videtur aedificare, incipit conversatio mala destruere. Vos vero, fratres, non solum suavitas vocis, sed etiam sensus ipsius lectionis teneat occupatos; ut quomodo sonus vocis delectat in auribus, sic virtus ipsius lectionis dulcescat in cordibus, secundum illud quod scriptum est, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine (Psal. CXVIII, 103)! et iterum, Eloquia Domini desiderabilia super aurum, et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII, 11). Qui enim quando psallit, suavitatem tantummodo vocis et compositionem cujusque soni attendit, et quid in ipsis intelligi debeat non attendit, aures ejus accipiunt transitorium cibum, sed ad animam ejus non pervenit Dei verbum; ac si velut ceram quodam modo quis ruminat, et de mellis dulcedine omnino non gustat.

3. Qualiter inter psallendum concipiantur. Vos vero, fratres, sicut jam supra suggessi, ante omnia virtutes Psalmorum intus attendite. Quando quisque vestrum psallit, versiculum Psalmi, ubi ait, Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me (Psal. CXVIII, 78); conetur superbiam fugere, ut aeternam confusionem mereatur evadere. Quando psallimus, Perdes omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27); omnes malas concupiscentias studeamus evadere. Quando psallimus quod beatus est vir, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2); superfluas occupationes et mordaces jocos, otiosos luxuriososque sermones, quasi venenum diaboli respuamus; et lectionem divinam aut ipsi frequentius relegamus; aut si nos ipsi legere non possumus, illos qui legunt libenter et frequenter audire studeamus. Quoties psallimus, Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem reducat (Psal. VII, 5, 6): quando ista et alia dicimus, ne ipsi contra nos tam duram maledictionem proferre videamur, nulli unquam hominum malum pro malo reddamus; ut cum secura conscientia possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Et quia longum est omnia replicare, quae de istis tribus aut quatuor peccatis, id est, superbia, fornicatione vel odio diximus, hoc de reliquis omnibus vitiis sentiamus. Et quotiescumque in Psalmis peccatores maledicuntur, studeamus peccatum fugere; ne ipsi nos videamur ore proprio maledicere. Quoties in Psalmis justi, misericordes, sobrii, casti vel humiles collaudantur, tales esse cum Dei adjutorio laboremus; ut benedictio quae ad illos dirigitur, etiam ad nos divino munere proferatur. Iterum atque iterum rogo atque supplico, ut quotiescumque psallitis, quid in ipsis Psalmis intrinsecus intelligi vel observari debeat, attentius cogitetis; ut dum lingua vestra Dominum laudat, ad animam vestram benedictio divina perveniat: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXV. De ritu psallendi, etc

1. Ad orationem genua flectantur. Haec Psalmorum cantum consequatur. Supplico, fratres charissimi, et paterna pietate commoneo, ut quotiescumque oratio indicitur, qui forte pro aliqua infirmitate non potest genua flectere, et dorsum incurvare, vel cervicem humiliare non differat. Quid tibi prodest quod fideliter psallis, si posteaquam psallere desinis, Deo supplicare nolueris? Et ideo unusquisque, quando psallere cessaverit, cum omni humilitate oret et supplicet Domino; ut quod verbis protulit ex ore, Deo auxiliante, implere mereatur in opere. Sic est psallere, fratres, quomodo sementem iterum orando sepelire vel tegere. Sicut enim qui seminat in agro, si arando cooperire dissimulaverit, venient volucres, et totum quod seminatum esse videbatur diripient: ita qui in agro cordis sui seminaverit verbum Dei, et psallendo vel legendo asperserit, nisi postea orando in corde suo recondiderit, et quodam modo sepelierit, venient volucres, id est, cogitationes saeculi hujus, volatiles, inanes et vacuae, et rapient quod in corde fuerat seminarum. Ei ideo ubi cessaverit aliquis psallere, non cesset orare, si vult in agro cordis sui messem divinae misericordiae proficere.

