1. Peccator non potest resurgere per se a peccato absque gratia. Voce consona, corde concordi, pro ipso corde nostro Dominum deprecantes diximus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Hinc pauca quae Dominus dederit, in ejus gratiam manifestabimus vobis. Psalmus [PL38.138] est poenitentis, amissam spem recuperare cupientis, lapsu suo jacentis, et Deum magnis deprecationibus urgentis, tanquam qui fuerit idoneus ad se vulnerandum, et non sit ad sanandum. Sicut enim ipsam carnem nostram percutere et vulnerare cum volumus, possumus; ut autem sanetur, medicum quaerimus; nec ita nostra potestate salvamur, ut nostra potestate sauciamur: ita ad peccandum anima sibi ipsa sufficit; ad sanandum quod peccatum laeserit, Dei medicinalem dexteram implorat. Unde dicit in alio psalmo: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. Ad hoc ait, Ego dixi, ut constitueret ante oculos voluntatem arbitriumque peccandi ex anima oriri, sibique sufficere ut perdat se; Dei autem esse quaerere, et salvum facere quod se vulneraverat. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Hinc precem fundentes dicimus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Dicat anima quae peccavit, ne plus pereat desperando, quam se perdidit delinquendo.

2. Confessio peccati necessaria, ut venia impetretur. Puniendum peccatum, aut ab ipso peccatore, aut a Deo. Excusatio peccati iniqua est et a diabolo suggeritur. Ante omnia quippe danda est opera, ne peccemus, ne quamdam familiaritatem et amicitiam cum peccato, tanquam cum serpente faciamus. Morsu quippe venenato perimit peccantem, nec tale aliquid est, cum quo facienda sit amicitia: sed si forte aut infirmum oppresserit, aut incauto subrepserit, aut errantem ceperit, aut in errores eundo deceperit, non pigeat animam confiteri, nec quaerat excusationem, sed sui accusationem. Nam et inde oravit quodam in psalmo, et ait: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea: et non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 3 et 4). Peccatum quisque suadet tibi? ante omnia recusetur. Sed persuasum est? non excusetur, sed potius accusetur. Nam et iste qui dicebat, Cor mundum crea in me, Deus, sic incoepit, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Magnam misericordiam magnus peccator implorat: magnam medicinam magnum vulnus desiderat. Ibi dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Cor mundam crea in me, Deus (Psal. L, 3, 11, 12). Avertit ergo Deus faciem suam a peccatis confitentis, et se ipsum accusantis, Deique auxilium et misericordiam deprecantis. Avertit enim faciem suam a peccatis ejus, non avertendo ab ipso. Cui enim dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele; eidem alibi dicitur, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Avertit, quando non advertit: nam si advertit, evertit. Ideo et judices in convictos reos sententiam proferentes animadvertere dicuntur. Hoc ne faciat Deus, id est, ne animadvertat, dicimus, Averte faciem tuam a peccatis meis. Ne agnoscat, ignoscat. Quomodo autem nobilem dicimus nobilem, non autem nobilem [PL38.139] dicimus ignobilem: sic noscentem noscentem, non autem noscentem ignoscentem. Tamen si vis ut ille ignoscat, tu agnosce. Impunitum non potest esse peccatum: impunitum esse non decet, non oportet, non est justum. Ergo quia impunitum non debet esse peccatum, puniatur a te, ne puniaris pro illo. Peccatum tuum judicem te habeat, non patronum. In tribunal mentis tuae ascende contra te, et reum constitue te ante te. Noli ponere te post te, ne Deus ponat te ante se. Ideo dicit in eodem psalmo, unde facillimam impetret veniam: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Tanquam dicens, Quoniam ante me est, ne sit ante te; et quia ego agnosco, tu ignosce. Ergo peccatum aut a te punitur, aut a Deo: sed a te sine te, a Deo tecum. Te ergo habeat punitorem, ut tu Deum habeas defensorem. Dic: Ego feci. Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ego, inquit, dixi. Ego non quaero ad excusationem peccati, quis de me peccaverit, aut quis me peccare compulerit. Non dico, Fortuna fecit. Non dico, Fatum hoc voluit. Postremo non dico, Diabolus fecit. Nam et ipse diabolus suadendi habet potestatem, postremo terrendi; graves etiam, si permissus fuerit, molestias inferendi: a Domino deprecanda virtus est, ne illecebrosa capiant, aut ne dura confringant. Donet nobis contra illecebras et minas inimici, duas virtutes, continere et sustinere: continere libidines, ne prospera capiant; sustinere terrores, ne adversa confringant. Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det (Sap. VIII, 21). Hinc ergo dicebat, Cor mundum crea in me, Deus; et, Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). Neminem ergo quaeras accusare, ne accusatorem invenias, a quo te non possis defendere. Nam et ipse inimicus noster diabolus quando accusatur, gaudet: et vult omnino ut accuses illum; vult ipse ut a te ferat qualem volueris criminationem, cum tu perdas confessionem. Contra hujus astutiam exclamat ille, Ego dixi, Domine. Sine causa mihi insidiatur inimicus; novi astutias ejus: captat linguam meam, vult ut dicam, Diabolus fecit. Ego dixi, Domine. His ergo versutiis seducit animas, et a medicina confessionis avertit; aut persuadens eis ut se excusent, et quaerant quos accusent; aut persuadens eis, quia jam peccaverunt, ut nunc desperent, et omnino se ad veniam posse pertinere non arbitrentur; aut persuadens eis, quia cito Deus totum ignoscit, ut sese homo non corrigat.

3. Et desperatio et spes impoenitentiae ac perditionis causa. Videte quanta sint, adversus quae vigilare debeat cor poenitentis. Ne se excusando alterum accuset, veniat ei in mentem, Ego, dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ne desperando pereat, ut quoniam peccavit, et graviter peccavit, putet se jam non posse sanari; et donet se [PL38.140] libidinibus, trahendum omnibus cupiditatibus. Facit quidquid libet, quamvis non liceat. Et si non facit, ibi non facit, ubi homines timet. Omnino animo quodam gladiatorio, quoniam vitam desperat, quidquid potest facere ad satiandam cupiditatem et libidinem suam facit, tanquam devotus ad victimam. Tales desperatione pereunt. Contra istos pro his, id est contra tales cogitationes eorum, vigilans Scriptura dixit: In quacumque die conversus fuerit iniquus, et fecerit justitiam, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 21, et XXXIII, 14, 15). Rursus recreata anima, si his verbis crediderit, a desperationis malo, inveniet aliam foveam, ut quae desperatione perire non potuit, spe pereat. Et quis est qui spe pereat? Ecce qualem propono, qui dixerit in animo suo: Jam Deus veniam promisit omnibus avertentibus se a peccatis, in quacumque hora conversi fuerint, omnes iniquitates eorum obliviscetur: ergo faciam quidquid volo; quando voluero convertam me, delebiturque quod fecero. Quid dicemus? quia non quando se converterit, curat Deus poenitentem? dimittit Deus omnia peccata praeterita? Si negamus, indulgentiae divinae contradicimus: verbis denique propheticis obviamus, divinis eloquiis repugnamus. Non est hoc fidelis dispensatoris.

4. Non differenda conversio. Omnia sua vult homo esse bona, praeter vitam. Recurrit, et dicit mihi quisquam: Dabis ergo laxamentum peccatis, ut faciant homines quidquid volunt, promissa venia, promissa impunitate cum se converterint? Laxant habenas ad peccandum: feruntur magno impetu, nullo revocante, spe desperati. Itane vero vigilaret Scriptura adversus desperantes, et non vigilaret adversus male sperantes? Audi ejus vigilias adversus malam et perversam spem: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8 et 9). Quid est ergo, maligne sperator? Si desperes, peris; si speres, peris. Ubi tibi tutus locus erit, ut ab utraque fovea te eripias, et constituas te in via recta, serviens Deo, miserans animam tuam, placens Deo? Male desperabas, audisti, In quacumque die conversus fuerit iniquus, omnes iniquitates ejus obliviscar. Male sperare coeperas, audisti, Ne tardes converti ad, Dominum, neque differas de die in diem. Undique te circumdedit providentia Dei misericorditer. Quid dicis? Promisit mihi Deus indulgentiam; quando me convertero dabit eam. Plane dabit, quando te converteris; sed quare te non convertis? Quoniam quando me convertero, dabit. Prorsus quando te converteris, dabit; sed ipsum quando quando est? Quare non hodie est, quare non cum tu me audis? quare non cum [PL38.141] clamas? quare non cum laudas? Clamor meus sit adjutor pro te: clamor tuus sit testis contra te. Quare non hodie? quare non modo? Cras, inquit; indulgentiam mihi Deus promisit. Cras tu tibi promittis? Aut si forte, si mihi legis de libro sancto, sicut indulgentiam tibi promissam esse converso, sic tibi promissum crastinum diem, differ et crastinum. Nonne hoc primo posuit in terrore medicinali, nonne cum te increparet hoc dixit, Ne differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus? Sed videlicet homo sapiens times ne plus habeas biduo bonae vitae. Si erit crastinus dies, sit et hodiernus; et biduum sit. Si enim non erit crastinus dies, hodiernus securum te inveniet: si autem erit crastinus, addetur hodierno. Tu autem cupis habere longam vitam, et non times habere malam vitam. Diu vis vivere, et male vivere. Longum malum quaeris, quare non potius longum bonum? Quid autem non bonum habere vis? Sola vita erit, quae in te mala incurrit. Qualem vestem quaeras, si interrogem te, Bonam respondes; qualem villam, Bonam; qualem conjugem, Bonam; quales filios, Bonos; qualem domum, Bonam; solam vitam malam. Et omnibus bonis tuis praeponis vitam, et inter omnia bona tua solam vis vitam malam. Nam omnia illa quae bona requirebas, vestem, domum, villam, et caetera, paratus es dare pro vita tua. Si tibi quisquam dixerit, Aut da mihi omnia bona tua, aut aufero vitam tuam: paratus es omnia bona tua dare, et illam etiam malam tenere. Quare non vis ut tibi sit bona, pro qua etiam mala das omnia bona? Ecce ablata est excusatio, adsit accusatio, ne inveniat damnatio.

Post sermonem

5. Verbum Dei ministrantes presbyteri. Exhortamur Charitatem vestram, ut impigre et vigilanter verba Dei ministrantibus presbyteris vos audire non pigeat. Dominus enim Deus noster est ipsa veritas, quam auditis per quemlibet loquatur; et nemo est major in vobis, nisi qui minor fuerit. Praeloquendum ergo nobis fuit ex more, et vos facite ex amore.

SERMO XXI. De eo quod scriptum est in Psalmo LXIII, 11, Jucundabitur justus in Domino

1. Jucundabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde. Hoc certe voce et ore cantamus. Haec verba Domino dixit et conscientia et lingua christiana, Jucundabitur justus in Domino, non in saeculo. Lux orta est justo, dicit alibi, et rectis corde jucunditas (Psal. XCVI, 11). Quaerens unde jucunditas, hic audis, Jucundabitur justus in Domino. Lux orta est justo, dicit alibi; et alibi, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Quid nobis indicitur? quid donatur? quid jubetur? quid datur? Ut jucundemur in Domino. Quis jucundabitur in ea re quam non videt? An forte videmus Dominum? Hoc in promissione detinemus: nunc autem per fidem ambulamus, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). Tunc ad speciem veniemus, quando implebitur quod item Joannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quando eum videbimus sicuti est (I Joan. III, 2). Tunc ergo magna et perfecta jucunditas, et tunc plenum gaudium, ubi jam non spes lactat, sed res nutrit. Tamen etiam nunc, antequam res ipsa veniat nobis, antequam nos ad rem ipsam veniamus, jucundemur in Domino. Neque enim parvam jucunditatem habet spes, cujus postea erit res. Et in istis temporalibus rebus, in jucunditate, non Domini, sed saeculi, nonnulli multa amant, et ad ea quae amant, nondum pervenerunt: et tamen ardor in spe currit, rem nondum tenet. Verbi gratia, amas pecuniam; non amares, si non sperares: amas uxorem, non ductam, sed adhuc ducendam; et forte ducenda amatur, ducta odio habebitur. Quare hoc? Quia talis non apparuit ducta, qualis ab animo pingebatur ducenda. Deus autem non vilescit praesens, amatur absens. Quantumcumque enim sibi humana mens exaggeraverit bonum quod Deus est, minus agit, et valde infra est; et necesse est plus inveniat adeptio, quam formabat cogitatio. Plus ergo amabimus cum viderimus, si potuerimus amare et antequam videremus. Modo ergo in spe amamus. Ideo jucundabitur, inquit, justus in Domino. Et continuo, quia nondum videt, et speravit in eo.

