1. Sapientia potuit per potentiam hominem ad se reducere. Maluit id praestare suaviter. Haec illi hominis assumendi causa. Nec tamen ideo imminuitur. Corruptum peccatis originalibus et actualibus mundum mundi Conditor secreto et mirabili consilio per mysterium Verbi incarnati, ejusdem mundi lapsum voluit reparare, qui eo verbo quo potuit de nihilo cuncta creare, potuit quae perdita fuerant reformare. Ipse namque dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Hanc ejus potentiam non credimus minoratam, non credimus immutatam, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi I, 17), quo minus esset potens et sapiens in reformando, quam fuerat in plasmando. Omnipotentis quippe figuli manus, cujus universae viae misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10), quae lutum de terra levatum rationalis naturae dignitate sublimaverat, sic voluit ruinam vasis fragilis reformare, ut nec peccatum hominis dimitteret impunitum, quia justus est; nec insanabile, quia misericors est. Si tantum justus esset, cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); potuit sua fortitudine adversus seductorem generis humani contendere, et ovem perditam ad gregem reductam suo dominio restituere. Sed hoc modo videretur eminentiam tantum suae ostendisse virtutis, non medicinalem misericordiam impendisse redemptis: nec appareret quanta charitate Creator creaturam diligebat, a qua se diligendum esse multiplici beneficio expetebat; quatenus miser homo, praecedente gratia, obtineret etiam per meritum, [PL39.2201] quod ei male merito rependebatur indebitum. Quod ergo Dei sapientia potuit facere sapienter et fortiter, voluit facere suaviter, uniens sibi infirmitatem carnis nostrae, quam primo in se sanaret; et per hanc quasi medicinalem confectionem generi humano sanitatem restitueret: non quod non potuerit aliter fieri, quantum ad peritiam et potentiam Medici; sed quia non potuit commodius antidotum procurari, quantum ad complexionem aegroti. Quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus: et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Haec causa nobis specialis esse videtur, cur Dei Filius hominem induere voluerit, et inter homines conversari, ut mortalitatem quam a nobis accepit, moriendo superaret, et naturam nostram supra primae originis dignitatem reparatam secum ad immortalitatem revocaret; ut eo sequeretur humilitas gregis, quo praecessit celsitudo pastoris. Sic radius solis humorem quem ad se trahit exsiccat; ipse tamen virtutem sui caloris et splendoris nec minorat, nec immutat. Sic ignis materiam quam assumit, in se convertit; naturam vero suam ideo nec mutat, nec minuit. Multo fortius ille ignis, de quo dicitur, Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24), mortalitatem et passibilitatem nostram in se assumpsit et absumpsit; et inde gratia sanitatis totum corpus resumpsit. Mirabile et incomparabile genus medicinae, propter quam medicus voluit aegrotare, et aegrotos, quibus salutis remedium procurabat, sua decrevit infirmitate sanare.

2. Nec sibi quidquam addidit. Nil enim nostri indiget. In hoc apparet quam incomparabili charitate nos dilexerit; quia in eo quod desertores suos quaesivit, semen Abrahae apprehendit, errantes reduxit, saucios curavit; nihil sibi addidit, non est inde factus altior, non est factus inde beatior. Tota haec dispensatio nostrae utilitati consuluit, nostrae saluti militavit; divinae potentiae nil contulit. Nam et cum essemus vasa contumeliae, omnipotentis figuli manum effugere non potuimus: utebatur vasis irae prout volebat ad manifestationem suae gloriae; sic enim dictum est Pharaoni, In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra (Exod. IX, 19). Nonne et daemones, cum a Domino ejicerentur de corporibus obsessis, Dominum glorificabant, quando dicebant, Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei vivi? quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)? Constat ergo ex his et hujusmodi aliis, quia divina virtus nostra reparatione non eguit; sed tamen ea bonitate qua nos condidit, eadem nos reformare voluit: et ad hoc medicamentum non quam forte potuit, sed quam lenius complexioni aegrotantis competere perspexit, apposuit.

3. Analogia Christi cum perito medico. Solent quippe medicinae periti aegritudines, quas curandas suscipiunt, aliquando curare per contraria, aliquando per similia. Hoc fecit Dominus noster Jesus Christus, sua paupertate nos ditans, sua humilitate nos sublevans, sua infirmitate nos sanans, sua morte nos vivificans. Sic ratione medicinae sicca humidis, humida siccis, calida frigidis opponuntur: et minus fortia contraria a fortioribus contrariis supervenientibus superantur. Simili ratione similia similibus apponuntur, cum secundum quantitatem vulnerum vel tumorum commensuratur longitudo vel latitudo epithematum. Sic scorpionis carnes oleo coctae percussionibus medentur scorpionum; sic theriaca de serpentis carne confecta morsibus serpentinis occurrit, et potiones veneno infectas in potu sumpta expellit. Ad hanc similitudinem Medicus noster mortem carnis nostrae de serpente venientem carnis suae morte sanavit, et ad immortalitatis suae speciem in tempore restitutionis complendam reformavit. Ubi diligentius attendendum est, quod mors quae per lignum venit, per lignum superata est. Et ipsa ligni forma longitudini et latitudini et altitudini humani corporis configurata est: quo sicut totum corpus motum est, ut manus ad vetitum extenderentur; ita corpus per omnia membra [PL39.2202] sua in cruce distenderetur, et totum quod reatu paterni delicti confractum fuerat, hujus emplastri malaxatione consolidaretur. Sed huic medicamento per similia composito, admixtum est etiam medicamentum factum per oppositum. Nam hic sanavit obedientia, quod ibi corruperat inobedientia: et quod ibi contaminaverat gulae oblectamentum, hic reformat crucis tormentum.

4. Figura crucis mystica. Continetur in hac crucis figura altius sacramentum: quod quanto est altius, tanto est attendendum diligentius. Intelligitur namque in latitudine crucis dilectio proximi, quae non tantum usque ad amicos, sed etiam extendenda est usque ad diligendos inimicos. Intelligitur quoque in ejusdem longitudine longa et perseverans laborum et persecutionum sustinentia, quam patienter ferre debet ad patriam suspirans nostra peregrinatio, tam pro dilectione proximorum quam pro exhibitione omnium bonorum operum. Figuratur simili ratione in altitudine ejus eminentia spei, penetrans usque ad interiora velaminis; ubi visione pacis perfruentur, qui hic a civibus Babyloniae multipliciter exercentur, donec in libertatem gloriae filiorum Dei a servitute corruptionis hujus liberentur. Significavit hanc charitatis latitudinem Dominus Jesus in cruce caput ad orientem subrigens, pedes ad occidentem submittens, manus ad aquilonem et austrum extendens; ut adimpleret quod de se ante passionem suam praedixerat, Cum exaltatus fuero a terra, id est, cum crucifixus fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32), id est, convocabo ad me totum mundum. Hoc sacramento crucis sanctus Elisaeus Sunamitis filium os ori, manus suas manibus ejus applicans orando suscitavit, et vivum matri restituit (IV Reg. IV, 34). Ejusdem virtute sacramenti Moyses in deserto bis silicem virga percussit; et sitienti populo aquam de petra produxit (Num. XX, 11). Bina quippe percussio duorum signorum figurate intelligitur in cruce facta compactio. Bis ergo petra percutitur, cum Christus, de quo dicit Apostolus, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4), in duobus lignis crucis extensus lancea perforatur. De hac petra aqua profluxit, cum sanguis redemptionis et aqua baptismatis, quibus in novum hominem transformamur, de latere Christi manavit.

