CAPUT PRIMUM

1. Magnum miraculum, intrare januis clausis. Audivit Charitas vestra, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum post resurrectionem suam clausis ostiis introisse ad discipulos suos. Magnum miraculum: sed mirari desinis, si Deum cogitaveris. Mirum enim esset, si solus homo hoc fecisset. Refer ad omnipotentiam, non ad phantasiam. Ostiis clausis intravit. Respondeo tibi, ut scias quia vera caro fuerat, cicatrices tangendas monstravit (Joan. XX, 19-27). Sed sicut non est, inquis, naturae corporalis per januam clausam intrare, sic non est naturae corporalis super fluctus maris ambulare. Intravit per clausa ostia, responde mihi, da mihi soliditatem carnis. Ambulavit super aquas maris, da mihi et tu pondus carnis. Vis nosse hoc omnipotentiae fuisse? Et Petro dedit (Matth. XIV, 25-29). Qui quod voluit, dedit; quod proprium erat, sibi servavit. Ille enim vivens per clausas januas intravit, qui nascendo integritatem matris non violavit. Ergo, fratres, admirati credamus, credentes obaudiamus, obaudientes speremus promissa, si facimus jussa: quia ut faciamus jussa, ipse adjuvat, a quo speramus promissa.

CAPUT II

2. Octavae Infantium. Vetus et novus homo. Hodie octavae dicuntur infantium, revelanda sunt capita eorum, quod est indicium libertatis. Habet [PL39.1670] enim libertatem ista spiritualis nativitas: proprie autem carnis nativitas servitutem. Duae sunt utique hominis nativitates, nasci et renasci. Nascimur ad laborem, renascimur ad quietem: nascimur ad miserias, renascimur ad aeternam felicitatem. Nam illi pueri, infantes, parvuli, lactentes, maternis uberibus inhaerentes, et quantum in eos gratiae conferatur nescientes, ut ipsi videtis, quia infantes vocantur, et ipsi habent octavas hodie: et isti senes, juvenes, adolescentuli, omnes infantes. Una quippe illorum infantia pertinet ad vetustatem, altera ad novitatem. Nam quos videtis recentes a partu, veteres nascuntur. Vetus homo noster dictus est Adam, ex quo nascimur: novus homo Christus, per quem renascimur. Isti ergo et novi sunt, et renati sunt ad aliam vitam, et est in illis, si dici potest, quando nascuntur, nova vetustas.

3. Baptizatos hortatur ne imitentur malos christianos. In Ecclesia mali bonis permixti. Ecce miscentur hodie fidelibus infantes nostri, et tanquam de nido volant. Necesse est ergo, ut parturientes eos alloquamur. Sicut enim recolitis, fratres mei, hirundinum vel domesticorum passerum pullos, quando volare de nido coeperint, matres cum strepitu circumvolant, et vocibus piis testantur pericula filiorum.

CAPUT III

Scimus ergo multos, qui appellantur fideles, male vivere, et gratiae, quam acceperunt, moribus suis non convenire; laudare Deum lingua, blasphemare vita. Scimus autem alios inter istos multos, tanquam inter multam et abundantem paleam, velut grana gementes in tritura, sed spe horrei se consolantes. Duo ista genera hominum scimus esse in Ecclesia. Aream dominicam Ecclesiam novimus: ventilationem in die judicii speramus, massam frumenti in resurrectione desideramus, horreum in vita aeterna sumere cupimus. Ibi nulla palea erit, sicut in gehenna nullum granum erit. Nunc ergo, fratres mei, cum sciamus duo ista genera hominum esse in Ecclesia, piorum et impiorum, bonorum et malorum, timentium et contemnentium, quibus conjungantur isti, nescimus. Quid autem velimus, et ipsi sciunt: utrum de illis vota nostra compleantur, humana ignorantia sollicitudine fatigatur, aliquando et falsis suspicionibus agitatur. Ex his discitur in hac terra, ubi sine tentatione non vivitur. Admoneo ergo vos, sancta germina; admoneo vos, novellae in agro dominico plantae, ne de vobis dicatur quod de vinea domus Israel dictum est, Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai. V, 2). Botrum in vobis inveniat, qui botrus pro nobis calcatus est. Uvam ferte, bene vivite. Fructus enim spiritus est, sicut dicit Apostolus, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, fides, continentia, castitas (Galat. V, 22). Quando ad nos venerit agricola noster, cujus nos operarii sumus, ille qui intus dat incrementum: nam nos forinsecus plantare novimus et rigare; sed ait Apostolus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed Deus qui incrementum dat (I Cor. III, 7); qui modo videt quomodo audiatis, qui modo inspicit quomodo [PL39.1671] timeatis, aut jam timere incipiatis: cum ad vos ille agricola venerit, inveniat in vobis quod dixerat Apostolus, Gaudium meum et corona mea, omnes qui statis in Domino (Philipp. IV, 1).

CAPUT IV

4. Mali ad peccandum inducentes cavendi. Incantationum remedia illicita. Eleemosyna. Fratres, filii dulcissimi, filii charissimi, imitamini bonos, cavete malos. Scio enim quia venturi sunt ad vos homines mali, et persuasuri vobis vinolentiam, et dicturi sunt vobis, Quare? Nonne et nos sumus fidelissimi? Scio, inde doleo, inde timeo. Jam tu si dixeris constanter: Frater, nec te vellem facere quod facis, sed si te non possum ducere in bonum meum, vel noli me trahere ad malum tuum. Hominibus istis, ut fieri solet, caput dolebit. Dicturus est tibi vicinus tuus aut vicina: Est hic incantator, est hic remediator, et nescio ubi mathematicus. Tu dicis: Christianus sum, non licet mihi. Et si ille dixerit tibi, Quare? nonne ego christianus sum? tu dicturus es, Sed ego fidelis sum. Et ille tibi: Et ego baptizatus sum. Fiunt angeli diaboli, membra Christi. Quia ipsum possidet inimicus, trahere quaerit et alium. Inveniat vos paratos, qui ista vobis praeparavit. Ideo loquor, ideo contestor, ideo non taceo, ideo vestimenta mea excutio, ideo in tribunali Dei mei excusatum me habeo. Dicam Deo meo: Domine, non tacui; Domine, talentum quod mihi dedisti non abscondi, sed erogavi. Hoc poterit mihi dicere: Serve nequam, tu dares, ego exigerem (Matth. XXV, 26, 27). Ecce, Domine, dedi, tu exige. Et si forte vos vetus titillaverit consuetudo, habetis quem interpelletis. Major est adjutor quam oppugnator. Ideo gemitis, ideo oratis, ideo dicitis, Ne nos inferas in tentationem. Observate illud etiam, fratres mei, quod supra dicitis, Dimitte nobis debita nostra; ut faciatis quod sequitur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 13, 12). Eleemosynam facis, eleemosynam, accipis. Ignoscis, ignoscetur tibi. Erogas, erogabitur tibi. Deum audi dicentem, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38). In mente habete pauperes. Omnibus dico: facite eleemosynas, fratres mei; facite, et non perdetis. Deo credite. Non solum dico vobis, non perditis quod facitis pauperibus: sed plane dico vobis, hoc solum non perditis, caetera perditis. Ecce videamus si exhilaratis pauperes hodie; horrea ipsorum vos estis, ut det vobis Deus unde detis, et dimittat quod forte peccatis. Includite eleemosynam in corde pauperum, et ipsa pro vobis exorabit Dominum (Eccli. XXIX, 15): cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCLXXVII. In Ascensione Domini

1.---Verbum Dei digne a nobis laudari non potest. Quomodo exsultavit ad currendam viam. Cur [PL39.1672] bis in Psalmo dictum, Tollite portas, etc.---Dilectissimi fratres, de Verbo aeterno quis temporale digne proferat verbum? Magnis infima quomodo sufficiant? Laudant coeli, laudant virtutes, laudant aetheriae potestates, laudant coeli luminaria, laudant sidera, ut potest laudat et terra: non ut digne laudet, sed ne se ingrata condemnet. Quis explicat, quis loquitur, quis vel sapit eum qui attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1), quomodo exsultaverit ad currendam viam, ut esset a summo coelo egressio ejus, et recursus ejus usque ad summum coeli (Psal. XVIII, 6, 7)? Si ubique attingit, unde exit? Si ubique attingit, quo vadit? Locis non distenditur, neque temporibus variatur, neque habet accessus et recessus: in se manens, ubique circuit totus. Quae sunt spatia quae non habent omnipotentem, quae non tenent immensum, quae non suscipiunt venientem? Si verbum cogitas, nihil diximus. Sed ut de se humiles doceret aliquid dicere, humiliavit semetipsum formam servi accipiens (Philipp. II, 8). In hac forma descendit, in hac forma, secundum Evangelium, sapientiae studio profecit (Luc. II, 52), in hac forma patiens fuit, in hac forma fortiter dimicavit, in hac forma mortuus est, in hac forma mortem vicit et resurrexit, in hac forma ad coelum rediit, qui de coelo nunquam recessit. Benedictus ergo est in solidamento coeli, qui factus est pro nobis, secundum Apostolum, maledictus, ut in Gentibus benedictio Abrahae fieret (Galat. III, 13, 14). Exsultavit ut gigas (Psal. XVIII, 6). Qualis gigas? Mortem moriendo superavit. Qualis gigas? Portas inferni fregit: exiit, et ascendit. Quis est iste rex gloriae, propter quem dictum est quibusdam principibus, Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternae? Elevamini, magnus est: angustae estis, non capitis, elevamini. Utquid hoc? Ut introeat rex gloriae. Expavescunt: Quis est iste rex gloriae? Non agnoscitur. Non solum Deus est, sed et homo: non solum homo est, sed et Deus. Patitur, certe Deus est? resurgit, certe homo est? An et Deus et homo est? Vere enim patitur, et vere resurgit. Hoc autem in uno eodemque psalmo bis dicitur, Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternae, et introibit rex gloriae. Et repetitur hoc ipsum post eadem verba, tanquam putetur superfluum et non necessarium. Sed in repetitione eorumdem verborum fines attendite, et advertite quare bis dictum fuerit. Tanquam enim semel resurgenti, et semel ascendenti, bis portae inferorum et coeli aperiuntur. Res enim nova, inferis Deus praesens: res nova, coelis homo assumptus. Utroque tempore, utroque loco, expavescunt principes. Quis est iste rex gloriae? Unde hoc discernimus? Audi quid utrisque respondeatur. Illis interrogantibus dicitur, Dominus fortis et potens, Dominus potens in bello. Quali bello? Mortem pro mortalibus subire, solum pro omnibus pati, non resistere [PL39.1673] omnipotentem, et tamen vincere morientem. Magnus ergo iste rex gloriae, etiam apud inferos. Repetitur etiam hoc coelestibus potestatibus: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternae. Annon sunt portae aeternae, quarum claves accepit Petrus? Sed quia secum hominem levat, ibi tanquam non agnitus dicitur: Quis est iste rex gloriae? Sed ibi quia non jam certator, sed victor est, quia non dimicat, sed triumphat; non ibi respondetur, Dominus potens in bello; sed, Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 7-10)?

SERMO CCCLXXVIII. In die Pentecostes

Charitas effectus praesentiae Spiritus sancti. Spiritus sanctus arrha vitae aeternae. Arrham inter et pignus discrimen. Datur arrha vitae aeternae, ut eam desideremus. Grata est Deo solemnitas, ubi viget pietas, et fervet charitas. Ipse enim est effectus praesentiae Spiritus sancti: quod docet Apostolus dicens, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Adventus ergo Spiritus sancti uno in loco centum viginti homines constitutos implevit. Cum Actus Apostolorum legerentur, audivimus, Erant congregati in unum centum viginti, tenentes promissum Christi (Act. I et II). Dixerant enim ut essent in civitate, quousque induerentur virtute ex alto. Ego enim, inquit, mittam promissionem meam in vobis (Luc. XXIV, 49). Fidelis promissor, benignus dator. Quod cum in terra esset promisit, in coelum ascendit et misit. Habemus pignus futurae vitae aeternae regnique coelorum. Non nos fraudavit recenti promissione, et fraudaturus est futura exspectatione? Omnes homines quando aliquod negotium inter se contrahunt, et pecuniarii negotii sponsione relaxantur, plerumque accipiunt arrham, vel dant: et arrha data fidem facit, etiam rem illam esse secuturam, cujus arrha praecessit. Arrham nobis dedit Christus Spiritum sanctum: et qui fallere nos non possit, securos tamen fecit, quando arrham dedit, quam etsi non daret, sine dubio quod promiserat exhiberet. Quid promisit? Vitam aeternam, cujus arrham Spiritum sanctum dedit. Vita aeterna possessio habitantium: arrha consolatio est peregrinantium. Melius enim dicitur arrha quam pignus. Haec enim duo similia videntur inter se; sed tamen habent aliquam differentiam non negligendam. Et pignus quando datur, et arrha quando datur, ideo fit, ut quod promittitur impleatur: sed quando datur pignus, reddit homo quod accepit, re completa propter quam pignus accepit; arrha autem quando datur, non recipitur, sed superadditur ut impleatur. Arrham ergo habemus: ipsum fontem, unde arrha est, sitiamus. Arrham habemus [PL39.1674] aspersionem quamdam in cordibus nostris Spiritus sancti: si quis sentit hunc rorem, desideret fontem. Utquid enim habemus arrham, nisi ne fame et siti in hac peregrinatione deficiamus? Esurimus enim et sitimus, si tamen peregrinantes nos esse cognoscimus. Qui peregrinatur, et novit se peregrinari, desiderat patriam; quam dum desiderat, molesta est peregrinatio. Si amat peregrinationem, obliviscitur patriam, et non vult redire. Non est talis patria nostra, cui aliquid praeponamus. Aliquando enim homines dum peregrinantur, divites fiunt. Qui egebant in patria sua, peregrinatione ditescunt, et redire nolunt. Nos a Domino nostro, ex quo inspiravit primo homini flatum vitae, peregrinantes omnes nati sumus. Patria nostra in coelis est, cives Angeli. De patria nostra, ut ad reditum exhortemur, litterae nobis missae sunt, quae quotidie in populis recitantur. Vilescat mundus, ametur a quo factus est mundus.

