1. Hydriae sex, sex mundi aetates. Sex hominum aetates. Hydriae istae mysteriis Christi plenae. Sicut jam aliquando charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, sex illae hydriae, quas modo Evangelica lectio memoravit, et quarum aqua in vinum mutata est, sex aetates mundi istius figurabant. Et ut soletis audire, una aetas impleta est ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; etiam sicut evangelista commemorat; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babyloniae; quinta, a transmigratione Babyloniae usque ad Joannem Baptistam; a Joanne Baptista et ab adventu Domini Salvatoris sexta aetas agitur (Matth. I.) Quae res etiam in humanae vitae cursu evidenter agnoscitur. Primus enim gradus est, quasi prima aetas, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, juventus; quinta, senectus; sexta est illa permatura, quae etiam decrepita dicitur. Non ergo tibi mirum videatur, quando audis mundum istum sex aetatibus consummari; cum hoc videas etiam hominum aetatibus adimpleri. In istis sex aetatibus mundi, quasi in sex hydriis prophetia non defuit. Plenae ergo erant istae hydriae mysteriis Veteris Testamenti: sed quando in illis Christus non intelligebatur, non ex ipsis vinum, sed aqua bibebatur.

2. Christus in Adam. Prima ergo hydria impleta est temporibus Adam, quando Dominus emisit soporem in eo, et tulit unam de costis ejus, et fabricatus est eam in mulierem (Gen. II, 21, 22). Quid enim aliud tunc significavit, nisi passionem Domini Salvatoris? Dormit Adam, et de latere ejus tollitur costa, fabricatur Eva: inclinato capite dormivit in cruce Christus, et de latere ejus formatur Ecclesia. Cum enim percussus est in latere, exivit sanguis et aqua (Joan. XIX, 30, 34); sanguis redemptionis, et aqua Baptismatis. Quasi revera, fratres, non potuit Deus inde facere Evam, unde fecerat et Adam. Sed jam tunc in illo vetere Adam, de cujus costa fabricata est Eva, novus Adam significabatur, de cujus latere formanda erat Ecclesia. Sed haec prophetia, quia in illa Judaeorum populus Christum non intelligebat, non vinum, sed aquam sapiebat.

3. In Noe. Secunda hydria impleta est in Noe, cujus temporibus ita per mysterium arcae vel diluvii genus humanum salvatur (Gen. VI, et seq.), quomodo per [PL39.1921] crucis vel Baptismi sacramentum in adventu Domini Salvatoris de aeterna morte totus mundus eripitur.

4. In Abraham. Tertia hydria impleta est in Abraham, cui Dominus jussit ut ad similitudinem Domini Salvatoris filium suum offerret in holocaustum (Gen. XXII, 1-19). Nam quomodo beatus Isaac ad locum holocausti lignum ipse portavit; ita et verus Isaac ad locum passionis ipse sibi crucis patibulum bajulavit (Joan. XIX, 17).

5. David in multis Christum figuravit. Quarta hydria impleta est in David, qui et in humilitate, et in mansuetudine, et in multis tribulationibus Christum Dominum figuravit. Inter reliqua quae per eum Dominus loqui dignatus est, etiam hoc clamavit: Surge, Domine, judicare terram. Cui dicitur, Surge, nisi ei qui obdormivit? Surge, inquit, Domine, judicare terram. Dormisti judicatus a terra; surge, ut judices terram: ut in te impleatur, quod Scriptura praedixit, Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus (Psal. LXXXI, 8).

6. Prophetia de Christo in Daniele. Quinta hydria impleta est temporibus Danielis, qui se dixit vidisse praecisum lapidem de monte sine manibus, et crevisse ipsum lapidem, et implesse universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). Videte, fratres, quia mons ille, unde lapis praecisus est, implevit omnem terram. Mons ille significat regnum Judaeorum; de quo monte praecisus est lapis, id est, natus est Christus: quod autem ait, Sine manibus, hoc intelligitur, quia sine opere nuptiali; in manibus enim opera intelliguntur. Mons ergo ille, hoc est, regnum Judaeorum, non implevit terram; quia antequam veniret Christus, notus erat tantum in Judaea Deus. Postquam vero Christus venit, ita gratia sua universum implevit mundum, ut in omnem terram exiret sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

7. De vocatione Gentium in Joanne. Lapides, Gentes. Lex Christum non intelligentibus, aqua; secus, vinum. Sexta hydria impleta est per beatum Joannem Baptistam. Ipse enim cum vidisset ad baptismum suum venire Judaeos, dixit ad eos: Progenies viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Facite fructus dignos poenitentiae. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 7-9). Quos enim intelligi voluit lapides, ex quibus suscitari possent filii Abrahae; quos utique, nisi omnes Gentes? Et quare omnes Gentes lapides erant? Quomodo lapides non erant, qui lapides colebant? Sed dicit aliquis, Etsi aliqui lapides colebant, numquid ideo lapides sunt? Audi Scripturam dicentem: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Istae ergo sex aetates mundi, velut sex hydriae, impletae sunt a ministris, id est, a Patriarchis et Prophetis. Veniens ergo Christus, non illam aquam jactavit, et aliam misit; sed illam ipse in vinum convertit. Quare hoc? Quia non venerat Legem solvere, sed adimplere. Non repulit Vetus Testamentum, et sic condidit Novum: sed illud quod in littera Legis aquam sapiebat, dum spiritualiter intelligi fecit, aquam in vinum convertit.

8. Discipuli post Christi mortem infideles. Denique in tantum ante adventum Christi Vetus Testamentum aqua erat, ita ut qui eum legebant, et Christum non intelligebant, ab ipso Domino Christo stulti appellarentur. Nam post passionem Domini nostri iter agentibus duobus discipulis, et ad castellum nomine Emmaus ire volentibus, junxit se illis Dominus et Salvator, et dixit ad eos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? At illi inter reliqua dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone. O beati discipuli! ita in vobis infirmata est fides, ut prophetam dicatis Dominum Prophetarum? Numquid taliter audistis beatum Petrum apostolum confiteri? Non recolitis quid Domino interroganti responderit Petrus? Tu, inquit, es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Ille Filium Dei vivi confessus est; et vos creditis fuisse prophetam? [PL39.1922] Licet et hoc nomen conveniat Domino Salvatori, secundum quod Moyses ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus vester, tanquam me ipsum audietis. Erit autem omnis anima quae non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII, 18, 19); tamen quando hoc discipuli illi dicebant, verum Deum esse Christum omnimodis non credebant. Denique videte quid dixerunt: Nos, inquit, sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. O discipuli, sperabatis; jam desperastis? Latro dicit in cruce, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum: et vos dicitis; Nos autem sperabamus. Ecce vos non credebatis vel resurrecturum; et latro credidit etiam regnaturum. Cum ergo in discipulis ita refrigerasset fides, ut talia loquerentur, respondit Dominus: O stulti et tardi corde ad credendum (Luc. XXIV, 13-25). Quare stulti erant? Quia adhuc aquam bibebant: adhuc Christus aquam spiritualiter in vinum converti non fecerat.

9. Capientes singulae metretas binas vel ternas. Non enim dixit, Aliae capiebant binas, aliae ternas; sed de omnibus dixit, quia capiebant singulae metretas binas vel ternas. Et quia secundum litteram hoc intelligi non potest, videamus quid spiritualiter in illis sentire possimus. Jam enim supra diximus, quod aqua illa quae erat in hydriis, prophetia vel Vetus Testamentum possit intelligi: quare ergo metretas binas vel ternas? Sine dubio propter mysterium Trinitatis. Quare etiam vel binas? Propter duo praecepta dilectionis. In Lege enim et Prophetis non solum mysterium Trinitatis agnoscitur, sed etiam duo praecepta charitatis assidue praedicantur. Videamus tamen si et in Evangelio possimus invenire metretas binas vel ternas. Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan. X, 30); ecce habes binas. Da vel ternas. Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); ecce habes ternas.

10. Qualiter fervor animi fovendus. Unde, fratres dilectissimi, quia hoc quod fecit in Apostolis Christus, etiam in nobis implere dignatus est; ut qui per infidelitatem tepidi eramus et frigidi, per fidem ferventes esse mereamur in opere Dei, cum ipsius adjutorio, quantum possumus, laboremus, ut usque in finem bonorum operum perseverantiam tenere mereamur; et ita in lectionibus sanctarum Scripturarum nos exercere jugiter studeamus, ut cum Propheta dicere possimus, Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5); et iterum, Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Sicut enim per amorem Dei aqua nostra in vinum conversa est; ita e contrario timere debemus, ne amando mundum, et ejus concupiscentias diligendo, vinum nostrum convertatur in aquam. Et ideo quantum possumus, bonis operibus insistentes, Dei misericordiam deprecemur; ut in nobis opera vel beneficia sua ipse pro sua pietate custodiat: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XCII. Item in Joannis cap. II, 1-10, de nuptiis in Cana Galilaeae

1. Cur Christus ad nuptias venit. Cur ait, Nondum venit hora mea. Domini et Salvatoris nostri virtus, fratres charissimi, praesente lectione evidenter ostenditur, cum mirabilia ejus non obscuritate verborum, sed eloquii puritate narrantur. Denique Evangelista ita mysterii interna custodit, ut rem gestam fido sermone designet: sic enim ait, Vocatus est Dominus Jesus ad nuptias, et mater sua. Nec dedignatus est conversationem hominum, qui usum carnis exceperat; nec saecularia instituta contempsit, qui ad haec [PL39.1923] venerat corrigenda. Interfuit nuptiis, ut concordiae jura firmaret: interfuit nuptiis, et comessationes non renuit nuptiarum; ut psalmos et tympana ad Dei Patris gloriam praedicandam concitaret, ut Pater honoraretur in Filio, et a Patre Filius nosceretur. Erat, inquit, mater ejus ibi. Quam libenter Maria ad has nuptias venit, in quibus Dei mirabilia comprobat. Vinum divina suggestione suggeritur defecisse. Numquid latere Deum poterat, quid in ea domo, in qua erat, gereretur? Sed non ignorans rerum Deus respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Hac responsione interim debemus advertere, quod de nuptiali vino pars aliqua adhuc forte resederat: ideo nondum erat Domini plena hora virtutum; ne miscere magis elementa, quam mutare videretur. Sed ait, Nondum venit hora mea; ut ita sint Dei mirabilia manifesta, ut nec argumento valeat inimicus, nec perfidia Judaeus insimulet.

2. Nihil animus fallitur, qui Deum fideliter confitetur. Et dicit Maria ministris: Quaecumque dixerit vobis, facite. Quam bene mater Domini credulitatem suadet ministris, ut non desint vina prandentibus: Quaecumque dixerit, facite. Intelligimus jam esse mysterium, cum Dei mandata se nosse, sollicite mater hortatur. Ait Dominus Jesus ad ministros: Implete hydrias aqua. Et cum implevissent, ait: Haurite nunc, et ferte architriclino. Quod cum princeps architriclinus accepisset, statim intellexit vina illata posterius esse sublimia. Et cum nesciret quod Dominus fecisset, sponso ait: Quid tam sero meliora profers vina, cum haec prima esse debuerant? Vidimus ergo convenire mysterium, et quod Salvator dicit, Nondum venit hora mea: et cum accusat princeps achitriclinus tarditatem sponsi, videamus attentius ordinis hujus, quae Evangelista designat, aperta mysteria. Videamus quae sint nuptiae, qui ministri, qui princeps architriclinus, qui sponsus, quomodo ad nuptias Deus, quomodo Maria; unde ex aqua vinum, quare postea melius, quare Deus in hora differre voluerit. Equidem nulla sunt apud credentium mentes occulta mysteria. Nihil animus fallitur, qui Deum fideliter confitetur. Nam qui scit Salvatoris adventum vitae nostrae esse remedium, facile virtutis ejus misericordiam pura veritate cognoscit.

3. Ecclesia Christum ad nuptias vocat. Ab eo optat vinum. Quid Christum detinebat. Vocatur Salvator ad nuptias; hoc est, Ecclesiae voto Spiritus sanctus invocatur. Venit cum discipulis suis, id est in hoc loco, turba sanctorum. Quid dici apertius potest? Mirabilia Dei Maria mater exspectabat, hoc est, virtutem Christi exspectat Ecclesia: appropinquare compellit; ait enim Maria, Ecce vina deficiunt: id est, quare populus jam non invenit remedium? Maria Deum probare festinat; vinum Ecclesia optat excipere; ut fiat ex nuptiali prandio spirituale convivium. Dicit enim, Quid mihi et tibi est, mulier? Numquid mulierem dicit Mariam, quae virgo post partum inventa est? Sed Ecclesiam, quae non solum mulier, sed etiam meretrix nuncupatur, quae errantem populum et per aevum et lubricam aetatem lascivum, tanquam prostitutam suscepit sponsam, et quasi docta mater adornat. Nondum, inquit, venit hora mea: hoc est, passionis tempus superest. Nondum venit hora mea; nondum populus credidit, nondum Judaeus insequitur: adhuc habet diabolus unde laetetur, adhuc triumphi mei palma non proditur, adhuc locum crucis persecuturus ignorat, ac necdum Judas mentitur. Nondum venit hora mea: sunt prius quae purgentur in saeculo; et sic vita proficit in populo.