2. Ne stando fiat. Rogo vos, fratres, quoties in altario oratur, et vos inclinate capita vestra; ne forte si stantes vultis orare, impleatur in vobis illud quod de Pharisaeo scriptum est qui stans orabat: plus enim placuit Deo Publicanus, qui incurvatus accusabat peccata sua, quam ille Pharisaeus qui stans laudabat merita sua. Et illud observate, fratres, ne forte dum alii orant, alii otiosis fabulis occupentur; ne de medicamentis sibi vulnera faciant, et inde se perdant unde se liberare potuerant. Qui haec faciunt, et pro se et pro aliis quos impediunt, malam rationem sunt in die judicii reddituri. Et hoc admoneo simul et rogo, fratres, quoties clamatum fuerit, ut vos benedictioni humiliare debeatis, non vobis sit laboriosum capita inclinare; quia non vos homini, sed Deo humiliatis.

3. Dolet ad vigilias tardius venientes, et verbum Dei negligentes. Verbum Dei pluvia. Verbum Dei lumen est. Et licet, fratres charissimi, de vestra ferventi devotione multum gaudeam; tamen quia sunt aliqui, qui tardius ad vigilias veniunt, et ubi verbum Dei recitari coeperit, cito discedunt, rogo ut eos admoneatis, et vestro sancto ac salubri consilio ut vos imitari debeant provocetis. Quantum est hoc, fratres mei, quod eos occupatos tenere videmur? Et ipsi videtis quia vix est dimidiae horae spatium; cum tamen, ut pauperes homines, vel quosque artifices de suis non retardemus operibus, quoties sermo futurus est, maturius faciamus psalmum quinquagesimum dici, ut non tardius, sed semper hora consuetudinaria de ecclesia exeatur. Et rogo vos, fratres, si nobis inter tantas occupationes et intolerabiles labores non piget per diversa volumina Scripturarum excurrere, et cum grandi studio vobis medicamenta spiritualia providere; quare alicui ex nostris laboriosum sit accipere, cum nobis non pigeat erogare? Et quia sermo qui recitatur, obedientibus erit in remedium, negligentibus in judicium; bene faciet unusquisque, si verbi Dei pluviam in agro cordis sui libenter exceperit: ne forte si dissimulaverit remedium salutis accipere, postea necesse sit illi guttam refrigerii inter inferni flammas inquirere. Illam pluviam dico, fratres charissimi, nos desiderare [PL39.2285] debere, de qua Moyses dicit, Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII, 2). Certum est enim, fratres dilectissimi, quia qualis est messis ista terrena, quoties pluviam aut tarde aut post multos menses acceperit, talis est anima quae verbum Dei frequentius audire noluerit. Et quia lex Dei non solum pluvia, sed et lumen est, secundum quod scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105); qui lumen verbi Dei dedignatur accipere, timeat ne ei necesse sit aeternas tenebras sustinere. Sed credimus de Dei misericordia, quod per sanctam admonitionem et Deo placitam castigationem vestram, etiam negligentes ad fervorem sunt vestrae fidei suscitandi; ut et de vestra et illorum salute duplex gaudium habere possimus: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXVI. Ut genua flectantur in oratione, et de verbis otiosis vitandis