5. Praesertim profunditas. De reparationis nostrae mysterio. Deus in damnando homine justus, in redimendo misericors. Injustus fuisset, si impoenitentem reparasset. Praeterea inter has crucis dimensiones solerter attendenda est crucis profunditas: quia profundum est mysterium crucis, in quo multorum, qui sapientes dicebantur, ingenia defecerunt; quod hoc ausi sunt reprehendere quod non potuerunt humana ratione comprehendere: videlicet cur Verbum Deo Patri coaeternum, omnia continens, omnia implens, in assumpto homine totum se concluserit; et tamen totum mundum regere, complere et continere non desierit: non satis considerantes quod valet in minori, multo magis posse valere in majori; cum vox una et tota de ore loquentis prodeat, et tota ad multorum hominum aures perveniat. Qui de hac quaestione scrupulosius disputant, et tanquam clauso ostio ad parietem palpant, audiant primum dicentem Apostolum, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Deinde mitescant, et cum pietate pulsent, ut aperiatur eis: et intelligent justum fuisse Conditorem in condemnando, et misericordem in redimendo; nec potuisse sanari sine misericordia, quod juste condemnaverat Omnipotentis justitia. Hinc consequenter advertent, cur usque ad captivati hominis paupertatem et crucis ignominiam se humiliaverit divina omnipotentia, quae in paradiso reum hominem justa condemnaverat sententia. Cum enim de perpetrata a Domino argueretur inobedientia, non se humiliter, ut culpa exigebat, accusavit; sed auctorem superbe accusavit dicens, Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de fructu, et comedi (Gen. III, 12). Haec dicendo se putavit excusatum, et Creatorem mulieris conditorem, [PL39.2203] quae ad peccandum virum traxerat, inculpatum. Qui si humiliter se accusasset, et in auctorem suum culpam non retorsisset, a paradiso non exsulasset. Erat autem contra divinam justitiam, si reum impoenitentem in pristinum gradum restitueret, et non usque ad dignum poenitentiae fructum qua vellet ratione compelleret. Divina itaque sententia morti est adjudicatus, et cum tota posteritate, quae de lumbis ejus erat processura, ejectus est de paradiso, et aerumnoso condemnatus exsilio. Et quia sine poenitentia in statum suum redire non poterat, movendus et admonendus erat ad poenitentiam; ut reformaret voluntaria et subjecta humilitas, quod corruperat male erecta iniquitas. Non enim conveniens erat ut invitus traheretur ad poenitentiam, qui spontaneus corruerat in poenam; ne itidem ingratus existeret suae reformationi, sicut ingratus exstiterat primae conditioni.

6. Qualiter ad hanc eum gratiam praeparavit. Provisum est igitur tale medicamentum, quale conveniebat aegroto: quod duritiam tumoris sic emolliret, ut mollefactus sponte mortiferum virus effunderet, dicente Psalmista, Effundite coram illo corda vestra (Psal. LXI, 9): id est, per confessionem ejicite de conscientiis vestris omnia immunda. Quod quamdiu tardavit facere mundus, tamdiu remansit immundus. Ut ergo hoc fieret, misit Medicus noster praecones et testes suos ante se, legislatores et Prophetas, qui corda auditorum ad poenitentiam praepararent, et ei in tempore gratiae testimonium perhiberent. Venit ipse Medicus in tempore plenitudinis, publice praedicavit causam adventus sui, factus doctor medicinae, dicens, Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2); et item, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Hoc consilium medicinae acceperunt multi, contempserunt multi; contemptoribus placuit adhuc magis sibilus serpentis perimentis, quam persuasio Medici redimentis: filius vero adoptionis audivit, et obaudivit voci promittentis, qui in paradiso non obedierat praecepto mortem comminantis. Expleta dispensatione doctrinae suae, et caecitate in Israel ex parte perdurante, tandem exhibuit se medicum, et fecit de se ipso medicamentum; exhibuit se sacerdotem, et fecit se ipsum sacrificium: ut compleret ad quod venerat, et probaret quanta dilectione dilexerat eos, pro quibus corpus suum in ara crucis offerebat. Unde et in Evangelio suo ante praedixerat, Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Hinc est quod Apostolus dicit, Commendat charitatem suam Deus in nobis; quia cum inimici essemus, reconciliavit nos sibi per mortem Filii sui (Rom. V, 8). Et quia naturale est ut homines diligentes se diligant, hac humilitate et charitate humiliata est et liquefacta duritia mundi; ut agnosceret beneficium suae reparationis, quae non agnoverat excellentiam suae conditionis. Unde Psalmista, Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Postquam vero ad se reversus est, et per dilectionem redimentis et eruditionem admonentis cognovit de quanta corruisset gloria, et in quanta versaretur miseria, expertus est quod magna indigeret misericordia: et impletum est quod dicit Psalmista, Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt (Psal. XV, 4).

7. Crucis usus ac virtus. Praedicata est exinde virtus crucis per universum mundum, quae partibus suis per quatuor mundi partes est extensa, et totum mundum sua malaxatione complexata. Nec jam potuit mundus ex toto esse ingratus, qui tanta fuerat charitate sanatus. Crucifixus noster a morte surrexit, coelos ascendit, crucem nobis in memoriam suae passionis reliquit, crucem reliquit ad sanitatem. Hoc signo daemones fugantur, hoc antidoto sanitates perficiuntur. Hoc signum [PL39.2204] praesidium est amicis, obstaculum inimicis. Hujus crucis mysterio rudes catechizantur, eodem mysterio fons regenerationis consecratur, ejusdem crucis signo per manus impositionem baptizati dona gratiarum accipiunt. Cum ejusdem crucis charactere basilicae dedicantur, altaria consecrantur, altaris Sacramenta cum interpositione dominicorum verborum conficiuntur; sacerdotes et levitae per hoc idem ad sacros ordines promoventur. Et universaliter omnia ecclesiastica sacramenta in ejus virtute perficiuntur. Qui hoc mare magnum et spatiosum, in quo sunt reptilia quorum non est numerus (Psal. CIII, 25), absque naufragio transire desiderat, crucem sequatur, crucem teneat, et eam non deserat, donec ad optatum salutis portum perveniat. Haec cursum nostrum dirigit, haec ad agonem nos instruit, haec in luctamine adjuvat, haec ad victoriam provehit, haec ad coronam pervehit, haec maleficia destruit, et omnia daemonum machinamenta ad nihilum redigit; et quod faciebat in terris corporalis Christi praesentia, hoc facit cum fideli invocatione nominis Christi victoriosae crucis insignita memoria. Longum est per singula virtutem crucis exponere. Qui vero in angaria Christi crucem portat, poterit plura de ejus virtute experimenta cognoscere, quam possit sermo retexere, vel humana cogitatio comprehendere.

SERMO CCXLVIII. De Sepultura Domini

1. Sepulcrum Domini quasi vulva. Inde gloriosior quam de matre nascitur. Videamus, fratres, de Domini corpore, posteaquam de cruce deponitur, quid geratur. Accepit illud Joseph ab Arimathia, vir justus, sicut ait evangelista, et in novo suo sepelivit monumento, in quo nondum quisquam positus fuerat (Joan. XIX, 38-42). Beatum ergo corpus Domini nostri Jesu Christi, quod cum nascitur ex utero virginis gignitur; cum recedit justi tumulo commendatur. Beatum plane corpus quod virginitas peperit, et justitia custodivit. Custodivit enim illud Joseph tumulus incorruptum, sicut servavit illud Mariae uterus illibatum. Sicut enim pollutione ibi non tangitur, sic mortis corruptione non laeditur. Ubique beato corpori defertur sanctitas, ubique virginitas. Novus illud venter concepit, novus tumulus conclusit. Dominica ergo est virgo vulva, et virgo est sepultura. Quin potius ipsam sepulturam vulvam dixerim: est enim similitudo non parva. Sicut enim Dominus de matris vulva, vivus exivit; ita et de Joseph sepultura vivus surrexit. Et sicut de utero tunc ad praedicandum natus est; ita et nunc ad evangelizandum renatus est de sepulcro: nisi quod gloriosior est ista, quam illa nativitas. Illa enim corpus mortale genuit; haec edidit immortale. Post illam nativitatem ad inferos descenditur, post hanc remeatur ad coelos. Religiosior est plane ista, quam illa nativitas. Illa enim totius mundi Dominum novem mensibus in utero clausum tenuit: haec autem triduo tantum tumuli gremio custodivit. Illa cunctorum spem tardius protulit; haec omnium salutem citius suscitavit.