4. Ecclesia docet parere doctori. Vinum optimum nonnisi exhausto deteriori. Vinum optimum, sanguis Christi. Dicit Maria ministris, Facite quaecumque jusserit; hoc est, obtemperate doctori, ministris mandat [PL39.1924] Ecclesia. Qui sunt ministri, nisi officia Levitarum, quae Dei mysteriis sunt deputata? Implentur hydriae aqua; hoc est, vacuatae nuptiali vino, id est, potu sordido, fontis puritate supplentur, et benedictione Domini in saporem vini vertuntur; ut ex aqua spiritus potum qui jam prandentibus defecerat, reputaret. Aquam in vinum convertit; humanae fragilitati virtus augetur. Princeps architriclinus vinum melius probat: hoc est, dominici vigoris saporem humana corda senserunt. Nam qui primum vinum melius judicavit, primus et credidit. Quod vinum est, quod optimum judicatur, quod architriclinus princeps queritur sero prolatum, nisi sanguis Dominicae passionis? Hoc est enim quod Deus in hora suspendit, hoc est quod ministri suscipiunt, hoc est quod servat sponsus, hoc est quod princeps architriclinus, qui fidei primus est, veneratur. Advertamus ergo attento corde nos sanctas Scripturas audire debere; ut coelestem doctrinam fida credulitate possimus agnoscere, et ab omni mundi hujus impedimento liberari; ipso adjuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XCIII. De verbis Evangelii Joannis, cap. IV, 5-13, Venit Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, etc., et de non differendo Baptismo

1. Christus legitimus haeres Jacob est factus. In lectione Evangelii infirmitatem humani generis suscepisse Dominum Jesum Christum, plenissime nobis sanctus Evangelista monstravit. Siquidem cum dixisset, venisse Dominum in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo; in quo praedio erat fons Jacob; addidit, Jesus, inquit, fatigatus ex itinere sedebat sic supra puteum. Venit Dominus noster Jesus Christus ad praedium quod sanctus Jacob Joseph filio suo dereliquerat: quod praedium non tam Joseph, quam Christo, arbitror derelictum, cujus figuram sanctus Joseph patriarcha portabat, quem vere sol adorat et luna, et omnes stellae benedicunt. Ad hoc praedium ideo venit Dominus, ut Samaritani, qui haereditatem sibi patriarchae Israel vindicare cupiebant, agnoscerent possessorem suum, et converterentur ad Christum, qui legitimus patriarchae haeres est factus.

2. Jesus, inquit, fatigatus ex itinere sedebat sic supra puteum. Videte diversitatem mysterii. Inter Apostolos exsultabat in spiritu in monte positus; non solum confortabat eos, verum etiam gloriam his propriam demonstrabat: in Samaria constitutus, fatigatus ex itinere sedebat supra puteum. Numquid Dei virtus poterat fatigari? Non utique: sed fatigabatur, quod fidelem populum invenire non poterat. Tunc ergo fatigatur Christus, quando nullam virtutem in suo populo recognoscit. Hodieque fatigat eum inobedientia nostra, fatigat eum infirmitas nostra. Infirmi enim sumus, quando non ea quae fortia sunt atque perpetua, sed temporalia et caduca sectamur. Bene ait, Sedebat supra puteum, non requiescebat; quoniam in Samaritanis non poterat requiescere. Et hora, inquit, erat quasi sexta. Sexta die Deus de limo terrae hominem figuravit; sexta hora venit Samariam visitare: ut qui in eum Samaritani crederent, ipse in his inciperet requiescere; ut verum illud quietis sabbatum celebraret. Sedebat ergo Dominus supra puteum.

3. Et venit Samaritana mulier haurire aquam. Magnum mysterium. Venit mulier ad puteum; et fontem quem non speravit, invenit. Dicit ad eam Dominus: Da mihi bibere. Bonus Dominus ultro se offert non quaerenti, ut compleatur illud propheticum, Palam apparui [PL39.1925] non quaerentibus me, inventus sum ab his qui non interrogaverunt nomen meum (Isai. LXV, 1, sec. LXX). Petit bibere daturus: sedit supra puteum; ut non in altitudine quaeramus aquam, sed de eo fonte qui supra omnes aquas est, salutaria nobis pocula hauriamus. Quis est fons, nisi Dominus noster Jesus Christus, cui dicitur, Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10)? Bonus fons qui nos de hujus vitae refrigeravit incendio, et inundatione sua ariditatem nostri pectoris superavit.

4. Baptismum qui differunt, donum Dei nesciunt. Adventus Christi gratia. Unde et mulieri dicitur, Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Non omnes sciunt donum Dei; quia non omnes desiderant aquam vivam. Si enim desiderarent, nunquam circa se Baptismi sacramenta differrent. Igitur de se pronuntiant, et vitae suae testimonium perdunt, qui ideo volunt tardius baptizari, ut flagitia et scelera multa committant. Noli differre, o homo, remedia salutis tuae: quoniam nescis quando a te anima tua repetatur. Denique Samaritana ignara mysterii, dicebat: Domine, neque hauritorium habes, et puteus est altus. Ante adventum Domini et puteus altus erat, et sine hauritorio aquam sibi unusquisque haurire non poterat. Venit Dominus fons vivus, ut Pharisaeorum corda dilueret, sitim exstingueret, pectora satiaret, non quaerens hauritorium, sed ultro se infundens mentibus singulorum. Et addidit: Omnis qui biberit ex hac aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Unum Baptismum docet, qui post ingressum aeterni fontis et coelestis poculi sacramentum, unumquemque nostrum sitire non patitur. Et ideo nos quibus tanta beneficia nullis praecedentibus meritis praestitit divina misericordia, quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ut tantae pietatis gratia non nobis judicium pariat, sed profectum. Quod ipse praestare dignetur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XCIV. De verbis Evangelii Joannis, cap. V, 20-30, Sicut Pater suscitat mortuos, etc.; necnon cap. VI, 37-40, Omne quod dat mihi Pater, etc

1. Judicium aliud discretionis, aliud damnationis. Audistis, fratres charissimi, in lectione evangelica Dominum dicentem, Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio. Et majora his demonstrabit ei opera: id est, non solum infirmos curare, sed et mortuos resuscitare. Quod dicit, Neque Pater judicat quemquam, vel secundum divinitatem; quia nemo potest eum intueri nec audire: ut illud, Deum nemo vidit unquam. Sed judicium omne dedit Filio: id est, ut ille qui fuit judicatus secundum carnem, ab illo omnes judicentur. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit; sed transit a morte in vitam. Quod dicit, In judicium non venit, qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, discretionem factam esse inter justos et peccatores a Domino cernitur: ac si dicat, in numero peccatorum, qui ista fecerit, non veniet; sed transit de morte ad vitam: hoc est, de superbia ad humilitatem, de odio ad charitatem, de temporalibus ad aeterna migrabit. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Mortui, id est peccatores intelliguntur, qui audierunt Christum, et non crediderunt. Et quod [PL39.1926] subditur, Vivent qui audierint: ideo recapitulatur, eo quod paulo superius de resurrectione peccatorum dixerat; hic autem de resurrectione mortuorum loquitur. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Sic dedit ergo Pater Filio vitam gignendo, sicut ipse habet. Quod dicit, Dedit ei judicium facere, pro parte carnis quam assumpsit, dedisse Patrem Filio judicium dici cognoscimus; et futurum judicium hic significat: in quo judicio astabit Dominus Jesus Christus, et reddet unicuique secundum opera ejus; quia judicium hoc loco damnationem et poenam peccatorum intelligimus. Nam ubi dicit Psalmista, Judica me, Deus, et discerne causam meam (Psal. XLII, 1); judicium discretionis cognoscimus. Nolite mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Non possum ergo ego a memetipso facere quidquam: sicut audio, judico, et judicium meum justum est; quia non quaero gloriam meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Hoc loco apertissime resurrectionem futuram pronuntiat. Et quod dixit, Non possum ego a memetipso facere quidquam: ac si diceret, Ideo a me ipso quidquam facere non possum, quia a memetipso non veni, sed a Patre. Quod dicit, Sicut audio, judico, etc., auditio ista in aeternitate facta esse significatur.

2. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Magnum penetrale et dulce secretum, sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum. Nonne illud secretum est, quo intrabit ille cui dicturus est Dominus, Serve bone, merito intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21)? Ego et eum qui venit ad me, inquit, non ejiciam foras. Et qui ad me venit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit: quia non faciet voluntatem suam, sed Dei; et ideo non ejicietur foras. Haec est autem voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Ipse illi datus est qui servat humilitatem, et hunc accipit: qui non servat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Haec non est voluntas in conspectu Patris mei, ut pereat unus de pusillis istis. De tumentibus possunt perire, de pusillis nihil periet: quia nisi fueritis de pusillis istis, non intrabitis in regnum coelorum (Id. XVIII, 3). Omne quod dat mihi Pater, non perdam ex eo: sed resuscitabo illud in novissimo die. Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem definiat. Qui venit ad me, modo resurget humilis factus in membris meis: sed resuscitabo eum in novissimo die; id est, secundum carnem. Haec est enim voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Superius dixit, Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me: modo autem, Qui videt Filium et credit in eum. Non dixit, Videt Filium, et credit in Patrem; hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem: quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: ut omnis qui videt, et credit in ipsum, habeat vitam aeternam; credendo et transeundo in vitam tanquam prima illa resurrectionem. Et quia non est sola, et resuscitabo eum, inquit, in novissimo die.

SERMO XCV. De verbis Evangelii Joannis, cap. XI, 1-44, Lazarus amicus noster dormit: sed vado, ut a somno suscitem eum, etc

1. Divinitas Christi demonstratur in suscitatione Lazari. Apostoli non suscitarunt mortuos virtute sua. Multis quidem signis ac virtutibus Dominus ac Salvator noster Christus Jesus divinitatis suae potentiam declaravit, sed maxime in Lazari morte, ut in praesenti lectione audivit Dilectio vestra; ostendens se esse de quo scriptum erat, Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob (Psal. XLV, 8). Quas tamen virtutes Dominus ac Salvator noster duplici genere operatus est; et corporaliter et spiritualiter, id est, visibiliter et invisibiliter, ut per visibile opus invisibilem virtutem ostenderet. Superius caecum a nativitate lumine oculorum illuminavit visibili opere (Joan. IX, 1-7), ut invisibili illa virtute caecitatem Judaeorum cognitionis suae lumine illustraret: in praesenti vero lectione Lazaro mortuo vitam donavit, ut incredula corda Judaeorum de morte peccati suscitaret in vitam. Denique multi Judaeorum propter Lazarum Christo Domino crediderunt. Cognoverunt enim in resurrectione Lazari manifestam Filii Dei potentiam: quia morti potestate propria imperare non est conditionis humanae, sed divinae naturae. Legimus quidem et Apostolos mortuos suscitasse (Act. IX, 40; XX, 9, 12), sed illi ut suscitarent, Dominum oraverunt; suscitaverunt autem non sua virtute, nec sua potestate, sed invocato nomine Christi, qui morti ac vitae dominatur: Filius autem Dei Lazarum virtute propria suscitavit. Denique ut ait Dominus, Lazare, exi foras; statim ille egressus de monumento est: neque mors tenere poterat, quem Vita vocabat. In naribus humor sepulturae erat: Lazarus vivus astabat. Non exspectavit mors iteratam vocem Salvatoris audire; quia virtutem vitae ferre non poterat: sed ad unam vocem Domini mors et corpus Lazari de monumento, et animam dimisit de inferno; et totus Lazarus de monumento vivus processit, qui totus ibi non fuerat. Tardius quis de somno suscitatur, quam Lazarus de morte. Humor corporis adhuc erat in naribus Judaeorum; et Lazarus vivus astabat. Sed jam caput lectionis ipsius videamus.