SERMO CCCLXXIX. In Nativitate Joannis Baptistae, I

Joannes tam magnus homo, ut Christum Deum praedicaret. Cur prophetae tot ante per Christum praemissi. Beatus Joannes, fratres charissimi, cujus hodie nativitatem celebramus, tam magnus exstitit inter homines, ut Dominus noster Jesus Christus tale ei testimonium perhiberet, dicens: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Audivimus, cum Evangelium legeretur, quam mirabiliter fuerit ex desperatione conceptus, et quanto Spiritus sancti testimonio procreatus. Pater ejus eo quod non credidit, obmutuit. Annuntiatus ergo per Angelum, et non creditus, patris vocem abstulit, natus linguam resolvit (Luc. I). Accipite ergo in hujus rei mysterio magnum sacramentum. Ante Dominum Jesum Christum Joannes praemissus est, missi sunt Prophetae per superiora saecula, nec defuerunt qui Christum praedicarent. Tantus enim judex venturus erat, ut multi deberent praeire praecones. Ab ipso prorsus exordio generis humani non cessavit se Christus prophetare, et venturum praenuntiare. Novissime missus est Joannes homo, sed quo homine nullus exstitit major. Venturus erat Dominus Jesus, non homo tantum, sed et Deus: utique et Deus et homo; Deus semper, ad tempus homo; Deus ante tempora, homo in fine temporum; Deus ante saecula, homo in fine saeculi. Deus qui hominem fecit, propter hominem dignatus est homo fieri, quem fecit. Venturo ergo Domino Jesu Christo, qui plus est quam homo, ne putaretur tantum esse homo, testimonium debuit illi perhibere magnus homo. Christus, inquam, Dominus, non tantum Deus, sed et Deus et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos refecit. Joannes autem homo tantum, sed quantus homo? Audi de eo Deum et hominem dicentem. O Domine Jesu Christe, quis [PL39.1675] est Joannes? Et dicit Deus, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista. O Joannes magne homo, quo in natis mulierum major nemo surrexit, et tu dic mihi, o magne homo, quis est iste qui putatur solus homo? Quis est, audi: Cujus non sum dignus, inquit, calceamenta portare. Didicimus ecce per Joannem, et per hominem credendum esse in Christum, et non esse ponendam spem in homine, sed in Christo. Ecce habes magnum hominem, quo nemo major surrexit, et ipse est Joannes. Sed vide quia iste Joannes amicus est sponsi; sponso zelat, non sibi. Dicit enim ad se venientibus: Ego baptizo vos aqua; qui autem post me venit, major me est, cujus non sum dignus calceamenta solvere; ille autem baptizabit vos in Spiritu sancto (Matth. III, 11). Venite post me, sed nolite manere in me: transite ad illum qui creavit vos et me, quia ipse vivificaturus est vos et me.

SERMO CCCLXXX. In Nativitate Joannis Baptistae, II

1. Christum temporaliter natum praecessit Joannes. Nativitates Christi duae. Superbia, tumor. Incarnationis causa, ut homini Deus exemplum praeberet. Quietis et parva vox sufficit. Si autem vultis, fratres, quieti audire, nolite habere cor in auribus, sed aures in corde. Hodiernum diem beati Joannis Baptistae solemnitati illuxisse tradit et credit Ecclesia. Oportet autem hoc de ipso die credere, quod sine varietate totus orbis agnoscit: sed quia Joannis esse diem nemo dubitat, non Joannis qui Evangelium scripsit, sed Joannis Baptistae praecursoris Domini, qui tanto magnus apparuit, quanto se humilem praebuit, dicens, cum ipse Christus putaretur, non se dignum corrigiam calceamenti solvere ei, quem Dominum agnoscebat (Matth. III, 11), ut amicus esse mereretur. Nonnulli autem putant passionis ejus diem hodie celebrari. Sciat prius Sanctitas vestra, nativitatis esse diem, non passionis. Ex lectione quippe evangelica invenitur ejus nativitas sex mensibus praecedere Domini nativitatem. Et quoniam diem nativitatis Domini octavo calendarum januariarum die consensus tradit Ecclesiae; restat ut hodiernus dies nativitatis Joannis intelligatur.

2. Idem tractatur argumentum. Praecessit ergo Joannes Dominum, non tanquam magister discipulum, sed tanquam praecursor judicem; non ut superimponeret potestatem, sed ut praeberet officium. [PL39.1676] Ipsius autem testimonium Joannis de hac re sic se habet: Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat. Post Joannem venit Dominus nascendo de virgine Maria, non de Patris substantia. Duas enim Domini nativitates accepimus, unam divinam, alteram humanam; tamen utramque mirabilem: illam sine matre, istam sine Patre: illam aeternam, ut crearet temporalem; hanc temporalem, ut praestaret aeternam. Ille enim de quo dicit Joannes, non Baptista. sed Evangelista, quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 15, 1, 3): ille tantus in forma Dei aequalis Patri, ille sine tempore fabricans tempora, ille ex nullo saeculo ante omnia saecula judex saeculi, factus est tam parvus, ut de femina nasceretur; sed mansit tam magnus, ut a Patre non separaretur. Ei praebentes obsequium et testimonium, tanquam lucernae venturo diei, omnes Prophetae praenuntiantes eum ante ipsum nascendo venerunt, post ipsum credendo adhaeserunt. Oportebat enim ut praenuntiaretur venturus, miracula facturus: quibus miraculis, bene intelligentibus indicaretur Deus; humano autem aspectu videntibus appareret homo, parvus ad parvos, sed humilis ad superbos: parvitate sua docens hominem, ut se agnosceret parvum; ne, non grandescendo, sed tumescendo, se crederet magnum. Est enim superbia, non magnitudo, sed tumor. Ut ergo generis humani istum tumorem sanaret ipse medicus, ipse medicina, non solum medicamentum adhibens, sed medicamentum se faciens, apparuit inter homines homo, offerens hominem videntibus, Deum servans credentibus. Aspectus enim humanitatis ejus sanavit infirmos; contemplatio divinitatis ejus quaerit firmos. Et nondum erant homines qui Deum viderent in homine, nec poterant videre nisi hominem; nec tamen spem suam ponere debent in homine. Quid ergo fieret? Homo hominem videre potest, homo hominem sequi non debet. Deus sequendus erat, qui videri non poterat: homo sequendus non erat, qui videri poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. O homo, propter quem Deus factus est homo, aliquid magnum te credere debes: sed descende, ut ascendas; quia et Deus descendendo factus est homo. Adhaeresce medicamento tuo, imitare magistrum tuum, agnosce Dominum tuum, amplectere fratrem tuum, intellige Deum tuum. Hoc ille tantus et tantillus, vermis, non homo; sed per quem factus est homo. Hoc ergo ille: quid Joannes, nisi quod de illo Dominus, nisi quod de illo verax, nisi quod de illo veritas dicit? Si enim ipsi Joanni debemus credere de veritate, veritati non credimus de Joanne?

3. Ex verbis Joannis Arianorum calumniae. Verbum siquidem erat in principio, factum non erat. Dicat testimonium primo veritati ipsius particeps veritatis; et dicat testimonium homini Conditor hominis. Primo [PL39.1677] audiamus quid Joannes de Christo, et deinde quid Christus de Joanne; priorem audiamus, sed posteriorem intelligamus: prior loquatur qui prius natus est, sed confirmetur per eum a quo factus est. Post me, inquit, venit, et ante me factus est. Hic jam, qui credunt factum ante caetera per quem facta sunt omnia, calumniantur his verbis vel per haec verba nobis, et dicunt, Ecce quia factus est: Joannes dicit, Post me venit, et ante me factus est. Expone mihi quid sit, ante me factus est. Verba illorum dico, et ea discutienda propono. Soletis, inquiunt, dicere, quando aliquid tale de Christo dicitur, ut eum Patre minorem ostendat, quod ad hominem sit referenda sententia; ut quod in forma Dei est, aequalis sit Patri, quod autem semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, major sit Pater. Quid ergo dicetis ad hoc quod Joannes ait, ante me factus est? Audi quid dicamus: sed prius illud vide, quod Apostolus utrumque distinguens, et unum tamen in utroque eumdemque commendans, non dixit, Formam Dei accipiens. De forma vero Dei quid dixit? Cum in forma Dei esset: respiciens ad illum qui vocatus erat ante illum, in cujus Evangelio est, In principio erat Verbum; imo respiciens ad illud lumen, unde et ille hoc dixit. Neque enim dixit Joannes, In principio fecit Deus Verbum: qui posset dicere ita, ut dixit Moyses, quia de creatura facta a Domino Deo loquebatur, In principio fecit Deus coelum et terram. Cum ergo ille, si hoc sentiret quod Ariani sentiunt, posset dicere, In principio fecit Deus Verbum; non hoc ait: sed ait, In principio erat Verbum. Quod in principio erat, factum non erat. Neque enim praecessit aliquid de facto Verbo. Omnia enim quae Deus fecit, Verbo fecit: Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Inter dicentem ut fiat, et quod factum est a dicente, plurimum distat: sed si dicens est, Verbum habet; si Verbum habet, per Verbum fecit; si per Verbum fecit, Verbum non fecit.

4. Arianorum cavillatio: similiter dictum esse in Genesi, Terra erat. Quare, inquiunt? Annon audisti et de terra, Terra erat invisibilis et incomposita (Gen. I, 1, 2)? Si propterea, inquiunt, dicis Verbum factum non esse, quia dictum est, Verbum erat; nec terra facta est, quia dictum est, Terra erat. O caeca et haeretica insania! Attende, si est unde attendas; audi, si est unde audias: ne sonus inaniter aurem percutiat, cujus cor veritas non illustrat. Verba ejusdem Scripturae dicturus sum, quae ibi invenisti cum legeres, et praetermisisti cum litigares. Nempe propterea putas tale aliquid dictum de Verbo Dei, cum dictum est, In principio erat Verbum; quale dictum est de terra, quia dictum est, Terra erat invisibilis et incomposita. Ego tibi in hoc libro Geneseos superiora verba recitabo, quod antequam diceret scriptor Dei famulus, Terra erat; ut appareret quia facta erat, prius dixit, In principio fecit Deus coelum et terram. Ecce ego prius tibi edidi terram factam; et factam utique [PL39.1678] a Deo, sonante Scriptura et in aures recusantis irrumpente, In principio fecit Deus coelum et terram. Facta erant haec; sed nondum ornata, nondum declarata: terra nondum distincta, sed tamen jam facta. Ne autem putares continuo terram factam sic fuisse, ut non in ea esset quod ornaretur, subsecutus ait: Facta erat quidem, quia in principio fecit Deus coelum et terram; terra autem, quam fecit Deus, adhuc invisibilis erat et incomposita. Ostendit tibi qualis erat, quae facta erat; non quia erat, quae facta non erat. Poterat ergo dicere Joannes, In principio fecit Deus Verbum, Verbum autem erat; quomodo, In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat: ut iste esset ordo verborum, In principio fecit Deus Verbum, et Verbum erat apud Deum; ut intelligeremus quia hoc Verbum erat apud Deum, quod Verbum fecerat Deus. Nunc vero audis, In principio erat Verbum. Quid quaeris anteriora factus extremior? Extremior enim tu in errore tuo factus es: de imo loqueris, et ad ima respicis. Vellem, si de imo loquereris, ut sursum cor tenderes, et clamares de profundo ad Dominum: rumperet nubes caliginis carnis tuae, aperiret oculos humilitati lux quae venit in humilitate; videres, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Dicat et Paulus, Qui cum in forma Dei esset. Quid de humana nativitate dicit Joannes? Et Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Dicat et Paulus, Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Quid ergo dicebas de verbis Joannis Baptistae? Eadem mihi nunc ea repete, nunc ea loquere. Quid ait Joannes Baptista? Post me venit. Agnosco nativitatem. Ille de sterili, ille de virgine. Sterilitas conversa est in fecunditatem: virginitas mansit post fecunditatem.