2. Deo nunc propinquamus humilitate et charitate. Habemus tamen primitias Spiritus, et aliunde fortasse, ei quem diligimus, propinquamus; et quod avide manducaturi et bibituri sumus, nunc, etsi renuiter, praelambimus atque gustamus. Unde hoc probamus? Neque enim Deus, quem jubemur diligere, in quo jubemur jucundari, aurum est, aut argentum est, aut terra est, aut coelum est, aut lux ista solis [PL38.143] est, aut quidquid de coelo fulget, aut quidquid de terra resplendet luce perfusum. Nullum corpus est Deus, spiritus est. Ideo, inquit, qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 22). Non in loco aliquo corporis, quia non est corpus: non tanquam in monte excelso, ut per altitudinem montis putes te propinquare Deo. Excelsus quidem est Dominus, sed humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6); humilia non longe. Certe excelsus est, et utique, si excelsa a longe cognoscit, humilia longinquius debet advertere. Si ab excelsis celsitudine sua longinquus est, ut ea a longe cognoscat; quanto magis, ait aliquis, ab humilibus ejus longe celsitudo secessit? Non ita est. Excelsus est enim Deus, et humilia respicit. Quomodo ea respicit? Prope est Dominus omnibus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Noli ergo quaerere montem altum, unde tibi vicinior esse videaris. Si extollis te, longe secedit a te: si humilias te, inclinat se ad te. Publicanus de longe stabat, et ideo Deus illi facilius propinquabat: nec oculos levare audebat ad coelum (Luc. XVIII, 13), et jam secum habebat qui fecerat coelum. Unde ergo jucundamur in Domino, si a nobis tam longe est Dominus? Ut non sit longe, et ut longe sit, tu facis. Ama, et propinquabit: ama, et habitabit. Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5 et 6). Vis videre quam si amaveris tecum sit? Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Quid longe lateque volitant phantasmata cogitationis tuae, et dicis tibi, Putas quid est Deus? putas qualis est Deus? Quidquid finxeris, non est: quidquid cogitatione comprehenderis, non est. Si enim ipse esset, cogitatione comprehendi non posset. Sed ut aliquid gustu accipias, Deus charitas est. Dicturus es mihi, Putas quid est charitas? Charitas est qua diligimus. Quid diligimus? Ineffabile bonum, bonum beneficum, bonum bonorum omnium creatorem. Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat. Non peccatum dico: nam peccatum solum ab illo non habes. Excepto peccato, ab illo habes quidquid aliud habes.

3. Peccatum ipsum non amatur, sed ipse inordinatus amor creaturae est peccatum. Non ergo, quod dixi, Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat, peccatum intelligas, et dicas: Ecce delectat me peccatum; numquid a Deo habeo peccatum? Vide primo ne forte non te delectet peccatum, sed aliud te delectet, ubi facias peccatum. Amando ergo creaturam inordinate, contra usum honestum, contra licitum, contra ipsius Creatoris legem et voluntatem amando creaturam peccas. Non ipsum peccatum amas: sed male amando quod amas, illaquearis peccato. Escam in reti appetis, et nesciens peccato vesceris; idemque sic defendis: Si peccatum est multum bibere, quare vinum instituit Dominus? Si peccatum est aurum amare, amator sum auri, non Creatoris: Creator auri Deus est; quare creavit quod [PL38.144] amare malum est? Sic caetera quae amas male, in quibus est omnis luxuria, ubi committuntur multa flagitia: attende, inspice, considera, quia omnis creatura Dei bona est, et illic peccatum non est, nisi quia male uteris. Hoc ergo audi, o homo. Dicis, quare Deus instituit quod me amare prohibet? Non ipse institueret, et non esset quod ego amarem; non institueret creaturam, quam me jubet non amare; et non esset quod amarem, et amando damnarer. Si vocem habere posset ipsa creatura, quam male amas quia nec te amas, responderet tibi: Nolles ut faceret me Deus, ne esset quod amares; nunc ergo vide quam iniquus sis, et in ipsis verbis tuis iniquissimus deprehendaris: velles ut Deus faceret te, qui est super te, et nolles faceret aliud bonum. Quod tibi fecit Deus, bonum est: sed alia sunt magna bona, alia parva bona; alia terrestria bona, alia spiritualia bona, alia temporalia bona: omnia tamen bona, quia bonus fecit bona. Ideo quodam in loco Scripturarum divinarum dicitur, Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Bonum aliquid te fecit Deus, sub se fecit aliquid inferius et sub te; sub alio es, super aliud es: noli relicto superiore bono, curvare te ad inferius bonum. Rectus esto, ut lauderis: quia laudabuntur omnes recti corde. Unde enim peccas, nisi quia inordinate tractas res quas in usum accepisti? Esto bene utens rebus inferioribus, et eris recte fruens bono superiore.

4. In eos qui creaturam Deo praeponunt. Nunc audi, et discute ipsas agnitiones tuas: et interroga te qui tractas, et res quas tractas. Ecce si in negotio tuo argentum praeponas auro, si plumbum argento, si pulverem plumbo; nonne ab omnibus sociis tuis, si forte negotiator es, dementissimus judicaberis, et ab eorum societate seduceris, dicerisque damnosus, et forte etiam toto capite sanandus? Quid aliud enim dicerent omnes socii tui, cum dixeris: Carius est argentum auro, aut melius est argentum auro? Nonne haec clamabunt: Insane, deciperis; quid pateris, quando praeponis argentum auro? Et nemo tibi dicet: Quid pateris, quando praeponis aurum Deo? Quomodo, inquit, praepono aurum Deo? Si enim per quamdam dementiam praeposuero argentum auro, ideo demens dicor, quia de duabus speciebus, quas ambas video, quas ambas intueor, quas ambas manu contrecto, praepono viliorem cariori: aurum Deo quomodo praepono? aurum video, Deum non video. Nec hinc te excusabis. Quare amas argentum? Quia carum est, quia caro valet. Quare plus aurum? Quia carius est. Argentum carum, aurum carius: Deus ipsa charitas est.

5. Fides ab omnibus, etsi forte non videtur, diligitur. Ecce aliquid dicam muneris Dei, ut citius te convincam, quomodo praeponis aurum Deo; quamvis aurum videas, Deum non videas; et ideo tibi non videaris praeponere, quia velit nemo praeponere rem quam videt ei rei quam non videt. Ecce aliquid dico. Quid tibi videtur? fides argentum est? aurum est? nummus est? pecus est? terra est? coelum est? Nihil [PL38.145] horum est, et tamen aliquid est. Non tantum aliquid est, sed magnum est aliquid. Interim non loquor de fide illa superiore, qua fidelis vocaris, accedens ad mensam Domini tui, respondens ex fide verba fidei: interim hanc submoveo paulisper. De illa fide loquar, quae vulgo etiam fides dicitur: non quam magnam tibi imperat Deus tuus, sed quam tu exigis a servo tuo. Ipsam dico, quia et ipsam imperat tibi Dominus tuus, ne cuiquam fraudem facias, fidem serves in negotio, fidem serves uxori in lecto. Et hanc tibi fidem imperat Deus tuus. Quid est fides ista? Certe eam non vides: si non vides, quare quando tibi frangitur clamas? Clamore tuo convinco quod videas. Dicebas: Quomodo aurum Deo praepono? aurum video, Deum non video. Ecce aurum vides, fidem non vides. An quod verius est, fidem vides; sed quando exigis, vides illam; quando de te exigitur, non vis eam videre? Apertis oculis clamas, Redde fidem quam promisisti: clausis oculis clamas, Nihil tibi promisi. In utroque oculos aperi. Inique, noli fidem, sed ipsam iniquitatem perdere: quod exigis redde.

6. Fides in servo honoratur. Servum tuum manumittendum manu ducis in Ecclesiam. Fit silentium, libellus tuus recitatur, aut fit desiderii tui prosecutio. Dicis te servum manumittere, quod tibi in omnibus servaverit fidem. Hoc diligis, hoc honoras, hoc donas praemio libertatis: quidquid potes, facis; facis liberum, quia non potes facere sempiternum. Deus tuus clamat ad te, et in servo tuo convincit te: dicit tibi in corde tuo, Duxisti servum tuum de domo tua ad domum meam; vis eum de domo mea liberum revocare in domum tuam: tu quare male servis in domo mea? Das illi quod potes; promitto tibi quod possum: tu facis liberum servantem tibi fidem; ego te facio sempiternum, si servaveris mihi fidem. Quid adhuc argumentaris contra me in animo tuo? Redde Domino tuo, quod laudas in servo tuo. An forte tibi tantum arrogas, ut te dignum putes, qui servum fidelem habeas, quem dicis, Comparavi; et ego non sum dignus, qui servum fidelem habeam, quem creavi? Haec tibi loquitur Dominus tuus intus, ubi non audit, nisi tu; et ipse tibi loquitur, qui vera loquitur. Quid enim hac locutione verius? Noli obsurdescere. Ecce fidem amas in servo tuo; certe non vides fidem: quare illam amas in altero, et totum quod dixi in altero, et in servo quem pecunia comparasti, non tamen quem creasti? Gemina necessitudine tecum agit Dominus tuus. Et creavit te, et comparavit te. Antequam esses, inquit tibi, feci te; cum ex te sub peccato venumdatus esses, redemi te. Ut manumittas servum tuum, frangis tabulas ejus: Deus non [PL38.146] frangit tabulas tuas. Tabulae tuae Evangelium sunt ubi est sanguis, quo comparatus es: manent, quoti die recitantur, admoneris conditionis tuae, comme moratur tibi pretium tuum.

7. Fides Deo debita a servis emptis ipsius sanguine. Si tibi servus tuus, quem manumittis, fidem non exhiberet, nec se manumissione tua dignum fidem servando faceret, et eum in aliquibus in domo tua fraudibus invenires, quid clamares? Male serve, fidem mihi non servas? Nescis quia emi te? nescis quia sanguinem meum pro te numeravi? Clamas quantum potes, et coelum invidiosis pulsas vocibus: Sanguinem meum pro te dedi, male serve. Et omnes qui audiunt: Verum dicit. Si tibi auderet respondere sic invehenti et clamanti ipse servus tuus, non erubesceres si tibi dicat: Quem, rogo te, sanguinem pro me dedisti? quando me emisti, nec saltem te phlebotomasti. Sed sanguinem tuum pecuniam tuam vocas. Tantum amas pecuniam tuam, ut eam appelles sanguinem tuum. De voce tua te convincit Dominus tuus. Vocas pecuniam tuam sanguinem tuum, et ideo exigis a servo tuo empto fidem, quia pro eo dedisti, non utique sanguinem, sed nummum, vel aurum: ego quid dederim, recolis. Tabulas tuas lege, si non recolis; lege pro te mortem Salvatoris, lanceam percussoris, pretium Redemptoris. Potest et homo vivens vena, ut dixi, percussa dare sanguinem suum, et tamen vivere: plus est quod tibi dicit Dominus tuus: non de me vivente sanguis expressus est, sanguine meo te emi; addo, Morte mea te emi. Quid habes quod dicas? Redde fidem Domino tuo, quam exigis a servo tuo. Vides aurum, vides et fidem: non exigeres, si non videres; non laudares, si non videres; non libertate donares, si non videres: sed aurum oculis carnis vides, fidem oculis cordis vides. Quanto meliores sunt cordis, tanto melius est quod vides oculis cordis. Tu autem huic fidei, quam tibi imperat Dominus tuus, praeponis aurum, et commendatum non reddis, et dicis, Nihil mihi dedisti: aut ei cui non commendasti, dicis, Redde quod tibi commendavi. Non das quod accepisti, repetis quod non dedisti. Ecce acquire, sic tolle, et exaggera tibi lutum. Quid premis, dicendo, Da, quod non commendasti; negando quod commendatum accepisti? Tolle, collige lucra damnosa: ecce arcam implesti, multum aurum acquisisti; arcam cordis discute, fidem perdidisti.