2. Cur Christus de Lazari morte gaudet et flet. Lacrymarum Christi virtus. Ait ergo Dominus ad discipulos suos, ut audivit in praesenti lectione Dilectio vestra: Amicus, inquit, noster Lazarus dormit; sed vado, ut a somno suscitem eum. Bene dixit Dominus, Amicus noster Lazarus dormit; quia vere de morte velut de somno erat surrecturus. Sed discipuli ignorantes cur hoc Dominus dixisset, aiunt ad illum: Domine, si dormit, sanus erit. Tunc respondens, ait illis manifeste: Lazarus mortuus est; sed gaudeo propter vos, ut credatis, quia non ibi eram. Sed si gaudere se dicit hic Dominus propter discipulos de Lazari morte, quid est quod postea flesse refertur in Lazari morte? Sed advertamus rationem gaudii, et lacrymarum. Gaudebat Dominus propter discipulos; flebat propter Judaeos. Propter discipulos gaudebat; quia per resurrectionem Lazari confirmari habebat fides ipsorum in Christo: propter Judaeorum flebat incredulitatem; quia nec resurgente Lazaro, Christo Domino fuerant credituri. Aut forte idcirco flevit Dominus, ut lacrymis suis mundi peccata deleret. Si Petrus potuit lacrymarum suarum fusione propria peccata abstergere, cur non credimus lacrymis Domini mundi peccata deleta fuisse? Denique post lacrymas Domini multi ex populo Judaeorum crediderunt. Vicit ex parte incredulitatem [PL39.1928] Judaeorum dominicae pietatis affectus, et discordes mentes eorum mollivit prima fusio lacrymarum. Et idcirco forte utrumque de Domino in praesenti lectione refertur, quod et gavisus sit, et flevit: quia qui seminat in lacrymis, ut scriptum est, in gaudio metet (Psal. CXXV, 5). Lacrymae ergo Domini gaudia mundi sunt: quia idcirco ille lacrymas fudit, ut nos gaudia mereremur. Sed redeamus ad ordinem.

3. Christus absens simul et praesens Lazari morti. Ait ergo ad discipulos suos: Amicus, inquit, noster Lazarus mortuus est: sed gaudeo propter vos, ut sciatis, quia non eram ibi. Advertamus et hic mysterium, quomodo non se illic Dominus fuisse dicit. Cum enim dicit manifeste, Lazarus mortuus est; praesentem se illic fuisse, evidenter ostendit. Neque enim hoc dicere Dominus potuisset, nullo sibi nuntiante, nisi praesens fuisset. Quomodo enim in loco, ubi Lazarus mortuus est, praesens non erat Dominus, qui omnia loca totius mundi divina potestate circumvenit? Sed hic quoque Dominus ac Salvator noster sacramentum in se carnis ac divinitatis ostendit. Non erat ibi secundum carnem: hic erat secundum divinitatem; quia Deus ubique est.

4. Cur Deus interrogat de rebus quas non ignorat. Ob culpae confessionem salvatur Adam, ob negationem Cain damnatur. Cum ergo venisset Dominus ad Mariam et Martham sororem Lazari, videns turbam Judaeorum, ait: Ubi posuistis eum? Numquid nesciebat Dominus ubi positus esset Lazarus, qui absens mortuum Lazarum pronuntiaverat, et qui divinitatis suae majestate ubique erat? Sed hoc Dominus ex veteri consuetudine fecit. Nam et Adam similiter ait: Ubi es, Adam (Gen. III, 9)? Non quia nesciret ubi esset Adam: sed idcirco interrogavit, ut peccatum suum Adam ore proprio confiteretur, ut posset peccati veniam promereri. Interrogat et Cain, Ubi est frater tuus Abel? Et ille dixit, Nescio (Id. IV, 9). Non quia nesciret ubi esset Abel, idcirco interrogavit Cain: sed ut cum ille negaret, parricidium ejus argueret quod in fratrem commiserat. Denique Adam, quia interroganti Domino confessus est peccatum quod commisit, veniae redditus est: Cain, quia negavit parricidium quod commisit, aeterna poena damnatus est. Sic cum hic dicit Dominus, Ubi posuistis eum? non idcirco interrogat, quia nesciret ubi positus esset Lazarus: sed ut turba Judaeorum ad monumentum Lazari sequerentur: ut videntes divinam Christi potentiam in Lazari resurrectione, ipsi adversus se testes existerent, si tantae virtuti non crederent. Dixerat enim illis superius Dominus: Si mihi non creditis, vel operibus credite, et cognoscite quia Pater in me est, et ego in illo (Joan. X, 38).

5. Quod humanae virtutis est, hominibus dimittit Deus. Deinde cum venisset ad monumentum, ait ad circumstantes Judaeos, Tollite hinc lapidem. Quid dicimus? Numquid lapidem Dominus a monumento praecepto removere non poterat, qui inferni claustra propria virtute removit? Sed quod ab hominibus fieri poterat, homines facere praecepit: quod autem divinae virtutis erat, sua potentia demonstravit. Lapidem enim a monumento revocare humanae virtutis est; animam vero ab inferno revocare, solius divinae potentiae est. Verum facile, si voluisset, sola jussione verbi removere a monumento lapidem potuisset, qui verbo mundum creavit.

6. Virtus vocis Christi. Miraculum alterum, Lazarus ligatis pedibus ambulans. Cum ergo removissent lapidem a monumento, ait magna voce: Lazare, veni foras! ostendens se esse de quo scriptum erat, Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia (Psal. XXVIII, 4); et iterum, Ecce dabit virtuti suae vocem virtutis (Psal. LXVII, 34). Virtutis plane et magnificentiae vox ista est, quae statim Lazarum de morte ad vitam revocavit, et ante anima corpori reddita est, quam sonum vocis miserat. Licet alibi esset corpus, alibi anima; tamen vox ista Domini statim et animam corpori reddidit, et corpus animae repraesentavit. Deterita enim mors est, audita voce tantae virtutis. Nec [PL39.1929] mirum sane, si ad unam vocem Domini resurgere Lazarus potuit; quando omnes qui in monumentis sunt, ad unam vocem solam resurrecturos in Evangelio ipse declaravit dicendo, Venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et resurgent (Joan. V, 25). Unde sine dubio tunc mors audita voce Domini omnes mortuos a se potuisset dimittere, nisi proprie vocatum Lazarum cognovisset. Ut ait ergo Dominus, Lazare, exi foras; statim ille exivit ligatis manibus et pedibus, et facies ejus sudario erat cooperta. Quid et hic dicemus? Numquid Dominus in Lazaro sepulturae vincula rumpere non poterat, qui mortis vincula disruperat? Sed hic Dominus ac Salvator noster duplicem virtutem in Lazaro suae operationis ostendit; at vel sic incredulitati Judaeorum fidem credulitatis infunderet. Non enim minoris admirationis est, Lazarum ligatum pedibus ambulare potuisse, quam a mortuis resurrexisse.

SERMO XCVI. Rursus in Evangelii Joannis cap. XI, 1-44, de suscitatione Lazari

1. Licet omnes virtutes quas in terris Dei Filius majestatem suam proditurus implevit, mirari tantum homines valeant, ut verbis definire non possint: excedit tamen omne miraculum, quod Christus circa Lazarum fecit, cui non aegro reddidit sanitatem, nec debilitatis languore viribus medelam protinus verbo restituit, non denique reliquias animae adhuc possidenti vitam rursus reddidit; sed jam sepulto, jam monumentis recondito, jam legitimis temporum spatiis adscripto inferis inquilino, ab ipsa sede pallente, destructa lege tartarea, mancipium mortis redire jussit ad superos; et post concilia stridentium umbrarum, post profundas noctis aeternae caligines, vitam ducere, in convivio discumbere, frui discumbentium colloquio, prandere et gaudere fecit: atque ut miraculum divinae virtutis accresceret, dum convivis interrogantibus tristia loca poenarum, sedesque alta nocte semper obscuras, Lazarus indicat diligenti narratione per ordinem; diu quaesiti longisque temporibus ignorati invenerunt tandem inferi proditorem.

2. Nec leves jam praecesserant in multis curationibus diversae virtutes. Neque enim levia sunt vel ludicra praeter Lazarum quae Christus implevit: quod claudi redintegratis gressibus cucurrerunt, et accepto beneficio sanitatis Domino gratias retulerunt; quod manci utrasque manus ad coelum cum laudibus levaverunt; quod resoluta sunt mutis claustra linguarum, et post horrificum vocis inarticulatae mugitum, vinculo nodatae linguae disrupto, ex ore dividuo sensibilia verba processerunt; quod caecus recepit lumen, quod violentus dolor nube crassi humoris obscurans ab orbium sede rapuerat; et noctem funeratae frontis excutiens, dum totum recipit visum, resurrectionem caecus meruit oculorum. Recepit hic quidem oculos, alter accepit; et quod natura non dederat, manus Christi formavit. Imposuit enim fronti pulverem sputo conspersum, et ad tactum sacrae manus operis disciplina festinans luciferas gemmas orbibus praeparatis infixit; et quod natura non dederat, Christus artifex integravit. Haec omnia cunctis fuere miraculo, dum fiebant. Quis enim protinus saxeus mirari non cogatur, cum omnia damna membrorum non medicinae pigmentis, nec arte aliqua, nec remediis, sed solo tantummodo videret sermonis imperio restituta? Parva haec tamen ad Christi potentiam videbantur, nisi amicus Christi Lazarus moreretur. Quem ideo Christus vitae naturae restituit, ut mutaret naturam, et vitae ordinem verteret, ut unus homo semel nasci, et bis [PL39.1930] mori disceret, ut conditionem mortis nova resurrectionis lege turbaret.

3. Invadit igitur Lazarum pernicies inimica languoris, et fornace febrium anhelum corpus exurens, miserandi hominis robur quotidie edax incendium absumebat. Jacebat visceribus anhelis exaestuans, crebrisque singultibus corpus excussum, migraturam de domo corporis animam promittebat. Non amici, non consilia, non fomenta, non artis magisterio remedia provisa succurrunt: omnia enim quae pro salute data fuerant, in contrarium vertebantur. Languor enim iste non aliquo remedio, sed sola morte fuerat finiendus: et mors ipsa per resurrectionem Christi vincenda. Aderant autem duae sorores languenti, et casum dolentes juvenis, aegrotantis lectulo jugiter inhaerebant. Fovebant vero jacentem talibus frequenter alloquiis: Patienter, inquiunt, sustine, fortiter dura, noli desperatione corruere. Dum enim languorem istum fortitudine toleras, cum sustines, cum foveris, venit inter haec Christus, ut credimus; forsitan et sanaberis. Sed quid vos, o Maria et Martha, pro germano tantus dolor exurit? quid jugibus suspiriis optatis mori cum fratre? In contrarium potius vota pectoris immutate, precamini crementa languoris, augmenta febrium quaerite, et ut in extrema vitae limina tempestas morbi saevientis citius impingat, optate. Frater enim vester Lazarus, cujus ingemiscitis tanto affectu languorem, nisi mortuus fuerit, non recipiet sanitatem.

4. Urebat igitur aegrotum febris assidua, edax flamma penetrabili vapore siccabat. Incumbit quaestionarius corpori dolor, totus homo saevientium morborum oneribus premitur; ut corporis vinculis anima resolvatur. Vicit tandem succum corporis aegritudo, et caminus febrium extremo divortio de sede corporis animam compulit emigrare. Scindebant Maria et Martha germanae vestes, laniabant iratis unguibus genas, spargebant evulsos crines, ululatibus astra pulsabant: et tamen incumbentes funeri, amplexaeque corpus exanime, inania figentes oscula, saepius hoc dicebant: Poteras, miser, nec aegrotare, nec mori, si nulla ratio fecisset Christum absentem. Inter omnes enim quibus sermone medico desiderata concessit, si te quoque languentem contingeret aut videret: non te frigidi corporis sopore oppressum, non spoliatum lumine videremus: imo illo praesente non tibi febris accederet, non invaderet dolor, non aegritudo vastaret. Tanta est enim illius omnipotentia; ut etiam jam mortuus resurgeres, si veniret. Procedit interea funus, longoque ordine tristibus obsequiis decoratum infertur sepulcris: absconditur cavato saxo, luctuosisque vocibus conclamatur.

5. Venit igitur ad Bethaniam Christus, claustra mortis divina potentia destructurus. Occurrunt lacrymosae sorores, funus hominis contestantes, Dei auxilium requirebant (erat enim ei insitus amor Lazari, erat sororum ejus quaedam dilectio apud Dominum), de servitiis amoris sui pignus intrinsecus deponentes, in visceribus habere Dominum videbantur. Sed interrogat de lacrymis Deus; et licet sciret quid contigerit, tamen ex illarum voce optat audire. Lazarus, inquiunt, quem diligebas, mortuus est. O invidia! o infidelis conventio! Te adhuc posito in saeculo, Lazarus amicus tuus moritur. Si amicus moritur, inimicus quid patiatur? Parum est si tibi non soli superi serviunt: ecce tuum dilectum inferi rapuerunt. Lazarus, inquiunt, quem diligebas, moritur. Exclusit humanitatis consuetudinem, et vox illa mortalitatis dicit: amicus Dei plus debuit vivere; sed moritur.

