1. Filius Dei non mutatur cum fit homo. Hodie, fratres dilectissimi, celebramus Dominicae nativitatis diem, id est, Domini nostri Jesu Christi: qui cum aequalem trinitatem cum Patre possideat, qui cum coelum, terram ac maria, et omnia quae in eis sunt, pari cum Patre virtute firmaverit, in novissimis temporibus homo nasci ex homine dignatus est, sic nostram suscipiendo naturam, ut non permutaret suam. Permanente enim integro divinitatis statu, assumpsit hominem Dei Filius; nec amisit quod erat, sed sociavit sibi quod in ipso ante non fuerat. Invisibilis ergo secundum divinitatem Dei Filius visibilem suscepit hominem, immortalis mortalem, impassibilis passibileni, et ut totum breviter comprehendam, Deus hominem. Quidquid ergo infirmitatis legimus in Christo, id est, quod esurivit, quod doluit, quod etiam mortem pro peccatis nostris sustinuit, suscepto hoc pro salute nostra homini deputemus, salva illius qui suscepit, id est Verbi Dei, reverentia: qui ita humanitatem divinitati suae junxit, ut eam post passionem impassibilem faciat; non autem ut fieret, quod cogitari scelus est, divinitas ipsa passibilis.

2. Nativitas Christi vera, sed non consueta. Per hanc tamen conjugia non damnavit. Nam etsi in Dei Filio ex divinitate et humanitate una persona est, cum tamen audis natum ex homine Dei Filium, noli communem hunc ibi credere nativitatis exortum ex opere conjugali, quod quidem a Deo est constitutum, ut humanitas propagetur. Aliter, inquam, ibi fuit humanitatis exortus, longe a nostra nativitate diversus. Nam etsi in eadem, qua nos naturaliter sumus, veritate carnis natus est Christus; non tamen eo quo nos more conceptus et natus est de conjugio, id est, unde caeteri exorti sumus, licet omnes procreentur homines. Nam et mirabiliter procreatus est. Legitima illa commixtio hominis homini quidem, licet juxta divinam auctoritatem culpa non vacet, non tamen etiam gloriosa est. In Christi vero nativitate sine commixtione propagatio omni prorsus gloria et honore cumulatur. Dominus itaque noster Jesus Christus, ordine nativitatis excepto, homo verus procreatus ex virgine est, eodemque omnipotentiae signo conceptus et natus. Virginem habuit matrem, cum portaretur in utero virginis, et cum ex utero funderetur: nec tamen ista nativitas conjugia damnavit, sed potentiam divinitatis honoravit.

3. Nobiscum Deus. Olim hujus novae fecunditatis signum Isaias propheta praedixerat: Ideo, inquit, dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14). Quod signatissime de Christo Domino nostro est prophetatum: Emmanuel enim interpretatur, [PL39.1982] Nobiscum Deus. Ergo Salvator noster ab effectu rerum etiam hoc nomen accepit, ut vocaretur Nobiscum Deus. Et ipse tunc Deus cum omnibus nobis esse dignatus est, quando suscepit hanc carnem, ut per hominem, qui visibilis erat, conversari videretur in terris. Sic enim Jeremias propheta promiserat, dicens: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36-38). Unde et ipse Dominus ad discipulos suos in Evangelio dicit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9), et reliqua quae sequuntur. Talia enim Dei Filius per assumptum hominem opera faciebat, ut ex ipsa operum claritate et Patris simul et Filii divinitas nosceretur. Quod si diligenter respiciamus ad causam, propter quam Dominus totum hoc sacramentum suscepti hominis implere dignatus est, tunc vere obtinebimus nobis illud impletum esse propheticum.

4. Duplex causa Incarnationis, reparatio et instructio nostra. Duplex enim principaliter causa est, ob quam Dei Filius factus est filius hominis. Una est, ut secundum hominem omnia patiendo pro nobis, a peccatorum nos vinculis liberaret. Sic enim Isaias propheta praedixerat: Hic peccata nostra portavit, et pro nobis dolet; et rursus, Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; livore enim ejus nos sanati sumus (Isai. LIII, 4, 5). Altera vero causa est Dominicae passionis, ut nos, quos sanguine suo redemit a vitiis atque criminibus, non solum doctrinae auxilio et gratiae, sed etiam exemplo suo ad studium sanctitatis accenderet; ut nos non modo praecipientem Dominum, sed etiam exemplo suo ad virtutis fastigia provocantem, majore alacritate sequeremur, et justissimum Dominum ac pium Patrem, secundum sententiam beati Petri, Filii imitatione coleremus. Sic enim Petrus ait: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus: qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur; tradebat autem judicanti se injuste: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus (I Petr. II, 21-24). Praestet autem Dominus noster Jesus Christus, ut gratia ejus adjuti, ad vestigia ejus sequenda properetis; et peccatis omnibus ac vitiis mortificati, ad sola vivatis opera justitiae exercenda, gratias agentes Patri Deo, cui est gloria et imperium, et Domino nostro Jesu Christo, et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXIX. In Natali Domini, III

1. Reparatur homo superbus per humilem Deum. Primi hominis procreatio renovatur. Legimus, et fideliter retinemus, quod sub ipso principio nascentis mundi in primo homine fecerit nos Deus ad imaginem et similitudinem suam. Ecce in hac die mutata vice factus est Deus ad imaginem et similitudinem nostram. In primis de suis meliora contulit: in secundis de nostris inferiora suscepit. Per interdictae arboris gustum primi hominis incauta fragilitas tentavit appetere ambitione damnabili Domini sui divinitatem, persuadente diabolo et dicente, Si de ligno hoc gustaveritis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Ideoque agnoscamus pii Patris admirabilem bonitatem. Homo, sollicitante inimico, Deus esse voluit per superbiam: et Deus homo factus est per misericordiam. Innovatur in nobis quodam modo [PL39.1983] per Christi divinitatem species illius antiqui et incipientis saeculi, quando primus Adam de limi materia figuratur. Ecce enim nunc secundus Adam, quasi de intacta ac rudi terra, virginis de carne formatur. Ecce, inquam, iterum cessantibus naturae legibus, novus homo in novam vitam, solo Deo operante perficitur.

2. Spiritus sancti operatio declarat Christi sanctitatem et divinitatem. Promittitur ergo filius virgini per visitationem Spiritus sancti. Quid mirum, si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur? Non enim decebat ut qui nobis afferebat salutem, soli matri praeriperet dignitatem. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Dignum plane erat, ut regali onustanda partu, prius coelestis regis sanctificaretur ingressu. Unde Dominum et Salvatorem nostrum non ideo simplicem hominem credamus, quia ex homine nasci videmus: fas non est, ut non Deus credatur, cui descensuro ad terras a Deo habitaculum praeparatur. Divina itaque operante potentia credentis viscera fecundantur, et in ligno mortali vitae arbor inseritur, et portans in se omnia virtus ab infirmitate portatur: et qui terra, mari, coeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. De creatura sua Creator omnium procreatur, et de rivulo suo fons magnus exoritur: radix omnium de virgulto suo nascitur, et vitis vera palmitis sui fructus efficitur. Adest ecce exoptatissimus dies, gratia geminata resplendens, candore quidem consueti luminis illustratus, sed praecipue radiantis uteri fulgore coruscus. O dies dierum omnium novitas, lucrum lucis, et dispendium caecitatis: in quo aeternus sol de summa altitudine claritatis paternae descendens, vulvae virginalis aditum reseravit, et totius mundi caliginem fulgida coruscatione repressit!

3. Prophetia de virgineo partu. Ducite, fideles Christi, festivissima gaudia; res nobis hodie perfecta est nova, quae olim fuerat repromissa, ut sine virginei detrimento pudoris, filium lactarent ubera genitricis. Haec illa est novitas Jeremiae prophetae vaticinio nuntiata: Faciet, inquit, Dominus novum supra terram. Et quasi quamdam lucernam hujus obscuritatis accendens, continuo subjecit, Femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22): hoc est, inquit, novum quod super terram dico Dominum esse facturum, quia femina circumdabit virum. Advertite, fratres, et me potius vestro intellectu praecedite, Femina, inquit, circumdabit virum. O femina super feminas benedicta, quae et virum non cognovit, et virum in utero circumdedit: quae concubitu carnali non tangitur, et tamen carnea prole de spirituali semine gratulatur! Circumdat Maria virum angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum serpenti consentiendo; Faciet, inquit, Dominus novum super terram.

4. Angeli ad Mariam allocutio. Ut igitur exhibendae hujus novitatis tempus advenit, coelestis ad Virginem praemittitur nuntius. Salutat angelus puellam viri salutationis ignaram; terretur virgo novitate verborum. Ad quam angelus, Ne timeas, inquit, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ne, inquit, ad conspectum meum, Mater Domini mei, terrearis: ego conceptionis tuae minister adveni; ipse me misit ad te qui est nasciturus ex te; ipse tibi per me annuntiat gaudium, cui placuit in utero tuo cum humana natura mysticum sociare conjugium. Invenisti gratiam apud Dominum, Ecce concipies et paries filium, non cujuslibet meriti hominem, sed totius mundi Salvatorem. Ne, inquit, timeas. Abjice abs te omnem metum saeculi, quae conceptura es gaudium mundi. Revolve, Maria, propheticam lectionem: neque enim te scientia divinorum potest praeterire Librorum, quae ipsam plenitudinem paritura es Prophetarum. Recole in libro Isaiae prophetae virginem quam legisti; et gaude quia tu esse meruisti. Tu ibi praesignata es virgo: tu ecce concipies in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto: et gravida eris, et incorrupta manebis, paries filium, et virginitatis non patieris detrimentum. At illa, Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.

[PL39.1984] 5. Gratia exinanitionis Verbi. Mox igitur angelus, Virginis accepto consensu coelestis regionis accolas repetit: et ecce subito secretum Virginis ineffabilis potentia penetravit. Intrat Artifex mundi angustias ventris humani, efficitur gravida mater intacta: et ecce tanquam sponsus de thalamo, Mariae Christus procedit ex utero. Occultatur in membris infantis potentia majestatis, Deus pendet ad ubera genitricis. Pannorum vilium squalore contegitur, durissimi suffert praesepis angustias, et totum misericors humiliter patitur, dummodo mundus qui perierat, liberaretur. O beata infantia, per quam nostri generis vita est reparata! O gratissimi, delectabilesque vagitus, per quos stridores dentium aeternosque ploratus evasimus! O felices panni, quibus peccatorum sordes extersimus! O praesepe splendidum, in quo non solum jacuit fenum animalium, sed cibus inventus est Angelorum! Lacta, Maria, Creatorem tuum, lacta panem coeli, pretium mundi. Praebe lambenti mamillam, ut pro te ipse praebeat percutienti maxillam. Nutriatur infans lacte tuorum uberum, ut pro te etiam accipiat aceti potum. Ferant eum nunc manus tuae, ut manus pro te postea figantur in cruce. Postremo tu illi ut mater temporalem ministra substantiam, ut ipse nobis et tibi una cum Patre et Spiritu sancto vitam tribuat sempiternam. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXX. In Natali Domini, IV

1. Per feminam peccatum oritur. Per feminam eradicatur. Hodie puer natus est nobis, hodie filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Puer, inquam, non teneritudine membrorum invalidus, sed inculpabili generatione praeclarus. Hodierna enim die genitricis innocentiae et puritatis Spiritum sanctum declarat auctorem. Hodie filius datus est nobis. Nunc nobis est datus, qui est ante saecula natus: datus in partu Virginis, filius de substantia Genitoris. Cum igitur servilem casam per ostium fidei spretus quondam Dominator intraret, rubuit inviolata virginitas. Nec pessulum pudoris infregit, et in sacris visceribus radius aeternae claritatis effulsit. Laetetur ergo omne mundi hujus exsilium, exsultet saeculum paulo ante captivum. Misit Deus Filium suum, qui nascatur, et terreat; moriatur, et vincat. Terruit namque Herodem natus, vicit diabolum innocens crucifixus. Cela, Domine, sub pelle carnis arma virtutis, habitum majestatis paulisper occulta. Tege te in utero Virginis; egredere et congredere ex tentorio sacrae Virginis. Apta pro me muscipulam, ubi totam liberes creaturam. Sed tanti hujus conceptus ac partus et causam et miraculum pertractemus. Ut igitur vitiorum sordibus obsoletus horribiliter squalesceret mundus ab origine jam in paradiso captivus, femina causa fuit. Sic enim scriptum est: A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Et apostolus Paulus: Vir, inquit, seductus non est; mulier autem seducta in praevaricatione facta est (II Tim. II, 14). Per hanc ergo mundus aerumnabili servitute depressus, sub jugo diaboli anxia colla submiserat: a quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Soluta igitur elementorum foederata compage, diluvium hominem delevit, crimen delere non potuit. Isaac sterilis, non virginis filius, crucis meruit signa portare; apprehendi meruit, vinciri meruit: non tamen meruit et occidi. Moyses ad aquas purificandas exponitur; agmen eripit, Deo mittente, Judaicum, non totum [PL39.1985] liberat mundum; exterminat Aegyptum, non peccatum; regem Pharaonem freto hiante occidit, non diabolum cum suis legionibus pernecavit. David in iniquitatibus se fatetur esse conceptum: nec ipse ergo mundi potuit auferre peccatum. Cum per has igitur temporum girantium rotas mundiale curriculum volveretur, neque quispiam mederetur; et, ingravescentibus culpis, ruinae praecipitis ictu et fremitu totius orbis membra pulvescerent, et nemo succurreret: ad feminam causa revertitur, et origo per originem detruncatur. Origo peccati per Genitricem Christi exstincta est: prosapies impietatis per prosapiem pietatis ablata est, stirps mortis per stirpem vitae. Hactenus causam, nunc et opertos obtutus miraculis revelemus.