1. Ad preces genua flectantur, aut prae infirmitate dorsum et caput inclinentur. Id Publicanus observans auditur; id negligens Pharisaeus despicitur. Rogo et admoneo vos, fratres charissimi, ut quotiescumque juxta altare a clericis oratur, aut oratio diacono clamante indicitur, non solum corda, sed etiam corpora fideliter inclinetis. Nam dum frequenter, sicut oportet, et diligenter attendo, diacono clamante, Flectamus genua; maximam partem velut columnas erectas stare conspicio: quod Christianis dum in ecclesia oratur, omnino nec licet, nec expedit, non enim propter nos, sed propter vos diaconus clamat. Et ideo quia ad vos specialiter vox illa, vel maxime ad negligentes dirigitur, justum est ut a vobis fideliter impleatur. Sit ergo vox illa obedientibus in remedium; quia inobedientibus erit in testimonium, propter illud quod scriptum est, Maledictus qui facit opus Dei negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Sed et illud timendum est, fratres, quod Apostolus dixit, et omnimodis observandum, Instate orationi vigilantes in ea (Coloss. IV, 2); et iterum, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 17, 18). Et Dominus, Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); et iterum, Oportet semper orare et non deficere (Luc. XVIII, 1). Et ideo qui pro aliqua infirmitate non potest genua flectere vel dorsum curvare, vel caput non pigeat inclinare; considerans per hanc humilitatem Publicanum illum Dei misericordiam consecutum, qui ad coelum oculos levare non audebat, sed inclinato in terram capite pectus tundebat, et peccata intus inclusa quasi judex severissimus verberabat: et ideo meruit ut de eo Dominus dicere dignaretur, Descendit hic Publicanus justificatus in domum suam magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Ibid., 14). Exemplum etiam ipsius Pharisaei considerandum est et timendum; ne pro eo quod stans oraverit, ideo non meruerit exaudiri.

2. Qui negat in se peccatum esse grave. Si in vestibus macula, in anima potius timeatur. Sed forte sunt aliqui, qui ideo genua nolunt flectere, quia se credunt peccata gravia non habere. Avertat hoc Deus a sensibus christianis. Ille periculosius peccat, qui se graviter peccare non putat: et tunc maxime impugnationem custinet, quando se impugnari non sentit. Sed dicit aliquis: Quis est qui se peccatorem esse non credat? Sine dubio ille se peccatum grave habere non credit, qui prostratus aut incurvatus animae suae remedium [PL39.2286] non quaerit. Sed forte timet aliquis ne pretiosis vestimentis suis injuriam faciat. Qui timet ne orando inquinentur vestimenta sua, plus timeat ne non orando sordida remaneat anima sua. Plus enim apud nos valere debet anima nostra, quam tunica: et valde timendum est ne dum vestis nitida custoditur, multis peccatis ac negligentiis anima sordidetur.

3. Hanc corporis demissionem homini exhibemus. Eam in precibus exhibuerunt sancti, et ipse Christus. Vellem tamen scire de illis qui nec genua flectunt, nec inclinare capita volunt, si aliquid sibi satis necessarium aut a judice aut ab aliqua potenti persona expeterent, utrum stantes et erecto capite negligenter et tepide supplicarent. Rem terrenam ab homine terreno quaerimus, et prope usque ad terram nos humiliter inclinamus: et a Deo remissionem peccatorum et aeternam requiem inquirentes, nec capita nostra inclinare dignamur. Non ita legimus de beato Elia et Elisaeo (IV Reg. 4) vel caeteris sanctis, de quibus legitur quod frequenter prostrati in terram, ad Deum cum omni contritione oraverint. Et de ipso Domino nostro in Evangelio scriptum est, quod procidens in terram ita oraverit, ut ab eo guttae sanguinis stillarent (Luc. XXII, 41 et 44). Quid enim indigebat Christus ut taliter supplicaret? Non ille quidquam indigebat, sed nobis exemplo suo orationis remedia praeparabat. Orat misericordia, et non orat miseria, orat charitas, et non orat iniquitas. Prostratus in terra orat Medicus, et non inclinatur aegrotus. Orat innocentia, et non orat nequitia: orat qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; et non prosternitur multis peccatis obnoxius. Orat Judex, et desiderat parcere; et non orat reus, ut indulgentiam mereatur accipere: orat judicaturus, et orare dissimulat judicandus. Non ergo pigeat, si infirmitas non prohibet, ut se unusquisque in terram prostratus humiliet.