6. Dominus noster Jesus Christus intendens in lacrymas mulierum, quae jugibus suspiriis optabant mori cum fratre, ad mausoleum Lazari una cum discipulis suis vel prolixis turbis accelerat. Jam enim intra cavatum saxum quatuor dies habuit ut jacebat, [PL39.1931] jam fluescentium membrorum teterrimus foetor prohibebat accessum, jam in concavis orbibus tabido situ marcescentes resederant oculi, jam deficiebat narium mollitudo, jam rictus oris dentibus nudatis horrebat, jam nudata cute, laxa temporibus cerebri sedes tegmine attenuato pallescens, capillis subinde rarescentibus apparebat; jam Maria et Martha sorores Lazari, quae Christum frequenter resuscitasse mortuos viderant, fratrem suum posse resuscitari penitus non credebant. Ibi vere Christus probatus est Deus, ubi tantum fecit, quantum ausa non est etiam ipsa fides optare. Et commotus spiritu dixit: Ubi posuistis eum? Non tamen locum sepulti ignorare credi debuerat; sed fidem populi approbare volebat. Venit igitur Christus ad monumentum in quo Lazarus dormiebat, et non tanquam mortuum, sed tanquam sanum, tanquam vivum, tanquam audire paratum, de sepulcro protinus evocavit. Lazare, inquit, prodi foras. Ideo dicit nomen, ne omnes mortui cogerentur exire. Clamat tamen ad monumentum; turbant se inferi, exspectant audientiam omnes mortui, quaerunt sua nomina vocitari: Ne, inquiunt, et nos Dominus suscitabit? Ubicumque Christus steterat, patebant inferi. Subito una vox intercepit caeteros, Lazare, veni foras. Non dilatio ulla retinet resurgentem, non tardant reditus animae, non impediunt vincula sepulturae. Involutus linteis, nodisque lineis irretitus, voce Christi citius egreditur, surgit, ambulat, currit. Et ne quid quisquam deesse diceret resurgenti, praesentibus cunctis agit gratias Redemptori.

SERMO XCVII. De verbis Evangelii Joannis, cap. XIV, 27, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis

Pax quid sit. Quid faciat. Qualis sit. Jactura illius quanta. Contumaciae crimen. Discordia. Domini vox est, fratres charissimi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. De pace dicturi, prius quae pacis sint commoda, videamus. Est pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis est placita. Non quaerit alienum, nihil deputat suum; docet amare, quae odisse non novit. Nescit extolli, nescit inflari. Hanc ergo qui accepit, teneat; qui perdidit, repetat; qui amisit, exquirat: quoniam qui in eadem non fuerit inventus, abdicatur a Patre, exhaeredatur a Filio, nihilominus a sancto Spiritu alienus efficitur. Respuit enim munus oblatum, qui datae legis contempserit bonum: nec poterit ad haereditatem Domini pervenire, qui testamentum noluerit observare. Non potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum christiano. Contumaciae ergo crimen est, quod jubetur contemnere, quod praecipitur nolle, quod imperatur declinare. Quid tibi commune cum discordia, christiane? Quid simultates amas, quod auctori pacis placere non potuit? Quid exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille, qui eas primus invenit? Initio manque inimicitias in protoplastum dum serpens exerit, interficitur; dum homini invidet, ipse prosternitur; dum Adam cupit decipere, ipse primitus jugulatur. Quare aut Christi charitatem amplectere, christiane, aut discordiae auctori de similitudine operum parem te esse cognosce.

Domini est ista vox, Pacem meam do vobis, pacem [PL39.1932] dimitto vobis. De pace dicturi, prius quae sint pacis commoda audiamus. Est enim pax serenitas mentis tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est enim quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iram: superbos calcat, humiles amat, discordias sedat, inimicos concordat, placita cunctis. Non quaerit alienum, nihil deputat suum. Docet amare, quae odisse non novit. Nescit extolli, nescit inflari: humilis omnibus, mitis est omnibus. In ipsa requies, in ipsa tranquillitas. Pax quae exercetur in christiano, consummatur in Christo. Hanc qui amaverit, Dei haeres est; qui contempserit, Christo rebellis est. Dominus enim Christus ad Patrem remeans, haereditarium bonum, id est, pacem suam, suis cultoribus dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis. Hanc pacem qui acceperit, teneat; qui perdiderit, repetat; qui amiserit, exquirat: quoniam qui in eadem pace inventus non fuerit, abdicatur a Patre, exhaeredatur a Filio; et exutus et nudus, invenietur ab eodem Domino alienus. Respuet munus oblatum, qui datae legis contempserit bonum: nec poterit ad haereditatem Domini pervenire, qui testamento noluerit inservire. Pacem quam Christus dimisit, christiane, amplectere: haereditati Dei ut cultor adhaere, voluntatem Domini in te transfusam ostende. Beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Scriptum est discordibus, scriptum est inimicis, Filius esse nisi pacificus non potest; inimicos abdicavit, qui pacificos filios fecit. Aut enim datam pacem, christiane, conserva, aut gloriam tibi salutis ablatam, si non amaveris pacem, cognosce. Non potest promissa Christi percipere, qui cum fratre noluerit concordari: non potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum christiano. Si de nobis a Christo vicaria passio peteretur, et Filii Dei sanguis, qui pro nobis effusus est, ad pensandum nostro sanguine quaereretur; quanta instantia vel officio fuerat festinandum, ut et jussa tantae majestatis expleres, et vicaria passione dependere gauderes, et pro morte vitam acquirere, et passione reciproca compensare? At nunc quomodo poteris pro Christo animam ponere, qui pacem ab eodem delegatam nolueris conservare? Contumaciae crimen est, quod jubetur contemnere, quod praecipitur nolle, quod imperatur declinare. Pax enim Christi est bonum; discordia diaboli malum: auctori respondet, qui de utroque alterutrum eligit. Quid tibi cum discordia, christiane, quae principem suum diabolum interemit? Quid amas simultatem, quae placere auctori non potuit? Quid exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille, qui eas primus invenit? Inimicitias in protoplasto dum serpens exercet, interficitur; dum homini invidet, ipse prosternitur, dum Adam decipit, jugulatur. At contra Christus tantum homini charitate adhaesit, tantum eum unica benignitate amavit, ut eum commendaret Patri, sociaret sibi, dum carnem propter ipsum descendens induit. Scriptum est, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur, autem illum, qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24, 25). Non cadat in christianum, quae cadit in diabolum: quia christianum condecet conservare, quod eum constat a Domino didicisse. Qua de re autem Christi charitatem amplecti debemus, ut cum illo in aeterna beatitudine vivere possimus. Amen.

SERMO XCVIII. De iisdem verbis Evangelii Joannis, cap. XIV, 27

1. Pax, haereditas Christi. Pacificus, filius Dei. Legimus in Evangelio, fratres charissimi, quod Salvator [PL39.1933] et Dominus noster, cum appropinquaret passioni, et transitum suum de hoc mundo ad Patrem discipulis insinuaret, inter alia verba quae ob sui commemorationem dilectis comitibus suis impenderat, maxime pacis bonum et unitatis quasi speciale munus illis commendavit, dicens, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: ac si diceret, In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare, quae desiderabat rediens in omnibus invenire: hanc suis haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conversatione promisit. Atque ideo, fratres, si haeredes Christi esse volumus, in ejus pace esse et manere debemus. Pacem nobis, sicut audistis, Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata mandavit. Cujus pacis ornamenta mirabiliter alio ostendit loco, dicens: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Et si filius Dei incipit vocari, qui pacificus esse jam coepit; non vult filius Dei dici, qui pacem noluerit amplecti: negat Deum sibi patrem, qui pacificus esse contemnit. Pacificos ergo esse oportet Dei filios, corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes.

2. Pax cum quibus servanda. Pacis effectus. Sed haec pax cum bonis et Dei praecepta servantibus custodienda est, non cum iniquis et sceleratis, qui pacem inter se habent in peccatis suis. Pax Christi ad salutem sempiternam proficit: pax quae in diabolo est, ad perpetuam venit perditionem. Pax cum bonis, et bellum cum vitiis semper habendum est: mala siquidem impiorum hominum odio habenda sunt. Nam homines ipsi, quamvis mali sint, amandi sunt, quia creatura Dei sunt. Pax vero quae in bonis est, concordiam fratrum et charitatem copulat proximorum. Pax spiritum Dei specialiter promeretur, pax dilectionis mater est, pax indicium est sanctitatis, de qua Dominus per prophetam ait: Pacem et veritatem diligite (Zach. VIII, 19). Pax plebis sanitas, gloria sacerdotis, et patriae laetitia, et terror hostium sive visibilium sive invisibilium. Omnibus viribus pax est custodienda, fratres; quia semper in Deo manet, qui in pace sancta manet, et cum sanctis Dei societatem habet.

3. Sacerdotis munus. Sine pace accepta non est oratio vel oblatio. Sacerdotis est, in pace populum admonere quod debeat agere; populi est, in humilitate audire quae monet sacerdos. Quidquid non licet, pastoris est prohibere ne fiat; plebis, audire ne faciat: atque unitatis vinculum omnes debent praelati simul et subditi in fide et dilectione per omnia servare: quia sine pace non suscipitur sacerdotis oratio, nec plebis oblatio. Si ergo volumus velociter a Deo exaudiri, et gratanter munera nostra ab eo accipi, debemus utique in pace conversari. De qua nos ipsa Veritas instruere dignata est: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23 et 24).

4. Pax et unitas saepe in Scripturis commendatae. Quia ergo unitatem nostram et concordiam Deus desiderat, ostendit ipse Salvator in Evangelio ad Patrem ita loquens: Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. XVII, 11). Unde et Apostolus fideles adhortatur dicens, Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis, et unum dicatis omnes (I Cor. I, 10): et item, Non sit, inquit, inter vos zelus et contentio (Rom. XIII, 13). Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV, 30): item alibi ait, Sustinentes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ibid. 2-4). Haec itaque unanimitas sub Apostolis [PL39.1934] olim fuit. Sic novus credentium populus, Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit. Probat Scriptura quae dicit, Turba autem eorum qui crediderunt, una anima et mente agebant (Act. IV, 32): et iterum, Et erant perseverantes omnes unamines in oratione, cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus (Id. I, 14). Et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Dei misericordia postulabant.

5. Charitatis diminutio, fidei defectus. In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta sit. Domus tunc venumdabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia Apostolis offerebant (Id. II, 45): at nunc de patrimonio nec decimas damus; et cum vendere jubeat Dominus, emimus potius et augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit. Et idcirco Dominus tempora nostra respiciens in Evangelio suo dicens ait: Filius hominis cum venerit, putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Videmus fieri quod ille praedixit. In Dei timore, in lege justitiae, in dilectione, in opere fides est. Nemo futurorum metum cogitat. Diem et iram Domini, et incredulis ventura supplicia, et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat: quae metueret conscientia nostra, si crederet; quia non credit, omnino non metuit: si autem crederet, et caveret; si caveret, et evaderet.

6. Vigilantia. Excitemus nos, quantum possumus, dilectissimi fratres, et somno inertiae veteris abrupto, ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus. Simus tales, quales nos esse ipse praecepit, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes: et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis: ut cum venerit et pulsaverit, aperiant ei: et, Beati servi illi, quos adveniens dominus invenerit vigilantes (Id. XII, 35 37). Accinctos nos esse oportet: ne cum expeditionis dies venerit, impeditos et implicatos apprehendat Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat; ut ipsum lumen nos ad lucem charitatis aeternae de hac saeculi nocte perducat, quo cum Christo, qui est verae pacis auctor, et cum sanctis angelis ejus aeterna pace et perpetua felicitate fruamur: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XCIX. De verbis Actuum, cap. III, 1-8, Petrus et Joannes ascendebant in templum, etc

1. Paupertatis evangelicae commendatio. Post resurrectionem Christi, quorum operum patrocinio praedicatio Apostolorum muniatur, lectio quam audistis exposuit. Ascendentes, inquit, Petrus et Joannes in templum, materiam sermoni, id est, praedicationi ingressum, per signa praepararunt. Praecedere quippe stupor debuit, ut mirandae rei expositio sequeretur. Fulgor ergo signorum populorum corda percussit. Nam erat quidam a nativitate sua claudus, qui portabatur manibus, et mendicabat, inquit, ad Speciosam portam templi: qui cum ingredientes vidisset Apostolos, eleemosynam ex more poscebat. Sed cum in eum convertissent intuitum, nihil claudus ultra notum solamen opperiens, credidit affluituram vilem de Apostolorum [PL39.1935] manibus largitatem. Sed Petrus apostolus ait ad eum, Intende in nos. Quos cum respexisset, Argentum, inquit, et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. Verborum ipsorum ordinem debemus diligenter exponere. Neque enim pertinebat ad rem, cum virtutum divitiae sequerentur, ut census pauperies narraretur, nisi ipsam virtutem voluisset Apostolus cum sui attestatione proferre. Ne enim mirareris possessorem virtutum, ante professus est abrenuntiationem divitiarum. Juste namque sequebatur, ut largiretur signa, qui opes contempserat. Quid hac paupertate ditius? quid hac virtute pauperius? Testimonium ergo virtutis secutura est professio paupertatis. Unde et Apostolus loquebatur, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Quid igitur hac paupertate ditius? Argentum et aurum non habeo. Sed quid habet, qui argentum non habet? Eloquium vehemens, eloquium igne purgatum: qui aurum non habet, fidem habet.