2. Analogia Joseph cum Domini matre. Fortasse quis dicat de priori Dominicae nativitatis praedicatione, in qua praedicavimus non minorem esse gloriam quod tumulus Joseph suscitaverit Dominum, quam quod eum sanctae Mariae uterus procrearit: Quae comparatio ventris et tumuli, cum ex intimis visceribus illa ediderit filium; hic autem solummodo locum praestiterit sepulturae? At ego dico non minorem Joseph affectum [PL39.2205] fuisse, quam Mariae: siquidem illa utero Dominum, hic corde concepit; illa Salvatori membrorum suorum secretum praestitit, hic secretum sui cordis non negavit; illa Dominum pannis involvit cum natus est, hic linteis cum recessit; illa perunxit beatum corpus oleo, hic aromatibus honoravit. Conveniunt ergo sibi obsequia, convenit et affectus; inde necesse est etiam meritum convenire: nisi quod Mariam ad obsequium angelus admonuit, Joseph autem justitia sola persuasit. Igitur Joseph in suo sepulcro posuit Dominum.

3. Joseph magis in monumento cordis Dominum collocat. Sepulcrum Christi spirituale. Legimus in propheta, Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11). Si ergo sepulcrum patens est guttur hominum, vide ne forte secundum hanc similitudinem Dominum Joseph non tam in terrena posuerit sepultura, quam in monumento sui cordis collocaverit, et custodiendum illum susceperit, non tam memoria fragili moriturorum, quam memoria sancta virtutum. Haec enim virtutum fidelis est memoria, quae intra se continens Christum, laedi eum haereticorum corruptione non patitur. De qua memoria in sacramentis Dominus dicit, Quotiescumque hoc feceritis, in memoriam mei facietis, donec veniam (I Cor. XI, 26). Quotiescumque enim Christum loquimur, toties eum sanctiori memoriae commendamus. Sepulcrum ergo patens guttur hominum recte plane dicit propheta. Sepulcrum enim Christi patens est evangelistarum beatum guttur, per quod illud aeterno litterarum thesauro condiderunt. Patens autem sepulcrum ideo dicitur, quia qui vult ad Christi pervenire mysterium, non ingreditur ad illud, nisi per evangelicae Scripturae secretum. In litterarum enim secreto, quasi quodam novo vasculo commendatus est Dominus: quisquis igitur illum videre desiderat, ibi et passionis ejus sacramentum inveniet, et resurrectionis gloriam recognoscet. Patens ergo guttur sanctorum est. Unde Apostolus ad Corinthios ait, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii (II Cor. VI, 11); invitans eos ut per praedicationis suae apertam januam ingrediantur Christi secreta mysteria. In hac igitur pectoris memoria collocatur Dominus a Joseph, ut in justitiae sede requiescat, et habeat Filius hominis ubi caput reclinet.

4. Cur alieno in tumulo condatur Dominus. Videamus igitur quare Salvator in aliena sepultura ponatur, ac suam non habeat sepulturam. Ideo in aliena sepultura ponitur, quia pro aliorum moriebatur salute. Mors enim ista non illi accidit, sed nobis proficit: mors ista non illi illata est, sed nobis delata. Utquid ergo ei propria sepultura, qui in se mortem propriam non habebat? Utquid illi tumulus in terris, cujus sedes manebat in coelis? Utquid illi sepultura, qui tridui tantum temporis spatio non tam in sepulcro mortuus jacuit, quam veluti in lecto conquievit? Ipsa enim temporis brevitas declarat potius somnum fuisse, quam mortem. Sepulcrum autem mortis est habitaculum. Necessarium ergo non erat mortis habitaculum Christo, qui vita est; nec opus habebat semper vivens habitaculo defunctorum. Recte autem hanc vitam nos in nostro sepulcro condimus; ut vivificet mortem nostram, ut cum ipso a mortuis resurgamus.

5. Maria Magdalene prophetat nesciens. Unde et illa Maria Magdalene, quae Dominum inter caeteros defunctos in sepulcro requirebat, arguitur, et dicitur illi: Quid quaeris viventem cum mortuis? Hoc est, Quid quaeris in tumulo, quem adorare debes in coelo? quid quaeris apud inferos, quem redisse jam constat ad superos? Quem illa adhuc non intelligens nec cognoscens, respondit illi: Domine, si tu sustulisti eum, [PL39.2206] dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam (Joan. XX, 15). Aestimabat enim eum, sicut dicit Scriptura, hortulanum esse. Sancta ergo et simplex femina Christum requirit a Christo, ac devotione mentis prophetat, et nescit. Ait enim Domino de semetipso, Si tu sustulisti eum, dicito mihi. Recte interrogat, Si tu sustulisti eum: ipse enim tulit corpus suum, qui illud protulit de sepulcro; ipse tulit corpus, qui illud jacens et dormiens sua aspiratione collegit; ipse tulit corpus suum, qui illud divinitatis virtute gestans portavit ad coelos. Atque ideo mulier sapienter interrogat et requirit, Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: hoc est, Si illud auferens de sepulcro ad paradisum transtulisti. Audierat enim illum dicentem latroni, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Aut certe si de inferno in Patris dextera collocasti, sicut ait Apostolus: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1). Beatus ergo qui ita quaerit Christum Dominum, ut credat eum et in paradiso constitutum, et in coelestibus collocatum. Nam qui eum in inferno requirit aut in tumulo, dicitur ei: Quid quaeris viventem cum mortuis?

SERMO CCXLIX. De extremo Judicio, I

1. Sacerdos ne quaerat placita praedicare. Medicorum more se gerat. Rogo vos, fratres charissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut mihi nullus ex vobis succenseat, aut forte incongruum me superfluumque judicet, quare vobis tam frequenter tremendum et utiliter expavescendum diem judicii insinuare contendo. Si quis enim est cui forte in hac parte displiceam, consideret periculum meum, et audiat Dominum per Prophetam sacerdoti terribiliter comminantem, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18); et iterum, Clama, inquit, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVIII, 1). Sed forte aliquis dicit: Quare nobis tam dura assidue praedicantur? Quia melius est hic parvam amaritudinem sustinere, et postea ad aeternam dulcedinem pervenire; quam hic habere falsum gaudium, et illic sustinere sine fine supplicium. Audite, fratres, non me, sed Dominum in Evangelio dicentem, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5); et, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25). Et hoc attendite, fratres, quia omnes carnales medici, quoties ad eos qui in corpore aegrotare videntur, veniunt, omnia quae eis delectabilia esse videbantur abscindunt, et quod dulce est ad integrum interdicunt. Aliquoties etiam frigidum accipere non permittunt; interdum et amarissimas potiones bibere cogunt, et asperrimis ferramentis eorum vulnera frequenter incidunt. Hoc ergo quod pro sanitate corporum carnales medici faciunt, pro animarum salute spirituales medici exercere contendunt.

2. De sua populorumque salute rationem redditurus. Haec ego cogitans, fratres charissimi, et tam pro mea quam pro vestra salute rationem me redditurum esse ante tribunal aeterni Judicis non ignorans, eligo aspera quidem, sed salubria vobis medicamenta ingerere: ut vobiscum postea in Angelorum consortio perpetua merear incolumitate gaudere. Et haec quidem non ideo suggero, quod vos admonitiones nostras senserim non libenter accipere: sed quia me necesse est et pro vestra et pro mea salute frequentius praedicare, studeo [PL39.2207] vestros animos et ad timendum judicium, et ad desiderandum praemium excitare; ut exceptoria sancti pectoris vestri ad recondendam spiritualem vindemiam, sicut semper fecistis, auxiliante Domino fideliter praeparetis. Quoties vobis durum aliquid praedicamus, non hoc ideo dicimus, quod a vobis tale aliquid fieri suspicemur: sed ideo iterum illa quae non facitis denuntiamus, ut illa in quibus forte praeventi fueritis, sanare possimus. Solet enim fieri, ut dum majora timentur, minora celerius caveantur. Quomodo enim theriaca bibitur, ne corporibus possint praevalere venena; hoc austera praedicatione geritur, unde animarum praeparentur antidota.