2. Virginei partus miracula. Christum virgo parit; mutatur natura, deletur et culpa. Praecisum est illud Evae infelicitatis elogium, In tristitia paries filios (Gen. III, 16): quia ista in laetitia Dominum parturivit. Illa enim luxit, ista reluxit; illa lacrymas, ista gaudium in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Spiritus seminavit, non luxus; Deus sevit, non maritus. Virgo genuit; quia virgo concepit. Inviolata peperit; quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu virgo puerpera, matrimonium in fide, partus in virgine.

3. Gabrielis verba expenduntur. Fidei Mariae sublimitas. Gabriel ille horum sponsalium internuntius fuit. Quid dixerit, quid audierit, referat: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. A salutatione incipit, qui salvationem in lingua portavit. Sileat nunc a feminis, sileat tortuosi serpentis male suadibilis sibilus; ad matrem Domini nostri angelus est locutus: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Gratia refertur pro culpa; plena dicitur, non vacua: impleta est ergo gratia, et evacuata est culpa. Hoc modo et ipsa venerabilis Virgo nostra in suo Cantico plausit: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum: tecum in corde, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio. Gratulare, Virgo, Christus rex e coelo suo venit in uterum tuum. Ex sinu Patris in uterum dignatus est descendere Genitricis: sed nec regionem suam majestas infinita deseruit, nec eum virginalis aula cum accepisset, inclusit. Fides a terra in coelum erecta est: huic Christus insedit, et per ipsam in templum pudoris intravit.

4. Benedicta, inquit, tu inter mulieres, quae vitam et viris et mulieribus peperisti. Ede, inculpabilis femina, inviolabilem virum; et sic et feminam salvabis et virum. Mater generis nostri poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem et feminae gessit et viro. Auctrix illa peccati maledicta: sic enim in eam sententia decreti principalis invehitur, Maledicta tu inter mulieres. Auctrix ergo haec meriti benedicta; ita enim ad eam coelestis nuntius infert, Benedicta tu inter mulieres. Genere sexuali omnes appellantur equidem communiter mulieres, equidem etiam incorrupta virginitate, pudoris proprietate distantes. Illa occidendo obfuit; ista vivificando profuit: percussit illa; ista sanavit. Pro inobedientia enim obedientia commutatur, et fides pro perfidia compensatur.

5. Mariae cantus exsultationis. Plaudat iterum organis Maria, et inter veloces articulos tympana concrepent: resultent cantus digiti, pariat Christum ludentibus psalmis. Concinant laetantes chori, et alternantibus modis dulcisona carmina misceantur. Musicum Maria inter juvenculas melos exerceat, quia dulce verbum sancti Spiritus plectris modulantibus parturivit in terra Judaea, quae et ipsa tympanum [PL39.1986] crudelitatis aptabat, et Christum in ligno tendebat. Postquam enim sceleris errabunda manus incompositis numeris discrepavit, confestim barbarus ille fragor truculenti stridoris infremuit, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Reciprocato igitur die quo criminosa Aegyptus sorberetur, tympanum Mariae nostrae pulsatum verbum edidit, et suae linguae pulsabulo puerpera nostra laetos sui oris cantus effudit. Audiamus igitur quemadmodum tympanistria nostra cantaverit: Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est. Causam igitur invalescentis errati miraculum novi partus evicit; et Evae planctum Mariae cantus exclusit.

6. Sobolis auctor Deus. Denique post illius benedicibilis salutationis et praesagium et triumphum, tacita secum Virgo mentis altercatione confligit, qualis esset ista salutatio. Nuntius interim coelestis exsequitur: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. At illa dum sciscitatur modum, audit auctorem sobolis Deum. Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Expandat nunc fides splendentis uteri pulchra tentoria, obumbret virtus, Spiritus sibilet, naturali calore depulso tenuis virginem aura refoveat, et fluente refrigerio spiramentis coelestibus ventiletur, alvus virginalis sertis verecundiae coronetur. Flammeus ibi rosae fulgor anhelet, albens lilium candicet, mollis viola rutilet, purpurei spargantur flores, et vario nitore depictus Christi thalamus exornetur.

7. Salus mundi pependit ex assensu Mariae. Fides Mariae coelum aperit. Responde jam, Virgo sacra: vitam quid tricas mundo? Assensum tuum Angelus praestolatur; inde est quod nuntius iste moratur. Jam audisti quomodo fiet istud; quoniam Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ut prolem gignas et virginitatem non perdas. Janua coeli quondam per Adam clausa jam sonuit, per ipsam internuntius iste processit. Deus in porta est, angelum quem moraris exspectat. O beata Maria, saeculum omne captivum, tuum deprecatur assensum; te Domino mundus suae fidei obsidem fecit, per te parentum suorum injurias abstergi deprecatur. Ipse prior qui offensus est misit, claustrum quod iniquitas nostra coelo infixerat, reseravit. Est nobis aditus, si assensus tuus fuerit commodatus. Et nobis succurris, et tibi: quia et nobis poena successit et tibi. Nuptias Filio suo in tuo thalamo praeparavit Deus: in ipsis sponsalibus gaudiis relaxavit quidquid eum offenderat mundus. O et tu, angele tanti regis nuntie et secreti divini legate, qui ex palatio imperatoriae majestatis indulgentiam reis, vitam mortuis, et pacis sacramenta attulisti captivis, urge virginem non de Dei munere diffidentem, sed de muneris magnitudine cogitantem: fave partibus saeculi, conscius secretorum coeli. Laetabuntur socii tui, si negotium juveris mundi. Nos a vestro consortio impietatis nostrae mucro divisit: per vos de reditu nostro tractatur. Inspice squalentem nostri carceris miseriam, et loquere festinus ad Mariam: Usquequo moraris, o Virgo, nuntium festinantem? Intuere Deum in coeli me vestibulo sustinentem: responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et senti virtutem: pande sinus roseos, Virgo perpetua; fides tua modo aut aperit coelum, aut claudit.

8. Ecce, inquit, ancilla Domini: introcat rex in cubiculum suum, fiat mihi secundum verbum tuum (Id. I, 26-38, 46-52). Nec mora, revertitur nuntius, et nuptialem thorum ingreditur Christus. Accipit stolam [PL39.1987] carnis intra thalamum Virginis, intra thesaurum majestatis sacculum carnis. Divinitati sponsatur homo, praemium accipit caro. Procedit Christus quasi sponsus de thalamo suo; praesagio nuptiarum exiit ad campum saeculi, cucurrit sicut gigas exsultando per viam: pervenit usque ad crucis thorum, et ibi firmavit, ascendendo, conjugium; ubi cum sentiret anhelantem in suspiriis creaturam, commercio pietatis se pro conjuge dedit ad poenam. Tradidit quoque carbunculum, tanquam sui sanguinis gemmam, et copulavit sibi perpetuo jure matronam. Aptavi vos, inquit Apostolus, uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Ecce nunc quae fuerat foeda, facta est pulchra; quae fuerat captiva, facta est libera: Judaea autem quae fuerat libera, facta est ancilla; quia vidit vitam suam in ligno pendentem, et non credidit liberantem. Gaudeamus ergo, fratres, in commercio Dei et hominis, sponsi et sponsae, Christi et Ecclesiae, Salvatoris et Virginis. Exsultemus in fide et ad partum Virginis, quae dum desponsaretur fabro, coeli nupsit Architecto. Veneremur Christum in praesepi, qui quadrifidum mundum replevit in fide. Adoremus pannos infantiae, quibus meruimus emplastra naturae. Honorate pastores, qui primi mysterium ab angelis didicerunt. Plaudamus cuncti cum coelestibus Angelis officiisque divinis, et coeli ac terrae pacem bonae voluntatis hominibus nuntiemus. Date gloriam in excelsis Deo: redempti credite datam pacem esse captivis. Estote homines bonae voluntatis, ut mereamini praemium libertatis, ipso donante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXI. In Natali Domini, V

1. Testimonium perhibentes Salvatori. Quis tanta rerum verborumque copia instructus existat, qui hujus diei gratiam dignis possit laudibus praedicare? Unde si hujusmodi nullus est, non erubescimus etiam, si nobis nitidior dicendi facundia desit: vel mediocri tamen sermone partum sacrae Virginis, et ortum Dominici corporis disserentes conabimur explicare. Natalis est ergo hodie Salvatoris, charissimi, in quo lumen additum mundo est, et immortalitas quae per peccatum perierat, mortalibus reddita est. Natalis est hodie Salvatoris, de quo angelus pastoribus dicit, Natus est vobis hodie Salvator (Luc. II, 11): de quo et propheta dicit, Filius datus est nobis, puer natus est nobis (Isai. IX, 6). Nascitur ergo quem regem gentium alius propheta testatur, et nascitur ex virgine, sicut scriptum est, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Id. VII, 14); quod interpretatum est ex hebraica lingua in latinum translata, Nobiscum Deus. [Praedicamus hodie natum de virgine Salvatorem, et infantem in praesepio positum cum vigilantibus pastoribus moniti ab Angelis adoramus. Exhibeamus fidem virtutibus, reverentiam sanctis testibus praebeamus, et Simeoni cognoscenti, et Annae Dominum confitenti, et Joanni baptizanti, et Jordanis purgationi, et sancto Spiritui descendenti, et coelis apertis, et Patri testimonium perhibenti, et virgini permanenti, et stellae fulgenti, et columbae descendenti, et ipsi Domino omnem tentationem diaboli superanti.

[PL39.1988] 2. Virginei partus praestantia. Virginitas eum gestat in mente, quem Maria in ventre. Hodie ergo peperit Virgo, qui Deo filios faceret, qui sententiam praevaricationis excluderet, poenam mortis eriperet, et vitam perpetuam credentibus condonaret. Portavit in utero filium mater omnibus, quae sunt ante nutrimenta, majorem, et hunc fudit forma servi in terris, quem habent Angeli imperatorem in coelis. Peperit filium mater, a quo ipsa nutriretur potius quam nutriret: mortali alvo immortalem suscepit hospitem, et in terrestri hospitio coelestem virgo imperatorem suscepit. Beata virginitas desinit esse jam mortis ancilla; quia illum intra se gestat in mente, quem Maria portavit in ventre. Nulli virginitas servituti succumbit: quia illum diligit, qui humano generi attulit libertatem. Coelestis propago germinabat in utero, et in eximio partu virginea viscera coruscabant. Humanis gressibus portabatur vectura deifica, et in angusto pudoris cubiculo eum quem coeli non capiunt, sancta Virgo portabat inclusum; et peperit eum, non qui nascendo pollueret parientem, sed qui a pollutione saeculum delavaret. Sancta credidit, sancta concepit, sanctior efficitur post partum.

3. Mirabilis partus. Mundi fit consolatio. Exstitit autem ipsi virgini ipse filius qui erat sponsus, ipse genitus qui erat genitor. Illic fuit paranympha credulitas, paranymphus archangelus: mater sponsa, et ipse quem peperit Christus sponsus, quem sanctus Spiritus copulavit, Gabriel angelus nuntiavit, Angelorum exercitus decantavit, et stella fulgida demonstravit. Fecit gravidam virginem ipse, qui erat nasciturus ex virgine. Expavit in partu suo subito mater: Deus per angelum loquebatur, et virgo auribus impraegnabatur. Audiat omnis aetas quod nunquam audivit. Virgo partu suo nupsit, virginitatem dum pareret duplicavit, filium quem genuit adoravit. Cesset omnis sollicitudo; Christus nobis vera securitas advenit. Cesset omnis infirmitas; hodie Salvator apparuit. Cessent bella, desinant lites; hodie pax vera de coelo descendit. Cesset omnis amaritudo; hodie per totum mundum melliflui facti sunt coeli. Fugiat mors; quia vita nobis hodie de coelo est data. Hodie super terram canunt Angeli, laetantur Archangeli, gloriantur Prophetae, invitantur sancti, turbantur mali, gratulantur boni, visum caeci recipiunt, auditum surdi, claudi gressum, leprosi mundantur, tristes laetificantur, infirmi sanantur, et mortui resuscitantur. Solus diabolus et omnia cum eo daemonia contremiscunt; quia restauratur genus humanum per interitum diaboli. Christus vobis hodie redemptor apparuit.]