8. Redi ergo, si sensisti aliquid, si crubuisti, si quod pravum et curvum fuerat correxisti: redi, delectare in Domino, jucundare in Domino. Jucundare in iis quae jussit Dominus, ut jucunderis in Domino. Jucundare in fide, jucundare in spe, jucundare in charitate, jucundare in misericordia, jucundare in hospitalitate, jucundare [PL38.147] in castitate. Haec omnia bona sunt, thesauri interioris hominis; gemmae, non arcae tuae, sed conscientiae tuae. His ama dives esse, quas divitias nec naufragio possis amittere; unde si nudus exieris, plenus eris. Sic enim exis et rectus corde, ut lauderis, non reprehendens Dominum tuum, si quid tibi acciderit in hoc saeculo, et laudans flagellum Patris, cujus exspectas haereditatem. Fuge sub manu emendantis. Non te avertas a disciplina, quia ille qui emendat te, errare non potest. Novit quid tecum faciat qui te fecit. An forte tam imperitum putas artificem tuum, ut sciret facere te, et obliviscatur quid tecum faciat? Antequam esses, de te cogitavit: nam nisi de te cogitasset, nunquam esses. Ergo de te cogitavit antequam esses, ut esses; et jam te existentem, manentem, viventem, sibi servientem contemnet, teque despiciet? Despexit, inquis: jam oravi, non me audivit. Quid, si hoc petebas, quod malo tuo accepisses, si accepisses? Ploravi ante illum, et non mihi dedit. O puer insensate, in quo plorasti? Ut acciperes felicitatem carnalem, felicitatem temporalem, felicitatem terrenam. Quid, si ista felicitas, quam exoptabas et petebas, et pro qua plorabas, praecipitaret te? Jamdudum loquebar de servo tuo, nunc similitudinem accipe de filio tuo. Plorat ante te filius tuus parvus, ut eum leves in equum tuum: numquid audis? numquid exaudis? Durus es, an potius misericors? Quid est, dic mihi, quo consilio facis? Certe hoc consilium est charitatis, quis dubitet? Cui grandi servas totam domum, parvulum plorantem non levas in equum. Omnia quae habes, et domum et quidquid in domo, et agrum et quidquid in agro, illi servas; et tamen in equum non levas parvulum plorantem. Ploret quantum vult, tota die ploret; non exaudis, et misericordia non exaudis, et si exaudires, crudelis esses. Vide ergo, cogita hoc tibi faciat Dominus tuus, quando petis incongrua, et non accipis. Forte enim te inopia erudiet, copia corrumpet. Quaeris tu copiam corruptionis, cum necessaria fortasse sit inopia eruditionis. Dimitte Deo tuo, qui scit quid det tibi, quid tollat tibi. Nam si det tibi quod male petis, forte iratus dat. Audi exempla de Lege. Israelitas concupiscentes concupiscentias ventris et gutturis, exaudivit iratus (Exodi XVI): Paulum dicentem, Tolle a me stimulum carnis, non exaudivit propitius (II Cor. XII, 7-9).

9. Delectatio piorum in Deo amissis terrenis rebus. Ideo delectare in Domino, jucundare in Domino, non in saeculo. In Domino enim jucundabatur ille, qui cum perdidisset totam jucunditatem saeculi, remansit ei Dominus, in quo jucundaretur: remansit ei in ira simplex, perfecta et immutabilis jucunditas cordis ejus. Quae habebat possidebat, non possidebatur; a Domino autem possidebatur: illa calcabat, ex illo pendebat: ille illis subtractis quae calcabat, haesit [PL38.148] in illo in quo pendebat. Ecce enim quid sit in Domino jucundari. Dominus dedit, Dominus, vide jucunditatem, Dominus abstulit: numquid se abstulit? Quod dedit abstulit; qui dedit, se obtulit; jucundatur in Domino. Ergo, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Quare displiceat servo id quod placuit Domino? Aurum, inquit, perdidi, familiam perdidi, pecora perdidi, quidquid habui perdidi: a quo habeo, non perdidi. Perdidi quod dederat; eum non perdidi, cujus ipse sum. Delectatio mea ipse, divitiae meae ipse. Sed quare? Quia non perversus, non capite deorsum, non neglexit eum qui supra se est, et dilexit ea quae infra se. Ipsa est enim perversitas male utendi creatura.

10. Usus auri quis malus, quis bonus. Quid accusas qui dedit aurum, qui recte accusaris male amando aurum? Habe aurum, dicit tibi Deus, dedi tibi, bene utere. Ornari vis auro; orna potius aurum: honorem vis, decus vis ab auro; decus praesta auro, ne sis dedecus auri. Aurum habet scortator, fornicator, luxuriator: edit pompaticos ludos, insana munera donat histrionibus; esurientibus pauperibus non donat: non est decus auri. Nonne qui recte attendit hoc, dicit, Doleo aurum quod in illum incurrit; o si ego illud haberem! Et tu aurum si haberes: modo enim dicis, Doleo aurum quod in istum incurrit; o si ego illud haberem! quid faceres? Peregrinos susciperem, inopes pascerem, nudos vestirem, captivos redimerem. Bona loqueris antequam habeas: vide loquaris quando habueris. Si sis talis, erit aurum in tuo ornatu. Si vero sic uteris auro, quia plus diligis eum qui creavit aurum, eris rectus, superiora plus diligens, inferioribus recte utens; et delectaberis in Domino, justus in Domino jucundaberis. Non erit in te accusatio Creatoris, sed erit gratiarum actio Redemptoris.

SERMO XXII. De versu 3 Psalmi LXVII, Sicut deficit fumus, deficiant, etc

CAPUT PRIMUM

1. Propheta utens optantis figura, visionis suae certitudinem significat. Audivimus, et contremuimus, quod in voce Psalmi est prophetatum. Ait enim: Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Non dubito, fratres mei, quod omnium vestrum corda concussa sint, nec cujusquam conscientia sub his verbis intrepida steterit. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Ac per hoc cum Scriptura dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei (Prov. XX, 9), quis non contremiscat, quis non pavibundus exsiliat? Quid ergo faciemus, aut quae spes nobis est? Neque enim frustra haec cantantur; aut vero cum haec dicit Propheta, optat ea hominibus, ac non potius ventura praevidet. [PL38.149] In verbis quidem figura optantis apparet, sed intelligitur praescientia nuntiantis. Sicut enim quaedam in Scriptura Prophetarum tanquam in praeteritum facta narrantur, cum futura praedicantur: ita quaedam tanquam voto dicuntur optantis; sed qui recte intelligunt quod audiunt, visionem praenuntiantis agnoscunt. Longe autem ante nativitatem Dominicae incarnationis, isti Psalmi dicti atque conscripti sunt. Non ante Deum Christum, sed ante natum ex virgine Maria Christum. Nam profecto pater Abraham longe ante David regem, cujus tempore hi Psalmi cantati sunt, fuit. Dominus autem dixit, Ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58). Ipse enim est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia: sed ipse implens Prophetas, in carne se esse venturum per eos praedixit. Ad ejus autem incarnationem pertinet passio. Neque enim potuit pati illa quae in Evangelio scripta sunt, nisi in carne mortali et passibili, quam gerebat. Et ibi utique legitur, quemadmodum Domino crucifixo hi qui crucifixerunt eum, vestimenta ejus diviserunt sibi, et cum invenissent in eis tunicam desuper textam, noluerunt eam conscindere, sed sortem super eam miserunt; ut ad quem perveniret, integra perveniret (Id. XIX, 23, 24): qua significabatur charitas, quae dividi non potest. Haec ergo cum in Evangelio jam facta narrentur, longe ante multos annos in Psalmo cum futura praenuntiarentur, tanquam gesta et transacta cantata sunt. Foderunt, inquit, manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19). Omnia tanquam praeterita dicuntur, et futura praedicuntur. Sicut ergo in verbis praeteriti temporis futura facta significantur; sic in figura optantis praenuntiantis mens intelligenda est. Sic et de Juda Domini traditore, tanquam optat ei propheta, quod venturum esse praedicit. Et de ipsis Judaeis, Fiat, inquit, mensa eorum in laqueum, et in venationem, et in scandalum (Psal. LXVIII, 23). Quod de his praedictum esse sine dubitatione exponit: sicut de Juda quae sub eadem figura praenuntiata sunt, apostolus Petrus commemorat (Act. I, 20).

CAPUT II

2. In figura Prophetae optantis, intelligenda divini decreti approbatio. Nec sine causa ea quae futura sunt, tanquam transacta dicuntur. Deo enim sic certa sunt, ut jam pro factis habeantur; et tanquam optans videtur dicere Propheta, quod certum praevidet esse venturum: nihil aliud, quantum mihi videtur, ostendens, nisi nobis non debere displicere cognitam sententiam Dei, quam fixam immobilemque constituit. Et ideo in Actibus Apostolorum, cum quidam propheta, nomine Agabus, praediceret apostolum Paulum in Jerusalem a Judaeis multa esse passurum, et usque ad vincula perventurum, cum hoc audito fratres revocare et retinere vellent, ne illuc pergeret: Quid facitis, inquit, conturbantes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed etiam mori [PL38.150] paratus sum pro nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. XXI, 13, 14). Atque ita cum viderent fratres immobilem viri ad omnia perferenda constantiam, dixerunt, Fiat Domini voluntas. Numquid ergo quia dixerunt, Fiat voluntas Dei, optaverunt Apostolo, ut talia pateretur, ac non potius mentem suam sublimi et divino statuto devotissime subdiderunt? Sic et Propheta cum dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, videt hoc certissime peccatoribus imminere, et placet ei quod Deus statuit, ne Deo ipse displiceat.