5. Objectio: Christum dici factum, in quantum Verbum est. Christus ante Joannem factus, id est ante positus ipsi et praelatus. Sed Joannes, inquit, si secundum hoc dixisset factum, secundum quod ex virgine natus est, non diceret, ante me factus est; quia ex virgine post illum factus erat. Ergo, ante me factus est, quid est, nisi quia in principio Verbum factum erat? Sic enim ante Joannem erat; nam ex virgine post Joannem erat. Accipe, et si non rixaris, adverte. Aliquantum enim forte subobscurum est quod vis intelligere, ut rixando tibi augeas fumum, quo impediaris ab intellectu. Scripturam illam primo intuere, quae te docet ut docilis fias. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. V, 13). Patere ergo paulisper: forte inveniemus quomodo dictum sit, ante me factus est; dum tamen non intelligamus factum Verbum per quod facta sunt omnia. Quomodo, inquit? Si potero, dicam: si dicere non potero, non tamen non est quod dicat qui dicere potuerit. Credo autem et spero, quod illius majestas Unigeniti, qui cum esset Verbum, infans factus est, aperiet infantiam linguae meae, et faciet in ore partum, qui fecit in corde conceptum. Ecce dicam ut potero: intellige ut potes; et quod non poteris intelligere, noli reprehendere, quasi jam magnus [PL39.1679] sis; sed differ, ut crescere merearis. Certe hoc te movet, quomodo dictum sit, Qui post me venit, ante me factus est. Moveat plane ut quaerentem, non ut rixantem. Certe et ego quaero tecum: simul inveniemus, si simul quaeramus; ambo accipiemus, si ambo petamus; utrique nostrum aperietur, si ambo pulsemus. Post me venit, inquit: agnosce nativitatem ex virgine Maria. Ante me factus est: quid est, ante me factus est? Intellige, antepositus est mihi. Ille qui post me venit, factus est ante me. Quomodo si duo ambulent in itinere, et unus sit tardior, alter velocior, et praecedat tardior aliquantum, post paululum autem sequatur velocior; respicit tardior praecedens velociorem sequentem, et dicit, Post me venit. Et ecce accelerante illo, et propinquante, et adhaerente, et transeunte, videt ille anteriorem, quem respiciebat posteriorem: certe si celeritatem ejus expavescat quodam modo et admiretur, nonne poterunt esse ista verba ejus: Ecce homo post me erat, et ante me factus est? Quid est hoc, qui post me erat, ante me factus est? Qui ambulabat post me, celeritate ejus factum est ut esset ante me. Nam si ubicumque legeris, factus est, non intelligis nisi formatum esse qui non erat; et Dominum Deum dicturus es factum, de quo dictum est, Factus est mihi Dominus in refugium (Psal. XCIII, 22). Factus est Dominus adjutor (Psal. XXIX, 11); et, Factus est mihi in salutem (Psal. CXVII, 14). Quoties factus? Et ipse fecit omnia. Ergo intellige mecum verba. Neque enim tacuit idem Joannes et illud quod Verbum erat; ne ibi putares significasse Verbum, quando dixit, ante me factus est: ut noveris ad hoc pertinere ante me factus est, quia praecessit me, quia glorificatus est amplius me, quia cum me intenderent homines praecursorem, agnoverunt Dominum, quem nascendo praecesseram, quem obsequendo nuntiaveram; spesque eorum, concursus eorum in Dominum factus est; glorificatus est ille tanquam Filius Dei, ante me factus, secundum id quod Apostolus ait, Propterea Deus exaltavit eum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 9 et 10). Gloria ergo ejus non esse coepit, sed innotuit. Factus est ante Joannem, quia praecessit honore Joannem.

6. Datae interpretationi consonare verba Joannis subsequentia. Sed vide utrum merito. Interroga ipsum Joannem: Ille qui post te venit, quare ante te factus est? Qui te sequebatur, quare tibi praelatus est? Sequitur, Quia prior me erat. Hoc est, In principio erat Verbum. Ergo merito ante me factus est, quia prior me erat. Prior Joanne, prior Abraham, prior quam Adam, prior quam coelum et terra, prior quam Angeli, Sedes, Dominationes, Principatus et Potestates. Quare prior? Quia omnia per ipsum facta sunt. Agnoscat servus humilitatem suam: ostendat Dominus majestatem suam. Dicat idem Joannes, Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere. Multum se humiliaret, si diceret, Dignus sum. Quid enim si diceet dignum? numquid sedere in judicio ad dexteram [PL39.1680] Patris? numquid venire ad judicandos vivos et mortuos? Quid si diceret dignum solvere corrigiam calceamenti? Magna humilitas, si hoc est dignus amicus sponsi. Dicturus enim erat amicum se esse sponsi: et ne in illa amicitia aequalitas forte ab aliquo imprudente intelligeretur; dicit se amicum propter amorem, dejicit se ad vestigia propter timorem. Et parum est quod se ad vestigia deponit; nec dignum se dicit solvere corrigiam calceamenti. Humilis profecto, si dignum solvere; sed quia nec dignum se dicit solvere, dignus qui exaltaretur ab humilitate. Dicat etiam apertius, dicat distinctius, quid est, Post me venit, ante me factus est. Dixit enim et causam, quia prior me erat. Quoniam, In principio erat Verbum; et, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Oportebat ut cresceret qui posterior venit, et minueretur qui anterior venit. Si crevit qui posterior venit, ante ipsum factus est crescendo. Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui. Hoc est, ante me factus est. Et quomodo crevit Christus, minutus est Joannes? Praecessit aetate Joannes Dominum in nativitate humana; creverunt ambo annis accedentibus, statura carnis, et pervenerunt ad certum modum sicut homines. Sed Joannes homo, Christus Deus et homo. In divinitate si intelligamus quia crevit Christus, absurdi sumus, et nimis erramus. Crescit enim aliquid, ut proficiat. Deus quo crescat non habet: si enim habet quo crescat, minor erat antequam cresceret. Redeamus ad formam carnis. Ipsa cum Joanne crevit, non illo minuto crevit. Referamus ergo fortassis ad gloriam; et intelligamus, Illum oportet crescere, me autem minui, secundum hoc dictum, quod post me venit, et ante me factus est. Joannes enim personam sustinebat hominis, et loquebatur ex typo generis humani, ad quod salvandum venerat Christus. Dixeramus autem, fratres, humilis Deus venit ad superbum hominem. Agnoscat homo se hominem, appareat Deus homini. Etenim si ideo venit Christus, ut humiliaretur homo, et ex humilitate cresceret homo; oportebat ut gloria jam cessaret hominis, et commendaretur gloria Dei: ut spes hominis esset in gloria Dei, non in gloria sua, dicente Apostolo, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Recte ergo dicitur homini, Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Hunc typum humilitatis humanae Joannes ostendens, quia quantum proficiebat opinio et fama Christi, non statura Christi, non majestas Christi, non sapientia, non Verbum Dei; sed fama illa, quae coepit a minimo, et jam tenet orbem terrarum: gloria Christi, non gloria hominis, ut agnoscat homo humilitatem suam, impertiat Deus divinitatem suam. Etenim gloria Dei, fratres, gloria nostra est. Quantum dulcius glorificatur Deus, tantum nobis [PL39.1681] prodest. Non enim altior erit Deus, quia honoramus illum: humiliemus nos, et exaltamus illum. Scriptum est enim, Exaltabo te, Domine (Psal. XXIX, 2). Quid est, Exaltabo te? In terra erat, et eum in coelo posuisti? Et homo exaltat Deum? Quid est, Exaltabo te? Altum te confitebor. Confiteatur ergo se homo hominem; decrescat prius, ut crescat. Dicat Joannes decrescendo ad humilitatem, non se esse dignum, qui solvat corrigiam calceamenti, et intelligat se participando illuminatum fieri.

7. Joannes Baptista non erat lumen, comparatione Christi veri luminis. Lumen tamen Joannes participatione sapientiae. Hoc enim Joannes evangelista dixit de illo: Non erat ille lumen. Injuriam forte fecit Joanni, quia ait, Non erat ille lumen; cum Apostolis dictum sit a Domino, Vos estis lumen mundi? Praetulerunt se Apostoli Joanni? Non faciunt, ne mendacem ipsum Dominum judicent, qui dixit, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Non utique major statura corporis, sed gratia participatae sapientiae, gratia participatae salutis. Quid sibi ergo vult, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine? Quare hoc dixit? Novi, inquit, quid dicam, testimonium perhibere de lumine. Erat enim lumen verum distinctum a Joanne, ne prorsus non lumen Joannes, sed ut in comparatione hujus luminis dictum intelligatur, Non erat ille lumen; secundum quod dixit, quia Erat lumen verum. Quomodo discernis hoc verum? Quod illuminat, inquit, omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, ergo et Joannem. Sed ut non videamur nos colligere ex verbis quod non est dictum, quamvis consequenter intelligendum, ipse Joannes dicat: Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 8, 9, 16). Erat ergo lumen verum. Joannes lumen illuminatum, Christus lumen illuminans. Nam ut noveris quia lumen erat Joannes, jam perhibeat et illi Dominus testimonium. Perhibuit ipse testimonium Domino suo, testimonium veritatis de Domino suo, quod habebat a Domino suo. Acceperat enim a Domino suo, ut diceret de Domino suo: ut autem ille diceret de servo suo, non acceperat a servo suo: et in se Christus de Joanne, et in Joanne Christus de se. Ipsa ergo veritas perhibeat testimonium, audiamus quia lumen est Joannes. Judaeis dicitur de Joanne, Ille erat lucerna ardens et lucens (Id. V, 35). Et utique lucerna lumen est, non sicut dies, sed tamen lumen est. Ergo lucerna accenditur ut luceat, et Joannes illuminatus est ut loqueretur. Si ergo Joannes illuminatus est ut loqueretur, agnoscat se lucerna, ne superbiae vento exstinguatur. Sed forte lumen discipuli, et lucerna Joannes? Dominus enim de Joanne ait, Ille erat lucerna ardens, et lucens: de discipulis autem, Vos estis lumen mundi. Discipulos suos praetulit Joanni? Numquid et fideles illi quos alloquitur Paulus, praeponendi sunt Joanni, quibus ait, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8)? Lux ergo Apostoli, et lux fideles ex peccatoribus justificati, ex infidelibus fideles facti: tamen lucerna non sunt dicti discipuli. [PL39.1682] Attende, forte dicti, et non alio loco, sed ibi: ut ostenderet quemadmodum eos dixerit lumen; quia non lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; sequere verba Evangelii: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas abscondi supra montem constituta. Sed de civitate dixit, non de lumine? Sequere adhuc: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Tale lumen estis, quale Joannes: lucerna illuminata. Tanquam cujus vox, vel quorum vox praecesserat, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29). Quas tenebras in Apostolis? Fuimus et nos aliquando, etc., quomodo illius reprobi et blasphemi, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Ecce tenebrae, accendatur lucerna: Sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Et ut noveris de ipsis dictum, Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt; statim sequitur, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed in humilitate, quia hominem oportet minui. Quomodo autem Deum crescere? Et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 14-16). Glorificatur Pater, glorificatur Filius: quia Pater glorificat Filium, et Filius glorificat Patrem. Agnoscat se ergo homo humilem, agnoscat excelsum Deum propter se humiliatum, ut homo, qui humiliatus erat in confessione peccati, exaltetur in adeptione justitiae, Haec duo; Dominus et Joannes, humilitas et claritas: Deus humilis in claritate, homo humilis in infirmitate; Deus humilis propter hominem, homo humilis propter hominem. Deus enim humilis ut prodesset homini, homo humilis ut non obsit sibi.

8. Passionis et nativitatis differentia. Christus crescit, Joannes minuitur. Agnoscamus ergo haec duo et in ipsa differentia passionum. Legimus Joannem passum martyrium pro veritate: numquid pro Christo? Non pro Christo, si non veritas Christus. Non omnino pro ipsius nomine, sed tamen pro ipsa veritate. Neque enim ideo decollatus est Joannes, quia confessus est Christum. Sed monebat temperantiam, monebat justitiam: dicebat, Non tibi licet habere uxorem fratris tui (Marc. VI, 18). Lex enim quae hoc jusserat, de illis jusserat qui morerentur sine liberis, ut acciperent fratres uxores fratrum suorum, et resuscitarent semen fratribus suis. Ubi ista causa non erat, nihil nisi libido erat. Hanc libidinem Joannes arguebat, castus incestum: quia et illud quod figurabat, tale est, Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Praeceptum jam fuerat, ut si quis sine semine moreretur, qui magis propinquus esset, acciperet uxorem ejus, et suscitaret semen fratri suo. Utquid enim hoc Deus praeceperat, nisi ut eo modo significaretur semen suscitandum fratris ad fratris nomen? Hoc enim praeceptum erat, ut qui inde nasceretur, nomen haberet [PL39.1683] defuncti. Defunctus est Christus, acceperunt conjugem ejus Apostoli Ecclesiam. Quos de illa genuerunt, non Paulianos, aut Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Loquantur ergo haec duo ambae passiones: Illum oportet crescere, me autem minui. Ille crevit in ligno, hic est diminutus in ferro. Locutae sunt et passiones hoc mysterium, loquantur et dies. Nascitur Christus, et augentur; nascitur Joannes, et minuuntur. Minuatur ergo honor hominis, augeatur honor Dei; ut honor hominis inveniatur in honore Dei.