4. Virtus Domini ex ordine nascendi; et variis de ipso testimoniis. Probat virtutem Domini ordo nascendi. Concipit virgo virilis ignara consortii: impletur uterus nullo humano pollutus amplexu. Vide miraculum matris Dominici corporis. Virgo concipit, virgo gravida, virgo cum parturit, virgo post partum. Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas. Virtus mundi nascitur; et nullus parientis est gemitus: vacuatur uterus, infans excipitur; nec tamen virginitas violatur. Fas enim erat, ut Domino ex virgine secundum carnem nascente meritum cresceret castitatis; ne per ejus adventum violarentur integra, qui veniebat sanare corrupta. Nascitur ergo puer, ponitur in praesepio (haec sunt enim Domini prima cunabula, nec regnator coeli has dedignatur angustias): stat Maria, et matrem se laeta miratur, et de Spiritu sancto protulisse se gaudet: nec quia peperit innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione miratur. Nam cum saeculo debitus Salvatoris properaret adventus, ad Mariam virginem venit Spiritus sanctus, ut fuerat ab angelo ante praedictum dicente, Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Recte ergo in ejus adventu coelestia veneramur, quem de [PL39.1989] coelo venisse manifeste cognoscimus, quem natum pro nostra salute Dei Patris et Spiritus sancti virtute comperimus. Multis enim ante nuntiabatur indiciis nova coelo ventura progenies. Vides ergo, charissime, Salvatoris ortum, Dei esse virtutem; cum de eo Prophetae non taceant, et Spiritus sanctus fateatur. Quid praeclarius stellae nuntio? quid Magorum manifesta confessione? quid Prophetarum tam simili et tam continuata sententia? Ubique notus est Dominus, ubique natus ex virgine nuntiatur.

5. Beata Virgo typus Ecclesiae. Et quoniam eum secundum carnem natum ex virgine diximus, nunc ea quae spiritualiter sentire possumus, disseramus. Videamus ergo quae est illa Virgo tam sancta, ad quam Spiritus sanctus venire dignatus est: quae tam speciosa, quam Deus elegit sponsam: quae tam copiosa, cujus generationem cunctus orbis excipiat: quae tam casta, ut possit virgo esse post partum. Nonne in figura Mariae typum videmus esse sanctae Ecclesiae? Ad hanc utique sanctus descendit Spiritus; huic virtus obumbravit Altissimi, hinc potens virtute Christus egreditur. Haec est immaculata concubitu, fecunda partu, virgo castitate: haec concipit non viro, sed Spiritu; haec parit non dolore, sed gaudio; haec nutrit non ubere corporis, sed lacte doctoris. Haec est igitur sponsa Christi et gentium mater, quae se plenam miratur, et fetam laetatur. In hac ergo die qua Salvator nascitur, splendor lucis augetur, tenebrarum caligo minuitur. In hac die lux coelestis credentibus redditur, et in aeterna nocte diabolica figmenta damnantur. In hac die lux crescit ex lumine, virtutum virtus attollitur, gloria aeternitatis erigitur, reparationem suam Domino secundum carnem nascente mundus amplectitur. Plena sit ergo diei hujus festivitas, in qua Deus nostri memor terrena visitare dignatus est, et amissam mortalibus lucem adventus sui claritate restituit: quia ipse est splendor et gloria aeterna, Dominus noster Jesus Christus; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXII. In Natali Domini, VI

1. Christi nascentis beneficia. In adventu Dominico, fratres charissimi, solutus est omnis paternae praevaricationis metus, quem diabolicis dudum fraudibus incurrit circumventa mortalitas. Adest enim nobis coeli terraeque Judex, qui rescisso chirographo delictorum, reatum nostrum miseratus absolvit. Adest ille Dominus, qui jugum captivitatis antiquae a nostris cervicibus solvens, moerorem mundi aeterna libertate laetificet. Adest rex ille mansuetus, qui per spatia totius orbis, coelestis justitiae gressibus incedens, superbientem furentis inimici conterat tyrannidem. Hodie namque, parturiente Maria, natus est nobis Dei Filius; ut germana carnis nostrae conceptione productus, creato a se homini et pietatem paternam et fraternum largiretur affectum.

2. Nascendi modus Deum probat et hominem. Et natus sane ab intacta est femina; ut eum pariter et hominem testaretur partus humanus, et Deum probaret aeterna virginitas. Nam sicut non poterat nisi caro de carne nasci; ita non poterat Dei caro de femineo utero, nisi sine generante prodire. Propter quod ait angelus beatissimae Mariae: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Idcirco tibi, frater, virtutem sancti Spiritus angelicus sermo praetexit, ne conjecturis carnalis disputationis hebetatus, coeleste tibi ipse mysterium terrena argumentatione confundas.

3 Modi istius possibilitas. Nascendi tres species mirabiles. Aut non putas eum novum puerum in alvo [PL39.1990] Virginis potuisse formare, qui cum primum conderet hominem, nec semen patris, nec viscera materna quaesivit? Dic itaque, quicumque es supernae dispensationis arbiter et discussor, quae tibi videtur virtus eminentior, partum dedisse virgini, aut perfectum hominem creasse de terra? Primus enim homo, ut ait Apostolus, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 47). Si contra naturam esse contendis, quod in mysterio redemptionis nostrae sine viro puella asseritur concepisse; cujus, quaeso, naturae est, quod in parente generis nostri caro sine carne formata est? Quae est ista ratio, imo quam caeca contentio, ut non credatur Deus facere hominem posse de femina, quem creditur de pulvere fecisse? Si Omnipotentis, o homo, tali in negotio esse perspicis voluntatem, de opere cur retractas? Omnia enim, sicut legitur, Dominus quae voluit, fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV, 6). Et si sollicitus perscruteris, praeter hunc legitimum humanae conceptionis usum, tres valde mirabiles nascendi species operatam reperies Trinitatem. Et prima est quidem, quod Adam figuratus ex limo est: secunda, quod mulier formata de masculo: tertia, quae et coelestis est, quod Christus processit ex virgine. Quid horum non novum? quid horum non mirabile? quid horum, nisi fidem sequamur, inquisitio poterit humana complecti? Quod autem mystico hoc conceptu visitare mundum suum Dei dignatus est Filius, nostrae hoc salutis necessitas flagitabat: nimirum ut coelestis tandem generatio repararet, quod nativitas terrena perdiderat.

4. Christi humilitas potentiae signis revelatur. Virtutes hac die commendatae. Sed fortassis hunc qui natus praedicatur ex femina, dum vilibus obvolvitur pannis, dum jacere contentus est in praesepi, dum lacrymosis vagitibus concrepat, dum maternis lactatur uberibus, Deum esse diffidis. Imo per ista, frater, adverte eum, et ut hominem infirma pro infirmis pertulisse, et ut Deum potentiam exercuisse coelestem. Hic namque qui sordentibus circumdatur pannis, regiis per Chaldaeos muneribus honoratur. Hic qui in praesepi humilis jacet, lumine novi sideris coruscat e coelo. Hic qui vagitus reddit infantiae, angelici exercitus vocibus collaudatur. Hic qui femineo lacte nutritur, multa hominum millia parvissimo pane satiavit. Quid illud adjiciam, quod Deum illum et verum Dei esse Filium resurgens a mortuis Lazarus probat, receptus ad lumen caecus annuntiat, venerandis ejus calcata vestigiis maris unda testatur, et quod praecellit haec omnia, resultans e coelo vox paterna confirmat? Propter quod, dilectissimi, tam magnum hoc nativitatis Dominicae sacramentum dignis vocibus honoremus. Diligamus prae omnibus castitatem: quia ut placere hanc sibi Christus ostenderet, pudicitiam uteri virginalis elegit. Sectemur misericordiam; quia pietatis est quod salvamur. Justitiam sollicite teneamus; quia ad hoc Unigenitus Dei effici dignatus est homo, ut veritatem praedicans, universam mundi faciem damnata iniquitate purgaret.

SERMO CXXIII. In Natali Domini, VII

1. Christi admiranda nativitas. Virgo ante, et post partum. Nativitas Domini nostri Jesu Christi totum mundum nova adventus sui hodie luce perfudit. Hodie de coelo Deus descendit ad hominem; ut in coelis homini praepararet ascensum. Hodie accepimus natum Dei, virginis filium, omnium credentium Salvatorem, Deum de Patre, hominem de matre, Deum occultum, hominem manifestum. Et quoniam diabolus per serpentem Evae locutus, per Evae aures mundo [PL39.1991] intulit mortem; Deus per angelum ad Mariam protulit verbum, et cunctis saeculis vitam effudit, angelus sermonem ejecit, et Christum Virgo concepit. O conjunctio sine sordibus facta, ubi maritus sermo est, et uxor auricula! Hoc splendore concipitur Dei Filius, hac munditia generatur. Nulla fieri potuit gravedo concipienti, nulla tristitia parturienti: qui enim venerat triste laetificare saeculum, ventris non contristavit hospitium. De coelis medicus transiens per virginem, post transitum suum illaesam fecit virginem permanere: qui enim disrupta corporum membra in aliis poterat redintegrare tangendo, quanto magis in sua matre quod invenit integrum, potuit non violare nascendo? Crevit enim in ejus partu integritas corporis potius quam decrevit, et virginitas ampliata est potius quam fugata. In angusti corporis membro sustinuit, quidquid sustinent coeli. Plena sunt viscera; et nullum novit Virginis conscientia. Cum esset gravida, salubri levitate plaudebat: lumen enim quod intra se habebat, pondus habere non poterat.

2. Maria fenestra et scala coeli. Restauratrix feminarum. Mariae bona contra Evae mala. Facta est Maria fenestra coeli, quia per ipsam Deus verum fudit saeculis lumen. Facta est Maria scala coelestis; quia per ipsam Deus descendit ad terras, ut per ipsam homines ascendere mererentur ad coelos: ipsis enim licebit ascendere illuc, qui Deum crediderint ad terras per virginem Mariam descendisse. Facta est Maria restauratio feminarum; quia per ipsam a ruina primae maledictionis probantur esse subtractae. Tria denique mala Evae a tribus bonis Mariae probantur exclusa. Nam Evae dictum est, In doloribus et in tristitia paries; et ad virum conversio tua, et ipse dominabitur tui (Gen. III, 16). Tribus ergo his malis se subjugant feminae quae Mariam non sequuntur, dolori, tristitiae, servituti. Maria autem e contrario quam praeclarissimis tribus bonis sublimetur ausculta, salutationis angelicae, benedictionis divinae, et plenitudinis gratiae. Sic enim eam legitur angelus salutasse: Ave, Maria, gratia plena, benedicta tu inter mulieres (Luc. I, 28). Cum dixisset Ave, salutationem illi coelestem exhibuit: cum dixit, Gratia plena, ostendit ex integro iram exclusam primae sententiae, et plenam benedictionis gratiam restitutam: cum dixit, Benedicta tu inter mulieres, virginitatis ejus benedictum fructum expressit; ut ex eo benedicta dicatur inter mulieres, quaecumque perseveraverit virgo. Benedicta tu inter mulieres; maledicta enim Eva fuerat, quam nunc credimus per Mariam ad benedictionis gloriam remeasse.

3. Maria feminarum omnes status suscepit. Venite, virgines, ad virginem, et laetamini. Deponite maledictionem praevaricationis, et benedictionem restaurationis assumite. Projicite dolores quos Eva per serpentem accepit; et quos per angelum Maria suscepit, honores assumite. Pellite tristitiam concipientis, gemitus parturientis abjicite, ut solus vobis iste virginis Filius dominetur. Venite, virgines, ad virginem; venite, concipientes, ad concipientem; venite, parientes, ad parientem; venite, matres, ad matrem; venite, lactantes, ad lactantem; venite, juvenculae, ad juvenculam. Ideo omnes istos cursus naturae virgo Maria in Domino nostro Jesu Christo suscepit, ut omnibus ad se confugientibus feminis subveniret: et sic restauraret omne genus feminarum ad se venientium nova Eva servando virginitatem; sicut omne genus virorum Adam novus recuperat Dominus Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus vivit et regnat, etc.

SERMO CXXIV. In Natali Domini, VIII

1. Christus mihi, non sibi nascitur. Ut hodie a me possit, fratres charissimi, majestas nativitatis Dominicae praedicari, per vos mihi a Domino facultas est impetranda, quatenus ipse verbum in ore sui constituat sacerdotis, nec nostri oris dedignetur officium, qui nostrae carnis hodie dignatus est inire commercium. Non enim, fratres, ineffabile divinae generationis contendimus aperire mysterium; sed nostrae salutis magnum et mirabile gestimus gaudium nuntiare, sicut dixit angelus, Ecce annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo (Luc. II, 10). Nullum hodie, fratres, conceptus, nullum terreat partus. Ubi enim virginitas concipit, integritas parit, Dei est virtus conscia, non voluptas. Audi angelum dicentem, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Id. I, 35). Hodie, fratres, non inchoatur deitas, sed humanitas innovatur: hodie natus est non sibi Christus, sed mihi. Accedite ergo ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6): quia hodie in sole posuit, sicut dixit propheta, tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6).

2. Virginitas nunquam nuda. Divinum est, fratres charissimi, quod geritur, non humanum. Nunquam est nuda virginitas, quae tegmine pudoris se decoravit. Ad domicilium castitatis angelus mediator advenit; ut regi aulam, Deo templum, et coelesti sponso thalamum procuraret. Nascente enim Domino non est ablata, sed consecrata virginitas; quae ipsa sponsum genuit sui pudoris, ipsa custodi praebet fidele servitium: feta, sed virgo; virgo, sed mater; sterilitate enim caruit, non pudore. Adstat sanctitas, sinceritas, pudicitia, castitas, integritas, fides, et omnes simul adfuere virtutes; ut intrepida famula sui uteri portaret auctorem, et coelestem paritura virtutem, sexus sui victrix, dolorem gemitumque nesciret. Beata fecunditas, quae et honorem acquisivit maternum, et castitatis praemium non amisit.