2. Auri vilitas. Cur ita abstrusum. Videamus quid amplius coruscet aurum, quod ita est in abscondito; ut illud videatur providens hominibus natura damnasse, nec exposuisse rem succensuram oculos cupidorum: atque ut adjuvaretur paupertas difficultate parandarum divitiarum, cum labore fecit quaeri, quod noluerat inveniri. Ergo videamus: qui aurum non habet, quid habet? Fidem habet, virtutem habet. Expendamus quod diximus, quid amplius coruscet aurum, quod aerumna perquirit, quod avaritia cupit, quod sollicitudo custodit; aurum materia laborum, periculosa res possidentium; aurum enervatio virtutum, aurum malus dominus, proditor servus. Ergo qui aurum non habet, quid habet? Fidem habet. Videamus, ut diximus, quid amplius coruscet aurum, quod nemo tutum habet, nisi qui semper abscondit; aurum, quod in perniciem domini fulget; aurum, quod per tenebras quaeritur, per tenebras custoditur; aurum, cujus inquisitio damnatos habet, cujus amor Judam fecit, et ne alicui sit nomen ignotum, de apostolo proditorem; aurum, quod apud avarum animum praefertur et Christo: in cujus appetitu congrua Magister Gentium auctoritate detonuit dicens, Avaritia quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5). Quid ergo amplius refulget aurum, quod sordidus dominus habet; aurum, quod amplius cruciat apud quem largius fuerit; aurum, quod amanti se nihil de sua possessione permittit, refundens ei reatum suum, cui usum suum negat gravis acquisitio, aerumnosa possessio?

3. Auri damnatur usus, non natura. Periculose possidetur; fructuose abdicatur. Nec tamen cum haec dicimus, Dei creatura damnatur: sed quoniam obcaecata prudentia hominum id in magnum pretium receptum est, jam in infamiam rei redundat, quidquid de mala cupiditate suscipitur. Ideo ergo res illa vituperatur, ut avaritia condemnetur. Caeterum Dominus ait per prophetam, Aurum et argentum meum est (Aggaei II, 9). At si per se mala res esset, Dei esse non posset. Verum praebet materiam misericordiae apud bonos animos; et novo genere tunc magis prodest, quando contemnitur; ut ipsa sui conditione testetur quoniam mala est rei ejus possessio, cujus abdicatio fructuosa est. Praebet ergo materiam subveniendi: Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Vis ergo nosse quam justi judicis res sint aurum et argentum? Avarus inde torquetur; inde misericors adjuvatur. Exerceatur ergo rei contemptus per contemptum utilis. Ad possessionem ejus non omnes idonei; ad contemptum ejus omnes idonei. Nemo ergo non potest inter eos reputari, qui disperserunt tribueruntque pauperibus, justitia eorum manet in aeternum: nemo non inter eos reputari potest, qui bene voluerit per fugacium rerum despectum placere Deo.

4. Paupertatis pretium. Magnae felicitatis est conditio Christianorum, quibus claritudo regni in paupertate [PL39.1936] posita est. Possidere quod cum labore requiritur, paucorum est: contemnere quod cum fructu contemnas, omnium est. Felicitas ergo magna Christianorum, quibus datum est ut paupertate faciant pretium regni coelorum. Non tibi displiceat paupertas tua: nihil ea potest ditius inveniri. Vis nosse quam locuples sit? Coelum emit. Quibus thesauris conferri possit, quod videmus paupertati indultum? Ut ad regnum coelorum veniret dives, possessione sua obtinere non posset: nunc obtinet ut contemptu perveniat. Multo ergo plus fulget fides quam aurum. Aurum latebris tenebrescit amicum; fides ingenito splendore conspicuat: aurum tuto prodi non potest; fides bono publico semper fulget, dignitatem fidei fiducia ipsa testatur: aurum nec inter convenientes tutum est; fides etiam inter pugnantes secura est.

5. Pauperis divitiae. Quid ergo donavit Apostolus pauper censu, dives fide, lectionis ordo proloquitur. Aurum et argentum non est mihi. Sed pro his quid habet? Quod autem habeo hoc tibi do: in nomine Jesu Christi surge et ambula. De effectibus pretia rerum aestimentur. Qui aurum donabant, implebant pauperis ventrem, majus onus pedibus debilibus futurum, solabantur infirmitatem, sanitatem reddere non valebant. Ille autem qui aurum non possedit, sanitatem dedit. Deo dives est, inops auri. Aurum et argentum non habeo: ideo igitur tantas virtutum opes praetulit. Quod habeo hoc tibi do; in nomine Jesu Christi surge et ambula. Hoc plane non in marsupio, sed in animo tenebatur. Quid ei dedit? In nomine Jesu Christi surge et ambula. Pauperem hominem expavit infirmitas aequa lege et aequa potentia reges captivosque constringens: non potuit sustinere jussionem pauperis regibus dominans. Parum est quod infirmitatem nominamus; pauperis imperium etiam natura non pertulit. Ille enim claudus erat ex utero matris suae. Debilitas itaque quam ei in vexerat nativitas, vi pauperis jubentis exclusa est: quod profecto non fieret, nisi pauper Apostolus plenus esset illo Deo, qui est auctor naturae. Nihil ergo hac ditius paupertate. Quid donat, qui aes non habet? Virtutem largitur, gratis confert. Quid enim non potest? In nomine Jesu Christi surge et ambula. Obedientiae subditur, quod ex necessitate veniebat. Dicitur homini, Surge, quod semper optabat: sed quoniam naturalibus vinculis impeditus erat, non poterat quod volebat. Nunc autem tanta facilitate insensibilia serviunt, ut ad nutum jubentis illa pedum infirmitas avolaret. Surge et ambula. Et surrexit, inquit, continuo et stetit. Animo imperatur, et pedes serviunt: Exsilient, inquit propheta, tanquam vituli de vinculis laxati (Malach. IV, 2).

6. Et consolidatae sunt bases pedum ejus. Quanta velocitate res agatur, attendite. Vix aures debilis sermo intraverat jubentis, et continuo vis sanitatis irrupit, et exclusa infirmitate usui membra redduntur. Testimonium velocis resurrectionis est velocitas ex debilitate surgentis. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). Futura metire de factis. In quanto momento mortui excitentur, debilibus a natura crede vestigiis. Surrexit: consolidatae sunt, inquit, bases pedum ejus. Parum erat quod dicebatur in usum claudus redisse: virtus ei cum sanitate restituitur. Non enim dixit, Restitutae sunt; sed, Consolidatae sunt bases: tam abundantem recipiunt sanitatem, ut ferant laborem. Exsiliens, inquit, ambulabat. Saltus frequenter etiam sanis gravis est. Non senserunt illi pedes pigra remedia, nec velut unguenti modo lita vestigia revocantur: ad momentum vis medicinae irrumpentis ostenditur, signaturque fuga infirmitatis exclusae. Sic exsilit qui sanatur a paupere.

7. Caro bonae naturae est, et a Deo. Vitium omne in voluntate. Sanatur ergo ab Apostolis caro: hoc ipso indicans, quid a Deo suo conditore mereatur. Convincantur [PL39.1937] itaque signis omnibus Manichaei: cuncta salutis genera, quae carni deferuntur, testimonium bonae naturae sunt. Digna enim divino opere comprobantur, quae non creduntur indigna beneficiis. Nomen auctoris sui membra cognoscunt, cum eis dicitur, In nomine Jesu Christi surge et ambula. Si esset caro a diabolo, nomen Christi formidare potuisset. Obsequium sanatorum, testimonium Conditoris est. In nomine Jesu Christi surge et ambula. Intulerat natura debilitatem: ad ipsam quodam modo invocati nominis auctoritas destinatur. Cognoscit qui jusserit, obsequiturque suo Domino, refragaturque contrario. Si caro a diabolo est, expugnanda est a Christi discipulis, non curanda. Si rationem interroges, obligandum est quidquid inimicum est. Nolo hoc solum cogitationi credas: divina ad hunc sensum succurrat auctoritas. Dominus ait in Evangelio: Nemo ingreditur in domum fortis, ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). In suis ergo erat operibus diabolus alligandus: nunc autem non colligatur diabolus, sed honoratur, si res ejus per signa curatur. Magni beneficii debitor Christus carni est, si quod possit, in ejus salute monstravit. Non esset materia loquendi, nisi testimonium misericordiae caro curata fecisset. Suffragatur praedicationi Christi caro, in ipsa est administratio signorum. Claudus surgit, ut Apostoli loquantur. Diximus, quoniam si hujus Dei opus caro non esset; ille claudus non erat in pedibus sanandus, sed in brachiis colligandus. Nunc autem surgit claudus, ut Apostoli loquantur, praeitorque fit praedicationis: ut Christi Evangelium sonet, claudus exsilit. Impudenter Apostoli fecerunt, si Dei eorum opus caro non est: nunc autem quoniam id dicere sacrilegium est, non faciunt Apostoli impudenter. Caro igitur opus Dei est: cum formatur, opus Dei est: cum conditur, opus Dei est: cum producitur, Dei opus est: cum regeneratur, opus Dei est: cum signatur, opus Dei est: cum curatur, opus Dei est. Quid debet diabolo toties res Dei? Irrideantur ergo Manichaei, et propter honorem Dei carnis natura laudetur; atque omne vitium in voluntate ponatur, spes emendationis hominibus suggeratur, ut se intelligant non carnis necessitate, sed tantum voluntatis pravitate delinquere. Nos autem carnem divino adscribimus operi, quam videmus in Christi resurrectione divini consortii gloriam consecutam, quam a Christo conditore suo suscepit, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO C. De verbis Actuum, cap. IV, 32-35, Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat

1. Charitas fervens priorum fidelium. Fraternitas charitatis major quam sanguinis. Legimus in libro qui Apostolorum Actibus adscribitur, tantam sub memoratis viris devotionem plebis fuisse, ita populi Christiani floruisse primitias, ut post acceptam fidem nemo domum propriam sibi defenderet, et nemo suum aliquid vindicaret; sed jure fraternitatis essent illis cuncta communia: scilicet ut qui eodem consortio religionis tenebantur, eodem consortio fruerentur et vitae; hoc est, ut quibus erat una fides, esset una substantia, et quibus erat communis Christus, communis esset et sumptus. Nefas enim putabant religiosi viri, eum sibi participem non adsciscere in substantia, qui particeps esset in gratia; atque ideo fraternitate charitatis omnibus communiter utebantur: nisi quod major est fraternitas Christi quam sanguinis. Sanguinis enim fraternitas similitudinem tantummodo corporis refert; Christi autem fraternitas unanimitatem cordis animaeque demonstrat, sicut scriptum est, Erat autem credentium cor atque anima una. Vere ergo frater ille est, [PL39.1938] qui tam corpore quam unanimitate germanus est: verus, inquam, frater est, cujus idem spiritus et voluntas in fratre est. Melior ergo est, sicut dixi, fraternitate sanguinis Christi fraternitas: quoniam interdum illa sibi inimica est; Christi autem fraternitas sine intermissione pacifica est: illa inter se communia cum aemulatione dividit; haec etiam cum gratulatione communicat: illa in consortio saepe despicit germanum; haec assumit frequenter alienum. Tanta ergo, sicut dixi, illo in tempore christianae plebis devotio fuit, ut nemo domum suam diceret, nemo proprium aliquid vindicaret, sicut ait sanctus Lucas, dicens: Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat. Non enim, inquam, erat quisquam egens inter ipsos. Beata igitur plebs, quae dum plures in Christo habet divites, nullum in saeculo habet indigentem: et quae dum aeternas cogitat divitias, a fratribus temporalem repulit paupertatem. Vendebant enim, sicut ait Scriptura, praedia et domos suas; et pretia venditorum ante pedes Apostolorum ponebant, ut erogaretur, prout cuique opus erat. Videte sanctorum virorum fidem, quemadmodum propter Christum toto se exspoliabant patrimonio, et nihil sibi reliqui faciebant: non enim verebantur ne esurirent ipsi, dum timebant ne alius esuriret.