SERMO CCCLXXXI. De Natali apostolorum Petri et Pauli

Petri et Pauli apostolorum dies, in quo triumphalem coronam, devicto diabolo, meruerunt, quantum fides Romana testatur, hodiernus est. Quibus solemnis festivitas exhibetur, solemnis etiam sermo reddatur. Laudes audiant a nobis, preces fundant pro nobis. Sicut traditione patrum cognitum memoria retinetur, non uno die passi sunt per coeli spatia decurrente. Natalitio ergo Petri passus est Paulus, non quo ex utero matris in numerum fusus est hominum, sed quo ex vinculo carnis in lucem natus est Angelorum; ac per hoc ita singuli dies dati sunt duobus, ut nunc unus celebretur ambobus. Magnum hoc mihi signum videtur esse concordiae: coapostolo suo novissimus primo, qui ad eumdem diem vocatus advenit, ad eumdem diem coronatus occurrit. Electus est ille ante Domini passionem, iste post ascensionem. Ordine temporis impares, aeternitate felicitatis aequales: ille ex piscatore, iste ex persecutore. In illo infirma mundi electa sunt, ut confundantur fortia (I Cor. I, 27): in isto abundavit peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20). In utroque magna Dei gratia atque ejus gloria claruit, qui eorum fecit merita, non invenit. Quid enim aliud demonstrare dignatus est, qui ad regnum primo vocare voluit piscatores, postea vocaturus imperatores, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31)? Nam utique nobilium, doctorum, potentum non salutem contempsit, quibus ignobiles, imperitos infirmosque praeposuit. Sed nisi prius eligeretur vilitas infirmorum, non sanaretur inflatio superborum. Si prius a Christo divites vocarentur, putarent et dicerent non in se electam nisi opulentiam, facundiam, eloquentiae doctrinam, scientiae splendorem, nobilitatem, generositatem, tranquillitatem, regalem potestatem; atque ita temporalibus et saecularibus felicitatibus tumidi, tanquam ipsi prius Christo conferrent quod essent, ut eis ille videretur reddere, non donare, quod futuri essent gratia Dei, nec intelligerent, nec tenerent. Quanto ergo nunc melius, quanto ordinatius, prius erexit de terra inopem, et de stercore exaltavit pauperem, ut collocaret eum cum potentibus populi sui (Psal. CXII, 7, 8); ut [PL39.1684] munus intelligentiae atque doctrinae non solum ex Deo esset, sed etiam ut ex Deo esse appareret? Cum quanta itaque laetitia et quanta Dei gloria contuemur ab animo piscatoris contemni opes imperatoris? fundi preces imperatoris ad Memoriam piscatoris? ut nec ille ex eo quod non habuit, jaceret; nec iste ex eo quod habuit, superbiret. Jamvero illud quod Paulum ex persecutore suo praedicatorem suum Christus operatus est, quid valeat ad salutem hominum, ne quisquam magnarum sibi conscius iniquitatum de misericordia Dei debeat desperare, ipse potius apostolus eloquatur. Humanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15, 16). Quis enim sub manu omnipotentis medici de salute desperet tanto informatus exemplo, considerans evangelizantem fidem quam aliquando vastabat, non solum evasisse poenam persecutoris, verum etiam coronam meruisse doctoris, et cujus sanguinem in ejus membris cupiebat saeviendo fundere, pro ejus nomine suum sanguinem credendo fudisse? Habet ergo Roma caput gentium, duo lumina gentium ab illo accensa, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: unum, in quo Deus abjectam exaltavit humilitatem; alterum, in quo damnandam sanavit iniquitatem. In illo discamus non superbire; in isto, non desperare. Quam breviter magna nobis exempla praemissa sunt, quam salubria; quae semper commemoremus, et in eorum laude lumen verum magnificemus. Nemo ergo se de hujus saeculi celsitudine extollat: Petrus piscator fuit. Nemo iniquitatem propriam cogitando misericordiam Dei defugiat: Paulus persecutor fuit. Ille dicit, Factus est Dominus refugium pauperum (Psal. IX, 10): iste dicit, Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15).

SERMO CCCLXXXII. De sancto Stephano

CAPUT PRIMUM

1. Praeceptum de diligendis inimicis. Jesus filius Nave in eremo pugnabat, et Moyses orabat: non quidem ambo pugnabant, et ambo orabant; sed unus pugnabat, et alius orabat. Merito qui pugnabat, non deficiebat; quia alter orando vincebat. Ita et ego loqui quidem videor, sed aliis orantibus loquor, ut precibus eorum contingat mihi quod Dominus ait, Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Si ille ab uno tantum orante juvabatur, [PL39.1685] et non superabatur; quanto magis ego, pro quo non unus, sed multi rogant Deum mecum? Loquendo jam non timebit cor meum, quia laudem Domini loquetur os meum (Psal. CXLIV, 21). Dominus noster Jesus Christus, fratres, jubet nobis aliquid, et promittit nobis aliquid. Quod jubet, hic est: quod promittit alibi est. Quod jubet, finitur, quia temporale est: quod promittit, non finitur, quia aeternum est. Quod jubet, opus est: quod promittit, merces est. Hic advertat vestra Sanctitas, quanta est ejus misericordia erga nos, ut laborem hic posuerit cum fine, mercedem in coelo sine fine. Et ideo debemus prius hic laborare, et postea in coelo mercedem sumere, quam hic mercedem vel accipere, et postea laborare. De quibusdam enim dicit: Amen dico nobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Sed forte avidus es ad mercedem, et piger ad laborem. Qua fronte postulas quod promisit Deus, si non facis quod jussit Deus? Prius audi monitiones, et sic exige repromissiones. Prius, inquam, audi jubentem, et tunc exige pollicentem. Jubet enim nobis, et dicit: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui vos oderunt; et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Audisti opus, exspecta mercedem: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri, qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 44, 45).

CAPUT II

2. Christi exemplum orantis pro suis interfectoribus. Christus orat pro nobis, orat in nobis, et oratur a nobis. Attende ipsum Dominum qui hoc jussit, quid fecerit. Nonne post tanta quae in eum commiserunt impii Judaei, qui retribuebant ei mala pro bonis, pendens in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Oravit in homine, qui exaudivit cum Patre. Nam et modo orat pro nobis, orat in nobis, et oratur a nobis. Ut sacerdos noster orat pro nobis, ut caput nostrum orat in nobis, ut Deus noster oratur a nobis. Quando ergo in cruce pendens orabat, videbat et praevidebat omnes inimicos; sed multos ex illis futuros amicos praevidebat, et ideo omnibus veniam postulabat. Illi saeviebant, et ille orabat. Illi dicebant Pilato, Crucifige (Luc. XXIII, 34, 21); ille clamabat, Pater, ignosce. In asperis clavis pendebat: sed lenitatem non amittebat. Illis jam petebat veniam, a quibus tantam accipiebat injuriam. Illi saeviebant, illi circumlatrabant, illi insultando caput agitabant, quod sanum non habebant; quia caput quod est Christus, non habebant, et quasi in uno summo medico in medio constituto phrenetici circumquaque saeviebant: pendebat ille, et sanabat. Pater, inquit, ignosce illis. Attendite, fratres. Magna pietas. Pendebat, et tamen petebat. Et non descendebat, quia de sanguine suo medicamentum phreneticis faciebat. Denique, post resurrectionem sanavit quos pendens insanissimos toleravit: et sanguinem quem fuderunt saevientes biberunt, credentes; et facti sunt sequentes, qui erant persequentes. Ecce quare venit Christus, non perdere quod invenerat, sed quaerere et salvare quod perierat (Id. XIX, 10); ut diligendo saevientes inimicos, faceret credentes amicos.

CAPUT III

3. Exemplum Stephani orantis pro lapidatoribus. Sed ne multum a te longe dicas imitari Dominum tuum, qui pro te passus est, relinquens tibi exemplum ut sequaris vestigia ejus (I Petr. II, 21), attende Stephanum conservum tuum. Homo erat, sicut et tu: de massa peccati creatus, sicut et tu: eo pretio redemptus, quo et tu. Diaconus erat, Evangelia legebat, quae legis vel audis et tu. Ibi invenit scriptum, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44). Didicit legendo, perfecit implendo. Qui cum a Judaeis saxorum grandine caederetur, non solum non comminabatur, sed insuper lapidatoribus suis veniam precabatur. Positis enim genibus orabat, dicens: Domine, [PL39.1686] ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Illi lapidabant, et ille orabat. Illi eum furore persequebantur; ille pacatus Christum sequebatur. Illi malitia caecabantur; ille aperto coelo viso Dei Filio sapientia illustrabatur. Illi lapides mittebant; ille orationes praemittebat: tanquam dicens: Domine, si istos modo occideris inimicos, quos postea facies amicos?

CAPUT IV

4. Saulo Stephani oratione gratia et salus impetrata. Denique, fratres, ut noveritis quantum valuerit oratio sancti martyris Stephani, recurrite nobiscum ad illum adolescentem nomine Saulum: qui, cum sanctus Stephanus lapidaretur, omnium vestimenta servabat, et tanquam manibus omnium lapidabat (Act. VII). Et postea, sicut nostis, accepit epistolas a principibus sacerdotum, ut quoscumque invenisset Christianos viros ac mulieres, vinctos adduceret in Jerusalem, torquendos et puniendos. Hic cum iret in via, subito circumfulsit eum lumen de coelo, et cecidit in terram, et audivit vocem de coelo, dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Et ille: Tu quis es, Domine? Et Dominus ad illum: Ego sum, inquit, Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare: quia non stimulum, sed pedes quibus calcitras, vulnerabis. Quid mihi et tibi? Quare me persequeris? Quare te erigis contra me malo tuo, et te non potius humilias bono tuo? Sed contra tanta mala quae committis in me, olim quidem debui perdere te, sed Stephanus servus meus oravit pro te. Elisus est saeviens, erectus est credens: elisus est lupus, erectus est agnus: elisus est persecutor, erectus est praedicator. Dicam planius, dicam apertius: elisus est filius perditionis, erectus est vas electionis: elisus est Saulus, erectus est Paulus (Id. IX). Nam si martyr Stephanus non sic orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet. Sed ideo de terra erectus est Paulus, quia in terra inclinatus exauditus est Stephanus.

CAPUT V

5. Mala precari inimicis quam iniquum. Ecce quare Dominus dicit, Diligite inimicos vestros: quia diligendo inimicum, facis amicum. Sed contra tanta et talia haec, tu quis es qui non diligis? Figis genu, collidis frontem in terram, et dicis: O si moriatur inimicus meus! Deus, si quid a te promerui, occide inimicum meum. Et utique tu qui oras ut homo moriatur, malus oras contra malum, et facti estis duo mali: ille male agendo, tu male orando. Tu malus orando incipis esse quando dicis, Deus, occide malum. Respondet tibi ipse: Quem vestrum? Te malum, an tuum inimicum? Advertat Sanctitas vestra. Judex homo per se ipsum reum non occidit, sed jubet, et spiculator occidit. Judex dicit, Occide: et tortor occidit. Et tu quando dicis, Occide inimicum meum, te facis judicem, et Deum quaeris esse tortorem. Respondet tibi Deus: Non ero prorsus, non ero peccatoris tortor, sed liberator; quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Nam si voluntatem tuam haberem, te prius occiderem, antequam invitatus venires. Nonne me blasphemasti? Nonne me in tuis malis operibus irritasti? Nonne nomen meum de terra delere voluisti? Nonne me in praeceptis vel in servis meis contempsisti? Si tunc te occidissem inimicum, quem modo facerem amicum? Quid ergo male orando doces me, quod non feci in te? Imo ego, dicit tibi Deus, doceam te ut imiteris me. In cruce pendens dixi, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Docui hoc milites meos, docui hoc martyres meos. Prius esto et tu martyr meus, tiro meus, adversus diabolum: aliter invicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris. Quod nobis praestare dignetur, etc.

SERMO CCCLXXXIII. In die anniversaria ordinationis episcopalis

CAPUT PRIMUM

1. Episcopale onus quomodo gerat, secum inquirendum ducit. Die quidem omni, et omni hora, curaque omnino continua, dilectissimi, cogitare debet episcopus, quantae dispensationis sarcinam gerat, qualem de illa rationem Domino suo reddat. Verumtamen cum dies anniversarius nostrae ordinationis exoritur, tunc maxime onus hujus officii tanquam tunc primum imponatur, attenditur. Interest autem quod eo die, quo id prius suscepimus, tantum quemadmodum gerendum esset cogitavimus: at vero consequentibus diebus, praecipueque illo, quo ejus solemnitas agitur, non solum futura ejus, quemadmodum deinceps geri debeant, cauta praevisione consulimus; verum etiam praeterita, quemadmodum gesta sint, sollicita recordatione recolimus: ut nosmetipsos in benefactis imitemur, et si qua culpanda transierunt, ne repetantur curemus, ut ignoscantur oremus; et accusationem diaboli, ubi possumus, recte agendi sedulitate fugiamus; ubi autem non possumus, confitendi pietate vincamus. Sicut enim futura peccata, negligendo justitiam, committuntur; ita praeterita, injustitiam defendendo, firmantur. Sicut ergo ne fiant prospicit charitas, ita facta delet humilitas: ut quae jam non possunt recte agendo non admitti, possint saltem non superbiendo dimitti. Didicimus quippe dicere Patri nostro, qui est in coelis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quod ut veraciter dicere possimus, etiam inimicos nostros oportet utique diligamus: quos tamen habere, nisi cogente justitia, non debemus. Nam si homines nobis pro nostris malis meritis inimici sunt, non curandum est ut eis debita dimittamus, sed timendum potius ne reddamus. Quoniam si nos merito nostrae iniquitatis oderunt, nos eorum, non ipsi nostri sunt debitores.

CAPUT II

2. Debitoribus suis ignoscit. Die ergo isto solemni episcopatus mei, prius paucis alloquar debitores meos, qui mihi nescientes apud Deum suffragantur, dum faciunt debita quae demittam, ut et mea mihi debita dimitti promerear. Vobis itaque dico sive praesentibus, sive absentibus, quibus inimicus efficior verum praedicans, quibus consulendo videor onerosus, quorum requirens utilitatem cogor offendere voluntatem: Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Nam et haec jumenta eos maxime calce morsuque appetunt, a quibus curantur, ut curentur eorum vulnera contrectantur. Non parcis, non parco: adversaris, adversor: resistis, resisto. Lucta nos comparat, sed causa separat. Tu inimicus es medico, ego morbo: tu diligentiae [PL39.1688] meae, ego pestilentiae tuae. Retribuebant, inquit, mihi mala pro bonis; ego autem orabam (Psal. XXXIV, 12). Quid orabat, nisi, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Cum vobis, inquit, detraxerint, et dixerint omne malum adversum vos propter justitiam, gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis (Matth. V, 11 et 12). Vos tamen corrigite perversitatem vestram, agnoscite charitatem nostram; reddite dilectionem dilectioni: nolumus majorem cum vestra perditione mercedem. Haec debitoribus meis, quibus dimitto, ut dimittatur mihi, nunc pauca suffecerint.