3. Explicantur mysteria nascentis in carne; locum in diversorio non habentis; pannis involuti. Non ergo dedignatur inhabitare, quod est figurare dignatus: nec indignatur in se carnem contingere, quam coelesti manu ante contrectavit in pulvere. Venit ad faciem tuam, o homo; quia tu ad ejus faciem pervenire non poteras: et qui erat invisibilis, factus est pro tua redemptione visibilis. Venit a tuis patribus postulatus. Audi vocem clamantis, Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4). Astat testis innocentiae, assertor pudoris, nec amisisse dolet sponsam, sed gloriatur se agnovisse Deum; sequitur non ut maritus, sed ut famulus, et obsequium se ei gaudet impendere, cui conspicit omnes Angelos deservire. Nascens ergo Christus non invenit locum in diversorio, per quem omnis creatus est locus: et velut peregrinus nascitur, qui totius orbis est Dominus; ut nos coelestis patriae faceret esse municipes. Pannis obvolvitur, ut scissam humani generis unitatem suo redintegraret in corpore, totumque immortalitatis vestimentum purpureo sanguinis colore fulgens in coelestia regna deferret. Nascitur, fratres; ut ipsam, quam primus homo vitiaverat, melioraret naturam. Jacet in pannis; sed regnat in coelis: humiliatur in cunabulis; sed in nubibus tonat: in praesepi ponitur (Luc. II, 7), quia omnis caro fenum (Isai. XL, 6), Isaia dicente, monstratur. O fenum, fratres, cujus flos coelestem mutatur in panem, quo vescendo pervenimus ad vitam aeternam!

SERMO CXXV. In Natali Domini, IX

1. Cur Deus hominem suscepit ex Virgine. Nativitatem Domini nostri Jesu Christi secundum carnem ita Evangelista apertissime demonstravit, ut ostenderet eum ex Spiritu sancto et Maria virgine natum, propter haereticorum astutiam, qui negant Deum hominem suscepisse. Sed ideo Dominus noster virgineum sibi requisivit hospitium, ut nobis ostenderet in casto corpore Deum portari debere. Ad hoc enim Deus hominem suscepit in se, ut et nos Deum suscipiamus in nobis, sicut ipse dicit, Manete in me, et ego in vobis (Joan. XV, 4). O sacrum et coeleste mysterium in nativitate Domini! Concepit virgo antequam sponsum haberet, parit antequam nubat; et quod ad laudem pertinet nominis Domini, et mater et virgo coepit esse post partum. Virgo enim concepit, virgo peperit, virgo post partum illibata permansit. Quem cum portaret, timuit; cum pareret, adoravit: quem cum peperisset, minor erat mater quam filius.

2. Christi generatio in Adam praefigurata. Grande nobis mysterium divina majestas in Adae figura praemisit. Sicut enim Deus noster cum primum Adam facere vellet, non ex conjunctione viri aut mulieris hominem ut esset effecit; sed accipiens terram, unde hominem facit, divina quadam arte formavit: ita sine viri conjunctione Deum in virginali alvo incorporari dispensavit. Ergo si tunc licuit hominem sine homine nasci, cur non licuit hominem sine homine per Mariam virginem procreari? Quoniam sicut Adam ex terra virgine figuratus est, ita et Christus ex virgine natus agnoscitur. Ibi tunc flatus Dei de terra vivum hominem surgere fecit ad vitam: hic mundo Spiritus sanctus de Maria virgine Christum hominem figuravit, in quo Deus ad reparationem hominis habitaret. Adam enim ibi tunc nascitur; hic renovatur et resuscitatur in Christo. Fuit ergo similis reparatio, quomodo fuit et hominis creatio. Denique sicut tunc in alvo terrae Salvator Adae membra composuit; sic etiam nunc in virginis alvo Christus sua membra composuit. O grandis patientia Salvatoris; exspectat nasci sua membra quae fecit! Sed ideo ille voluit nasci, ut nos iterum viveremus. Deus latebat in homine: humiliata est virtus, ut pietas augeretur; et quod ad laudem nominis ejus pertinet, visa est potestas minus velle quam possit. Humiliavit se ut homo: nec horruit Deus hominem induere, quem ad suam Patrisque imaginem figuravit, unde libens Dei Filius voluit hoc esse quod fecit. Nam ideo Deus noster Filium suum misit ad hominem liberandum, ut cui dixerat, Faciamus hominem (Gen. I, 26), ipse etiam liberator esset, qui fuerat et creator.

3. Cur Christus ex muliere. Cur per mulieres resurrexisse nuntiatur. Sed quare Deus noster nascendo per Virginem, nos sic voluit reformare ad vitam? Ut quia per mulierem in hunc mundum mors intravit, salus per Virginem redderetur. Denique et quando Christus tertia die ab inferis resurrexit, primum mulieres per angelum adorantes occurrunt: quibus ideo jubetur resurrectionem Apostolis nuntiare, ut hominibus ostenderetur, Ecce per quam cecidistis in mortem, per ipsam vobis resurrectio mortuorum nuntiatur. Mulier enim quia prior gustaverat, prior etiam resurrectionem vidisse monstratur, ut non perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret; et quae culpam nobis transfuderat, transfudit et gratiam.

4. Castitatis necessitas christianum esse cupienti. Denique [PL39.1994] Dominus noster ideo per castae virginis membra venit ad terras, ut ostenderet Deum castitatis esse auctorem. Ergo sicuti Deus noster nos suscepit in se, et nos suscipiamus Deum in nobis. Portemus ergo et nos Deum in casto corpore, quem virginis casta membra portaverunt. Christus enim magister est castitatis: et ideo qui castitatem non habet, portare Christum non potest. Sed et nos, charissimi, qui Deo credimus, ut semper Christum in corde nostro portare possimus, castos ac puros nos exhibeamus ab omni peccato; ut Christus habitare possit in nobis. Qui enim Christum non habet in se, christianus non potest dici. Nec enim ita se extollere debet unusquisque, ut christianum se nomine dicat tantum, et factis inimicum ostendat. Quomodo christianus est, qui contra Christi praecepta vivere contendit? Sed vos qui Deo servitis, et ejus praecepta custoditis, potens est vobis concedere vitam aeternam, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXVI. In Natali Domini, X

1. Utraque Christi generatio inter se comparatur. Mater Christi semper virgo, quae semper sponsa. Generatio utraque incomparabilis. Veneranda nativitas Salvatoris, qui natus in carne est, humilitatis est instrumentum, pietatis mysterium, et aeternae spei remedium manifestum. Hac die est natus ex virgine matre, qui ante saecula aeternus est genitus ex Deo Patre. In illa nativitate ex impassibili nascitur Genitore; in ista ex incorrupta natus est virgine. Illam solus Pater scivit ipse qui genuit; hanc in se sola Virgo et mater intemerata cognovit, quae virum in concipiendo non pertulit. In Patre impassibilitas, in matre incorruptibilitas; in Patre perpetua divinitas, in matre aeterna virginitas. Sic enim ad eam Dominus loquitur per prophetam, Et desponsabo te mihi in aeternum (Osee. II, 19). Semper ergo virgo est, quae semper sponsa est: et quae vocabulo sponsae non caruit, in aeternum virgo permansit. Et desponsabo te, inquit, mihi in aeternum; quia quae sponsa aeterna dicitur, aeterna virgo probatur. Ex Patre invisibiliter, ex matre visibiliter; sed incomparabiliter ex Patre, atque incomparabiliter ex matre: quia incorruptibiliter in illa nativitate Patrem Deum habet sine homine matre; in ista matrem habet virginem, sed hominem non habet patrem. In illa coaeternus est Patris, et coaeternus auctoris: in ista filius est virginis, et auctor est matris. Ipse enim formavit uterum qui descendit in uterum; exivit de utero, et non corrupit uterum: ut qui Deum Patrem habet in coelis, virginem matrem haberet in terris. In illo sine tempore genitus, in ista in fine temporum natus. In illo nascitur sine fine, in ista concipitur sine semine. In illo sine initio generationis, in ista sub conditione Legis et carnis. In illo invisibilis Deus, in ista visibilis homo per corpus: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). In illo impassibilis, in ista mortalis. In illo excelsissimus, in ista subjectus: subjectus siquidem injuriis passionis et mortis; mortis autem crucis (Philipp. II, 8). Sed per haec omnia est gloriosus in coelis, qui victor in omnibus invenitur in terris.

2. Diei Natalis Christi praerogativa. Resurrectionis Christi dies idem qui conceptionis. Elegit sibi in qua nasceretur diem, qui fecit omnem diem, et non sine gratia praelationis caeteris est diebus habendus hic dies, in quo Deus in hominem [PL39.1995] docetur fuisse promotus. Denique ex hodierno dies accepit incrementum, et augmenta sumit cursus sui, qui electus ad gloriam Dei noscitur. Conceptus est enim aequinoxio verno, et natus est solstitio hiberno. Et qua die est conceptus in utero Virginis, in ipsa resurrexit ab inferis cum gloria passionis. Et in conceptu tamen, et in nativitate ejus dies accepit incrementum: et nascente vera luce, lucis et diei augmentatur officium. Advertite interea, fratres, advertite dominicum sacramentum. In nativitate ejus dies proficit, in passione deficit, quia a sexta hora tenebrae factae sunt per totam terram usque ad horam nonam (Matth. XXVII, 45). Et quod imminutum est in passione, ampliatum est in resurrectione. Ecce est illud, Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3): dies nativitatis diei passionis, et dies passionis diei resurrectionis; nox nativitatis nocti passionis; et nox passionis nocti resurrectionis annuntiat verbum: illic natum, hic passum; in illa Angelorum gaudium, in ista totius mundi luctum, sed tamen omnium in resurrectione triumphum: quia in vesperum abundabit fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX, 6); vesperum passionis, quando sequebatur eum multitudo populi, et mulieres lamentabantur et plangebant; matutinum resurrectionis, quo mulieres cum gaudio a monumento currebant, et discipuli cum gaudio ad monumentum festinabant.

3. Mysterium crescentis diei in Natali Christi. Elegit ergo hunc diem sibi ad nativitatem, nobis ad felicitatem; sibi ad obsequium, nobis ad gaudium. Sic enim pastoribus Angelus praedicavit: Ecce, inquit, annuntio vobis gaudium, quod erit universae terrae. Quare? Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Luc. II, 10 et 11); ut merito a nobis hodie cantandum sit, Hic est dies quem fecit Dominus, gaudeamus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24). Crescit ecce dies cum ortu nascentis, et lucrativo proventu vel successibus momentorum: noctisque imminuto curriculo defectionem sentiunt opera tenebrarum. Die enim aeterno nascente, augmentum debuit dies temporalis accipere: non ut dies aliquid nascenti conferret, sed ut ex nascente dies praerogativam incrementi vel felicitatis acquireret, et fieret toti mundo festivus, in quo verus Deus homo natus est in carne perfectus.

4. Potentia Christi elucet in exinanitione sui. Omnis ergo hujus nativitatis schola, humilitatis est officina, patientiae massa, virtutis agonia. Primum quia voluit immensus et omnipotens Dei Filius, cujus incapabilis potentia et incomprehensibilis magnitudo coelum simul ac mundum continet, ambit, amplectitur, excedit, tanta se angustia et subtilitate contrahere, ut intra uterum Virginis clausus, et quod habebat in majestate comprimeret, et quod erat in virtute celaret: tantaque se humilitate deponeret, ut filius hominis esse vellet, qui Dei Filius nunquam esse cessaret. Sed hoc non nisi Deus posset. Intra magnitudinem enim suam se occultasse cum potens sit, non humanae infirmitatis, sed divinae virtutis est. Nemo enim hominum se potest abscondere aut celare quod nascitur: quia quanquam sit in omnibus natura mortalis, non potest tamen quisquam sibi derogare quod natus est. Deus autem noster in eo potentiam majestatis aperuit, cum se intra terminos humanae infirmitatis abscondit: ut omnipotentem se in hoc maxime sacramento monstraret, quo potestati suae subjiceret id quod per potestatem naturae coelestis omni subjectione liberum permaneret. Natus enim Deus ex Deo Patre, homo esse voluit: sed id quod Deus ante natus est, non amisit. Ita enim esse homo voluit; et ideo quod hominis fuit, non in ea qua natus est, conditione permansit. Suscepit enim ex Maria virgine hominem verum, quem per resurrectionis gloriam levavi in coelum. Humilitas ergo Christi sublimitas est corporis nostri: quia cum humiliatur Dominus, exaltatus est homo; et ita exaltatus est servus, ut in Domino simul fieret ipse qui Dominus. Hoc beatissimus [PL39.1996] Paulus probat, dicens: Qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae, secundum operationem, ut posset subjicere sibi omnia (Philipp. III, 21). Et iterum, Qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominis constitutus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Id. II, 6, etc.).