2. Charitas jam refrigescens. Vere dives vix jam invenitur. Haec igitur sub Apostolis fuit in plebe devotio. Modo quid simile reperimus? Et certe idem Christus in nobis; sed non idem animus in nobis: eadem in plebe fides; sed non in plebe est ipsa largitio. Ita alter de alterius inopia non cogitat; ut illud sit quod dicit Apostolus: Alius quidem esurit, alius autem ebrius est (I Cor. XI, 21). Nam plerique Christiani non solum propria non distribuunt; sed etiam diripiunt aliena: non solum, inquam, colligentes pecunias suas ad pedes Apostolorum non deferunt; sed etiam confugientes fratres suos retrahunt a pedibus sacerdotum. Nunc est illud tempus, quod describit beatus apostolus dicens: In novissimis diebus abundabit iniquitas multorum, et refrigescet charitas (Matth. XXIV, 12). Modo enim abundant avaritia et iniquitas, quae ante largitatis bonitate cessabant: et refrigescit charitas fraternitatis, quae prius Christi amore fervebat. Tanta enim sub Apostolis fraternitatis dilectio fuit, ut tunc in conventu suo non inveniretur indigentia: tanta autem modo Christianitatis dissimulatio est, ut in coetu nostro vix invenias locupletem; locupletem autem non tam facultatibus dico vix inveniri, sed operibus. Ait enim Apostolus, Divites sint in bonis operibus (I Tim. VI, 18). Locupletem enim in Ecclesia intelligi voluit, qui dives in Christo est. Nam et ibi quod ait, sub Apostolis neminem indigentem fuisse, ostendit utique tota eos gratia fuisse fide praeditos, ut omnes coelestium divitiarum abundaverint largitate. Raro igitur hoc tempore invenimus in christiano populo locupletem; et si plerique in domibus auro sint divites, tamen in Ecclesia justitia sunt mendici.

3. Illiberalis eleemosyna. Ananias fraudis et sacrilegii reus. Dum enim circa pauperes non pro eo quod praevalent operantur, nec hoc est gratum quod offerunt, nec illud est satiabile quod reservant. Dicit Dominus ad Cain, cum offerret munera: Si autem recte offeras, recte autem non dividas, peccasti, quiesce (Gen. IV, 7, sec. LXX). Sic et tu, christiane, non recte dividis, qui de tanto auro tuo majorem partem mammonae servas, quam Domino largiris. Sic namque Ananias in Actibus Apostolorum, dum putat se recte offerre, et non recte dividit, pecuniam quam obtulit, perdidit; et quam domi reservavit, amisit: pecuniam, inquam, pariter perdidit et salutem. Dum enim ex eo quod promiserat partem subtraxit, sacrilegii simul condemnatur et fraudis: sacrilegii, quod Deum in pollicitatione fefellerit; fraudis, quod integris muneribus portionem quamdam putaverit subtrahendam. Ait enim apostolus Petrus, Non es mentitus hominibus, [PL39.1939] sed Deo (Act. V, 4). Si ergo, fratres, Ananias condemnatur, quod non totum dederit quod de suo ipse promiserat; quid censemus de eo qui non vult reddere quod aliis repromisit? Videte ergo et vos, fratres, quid promiseritis Deo, cum primum fidei gratiam percepistis. Ecce abundant in civitate nostra hospites: facite quod polliciti estis; ne dicatur et vobis quod Ananiae dictum est, Non mentiti estis hominibus, sed Deo.

SERMO CI. De verbis Actuum, cap. X, 1-28, Ascendit Petrus in coenaculum circa horam sextam, et cum esuriret, voluit gustare, etc

1. Animalia munda vel immunda quos significent. Ad Ecclesiam qui pertineant. Praecepta Judaica cur legat Ecclesia. Cibus christianus. Vas ostensum Petro, Ecclesia. Modo cum lectio Actuum Apostolorum legeretur, audivimus quod beatus Petrus circa horam sextam ascenderit in coenaculum: et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem discipulis, ille factus est in excessu mentis: et vidit vas grande velut linteum magnum, quatuor lineis appensum de coelo submitti, ubi erant omnia quadrupedia et serpentia terrae. Et vox de coelo sonuit: Petre, macta et manduca. At ille dixit: Domine, tu scis quia commune et immundum nunquam manducavi. Et vox iterum: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Hoc factum est per ter, et receptum est vas in coelo. Quid ergo significent ista, breviter, si jubetis, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Omnia animalia quae prohibita sunt Judaeis manducare, signa sunt rerum, et, sicut dictum est, umbrae futurorum: veluti quod scriptum est eis, ut quae sunt ruminantia et fissa ungula, ipsa manducent; quorum autem unum vel utrumque defuerit, non manducent (Deut. XIV, 6 et 7). In his autem animalibus homines quidam significantur non pertinentes ad societatem sanctorum: fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile labitur; lapsus enim, peccati signum est. Ruminatio autem ad sapientiam doctrinae quomodo pertinet? Quia dicit Scriptura, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum (Prov. XXI, 20). Qui ergo audit, et negligentia fit obliviosus, quasi glutit quod audivit, ut jam in ore non sapiat, auditionem ipsam sepeliens oblivione. Qui autem in Lege Domini meditatur die ac nocte, tanquam ruminat, et in quodam quasi palato cordis verbi sapore delectatur. Hoc ergo quod praeceptum est Judaeis, significat quod ad Ecclesiam, id est, ad corpus Christi, ad gratiam, societatemque sanctorum non pertineant illi qui aut negligentes auditores sunt, aut mores malos habent, aut in utroque vitio reprehenduntur. Sic caetera quae in hunc modum praecepta data sunt Judaeis, umbraticae sunt significationes futurorum. Posteaquam venit lux mundi Dominus noster Jesus Christus, tantummodo ut intelligantur, non etiam ut observentur, leguntur. Data est ergo licentia Christianis, ut non secundum vanam hanc consuetudinem faciant, sed manducent quod velint cum moderatione, cum benedictione, cum gratiarum actione. Fortassis ergo et Petro ita dictum est, Occide et manduca; ut jam non teneret observationem Judaeorum: non tamen ei quasi gurges ventris et foeda voracitas imperata est. Sed tamen ut intelligatis, hoc in figura esse monstratum ei, erant in illo vase serpentia. Numquid poterat manducare serpentes? Quid ergo sibi vult ista significatio?

[PL39.1940] 2. Animalia, Gentes. Petrus figuram gestat Ecclesiae. Vas illud Ecclesiam significat; quatuor lineae quibus dependebat, quatuor partes orbis terrarum, per quas extenditur Ecclesia catholica, quae ubique diffusa est. Quicumque ergo voluerit in partem ire, et per aliquam haeresim ab universo conscindi, non pertinet ad quatuor linearum sacramentum. Si autem ad visionem Petri non pertinet, nec ad claves quae datae sunt Petro, pertinebit. Ideo enim quatuor lineis submissum est vas illud, quia a quatuor ventis dicit Deus congregandos sanctos suos in finem (Marc. XIII, 27): quia nunc super omnes istos quatuor cardines fides evangelica dilatatur. Animalia ergo illa Gentes sunt: omnes enim Gentes quae immundae erant erroribus et superstitionibus, et concupiscentiis suis, antequam veniret Christus; illo adveniente, donatis sibi peccatis, mundae factae sunt. Unde jam post remissionem peccatorum quare non recipiantur in corpus Christi, quod est Ecclesia Dei, cujus personam Petrus gestabat? Petrus in multis locis apparet, quod personam gestet Ecclesiae. Si Petrus figuram gestabat Ecclesiae, et Ecclesia corpus Christi est; recipiat in se quasi in escam suam jam mundatas Gentes, quibus peccata dimissa sunt.

3. Gentium occisio et manducatio. Unde misit ad illum Cornelius gentilis homo, et qui cum illo erant, cujus eleemosynae acceptae mundaverunt eum ad quemdam modum: restabat ut tanquam cibus mundus incorporaretur Ecclesiae, hoc est, corpori Domini. Petrus autem trepidabat tradere Gentibus Evangelium: quia illi qui crediderant ex circumcisione, prohibebant Apostolos tradere incircumcisis christianam fidem; et dicebant non eos debere ad participationem Evangelii accedere, nisi suscepissent circumcisionem, quae tradita erat patribus eorum. Vas ergo illud dubitationem sustulit Petro; et ideo post illam visionem admonitus est a Spiritu sancto, ut descenderet et iret cum eis qui venerant a Cornelio, et perrexit. Cornelius enim et qui cum illo erant, tanquam ex illis animalibus habebantur, quae in vase erant demonstrata: quos tamen jam mundaverat Deus, qui eleemosynas eorum acceptaverat. Occidendi ergo erant et manducandi: id est, ut interficeret in eis vitam praeteritam, qua non noverant Christum; et transirent in corpus ejus, tanquam in novam vitam societatis Ecclesiae. Nam et Petrus ipse cum ad eos venisset, commemoravit breviter quid sibi in illa visione monstratum sit. Ait enim: Et vos scitis quam illicitum sit viro Judaeo conjungi et accedere ad alienigenas: sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum hominem dicere. Quod utique tunc ostendit Deus, cum vox illa sonuit: Quod Deus mundavit, tu ne immundum dixeris.

4. Linteum, incorruptionis symbolum. Ter de coelo submissum in mysterium Trinitatis. Quatuor lineae, quatuor partes orbis. Fortasse quaeratur etiam illud, quare linteum erat, in quo erant illa animalia. Non utique sine causa. Novimus enim quod linteum tinea non consumit, quae vestes alias corrumpit. Et ideo qui vult ad mysterium Ecclesiae catholicae pertinere, excludat de corde suo corruptionem malarum concupiscentiarum; et ita incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis cogitationibus tanquam tineis non penetretur, si vult ad sacramentum illius lintei pertinere, quo figuratur Ecclesia. Quare autem ter de coelo submissum est, nisi quia omnes Gentes in nomine Trinitatis baptizantur, quae pertinent ad quatuor partes orbis terrae, qua disseminatur Ecclesia, quam significabant quatuor lineae, quibus vas illud connectebatur, et in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti credentes innovantur, ut pertineant ad societatem communionemque sanctorum? Quatuor ergo lineae, quatuor partes orbis, et trina submissio mysterium Trinitatis ostendit. Quae res etiam duodenarium numerum Apostolorum ostendit, tanquam ternis per quatuor deputatis: quater enim tria, duodecim fiunt. Et quia per quatuor partes orbis terrae mysterium Trinitatis praedicaturi [PL39.1941] erant duodecim Apostoli, ideo quatuor lineae tertia vice de coelo demissae sunt.

5. Recapitulatio. Sicut ergo supra dictum est, beatus Petrus typum Ecclesiae habuit catholicae. Quod autem ascendit in solarium, hoc significat, quod Ecclesia a terrenis cupiditatibus spiritualiter ascensura erat in altum, et cor sursum habitura, secundum illud quod Apostolus dixit, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Quod autem Petrus esurivit; hoc significavit, quod Ecclesia salutem Gentium esuriret. Linteum illud quod de coelo demissum est, Ecclesiam significavit. Animalia quae in linteo erant, omnium Gentium praeferebant imaginem. Quatuor lineae quibus vas illud dependebat, quatuor partes mundi, in quibus Christi Evangelium praedicatur, significasse videntur. Quod tertia vice submissum est vas illud, significavit mysterium Trinitatis et sacramentum Baptismatis. Quod autem dictum est Petro, Macta et manduca; hoc significatum est, quod Ecclesia catholica omnes qui in Christum credunt prius occisura, et postmodum manducatura esset; hoc est, occisura esset infidelitatem, ut insereret fidem. Nemo enim potest in Christum credere, nisi prius moriatur quod fuit; secundum illud quod Apostolus ait, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Quomodo enim qui ab haereticis circumveniuntur, vivi devorantur a morte: sic illi qui ad Christum veniunt moriuntur praeteritis, ut vivant futuris; pereunt diabolo, et Christo acquiruntur; moriuntur morti, et feliciter vitae inseruntur. Quam rem ut etiam in nobis pietas divina implere et confirmare dignetur, assiduis orationibus supplicemus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CII. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 15, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago

1. Cavendum ne locus Apostoli male intelligatur. Lectio divina, quae de apostoli Pauli Epistola recitatur, quotiescumque legitur, timendum est, ne male intellecta det hominibus occasionem quaerentibus occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum, et vix se continent. Ubi ergo audierint Apostolum dicentem, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago; agunt malum, et quasi displicentes sibi quia agunt malum, putant se Apostolo esse similes, qui dixit, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Nonnunquam enim legitur, et nunc nobis ingerit necessitatem disputandi, ne homines male sumentes salubrem cibum vertant in venenum. Sic ergo intendat Charitas vestra, donec quod Dominus donaverit, dicam vobis; ut ubi me forte laborare videritis in difficultate alicujus obscuritatis, adjuvetis me affectu pietatis. Oportet igitur ut virtutum sensus ex intimo dicentis metiamur affectu, et quod beatus Apostolus dixerit bonum, quidve comparatione ejus pronuntiaverit malum, non nuda significatione verborum, sed eodem quo ille, discutiamus intuitu, intellectu quoque ejus secundum dignitatem pronuntiantes, ac meritum perscrutemur. Tunc enim sententias Deo inspirante prolatas, secundum propositum ac voluntatem ejus comprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt, statum ac meritum perpendentes, non verbo, sed experimentis parem induerimus affectum, pro cujus qualitate sine dubio vel concipiuntur universi sensus, vel sententiae proferuntur.