3. Beneficiorum Dei memoria munimen est contra peccata. Certum est, fratres charissimi, quod si semper beneficia Dei nostri, quae nobis nullis praecedentibus meritis nostris collata sunt, assidue cogitamus; peccata nostra nobis aut non dominantur, aut si forte subrepserint, cito per poenitentiam corriguntur. Quis enim vel mente concipere, non dicam verbis possit exponere, quanta circa nos sint Dei nostri beneficia? Fecit enim nos, cum non essemus; reparavit nos postea, cum perissemus. Mortem suscepit, pretioso nos sanguine liberavit, ad inferna descendit, de faucibus nos aeternae mortis eripuit, coelorum nobis etiam praemia promisit. Haec omnia, fratres dilectissimi, pio et benigno animo cogitantes, quantum possumus, cum ipsius adjutorio beneficiis suis vicem rependere festinemus. Non reddamus mala pro bonis; sed quantum possumus, voluntati illius obtemperare fideliter studeamus, totis viribus innitentes, ut praecepta ipsius magis nobis pariant de sequacitate remedium, quam de transgressione judicium.

4. Quae de iis ratio in judicii die repetenda. Crucem peccator imponit Christo prima graviorem. Nam quid faciemus, charissimi, in illo metuendo judicii die, cum, tremente mundo Dominus, praecinentibus Angelorum buccinis, in illo majestatis suae throno circumdatus coelestis militiae luce consederit; ibique de terrae gremio et antiquo pulvere suscitato humano genere, astante testimonio conscientiae singulorum, positis in conspectu peccatorum poenis justorumque praemiis, rationem vitae coeperit postulare, et plus jam justus quam misericors, severitate judicis contemptae misericordiae reos coeperit accusare, et dicere: Ego te, o homo, de limo manibus meis feci, ego terrenis artubus infudi spiritum, ego tibi imaginem nostram similitudinemque conferre dignatus sum, ego te inter paradisi delicias collocavi; tu vitalia mandata contemnens, deceptorem sequi quam Deum maluisti? Cum expulsus de paradiso jure peccati mortis vinculis tenereris, virginalem uterum sine dispendio virginitatis pariendus introivi; in praesepio expositus et pannis obvolutus jacui, infantiae contumelias humanosque dolores, quibus tibi similis fierem, ad hoc scilicet ut te mihi similem facerem, pertuli; irridentium palmas et sputa suscepi, acetum cum felle bibi: flagellis caesus, vepribus coronatus, cruci affixus, vulnere perfossus, ut tu eripereris morti, animam in tormentis dimisi. En clavorum vestigia, quibus affixus pependi: en perfossum vulneribus latus. Suscepi dolores tuos, ut tibi gloriam darem: suscepi mortem tuam, ut in aeternum viveres. Conditus jacui in sepulcro, ut tu regnares in coelo. Cur quod pro te pertuli perdidisti? cur, ingrate, redemptionis tuae munera renuisti? Non te ego de morte mea quaero; redde mihi vitam tuam, pro qua meam dedi. Redde mihi vitam tuam, quam vulneribus peccatorum indesinenter occidis. Cur habitaculum, quod mihi in te sacraveram, luxuriae sordibus polluisti? cur corpus meum illecebrarum turpitudine maculasti? Cur me graviore criminum tuorum cruce, quam illa in qua quondam pependeram, afflixisti? Gravior enim apud me peccatorum tuorum crux est, in qua invitus pendeo, quam illa in qua tui misertus mortem tuam occisurus ascendi. Cum essem impassibilis, pro te pati dignatus sum: sed tu despexisti in homine Deum, in infirmo salutem, in [PL39.2208] via reditum, in judice veniam, in cruce vitam, in suppliciis medicinam. Et quia post omnia mala tua ad medicamenta poenitentiae confugere noluisti, ab auditu malo non mereberis liberari.

5. Damnatorum supplicium. Poenitentia, dum hic sumus obeunda. Qui tunc erit stridor dentium, cum sanctorum multitudine ad dexteram regis et ad gloriam segregata, peccati populus in profunda tartari sine ulla miserationis ac veniae spe demersus, excludi se tenebris suis a beata sanctorum luce viderit, et in profundi sinum sine fine descendens, urgente os suum puteo, aeterna supplicia et perpetuam mortem non moriturus aspexerit? Frustra autem a paupere, quem in hac vita despexit, misericordiam postulabit: frustra extremum Lazari digitum, quo ardens refrigeretur, ardentibus labiis rogabit apponi. Quam vellet miser, cum pauperum gloriam viderit, duris quondam paupertatis subjacuisse laboribus, et in illa vita quae cum vita morerentur mala portasse; ne ad illa aeterna mereretur supplicia pervenire! Ut ergo haec tam dura et tam terribilia ante illud tribunal aeterni Judicis audire non mereamur, dum adhuc licet, et cum Dei adjutorio in potestate nostra est, consideremus conscientias nostras: et si aliqua crimina vel peccata capitalia, necdum eleemosynis et orationibus purgata, nobis adhuc dominari cognoscimus, portum poenitentiae, devictis peccatorum fluctibus, Christo juvante festinemus intrare; et si quid in navicula animae nostrae multis tempestatibus peccatorum, aut per superbiam fractum, aut per avaritiam ruptum, aut per luxuriam resolutum esse cognoscimus, componere vel reparare bonis operibus festinemus. Studeamus jugiter vitiorum exhaurire sentinam. Non enim nocent peccata praeterita, si non placent praesentia. Sicut enim nulli justorum sufficit justitia sua, si non perseveraverit usque in finem: ita nulli peccatorum nocere poterit iniquitas sua, si antequam de corpore isto discedat, ad eleemosynarum remedia vel ad poenitentiae medicamenta confugerit.

6. Nec ulli procrastinanda. Religionis habitus. Sed quia quando vel qua hora de hoc saeculo rapiemur, scire non possumus; sine ulla dilatione vel mora de sinistra fugere festinemus ad dexteram. Non sanitati, non aetati credendum est. Non in remedium salutis suae semper tardandus est, qui vitae suae semper incertus est: quia qui nos securos fecit dicendo, Peccator in qua die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni traduntur (Ezech. XVIII, 21 et 22); ipse nos etiam cautos esse voluit dicens, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Si forte quando generaliter omnes ad poenitentiam provocamus, aliquis intra se cogitet dicens, Ego juvenis homo uxorem habens, quomodo possum aut capillos minuere, aut habitum religionis assumere? nec nos hoc dicimus, fratres charissimi, non hoc praedicamus, ut juvenes qui conjugia habere videntur, habitum magis quam mores habeant commutare. Quid enim homini uxorem habenti nocet, si mores perditos voluerit ad opera bona vel honesta convertere, si peccatorum suorum vulnera eleemosynis, jejuniis et orationibus ad sanitatem pristinam studeat revocare? Vera enim conversio sine vestimentorum commutatione sufficit sibi: vestimenta vero religiosa sine bonis operibus non solum remedium habere non poterunt, sed etiam justum Dei judicium sustinebunt. Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia: hic exstinguamus mortem moriendo peccatis, hic vitam vitae meritis acquiramus; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCL. De Judicio extremo, II