CAPUT III

3. In gratiam cum eis redire cupit, in quorum forte offensionem incurrit. Deinceps alloquendi sunt paululum etiam illi quibus debitor sum. Nam sicut ait Apostolus, Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). Nam talis debitor etiam ego pro mearum virium exiguitate dispensationisque portiuncula, non quibusdam, sed omnibus sum. Verum nunc de his debitis loquor, quae mihi dimitti, non a me exigi cupio. Neque enim sic tumore vanae mentis extollor, ut audeam dicere, ex quo hujus muneris sarcinam porto, nullum hominem a me perperam laesum. Hoc cuilibet homini tam multis et tam molestis actibus occupato atque distento, ne dicam impossibile, certe difficile est: quanto magis mihi, qui novi infirmitatem meam, quam cum meis et pro me vestris orationibus diebus ac noctibus offero sanandam Domino Deo nostro? Diversarum ergo curarum aestibus ac difficultatibus conturbatus, si quem forte non ut poscebat audivi, si quem tristius quam opus erat aspexi, si in quem verbum durius quam oportebat emisi, si quem corde contribulatum et opis indigum responsione incongrua conturbavi, si quem pauperem mihi forte in aliud intento importunius instantem vel praetermisi, vel distuli, vel etiam nutu aspero contristavi; si cui de me falsi aliquid tanquam homini de homine suspicanti justo acerbius indignatus sum, si quis in sua conscientia non agnovit quod de illo humanitus suspicatus sum; vos quibus pro his atque hujusmodi offensis esse me fateor debitorem, simul me vestrum credite dilectorem. Nam pullos, quos fovet, saepe in angustiis, sed non toto pedis pondere calcat et mater, nec ideo desinit esse mater. Dimittite, ut dimittatur vobis. Dimittite amanti vos debita difficultatis, qui nec contra inimicos debita tenere debetis crudelitatis. Ad summam, omnes obsecro, commendate, vos, Domino curam pro vobis meam: hinc enim juste expeto pro me vestram; ut quidquid mearum est in praeteritum offensionum propitius ignoscat, non severus agnoscat. Quod mihi deinceps temporis sub hac sarcina erit, iter agentem regat, et suis oculis placentem vobisque utilem faciat; ut non horrorem ac poenam meam, sed gaudium et coronam meam vos ejus conspectus inveniat.

SERMO CCCLXXXIV. De Trinitate, sive de Scripturis veteribus et novis contra Arianos

CAPUT PRIMUM

1. Deus, quid sit. Sancta et divina eloquia, fratres, jugiter, imo quotidie nobis salubriter recitantur, ut animae nostrae pascantur: in futuro autem saeculo aeternis epulis saginentur; dicente propheta, Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Qualis sit autem haec gloria futura, et quibus divitiis floreat, quantoque splendore praefulgeat, laudare possumus, explicare non possumus. Quare? Quia legimus, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Si igitur tanta et talia sunt bona aeterna coelestia, quae Dominus omnipotens praeparavit sanctis suis catholicis et fidelibus populis; quid est ipse Deus, qui talia et tanta praeparavit? Quid est, inquam, omnipotens Deus? quid, nisi inaestimabilis, ineffabilis, incomprehensibilis, ultra omnia, extra omnia, praeter omnia? Omnem enim creaturam suam excedit, omnem facturam praeterit, universa praecellit. Si enim quaeras magnitudinem, major est; si pulchritudinem, pulchrior; si dulcedinem, dulcior; si splendorem, fulgidior; si justitiam, justior; si fortitudinem, fortior; si pietatem, clementior. Nulla enim ratio patitur, ut vel factura factori suo aequetur, vel opus artifici comparetur: sicut legitur in propheta, Qui fecit fortia, fortior est; et qui fecit pulchra, pulchrior illis est (Sap. XIII, 3).

CAPUT II

2. Trinitas unus Deus. Arianorum error. In sole tria inseparabilia. In igne quoque tria inseparabilia. Sic autem hujus unicae deitatis praecelsa insignia praedicamus, ut tamen non sicut Judaei, sed sicut Christiani, Trinitatis divinae mysteria pariter fateamur. Sicut enim omnipotens et ineffabilis Pater est, ita omnipotens et incomprehensibilis Filius: ita etiam Spiritus sanctus in Patre et Filio indiscrete connexus, ineffabilis atque immensus est. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus, unus omnipotens Deus, unus in trinitate, unus in potestate, unitas, trinitas, sempiterna majestas, unum potens per omnia, et trinitas in unitate, et unitas in trinitate consistit: sed nec trinitas dividitur, nec unitas separatur. Hac igitur catholica fide armati atque instructi, charissimi, nefandos Arianos haereticos, qui se hoc tempore impie jactitant, et multos Christianos nostros seducendo corrumpunt atque decipiunt, breviter percontemur, quomodo orant Dominum, qui sentiunt contra Dominum. Respondent nobis, dicentes: Oramus Dominum utique in trinitate, sed ut legimus, Patrem majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum inferiorem, quia ipse Christus dicit, Pater major est me (Joan. XIV, 28).

CAPUT III

His respondemus, Sic, inquam, oratis et colitis Deum? Sic plane; sic legimus, sic colimus, sic oramus. Ad hos dicimus: Si ergo ita Deum colitis et oratis, hoc non est Deum magnum unum colere et rogare, sed tres deos facere: et ubi est quod in lege divina legitur, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est? Et iterum alibi ait, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 4, 5, 13). Si enim aliud est Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; jam non est una trinitas, sed divisa potestas. Quomodo autem discrepans potestas stare potest, cum juxta quod in Evangelio legimus, Domus in semetipsa divisa vel regnum, stare non potest (Matth. XII, 25)? Quomodo autem divinitas a semetipsa discernitur, [PL39.1690] cum lucis splendor aut solis calor nullatenus separetur? Ecce enim sicut videmus, in sole tria sunt, et separari omnino non possunt. Quae autem tria sunt videamus: cursus, splendor, et calor. Videmus enim solem in coelo currentem, fulgentem, calentem. Divide ergo, si potes, ariane, solem, et tum demum divide Trinitatem. Sed fortassis de sole discernendo difficilis est ratio, quia in coelo est, et a nobis longe positus est. Ecce aliud proponimus elementum quod minus est, et in terra nobiscum est: ignem dico, qui in manibus nostris habetur, et tamen non dividitur. Et ignis enim tria habet, et dividi non potest: hoc est, motum, lucem et fervorem. Si igitur, nefande haeretice, dividere non potes creatum solem et ignem, quomodo potes dividere Deum omnium creatorem?

CAPUT IV

3. Scripturarum testimonia de divina Trinitate. Fidei catholicae encomium. Audi autem et disce hanc magnam et unicam Trinitatem ab exordio generis humani fuisse ostensam. Audi in Lege et Prophetis, in Psalmis et in Evangelio, audi in Apostolo procul dubio declaratam. Audi, inquam, in Genesi: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei. Ut simul ostenderet inseparabilem Trinitatem, ait in eo libro, Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 27, 2). Audi prophetam dicentem ex persona Christi: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isai. LXI, 1). Audi in Psalmis, Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6): et iterum, Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Audi hoc idem in Evangelio confirmatum: Dominus Christus Apostolis dicit, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 18 et 19). Audi Apostolum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et reddetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI, 33-36). Si igitur tam veteribus quam novis Scripturis satis aperteque probatum est divinam unitatem esse Trinitatem inseparabilem, spretis penitus haereticis secundum Apostolum dicentem, Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10); jam fideles nostros populos de ipsa fide catholica confirmemus. Nullae quippe sunt majores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi hujus major substantia, quam est fides catholica, quae peccatores homines salvat, caecos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, fideles justificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat, virgines, viduas et conjugales casto pudore conservat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, regnis coelestibus praeparat, in aeterna haereditate cum Angelis sanctis communicat. Sicut ipse Dominus promittendo confirmat: In resurrectione neque nubunt, neque uxores ducunt, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); per Christum Dominum nostrum.

SERMO CCCLXXXV. De amore hominis in hominem

CAPUT PRIMUM

1. Amor hominis alius rectus, alius perversus. Non solum in Novo, sed etiam in Veteri Testamento admonemur, fratres dilectissimi, qualiter perfectam charitatem tenere debeamus. Sic [PL39.1691] enim ipse Dominus in Evangelio dixit: Diliges proximum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39). Tractemus ergo aliquantum de amore hominis in hominem: quia sunt amores hominum perversi. Ipse perverse amat alterum, qui et se perverse amat: qui autem recte se amat, et alterum recte amat. Verbi gratia, sunt amores flagitiosi, detestabiles: amores adulterorum, amores corruptorum, immundi amores. Malos amores detestantur omnes leges humanae, et leges divinae. Remove ergo istos illicitos, quaeramus licitos.

2. Liciti amoris gradus. Incipit licitus amor a conjugio; sed adhuc carnalis est. Videtis quia communis est cum pecoribus: et passeres illi qui personant, habent conjugia, et nidos faciunt, simul ova confovent, simul pullos nutriunt. Licitus quidem amor iste in hominibus, sed videtis quia carnalis est. Secundus amor filiorum est; sed adhuc ipse carnalis est. Non enim est laudandus qui amat filios, sed detestandus qui non amat. Pro magno enim laudaturus sum in homine, quod video in tigride? Serpentes amant filios suos, leones et lupi amant filios suos. Noli ergo magnum putare, quod amas filios tuos. Adhuc in hoc amore serpentibus compararis. Si non amaveris, a serpentibus vinceris. Honestos amores jam dico: illos enim flagitiosos exclusi. Alius amor qui est propinquorum, jam iste videtur proprius hominum, si non sit consuetudinis. Nam major est amor qui extenditur ultra propinquos, quam qui tenetur inter propinquos. Qui amat propinquos suos, adhuc sanguinem suum amat. Amet alios qui non sunt propinqui, suscipiat peregrinum; jam multum dilatatus est amor iste. Tantum autem crescit, ut a conjuge ad filios, a filiis ad propinquos, a propinquis ad extraneos, ab extraneis ad inimicos perveniat. Sed ut perveniat illuc, multos habet gradus.

CAPUT II

3. Amicitia alia consuetudinis, alia rationis. De amicitia ergo videte quid dicam. Sunt amici, excepta amicitia, quae nec amicitia dicenda est, quam facit mala conscientia. Sunt enim homines qui pariter mala committunt, et ideo videntur sibi conjuncti, quia conscientia mala ligati sunt: excepta ergo ista nefaria amicitia, est quaedam amicitia adhuc carnalis per consuetudinem cohabitandi, colloquendi, simul conversandi; ut contristetur homo, quando deseritur ab amico, cum quo solet colloqui, et habere conjunctiones. Conveniunt duo homines, ambulant secum triduo, et jam nolunt a se recedere. Et ista quaedam amicitiae dulcedo est; honesta quidem; sed adhuc discutiamus illam, quia gradus amoris hujus quaerimus; et videamus quousque pervenerimus, usque ad amicitiam talem qualem dixi. Est ergo ista amicitia consuetudinis, non rationis. Habent illam et pecora. Duo equi manducent simul, desiderant se: si alia die praecedat unus, festinat alter, desiderans quasi amicum suum: vix regitur a sessore; et tamdiu impetu suo provocat, quousque perveniat. Cum pervenerit ad eum qui praecessit, sedatur: pondus illum ferebat, pondere amoris urgebatur; venit tanquam ad locum suum, et conquievit. Adhuc et ista amicitia consuetudinis est in pecoribus: surgamus [PL39.1692] adhuc et ab ista. Est alia superior amicitia, non consuetudinis, sed rationis, qua diligimus hominem propter fidem et mutuam benevolentiam in ista vita mortali. Hac superius quidquid jam invenerimus, divinum est. Incipiat homo amare Deum, et non amabit in homine nisi Deum.

CAPUT III

4. Amicitiae amor gratuitus. Videat enim Charitas vestra primum amicitiae amor qualiter debeat esse gratuitus. Non enim propterea debes habere amicum, vel amare, ut aliquid tibi praestet. Si propterea illum amas, ut praestet tibi vel pecuniam, vel aliquod commodum temporale; non illum amas, sed illud quod praestat. Amicus gratis amandus est, propter sese, non propter aliud. Si hominem te hortatur amicitiae regula, ut gratis diligas; quam gratis amandus est Deus, qui jubet ut hominem diligas? Nihil delectabilius Deo. Nam in homine sunt quae offendant; per amicitiam tamen cogis te, ut etiam illa quae offendunt in homine toleres propter amicitiam: si ergo non debes propter quaedam toleranda dissolvere hominis amicitiam; Dei amicitia quibus rebus debet cogi, ut dissolvatur a te? Nihil invenis delectabilius Deo. Deus non est unde te offendat, si tu eum non offendas: nihil illo pulchrius, nihil illo dulcius. Sed dicturus es mihi: Non illum video; quomodo sum amaturus quem non video? Ecce quomodo discis amare quem non vides: modo ostendo unde coneris videre, quod istis oculis non potes videre. Ecce amas amicum; quid in illo amas? Gratis eum amas. Sed forte amicus iste tuus, ut alia omittam, senex homo est: fieri enim potest ut habeas amicum senem. Quid amas in sene? Incurvum corpus, album caput, rugas in fronte, contractam maxillam? Si corpus quod vides, nihil deformius prae senectute: et tamen aliquid amas, et corpus quod vides non amas, quia deforme est. Unde vides quod amas? Si enim quaeram a te, Quare amas? responsurus es mihi, Homo est fidelis. Ergo fidem amas. Si fidem amas; quibus oculis videtur fides, ipsis oculis videtur Deus. Incipe ergo amare Deum, et amabis hominem propter Deum.