CAPUT III

3. Quibus modis Deus ad poenitentiam sollicitat. Flagellum Dei, admonitio nostra est. Poenitentia infructuosa, et fructuosa. Quid ergo faciemus, fratres, nisi, ut, dum tempus est, vitam mutemus, et facta nostra, si qua mala sunt, corrigamus? Ut quod sine ulla dubitatione venturum est peccatoribus, nos non inveniat super quos veniat: non quia non erimus, sed ut non tales inveniat, qualibus venturum esse praedictum est. Propterea se judex venturum minatur, ut non inveniat quos puniat, cum venerit. Propterea illud cantant Prophetae, ut corrigamur. Si damnare vellet, taceret. Nemo volens ferire dicit, Observa. Totum, fratres, quod audivimus per Scripturas, vox est Dei dicentis, Observa. Et totum quod patimur, tribulationes in hac vita, flagellum Dei est corrigere volentis, ne damnet in fine. Quasi dura sunt, molesta sunt, horrent quando narrantur, quae quisque gravia valde patitur in hac vita: in comparatione autem aeterni ignis non parva, sed nulla sunt. Sive ergo nos flagellemur, sive cum alii flagellantur admonemur a Domino. Omnia ista, fratres, quae in hac vita infliguntur a Domino, admonitiones sunt et stimuli correctionis nostrae. Veniet autem ignis aeternus, de quo dicetur illis qui ad sinistram constituendi sunt, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Tunc acturi sunt quidam poenitentiam. Nam scriptum est in libro quodam Sapientiae: Dicent intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, Quid nobis profuit superbia? et quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa, tanquam umbra (Sap. V, 3, 8, 9). Erit enim ibi poenitentia, sed infructuosa: erit ibi poenitentia, sed dolorem habens, medicinam non habens. Nunc est fructuosa poenitentia, quando correctio libera. Poeniteat te ad vocem Scripturae. Nam ad vocem praesentis judicis, sine causa poenitebit te. Tunc jam ille sententiam dicturus est: et non erit quod reprehendas, quando sententiam dicturus est. Non enim tacuit ante sententiam. Non enim te distulit, nisi ut corrigeres te: quandoquidem latroni in cruce pendenti se mutare permisit. Tunc enim latro pendens cum Domino, credidit in Christum (Luc. XXIII, 40-43), quando de illo discipuli titubaverunt. Contempserunt Judaei mortuos suscitantem, non contempsit latro secum in cruce pendentem. Non est ergo quod in fine dicatur Domino, Non me permisisti bene vivere; aut, dilationem correctionis non mihi dedisti; aut, non ostendisti quid appeterem, quid vitarem.

CAPUT IV

Videte quia non tacet, videte quia differt, videte quia blanditur, hortatur, minatur. Constituit verbum suum in sublimitate; per totum mundum recitatur universo humano generi. Non est qui jam dicat, Nescivi, non audivi. Impletur quod dictum est in Psalmo, Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Modo ergo calor ejus in verbo ejus est: mutare modo a calore ejus, et non deflues sicut cera ab igne ejus.

4. Judicii futuri fides tot aliis praedictionibus impletis firmatur. Martyrum sanguis, semen. Nam illud, fratres mei, venturum est aliquando, quod modo rident impii, quod modo contemnunt derisores, quod putant falso cantari; aliquando venturum est. Si non venerunt tanta, quanta praedicta sunt; desperemus et illud aliquando venturum: si autem omnia quae de Ecclesia futura praenuntiata sunt, jam videmus exhibita, et caecorum etiam oculos feriunt; quid dubitamus etiam illa ventura? Quando dicebatur Ecclesia Christi futura per totum orbem terrarum, dicebatur a paucis, et ridebatur a multis. Modo jam impletum est, quod tanto ante praedictum est: diffusa est Ecclesia per totum orbem terrarum. Ante millia annorum promissum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Venit Christus ex semine Abrahae, benedictae sunt in Christo jam omnes gentes. Praedicta sunt schismata, et haereses futurae: videmus illa. Praedictae sunt persecutiones: factae sunt a regibus colentibus idola. Pro ipsis idolis adversus nomen Christi repleta est terra martyribus. Sparsum est semen sanguinis, surrexit seges Ecclesiae. Nec frustra oravit Ecclesia pro inimicis suis: crediderunt et qui persequebantur. Praedictum est etiam quia ipsa idola evertenda essent per nomen Christi: nam et hoc invenimus in Scripturis. Ante paucos annos Christiani illa legebant, et non videbant; adhuc futura illa exspectabant, et sic abierunt: non illa viderunt, sed tamen credentes quod futura essent, cum fide abierunt ad Dominum: nostris temporibus etiam ipsa cernuntur. Omnia quae ante praedicta sunt de Ecclesia, videmus impleta: solus dies judicii non est venturus? Ipse solus praenuntiatur, et non veniet? Usque adeo sumus duri et lapidei cordis, ut legamus Scripturas, et videamus omnia prorsus ad litteram evenisse quae scripta sunt, et de his quae remanent desperemus? Quantum est enim quod remanet, ad ea quae jam nobis exhibita videmus? Tam plura Deus ostendit, et de residuo nos fraudaturus est?

CAPUT V

Veniet judicium redditurum pro meritis, bonis bona, malis mala. Boni simus, et securi judicem exspectemus.

5. Deus et justus et misericors. Fratres mei, maxime nunc dicentem me audite. Nolo tecum computare praeterita: ab hodierno die te muta, cras te alterum inveniat. Nos autem perversitate nostra sic volumus Deum misericordem, ut non sit justus. Alii rursus quasi praefidentes de justitia sua, sic volunt [PL38.152] justum, ut nolint misericordem. Utrumque se exhibet Deus, utrumque praestat; nec misericordia ejus praescribit justitiae, nec justitia ejus aufert misericordiam. Misericors et justus est. Unde misericordem probamus? Parcit modo peccatoribus, dat veniam confitentibus. Unde probamus quod justus est? Quia venturus est dies judicii, quem modo differt, non aufert; et cum venerit, redditurus est pro meritis. An hoc vultis ut reddatur aversis, quod reddetur conversis? Fratres, justum videtur vobis, ut ibi ponatur Judas, ubi positus est Petrus? Et ipse ibi poneretur, si se correxisset. Sed de venia desperans, potius sibi collum ligavit, quam Regis clementiam supplicavit.

CAPUT VI

6. Mutato reo judex mutatur. Itaque, fratres, sicut dicere coeperam, non est unde reprehendamus Deum. Quid contra illum dicamus, non erit, cum venerit judicare. Cogitet unusquisque peccata sua, et modo illa emendet, cum tempus est. Sit fructuosus dolor, non sit sterilis poenitudo. Tanquam hoc dicit Deus: Ecce indicavi sententiam, sed nondum protuli; praedixi, non fixi. Quid times, quia dixi, Si mutaris, mutatur? Nam scriptum est quod poeniteat Deum (Gen. VI, 6). Numquid quomodo hominem, sic poenitet Deum? Nam dictum est, Si poenituerit vos de peccatis vestris, poenitebit et me de omnibus malis quae facturus eram vobis (Jerem. XVIII, 8). Numquid quasi errantem poenitet Deum? Sed poenitentia dicitur in Deo mutatio sententiae. Non est iniqua, sed justa. Quare justa? Mutatus est reus, mutavit judex sententiam. Noli terreri. Sententia mutata est, non justitia. Justitia integra manet: quia mutato debet parcere qui justus est. Quomodo pertinaci non parcit, sic mutato parcit. Ipse rex est indulgentiae, qui dator est legis. Misit legem, venit cum indulgentia. Reum te fecerat lex, absolvit te qui dedit legem. Imo non absolvit: nam absolvere est innocentem judicare: donat potius peccata converso. Omnes enim sunt rei, qui peccatis suis involuti sunt. Nemo se optet absolvi: omnes veniam deprecemur. Venia vero datur mutato: et erimus securi, cum audierimus, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

CAPUT VII

7. Peccator pereat, ne homo pereat. Certe, fratres, modo pereant peccatores, et non pereunt peccatores. Si incipiant juste vivere, peribunt utique peccatores, sed non peribunt homines. Homo peccator, duo nomina sunt: homo unum nomen est, et peccator unum nomen est. In his duobus nominibus intelligimus quia unum horum Deus fecit, alterum horum homo fecit. Hominem enim Deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit. Quid ergo contremiscis, quando tibi dicit Deus, Pereant peccatores a facie mea? Hoc tibi dicit Deus: Pereat in te quod tu fecisti, et servo quod ego feci. Et modo ardet ignis in calore verbi, res est in fervore Spiritus sancti, sicut diximus jamdudum, quia scriptum est in alio psalmo, Nec est qui se abscondat a calore ejus. Spiritum autem sanctum esse calorem dicit Apostolus, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Ergo pro facie Dei, tibi pone interim Scripturam Dei: liquesce ab illa; poeniteat te, cum audis [PL38.153] haec de peccatis tuis. Cum autem te poenitet, et cum te ipsum excrucias sub calore verbi, cum etiam lacrymae currunt, nonne cerae tabescenti, et tanquam in lacrymas currenti similis inveniris? Modo ergo fac quod in posterum times, et non habebis quod in posterum timeas: tantum non sicut fumus deficias.

CAPUT VIII

8. Sicut fumus deficiunt, qui peccata sua defendunt. Nam utrumque habes ibi positum: forte non sine causa, quia est etiam distantia peccatorum. In ipso uno verbo utrumque posuit Psalmus: Sicut deficit fumus, deficiant; et sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Qui sunt, qui sicut fumus deficiunt? Qui sunt, nisi superbi, non confitentes peccata sua, sed defendentes? Quare fumo comparati sunt? Quia fumus erigit se, extollit se tanquam in coelum: sed quanto fit superior, tanto facilius evanescit et disperit. Rursus considerate quod dixi. Solidior est fumus igni proximus, et terrae proximus; nondum sic evanuit, nondum sic est dispersus in ventos: tanto autem attenuatur, evanescit, et disperit, quanto se multum extulerit. Quia ergo superbus sic se erigit contra Deum, quomodo fumus contra coelum; restat ut ita deficiat, et tanquam in ventos suae vanitatis elatione dissipatus intereat; quemadmodum disperit fumus elatus, tumida, non solida magnitudine inflatus. Sic est enim fumus: vides magnam molem; habes quasi quod videas, et non habes quod teneas. Talem ergo poenam, fratres, ante omnia detestamini, nec defendatis peccata vestra: et si adhuc facitis, nolite defendere. Subdite vos Deo, et sic tundite pectora vestra, ut et ipsa quae remanserunt, non fiant. Conamini non facere, et si fieri potest, nulla facite: si autem fieri non potest ut nulla faciatis, maneat tamen illa pia confessio. Erit enim respectus misericordiae ipsius, ut te conante omnia perimere, et quantum adjuverit perimente, de reliquis quae tibi restant in itinere invento et in conatu comprehenso, facile ignoscat: tantum proficere affecta, non deficere. Si non te invenit dies ultimus victorem, inveniat vel pugnantem, non captum et addictum.

CAPUT IX

9. Misericordia Dei, quanta erga hominem. Est autem misericordia Dei abundantissima, et larga ejus benevolentia, qui nos sanguine Filii sui redemit, cum propter peccata nostra nihil essemus. Nam ipse aliquid magnum fecit, cum hominem ad imaginem et similitudinem suam creavit. Sed quia nos nihil fieri voluimus peccando, et traducem mortalitatis de parentibus duximus, et massa peccati, massa irae facti sumus: placuit tamen illi per misericordiam suam redimere nos tanto pretio; dedit pro nobis sanguinem Unici sui innocenter nati, innocenter viventis, innocenter mortui. Qui nos tanto pretio redemit, [PL38.154] non vult perire quos emit. Non emit quos perdat: sed emit quos vivificet. Si peccata nostra superant nos, pretium suum non contemnit Deus. Pretium magnum dedit. Nec tamen nobis tantum de ipsius misericordia blandiamur, si non fuerimus conati adversus peccata nostra; nec si aliqua maxime capitalia fecerimus, speremus ita futuram esse misericordiam, ut ei conjungatur iniquitas. Numquid enim et eos qui nihil egerunt, quemadmodum correcti viverent, sed in pertinacia et duritia animi permanserunt, accusaverunt etiam Deum defendendo peccata sua, ibi constituturus est, ubi constituit sanctos martyres, ubi constituit sanctos Apostolos, Prophetas, Patriarchas, et fideles suos bene de se meritos, sibi servientes, ambulantes in castitate, modestia, humilitate, eleemosynas facientes, ignoscentes quod a quoquam perpessi sunt? Talis est enim via justorum, talis est via sanctorum tenentium Deum Patrem, tenentium Ecclesiam matrem, nec illum parentem, nec istam offendentes, sed in amore utriusque parentis viventes, et ad haereditatem aeternam properantes, non laeso patre, non laesa matre, datur unicuique haereditas.