1. Vitae depravatae studia. Parabolae zizaniorum explicatio. Recogitemus, fratres charissimi, cuncta mala quae fecimus; ut minis aeterni Judicis perterriti, ad ultimum saltem studeamus bona facere. Unde Dominus in Evangelio dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui est in coelis, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Hoc etiam, fratres charissimi, cogitare debemus, quia in illa die reddet Deus unicuique secundum opera, sua, bonis bona, malis mala: bonos mittet in vitam aeternam, malos in ignem aeternum. Vae illi homini, qui cum diabolo mansionem habebit. Pensemus quod istud regnum finem habet; regnum Dei finem non habet. Ista vita laboriosa, caduca et fragilis, plena scandalis, invidiosa, quid aliud quaerit nisi manducare, bibere, inebriari, luxuriari, detractiones facere? Certe ubi volumus permanere, illuc debemus festinare. Fratres, nos peregrini sumus in hoc mundo; convertamur ad Dominum qui fecit nos. Fratres, audistis quod Dominus vindicare veniet, et peccatores mittet in ignem aeternum, sicut in Psalmo dicit: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus (Psal. LXVII, 2). Quid autem suis dicturus sit in die illa, audiamus: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34). Et justi regnabunt sine fine cum Christo, sicut dicit, Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei (Psal. LXVII, 4); et, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo mixtum est zizania? Et ait illis. Inimicus homo hoc fecit: primum colligite zizania, et alligate per fasciculos ad comburendum. Messis haec est genus humanum in consummatione saeculi ad judicium congregandum; zizania, peccatores; inimicus homo, diabolus qui superseminavit peccata; messores sunt Angeli, qui eligunt justos a peccatoribus. Ligate fasciculos, hoc est, rapaces cum rapacibus, adulteros cum adulteris, fornicatores cum fornicatoribus, homicidas cum homicidis, avaros cum avaris, iracundos cum iracundis, falsos testes cum falsis testibus, fures cum furibus, derisores cum derisoribus, similes cum similibus. Hi sunt fasciculi ad comburendum. Triticum autem congregate in horreum meum (Matth. XIII, 27-30), id est, mittite justos in paradisum.

2. Ad poenitentiam et bona opera exhortatio. Confessio et poenitentia a sacerdotibus imposita. Eleemosynae de rapinis. Fratres, expavescere et timere debemus de tam brevi satietate, de tam longa fame; de tam longis tenebris, de tam brevi luce. Dum tempus habemus, convertamur ad Dominum qui fecit nos; ut non mereamur introire in illas tenebras, sed in lucem: quia omnis homo cujus opera facit, ejus filius est. Si opera Dei facimus, filii Dei sumus. Quod modo peccamus, cito emendare debemus, et non addere peccata peccatis. Unde Psalmista: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam (Psal. LXVIII, 28). Confessionem quaeramus puro corde, et poenitentiam donatam a sacerdotibus perficiamus. Nolite iram recondere in cordibus vestris; quia quando iram portamus, nec oblatio nec oratio a Deo recipitur. Date eleemosynam, recipite peregrinos in domibus vestris, pedes eorum lavate, et lectos ipsorum praeparate: dolentes consolamini. Nolite despicere peregrinos; quia ipsi peregrini estis. Non circumvenias fratrem tuum in negotio; quia Deus judex est. Pauperes et viduas et orphanos nolite opprimere. Nolite de rapinis pauperum eleemosynas facere: tristatur qui perdit, gaudet qui acquirit; lucratur pecuniam, et perdit animam; attendit [PL39.2210] quid acquirit, et non attendit quid perdit. Fratres, cum Domini adjutorio, dum tempus habemus, laboremus, quatenus a malis simus poenitentes aut per jejunium, aut per eleemosynas, aut per vigilias, aut per orationes, aut per charitatem: ut mereamur pervenire ad regna coelestia, ubi est satietas sine fame, ubi est lux sine tenebris, juventus sine senectute, requies sine labore, gaudium sine fine. Ipse qui nos creavit, nos adjuvet, ut ad coelestia regna mereamur pervenire, per Christum Dominum nostrum. Amen.

SERMO CCLI. De Judicio extremo, III

O fratres charissimi, quam timendus est nobis dies ille, in quo Dominus noster Jesus Christus ac redemptor omnium proposuit venire cum flamma ignis, qui inflammabit adversarios suos, et eos qui faciunt iniquitatem! In illa die plangent super se omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna, et majestate excelsa (Matth. XXIV, 30); et commovebuntur ante eum omnes fines terrae, et peccatores peribunt, et coelum plicabitur, et mare siccabitur, et montes sicut cera ardebunt (Psal. XCVI, 5), et terra ardebit usque ad inferos. Sol convertetur in tenebras, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo in terram, et Virtutes coelorum commovebuntur. Tunc apparebit signum Filii hominis in coelo, quod est crux Christi, in cujus lumine tenebrabitur totus mundus. Tunc sancti volabunt obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erunt; peccatores autem confundentur et peribunt. Et tunc fiet judicium. Et tunc veniet Dominus noster Jesus Christus, et mittet Angelos suos a quatuor angulis terrae, et congregabunt electos ejus a summo coelorum usque ad terminos eorum (Matth. XXIV, 29-31). Et tunc separabit Dominus sanctos suos de inter peccatores, et mittet eos in mansiones coelestes: peccatores autem in caminum ignis ardentis, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus; ibi erit fletus et stridor dentium. Vae illis hominibus qui habebunt mansionem cum diabolo. Et ascendet fumus tormentorum in saecula saeculorum (Apoc. XIV, 11). Quorum vermes non morientur, et ignis non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). In qua nulla vox nisi gemitus; ubi nulla requies nisi ignis; ubi nullum refrigerium nisi flamma; ubi lux nunquam videbitur nisi tenebrae, et non venient unquam in memoriam apud Deum. Quorum cibus cruciatus, et mansio eorum cum diabolo est, ubi nulla visitatio nisi tenebrae. O homo qui desideras regnum Dei possidere, quod male fecisti, dum potes, emenda; dum tempus habes, clama ad omnipotentem Deum; dum datur spatium, luge; dum licentia est, poenite; festina, dum potes; plange, dum adhuc anima tua versatur in corpore; dum adhuc vivis, remedium tibi acquire priusquam te profundus absorbeat laqueus poenarum, priusquam te infernus rapiat, ubi nulla datur indulgentia, ubi nullus est ad confessionem recursus, nullus est ad veniam regressus: de qua poena nos pius Dominus eripere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLIII. De Confessione peccatorum, et quia hoc desiderat diabolus ut peccata nostra minime confitentes, rei ante tribunal aeterni Judicis appareamus; Deus e contrario vult ut mala nostra humiliter confiteamur in hoc saeculo, ut ab eis liberari mereamur in futuro

1. Confessionis praeceptum. Cur Deus hoc jusserit. Diaboli conatus ne impleamus. In omnibus Scripturis divinis, fratres dilectissimi, utiliter ac salubriter admonemur, ut peccata nostra debeamus jugiter et humiliter non solum Deo, sed etiam sanctis et Deum timentibus confiteri. Sic enim per Jacobum apostolum nos admonet Spiritus sanctus, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacobi V, 16): et Psalmista, Confitemini Domino, quoniam bonus (Psal. CXVII, 1); et iterum, Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino; et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). Quomodo enim nobis peccatorum vulnera nunquam deesse possunt; sic et confessionis medicamenta deesse non debent. Non enim ideo vult Deus, ut confiteamur [PL39.2213] peccata nostra, quod ea ipse scire non possit: sed quia diabolus hoc desiderat, ut inveniat quod nobis ante tribunal Judicis aeterni objiciat; ideo vult ut magis defendere, quam accusare peccata nostra velimus. E contrario autem Deus noster, quia pius est et misericors, vult ut ea confiteamur in hoc saeculo, ne pro illis confundamur, postmodum in futuro. Si enim nos confitemur, ille parcit; si nos agnoscimus, ille ignoscit. Primo homini non est dictum, Confitere peccatum; quia non fecerat quod fateretur: sed dictum est ei ut non peccaret (Gen. II, 17). Non obtemperavit, peccavit. Nati sumus mortales ex vinculo peccati; propagata est miseria nostra per successionem fragilitatis humanae; et dicitur nobis, Fatemini peccata. Serpens autem ille quomodo tunc institit, ut non servaret homo quod illi dictum est, ne peccaret (Id. III, 1): sic nunc instat, ut non servet homo quod ei dictum est, Confitere peccatum. Quomodo enim tunc fecit, ut caderet qui stabat; sic nunc agit, ne surgat qui cecidit. Itaque adversus incantationes ejus et insidias, quibus nunc impedire vult reditum nostrum, suscipiamus praecepta saluberrima adversus eum, qui impedire vult nobis confessionem peccati; quia scit non nos posse aliter redire, qui per superbiam lapsi sumus. Dux nobis ipse fuit ad superbiam: modo ad humilitatem ducem Christum sequamur.