4. Aliter nequit de fonte gratiae bibi. Ad ecclesiam, fratres, quasi ad fontem vivum et ad spiritualem fluvium, convenire debemus, ut accipiamus aquam illam vivam, de qua Dominus dixit, Qui sitit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37, 38); et iterum, Qui biberit aquam quam ego dabo, non sitiet unquam: sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Id. IV, 13 et 14). Ad istum ergo fontem feliciter currit, qui ad ecclesiam fideliter venit. Sed sicut de fonte terreno et corporali fluvio non potest aliquis bibere, si se noluerit inclinare; ita et de vivo fonte Christo et sancti Spiritus fluvio nemo aquam vivam haurire poterit, nisi se humiliter inclinare voluerit; propter illud quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).

5. Aut benedictionis divinae ros percipi. Et illud similiter admoneo, fratres charissimi, quoties diaconus clamaverit ut vos ad benedictionem humiliare debeatis, et corpora et capita fideliter inclinetis; quia benedictio vobis, licet per hominem, non tamen ab homine datur. Nec attendatis si forte negligens est qui exhibet; sed Dominum respicite qui transmittit: benedictio enim quae vobis datur, ros et pluvia coelestis esse cognoscitur. Sic enim et Moyses ait: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Et optime nostis, fratres, quia pluvia si montem nimis erectum invenerit, cito in vallem decurrit. Et ideo qui se ad accipiendam benedictionem humiliter inclinantes, quasi valles faciunt, ipsi pluviam divinae benedictionis accipiunt: et impletur in eis illud quod scriptum est, Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Luc. III, 5). Quid est, Omnis vallis implebitur; nisi, Omnis qui se humiliat, exaltabitur? Quid est, Mons et collis humiliabitur; nisi, Qui se exaltat, deprimetur? Ipsi tamen in oratione genua flectere, vel capita sua benedictioni dissimulant inclinare, qui stantes in ecclesia magis eligunt verbosari quam psallere.

6. In ecclesia vel orandum vel psallendum. Garrientium duplex culpa. Unde rogo vos, fratres, admonitiones, [PL39.2287] imo preces nostras, libenter, sicut consuevistis, accipite; et venientes ad ecclesiam hoc solum quod in ecclesia fieri expedit, agite: id est aut orate aut psallite; ut et orando peccatorum veniam accipere, et psallendo ad spiritualem possitis laetitiam pervenire. Qui enim in ecclesia ineptis et incongruis fabulis occupatur, quasi venenum et gladium reliquis hominibus ingerere vel praebere cognoscitur, dum verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit. Qui enim talis est, et pro sua et pro aliorum destructione in die judicii redditurus est rationem. Sicut enim fideliter psallentes et humiliter supplicantes, et pro se et pro aliis, quibus exemplum vitae praebuerint, accepturi sunt gloriam; ita illi qui e contrario non aedificationis, sed destructionis exempla praebuerint, et pro se et pro aliis passuri sunt poenam. Qui psallere dissimulat, vel taceat et silentium praebeat; ut si se non aedificat, vel alios exemplo malo non destruat: quia timendum est illud quod Dominus in Evangelio dicit, Omne verbum otiosum quodcumque locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Rogo vos, fratres, si extra ecclesiam occupari otiosis sermonibus malum est; putatis in ecclesia verbosari quale peccatum est?

7. Diabolus maxime contra se instructos impugnat. Recapitulatio. Diabolus enim, fratres charissimi, tunc maxime impugnare nos consuevit, quando nos contra se spiritualibus armis praeparatos esse cognoverit: et quia nos non potest corporaliter de Ecclesiae conventu repellere, in ipsa ecclesia infructuosis nos studet sermonibus occupare; ut nobis per inanes et vacuas, aut forte etiam mordaces collocutiones ac sordidas cogitationes, divinae lectionis fructum vel orationis remedium possit auferre: ut corpore tantum videamur in ecclesia stare, et corde vel cogitatione longe a conspectu divinae majestatis abscedere. Et ideo quantum possumus, cum Dei adjutorio contra illius insidias repugnemus, secundum illud quod ait beatus apostolus Petrus, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8, 9): et illud quod scriptum est, Subditi estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jacobi IV, 7). Quapropter, fratres charissimi, rogo vos ut contra istas durissimas captivitates animae, auxiliante Domino, quantum possumus repugnemus: et otiosas fabulas, quas etiam extra ecclesiam noxias esse novimus, praecipue intra ecclesiam quasi venena diaboli fugiamus. Et quotiescumque diaconus clamaverit ut aut in oratione genua flectere, aut benedictioni inclinare capita debeatis, obedienter hoc et fideliter cum vera humilitate faciatis; ut et orando pectora vestra ab omnibus malis liberari, et benedictionem accipiendo bonis spiritualibus mereantur impleri: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXVII. De periculo sacerdotis et de raptorum correptione