CAPUT X

10. Duo parentes ad vitam, et duo ad mortem. Quia duo parentes nos genuerunt ad mortem, duo parentes nos genuerunt ad vitam. Parentes qui nos genuerunt ad mortem, Adam est et Eva; parentes qui nos genuerunt ad vitam, Christus est et Ecclesia. Et pater meus qui me genuit ad mortem, Adam mihi fuit; et mater mea Eva mihi fuit. Nati sumus secundum istam progeniem carnis, ex munere quidem Dei; quia et istud munus non est alterius, sed Dei: et tamen, fratres, quomodo nati sumus? Certe ut moriamur. Praecessores genuerunt sibi successores: numquid genuerunt sibi cum quibus hic semper vivant? Sed tanquam decessuri, qui illis succederent, genuerunt sibi. Deus autem pater et mater Ecclesia, non ad hoc generant: generant autem ad vitam aeternam, quia et ipsi aeterni sunt. Et habemus haereditatem promissam a Christo vitam aeternam. Secundum quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), nutritus crevit, passus, mortuus et resuscitatus accepit haereditatem regnum coelorum. In ipso homine accepit resurrectionem et vitam aeternam, in ipso homine accepit: in Verbo autem non accepit; quia incommutabiliter manet ab aeterno in aeternum. Quia ergo accepit resurrectionem et vitam aeternam caro illa, quae resurrexit et vivificata ascendit in coelum, hoc nobis promissum est. Ipsam haereditatem exspectamus, vitam aeternam. Adhuc enim non totum corpus accepit; quia caput in coelo est, membra adhuc in terra sunt: nec caput solum accepturum est haereditatem, et corpus relinquetur: totus Christus accepturus est haereditatem; totus secundum hominem, id est caput et corpus. Membra ergo Christi sumus, speremus haereditatem: quia cum omnia ista transierint, hoc bonum accepturi sumus quod non transibit, [PL38.155] et hoc malum evasuri quod non transibit; aeterna sunt enim utraque. Non enim aliquid aeternum promisit suis, et aliquid temporale minatus est impiis. Quomodo vitam, beatitudinem, regnum, haereditatem sempiternam sine fine promisit sanctis; sic ignem aeternum minatus est impiis. Si quod promisit nondum amamus, saltem quod minatus est timeamus.

SERMO XXIII. De versu 24 Psalmi LXXII, Tenuisti manum dexterae meae: et de visione Dei. Habitus in basilica Fausti

CAPUT PRIMUM

1. Doctorum officium periculosum, auditorum securior conditio. Quod cantavimus Domino, propositum nobis ad loquendum credamus: hinc vobis fiat sermo noster. Et cui diximus, Tenuisti manum dexterae meae, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me; ipse ad intellectum clariorem assumat corda nostra, et adjuvet misericordia et gratia sua me loquentem, vos judicantes. Quanquam propter commoditatem depromendae vocis altiore loco stare videamur; tamen in ipso altiore loco vos judicatis, et nos judicamur. Doctores dicimur, sed in multis doctorem quaerimus: nec volumus nos haberi magistros. Periculosum est enim et prohibitum, Domino ipso dicente, Ne velitis dici magistri; unus est magister vester Christus (Matth. XXIII, 10). Periculosum ergo magisterium; discipulatus securus est. Ideo Psalmus, Auditui meo, inquit, dabis gaudium et exsultationem (Psal. L, 10). Securior est enim verbi auditor, quam verbi prolator. Ideo ille securus stat, et audit eum, et guadio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29).

CAPUT II

2. Condiscipuli omnes sub Christo magistro. Auditorum erga doctores officium. Et quia doctoris Apostolus susceperat necessitate personam, videte quid dicat: Cum timore et tremore multo fui apud vos (I Cor. II, 3). Tutius ergo est, ut et nos qui loquimur, et vos qui auditis, sub uno magistro condiscipulos nos esse noverimus. Omnino tutius est, et hoc expedit, ut nos non tanquam magistros, sed tanquam condiscipulos vestros audiatis. Videte enim quia sollicitudo nobis imposita est, ubi dicitur, Fratres, nolite plures magistri fieri; in multis enim offendimus omnes. Quis non contremiscat, cum Apostolus dicit, Omnes? Quid sequitur? Quisquis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jacobi III, 1 et 2). Quis autem audeat dicere se esse perfectum? Qui ergo stat et audit, in verbo [PL38.156] non offendit. Qui autem loquitur, etsi (quod difficile est) non offendit, patitur tamen et timet ne offendat. Oportet ergo vos esse non solum loquentium auditores, sed et timentium miseratores: ut in eo quod verum dicimus, quoniam omne verum a veritate est, non nos, sed ipsum laudetis; ubi autem sicut homines offendimus, eumdem, ipsum pro nobis oretis.

CAPUT III

3. Scripturae sanctae ad infirmitatem parvulorum aptatae. Scripturae sanctae sunt, veraces sunt, inculpatae sunt. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad exhortationem, ad doctrinam (II Tim. III, 16). Nihil est ergo quod Scripturam accusemus, si nos forte, illa non intellecta, in aliquo deviemus. Cum ipsam intelligimus, recti sumus: cum autem ea non intellecta pravi sumus, ipsam rectam dimittimus: non enim eam depravati depravamus; sed illa stat recta, ut ad illam corrigendi redeamus. Verumtamen ut nos exerceat eadem Scriptura, in multis locis velut carnaliter loquitur, cum semper spiritualis sit. Lex enim, ut ait Apostolus, spiritualis est; ego autem carnalis sum (Rom. VII, 14). Cum sit ergo illa spiritualis, tamen saepe cum carnalibus quasi carnaliter ambulat. Sed non eos vult remanere carnales. Quia et mater parvulum amat nutrire, sed eum non amat parvulum remanere. In sinu tenet, manibus fovet, blanditiis consolatur, lacte nutrit: omnia parvulo facit; sed optat ut crescat, ne semper talia faciat. Videte Apostolum: melius enim ipsum intuemur, qui se etiam matrem non dedignatus est dicere, ubi ait, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7). Apostolus vero, germano et pio charitatis affectu et nutricis personam suscepit, dicendo, fovet; et matris, addendo, filios suos. Sunt enim nutrices foventes quidem, sed non filios suos: item sunt matres nutricibus dantes, non foventes filios suos. Idem ergo nutritor et fotor alio loco dicit, quod paulo ante commemoravi, Cum timore et tremore multo fui apud vos.

CAPUT IV

4. Auditores quinam carnales, quinam spirituales. Sed dicis: Quales illi erant, ut ille cum timore et tremore multo esset apud illos? Tanquam parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec nunc quidem adhuc potestis; estis enim adhuc carnales (I Cor. III, 1, 2). Quos carnales dicit, parvulos tamen in Christo dicit; sic arguit, ut non abdicet. Et carnales, et parvuli in Christo: non vult tamen eos esse carnales, quos dicit esse parvulos in Christo: optat esse spirituales, omnia dijudicantes, et qui a nemine dijudicentur. Animalis enim homo, sicut ipse dicit, [PL38.157] non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non scire potest, quoniam spiritualiter dijudicatur. Spiritualis dijudicat omnia; ipse autem a nemine dijudicatur. Idem ipse dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos. Utquid ergo loqueris, si inter perfectos (I Cor. II, 14, 15, 6)? Quid enim opus est te loqui homini perfecto? Sed quaere in quo perfectus sit. Forte enim non invenio perfectum cognitorem, sed jam invenio perfectum auditorem. Est ergo perfectus et auditor, mente jam capax, cui solidus cibus nullam faciat perturbationem, nullam ingerat cruditatem. Quis est hic, et laudabimus eum? Nec dubito tamen esse aliquos spirituales, bene audientes, bene dijudicantes: apud istos non laboro. Aut enim carnalis invenior, et misericorditer mecum agit: aut capit quod dico, et congratulatur mihi.

CAPUT V

5. Intelligere non est nisi verum sentientis. De Deo falli, periculosum; mentiri, exitiosum. Ecce nunc suscepi verba psalmi quem modo cantavimus: Tenuisti manum dexterae meae. Da carnalem auditorem; quid putabit, nisi quia Deus apparuit in forma humana, apprehendit illi manum dexteram, non sinistram, et deduxit in suam voluntatem, et quo voluit assumpsit? Si hoc intellexerit, imo si hoc putaverit, nunquam intelligit. Qui enim intelligit, verum intelligit. Qui autem putat falsum, non intelligit. Ergo si hoc putaverit homo carnalis, quia Dei natura atque substantia distincta membris est, determinata forma, circumscripta quantitate manens loco, quid cum illo facio? Si dixero, Non est ita Deus: non capit. Si dixero, Ita est: ille quasi capit; sed ego decipio. Non possum dicere, Ita est: ne mentiar; et non undecumque, sed de Deo meo, de Salvatore et Redemptore meo, de spe mea, de illo ad quem extendo manum meam, desiderium meum. Non est res levis de tali mentiri. De tali falli molestum est et periculosum est: de tali autem mentiri exitiosum est et perniciosum. Non omnis qui mentitur, fallitur. Si autem ipse putat esse verum, quod verum non est, fallitur: et si hoc dicit quod verum putat, non mentitur, sed tamen fallitur. Deus donet illi non falli, qui noluit mentiri.

CAPUT VI

6. Carnalis de Deo cogitatio. Si ergo, ut dixi, parvulus ille noster talem crediderit Deum, habentem certis corporis sui locis membra disposita, circumscriptum figura, terminatum forma, localiter manentem, localiter se moventem, juxta id quod dicitur, Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8): si in coelo ipse, si in terra ipse, si in inferno adest; quid facit modo ille parvulus? Si audit, quaerat cum Samaritana montes et templa quo vult ire ad Deum, ad Jerusalem, ad montem Samariae (Joan. IV, 20): non ad templum visibile, non festinet, non quaerat aliquod templum quo veniat ad Deum. Ipse sit templum, et ad illum veniet Deus. Non contemnit, non [PL38.158] refugit, non dedignatur: imo dignatur. Si non dedignatur, audi pollicentem: audi interim promittendo dignantem, non minando dedignantem. Veniemus, inquit, ad eum, ego et Pater. Ad eum quem supra dixit dilectorem suum, obeditorem praeceptorum suorum, custodem mandati sui, amatorem Dei, amatorem proximi sui. Veniemus, inquit, ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23).

CAPUT VII

7. Cor fidelis templum non angustum Deo. Timor habet angustias, amor latitudinem. Non est angustum cor fidelis, cui angustum fuit templum Salomonis. Nam et ipse cum fabricaret hoc, dixit: Si coelum coeli non sufficit tibi (II Par. VI, 18). Et certe templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Nos enim, ait alio loco, templum Dei vivi sumus. Et hoc unde probas, tanquam ei diceretur? Sicut scriptum est, inquit, Habitabo in eis. Si tibi aliquis magnus patronus diceret, Habitabo apud te, quid faceres? Cum angusta domus esset, procul dubio turbareris, omnino terrereris, optares ne fieret. Nolles enim esse in angustiis recipiens magnum, cujus adventui domus tua paupercula non sufficeret. Noli timere adventum Dei tui, noli timere affectum Dei tui: non te angustat, cum venerit; imo veniendo dilatabit te. Nam ut scias, quoniam dilatabit te, non solum adventum suum promisit, Habitabo in eis: sed ipsam etiam latitudinem, addendo, Et deambulabo (II Cor. VI, 16). Latitudinem istam, si diligis, vides. Timor tormentum habet, ergo angustias habet: ac per hoc amor latitudinem habet. Vide latitudinem charitatis: Quoniam charitas Dei diffusa est, inquit, in cordibus nostris (Rom. V, 5).