2. Peccatum regerunt mathematici in stellas: Manichaei in gentem tenebrarum: multi in diabolum. Dicit homini serpens ille per mathematicos et Manichaeos, ne confiteatur homo peccatum. Per mathematicos sic loquitur: Numquid homo peccat? Stellae sic sunt positae, necesse est ut faciat homo peccatum. Dicit ergo per mathematicos quia stella facit ut homo peccet; nam ipse non peccat. Sic blasphemias convertit in Deum. Creator enim stellarum Deus est: et dum non vult homo se accusare in eo quod fecit, Deum accusat a quo factus est homo. Item per quosdam Manichaeos ita suggerit: Non tu peccas, gens tenebrarum peccat; tu non habes peccatum. Dicit haec animae, et erigit eam in superbiam, ut putet quia non peccat. Non est hoc tollere, sed geminare peccatum. Item multi sic confessionem peccati fugiunt, ut ipsum satanam accusent; se nihil mali fecisse dicant. Et cum castigantur aliqui, et dicitur eis, Quare hoc fecistis? respondent, Quia diabolus hoc fecit. Non est enim unde plus gaudeat diabolus, nisi quando homo dicit quod ipse fecerit ut peccaret. Quando enim dicit, Diabolus hoc fecit, non se accusat: et dum peccata sua dissimulat confiteri, indulgentiam non meretur accipere. Respondet ergo et dicit, Diabolus hoc fecit: quasi revera traxerit eum diabolus, aut violentiam fecerit. Suadere enim et sollicitare potest; cogere omnino non potest.

3. Diabolus suadet, non cogit ad peccandum. Liberum est homini consentire. Et ideo cum per Dei adjutorium in potestate tua sit, utrum consentias diabolo; quare non magis Deo, quam ipsi obtemperare deliberas? Si enim solus diabolus daret consilium, et Deus taceret; haberes quod excusare posses. Cum vero Christus tibi et conscientia tua contradicat, et per Scripturas divinas audias in ecclesia quod non debeas facere malum; quare eligis mortem, et deseris vitam; et magis vis sequi diabolum ad luxuriam, quam obtemperare Christo qui te invitat ad vitam aeternam? Rogo ergo vos, fratres charissimi, quare satanas seducit ad peccandum, cum Deus posuerit homini in potestate non consentire satanae? Est enim a dextris quodam modo praecipiens Deus, a sinistris seducens satanas, homo in medio constitutus. Cor suum quid inclinat ad diabolum? Quare non potius erigat ad Deum? Non enim diabolus cogendo, sed suadendo nocet; nec extorquet a nobis consensum, sed petit. Nos diabolum non adjuvemus; et vincimus. Dat quidem ille consilium: sed, Deo auxiliante, nostrum est vel eligere, vel repudiare quod suggerit.

4. Excusationes in peccatis. Non ea tollunt, sed ipsorum [PL39.2214] medicinam. Attendite et aliud. Quando dicit homo quod seductus est a satana, quando dicit se seductum, confitetur ex parte: sed tamen negat se fecisse, et dicit, Ego nihil feci, diabolus fecit. Conatus est dicere illud Adam: ipse enim excusare se voluit de muliere; mulier excusare se voluit de serpente: Dominus autem Deus, qui liberum arbitrium dedit homini, et eum praecepto suo adversus serpentis venena firmaverat, non audivit istas excusationes: quia et mulier propterea data erat, ut doceretur a viro, non ut doceret virum; et sic erat constituta voluntas amborum, sic erat fabricatum liberum arbitrium, ut si nollet consentire serpenti, discederet serpens in sua falsitate confusus, et remaneret homo in Domino creatore firmatus. Ipsa sunt mala verba quae diximus: quia modo serpens vult suadere excusationes peccatorum. Tunc fecit quod accuses; modo autem vult facere quod excuses. Deus confitenti tanquam in apertum sinum indulgentiam paratus erat dare; excusas, claudis sinum, includis peccatum, excludis indulgentiam peccati. Ecce quid fecisti: non ut tolleretur peccatum, ut dixi jamdudum; sed ut intercluderetur medicina peccati. Sanare te habebat Deus per indulgentiam, si fatereris: quaeris per quem excuses; sed non quaerit ille quem pro te puniat.

5. Confessio initium sanitatis. Dic ergo devoto corde quod dixi paulo ante, Ego dixi, Domine, miserere mei. Quare addidit, Ego dixi? Propter Manichaeos, qui dicunt, Non tu peccas. Clama, Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Sanat te Deus; confitere tantum vulnus tuum. Jaces sub manibus medici, patienter implora auxilium. Fovet, urit, secat, aequanimiter tolera; tantum noli attendere, nisi ut saneris. Sanaberis autem, si ostendas te medico: non quia ille non videt, si tu te abscondas; sed ipsa confessio initium sanitatis est.

6. Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Quid hoc est? Melius est mihi ut quando videt justus peccatum meum, emendet me, non mihi parcat, dicat quia peccavi, saeviat in peccatum meum, ut me liberet a peccato. Videtur acerbe clamare: sed intus lenis est in misericordia. Ideo dixit, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me. Quando ergo arguit, et quando clamat, et quando justus saevit, miseretur: et totum illud de misericordia paterna est, non de saevitia inimici. Magis autem quando non vult te mori sub peccato, magis amat, quia secat. Non vult enim putredine peccati caetera membra tua contabescere. Ferrum profert: sed noli timere, noli pallescere; medicus est. Ferrum non contra te fertur, sed contra vulnus tuum. Ergo sic ait: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

7. Adulantis blandimentum, oleum peccatoris. Quid est autem oleum peccatoris, nisi blandimentum adulatoris? Si quis aliquem vehementer objurget, videtur saevire in peccatum ejus: et libere ei dicat mala quae commisit; et ille si imitatur fortasse objurgatorem suum, simul cum illo irascitur peccato suo. Quare dictum est, Irascimini et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Ergo dicat ille vera: forte corrigitur. Alius vero veniat ad eum, et assentetur et dicat, Imo laudabiliter fecisti: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. X, 3, sec. Hebr.); diffluit, laetus vocatur. Avarus est; et dicitur de eo quia servat rem suam. Vindicat se de inimico, cum dictum sit, Dimitte ut dimittatur tibi (Luc. VI, 37); et fortis vocatur. Sic considera caetera, quemadmodum assentatores, id est, adulatores habeant verba fallacia, habeant nomina laudis: ipsa est unctio peccatoris. Nos autem audiamus prophetam dicentem, Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum [PL39.2215] (Isai. III, 12). Ergo si dicatur ab aliquo libere peccatum alicujus, et ab alio palpetur; si videat aliquis tertius et interrogetur quid sit factum, nonne ita solet respondere: Ille dixit ei vera, et non blanditus est? Quid ille alter? quid fecit? Unxit ei caput, et discessit. Nos vero, fratres, si vere spirituales medici sumus, et de animarum vestrarum remedio attentius cogitemus, non debemus palpare quemquam, nec nos nec vos. Confiteamur peccata nostra, non excusemus: tu fecisti, tu reus es; tu confitere, tibi ignoscitur. Si autem dicis, Non ego feci; ubicumque verba excusare volueris, peccatum tuum manet in te, peccati reus es: et non illius peccati tantum quod fecisti, sed hujus etiam superbiae, quod confiteri noluisti. De quo peccato nos Dominus liberare dignetur: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLIV. De Confessione peccatorum, et Poenitentia