SERMO CXXVII. In Natali Domini, XI

Nativitates Domini duae. Superbia non magnitudo, sed tumor. Humilitatis necessitas. Christus unigenitus et primogenitus. Anniversaria Domini Incarnatio, et vestrae Fraternitatis tam frequens congregatio, exigit a nobis debitum sermonis officium. Itaque, fratres, affectu pio, corde devoto januam Domini pulsemus: ut et nobis tribuat fiduciam utilia dicendi, et vestrae Charitati fructum audiendi. Adjuvet itaque nos humillimos suos Salvator et magister humilitatis Dominus noster Jesus Christus, virginis filius, virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritualiter conjugatus. Hodie itaque nasci dignatus est, per quem facta sunt omnia: manens quod est, exhibens tibi quod es; manens apud Patrem in divinitate, suscepit nostram infirmitatem in humanitate. Duas namque nativitates Domini accipimus: unam divinam, alteram humanam, tamen utramque mirabilem; illam sine matre, istam sine patre: illam aeternam, ut crearet temporales; hanc temporalem, ut praestaret aeternos. Ille enim de quo dicit Joannes evangelista, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est: ille tantus, ille in forma Dei aequalis Patri, ille sine tempore fabricator temporum, ille ex nullo saeculo, ante omnia saecula, judex saeculi, factus est tam parvus, ut de femina nasceretur; sed mansit tam magnus, ut a Patre non separaretur. Praebentes ei obsequium et testimonium, tanquam lucernae venturo diei, omnes Prophetae praenuntiantes ante ipsum nascendo venerunt, post credendo adhaeserunt. Oportebat enim ut praenuntiaretur venturus, facturus miracula; quibus miraculis bene intelligentibus appareret homo parvus ad parvos, sed humilis ad superbos: parvitate sua docens hominem, ut se agnosceret parvum; ne non grandescendo se crederet magnum. Est enim superbia non magnitudo, sed tumor. Quod autem tumet, videtur magnum, sed non est sanum. Ut autem Creator generis humani istum tumorem sanaret, ipse medicus, ipse medicina, non solum medicamentum adhibens apparuit inter homines homo, offerens hominem videntibus, Deum servans credentibus. Aspectus enim humilitatis ejus sanavit infirmos; contemplatio divinitatis ejus quaerit firmos. Et dum erant homines, qui Deum viderent in homine, nec tamen spem suam ponerent in homine, qui sequi non debet: Deus sequendus erat, qui videri non poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur; Deus factus est homo. Aliquid te magnum credere debes. Sed quod [PL39.1997] Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-3, 14), eadem Sapientia quae de Deo genita est, dignata est etiam inter homines creari; ad quod pertinet illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. VIII, 22) (est enim ejus principium caput Ecclesiae, quod est Christus), hominem per quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est, via certa qua perveniremus ad Deum. Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui per superbiam lapsi sumus; sicut dictum est primae nostrae creaturae, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Hujus igitur humilitatis exemplum, id est, viae quaerendum fuit. Ipse reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7); ut crearetur homo in principio viarum ejus Verbum per quod creata sunt omnia. Quapropter unigenitus et primogenitus Dominus noster divinarum Scripturarum auctoritate praedicatur; unigenitus de Patre, primogenitus a mortuis. Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet fratres: secundum id quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes qui post ejus et per ejus primatum in gratia nascimur per adoptionem filiorum, sicut apostolica disciplina commendat. Naturalis ergo filius secundum id quod primogenitus est frater, de ipsa Patris substantia unicus natus est, id existens quod Pater est, Deus de Deo, lumen de lumine. Nos autem non lumen naturaliter sumus; sed ab illo lumine illuminamur, ut sapientia lucere possimus, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXVIII. In Natali Domini, XII

1. Reparationis nostrae remedium. Solus Christus sine peccato natus. Dominus noster Jesus Christus, fratres charissimi, qui in aeternum est cunctorum creator, hodie de matre nascendo, factus est nobis salvator. Natus est nobis hodie in tempore per voluntatem, ut nos perducat ad Patris aeternitatem. Factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum hodie factus est homo. Hodie impleta est prophetia illa, quae dicit, Rorate, coeli, desuper; et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem (Isai. XLV, 8). Factus est igitur qui fecerat, ut inveniretur qui perierat. Sic enim in Psalmis homo confitetur, Priusquam humiliarer, ego peccavi; et iterum, Erravi sicut ovis quae periit (Psal. CXVIII, 67, 176). Peccavit homo, et factus est reus: natus est homo Deus, ut liberaretur reus. Homo igitur cecidit, sed Deus descendit: cecidit homo miserabiliter, descendit Deus misericorditer; cecidit homo per superbiam, descendit Deus cum gratia. Sic namque mater Domini ab angelo audivit: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Qui natus est primo sine matre in coelis, hodie natus est sine patre in terris. O miracula! o prodigia, fratres charissimi! Naturae jura mutantur in homine: Deus nascitur, virgo sine viro gravidatur. Mox viri nesciam sermo Dei maritat: simul facta est mater et virgo; mater facta, sed incorrupta; virgo habens filium, nesciens virum; semper clausa, sed non [PL39.1998] infecunda. Solus enim sine peccato est natus, quem sine virili complexu non concupiscentia carnis, sed obedientia genuit mentis. Virgo concepit, sola vulneri nostro medicinam parere potuit, quae non ex peccati vulnere germen piae prolis emisit.

2. Christus heri et hodie. O mira exquisitaque compago! o nova et inaudita commixtio! Deus qui est et qui erat, fit; creator, creatura. Qui immensus est, capitur; divites constituens, pauper efficitur: incorporeus carne vestitur, sermo crassescit, videtur invisibilis, palpatur impalpabilis, comprehenditur incomprehensibilis, immortalis occiditur. Quem coelum et terra benedicit, in praesepio angusto collocatur. Numeratur in saeculo, qui est ante saecula. Jesus Christus heri et hodie, idem ipse et in saecula (Hebr. XIII, 8). Heri dixit propter mortalitatem; hodie, propter aeternitatem. Merito hodie locuti sunt coeli, gratulati sunt Angeli, pastores jucundati, Magi invitati, reges turbati, martyres coronati, daemones effugati. Igitur cum gaudio dicamus sanctae virgini Mariae matri Domini nostri Jesu Christi; dicamus, et non confundamur: Lacta, mater, Christum, et Dominum nostrum et cibum. Lacta panem de coelo venientem, et in praesepi positum velut piorum cibaria jumentorum. Illic enim cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3): circumcisio scilicet et praeputium, cohaerendo lapidi angulari, quorum primitiae fuerunt pastores et Magi. Lacta eum qui talem fecit te, ut et ipse fieret in te, qui tibi et munus fecunditatis attulit conceptus, et donum virginitatis non abstulit natus: qui sibi antequam nasceretur, et uterum de quo nasceretur, et civitatem in qua nasceretur, et diem in quo nasceretur, elegit, et ipse condidit quod elegit. Sic namque olim praedictum est: Mater Sion dicet, Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5).

3. Simeonis desiderium. O omnipotentia nascentis! o magnificentia de coelo ad terram descendentis! Adhuc in utero portabatur; et ex utero matris a Joanne Baptista salutabatur. In templo praesentabatur; et a Simeone sene famoso, annoso, probato, coronato agnoscebatur. Tunc cognovit, tunc adoravit, tunc dixit: Nunc, Domine, dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30). Differebatur exire de saeculo, ut videret natum per quem conditum est saeculum. Agnovit infantem senex, factus est in puero puer. Innovatus est in aetate, qui plenus erat pietate. Simeon senex ferebat Christum infantem; Christus regebat Simeonis senectutem. Dictum ei fuerat a Domino quod non gustaret mortem, nisi videret Christum Domini natum. Natus est Christus; et impletum est desiderium senis in mundi ipsius senectute. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum in veteratum invenit. In isto quidem saeculo diu esse nolebat; et Christum in hoc saeculo videre cupiebat, cantans cum propheta, et dicens: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8). Denique ut noveritis ita esse istius laetitiam, conclusit dicens: Nunc dimittis servum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum.

4. Testimonia nativitatis Christi. Prophetae cecinerunt Conditorem coeli et terrae in terra cum hominibus futurum: angelus nuntiavit Creatorem carnis et spiritus in carne venturum: salutavit Joannes ex utero in utero Salvatorem: Simeon senex Deum agnovit infantem, Anna vidua virginem matrem. Haec sunt testimonia nativitatis tuae, Domine Jesu, antequam tibi substernerentur fluctus maris calcanti, cederent imperanti; antequam ventus te jubente siluisset, mortuus te vocante resurrexisset, sol te moriente palluisset, terra te resurgente tremuisset, coelum te ascendente patuisset. Adhuc enim in manibus matris portabaris; et [PL39.1999] jam Dominus orbis cognoscebaris.

5. Christus ubique pulcher. Ubique enim Christus Dominus pulcher occurrebat: pulcher in coelis, pulcher in terris; pulcher in Patre Verbum, pulcher in matre caro et Verbum; pulcher in utero Virginis, ubi non amisit divinitatem, cum suscepit humanitatem: quia cum hic esset, cum manibus portaretur, locuti sunt coeli, gavisi sunt Angeli, Magos stella direxit. Adoratus est in praesepio cibaria mansuetorum; adoratus est in templo puer Christus a sene Simeone, gestatus est in ulnis, a quo ipse regebatur. Pulcher ergo Christus in miraculis; in flagellis, in sermonibus, in verberibus pulcher; non curans mortem, et mortuos suscitans; pulcher in ligno, pulcher in coelo, pulcher et in sepulcro. Quis igitur, fratres charissimi, non adoret primum et novissimum, initium et finem, α et ω (Apoc. XXII, 13)? quis, inquam, non adoret per quem aspiravit dies, effugatae sunt umbrae?

6. Christus quid a nobis mercatus, quid reddidit. Natus est imperator, ut absolveretur peccator. Sic enim scriptum est: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Dominus enim Jesus Christus per carnem quam suscepit, tribuit nobis magnam spem, magnam consolationem, magnam gratiam. Natus est, quod non noveramus: lactatus est a matre, suxit quod noveramus. Mercatus est a nobis quod hic abundat, nasci et mori. Resurgere, et in aeternum vivere, non hic erat. Invenit hic viles merces terrenas, et terrestribus attulit peregrinas et coelestes. Si expavescis, o quisquis es auditor, mortem Christi; ama resurrectionem Christi. Multi quidem contempserunt humilem Christum, et non pervenerunt usque ad altitudinem Christi. Qui autem adoraverunt humilem, invenerunt excelsum.

7. Legis figura, baculus Elisaei. Fidei christianae fundamentum. Audiunt Judaei, et dicunt, Noster est Christus. O Judaei caeci, si vestrum agnovistis, quare occidistis? Dominus quidem suscepit circumcisionem, ablaturus ipsam circumcisionem: suscepit umbram, daturus lucem; suscepit figuram, impleturus veritatem. Ipse quidem vobis Legem dedit; sed in qua fuit Elisaeus, quando resuscitavit mortuum filium cujusdam religiosae, in ea figura data est Lex. Hoc factum est. Nuntiatus est Elisaeo mortuus infans: dedit servo suo baculum, et ait illi: Vade, inquit, et pone baculum super puerum, et reviviscet (IV Reg. IV, 29). Accepit servus baculum, posuit super puerum; et non resurrexit. Propterea Judaei Legem accipere potuerunt, vivere in illa non potuerunt. O tu, Judaee, audi Legem mutatam, si vis mutari; si non vis mutari, in vetustate habes damnari: noli amare veterem tunicam. Pater tuus crucifixit Christum; tu odisti: ille manu, tu corde; ambo facinus implestis. Displiceat tibi quod fecit pater tuus; audi quod dicit Dominus tuus: Pater, inquit, in me manens, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar, et scio quia mandatum ejus vita aeterna est (Joan. XII, 49, 50). Si mandatum Patris vita aeterna est, si Verbum Patris est vita aeterna; qui loquebatur erat vita aeterna. Non ergo fecit aliquid a se, quia non est a se. Sed a quo est? A Patre. Pater enim Deus, sed non de Deo: Filius autem Deus, sed de Deo: ideo Filius, quia de Deo genitus est, et semper Filius, sine initio genitus, et tamen genitus. Et quomodo hoc intelligatur, audire exspectatis a me: audite prophetam per me, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Et tamen multa diximus de ejus generatione, sed de ea quae de matre est. Caeterum quomodo natus est de Patre in coelo, quis potest explicare? quis potest enarrare vel investigare? Teneamus nos ad istam humanam nativitatem, per quam nobis Deus donavit gratiam. Gratia, inquam, donata, non merces reddita; quia qui creavit, sanat. Per ipsam levat ruentem, per ipsam curat aegrotantem, per ipsam coronat vincentem. Ipsa est fides, ipsa est veritas, hoc est christianae fidei fundamentum, quia unus homo per quem ruina, alius homo Christus per quem structura. Cecidit qui non mansit; erigit qui non cecidit. Ruit ille, [PL39.2000] quia dimisit manentem; manens Christus in Patre descendit ad jacentem.

8. Generatio Christi divina. Ipse puer parvulus ex semine Israel, et ipse nobiscum Deus Emmanuel. Quae est illa nostri generatio Salvatoris, qua gignenti Patri coaeternus est; quando hanc generationem ex virgine mundus expavit, quam pia fides agnovit et tenuit, infidelitas autem irrisit, superbia timuit superata? Quaenam est illa generatio, qua in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); vel quod est hoc Verbum quod dicturus antea non silebat, quo dicto non siluit qui dicebat? Quod est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempora; Verbum quod labia nullius aperuit coeptum, vel clausit finitum; Verbum quod initium non habet ex ore loquentium, et aperit ora mutorum; Verbum quod linguis gentium disertis non fit, et linguas infantium disertas facit? Quaenam est, inquam, illa generatio, cui pater moriendo non cedit; quia non eam vivendo praecedit, aliena ab omnibus locorum temporumque intervallis, ab omni distentione spatiorum, quam vel in diebus vel in corporibus sentire consuevimus?