CAPUT IV

5. Deus gratis diligendus. Audite magnum testimonium. Diabolus certe accusator sanctorum est: et quia non apud talem judicem cogit quem fallat, non potest in nos crimina falsa dicere. Novit apud quem dicat. Quia ergo falsa contra nos non potest dicere, quaerit vera quae dicat. Ideo tentat ut habeat quod dicat. Hic ergo adversarius noster, qui nobis invidet regnum coelorum, qui non vult ut ibi simus, unde ipse dejectus est: Numquid, inquit, Job gratis colit Deum (Job. I, 9)? Adhuc ad hoc provocamur ab adversario, ut gratis Deum colamus, quando ille quaerens quod objiciat, pro magno se putavit invenisse quia dixit, Numquid gratis Job colit Deum? Non quia viderat cor ipsius, sed quia videbat divitias ejus. Cavere debemus ne ad praemium diligamus [PL39.1693] Deum. Quid enim? Propter praemium dilecturus es Deum? Quale praemium est quod tibi daturus est Deus? Quidquid tibi aliud dederit, minus est quam ipse. Colis non gratis, ut aliquid ab ipso accipias. Gratis cole, et ipsum accipies. Se enim servat tibi Deus, quo fruaris. Et si amas quae fecit, qualis est ille qui fecit? Si pulcher est mundus, qualis est artifex mundi? Evelle ergo cor tuum ab amore creaturae, ut inhaereas Creatori, et dicas quod in Psalmo scriptum est, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est.

CAPUT V

6. Creaturam deserto Creatore diligere, adulterare est. Si autem deseris eum qui te fecit, et amas illa quae fecit, deserto illo qui te fecit, adulter es. Sic clamat Epistola Jacobi, adulteros appellans, Adulteri. Et unde adulteri? Quaeris unde? Nescitis, inquit, quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4 et 5). Expressit quid dixit, Adulteri. Anima, deserto Creatore, amans creaturam adultera est. Illius enim amore nihil castius, nihil delectabilius. Illo deserto, hoc amplectendo, efficeris immunda. O anima, ut illius amplexibus digna sis, dimitte ista, et illi inhaere gratis. Nam inde dixit Psalmus: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. Versu priore sic dixit: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 28, 27). Et quasi ostenderet quae sit fornicatio, subjecit: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. Nihil aliud volo, sed ipsum. Adhaerere illi, hoc est bonum meum, hoc gratuitum bonum meum. Ideo et gratia dicitur, quia gratis constat. Cum ergo coeperis Deum amare gratis, securitas est: quia et amicum gratis amas, et ad hoc eum amas, ut tecum amet Deum. Attendite enim ipsam amicitiam vulgarem, unde coepimus, per quam gradus fecimus; attendite illam. Amat maritus uxorem, et uxor maritum: sine dubio et ille illam, et illa illum salvum vult. Vult illum habere incolumem, vult illum habere felicem. Ad hoc amat, quia ipsa vult incolumis esse et felix: quod sibi vult, hoc illi vult. Amat filios: quisnam vult, nisi salvos habere filios suos? Amat amicum: quis nisi incolumem habere vult? adeo ut, si forte contingat illi aliquid, contremiscat, contristetur, conturbetur, currat, accedat: cum accesserit, plangit. Quid ergo vult? Salvum habere. Si ergo omnis qui amat, salvum vult habere quod amat; si intelligat quae sit vera salus, incipit illam amare in se, et ipsam cogitur veram amare et in amico.

CAPUT VI

7. Salus vitae hujus quam vana. Si oculis carneis quaeris Deum, vide tres pueros de igne liberatos (Dan. III). Si fide quaeris Deum, vide Machabaeos in igne coronatos (II Machab. VII). Salus ergo illa amanda est, ista utenda. Haec enim ad usum necessaria est: nam transitura est. Non enim vera salus est, fratres, quam dicunt medici. Aegrotamus quodam modo: nam aegritudo perpetua est in ista fragilitate carnis. Putatis enim tunc hominem aegrotare, quando frebricitat; et sanum esse, quando esurit? Sanus est, dicitur. Vis videre quantum malum est esurire? Dimitte illum sine medicamento septem diebus, occiditur. [PL39.1694] Sed quia ponis quotidie medicamentum, vivit. Medicamentum autem famis, cibus est; medicamentum sitis, potus est; medicamentum lassitudinis, somnus est; medicamentum sessionis, deambulatio est; medicamentum deambulationis, sessio est; medicamentum fatigationis, dormitio est; medicamentum dormitionis, vigilatio est. Et vide quam imbecille sit corpus humanum: hoc ipsum adjutorium, quod dixi, qui assumit, si in eo perseveraverit, deficit. Esuriendo cibi quaerebas adjutorium: ecce adest adjutorium cibi; manducas, reficeris; si plus feceris, plus deficis. Adjutorium sitis quaerebas potum: multum bibendo offocaris, qui sitiendo urgebaris. Lassasti ambulando, sedere vis: sede perpetuo, vide si non lassabis. Quidquid ergo assumpserit, ut aliud pellat, in eo ipso si perseveraverit, deficit.

CAPUT VII

8. Vera salus vita aeterna. Amicus ad salutem aeternam diligendus. Charitas perfecta. Qualis est ergo ista salus, fratres, transitura, fragilis, peritura, vana? Vere quomodo dictum est, Quae enim est vita vestra? Vapor est, ad modicum parens (Jacobi IV, 15). Qui ergo in vita ista amat animam suam, perdet eam. Qui autem in hoc saeculo odio habuerit animam suam, in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII, 25). Quae est vita aeterna? Vera salus. Et si amicum tuum videris, quem amabas in hoc saeculo ut salvus esset, quia tu jam talem salutem desideras quae aeterna est, ad ipsam salutem diligis amicum tuum; et totum quidquid vis amico tuo praestare, ad hoc vis praestare, ut illam tecum teneat salutem. Amas enim justitiam, vis illum esse justum: amas sub Deo esse, vis et illum esse sub Deo: amas vitam aeternam, illic eum vis tecum regnare in aeternum. Inimicum tuum vides illum persequi te, iniquitas est quae te persequitur. In illo irasci debes misericordia, febrit in anima. Quomodo ergo amicus hujus saeculi secundum saeculum amans animam suam, febrem vult expellere de amico suo, quem similiter amat ut se, propter praesentem salutem: sic tu quemcumque diligis, propter vitam aeternam dilige; cum inveneris iram, indignationem, odium, iniquitatem, sic coneris expellere morbum animi, quomodo amicus saeculi morbum corporis: ad hoc enim amas, ut facias quod et tu es: et erit in te perfecta charitas. Hoc si inveneris, ad hoc ama conjugem, ad hoc ama filium, ad hoc ama propinquum, vicinum, ignotum, inimicum, et erit in te perfecta charitas. Quae si fuerit in te, vincis mundum, et pellitur foras princeps mundi. Audistis enim quod ait Dominus, Princeps hujus mundi missus est foras (Ibid. 31): quia ipse passurus erat, et per passionem suam facturus in hominibus dilectionem. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Ut ergo amaretur, prior amavit: ut in nomine ejus nemo mori timeret, prior [PL39.1695] pro omnibus mortuus est. Ad hoc ergo ut aedificaret in cordibus hominum charitatem, misit diabolum foras. Quo foras? De cordibus hominum. Cupiditas intro illum mittit, charitas foras eum mittit.

CAPUT VIII

9. Conclusio. Nos vero, fratres, supra scriptos charitatis gradus cum grandi diligentia cogitantes, non reddamus Domino pro bonis mala. Et quia ille veniens alligavit fortem, id est diabolum, et nos omnes qui vasa ejus fuimus de potestate illius abstulit, per gratiam ipsius evacuati omnibus malis, studeamus repleri abundantibus bonis, timentes illud quod ipse Dominus dixit: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit; post haec reversus inveniens domum, unde exiit, vacuam, adduxit secum septem spiritus nequiores se: et facta sunt hominis illius posteriora pejora prioribus (Luc. XI, 21-26). Ne ergo et nos tale aliquid patiamur, quantum possumus elaboremus, in locis vitiorum virtutes inducere, ut possimus ad Dei misericordiam pervenire.

SERMO CCCLXXXVI. De dilectione inimicorum

1. Charitas etiam ad inimicos extendi debet. Preces ab ipso judice Christo traditae. Dimittendum ut dimittatur nobis. Securus apud Deum, cui roganti negatur venia a fratre. Orandum pro non rogante veniam. Intendite, fratres mei, ad charitatem, quam sic laudat Scriptura divina, ut nihil ei coaequet. Cum nos moneat Deus, ut nos invicem diligamus, numquid hoc tantum monet, ut diligas diligentem te? Haec est mutua dilectio, hoc non sufficit Deo: pervenire enim voluit usque ad inimicos diligendos, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur; ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, qui pluit super justos et injustos (Matth. V, 44 et 45). Quid dicis? diligis inimicum tuum? Respondebis forte: Per infirmitatem non possum. Sed profice, et age ut possis: maxime quia oraturus es judicem, quem fallere nemo potest, qui acturus est causam tuam. Interpella ergo hunc judicem, ubi nullus tabellarius conturbat, nullus officialis removet, nullus emitur advocatus qui possit pro te preces effundere, aut verba dicere quae non didicisti: sed ipse Filius Dei unicus aequalis Patri, sedens ad dexteram Patris, illius assessor, tuus judex, docuit te pauca verba, quae quivis idiota potest tenere et dicere, et in eis constituit tibi causam tuam; docuit te jus coeleste quomodo preceris. Sed forsitan respondebis: Per quem peto? per me, an per alium? Qui te docuit orare, ipse pro te allegat precem, quia tu reus eras. Gaude, quia ille erit tunc judex tuus, qui modo advocatus tuus est. Ideo ergo quia oraturus es, acturus [PL39.1696] es causam tuam paucis verbis, venturus ad illa verba: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Dicit enim tibi Deus: Quid mihi das, ut ego dimittam tibi debita tua? Quale munus offers, quale sacrificium conscientiae tuae imponis altaribus meis? Continuo docuit te quid petas et quid offeras. Petis, Dimitte nobis debita nostra: et tu offers, quid? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitor es ei qui falli non potest: habes et tu debitorem. Dicit tibi Deus: Tu debitor meus es, ille debitor tuus; hoc facio ego tibi debitori meo, quod tu feceris debitori tuo. Inde offers mihi munus, unde peperceris debitori tuo. Rogas me pro misericordia, tu noli esse piger in misericordia. Attende quod Scriptura dicit, Misericordiam volo magis quam sacrificium (Osee VI, 6). Noli offerre sacrificium sine misericordia; quia non remittuntur tibi peccata tua, nisi offeras cum misericordia. Sed forte dicis: Non habeo peccata. Quantumvis cautus sis, frater, tamen in carne vivens in saeculo, agis inter pressuras et angustias, et inter innumerabilia tentamenta versaris; non poteris esse sine peccato. Certe dicit tibi Deus: Securus esto de peccato, noli dimittere si non habes quod ego tibi dimittam, sed magis exige si nihil debes: si autem debitor es, magis gratulare te habere debitorem, in quo facias quod fiat in te. Audi me, et discute te, quia vel de paucis probis, qui possunt veraciter orare orationem dominicam, veraciter dicere, Domine, dimitte mihi, sicut et ego dimitto. Non fallaciter, non ficte, ex corde vero fac, ut et in te verum fiat. Si enim qui te laesit, qui in te peccavit, petit a te veniam, et ignoscis; jam potes securus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nam si resistis roganti, contemneris et tu cum rogaveris. Clausisti contra pulsantem, clausum invenies, cum pulsaveris. Nam si aperueris viscera indulgentiae roganti te, aperiet et tibi Deus, cum rogaveris eum. Modo enim illos alloquor, qui petunt veniam a fratribus suis christianis, et non accipiunt. Ecce tu si concesseris, securus orabis. Ille vero, si te rogaverit, et si non concesseris, quomodo securus eris? Quisquis enim es qui peccasti, et veniam non meruisti, noli timere, interpella Deum ipsius et tuum: debita enim sunt: numquid poterit debita exigere servus, quae donaverit dominus? Si forte non te rogaverit qui in te peccavit, si veniam non deprecatur; si peccaverit, insuper adhuc et irascitur, tu quid facies? dimittis, an non dimittis? Ecce non dimisisti. Quare? Quia non rogavit. Si propterea non dimisisti, quia non rogavit, noli titubare in dominica oratione, securus illam dic, non tibi pectus percutias, quia non roganti non dimisisti. Ergo ille qui non rogavit, remansit: exigitur, prorsus exigitur ab illo: verumtamen [PL39.1697] in te sit perfecta charitas, roga pro non rogante; quia rogas pro multum periclitante.