1. Sacerdotum onera. Tenentur praedicare. Contradicentes qui. Si diligenter attenditis, fratres charissimi, omnes sacerdotes Domini, non solum episcopos, sed etiam presbyteros et ministros ecclesiarum, in grandi periculo esse cognoscitis. Ipsis enim contestatur Spiritus sanctus dicens, Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Isai. LVIII, 1): et iterum, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). De ipsis etiam Apostolus dicit, Obedite praepositis vestris et subjacete eis; ipsi enim pervigilant tanquam rationem reddituri de animabus vestris (Hebr. XIII, 17). Si pro se, fratres charissimi, [PL39.2288] unusquisque vix poterit in die judicii rationem reddere, quid de sacerdotibus futurum est, a quibus sunt omnium animae requirendae? Et ideo considerantes periculum nostrum, orate pro nobis, ut commissis nobis gregibus ita spiritualia pascua studeamus jugiter providere, ut pro eis rationem bonam reddere mereamur. Considerate ergo, fratres charissimi, quid sit quod volo vestrae Dilectioni suggerere: si tamen orantibus vobis merear, ut adjuvet me qui terret me. Inter caetera praecepta sua beatus Apostolus hoc etiam ait, Episcopum potentem esse debere in doctrina sana contradicentem redarguere (Tit. I, 9). Magnum opus, sed gravis sarcina. Sperabo tamen in Deum, quoniam adjuvantibus vobis in oratione pro nobis, liberabit nos de laqueo venantium et a verbo aspero. Nulla enim causa est quae magis faciat dispensatorem Dei pigriorem ad arguendos contradicentes, quam timor verbi asperi. Dum enim timemus detractiones, irrisiones et opprobria hominum superborum, dumque ab eis in terrena substantia metuimus praegravari, timentes perdere temporalia, minus quam oportet praedicamus aeterna: et dum per illorum nequitiam aliquid mundanum perdere formidamus, peccatorum suorum vulnera medicamentis spiritualibus curare negligimus. Unde timendum est, ne et pro nobis et pro illis, quibus pro amore terrenarum rerum non loquimur, duram rationem in die judicii reddere compellamur. Videamus ergo quid sit, contradicentes redarguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis contradicunt loquendo, plurimi male vivendo, etc.. Audirem et crederem, si quod abstulisti Judaeo, redderes Christiano.

2. Alia objectio. Forte et hoc secum cogitat aliquis, et dicit: Multi sunt Christiani divites, avari vel cupidi; non habeo peccatum, si illis abstulero, et pauperibus dedero: unde enim illi nihil boni faciunt, mercedem habere potero, si ego eleemosynas dedero. Etiam in hac re parcat unusquisque animae suae; quia hujusmodi cogitatio ex diaboli calliditate suggeritur. Nam etiamsi totum tribuat quod abstulerit, addit potius peccata sua, non minuit. Diximus contra unum vitium rapinarum etc.. Habeto facultatem, et ibi laudabo domitam cupiditatem. Haec ergo, fratres, si secundum vestram consuetudinem fideliter et diligenter attenditis, et impietatem avaritiae vel cupiditatis poteritis evadere, et pro operibus misericordiae ad aeterna praemia feliciter pervenire, praestante Domino nostro, etc.

독자 반응

각주

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2260-2288 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
작성자: Rodion Vlasov
페이지 생성일: 2026-11-22, 업데이트: 2026-11-22