9. Hanc meditanti elevanda mens super omnia creata. In tantum quis longe est a Deo, in quantum dissimilis. Levemus ad eum, quantum ipso adjuvante possumus, animas nostras, si quomodo capere valeamus, et natum non praevenientem qui gignit, et gignendo non subsequentem qui gignitur; Patrem et Filium nec pariter patres, nec pariter filios, et pariter aeternos: non utrumque generantem, nec utrumque nascentem; sed alterum sine altero non viventem: et Patrem sempiternum genuisse, et Filium sempiternum natum esse. Cogitemus, si valemus; si non valemus, credamus. Non est hic quod dicere volumus; sed tamen non longe positum est ab unoquoque nostrum: In illo enim vivimus, et movemur et sumus (Act. XVII, 28). Transcendamus carnem nostram, in qua parentes ante filios vivunt: quia ut filios possent generare, creverunt; et filiis crescentibus jam senescunt. Nondum natis filiis parentes vixerunt; quia et parentibus mortuis filii victuri sunt. Transcendamus et animas nostras, pariunt et ipsae aliquid cogitando, quod secum habent sciendo; sed possunt amittere obliviscendo, quia et non habebant antea nascendo. Cuncta corporalia et temporalia et mutabilia transcendamus; ut videamus super omnia, per quem facta sunt omnia. Ascensus noster in corde est, quia et illud quo ascendimus prope est; longe autem ab illo sumus, in quantum dissimiles sumus. Ascendit ergo ad eum sua similitudo, quam in nobis et fecit et refecit: quia nondum perfecte palpitat infirmus aspectus, et ineffabilem candorem lucis aeternae non potest intueri. Cujus ergo fulgorem mentis acies nondum capit, Generationem ejus quis enarrabit? Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Hanc ergo generationem, cujus hodiernum celebramus diem, hanc in qua dignatus est venire per Israel, et fieri Emmanuel nobiscum Deus in carnis infirmitate, non nobiscum in cordis iniquitate, accedens ad nos per id quod assumpsit ex nostro, et liberans nos per id quod mansit in suo (visitavit quippe Dominus servos suos per mortalem infirmitatem; ut eos liberos faceret per incommutabilem) veritatem: hanc ergo generationem, cujus utcumque capax est humana fragilitas, non illam quae sine tempore manet, sine matre super omnia, sed istam quae in tempore facta est sine patre inter omnia; hunc virginis filium et virginum sponsum, de incorrupta matre nascentem, et incorruptibili veritate fetantem laudemus, amemus, adoremus: ut in ejus misericordia de astutia victa diaboli triumphemus. Veniamus ad eum credendo, proficiamus gratias agendo, agnoscamus perseverando. Veniamus ad illum, et inter nos concordemus. Quare de ejus nativitate litigamus? An ut medicum vocantem non audiamus? O infelix infirmitas! Venit ad aegrotum medicus, et litibus vacat aegrotus. Celebremus ergo Natalem Domini, [PL39.2001] fratres charissimi, adventum Dei et hominis celebremus; ut nos ad Deum revertamur. Igitur diem festum celebremus, non humanae devotionis, sed divinae dignationis; non infirmitatis, sed aeternitatis; non formationis, sed reformationis Domini nostri Jesu Christi: qui cum Patre et Spiritu sancto, etc.

SERMO CXXIX. De Calendis Januariis, I

1. Janus quis fuerit. Idololatriae origo. Unde Jano duae facies. Superstitio calendarum januariarum. Dies calendarum istarum, fratres charissimi, quas Januarias vocant, a quodam Jano homine perdito ac sacrilego nomen accepit. Janus autem iste dux quidam et princeps hominum Paganorum fuit: quem imperiti homines et rustici dum quasi regem metuunt, colere velut Deum coeperunt; detulerunt enim ei illicitum honorem, dum in eo expavescunt regiam potestatem. Homines quippe stulti et ignorantes Deum, illos tunc maxime deos existimabant, quos inter homines sublimiores esse cernebant. Ac sic factum est ut unius veri Dei cultus ad multa deorum vel potius daemoniorum nomina transferretur. Diem ergo calendarum hodiernarum de nomine Jani, sicut jam dictum est, nuncuparunt: atque ut ei homini divinos honores conferre cupiebant, et finem unius anni et alterius initium deputarunt. Et quia apud illos januariae calendae unum annum implere, et alterum incipere dicebantur, istum Janum quasi in principio ac termino posuerunt, ut unum annum implere, alterum incipere diceretur. Et hinc est, quod Idolorum cultores ipsi Jano duas facies figurarunt; unam ante ipsum, alteram post ipsum; unam quae praeteritum annum videretur aspicere, alteram quae futurum: ac sic homines insipientes duas ei facies deputando, dum eum deum facere cupiunt, monstrum esse fecerunt. Voluerunt in deo suo esse praecipuum Pagani homines, quod est etiam in pecudibus monstruosum. Et ideo optima erroris sui declaratione atque indicio, dum eum religiosa vanitate magnum deum videri volunt, daemonium publicarunt.

2. Cervulum facientes. Viri feminas induentes. Hinc itaque est quod istis diebus Pagani homines perverso omnium rerum ordine obscenis deformitatibus teguntur; ut tales utique se faciant qui colunt, qualis est iste qui colitur. In istis enim diebus miseri homines, et, quod pejus est, aliqui baptizati, sumunt formas adulteras, species monstruosas, in quibus quidem sunt quae primum pudenda, aut potius dolenda sunt. Quis enim sapiens poterit credere, inveniri aliquos sanae mentis qui cervulum facientes, in ferarum se velint habitum commutare? Alii vestiuntur pellibus pecudum; alii assumunt capita bestiarum, gaudentes et exsultantes, si taliter se in ferinas species transformaverint, ut homines non esse videantur. Ex quo indicant ac probant, non tam se habitum belluinum [PL39.2002] habere, quam sensum. Nam quamvis diversorum similitudinem animalium exprimere in se velint; certum est tamen, in his magis cor pecudum esse, quam formam. Jam vero illud quale et quam turpe est, quod viri nati, tunicis muliebribus vestiuntur, et turpissima demum demutatione puellaribus figuris virile robur effeminant, non erubescentes tunicis muliebribus inserere militares lacertos: barbatas facies praeferunt, et videri feminae volunt. Et merito virilem jam fortitudinem non habent, qui in mulieris habitum transierunt. Justo enim judicio Dei evenisse credendum est, ut militarem virtutem amitterent, qui feminarum se specie deformassent.

3. Superstitiones aliae. Strenae. Et quia Deus placatus vobis inspirare dignatus est, ut pro amore fidei, ista miserabilis consuetudo de hac civitate in integrum tolleretur; rogo vos, fratres charissimi, ut vobis non sufficiat quod ipsi hoc malum, Deo donante, non facitis: sed ubicumque alibi fieri videritis, arguite, castigate, corripite, et vestro salubri consilio de isto miserabili sacrilegio stultos homines removete. Et ut ad integrum vos divinae misericordiae consecretis, etiam illas alias observationes, velut diaboli venena respuite, quas, quod pejus est, plures in populo christiano observare non erubescunt. Sunt enim qui calendis januariis auguria observant, ut focum de domo sua, vel aliud quodcumque beneficium, cuicumque petenti non tribuant. Diabolicas etiam strenas, et ab aliis accipiunt, et ipsi aliis tradunt. Aliqui etiam rustici, mensulas in ista nocte quae praeteriit, plenas multis rebus, quae ad manducandum sunt necessariae, componentes, tota nocte sic compositas esse volunt, credentes quod hoc illis calendae januariae praestare possint, ut per totum annum convivia illorum in tali abundantia perseverent. Et quia, sicut scriptum est, Modicum fermentum totam massam corrumpit (Galat. V, 9), etiam ista, et alia his similia, quae longum est dicere, quae ab imperitis aut parva, aut nulla peccata creduntur; a vestris ordinate familiis removeri: et hoc praecipite, ut sic calendas istas colant, quomodo aliorum mensium colere solent. Qui enim aliquid de Paganorum consuetudine in istis diebus observare voluerint, timendum est ne eis nomen christianum prodesse non possit.

4. Jejunium olim indictum in calendis januariis. Personati homines non aspiciendi. Et ideo sancti antiqui patres nostri considerantes maximam partem hominum diebus istis gulae vel luxuriae deservire, et ebrietatibus et sacrilegis saltationibus insanire, statuerunt in universum mundum, ut per omnes Ecclesias publicum indiceretur jejunium. Ut agnoscerent miseri homines in tantum se male facere, ut pro illorum peccatis necesse esset omnibus Ecclesiis jejunare. Jejunemus ergo, fratres charissimi, in istis diebus; et cum vera et perfecta charitate stultitiam miserorum hominum lugeamus, ut vel sic intelligant malum suum, dum pro se viderint publicum observari jejunium. Neque enim desperandum est, quod illos Deus possit nostra oratione vel castigatione corrigere, qui per apostolum suum ineffabili pietate promisit dicens, Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jacobi. V, 20). Qui etiam in istis calendis stultis hominibus luxuriose ludentibus aliquam humanitatem impenderit, peccati eorum participem se esse non dubitet. Nam qui de salute animae suae feliciter [PL39.2003] cogitat, magis de illis dolere debet vel flere, quam cum illis vel de illis ad infelicem risum suum animum relaxare. Vos vero, fratres, qui Deo propitio quotidie clamare consuevistis, Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15); et iterum, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis (Psal. CXXII, 1): non oportet ut oculi vestri, qui assidue in ecclesia vigilantes ad Deum sanctificantur, videndo luxuriam stultorum hominum, polluantur. Magis dedignari debetis atque despicere opera diaboli; ut in vobis integra permaneat charitas Christi. Clamate ergo cum propheta, dicentes, Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Psal. CXVIII, 37): timentes illud quod ait Apostolus, Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum (I Cor. X, 20 et 21). Sed credo de Dei misericordia, quod ita per vestram castigationem illorum stultitia corrigenda est, ut non solum pro vobis, sed etiam pro illorum correctione qui vestro exemplo proficient, duplicia vobis a Domino praemia repensentur: praestante ipso Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXX. De Calendis Januariis, II

1. Peccatorum omnium fontes superbia et error. Error. Quomodo in superbiam transeat. Larvatorum dementia. Quomodo iis daemon dominetur. Omne peccatum, fratres charissimi, aut per superbiam, aut per errorem diabolus intromittit: errorem per ignorantiam, per contemptum superbiam. Istae duae res sunt origines omnium peccatorum. Error est quasi levius crimen, ut est appetitio voluptatum, intemperans gula, procacis joci turpis laetitia, spectaculi ambitus, facilis lingua, incogitata et inordinata praesumptio: error etiam est inutilis observatio augurum, cultus dierum antiquae superstitionis, inquisitio futurorum. Sed haec in superbiam transeunt, cum cognita sine emendatione permanserint. Sic enim fit ut stultae laetitiae causa, dum observantur calendarum dies aut aliarum superstitionum vanitas, per licentiam ebrietatis et ludorum turpem cantum, velut ad sacrificia sua daemones invitentur. Illorum est enim suave sacrificium, cum aut dicitur a nobis aliquid, aut fit, quo honestas, quae est amica justitiae, improbis actibus violata discedat. Quid enim est tam demens quam virilem sexum in formam mulieris, turpi habitu commutare? Quid tam demens quam deformare faciem, et vultus induere, quos ipsi etiam daemones expavescunt? Quid tam demens quam incompositis motibus et impudicis carminibus vitiorum laudes inverecunda delectatione cantare? indui ferino habitu, et capreae aut cervo similem fieri, ut homo ad imaginem Dei et similitudinem factus sacrificium daemonum fiat? Per haec ille malorum artifex se intromittit, ut captis paulatim per ludorum similitudinem mentibus dominetur. Ergo cum haec quae supra dicta sunt, convaluerint, superbia Deo inimica succedit: haec per negligentiam [PL39.2004] religionis et contemptum timoris Dei, contentiones etiam adversus sanctas Scripturas primitus intromittit, deinde ambitione furens, vanitate tumens, inhonesta appetens, honesta despiciens, elationis spiritu in naufragia morum, velut quaedam immoderata turbinis procella grassatur. Hinc invidia malorum omnium radix, quae alieno profectu velut propriis malis uritur, inesxtinguibili flamma, velut futurus gehennae ignis, viventium animas jam nunc secreto ardore consumit, mordacibus curis angit. Quid enim illo esse miserius potest, quem infelicem facit aliena felicitas? Aut ubi remedium inveniat, qui non solum suo malo, sed alieno bono miser est? Hinc ira, quae semper est inimica consilio, foveam in quam cadat, et laqueos quibus ipsa capiatur, innectit.