2. Quodnam illud bonum quod Apostolus non potuit perficere. Contemplationis meritum. Bona in se majori [PL39.1942] bono comparata cessant videri bona. Quamobrem quid sit principaliter bonum quod Apostolus non potuerit perficere cum vellet, diligentius indagemus. Multa enim novimus bona quae beatum Apostolum, omnesque illius meriti viros et habuisse per naturam, et acquisisse per gratiam negare non possumus. Est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta justitia; quae omnia in Apostolo Paulo ejusque consortibus ita plena atque perfecta fuisse non dubium est, ut virtutum potius quam verborum magisterio ab eis religio doceretur. Quid quod jugi Ecclesiarum omnium cura, ac pervigili sollicitudine semper exusti sunt? Quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus abundaverit bonis, quid illud est boni, cujus perfectione caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est, profecerimus affectum. Omnes itaque quas diximus eum habuisse virtutes, quamvis velut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint; tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille evangelicus negotiator inquirens, universis quae possidet venditis, comparare desiderat, conferantur, ita eorum meritum revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis, unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium venditorem. Quid ergo est unum, quod illis tantis tamque innumeris bonis tam incomparabiliter praeponatur, ut spretis abjectisque omnibus solum debeat possideri? Nimirum illa pars optima, cujus magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio Maria praelegisset; ita praedicatur a Domino: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima; paucis vero opus est, aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 41, 42). Una ergo et sola est contemplatio Dei, cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur. Et illa quidem omnia quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, verum etiam magna atque praeclara. Sed sicut, verbi gratia, stanni metallum, quod alicujus utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti contemplatione vilissimum; et rursum auri comparatione meritum evanescit argenti; aurum quoque ipsum gemmarum collatione contemnitur; et ipsarum nihilominus quamvis insignium multitudo gemmarum, unius margaritae candore superatur: ita illa omnia merita facultatis, quamvis non solum in praesenti bona et utilia sint, verum etiam donum aeternitatis acquirant; tamen si divinae contemplationis meritis conferantur, vilia atque, ut ita dixerim, vendibilia censebuntur.

3. Res creatae unde valde bonae. Quare tamen vanitas. Et ut hanc eamdem comparationem etiam Scripturarum confirmet auctoritas, nonne de universis quae a Deo creata sunt generaliter Scriptura dicit, Et ecce omnia quae fecit Deus bona valde (Gen. I, 31); et iterum, Universa quae fecit Deus, bona in tempore suo (Eccli. III, 11)? Haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, verum etiam cum additamento valde bona pronuntiantur (sunt enim revera in hoc mundo commorantibus nobis, aut ad usum vitae, aut ad corporis medicinam, aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis accommoda; vel certe in eo etiam valde bona, quod faciunt nos invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspicere [Rom. I, 20], sempiternam quoque virtutem ejus ac divinitatem ex tanta, tamque ordinata molitione fabricae mundialis, et omnium quae in ea sunt subsistentia contemplari): haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo comparentur, ubi nulla bonorum immutatio, nulla est verae beatitudinis formidanda corruptio. Cujus mundi ita beatitudo describitur: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum (Isai. XXX, 26). Magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica, si futuris [PL39.1943] ex fide repromissionibus conferantur, continuo vanitas apparebunt, dicente David: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI 27 et 28). Ergo quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum, nisi Deitas sola; omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per Creatoris sui participationem et gratiam consequentur; tenere meritum bonitatis Creatori suo collata non possunt.

4. Bonitas humana divinae intuitu mala. Quod si etiam manifestioribus adhuc testimoniis hujus sententiae rationem voluerimus astruere, nonne multa pronuntiari bona in Evangelio legimus, et arborem bonam et thesaurum bonum? Nam et bonum hominem, et bonum servum: quia, non potest, inquit, arbor bona malos fructus facere (Matth. VII, 18); et, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Id. XII, 35); et, Euge, serve bone et fidelis (Id. XXV, 21): et utique omnes secundum se bonos esse cum non dubium sit; si respiciamus ad bonitatem Dei, nullus eorum pronuntiatur bonus, dicente Domino: Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Cujus intuitu etiam ipsi Apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali dicuntur esse a Domino ad eos ita loquente: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Id. XI, 13)? Denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam vertitur; ita etiam justitia nostra divinae collata justitiae, panno menstruatae universa justitia nostra similis deputatur, dicente Isaia propheta: Sicut pannus menstruatae universae justitiae nostrae (Isai. LXIV, 6).

5. Lex in se bona, Evangelii intuitu non bona. Minus peccantes, impiorum collatione Scriptura justificat. Et ut aliquid adhuc evidentius inferamus, Legis quoque ipsius praecepta vitalia, quae dicuntur ordinata per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19), et de qua idem apostolus, Itaque Lex, inquit, sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII, 12); si perfectioni evangelicae conferantur, minime bona divino pronuntiantur oraculo: ait enim, Et dedi eis praecepta non bona, et justitias in quibus non vivent in eis (Ezech. XX, 25). Apostolus quoque ita novi lumine Testamenti gloriam Legis affirmat obtundi, ut eam evangelici comparatione fulgoris nec glorificatam esse pronuntiet, dicens: Nam nec gloriosum est id quod glorificatum est propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10). Quam comparationem etiam in parte contraria, id est, in peccatorum meritis compensandis Scriptura conservat; ut eos qui multo minus peccaverint, impiorum collatione justificet, dicens: Justificata est Sodoma ex te (Ezech. XVI, 52); et iterum, Quid enim peccavit soror tua Sodoma (Ibid. 48)? et, Justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione peccatricis Judae (Jerem. III, 11). Ita igitur et universarum merita virtutum, quae superius comprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoricae claritatis comparatione fuscantur. Multum etenim sanctos quamvis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos, a contemplatione summi illius boni retrahunt ac retardant.

SERMO CIII. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 24, 25, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc

1. Sanctis ipsis non deest unde jugiter gemant. Pugnae interioris et exterioris hominis. Cum ergo semetipsos quotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere praegravatos ab illa mentis sublimitate [PL39.1944] decidere, et invitos, imo vero etiam nescientes, in legem peccati mortisque traduci; atque ut caetera praetermittam, illis saltem quae superius comprehendi, bonis quidem ac justis, sed tamen terrenis, a conspectu Dei operibus avocari: habent profecto pro quibus ad Deum jugiter ingemiscant, habent pro quibus in veritate humiliati atque compuncti, non verbis tantummodo, sed affectu semetipsos pronuntient peccatores; ut veniam pro omnibus quae quotidie superati fragilitate carnis incurrunt, a gratia Domini jugiter postulantes, veras poenitentiae lacrymas indesinenter effundant: quippe qui videant iisdem ipsis se, pro quibus continuo dolore vexati sunt, etiam usque ad Deum jugiter ingemiscant, aestibus involutos, etiam ipsas supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate non posse. Experti igitur se humanis viribus desideratam fidem, obsistente carnis sarcina, non posse contingere, neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis qui desiderium posse conjungi; sed ab ejus intuitu captivos ad mundana traduci: ad gratiam Dei, qui impios justificat, convolantes, cum Apostolo protestantur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Christum Jesum Dominum nostrum. Sentiunt enim se bonum istud quod volunt, non posse perficere; sed illud quod nolunt, quodque oderunt malum, id est, cogitationum motus et curam corporalium rerum, semper incidere. Et condelectantur quidem Legi Dei secundum interiorem hominem, qui visibilia universa transcendens, conatur Deo soli semper uniri: sed vident aliam legem in membris suis, id est, in natura humanae conditionis insertam, quae repugnat legi mentis eorum, pertrahit sensum violenta lege peccati; compellens scilicet eos, relicto illo principali bono, terrena cogitatione submitti. Quae quamvis necessaria atque corpori utilis videatur, cum dispensationi religiosae cujuspiam necessitatis impenditur: comparatione tamen illius boni, quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, qui per eam quoquo modo vel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrabuntur.

2. Lex peccati. Universalis est. Vere enim lex peccati est, quam humano generi praevaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam, in quem lata est aequissimi judicis illa sententia: Maledicta terra in operibus tuis; spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui edes panem tuum (Gen. III, 17-19). Haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae, eamque a divino arcet intuitu: quae maledicta terra in operibus nostris post agnitionem boni ac mali, cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare: quarum aculeis carnis obtusis semina praefocantur, ne illum panem nostrum, qui de coelo descendit, quique confortat cor hominis, edere absque vultus nostri sudore possimus. Omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subjicitur. Nullus enim est, quamvis sanctus, qui supra dictum panem non cum sudore vultus sui, et sollicita cordis intentione percipiat: caeterum communi isto pane multi, ut videmus, divites sine ullo vultus sui sudore vescuntur. Quam etiam legem beatus Apostolus spiritualem asserit, dicens: Scimus enim quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato (Rom. VII, 14). Spiritualis enim est lex, quae jubet nobis ut in sudore vultus nostri comedamus illum panem verum, qui de coelo descendit: sed nos carnales fecit venumdatio illa peccati.

3. Adam vendidit libertatem. Inde posteri nascuntur servi. Quod, rogo, istud, cujusve peccatum est? Sine dubio Adae, cujus praevaricatione, atque, ut ita dicam, negotiatione damnosa, fraudulentoque commercio venditi sumus. Omnem enim prolem suam, serpentis persuasione seductus illiciti cibi perceptione distractam, jugo perpetuae servitutis addixit. Hic namque mos solet inter vendentem ementemque servari, ut is qui se alieno cupit dominio mancipare, aliquid [PL39.1945] pretii pro jactura propriae libertatis et addictione perpetuae servitutis a suo consequatur emptore. Quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime videmus impletum. Ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens, a naturali libertate discessit: illique maluit semetipsum perpetua vendere servitute, a quo vetiti pomi lethale pretium fuerat assecutus: qua deinceps conditione constrictus, non immerito omnem posteritatis suae progeniem, perpetuo eidem, cujus effectus est servus, subdidit famulatu. Quid enim aliud servile conjugium potest procreare, quam servos?

4. Jure tamen suo hinc non cecidit Dominus. Sed hominem invitum liberari, et injustum et malum. Quid ergo? Numquid emptor iste versutus et callidus Domino vero atque legitimo jus dominationis eripuit? Non ita est: neque enim sic ille omne peculium Dei, unius fraudis dolositate pervasit, ut potentiam dominii sui verus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem, quamvis refugum vel rebellem, tamen jugo reprimit servitutis. Sed quia omnibus rationalibus creaturis arbitrii libertatem Creator indulserat, eos qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione vendiderant, invitos ad ingenitam libertatem revocare non debuit. Abhorret siquidem ab illo justitiae et pietatis auctore, quidquid bonitati aequitatique contrarium est. Malum enim fuerat, si concessae libertatis beneficium revocasset: injustum, si liberum hominem potentia sua opprimens atque captivans, libertatis acceptae privilegium exsequi non sivisset; cujus salutem in futura tunc saecula reservavit, ut recto ordine compleretur statuti temporis plenitudo. Oportebat enim ejus sobolem tamdiu sub avita conditione durare, quousque eamdem originalibus vinculis liberatam, in antiquum libertatis statum, prioris Domini gratia pretio sui sanguinis reformaret: quam pietatis instinctu potuit etiam tunc salvare; sed noluit, quia eum decreti sui irrumpere sanctionem aequitas non sinebat.

5. Iniquitas nostrae venditionis causa, et redemptionis obstaculum. Vis nosse causam venditionis tuae? Audi ipsum Redemptorem tuum per Isaiam prophetam apertissime proclamantem: Quis est iste liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Vis etiam evidenter agnoscere cur te jugo servitutis addictum redimere potentiae suae virtute noluerit? Audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis causam voluntariae venditionis exprobrat, adjecerit: Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum (Isai. L, 1, 2)? Sed quid huic potentissimae misericordiae ejus semper obstiterit, idem propheta demonstrat: Ecce, inquit, non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat: sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret (Id. LIX, 1 et 2).

6. Legis peccati vis. Quia ergo carnales nos fecit, et spinis ac tribulis condemnavit illa prima Dei maledictio, nosque ita iniquo pater noster commercio venumdedit, ut bonum quod volumus agere nequeamus, dum divisi a memoria summi Dei, ea quae humanae fragilitatis sunt, cogitare compellimur, dum puritatis amore flagrantes, incentivis naturalibus, quae penitus ignorare velimus, etiam inviti plerumque compungimur; scimus, quia non habitat in carne nostra bonum (Rom. VII, 18), id est, hujus, quam diximus, theoriae atque puritatis perpetua jugisque tranquillitas: sed factum est istud pessimum ac lugubre divortium, ut cum mente Legi Dei servire velimus, nunquam scilicet volentes a charitate divina dimovere conspectum; tamen carnalibus tenebris circumfusi, quadam lege peccati ab eo quod bonum novimus, cogamur avelli: scilicet ad curas cogitationesque terrenas, ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex [PL39.1946] peccati, id est, illa sententia Dei non immerito condemnavit, quam primus delictor excepit. Et inde est, quod beatus apostolus cum apertissime fateatur inevitabili se, vel omnes sanctos, peccati hujus necessitate constringi, tamen neminem eorum ab hoc esse damnandum audenter enuntiat, dicens: Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 1 et 2); id est, quotidiana gratia Christi, omnes sanctos suos ab hac lege peccati et mortis, in quam jugiter vel nolentes coguntur incurrere, cum remissionem debitorum suorum a Domino precantur, absolvit.