2. Christi exemplum orantis pro insultantibus et interficientibus. Exemplum Stephani. Hic jam attende Magistrum et Dominum tuum, non in cathedra sedentem, sed in ligno pendentem, circumspectis undique turbis inimicorum et dicentem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Vide magistrum, audi imitatorem. Numquid tunc Dominus Christus pro rogantibus rogavit, et non potius pro insultantibus et interficientibus? Numquid deseruit medicus officium suum, quia phreneticus saeviebat? Dic enim, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Salvatorem occidunt, quia salutem non quaerunt. E contra et tu forsitan dicturus es: Et quando ego hoc possum quod Dominus potuit? Quare hoc dicis? Attende ubi hoc facit; attende quia in cruce hoc fecit, non in coelo. Semper enim Deus in coelo cum Patre: in cruce autem pro te homo, ubi se imitandum praebuit omnibus. Pro te enim misit ipsam vocem, ut ab omnibus audiretur. Nam potuit pro illis orare in silentio, sed tu non haberes exemplum. Sed si multum est ad te Dominus, non sit ad te multum servus. Non potes imitari Dominum tuum, cum penderet in cruce? Stephanum servum ejus, cum lapidaretur, attende. Primum ait tanquam servus ad Dominum, Domine Jesu, accipe spiritum meum; et post haec genu flexo ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 58 et 59): et cum hoc dixisset, obdormivit in requie dilectionis. Pacem pinguissimam invenit, quia pacem inimicis optavit. Numquid et ipse tunc pro rogantibus rogavit, et non pro saevientibus, pro lapidantibus et interficientibus? Habes exemplum, disce, vide quomodo pro se stans oravit, et pro illis genu flexit. Putamus, fratres, quia plus eos diligit, quam se ipsum? Pro se vero stans tanquam justus, facile exaudiebatur. Nam pro iniquis genu figendum erat. Ostendit ergo dilectionem usque ad inimicos veniam rogantes. Ergo, fratres, propter securitatem dominicae orationis, rogantibus ex corde dimittite, et ut Dominus vobis vestra peccata dimittat in hoc mortali corpore et futuro usque in saecula, etc.

SERMO CCCLXXXVII. De correptione proximi

1. Corripiendi cura sacerdotibus imposita. Sermo Dei adversarius noster. Frequenter in Scripturis sanctis audivit Charitas vestra, fratres dilectissimi, in quo sint sacerdotes periculo constituti, si noluerint implere illud quod contestatur Apostolus, Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, increpa, obsecra cum omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Et quia tam grave pondus imminet cervicibus nostris, quibus dicitur, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem [PL39.1698] suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18); necesse nobis est quoscumque negligentes aut secrete aut publice castigare. Sed quando corripimus, ille quem corripimus, si malus est, attendit a quo corripiatur; et facilius in correptore suo quam in se libenter agnoscit quod corrigat. Et si vera invenerit, quae et ipse dicat in eum a quo corripitur, gaudet. Quando melius gauderet de sua sanitate correctus, quam de alieno languore correptus? Ecce puta verum esse quod dicis; invenisti aliquid in homine a quo reprehensus es: tamen per illum tibi veritas loquebatur; per malum, per iniquum tibi veritas loquebatur. Quaeris quid reprehendas in homine: inveni potius quid reprehendas in veritate. Velis nolis, illa est adversaria tua, in qua non invenis quod accuses. Illam fac amicam, si potes. Adversarius tuus sermo Dei est: proferat eum peccator, proferat eum justus; sermo Dei est, inculpabilis est. Ipse est adversarius tuus: concorda cum eo, cum es cum illo in via. Via vita ista est. Adversarius omnium iniquorum sermo Dei est. Parum tibi est quod cum esset manens in sua beatissima et secretissima sede, venit ad te, ut esset tecum in via, et tecum voluit comitari? ut cum ambulas, et in potestate habes, componas causam tuam, et dicas, Quando finiturus es viam? et cum finieris viam, non erit cum quo causam tuam componere possis: et adversarius tradet te judici, judex autem ministro, minister autem in carcerem. Non exies inde, donec reddideris novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 26). Est tecum verbum Dei, quasi adversarius in via: habes in potestate, compone. Quid a te quaerit adversarius iste, ut concordes cum illo? quid, nisi salutem tuam? Ambulat cum adversariis suis, et dicit eis ut concordent cum illo. Fiat: nondum finita est via. Quod heri non est factum, fiat hodie. Nondum finita est via: quid exspectatis quousque finiatur? Cum finita fuerit, non erit alia ubi cum adversario concordetis. Judex restat, minister et carcer. Multis haec via: cum sibi plures promitterent in ea annos, subito finita est. Sed ecce fac quia longa erit via tua, et semper tecum adversarius tuus ambulet: non erubescis, tanto tempore cum tali adversario habere discordiam? Sermo Dei, quantum est in ipso, amicus tuus est: adversarium tu tibi eum facis. Ipse enim tibi bene vult, tu tibi e contrario male. Ille jubet, Non fureris; tu furaris: ille jubet, Non adulteres; tu adulteras: ille jubet, Fraudem non facias; tu facis: vetat te jurare; tu falsum juras: facis contra omnia quae dicit; tu tibi sermonem Dei facis inimicum. Nec mirum, quando tu tibi ipse inimicus es. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Si ergo diligendo iniquitatem odisti animam tuam, miraris quia odisti sermonem Dei, qui bene vult animae tuae?

2. Correptio proximo non ex odio adhibenda. Ergo tacebimus, et neminem omnino corripiemus? Corripiamus plane, sed prius nos. Proximum vis corripere: nihil est tibi te ipso propinquius. Quid is longe? [PL39.1699] Te habes ante te. Quid enim Dominus ait per Scripturam? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 39). Si ergo te ipsum non diligis, proximum quomodo diligis? Regulam dilectionis in proximum ex te accepisti. Diligo eum, inquies. Ideo dico, prius te dilige, et dic tibi. Si autem vere ex dilectione dicis, manifestum est quod intus egit aliquid verbum quod procedit. Sed timendum est ne te non diligas, et velis alium corripere, et facias hoc cum odio. Si autem odisti fratrem, leviora objicis quam facis. Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Audistis, hodie lecta est Epistola Joannis. Ait Scriptura, ne contemnerent homines quae intus habent in corde, et illa accusarent quae fiunt per corpus, jam qui odit fratrem suum, dixit, homicida est. Nondum manus armata est, nondum faucem obsedit, nondum insidias praeparavit, nondum venena quaesivit, et reus in oculis Dei concepto odio jam tenetur. Adhuc vivit quem quaerit occidere, et occidisse jam judicatur. Si ergo cum odio corripis, audes aliquem homicida corripere? An quia non te tenent homines, et ducunt te ad judicem, ideo in oculis summi Dei et judicis non agnoscis crimen tuum? Si non vis agnoscere crimen tuum, agnosces poenam tuam. Non enim ille parcit homicidis. Sed corrigo me, inquis, cum sum in via. Corrige ergo te, et tunc poteris fratrem corripere. Leviora objicis, graviora committis. Festucam vides in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3). Hoc enim dixit Dominus propter homines qui cum odio corripiunt. Irascentem corripis, et tu odio contabescis? Appende in statera considerationis iram et odium. Quid est ira? Fervor quidam animi. Ad praesens displicet tibi. Jam in te ira ista inveterata est, ideo fecit odium. Ira festuca est, trabes futura crescendo. Sicut enim festuca crescit in trabem, sic ira inveterata fit odium. Jam tu odisti, et corripis irascentem: jam in illo festuca displicet, in te adhuc trabes placet. Vultis scire quantum intersit? Saepe invenimus irasci patres filiis: patrem odisse filium difficile invenies. Filio quem diligit, irasci potest pater: Irascitur et amat, potest dici; Odit et amat, non potest dici. Hoc dixi propter homines qui minora in aliis puniunt, in se majora non puniunt.

3. Conclusio. Haec ergo, fratres charissimi, salubriter cogitantes, faciamus amicitias cum adversario nostro, dum sumus in via cum illo; hoc est, consentiamus verbo Dei, dum adhuc sumus in hac vita: quia postea cum de hoc saeculo transierimus, nulla compositio vel aliqua satisfactio remanebit. Judex restat, et minister, et carcer. Ut ergo haec omnia, Domino auxiliante, possimus implere, diligamus toto corde non solum amicos, sed etiam inimicos: ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, Omnis lex in uno sermone impleatur in vobis, Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum (Galat. V, 14); et illud, Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Quam [PL39.1700] rem ipse qui est vera charitas, nobis praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnas Deus in saecula, etc.

SERMO CCCLXXXVIII. De faciendis eleemosynis, I

1. De solis eleemosynis mentio fit in ultimo judicio. Lectio ista, fratres, quam modo audivimus de sancto Evangelio, ad eleemosynas faciendas nos hortatur: et sic hortatur, ut in judicio suo Dominus has solas factas imputet dextris, has solas non factas imputet sinistris (Matth. XXV, 31, 46). Non quo caetera facta hominum vel bona vel mala non veniant in judicium; scriptum est enim, omnia ventura ad judicium (Eccle. XII, 14): et tamen non elegit Dominus noster Jesus Christus, praenuntians nobis judicium suum venturum; non elegit unde nos admoneret, nisi solas eleemosynas. Numquid dextris non erit dicendum: Quia caste vixistis, quia res alienas non rapuistis, quia fidem meam usque ad sanguinem confessi estis? Omnia enim facta ista bona necesse est honorari in judicio Jesu Christi. Rursus putatis non esse dicendum sinistris: Quia fuistis impudici, quia fornicati estis, quia res alienas rapuistis, quia superbia vestra et malis moribus nomen meum blasphemari fecistis, et caetera quaeque enumerat? Tacet tamen Dominus noster, praenuntians nobis judicium suum, omnia caetera recta facta justorum, et solas eleemosynas commemorare dignatus est. Tacuit omnia mala facta iniquorum, et solam sterilitatem eleemosynae increpandam esse judicavit, nonnisi ad nos commonendos. Quare hoc? Quia omnia crimina eleemosynis redimuntur. Ideo illam laudavit fecunditatem, istam culpavit et damnavit ariditatem.

2. Eleemosynae pro gravioribus peccatis non prosunt, nisi mores mutentur. Nemo hic sine peccato. Sed quod audistis, omnia male facta eleemosynis redimi, nolite sic intelligere, ut intelligunt quidam perversi. Eleemosynae enim possunt tibi prodesse ad delenda peccata praeterita, si mores mutaveris. Si autem in eisdem malis perseveras, eleemosynis tuis non corrumpis judicem. Ego dico propter illa scelera et crimina, quae omnes modo vitare debent, qui accipiunt corpus Christi et sanguinem. Caeterum non me latet, vitam istam mortalem et in carne corruptibili constitutam, sine peccatis esse non posse: sed illa quotidiana et levia habent etiam sua lavacra quotidiana. Hoc est quod pectus tundimus, et dicimus in oratione Domino Deo nostro, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. [PL39.1701] VI, 12). Non enim sine causa hoc dicimus, aut vero ipse coelestis magister doceret istam orationem, nisi nos peccatores esse praevideret. Vidit enim quae cavere debeamus, et vidit quae cavere difficile sit. Omnia autem cavere impossibile esse judicavit, qui istam orationem quotidianam, non quoslibet Christianos, sed ipsos arietes Apostolos docuit. Ubi autem Apostoli pectus tundunt, et dicunt, Dimitte nobis debita nostra, hoc est, peccata nostra, audet aliqua ovicula superbire de justitia? Videte qualis fuerit Joannes apostolus: supra pectus Domini discumbebat, de alto illo fonte sapientiae secreta bibebat. Inde enim bibit quod in Evangelio eructavit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et assidue testatur Evangelium, quod Dominus praecipue ipsum diligebat (Id. XIII, 23 et XXI, 20). Et tamen ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Nec tamen quia ista dicuntur, debet quisquam securus esse homicida, si propter quotidianas fornicationes et latrocinia sua venerit dicere, Dimitte nobis debita nostra. Quod enim Deus statuit quotidie dici propter levia peccata, ille putat ad illa gravia sibi posse opitulari, a quibus non vult discedere, sed in his cupit perpetuo permanere. Tundat et de his pectus, faciat et pro his eleemosynas, sed vita mutata: inde recedat, et huc accedat. Si autem dixerit in animo suo, Si quotidiana faciam latrocinia, et si quotidianis corruptionibus adulterinis me contaminem, et si sortilegos quaeram, idolis sacrificem, mathematicos consulam, et a tali vita omnino non recedam, faciens tamen quotidianas eleemosynas exstinguo omnia peccata: tamen exstinguis, sed cum exstingueris. Sic enim tibi erit ista commutatio tua mala, ut non desit qui de te dicat, Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies. Vidi impium super cedros Libani exaltari: et transivi, et ecce non erat; et quaesivi, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 10, 35, 36). Pereunt ergo peccata tua, sed tecum. Non enim in gehenna peccare permitteris, aut cum te coeperit torquere ignis aeternus, de satiandis libidinibus cogitabis. Pereunt ergo peccata, sed tecum. Si autem vitam mutaveris, illa pereunt, tu invenieris, et dicetur de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 24).