2. Tales coercendi. Vos vero, fratres charissimi, quibus Deus honestos et sobrios mores donare dignatus est, sanctam conversationem quam divino munere percepistis, vicinis, vel familiis vestris assidua castigatione transfundite, et nolite eis permittere verba turpia aut cantica luxuriosa proferre: quia in illum redundat omne peccatum, qui non vult peccantes prohibere, cum possit. Quicumque ergo in calendis januariis quibuscumque miseris hominibus sacrilego ritu insanientibus, potius quam ludentibus, aliquam humanitatem dederint, non hominibus, sed daemonibus se dedisse cognoscant. Et ideo si in peccatis eorum participes esse non vultis, cervulum sive juvencam, aut alia quaelibet portenta, ante domos vestras venire non permittatis: sed castigate potius atque corripite, et si potestis, etiam cum severitate distringite; ut de vestra salute, et de aliorum correctione duplicem mercedem possitis, Deo remunerante, percipere. Rogo autem vos, fratres dilectissimi, ut quia de fide et de honestate morum vestrorum, Deo propitiante, confidimus, non vobis sufficiat, quod ipsi boni estis; sed, sicut jam supra suggessi, studete ut per vestram admonitionem aliorum etiam negligentias corrigatis; ut non solum de sancta vestra conversatione, sed etiam de aliorum correctione aeterna praemia capiatis. Admonete ergo familias vestras ut infelicium Paganorum sacrilegas consuetudines non observent.

3. Strenae. Jejunandum in calendis januariis. Sunt enim aliqui, quod pejus est, quos ita observatio inimica subvertit, ut in diem calendarum si forte aut vicinis au peregrinantibus opus sit, etiam focum dare dissimulent. Multi praeterea strenas et ipsi offerre, et ab aliis accipere solent. Ante omnia, fratres, ad confundendam Paganorum carnalem et luxuriosam laetitiam, exceptis illis qui prae infirmitate abstinere non praevalent, omnes auxiliante Deo jejunemus; et pro illis miseris qui calendas istas, pro gula et ebrietate, sacrilega consuetudine colunt, Deo, quantum possumus, supplicemus. Et dum ea quae ipsi faciunt exhorrescimus, insuper et pro illis oramus; et de nostra benignitate et de illorum correctione dupliciter, donante Deo, gaudeamus. Propitio Deo, fratres dilectissimi, ita nos pro salute animae vestrae fideliter ac libenter auditis, ut nobis libere et cum omni fiducia ea quae saluti vestrae novimus esse necessaria, studeamus cum charitate suggerere, et quid agere vel quid vitare debeatis ostendere. Et ideo, rogo vos, fratres, ut quia, Deo inspirante, antiquam Paganorum consuetudinem religionis affectu ipsi despicitis, alios quoscumque observare videritis, cum charitate et mansuetudine castigetis.

4. Vanus honor Planetis delatus. Unde, dies planetarum nomine dicti. Prima eorum nuncupatio. Talis appellatio resumenda. Nonnulli enim in haec mala labuntur, ut diligenter observent, qua die in itinere exeant, honorem praestantes, aut Soli, aut Lunae, aut Marti, aut Mercurio, aut Jovi, aut Veneri, aut Saturno. Nescientes miseri, quia si se per poenitentiam non emendaverint, [PL39.2005] cum illis partem habebunt in inferno, quibus vanum honorem impendere videntur in mundo. Ante omnia, fratres, universa ista sacrilegia fugite, et tanquam diaboli mortifera venena vitate. Et solem enim et lunam Deus pro nobis et nobis profutura constituit, non ut ista duo luminaria quasi deos colamus; sed illi qui ea nobis dedit, quantas possumus gratias referamus. Mercurius enim homo fuit miserabilis, avarus, crudelis, impius et superbus. Venus autem meretrix fuit impudicissima. Et ista monstruosa portenta, id est, et Mars, et Mercurius et Jovis et Venus et Saturnus eo tempore dicuntur nati, quo filii Israel erant in Aegypto. Si tunc nati sunt, utique dies isti, qui illorum nominibus appellantur, illo tempore jam erant; et secundum quod Deus instituerat, sic nomen habebant, id est prima et secunda, et tertia, et quarta, et quinta, et sexta feria: sed miseri homines et imperiti qui istos sordidissimos et impiissimos homines, ut supra diximus, timendo potius, quam amando colebant, pro illorum sacrilego cultu, quasi in honore ipsorum, totius septimanae dies singulis eorum nominibus consecrarunt; ut quorum sacrilegia venerabantur in corde, eorum nomina frequentius habere viderentur in ore. Nos vero, fratres, qui non in hominibus perditis atque sacrilegis, sed in Deo vivo et vero spem habere cognoscimur, nullum diem daemonum appellatione dignum esse judicemus, neque observemus qua die itinere proficisci debeamus, sed etiam ipsa sordidissima nomina dedignemur ex ore proferre, et nunquam dicamus diem Martis, diem Mercurii, diem Jovis; sed primam, et secundam, vel tertiam feriam, secundum quod scriptum est, nominemus. De his etiam nominibus et vestras familias admonete. Tunc enim in vobis perfecta animae sanitas permanebit, si per vestram admonitionem ad eos qui multis peccatis vulnerati sunt, medicamentum spirituale pervenerit. Unde non solum illos qui vestri sunt, frequenter cum severitate corripite; sed etiam extraneos cum charitate jugiter admonete, ut vobis pius et misericors Dominus, non solum pro vestra, sed etiam pro aliorum salute aeterna praemia retribuat, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXXI. In Epiphania Domini, I

1. Stella singularis. Christum non indicavit, sed ut quaereretur excitavit. Sicut dies hodiernus anniversario reditu commonet nos, quod Dominum nostrum Jesum adoraverunt Magi, tanquam primitiae Gentium: ita huic solemnitati de isto tanto mysterio noster etiam sermo debetur. Unde vestram commoneo Charitatem, recentem diem pristinum recolite, quo Dominus natus est: et huic hodiernum adjungite, quo a Magis adoratus est. Nec eis stella loqui potuit, cujus esset, vel cujus excellentiam praesignaret: novum tamen et singulare sidus effulsit, atque illos etiam qui solent sidera diligenter intueri, novo miraculo exterruit. Nunquam enim tali stella quisquam est significatus; quia nunquam talis est natus. Verumtamen quis esset, ubi esset, quorum rex esset, sidus illud, etsi tacebat, lucebat. Sed quaerentia Deus et pulsantia corda non fraudans, alio modo sine dubio petentibus revelavit, quod [PL39.2006] stella indicare non potuit. Quem modum quidem Scriptura non dicit, sed intelligendum prudentibus dereliquit: atque in ipsa narratione, unde hoc intelligere possimus, ostendit.

2. Tum alia revelatio manifestavit. Cum enim Bethlehem civitas, secundum Scripturas, a Judaeis commemorata esset ubi Christum nasci oporteret; quia domus latebat ubi Dei Verbum infans jacebat, eadem stella Magos perduxit ad domum, sub cujus tecto erat qui fecerat mundum, et quem nuntiaverat coelum; huc usque patuit praecedentis sideris fulgor. Sed ut illi ad Herodem regem Judaeorum non reverterentur, qui se velle dixerat adorare quem cupiebat occidere, per somnium leguntur admoniti. Ita quod eloqui stella non potuit, alia Deus revelatione monstravit. Sic intelligendum est, non per solam stellam, quamvis oculis suis insolita et inexperta luce fulgentem, Magos in Oriente potuisse cognoscere, quisnam esset significatione tanti sideris dignus, cujus testis ille fulgor existeret, quem clarum tanta claritas nuntiaret, ubi quaereretur quo eundum esset, ut inventus adoraretur. Sed alia nimirum revelatione divinitus indicatum est, quod luce sideris tacite signabatur. Et cum magna admiratione quaerentibus quid sibi vellet, et quo pertineret quod novum apparebat in coelo, non utique loquente ipso sidere, sed aliter intimatum est, quis descendisset de coelo, et divinitate praesidens coelo, jaceret in carne sub coelo. Tunc quippe intelligitur indicatum, cujus esset stella quae jam diu videbatur, quando natus est qui per illam significabatur.

3. Stella per biennium apparuit. Nam ferme biennio visa est mirantibus quid esset. Sed posteaquam Christo nato revelatum est Magis, jam non sidus esse mirandum; sed eum qui sidere praenuntiatus fuerat, adorandum, regemque esse Judaeorum: ab Oriente venerunt, et hodierno die adoraverunt quem ante paucos dies natum esse, atque illam stellam, quae sibi per biennium apparuerat, ejus fuisse didicerunt. Hic dicit aliquis: Illam stellam biennio apparuisse unde monstratur? Evangelii verba recolamus. Herodes nempe rex Judaeorum, cum a Magis fuisset illusus, quod in somnis moniti ad eum redire noluerunt, ne indicaretur ubi Christus fuisset inventus, a bimatu et infra occidit infantes. Hoc autem qua causa fecerit, hoc est, quare a bimatu et infra occidi parvulos jusserit, Evangelista non tacens, secundum tempus, inquit, quod exquisierat a Magis (Matth. II, 16). Ecce unde ostenditur, non tunc primum apparuisse stellam, quando natus est Christus, hoc est, ante paucissimos dies; sed biennii tempore praenuntiatione fulsisse siderea: quae tunc est cognita cujus esset, quando missi sunt adorare in terra, quem in coelo jam viderant praesignatum.

4. Quid biennali apparitione signetur. Duo dilectionis praecepta. Duo Testamenta. Duo Christi adventus. Duae hominis geneses. Si quis autem quaerit, quare per biennium praenuntians Christum stella claruerit, possunt videri duobus annis duo significata praecepta: unum dilectionis Dei, alterum proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Id. XXII, 40). Sic enim quod infinite videbatur per multa diffusum, ista est brevitate conclusum: ut hinc intelligatur dixisse propheta, Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram (Isai. X, 23); ipse igitur duobus praeceptis consummavit verbum, cujus duobus annis stella praenuntiavit adventum. Possunt in his duobus annis etiam duo intelligi Testamenta, vetus et novum. Non enim alius auctor est Legis qua terremur, et alius gratiae qua juvamur: cum ipse dixerit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46); et ipse sit sapientia Dei, de qua dictum est, Legem autem et misericordiam in lingua portat (Prov. XXXI, 26). Sed quoniam pe duos annos duo tempora significata potius accipi possunt, etiam duos Christi possumus intelligere adventus; unum humilitatis, alterum claritatis: et duas nostras geneses, quia ille per quem facta sunt omnia, utique auctor [PL39.2007] ambarum est; unam qua in carne nascimur, aliam qua in fide renascimur.

5. Judaeorum et Gentium adunatio. Exsultemus ergo, et jucundemur in eo quem panni involverant, et Angeli nuntiabant: qui in praesepi jacebat, et intra astra fulgebat: quem regem sempiternum, Gentibus adorandum, non diadematis gemma, sed coeli stella monstrabat: qui ubera sugebat, et lactentes martyres faciebat. Agnoscamus lapidem angularem, in quo duo parietes de diverso venientes, unus ex circumcisione Judaeorum, alter ex praeputio nationum, fideli osculo copulantur: Ipse est enim pax nostra, qui fecit ultraque unum. Ipse veniens, sicut audistis per Apostolum, evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II, 14, 17). Prope erant pastores; longe erant Magi: utrique agnoverunt, utrique venerunt; et secundum Isaiam prophetam, utrique in praesepi cibaria sua, tanquam bos et asinus, invenerunt (Isai. I, 3). Hos enim populos ex Judaeis et Gentibus Christus glorificatus assumpsit, primitias natus accepit. Ad nos ergo maxime hujus diei pertinet gratulatio, qui ex Gentibus venimus.

6. Munera Magorum mystica. Protulerunt Magi, quando Christum adoraverunt, aurum, thus, et myrrham (Matth. II, 11): aurum, quia regem viderunt; thus, quia Deum intellexerunt. Cognoverunt et carnem passuram; nam et myrrham protulerunt ad sepulturam. Haec illi secundum considerationem suam. A nobis autem aurum accipit, si eleemosynas faciamus; thus, si orationes fundamus; myrrham, si pro illo moriamur. Proinde quia Epiphania manifestationem verbo graeco indicat (latens quippe Magis domini infantia cupientibus adorare manifestatur indice stella), nos viam fulgentis Evangelii sequamur, et sancte adoremus cui manifesti sumus; ut quando Deus manifeste veniet, nec infans erit, quia non silebit (Psal. XLIX, 3), in dextera ejus apparere mereamur.

SERMO CXXXII. In Epiphania Domini, II

1. Hodie copulati cum Gentibus Judaei. Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi adventus in carne in ipso de Virgine rudi ejus exortu manifestari Gentibus coepit, cum ad eum adorandum Magi ab Oriente venerunt. Hic dies solemnissimus debita sanctitate est factus Ecclesiae, maxime quae crevit ex Gentibus, et angulari lapide alterum parietem structura uberiore compegit: ut ille pax nostra faceret utraque unum (Ephes. II, 14), ex circumcisione et praeputio condens Ecclesiam. Unde et lapis angularis dictus est, tanquam in se copulans ex diversitate venientes, ut commutaret utrosque in uno corpore Deo, sicut prophetica et evangelica et apostolica doctrina testatur. Nato itaque Domino ex Virgine, quem diem nuperrime celebravimus, pastores admoniti ab Angelis secundum Lucam evangelistam ad infantis Verbi praesepe venerunt (Luc. II, 9); pastores autem illi Israelitae fuerunt: ecce praesignatus est unus paries, ad angularem lapidem de circumcisione percurrens. Paucis diebus inde transactis, hodie Magi ab Oriente venisse creduntur, et illius parvuli magnitudinem cognovisse, quos Matthaeus evangelista commemorat (Matth. II, 1-12). Ecce alius paries ex praeputii desperatione concurrens nos proprie figuravit, et diem nobis festum familiari laetitia geminavit.