SERMO CIV. De verbis Apostoli, I Cor. cap. III, 11-15, Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc

1. Igne minuta tantum peccata purgantur. In lectione apostolica, fratres charissimi, audivimus Apostolum dicentem: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit; quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis comprobabit. Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem. Multi sunt qui lectionem istam male intelligentes falsa securitate decipiuntur, dum credunt quod si supra fundamentum Christi capitalia crimina aedificent, peccata ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea ad vitam perpetuam pervenire. Intellectus iste, fratres charissimi, corrigendus est; quia ipsi se seducunt, qui taliter sibi blandiuntur. Illo enim transitorio igne, de quo dixit Apostolus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, non capitalia, sed minuta peccata purgantur. Et quamvis, quod pejus est, non solum majora, sed etiam minuta, si nimium plura sint, mergunt: de ipsis majoribus sive minoribus peccatis, etsi non omnia, vel aliqua commemoranda sunt, ne aliquis se inaniter excusare conetur, et dicat, nescire se quae sint minuta peccata, vel quae crimina capitalia.

2. Peccata capitalia. Et quamvis Apostolus capitalia plura commemoraverit, nos tamen ne desperationem facere videamur, breviter dicimus quae sint illa: sacrilegium, homicidium, adulterium, falsum testimonium, furtum, rapina, superbia, invidia, avaritia; et, si longo tempore teneatur, iracundia; et ebrietas, si assidua sit, in eorum numero computatur. Quicumque enim aliqua de istis peccatis in se dominari cognoverit, nisi digne se emendaverit, et, si habuerit spatium, longo tempore poenitentiam egerit, et largas eleemosynas erogaverit, et a peccatis ipsis abstinuerit; illo transitorio igne de quo ait Apostolus, purgari non poterit, sed aeterna illum flamma sine ullo remedio cruciabit.

3. Peccata minuta. Ab his immunis nemo. Animam non occidunt, sed foedant. Quae autem sint minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen quia longum est ut omnia replicentur, opus est ut ex eis vel aliqua nominemus. Quoties aliquis aut in cibo aut in potu plus accipit quam necesse sit, ad minuta peccata noverit pertinere. Quoties plus loquitur quam oportet, aut plus tacet quam expedit. Quoties pauperem importune petentem exasperat. Quoties cum corpore sit sanus, aliis jejunantibus prandere voluerit; aut somno deditus tardius ad ecclesiam surgit. Quoties [PL39.1947] excepto desiderio filiorum uxorem suam cognoverit. Quoties in carcere clausos, et in vinculis positos tardius requisierit. Quoties infirmos tardius visitaverit. Si discordes ad concordiam revocare neglexerit. Si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut servum exasperaverit quam oportet; si amplius fuerit blanditus quam expedit. Si cuicumque majori personae aut ex voluntate, aut ex necessitate adulari voluerit. Si pauperibus esurientibus cibum non dederit; aut nimium deliciosa, aut sumptuosa sibi convivia praeparaverit. Si se in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis otiosis, de quibus in die judicii ratio reddenda est, occupaverit. Si dum incaute juramus, et cum hoc per aliquam necessitatem implere non poterimus, utique perjuramus. Et cum omni facilitate vel temeritate maledicimus; cum scriptum sit, Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Et cum aliquid suspicamur temere, quod tamen plerumque non ita, ut credimus, comprobatur, sine ulla dubitatione delinquimus. Haec enim, et his similia, ad minuta peccata pertinere non dubium est, quae, sicut jam dixi, enumerari vix possunt, et a quibus non solum populus christiabus, sed etiam nullus sanctorum immunis esse potuit aliquando, aut poterit. Quibus peccatis licet occidi animam non credamus; ita tamen eam velut quibusdam pustulis, et quasi horrenda scabie replentia deformem faciunt, ut eam ad amplexus illius sponsi coelestis aut vix, aut cum grandi confusione venire permittant: de quo scriptum est, Aptavit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27).

4. Aut bonis operibus, aut igne, aut hic inflictis a Deo poenis purgantur. Quibus proficiant inflictae a Deo poenae. Et ideo continuis orationibus, et frequentibus jejuniis, et largioribus eleemosynis, et praecipue per indulgentiam eorum qui in nos peccant, assidue redimantur; ne forte simul collecta cumulum faciant, et demergant animam. Quidquid enim de istis peccatis a nobis redemptum non fuerit, illo igne purgandum est, de quo dixit Apostolus, Quia in igne revelabitur: et si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Aut enim, dum in hoc mundo vivimus, ipsi nos per poenitentiam fatigamus: aut certe, volente aut permittente Deo, multis tribulationibus pro istis peccatis affligimur; et si Deo gratias agimus, liberamur. Quod ita fit, si quoties maritus, aut uxor, aut filius moritur; vel si substantia nobis, quam plus quam oportet amamus, aufertur. Licet plus Christum quam ipsam substantiam diligamus, et si necessitas fuerit, malimus ipsam substantiam perdere, quam Christum negare: tamen quia, sicut jam dixi, si plus eam quam oportet diligimus, amittere eam aut dum vivimus, aut dum morimur, sine grandi dolore non possumus: et tamen si Deo, qui illam a nobis auferri velut pius pater permittit, tanquam boni filii gratias agamus, et minus nos pati quam meremur, cum vera humilitate proferamus; ita peccata ipsa in hoc saeculo purgantur, ut in futuro ille ignis purgatorius aut non inveniat, aut certe parum inveniat quod exurat. Si autem nec in tribulatione Deo gratias agimus, nec bonis operibus peccata redimimus, ipsi tamdiu in illo purgatorio igne moras habebimus, quamdiu supra dicta peccata minuta, tanquam ligna, fenum, stipula, consummantur.

5. Ignis purgatorii qualis poena. Sed dicit aliquis: Non pertinet ad me quamdiu moras habeam, si tamen ad vitam aeternam perrexero. Nemo hoc dicat, fratres charissimi, quia ille purgatorius ignis durior erit, quam quidquid potest in hoc saeculo poenarum aut cogitari, aut videri, aut sentiri. Et cum de die judicii scriptum sit quod erit dies unus tanquam mille anni, et mille anni tanquam dies unus (Psal. LXXXIX, 4); [PL39.1948] unde scit unusquisque utrum diebus an mensibus, an forte etiam et annis per illum ignem sit transiturus? Et qui modo nec unum digitum suum in ignem vult mittere, timeat necesse est vel tunc parvo tempore cum anima et toto corpore cruciari. Et ideo totis viribus unusquisque laboret, ut capitalia crimina possit evadere, et minuta peccata ita operibus bonis redimere, ut de ipsis nihil videatur remanere, quod ille ignis possit absumere. Illi autem qui capitalia crimina committunt, si quamdiu vivunt, ea redimere poenitentiae medicamentis noluerint, ad illum ignem, de quo dicit Apostolus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, sicut jam dictum est, venire non poterunt; sed magis illam duram et irrevocabilem sententiam audituri sunt, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Et ideo, qui ab ista perpetua poena, et ab illo purgatorio igne desiderant liberari, crimina capitalia non admittant: aut si jam commiserunt, fructuosam agant poenitentiam, et illa parva vel quotidiana peccata bonis operibus redimere non desistant.

6. Quibus operibus minuta peccata redimantur. Quibus tamen operibus minuta peccata redimantur, plenius vobis insinuare desidero. Quoties infirmos visitamus, in carcere clausos, et positos in vinculis requirimus, discordes ad concordiam revocamus, indicto in Ecclesia jejunio jejunamus, pedes hospitibus abluimus, ad vigilias frequenter convenimus, eleemosynam ante ostium praetereuntibus pauperibus damus, inimicis nostris, quoties petierint, veniam indulgemus: istis operibus, et his similibus, minuta peccata redimuntur quotidie.

7. Quibus capitalia deleantur. Poenitentia publica. Pro capitalibus vero criminibus non hoc solum sufficit; sed addendae sunt lacrymae, rugitus et gemitus, continuata et longo tempore protracta jejunia, largiores eleemosynae erogandae, ultro nos ipsos a communione Ecclesiae removentes, in luctu et in tristitia multo tempore permanentes, et poenitentiam etiam publice agentes: quia justum est ut qui cum multorum destructione se perdiderit, cum multorum aedificatione se redimat. Ad extremum non est impossibile vel grave quod suggero: vel sic lugeamus exstinctam nostram animam, quomodo alienam carnem mortuam plangimus. Si aut uxor, aut filius, aut maritus mortui fuerint, in terram se collidunt homines, capillos trahendo, pectora tundendo, in luctu et poenitentia, vel in lacrymis non parvo tempore perseverant. Rogo vos, fratres, exhibeamus animae nostrae, quod illi exhibent alienae carni. Et hoc videte, fratres, quam malum sit, ut quaeramus quod non possumus, et non quaeramus quod possumus. Carnem quam non possumus suscitare, plangimus; et animam nostram mortuam non plangimus, quam possumus per poenitentiam ad statum pristinum revocare. Sed quod nobis pejus est, corpus mortuum plangimus quod amamus; animam vero mortuam quam non amamus, nec dolemus, nec plangimus. Et ideo mutata vice incipiamus plus Dominum amare quam servum, id est, plus factorem corporis quam corpus; plus dominam quam ancillam, id est, plus animam ad imaginem Dei factam, quam carnem de limo terrae formatam: ut cum die ultimo caro nostra putrescere, et a vermibus devorari coeperit in sepulcro; anima in Abrahae gremio Angelorum manibus elevetur, et in die judicii recepto per resurrectionem corpore audire mereamur: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21).

[PL39.1949] 8. Recapitulatio. Sors triplex hominum in judicio. Et ut haec, quae supra diximus, cordibus vestris tenacius valeant inhaerere, et ipsa apostolica lectio plenius possit intelligi, breviter ea Charitati vestrae volo repetere. Omnes sancti qui Deo fideliter serviunt, lectioni et orationi vacare, et in bonis operibus perseverare contendunt, nec capitalia crimina, nec minuta peccata, id est, ligna, fenum et stipulam supra fundamentum Christi, sed bona opera, id est, aurum, argentum, lapides pretiosos superaedificantes, per ignem illum, de quo dicit Apostolus, Quia in igne revelabitur, absque ulla violatione transibunt. Illi vero, qui quamvis capitalia crimina non admittant, et ad perpetranda minuta peccata sunt faciles, et ad redimenda sunt negligentes; ad vitam aeternam, pro eo quod in Christum crediderunt, et capitalia peccata non admiserunt, venturi sunt: sed prius aut in hoc saeculo per Dei justitiam vel misericordiam, sicut jam dictum est, amarissimis tribulationibus sunt excoquendi, aut illi ipsi per multas eleemosynas, et praecipue dum inimicis suis clementer indulgent, per Dei misericordiam liberandi; aut certe illo igne, de quo dicit Apostolus, longo tempore cruciandi, ut ad vitam aeternam sine macula et ruga perveniant. Illi vero qui aut homicidium, aut sacrilegium, aut adulterium, vel reliqua his similia commiserunt, sicut jam dictum est, si eis digna poenitentia non subvenerit, non per purgatorium ignem transire merebuntur ad vitam, sed aeterno incendio praecipitabuntur ad mortem.

9. Majora peccata Deo juvante vitare, minuta vero amore inimicorum et eleemosynarum largitate redimere laborandum. Et ideo quoties in lectione apostolica audieritis, Si quis supra fundamentum Christi superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; de sanctis hoc et perfectis christianis accipite, qui velut aurum purgatum merebuntur ad aeterna praemia pervenire. Illi vero qui superaedificant ligna, fenum et stipulam, de bonis christianis, sed negligentibus minuta peccata purgare, ut saepe dictum est, intelligite: quae peccata si nec divina justitia multis tribulationibus purgaverit, nec unusquisque eleemosynarum largitate redemerit, non sine grandi dolore in illis implebitur illud quod dicit Apostolus, Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Nemo tamen, sicut jam supra dictum est, se ipsum circumveniat, ut hoc etiam pro capitalibus criminibus, si incurata remanserint, posse fieri credat. Et ideo, sicut jam saepe dixi, quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus; ut et majora peccata possimus evadere, et minuta sine quibus esse non possumus, jugiter amore inimicorum, et eleemosynarum largitate redimere: praestante Domino Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

독자 반응

각주

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1921-1949 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
작성자: Rodion Vlasov
페이지 생성일: 2026-11-22, 업데이트: 2026-11-22