1. Confessionis necessitas. Quam utilis sit et quibus. Hortatur nos saepius sancta Scriptura ad medicamenta fugere confessionis, non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur aut agimus: sed nos aliter salvi fieri non possumus, nisi confiteamur poenitentes, quod inique gessimus negligentes. Qui se ipsum accusat in peccatis suis, hunc diabolus non habet iterum accusare in die judicii: si tamen confitens poenitendo diluit quae fecit, nec iterum renovat quae egit. Confitemini, dicit Jacobus apostolus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jacobi V, 16). Item beatus Apostolus: Ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Sed et Salomon de confessione peccatorum dixit: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13). Magnum est salutis medicamentum non iterare quae impie gessimus, nec priorum cicatrices vulnerum resauciare. Sicut autem dicit Joannes evangelista, Si confiteamur peccata nostra, fidelis est Deus et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 9). Similiter et Psalmista ait: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5).

2. Damnatorum poenitentia infructuosa. Tormentum duplex. Duplex sit poenitentis fletus. Fructus dignus poenitentiae. Vivens confiteatur peccator quae fecit; quia non est fructuosa confessio apud inferos, nec poenitentia ad salutem proficiens. Ecce nunc tempus salutis, ecce nunc tempus acceptabile Deo (II Cor. VI, 2). Tempus est nunc remissionis poenitentibus; sed tempus erit post mortem vindictae negligentibus confiteri scelera sua. Omnes enim impii amaram habent in tormentis poenitentiam: sed non proficit eis poenitentia ad remissionem, sed conscientia torquet eos ad augmentum poenarum quas patiuntur. Potuerunt enim sibi per confessionem praecavere tormentorum immanitatem, et neglexerunt: ita sicut foris flammis, ita intus conscientia propria torquentur. Quomodo potest medicus vulnus sanare, quod aegrotus ostendere erubescit? Deus confessionem nostram desiderat, ut justam habeat ignoscendi causam. Qui peccata sua occultat, et erubescit salubriter confiteri, Deum quem testem habet, iterum habebit eum ultorem. Optime se judicet homo in hac vita, ne judicetur a Deo damnatione perpetua. Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator: sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia per audaciam malum perpetravit. Quod enim oportuit non gessit, et quod non oportuit egit. Confessio justificat, confessio veniam peccatis donat: [PL39.2216] omnis spes veniae in confessione consistit. Confessio opus est misericordiae, salus aegroti, unicum est viribus nostris medicamentum cum poenitentia. Cujus ipse Salvator in Evangelio virtutem ostendit, dicens, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17) · et Joannes Baptista: Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 8). Fructus dignus est poenitentiae, transacta flere peccata, et eadem iterum non agere: sicut Scriptura ait, Ne adjicias peccatum super peccatum (Eccli. V, 5). Lavamini, dicit Dominus per Isaiam prophetam, et mundi estote (Isai. I, 16). Lavatur itaque et mundus est, qui et praeterita plangit et iterum non admittit. Lavatur et non est mundus, qui plangit quod gessit, nec deserit; et post lacrymas haec quae fleverat repetit. De his qui post lacrymas ad delicta revertuntur priora, beatus Petrus terribiliter ait: Canis reversus ad vomitum suum (II Petr. II, 22). Fili, peccasti, dicitur in Scriptura sancta, ne adjicias iterum: sed de pristinis deprecare ut remittantur tibi (Eccli. XXI, 1).

3. Poenitentia vera non annis, sed cordis contritione censetur. Poenitentia vera non annorum numero censetur, sed amaritudine animi. Unde beatus Petrus mox a Domino indulgentiam recepit, quia amarissime flevit trinae negationis culpam (Matth. XXVI, 75). Poenitentia quamvis sit exigui temporis, si intima cordis amaritudine agitur, non despicitur apud judicem justum Deum, qui cordis secreta considerat. Non enim longitudinem temporis tantum requirit Deus, quantum affectum sinceritatis poenitentis pensat. Qui enim in Christo tota mente confidit, etiamsi multis moriatur peccatis, fide sua vivet in aeternum: sicut ipse Dominus in Evangelio dicit, Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 25, 26). De morte animae dixit, quae propter peccatorum aegritudinem eveniet illi. Deus in natura misericors est, paratus est salvare per misericordiam, quos non invenit salvare per justitiam: qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem perire (I Tim. II, 4); qui per prophetam ait, In quacumque die conversus fuerit peccator, vita vivet et non morietur (Ezech. XVIII, 21). Quamvis quisque sit peccator et impius, si ad poenitentiam convertitur, consequi se posse veniam per Dei misericordiam non dubitet. In hoc saeculo poenitentiam facientibus Dei misericordia subvenit: in futuro autem poenitentia non proficit, sed rationem nostrorum operum reddituri sumus. In hac vita tantum poenitentiae patet libertas; post mortem vero nulla correctionis est licentia.

SERMO CCLV. De Poenitentia. Criminum conscii a communione se subtrahunt. Praestaret ut ea dignos se exhiberent. Per citam scilicet poenitentiam et laboriosam. Quid de poenitente in extremis sentiendum

Saepe advertimus, dilectissimi fratres, nonnullos ex vobis communionem ecclesiasticam declinare; et hoc intelligo fieri ex conscientia gravium atque ingentium peccatorum. Unde admoneo vos, dilectissimi, quod pravum est hoc insalubri consilio duplicatur; quia homines ista facientes, et delictorum sarcinam cumulant, et munus aeternae salutis amittunt: hoc est enim reatum congregare, et remedium devitare. Ergo vos, dilectissimi fratres, hortor atque commoneo, ut si quis ex vobis conscius criminum suorum, indignum se communione ecclesiastica putat, dignum se esse faciat. Dicitis, Quomodo aliquis dignum se facere possit? Quomodo, nisi ut errores pristinos relinquat, et poenitentiam petat: ut qui [PL39.2217] criminum suorum sorde pollutus est, exomologesis satisfactione mundetur? Nec ad illud se servet, ut in extremo vitae suae tempore tunc poenitentiam petat, quando jam agere non possit. Inutilis est enim, dilectissimi, ista persuasio. Parum est, peccatorem poenitere, nisi poenitentiam peregerit. Ad emendanda enim crimina vox poenitentis sola non sufficit: nam in satisfactione ingentium peccatorum non verba tantum, sed opera quaeruntur. Datur quidem etiam in extremis poenitentia, quia non potest denegari; sed auctores tamen esse non possumus, quod qui sic petierit, mereatur absolvi. Quomodo enim agit poenitentiam lapsus? Quomodo agit poenitentiam in extremis vitae finibus constitutus? Quomodo poenitentiam agere possit, qui nulla jam pro se opera satisfactionis operari potest? Et ideo poenitentia quae ab infirmo petitur, infirma est. Poenitentia quae a moriente tantum petitur, timeo ne ipsa moriatur. Et ideo, dilectissimi, quicumque invenire vult misericordiam Dei, sanus agat poenitentiam in hoc saeculo, ut sanus esse valeat in futuro.