SERMO CCCLXXXIX. De faciendis eleemosynis, III

1. Panis coelestis et panis terrenus. Consilium dandi panem terrenum, ut coelestis impetretur. Admonet nos Dominus de lectione evangelica, ut loquamur vobis de impetrando pane coelesti. Iste enim panis terrenus terrae necessarius, quia [PL39.1702] caro nostra terra est. Fieri autem non potest ut panem suum caro nostra haberet, et panem suum anima non haberet. Etenim et anima nostra in quadam egestate in hoc saeculo eget pane suo, sicut caro suo. Nam qui non eget pane, Deus est. Ergo solus panis non eget pane. Ipse est enim panis animae nostrae, qui pane altero non eget, sed sibi sufficiens nutrit et nos. Manifestus est itaque panis coelestis, quo pascitur anima nostra. Sed quomodo ad eum perveniatur, ut eo saginemur, unde modo vix micas colligimus, ne in ista famelica eremo pereamus; quomodo ergo perveniatur ad saginam hujus panis, de quo Dominus ait, Panem hunc qui manducaverit, non esuriet; et potum quem ego dedero qui biberit, non sitiet in aeternum (Joan. VI, 51), saginam quamdam promittens et satietatem sine fastidio: quomodo ergo perveniamus ad hanc satietatem panis, longe ab ea satietate in hac fame positi, consilio opus est. Quod consilium si neglexerimus, ad panem illum sine causa pulsamus. Imo vero consilium hoc quod daturus sum, vel potius quod commemoraturus: non enim a me dicam quod vobiscum didici: consilium ergo hoc quod dicturus sum, non dico quisquis contempserit, sine causa pulsat; sed quisquis contempserit, omnino non pulsat. Hoc enim consilium sequi et agere, hoc est pulsare. Quid enim putatis, fratres mei, quia vere quasi corporaliter habet Deus quamdam januam duram, quam claudat contra homines, et ideo nobis dixit, Pulsate, ut veniamus et tundamus ostium, quousque pulsando perveniat ad aures patrisfamilias in secreto quodam loco constituti, et jubeat nobis aperiri, dicendo, Quis est qui pulsat? quis est qui auribus meis taedium facit? Date illi quod petit, recedat hinc? Non ita est. Verumtamen est aliquid simile. Certe quando pulsas ad aliquem, manibus agis. Est quod agas manibus, quando pulsas ad Dominum. Prorsus manibus age, manibus pulsa. Si hoc non egeris, non dico, frustra pulsas; sed dico, non pulsas. Ideo non mereberis, ideo non accipies, quia non pulsas. Quomodo, inquit, vis ut pulsem? ecce quotidie rogo. Bene facis. Nam et hoc dictum est, Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Omnia dicta sunt, Pete, quaere, pulsa. Petis orando, quaeris disputando, pulsas erogando. Non ergo quiescat manus. Apostolus, cum de eleemosynis plebem moneret: Consilium, inquit, in hoc do: hoc etaim vobis prodest, qui non solum sapere, sed etiam velle coepistis ab anno priore (II Cor. VIII, 10). Et Daniel regi Nabuchodonosor sic dixit: Consilium meum accipe, rex, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24).

2. Ne se extollat qui dat pauperi. Pauper accipiendo plus diviti praestat, quam ille ipsi erogando. Si ergo consilium est quod accipimus, quando nobis jubetur, vel quando monemur ut aliquid ex eo quod habemus indigentibus praebeamus, non superbiamus quando damus. Si enim consilium est quod accepisti, tibi prodest plus quam illi cui dedisti. Non ergo nos extollamus super opera nostra, et quasi placeamus nobis [PL39.1703] quod beneficia praestamus quibus damus. Consilium qui vult accipere, hoc vult accipere quod sibi prosit; et consilium qui dat, consulit. Si consulit, ei prodest cui consulit. Accipit quisque a te supplex pauper; quia si te superbe dare non decet, quanto magis illum superbe non deceat accipere! Accipit humiliter, accipit gratias agens. Tu tamen scito et reminiscere, non solum quid des, sed etiam quid accipias. Si enim accipiat iste pauper libertatem respondendi tibi, si forte senserit te superbientem super se, et dicat tibi, Unde superbis? unde extolleris, quia dedisti mihi? Quid mihi dedisti? Panem. Hunc panem si in domo tua poneres et contemneres, iret in aeruginem, ex aerugine in putredinem, ex putredine in terram, terra reverteretur in terram. Et tu quidem porrectae manui meae ut acciperet, porrexisti manum tuam ut dares. Memento unde fuerit facta manus tua, et unde in meam apposuisti: terram, de terra, in terram. Deinde quid facio de pane tuo? Comedo, molestiam famis compesco: beneficium accipio; non sum ingratus. Verumtamen tu cogita quid te Dominus ipse Salvator commonuerit: quia omne quod in os intrat, in ventrem cadit, et in secessum emittitur (Matth. XV, 17). Rursusque apostolus Paulus quid tibi dixerit: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et eas evacuabit (I Cor. VI, 13). Panis ergo, ut dixi, terra; de terra, in terram; ut fulciatur terra, et reficiatur terra. Quid dedisti cogitas, quid accepturus es non cogitas. Vide ergo ne plus tibi praestem accipiendo, quam tu mihi dando. Si enim non esset qui a te acciperet, non erogares terram, et non acciperes coelum. Pulso ad januam tuam, et audis me, jubes mihi porrigi unde fames mea sustentetur, et ab hac molestia quam mihi ingerit, compescatur. Bene fecisti. Audire me pulsantem noli, si audes. Si rogaturus non es, contemne rogantem. Contemne me, si nihil petis ab eo qui fecit et me et te. Si autem petiturus es illud quod mihi das; quia me exaudisti, tibi praestas ut exaudiaris. Age illi gratias, qui rem tam pretiosam tam vili pretio te facit emere. Das quod in tempore perit: accipis quod manet in aeternum. Das quod si non dares, post paululum projiceres: accipis quo in aeternum perfruaris. Das unde sustentetur fames hominum: accipis unde sis socius Angelorum. Das unde non esuriat homo post paululum famem iterum passurus: accipis unde famem nunquam sitimque patiaris. Cum ergo vides quid des, et quid accipias, noli dare, si audes. Videamus quis majore damno feriatur, ego, cui non das terram; aut tu, qui non pervenies ad eum qui fecit coelum et terram.

3. Consilium Christi de erogandis divitiis, ne hic pereant. Si ergo consilium accipimus, faciamus propter nos; et nemo dicat quia praestat pauperi. Sibi enim plus praestat, quam pauperi. Si verum cogitemus, fratres mei, et secundum verba Domini nostri sapiamus; aliter enim si sapuerimus, perimus: si non ex nostro consilio, sed ex ipsius vivamus, tunc vere vivimus. Si habemus aliquid quod pauperibus demus, si non dederimus, hic dimittimus; aut forte cum vivimus, [PL39.1704] hic amittimus. Quam multi enim subito bona omnia perdiderunt, quae studiosissime recondebant? Uno impetu hostili universi thesauri divitum perierunt. Nemo dixit hosti: Filiis meis servo. Certe videtis quia si est in illis aliqua fides. De iis enim loquendum est, qui christiani hoc passi sunt. Nam de ignorantibus Deum nulla mentio est. Illi enim in hac vita quod pro magno habebant perdiderunt, aliam vitam non speraverunt. Tenebrae foris, tenebrae intus: paupertas in arca, major egestas in conscientia. De his ergo, ut dixi, quoquo modo non est loquendum; sed de iis potius, in quibus est fides aliqua christiana. Ideo dixi, aliqua, non robusta, non plena; quia si robusta et plena esset, consilium Domini non sprevissent. Certe tamen, charissimi, cum viderent domos suas inanes, aut forte nec ipsam inanitatem domorum suarum videre permissi sunt, cum inde captivi ducti sunt, cum eis discedentibus flamma successit: cum ergo se attenderent inanes, quomodo eos poenituit, quia non audierant Domini consilium? Quid enim Dominus noster Jesus Christus, fratres, dixit diviti illi quaerenti consilium de capessenda vita aeterna? Quid ei dixit? Dixit ei, Perde quod habes? Plane, etiamsi hoc diceret, Perde temporalia, diceret ut acquiras aeterna. Non ei tamen dixit, Perde quod habes. Videbat enim illum amatorem rerum suarum. Non ait, Perde; sed ait, Migra ubi non perdas. Amas thesauros tuos? amas pecuniam tuam? amas divitias tuas? amas praedia tua? Quidquid amas, in terra habes. Ibi habes quod amas, ubi perdas et pereas. Consilium do, migra in coelum. Hic si habes, perdes quod habes, peribis cum eo quod perdis. Ibi autem si habes, non amisisti, sed sequeris quo misisti (Matth. XIX, 16-21). Consilium ergo do, etc...... Quare contempsimus patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? [Multos ergo poenitet. Nam quidam (quod revera dicitur accidisse) homo non dives, sed tamen etiam de tenui facultate pinguis adipe charitatis, cum solidum, ut assolet, vendidisset, centum folles ex pretio solidi pauperibus jussit erogari. Factum est. Ibi ille [PL39.1705] hostis antiquus, id est diabolus, ut poeniteret eum boni operis sui, et quod obediendo recte fecerat, murmurando deleret, immisit furem, et abstulit totum, unde pauperibus datum erat exiguum. Exspectabat diabolus vocem blasphemantis, invenit laudantis: exspectabat fieri titubationem, invenit confirmationem. Hoc volebat quidem et inimicus, ut poeniteret eum, et poenituit. Sed videte quid. Me, inquit, miserum, qui non totum dedi! Hoc enim perdidi, quod non dedi. Non enim ibi posui, quo fur non accedit]. Ergo si consilium est hoc, etc..

SERMO CCCXC. De faciendis eleemosynis, III

1. Eleemosynae comites jejuniorum in sanctis viris. Consilium praemittendi divitias in coelum. Ad eleemosynas faciendas, volumus, quantum Dominus donat, exhortari Charitatem vestram, quae solent in sanctis fidelibus viris esse comites jejuniorum, ut non habenti addatur, quod habenti detrahitur: ut, cum lucro tuo fraudas animam tuam, hoc subducas carni, quod in coelo constituas. Habes enim illic horreum tuum, habes custodem tuum. Namque ubi ponant homines tutissime quod amant in terra, conducunt sibi loca munitissima, et quantum possunt satagunt sibi servare, quo fures non possunt accedere. Et eis hoc volentibus, hoc servantibus quando potest contingere in terra? Forte custos ipse fur erit. Hoc Dominus Jesus Christus attendens, quid velint homines, quid conentur, cum res suas servant in terra, dedit consilium. In coelo servate, mihi commendate. Qui ergo jussit te dare, non te voluit perdere, sed migrare. Praecedat te secuturum res tua. Quod illuc non praemittis, ubi diu non eris, ubi post te quis possidere quod servasti possit, ignoras. Leva hinc ergo quod diligis, ne hic diligendo haereas, et haerendo perdas et pereas. Dominus tuus ipse est custos tuus et tuorum. Si amicus tuus familiaris de frumento forsitan conservando ignoranti consilium daret, ut de inferioribus ad superiora levares, ubi melius servares; nonne consilium ejus acciperes? Dat ergo illud tibi Dominus tuus: nec te vult corrumpi, nec tua. Pone hic, si non vis perdere. Vis scire quid agatur? Ego scio quod nemo melius de fabrica ista consilium dare potest, nisi qui fecit eam. Tu dicis, Ubi reponam? Respondet, In coelo: sic enim ait, Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi fur non effodit, neque tinea corrumpit: ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor [PL39.1706] tuum (Matth. VI, 20 et 21). Accipe consilium, oblata tibi tanti horrei optione, unde tibi non tabula suspensa est ut perpetuo possideres.

2. Divitiae in coelum erogando levantur. Eleemosyna fenus apud Deum. Quaeres fortasse quomodo illuc rem tuam leves? Noli aestuare, et cogitando scalas aut aliqua machinamenta quaerere. Sed quomodo solet fieri civibus peregre constitutis, fac trajectitium. Multi sane hoc faciunt, cum idoneos inveniunt, dant impigre. Fecit Dominus tuus Christus, sursum dives, hic pauper. Esurit hic: trajectitium a te petit, aequum restituet. Quid ergo dubitas, quare differs dare? aut non est idoneus reddere? Da pauperibus, non perdes, noli timere: ipsi das, cum uni ex minimis ejus das. Audi Evangelium. Cum illi ad dexteram positi expavescerent, enumeratis quibusdam necessitatibus, dicentes, Quando te vidimus in his? respondet Dominus, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Id. XXV, 37-40). Ego, inquam, accepi, quando pauper accepit: in illo esuriebam, in illo satiabar. Da securus: Dominus accipit, Dominus petit. Non haberes quod ei dares, nisi prius ab illo acciperes. Si homines fenerares, gravares: non est hic talis qui fenore gravetur. Si vis fenerator esse, apud me esto, dicit tibi Deus, mihi da: ego cum usuris restituo. Jam nunc erige te; dilata avaritiam tuam. Pro uno forte solido, non decem, non centum, non mille, non terram, sed coelum accepturus es. Si dares libram aeramenti et acciperes argenti, aut libram argenti et acciperes auri, felicem te gauderes. Mutabitur revera quod das; non aurum, non argentum, sed vita aeterna tibi fiet. Mutabitur, quia tu mutaberis. Qui dedit, fiet angelus. Quod dedit, fiet sedes angelica. Remedium non est quod liberet a morte, nisi eleemosyna. Difficile est vitam istam ducere sine peccatis cuilibet hominum. Erogate ergo, fratres mei, distribuite res vestras: facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum manentem in coelo. Audite Psalmum: Quanquam in imagine ambulat homo, vane autem conturbatur; thesaurizat, et nescit cui colligat (Psal. XXXVIII, 7). Date et dabitur vobis (Luc. VI, 38).

Reader reactions

References

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1670-1706 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Published by: Rodion Vlasov
Page creation date: 2026-11-22, Update: 2026-11-22