CAPUT VIII

8. Dilatatio cordis ex charitate, quae et arrha dicitur et pignus. Arrha et pignus quo differant. Sed tu ei quaerebas locum. Ipse inhabitator dilatet: Diffusa est enim charitas in cordibus nostris, non tamen ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Si diffusa est charitas in cordibus nostris, et Deus charitas est (I Joan. IV, 8); ecce jam ex quantulocumque pignore deambulat Deus in nobis. Pignus enim accepimus. Quid illud est, cujus pignus tale est? Quanquam melius habent codices, qui habent arrham, quam qui habent pignus. Eamdem quippe rem interpretes dicere voluerunt. Interest tamen aliquid in loquendi usu inter arrham et pignus. Pignus enim quando datur, cum datum fuerit propter quod pignus datum est, pignus aufertur. Jam multos vestrum intellexisse non dubito. Non video, sed ex collocutione, quia loquimini ad alterutrum, sentio eos qui intellexerunt, velle exponere iis qui nondum intellexerunt. Ergo planius aliquanto dicam, ut ad omnes perveniat. Accipis, verbi gratia, codicem ab amico tuo; ut tibi det, das aliquod pignus: cum reddideris quod accepisti, propter quod pignus posuisti, ille quod reddideris habebit, tu pignus recipies: non enim habebit ambas res.

CAPUT IX

9. Charitas verius arrha quam pignus dicitur. Quid ergo, fratres? Si charitatem modo Deus tanquam pignus dedit per Spiritum sanctum suum, cum rem ipsam reddiderit, qua promissa pignus dedit, auferendum est nobis pignus? Absit. Sed quod dedit, hoc implebit. Ergo melius arrha quam pignus. Aliquando enim pretium, verbi gratia, praeparas dare pro ea re quam tenes bonae fidei contractu, de ipso pretio das aliquid; et erit arrha, non pignus; quod sit complendum, non quod auferendum. Jam ergo intellige. Si invenio dilectorem, habet arrham, et ex arrha desiderat plenitudinem. Arrham ipsam consideret: hoc enim complebitur, unde arrha data est. Ipsam cogitet, ipsam apud se discutiat, ipsam inspiciat, ipsam de plenitudine illa quam non videt, interroget: ne forte aliud in plenitudine desideret, quam est in eo quod accepit. Forte Deus aurum daturus est, auri plenitudinem completurus, et de auro arrham dedit. Metuendum est ne tu pro auro plumbum desideres. Aspice ergo arrham; si tibi potuero suadere ut aspicias: Deus charitas est.

CAPUT X

10. Fons charitatis summum bonum. Inde habemus aliquid, inde adspersi sumus, inde irrorati. Cujus ros talis est, qualis fons? Rore isto aspersus, sed flagrans in fontem, dic Deo tuo: Quoniam apud te est fons vitae. In rore isto natum est desiderium, in fonte satiaberis. Ibi est quod sufficit nobis. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Quid desideramus pro magno ea Dei beneficia, quae donat et bestiis? Beneficia quidem ipsius sunt, quis dubitat? A quo salus vel minima, nisi ab illo de quo dictum est, Domini est salus (Psal. III, 9).

CAPUT XI

11. Bona piis propria. Sed ait idem ipse psalmus, Homines et jumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus (Psal. XXXV, 10, 8, 7). Tam multiplicem misericordiam habes, ut non tantum ad homines, verum etiam ad jumenta perveniat. Tanta praevales misericordia, ut facias solem tuum oriri super bonos et malos, et pluas super justos et injustos (Matth. V, 45). Nihilne peculiare a te sancti tui, nihil proprium pius accipit, quod impius non accipiat? Plane accipit: audi quod sequitur. Jam enim dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: adjunxit et ait, Filii autem hominum. Quid ergo paulo ante dixisti? Homines non erant filii hominum? Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine: filii autem hominum. Quid ergo? filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Hoc non cum jumentis. Quare ergo isti et illi homines? Annon etiam homines filii hominum? Profecto et homines filii hominum. Unde igitur ista distinctio, nisi quia est homo qui non erat filius hominis? Homo non filius hominis, Adam: homo filius hominis, Christus. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur [PL38.160] (I Cor. XV, 22). Quaerunt salutem cum jumentis qui moriuntur, et non victuri moriuntur: et non quaerunt salutem cum filiis hominum, ut nunquam moriantur?

CAPUT XII

Eliquata est ista distinctio. Illi pertinent ad homines, isti filii hominum ad Filium nominis.

12. Homines et filii hominum unde distincti. Quid ergo sequitur? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Ecce spero, ecce spes: sed quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Futura ergo quae promittuntur, inebriabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Timeo ne forte quemadmodum paulo ante membra corporis quaerebat in Deo, sic in ejus ebrietate cogitet satietatem, non ineffabilium bonorum, sed crapulam carnalium conviviorum. Dicamus tamen, cogitet quod potest, si majora non potest, non recedat de sinu, tamen crescat. Sequamur, et qui possumus, quantum possumus, spiritualiter delectemur. Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quo vino? quo musto? qua unda? quo melle? quo nectare? Quaeris quo? Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXX V, 7-10). Bibe, si potes, vitam. Conscientiam para, non gulam; mentem, non ventrem. Si audisti, si intellexisti; si dilexisti, quantum potuisti, jam inde bibisti.

CAPUT XIII

13. Charitas amatur, nec tamen sentitur. Attende quid biberis. Charitatem bibisti. Si nosti illam, Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Si ergo charitatem bibisti, dic mihi in quo loco bibisti. Si nosti illam, si vidisti illam, si amas, unde amas? Quidquid enim bene amas, charitate amas. Quomodo autem charitate? Aut quid amas, qui charitatem amas? Ergo si amas, unde amas? Venit ad te, et nosti eam, et vides eam: et non in loco videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, ut vehementius ametur; nec auditur affatu; et quando ad te venit, non sentiebatur incessu. Numquid deambulantis in corde tuo aliquando plantas sensisti charitatis? Quid ergo est? Cujus hoc est, quod jam est in te, et non capitur a te? Sic disce amare Deum.

CAPUT XIV

14. Deus quomodo hic Moysi apparuit. Sed deambulavit in paradiso (Gen. III, 8), sed visus est ad ilicem Mambre (Ib. XVIII, 1), sed locutus est cum Moyse in monte Sina os ad os. Et quid inde? Ecce qui videtur in loco, non sentitur incessu. Vis audire ipsum Moysen, ne mihi quamvis nutrire cupienti inquietus infans taedium facias? Visne ergo audire ipsum Moysen? Certe loquebatur et Deo os ad os. Cui ergo dicebat, nisi ipsi cum quo loquebatur, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi te ipsum (Exod. XXXIII, 11, 13)? Loquitur cum ipso os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum, et dicit ei, Si inveni [PL38.161] gratiam ante te, ostende mihi te ipsum manifeste. Quid videbat, et quid sciebat? Si non erat ipse, quomodo ei dicitur, Ostende mihi te ipsum? Non possumus dicere quod non erat ipse. Si non esset ipse, hoc ei diceret, Ostende mihi Deum. Cum dicit ergo, Ostende mihi te ipsum, manifestat quod ipse erat, quem sibi volebat ostendi. Loquebatur et cum eo os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum. Vis ergo audire? Si capis, Deus Moysi apparebat latens. Si enim non appareret, non esset cum quo os ad os loquens diceret, Ostende mihi temetipsum. Si autem non lateret, non adhuc quaereret videre eumdem ipsum. Si ergo capis, si intelligis, potest hic Deus simul apparere et latere; apparere specie, latere natura.

CAPUT XV

15. Deus absque sui mutatione apparuit ea specie qua voluit. Hoc si, ut potuisti, intellexisti; vide ne subintret tibi, quod Deus ut appareat, in quam vult speciem naturam suam convertit. Incommutabilis est Deus, non tantum Pater, sed Pater et Filius et Spiritus sanctus. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ipsum Verbum Deus incommutabilis est, sicut Deus apud quem est Deus. Nihil in ulla persona cogites detrimenti, nihil commutationis. Deus enim pater luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi II, 17). Si ergo incommutabilis est, inquis, quid est illa species, in qua ut voluit, cui voluit, apparuit, deambulando, sonando, vel se etiam ipsis carnalibus oculis exhibendo? Quaeris a me quid sit, unde faciat Deus praesentiam sui; quasi jam explicare possim unde fecerit mundum, unde fecerit coelum, unde fecerit terram, unde fecerit te. Jam video, respondes, De limo. Ecce te de limo: unde limum? Respondes, De terra. Sed, puto, non de illa terra quam alter fecit; sed de illa terra quam fecit qui fecit coelum et terram. Unde ergo et ipsa terra? Dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Bene, optime respondes, agnoscis: Dixit, et facta sunt: nihil plus quaero. Sed quomodo cum tu dicis, Dixit, et facta sunt; ego nihil plus quaero: sic nec tu plus quaeras, cum dico, Voluit, et apparuit.

CAPUT XVI

16. Deus a filiis videbitur sicuti est. Apparuit, sicut congruum judicabat; latuit, sicut erat. Verus affectus non videtur, non videtur amor, non videtur dilectio. De illo pignore in id aestuet, in quod aestuabat et Moyses, qui ei quem videbat, dicebat, Ostende mihi temetipsum. Si hoc ergo quaerimus, filii ipsius sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Non sicut visus est ad ilicem Mambre, non sicut visus est Moysi, ut adhuc ei dicamus, Ostende nobis temetipsum: sed videbimus eum sicuti est. Quo merito? Quia filii Dei sumus. Et hoc non ex nostris meritis, sed gratia illius misericordiae. Pluviam enim voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae: et infirmata est, non de se praesumendo videre quod non videt, sed [PL38.162] credendo quod videre desiderat: tu vero perfecisti eam (Psal. LXVII, 10). Perfecta ergo haereditas ejus et filii ejus, videbimus eum sicuti est.

CAPUT XVII

17. Pacifici filii Dei. Sed de filiis quid dixit Dominus? Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Ergo de tam abditis difficillimisque quaestionibus, si quid minus intelligimus, pacifice requiramus. Non infletur alter pro altero adversus alterum (I Cor. IV, 6). Nam si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt; non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica (Jacobi III, 14, 15). Filii ergo Dei sumus; et agnoscimus quod ejus filii sumus, nec agnoscimur, nisi pacifici fuerimus. Nam unde videamus Deum non habebimus, si contendendo in nobis ipsum oculum exstinxerimus.

18. Deus nonnisi a pacificis videbitur. Attende quid dicat, cur timens et tremens loquor. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14). Quomodo terruit amatores? Non terruit nisi amatores. Numquid dixit, Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, quam qui non habuerit, in ignem mittetur, aeterno igne cruciabitur, infatigabilibus tortoribus dabitur? Et vera sunt, et haec non dixit.

CAPUT XVIII

Amatorem te voluit esse boni, non formidatorem mali: et ex eo ipso quod desiderabas, inde te terruit. Deum videbis: propterea contemnis, propterea rixas, propterea turbas moves. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum. Quam stulti essent duo volentes videre solem oriturum, si contenderent inter se, qua parte oriturus esset, et quomodo videri posset, et nata inter se controversia litigarent, litigando se caederent, caedendo oculos suos exstinguerent, ut illum ortum videre non possent? Ergo ut Deum videre possimus, fide corda mundemus, charitate sanemus, pace firmemus: quia hoc ipsum unde invicem diligimus, jam ex illo est, quem videre desideramus.

SERMO XXIV. De versu 2 Psalmi LXXXII, Deus, quis similis tibi?