SERMO CCLVIII. Unde supra

1. Ut lapsus cito resurgat. Quam periculosum peccata peccatis cumulare. Rogo vos, fratres charissimi, ut si forte aliquis ex vobis, ut se habet humana fragilitas, calliditate diaboli superatus, et capitalibus criminibus involutus, secundum quod Apostolus ait, templum Dei in se violando destruxerit, de Dei misericordia non desperet: sed cito de malo iniquitatis suae consurgat, ne consuetudine peccandi in ipsis se ruinis sepeliat. Non enim qui peccaverit, sed qui in peccatis perseveraverit, odibilis et abominabilis Deo erit. Nam ut de indulgentia divina nemo diffidat, Dominus nos per prophetam velut piissimus pater consolatur, dicens, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11); et illud, Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua (Ibid., 12). Sed licet sit ista tam magna misericordia; tamen tunc nobis prodest, si non tardamus converti ad Dominum, nec crimina criminibus [PL39.2222] superaddimus. Denique etiam in ipsis vulneribus vel fracturis corporum, infirmitates cognoscere possumus animarum. Si enim alicui pes frangatur aut manus, cum labore solet ad pristinum officium revocari, Si vero secundo ac tertio et adhuc frequentius in eodem loco membra ipsa frangantur, potest intelligere Charitas vestra cum quantis doloribus vulnera ipsa curanda sunt: et tamen post longas et multas curas vix erit ut ad pristinum statum membra ipsa valeant revocari. Similis ratio in animarum fracturis seu vulneribus esse credenda est. Si semel aliquis vel secundo peccaverit, et sine aliqua dissimulatione ad poenitentiae medicamenta confugerit; pristinam incolumitatem sine aliqua mora recipiet. Si vero peccata peccatis coeperit addere, et animarum vulnera tegendo vel defendendo putrescere, quam confitendo et poenitentiam agendo curare, maluerit; timendum est, ne in illo impleatur illud quod Apostolus dixit, An ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4 et 5).

2. Ut nemo quantumvis reus de misericordia Dei desperet, sed sine mora eam conciliare festinet. Exemplo David. Sed forte cogitat aliquis tam gravia se admisisse peccata, ut jam Dei misericordiam promereri non possit. Absit hoc a sensibus omnium peccatorum. O homo, quicumque ille es, peccatorum multitudinem attendis; et omnipotentiam coelestis Medici non attendis. Cum enim Deus velit misereri quia bonus est, et possit quia omnipotens est: ipse contra se divinae misericordiae januam claudit, qui Deum sibi misereri aut non velle aut non posse credit, et eum aut bonum aut omnipotentem esse diffidit. Nemo ergo nec post centum peccata, nec post mille crimina de misericordia divina desperet. Sic tamen non desperet, ut sine ulla mora Deum sibi repropitiare festinet: ne forte, si consuetudinem peccandi fecerit etiamsi velit, jam se a diaboli laqueis liberare non possit. David enim qui et rex et propheta divino munere fieri meruit, post tantam gratiam ita praeventus est, ut non solum adulterium committeret, sed etiam homicidium perpetraret: nec tamen se ad hoc reservavit, ut in senectute sua ad poenitentiae medicamenta confugeret; sed statim cilicio prostratus et conspersus cinere, cum ingenti rugitu et gemitu poenitentiam agens (II Reg. XI, 12), implevit illud quod ipse in Psalmis dixerat, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7); et iterum, Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psal. X, 10). Et quia poenitentiam agere mortifera securitate non distulit, cito in se Dei misericordiam provocavit; ut non solum regnum non amitteret, sed etiam gratiam sancti Spiritus recipere mereretur. Sed forte est aliquis qui dicat: Ego in militia positus sum, uxorem habeo; et ideo poenitentiam agere quomodo possum? Quasi nos, quando poenitentiam suademus, hoc dicamus, ut unusquisque magis sibi capillos studeat auferre, et non peccata dimittere; et vestimenta potius evellat, quam mores. Qui hac dissimulatione decipere se magis quam excusare conatur, attendat, quia regem David nec honor regni nec dignitas vestimenti ad poenitentiam agendam potuit impedire (II Reg. XII, 13).

3. Item exemplo Achab, Manassae, et meretricis quae pedes Domini lavit. Achab quoque rex sacrilegus, de quo Scriptura dicit quod non fuerit alius talis qui venumdatus sit ut faceret malum contra Dominum (III Reg. XXI, 20); posteaquam depravatus ab uxore Jezabel [PL39.2223] et abominabilis Deo factus est, interfecto et lapidato Naboth Jezraelita, cum vineam ejus vellet invadere, castigatus a sancto Elia, scissis vestibus cilicio indutus est, et inclinato capite poenitentiam egit. Pro qua re statim sermo Dei ad Eliam factus est dicens, Vidisti humiliatum Achab? Quia, inquit, humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus (III Reg. XXI, 29). Considerate, fratres, quia et ipse quamlibet esset sacrilegus, non reservavit ut post longa tempora poenitentiam ageret; sed statim sacrificium contriti et humiliati cordis Deo offerre non distulit. Qui utique si postea in illa humilitate qua coeperat perdurasset, nunquam ab illo Dei misericordia discessisset. Manasses quoque rex, ut in Scripturis legimus, tam sacrilegus et impius fuit, ut de illo scriptum sit quod totam Jerusalem omni iniquitate repleverit: et tamen post haec in captivitatem ductus, et in carcerem missus, cum grandi humilitate poenitentiam agens, ita gratiam Dei obtinuit, ut mereretur inter Dei amicos postmodum numerari (II Paral. XXXIII, 9, 13). Meretrix quoque illa, quae pedes Domini lacrymis lavit, et capillis extersit, ubi coelestem Medicum venisse cognovit, ultro se ingessit in domum ubi rogata non fuerat: et quae prius frontosa fuerat ad perditionem, postea frontosior facta est ad salutem; et ideo audire meruit quod ei omnia fuerint peccata dimissa (Luc. VII, 47). Nec ipsa se ad hoc reservavit, ut in fine vitae suae poenitentiam ageret: sed dum adhuc peccare poterat, sic voluit peccata deserere; ut illam de adulteriis suis non impossibilitas subtraheret, sed voluntas.

4. Non erubescat poenitentiam agere, qui non erubuit poenitenda committere. Multos adhuc in Scripturis divinis poteramus invenire, qui post infinita crimina poenitentiam agentes, Dei in se misericordiam provocaverint; et non solum ad priorem, sed etiam ad meliorem statum redierint. Sed quia longum est me omnes recitare, isti quatuor quos nominavimus satis abundeque sufficiunt, ut agnoscamus quod Deus noster, qui et David post tam grave peccatum indulsit, et Achab sacrilego regi pepercit, et Manassen post innumerabilia peccata poenitentiam agentem inter amicos suos reputavit, et meretrici quae lacrymis pedes rigaverat et capillis suis terserat, totum indulsit; qui istis tantis ac talibus peccatoribus veniam dedit, paratus est et nobis, si in veritate convertimur, non solum peccata dimittere, sed etiam aeternam beatitudinem dare. Haec ergo cogitantes, fratres charissimi, quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus, ne nobis aliqua crimina vel capitalia peccata subrepant. Si vero in hoc malum fuerit aliquis diabolica callididate prostratus, priusquam crimina ipsa per consuetudinem convalescant, remedium sibi in die necessitatis acquirat, et cum ingenti rugitu et gemitu Deum sibi reconciliare contendat. Nec erubescat poenitentiam agere, qui non erubuit poenitenda committere; sed cito in se bonis operibus contendat Dei imaginem reparare, ut inter filios mereatur agnosci a Patre: ne ab illa aeterna beatitudine exclusus, et a convivio nuptiali projectus, ligatis manibus et pedibus projiciatur in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13); sed magis medicamentis poenitentiae, humilitatis vel compunctionis, ad sanitatem pristinam revocatus, et bonorum operum margaritis ornatus audire mereatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Id. XXV, 23). Amen.

독자 반응

각주

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2201-2223 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
작성자: Rodion Vlasov
페이지 생성일: 2026-11-22, 업데이트: 2026-11-22