2. Stella ante biennium apparuit. Quid Magos ad adorandum induxerit. In coelo enim videntes ignotissimam stellam, non ante paucos dies, sed ante ferme biennium, sicut inquirenti Herodi patefecerunt (unde a bimatu et infra occidit infantes secundum tempus, ut [PL39.2008] scriptum est, quod inquisierat a Magis); hanc stellam sicut intelligitur, admirati, cujus etiam esset, consequenti revelatione nosse meruerunt, regis videlicet Judaeorum: eoque nato cum et hoc ejus gratia cognovissent, ad eum adorandum hodie occurrere potuerunt. Non utique regi Judaeorum, quales alii esse solebant, hunc tam magnum honorem longinqui alienigenae et ab eodem regno prorsus extranei a se deberi arbitrabantur; sed talem natum esse didicerant, in quo adorando se salutem quae secundum Deum est, consecuturos minime dubitarent. Neque enim aetas erat saltem cui adulatio humana serviret; non sub poplite sella regalis, non de membris purpura, non de capite diadema fulgebat: non pompa famulantium, non terror exercitus, non gloriosorum fama praeliorum hos ad eum viros ex remotis terris cum tanto voto supplicationis attraxerat. Jacebat in praesepi puer ortus recens, exiguus corpore, contemptibilis paupertate: sed magnum aliquid latebat in parvo, quod illi homines primitiae Gentium non terra portante, sed coelo narrante didicerant, ad quod tam ex longinquo tam supplices veniebant, quod intuendo non videbant, et promereri adorando cupiebant. Regina quidem Austri venerat a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: nec illa regni ejus sublimitate, sed mentis luce commota est (III Reg. X, 1; Matth. XII, 42). Verumtamen inerat in Salomone doctrina, quae verbis ejus longissime ac latissime diffamatis ad discendum potuit studiosos animos excitare: proinde illa non latentem Deum, sed loquentem hominem, non adorare venerat, sed audire. Hic autem qui donaverat illam sapientiam Salomoni, et erat virtus ac sapientia Dei, infirmitate carnis indutus, adhuc per pusillam aetatem tacebat in terris, jam per amplissimam majestatem clarebat in coelis.

3. Detestanda Herodis crudelitas, sed magis miranda stultitia Judaeorum. Quid times, Herodes? quid maligna mente turbaris? Si salutem tuam sapias, ille natus est per quem regnum Dei videas, non cui regnum hominum invideas. Quid saevis? quid occidis infantes? quid aetatem innoxiam noxius noxio gladio, insectaris? A gladio regis hujus nemo erit crudelitate, sed pietate securus. Detestanda ergo regis Herodis insania: sed magis miranda stultitia Judaeorum, propter quos judicandos dispositione divina se a conspectu Magorum Christum quaerentium parumper illa stella subtraxit. Apparuit namque, ut locum in quo puer fuerat, demonstraret. Poterat utique index etiam civitatis existere; sed quod in Bethlehem Judae Christus nasceretur, de Libris sanctis interrogati Judaei proferre debuerunt, parati ad legendum, caeci ad intelligendum, duri ad credendum. Hos ergo etiam nos in vetustate litterae dimittamus, et ex eorum adjuti codicibus, adorandum Christum cum istis alienigenis agnoscamus.

SERMO CXXXIII. In Epiphania Domini, III

1. Solemnitatis causa et ratio. Causam, dilectissimi, et rationem solemnitatis hodiernae, saepe vobis et evangelica narratio, et observantiae consuetudo patefecit: nec necesse est ita nunc quae inter Salvatoris nostri humana primordia sunt gesta, replicari ut de splendore novi sideris, de Magis, Magorumque muneribus, de saevitia Herodis, et de interfectione infantium disseramus; cum, sicut nostis, et in stellae fulgore Dei gratia, et in tribus viris vocatio Gentium, et in rege impio crudelitas Paganorum, et in occisione infantium, cunctorum martyrum forma praecesserit. Sed quia in sacratissimo die reddendum exspectationi vestrae est sacerdotalis sermonis officium, nitamur ut [PL39.2009] possumus adjuvante Spiritu Dei, et per intelligentiae semitas pervenire, ut cognoscamus sacramentum praesentis festi ad omnium fidelium tempora pertinere; nec ullo modo habeatur insolitum, quod in dispensationum ordine adoratur antiquum.

2. Incarnationis necessitas. Quamvis ergo omnis anima christiana nihil indignum debeat de Filii Dei majestate sentire, et transcensis incipientis fidei rudimentis, oporteat unumquemque ad sublimiora proficere; necesse est tamen infirmitatem mentis humanae, dum verum hominem accipit Christum, de ipsa naturae nostrae communione trepidare, et per initia vel incrementa corporea ad agnitionem unius cum Patre deitatis difficulter accedere. Sed ubi inter caligantes cogitationes radius supernae lucis refulserit, cunctantis fidei moras splendor veritatis abrumpat: ut cor liberum et a visibilibus absolutum, lumen intelligentiae tanquam ducem stellam sequatur; quia, sicut Apostolus ait, Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris est (Philipp. II, 11): ut quem venerabatur in cunis humiliter jacentem, ipsum sine differentia adoret cum Patre regnantem. Haec autem manifestatio, dilectissimi, quae haesitantium nebulas dissolvit animarum, et ita facit innotescere Dei Filium, ut de hoc quod idem est etiam hominis filius, nihil patiantur obstaculi, ad praesentis festi pertinet dignitatem. et vera est infantia Salvatoris declaratio deitatis, quando carnis sensus ab humanis ad divina transfertur; ut quos deprimunt experimenta infirmitatum, erigant signa virtutum: quia tali auxilio et natura nostra indigebat et causa, ut reparare humanum genus nec sine majestate posset humilitas, nec sine humilitate majestas.

3. Hic nemo sit securus. Jam vero cum singulorum fidelium profectibus, divinorum elucet custodia mandatorum, impleturque quod dictum est, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16); quis illic non praesentem intelligat deitatem, ubi veram videt apparere virtutem? quae utique sine Deo nulla est, nec proprietatem obtinet deitatis, nisi Spiritu sui vegetetur auctoris. Dicente enim discipulis suis Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5), dubium non est hominem bona agentem, ex Deo habere et effectum operis, et initium voluntatis. Unde et Apostolus copiosissimus fidelium cohortator, Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Et haec sanctis causa est tremendi atque metuendi, ne ipsis operibus pietatis elati deserantur ope gratiae, et remaneant in infirmitate naturae.

4. Signa inhabitationis Dei in nobis. Charitas omnium virtutum mater. Qui autem experiri cupit, an in ipso Deus habitet, de quo dicitur, Mirabilis Deus in sanctis suis (Psal. LXVII, 36); sincero examine cordis sui interiora discutiat, et sagaciter quaerat qua humilitate repugnet superbiae, qua benevolentia obluctetur invidiae, quam non capiatur adulantium linguis, quamque bonis delectetur alienis; an pro malo non cupiat malum reddere, malitque inultas oblivisci injurias, quam imaginem et similitudinem sui Conditoris amittere, qui omnes ad cognitionem sui generalibus incitans donis, pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45). Ac ne in multis laboret sollicitae discretionis inspectio, ipsam matrem virtutum omnium charitatem in secretis suae mentis inquirat: et si eam dilectioni Dei et proximi toto intentam corde repererit, ita ut etiam inimicis suis eadem velit tribui, quae sibi optat impendi; quisquis hujus modi est, Deum et rectorem et habitatorem sui esse non dubitet: quem tanto magnificentius [PL39.2010] recipit, quanto magis in se, sed in Domino gloriatur; quoniam quibus dicitur, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21); nonnisi aguntur illius spiritu, cujus reguntur imperio. Scientes igitur, dilectissimi, quod charitas Deus est, qui operatur omnia in omnibus; sectamini charitatem, ita ut in unum castae dilectionis affectum universorum fidelium corda concurrant. Transeant a nobis vana, et, ne nos occupent, constanti desiderio ad ea quae semper sunt mansura, tendamus. Sacramentum enim praesentis festi oportet in nobis esse perpetuum: quod utique sine fine celebrabitur, si in omnibus actibus nostris Dominus Christus appareat, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXXIV. In Epiphania Domini, IV

1. De Epiphaniae celebritate diversa traditio. Licet, fratres dilectissimi, de solemnitate diei hujus veterum sit diversa traditio; una tamen sanctae devotionis est fides. Et quanquam nonnulli hodie Dominum nostrum Jesum Christum stella duce venientibus ab Oriente Magis aestiment adoratum; alii autem asserant eum aquas in vina mutasse; quidam vero baptizatum illum a Joanne confirment: in omnibus Dei Filius creditur, in omnibus est nostra festivitas. Nam quod Magis, utique gentilibus, et adorare Dominum, et munera offerre conceditur, Gentium est praefigurata vocatio: quod aquae transformantur in vinum, religionis nostrae designatur arcanum: quod vero fluentis Jordanis baptizatur Jesus, aquae nostro Baptismati consecrantur. Oportet itaque, charissimi, ut aliqua nunc de ipso baptismate Sanctitati vestrae, prout Dominus donaverit, proferamus; ut simul et humilitatem Salvatoris nostri, et mysteriorum gloriam cognoscatis.

2. Joannis baptismus crimina non delebat. Christi humilitas. Praedicabat in deserto Joannes baptismum poenitentiae populo peccatori, non quo crimina commissa deleret, sed quo emendaret errantes; nam remissio peccatorum Christi gratiae servabatur. Confluebat ergo ad Jordanem, desiderio lavacri, diversorum copiosissima multitudo, quorum essent tam scelerati actus, vita tam perdita, ut eos venerabilis Baptista vipereo semini compararet. Inter hujusmodi homines ille virtutum coelestium Dominus, ille qui respicit terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32), Christus Jesus, non dedignatur humilis et quietus ad servuli sui baptismum properare. Sed quid mirum de mansuetudine Salvatoris, si se Prophetae manibus inclinavit, qui se ab inimicis suis passus est crucifigi?

3. Joannis de Christo testimonium. Quo properante ad fluvium, talem Joannes circumstantibus turbis erupit in vocem: Ecce Agnus Dei; ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29): hoc est dicere, Cessate jam, cessate a baptismo meo quo poenitentia suscipitur. Ecce Baptista per quem crimina dimittuntur: desinite ulterius a conservo vestro baptizari velle. Praesens est Dominus omnium nostrum, qui baptizat ad vitam; illum sequimini, illi credite, ab illo lavacrum salutis tota mente supplices postulate, a quo et ego ipse baptista vester cupio baptizari. Non renuit quidem Jesus testimonium vocis hujus; sed qui per ordinem vellet universa complere, nihilominus baptizari se expetit a Joanne. Et Baptista devotus baptizandi sui potentia tremefactus ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? id est, quoniam ego creatura sum, tu Creator; ego servus, tu Dominus; ego figura, tu Veritas. At Jesus ait, Sine modo; sic enim decet nos [PL39.2011] implere omnem justitiam: id est, Quid nunc ista commemoras? Propositum susceptae humilitatis implendum est. Tunc ille qui praesumere formidabat, velociter paruit praecipientis imperio.

4. Trinitatis manifestatio, Christi potentia. Baptizatur ergo Jesus non sibi, sed nobis: baptizatur, non ut purificetur aquis, sed ut aquas ipse sanctificet: baptizatur novus homo, ut novi Baptismatis constituat sacramentum. Aperti sunt, inquit, ei coeli: aestimo ut in coelestibus esset miraculum de his quae gerebantur in terris, sicut ait Scriptura, In quem concupiscunt Angeli prospicere (I Petr. I, 12). Quomodo enim poterant non mirari Virtutes coelorum et Dominationes, Cherubim et Seraphim, cum viderent Dominum sabaoth in fluvio ab homine baptizari? Ut autem Joannis attestatio etiam coelesti testimonio confirmetur, videt Spiritum sanctum corporali specie, quasi columbam descendentem, et manentem super Jesum: audit et Patrem dicentem, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 14-17). Advertite, dilectissimi fratres, quanta nobis in baptismate Domini nostri Jesu Christi patefacta sit gratia, quam subtili Sacramento Trinitas se hodie homini revelavit. Pater enim auditur in voce, Filius manifestatur in homine, Spiritus sanctus dignoscitur in columba. Quam mirifico autem mysterio Dominus noster Jesus Christus vel tactu corporis sui, vel transitu gloriae suae omnem ad momentum creaturam sanctificat, vivificat et illustrat? Aquas enim consecrat, dum baptizatur; terram sanctificat, dum sepelitur; mortuos suscitat, dum resurgit; coelestia glorificat, dum ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris.

독자 반응

각주

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1982-2011 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
작성자: Rodion Vlasov
페이지 생성일: 2026-11-22, 업데이트: 2026-11-22