1. Gratulatur fidelibus Dei zelo incensis contra idola. Gratias Domino Deo nostro, et abundantiam laudis illi Deo, quem decet hymnus in Sion. Gratias illi, cui cordis et oris devotione cantavimus, Deus, quis similis tibi? quod ejus sanctam charitatem invisceratam sentimus cordibus nostris: quod ipsum tanquam Dominum timetis, tanquam Patrem diligitis. Gratias illi, qui desideratur antequam videatur, et praesens sentitur, et futurus speratur. Gratias illi, cujus timorem non excutit amor, cujus amorem non impedit timor. Ipsum benedicimus, ipsum honoramus, et pro nobis et in nobis. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Jam videte [PL38.163] quantum ille vivat, vel quomodo vivat, quando lapides templi ejus sic vivunt. Cogitate, fratres, quid dicatis, et cui dicatis, Deus, quis similis tibi? Lapides vivi dicunt habitatori suo, Deus, quis similis tibi? Occurrat cordibus vestris universa creatura; terra et quidquid in terra, mare et quidquid in mari, aer et quidquid in aere, coelum et quidquid in coelo: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Ergo, Deus, quis similis tibi? dicat universum cor, dicat universa obediens lingua, dicat omnis devota conscientia, dicat secura, Deus, quis similis tibi? Illi enim dicit, de quo non erubescit. Dignum est hoc, decet hoc lapides vivos.

2. Christianorum in Paganos pietas. Nam lapides mortui utinam sentiant in se misericordiam lapidum vivorum. Mortuos dico, non illos quibus fabricae istae consurgunt, nec in quibus ferrum artificum operatur, nec quos sculpsit homo, ut dii sint; imo sculpsit homo, ut vocentur et non sint; non ipsos dico mortuos lapides: sed homines dico mortuos lapides, quibus dii similes sunt. Lapides vivi sunt, quos alloquitur apostolus Petrus, et dicit: Et vos, fratres, tanquam lapides vivi coaedificamini templum Dei sanctum (I Petr. II, 5). Utinam ergo, fratres mei, sentiant lapides mortui misericordiam in se lapidum vivorum! Quid enim satagimus? quid cordis nostri vel angustia vel latitudine percurrimus? quid curamus, quid studemus, nisi ut lapidem liberemus a lapide? Lapides enim vivi oculos habent et vident, aures habent et audiunt, manus habent et operantur, pedes habent et ambulant: etenim noverunt factorem suum. At vero lapides mortui, sciunt lapides suos, deos attendunt, adorant, et cognoscuntur; sacrificium inferunt, et sacrificium ipsi diabolo fiunt. Quod ipsi, fratres, si et oculos haberent ad videndum, et aures ad audiendum, quantum erat videre impleri Christi prophetias? Quantum erat attendere veridicos codices, et oracula, sed non fallacia? sed quare non vident? quare non audiunt? Quia et hic prophetia dicit, Similes sint illis homines qui faciunt ea, et qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Ergo desperati et desperandi? Absit. Et quid sperandum est de lapidibus mortuis? Quid putatis, nisi quod jam scriptum tenemus, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9)?

3. Deo vero nec homo comparari debet, multo minus idolum Herculis, cujus titulus refellitur. Itaque, charissimi, quoniam nostis cui Deo diximus, Deus, quis similis tibi? de quo non erubescimus, cujus tilulum non in lapide legimus, sed in corde gestamus: cujus nomen et notum est omnibus, et vivit in credentibus, habitat in subditis, debellat superbos: quoniam novimus cui diximus, Deus, quis similis tibi? non nos moveant ad odium sui homines, quos fecit Deus, sed moveat ad odium sui quidquid in homine bene facto a Deo male fecit ipse homo. Homo nomen unum est. Hujus creaturae artificem quaero, Deus est. Numquidnam hominis tantummodo creator [PL38.164] Deus? Nonne et pecoris, et piscis, et volatilis, et angeli, et coeli, et terrae, et siderum, et solis, et lunae, et omnium supra infraque conditorum et temperatorum, imorum atque summorum, unitatis vinculo connexorum; nonne istorum omnium artifex Deus? Sed hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit (Gen. I, 26, 27). Similitudo aliqua dicitur homo, et quanta ad quantum? quid ad quem? homo ad Deum? Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Dicamus ergo ad imaginem et similitudinem facti ipsius, Deo nostro dicamus, Deus, quis similis tibi? Addidit enim, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14). Sic longe es a similitudine Dei. Homo factus ad similitudinem Dei: sed ipsa similitudo sic distat, ut eam comparari non deceat. Et tamen cor hominis, cor christiani, qui non potest dicere, Homini deo; libenter legit, Herculi deo. Titulus non loquitur, sed vel legitur, Herculi deo. De quo dictum est? Ipse dicat de quo dictum. Utrumque mutum, utrumque insensatum: supra mendacium, infra figmentum. Titulus accusans scriptorem, confundens adoratorem. Titulus non commendans lapidem deum, sed indicans hominem stultum. Titulus nomen dei imponens figmento, et nomen cultoris delens de libro viventium. Quam particulam sensus in se sentit?

4. Quomodo petitur ut ne taceat, neque mitescat Deus. Quia tamen potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abraham, attendat ibi quod fecit in homine. Ipse Deus, cui diximus, Deus, quis similis tibi? attendat in homine ipso quod fecit, deleat quod ab ipso homine factum est contra eum, qui hominem fecit. Percutiat et sanet, occidat et vivificet. Cui enim dixit, Domine, quis similis tibi, ei consequenter adjunxit, Ne taceas, neque mitescas, Deus. Quid vero? In isto cantico, fratres mei, ad iracundiam Deum provocavimus, cui diximus, Ne sileas, neque mitescas, Deus? Nempe aut ille qui misit, aut ille ipse qui venit, et ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Mitis et humilis corde Filius Dei Christus. Quid ergo? Ille dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et nos ei diximus, Ne taceas, neque mitescas, Deus? Sed respondeat nobis: O homo, parum est quia tu non a me discis ut sis mitis, et me vis docere ne sim mitis? Videte, fratres, intendite, adjuvate nos, ut exeamus in ejus nomine (adjuvate nos pia intentione, casta oratione) ex his angustiis. Litigare videntur divina eloquia: contrarium putantur sonare, nisi adsit intellectus, et suscipiamus ab illo ipso, cui diximus, Deus, quis similis tibi? quod et ipse dixit, Intellectum tibi dabo (Psal. XXXI, 8), suscipiamus. Novimus hoc: Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Dicit Christus, ut inter se pacem habeant Christiani. Quomodo imitabuntur? quomodo audient, si ipsa divina eloquia pacem inter se habere non possunt? Intendite, videte quasi resonantiam contrariorum. Venite ad me; et, Discite a me. Quid? primo quis vocat? quem vocat? ad quid vocat? Audi quis vocat. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea [PL38.165] parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Ecce quis vocat. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Quia nemo cognoscit Filium, nisi Pater; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 25-28). Ingens magnitudo, et ineffabilis altitudo. Omnia tradita sunt mihi, inquit, a Patre meo. Solus agnosco, a solo agnoscor. Quid, nos remansimus? non agnoscimus? Et ubi est, Cui voluerit Filius revelare?

5. Fidelium quorumdam zelus contra idola. Animus vester et studium fidei, et flagrantia charitatis, et abundantia zeli domus Dei, apparuit in vocibus vestris, quas satis claras vestri cordis testes habuistis. Sinite ut appareat et paucorum fidelium Dei, per quos gubernamini, studium circa istam voluntatem vestram. Vos enim, fratres, populus Dei estis, sicut ipse dixit, et oves pascuae ejus (Psal. XCIV, 7). Habetis in nomine Dei pastores, servos pastoris et membra pastoris. Multitudinis animus et voluntas ad quamque rem faciendam istis vocibus poterit apparere: paucorum autem cura pro vobis, non vocibus, sed rebus debet ostendi. Itaque, fratres, quoniam jam quod ad vos pertinebat, implestis acclamando; sinite ut probetur vobis, utrum et quod ad nos pertinet, impleamus agendo. Probavimus vos; probate nos, si post istas voces testes cordis et studii vestri, nos in agendis quae agi oportet, segnes fuerimus. Absit a nobis ut vos inveniamini probi, et nos reprobi. Sed quoniam voluntas agendi de iis quibus acclamastis, una est et vestra et nostra; modus vero agendi par esse non potest: putamus, charissimi, ideo oportere, ut voluntas accipiatur a vobis; consilium implendae voluntatis vestrae exspectetur a nobis. Ut membra Christi non discordent, impleant omnia quae in illius corpore sunt, officia sua: faciat oculus in sublimi locatus quod ad oculum pertinet; auris, quod ad aurem pertinet; manus, quod ad manum; pes, quod ad pedem; ut non sint scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro se invicem sollicita sint membra (I Cor. XII, 25). Gratulamur itaque et congratulamur Charitati vestrae, quia sancto domino et collegae nostro episcopo vestro obedistis in eo quod vobis mane locutus est. Hoc sequimini, ab ista via non recedatis, ne cadatis. Valde enim adjuvat Deus quod vultis, si quod jusserit feceritis. Quid enim, ut dicere coeperam, omnis homo? aut quae est vita hominum, quam, sicut scriptum est, vapor ad modicum apparens (Jacobi IV, 15)? Cogitate ergo, fratres, fragilitatem vestram, humilitatem vestram, conditionem carnis, hujus saeculi volaticos transitus; et videte quia tunc vobis bene erit, si tota spes vestra in illo sit, in quo solo potest firmiter collocari. Quomodo autem ibi erit spes nostra, nisi obediamus praeceptis ejus?

6. Gratulatur civibus, quod Romanos deos, Romae dejectos, nolint stare Carthagine. Numquid dicimus, Nolite quod vultis? Imo etiam gratias agimus id vos velle quod Deus vult. Ut enim omnis Paganorum et [PL38.166] Gentilium superstitio deleatur, Deus vult, Deus jussit, Deus praedixit, Deus jam implere coepit, et multis jam terrarum locis etiam ex magna parte complevit. Si voluntas nostra ab hac civitate inciperet, ut hic primitus aboleri superstitiones daemonum quaereretis; fortasse aliquis arduus labor esset, non tamen desperandus: nunc vero si facta sunt ista efficaciter ubi fieri coeperunt, et exempla non praecesserant; quanto efficacius in nomine Domini, in adjutorio dexterae ipsius hic quoque effici posse credimus, quando jam praecedentia pronuntiantur exempla? Utique hic clamastis: Quomodo Roma, sic et Carthago. Si in capite Gentium res praecessit, membra non sunt secutura? Cogitate, fratres, advertite in libris ipsis Gentium, audite ab eis, in quibus ipsius infelicitatis reliquiae remanserunt; vel audiendo, vel legendo, cognoscite litteras eorum: et videte quia illi et isti dii Romani vocantur. Ergo isti dii vocantur Romani. Et quando Christiani cogebantur, fremente impetu Paganorum, ut eos adorarent, et recusantes, eorum caevitiam usque ad effusionem sanguinis sustinebant; ea videbatur tota culpa martyrum, quorum fundebatur sanguis, quia deos Romanos adorare nolebant, quia ceremonias erga deos Romanos respuebant, quia Romanis diis non supplicabant; et totus impetus, tota invidia non fiebat, nisi de nomine deorum Romanorum. Si ergo dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Haec ergo, fratres, haec attendite, haec dixi, haec inhibete. Dii Romani, dii Romani, dii Romani. Si ergo dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Si ambulare possent, dicerent quia huc inde fugerunt. Sed non fugerunt: remanserunt ibi, Romae. Qui aliquando dictus est deus Hercules, Romae jam non est. Hic autem etiam barba deaurata esse voluit. Erravi plane, quia dixi, Esse voluit. Quid enim vult insensatus lapis? Ille ergo nihil voluit, nihil potuit. Sed qui deaurari eum voluerunt, de raso erubuerunt. Suggestio itaque nescio quae novo judici obrepsit. Quid egit? Non egit utique ut a christiano lapis honoraretur; sed ut christianus illi superstitioni ad radendum misceretur: non inclinavit ad obsequendum; sed movit ad vindicandum. Fratres, puto ignominiosius fuisse Herculi barbam radi, quam caput praecidi. Quod ergo positum est cum errore illorum, ablatum est cum dedecore illorum. Deus fortitudinis solet dici Hercules: tota virtus ejus in barba. Malo suo refulsit; quod non fulgebat luce dominica, non a luce, sed a luco fulgebat.

7. Deus irascendo mitis. Sileant ergo, videant [PL38.167] modo, cui Deo legant fideles et dicant, Deus, quis similis tibi? Ne sileas, nec mitescas, Deus. Hoc susceperam, quomodo non mitescat, non evertendo homines, sed errores. Non mitescit, ergo irascitur: si mitis est, ergo et miseretur. Irascitur et miseretur: irascitur ad percutiendum, miseretur ad sanandum; irascitur ad mortificandum, miseretur ad vivificandum. In uno homine facit haec. Non quasi alios mortificans, alios vivificans: sed in eisdem ipsis et irascitur, et mitis est. Irascitur erroribus, mitescit correctis moribus. Ego percutiam, et ego sanabo: ego occidam, et ego vivere faciam (Deut. XXXII, 39). Unum Saulum, postea Paulum, et prostravit, et erexit: prostravit infidelem, erexit fidelem; prostravit persecutorem, erexit praedicatorem. Si non irascitur, unde Herculi barba rasa est? Fecit enim hoc per fideles suos, per Christianos suos, per potestates a se ordinatas et Christi jugo jam subditas. Itaque, fratres, hoc libenti animo accipite; et in Domini adjutorio caetera prosperius jam sperate.

SERMO XXV. De versiculo 12 Psalmi XCIII, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, etc

CAPUT PRIMUM

1. Evangelium lex Testamenti Novi. Legis veteris promissa spiritualiter intelligenda. Cum cantaremus Deo, diximus ei, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ergo Dei Evangelium sonavit, Zacchaeus eleemosynas fecit. Discite. Quae melior enim lex Dei, quam sanctum Evangelium? Lex enim Testamenti Novi, de quo propheta cum legeretur, audistis: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob Testamentum novum: non secundum Testamentum quod statui patribus eorum, cum educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31 et 32). Testamentum ibi promissum, hic redditum; promissum per Prophetam, redditum per Dominum Prophetarum. Testamentum illud quod dicitur Vetus, legite, et videte. Lex Dei data est etiam tunc, legite, vel audite quando legitur, et videte quae ibi promissa fuerint. Promissa est tibi terra terrae; terra fluens lacte et melle; sed tamen terra. Verumtamen si intelligamus spiritualiter (quando non illa terra fluxit lacte et melle), alia est terra quae fluet lacte et melle; terra illa de qua dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Haec enim terra morientium est.

CAPUT II

Lac et mel quaeritis? Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Gratia ejus significata est nomine lactis et mellis: dulcis et nutritoria est. Haec autem gratia in Vetere Testamento figurata, in Novo revelata.

2. Legis veteris servitus, cum Deus colitur propter terrena. Denique Lex illa, propter eos qui carnaliter [PL38.168] sapiunt, et talia praemia quaerunt a Deo, et propter illa Deum colere volunt quae ibi promissa sunt, audire meruit ab apostolo Paulo, quia ad servitutem generat (Galat. IV, 24). Quare? Quia carnaliter intelligitur a Judaeis. Nam spiritualiter intellecta, Evangelium est. Ergo in servitutem generat. Quos? Qui propter bona terrena Deo serviunt. Quando illis adsunt, gratias agunt; quando desunt, blasphemant. Qui enim propter ea Deo serviunt, vero corde servire non possunt. Attendunt enim eos qui Deo nostro non serviunt: vident enim eos habere propter quod ipsi Deo serviunt; et dicunt in corde suo, Quid mihi prodest quia Deo servio? Numquid habeo tantum, quantum ille qui quotidie blasphemat? Orat, et esurit; blasphemat, et ructat. Qui ad ista attendit, homo est; homo est de Testamento Veteri. Qui vero in Testamento Novo Deum colit, novam haereditatem debet sperare, non veterem. Si novam haereditatem speras, terram transi, calca vertices montium; hoc est, contemne fastigium superborum.

CAPUT III

Sursum cor. Sed quando contempseris et calcaveris, humilis esto, ne de altitudine cadas. Audi, Sursum cor: sed ad Dominum, non contra Dominum. Omnes superbi sursum cor habent, sed contra Dominum. Si autem vis tu vere sursum cor habere; ad Dominum habe. Si enim ad Dominum habueris cor sursum, ipse tenet cor tuum, ne cadat in terram.

3. Dies maligni ab initio peccati. Beatus ergo vir, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Ecce loquor, ecce clamo, ecce expono. Qui me audiunt? Scio qui me audiunt: Beatus homo quem tu erudieris, Domine; cui Deus in corde loquitur, et quando ego taceo, ipse est beatus quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Quid sequitur? Huc usque cantavimus: Et ex lége tua docueris eum. Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Ipse est vir qui eruditur a Domino, ipse est qui ex lege Dei discit a Domino, qui mitigatur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Audite quid sit. Maligni dies sunt. Numquid isthic, ex quo de Paradiso projecti sumus, malignos dies agimus? Et majores nostri planxerunt dies suos, et avi eorum planxerunt dies suos. Nullis hominibus dies placuerunt, quos vivendo egerunt. Sed posteris placent dies majorum: et illis iterum illi dies placebant, quos ipsi non sentiebant, et ideo placebant. Quod enim praesens est, acrem habet sensum. Non dico, propius admovetur; sed cor tangit quotidie. Omni anno plerumque dicimus quando frigus sentimus, Nunquam fecit tale frigus: Nunquam fecit tales aestus. Semper facit ipse qui facit. Sed beatus vir quem tu erudieris, Domine: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea.

CAPUT IV

4. Maligni dies unde. Maligni dies. Numquid isti dies maligni sunt, quos agitat circulus solis? Faciunt malignos dies maligni homines: et sic est prope totus mundus. Inter turbas malignorum gemit paucitas frumentorum. Revocemus ad ipsos [PL38.169] justos. Maligni sunt illi, et faciunt malignos dies: quid ipsi justi? nonne in diebus malignis sunt et apud se ipsos, praeter quod patiuntur malignos homines, inter quos gemunt? Et apud se ipsos, inquam, quando sunt, attendant se, descendant in se, bene se considerent; inveniunt in se dies malignos. Bellum nolunt, pacem volunt: et quis non? Et cum omnes bellum nolint, et omnes pacem velint, revocat ad se oculos et qui juste vivit, et bellum in se invenit. Quaere a me quod bellum. Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ecce homo quaerit a me, quod bellum in se patiatur justus; doce illum ex lege tua, loquatur Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Et ubi projicio carnem, si sonet bellum; si, quod Deus avertat, hostis irruat? Fugit homo, et secum trahit bellum suum, quocumque it. Non dico, si malus est: prorsus si bonus est, si juste vivit, invenit in se quod Apostolus dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. In isto bello quomodo sunt dies boni?

CAPUT V

5. Dies maligni piis prosunt ad inveniendos dies bonos. Ergo maligni sunt dies: sed mitigemur. Quid est, Mitigemur? Judicio divino non irascamur. Dicamus illi: Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71). De paradiso elisisti, de beatitudine projecisti: in aerumna sum, in gemitu sum, gemitus meus non est absconditus a te. Sed bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas. In diebus malis disco quaerere dies bonos. Qui sunt dies boni? Nolite illos modo quaerere: mihi credite, imo mecum credite, non invenietis. Transibunt dies mali, et venient boni: sed boni venient bonis, malis pejores.

6. Dies boni qua conditione propositi. Etenim et ego interrogo vos, Quis est homo qui vult vitam? Scio omnium corda mihi respondent, Quis enim homo qui non vult vitam? Addo, Et diligit videre dies bonos? Omnes respondetis, Quis est qui non diligat videre dies bonos? Bene respondetis; vultis vitam, vultis dies bonos. Certe quando dicebam, Quis est homo qui vult vitam? omnis homo mihi respondet, Ego. Quis est homo qui vult videre dies bonos? Nonne in silentio quisque vestrum dicit, Ego? Audi quod sequitur: Contine linguam tuam a malo (Psal. XXXIII, 13, 14). Modo dic, Ego. Quaeris veniam: modo te inveniam.

CAPUT VI

Transierunt praeterita: fuerit lingua tua maligna, fueris susurro, fueris criminator, fueris calumniator, fueris maledicus; ista omnia fueris. Transeant ista cum diebus malis: noli tu transire cum diebus malis. Est enim quo te teneas, ut non transeas. Res humana tanquam fluvius currit: maligni dies tanquam fluvius currunt. Tene te ad lignum, ne traharis. Ecce fluvius currit. Omnis enim caro fenum, et omnis honor carnis, ut flos feni. Praecipitatur, transit, fenum aruit, flos decidit. Quo me teneo? [PL38.170] Verbum Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8).

7. Pax sequenda qualis praecipitur. Prohibe ergo linguam tuam a malo, et labia tua ut non loquantur dolum. Tu qui volebas vitam, aut vis vitam et dies bonos, declina a malo, et fac bonum. Quaere pacem, quam optamus omnes et in ista carnis mortalitate, et in ista carnis fragilitate, et in ista mendacissima vanitate. Omnes pacem quaerite. Quaere pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 15). Ubi est? Quo sequor? Qua transiit? Qua transiit, ut sequar? Per te transiit, sed non in te remansit. Cui dico? Generi humano: non unicuique vestrum, sed generi humano. Per genus humanum transiit ipsa pax: ipsa transeunte clamavit caecus in hesterna lectione. Et quo iit? Primo vide quae sit pax, et vide quo ierit, et sequere eam. Quae est pax? Apostolum audi; de Christo dicebat, Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Pax ergo est Christus. Quo iit? Crucifixus est, et sepultus, resurrexit a mortuis, ascendit in coelum. Ecce quo iit pax.

CAPUT VII

Sursum cor. Quomodo eam sequor? Sursum cor. Audit quomodo sequaris. Quotidie quidem audisbreviter, quando tibi dicitur, Sursum cor; altius inde cogita, et sequeris. Tamen audi et latius, ut sequaris pacem veram, pacem tuam, pacem quae pro te pertulit bellum; pacem, quae cum pro te toleraret bellum, oravit pro hostibus pacis, et dixit pendens, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 46). Bellum erat, et pax de ligno manabat. Manabat, sed postea quid? Ascendit in coelum, Quaere pacem. Et quomodo sequeris? Audi Apostolum: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. III, 1-4)

CAPUT VIII

Ecce dies boni, ipsos desideremus: propter hoc vivamus, propter hoc oremus, propter hoc eleemosynas demus.

8. Christus in paupere vestiendus et excipiendus. Jam ecce, Deo propitio, hiems est: de pauperibus cogitate, quomodo Christus vestiatur nudus. Quando legebatur Evangelium, numquid non omnes beatificavimus Zacchaeum, quando eum Christus suspexit in arbore intentum ut videret transeuntem? Nam quando speraret in domo sua habitantem? Quando ei dixit, Descende Zacchaee; hodie oportet me in domo tua manere (Luc. XIX, 5); audivi gemitus gratulationis vestrae. Quasi omnes in Zacchaeo fuistis, et Christum excepistis; sic dixit omnium vestrum cor, O beatum Zacchaeum! Dominus intravit in domum ipsius. O beatum! Numquid nobis potest ita contingere? Jam Christus in coelo est. Recita, mihi, Christe, Testamentum Novum: fac beatum de lege tua. Recita, ut scias te non fraudari Christi praesentia. Audi judicaturum: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Exspectat unusquisque vestrum suscipere Christum sedentem in coelo: attendite [PL38.171] illum jacentem sub porticu; attendite esurientem, attendite frigus patientem, attendite egenum, attendite peregrinum. Facite quod soletis, facite quod non soletis. Crescit doctrina, crescant opera bona. Laudatis sementem, exhibete messem. Amen.

독자 반응

각주

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 138-171 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
작성자: Rodion Vlasov
페이지 생성일: 2026-11-22, 업데이트: 2026-11-22