CAPUT PRIMUM

1. Oves pascuae et manuum Dei sumus. Verba quae cantavimus, continent professionem nostram, quia oves Dei sumus: nec importune poscimus cum lacrymis ejus misericordiam, cujus oves sumus. Diximus enim: Ploremus ante Dominum, qui fecit nos; quoniam ipse est Dominus Deus noster. Ne quisquam plorans se exaudiri posse desperet, commemorata est necessitudo quaedam exaudiendi nos Deo: Quoniam ipse est Dominus Deus noster, qui fecit nos. Ille Deus noster: nos populus pascuae ejus et oves manuum ejus (Psal. XCIV, 6 et 7). Pastores homines, vel etiam patresfamilias domini pecorum, oves quas habent, non ipsi fecerunt; oves quas pascunt, non ipsi creaverunt: noster autem Dominus Deus, quia Deus et creator est, fecit sibi oves quas habeat, et quas pascat; nec alter instituit, quas ipse pascit; nec quas ipse instituit, alter pascit. Ploremus ergo ante illum. Neque enim in bono sumus, cum in hoc saeculo sumus. Cum enim placebimus Domino in regione vivorum, tunc detergentur lacrymae nostrae; et dicemus ei laudes, qui nos exemit de vinculis mortis, pedes nostros a lapsu, oculos nostros a lacrymis, ut placeamus Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 8 et 9): quia difficile est ut ei placeatur in regione mortuorum. Est autem et hic unde illi placeamus, ejus misericordiam in nos deprecando, a peccatis nos, quantum possumus, abstinendo, in quantum autem non possumus, confitendo atque plangendo. Ita in hac vita sumus sperantes aliam vitam, plorantes in spe: imo plorantes in re, gaudentes in spe.

2. Pastoris vox cum tremore audienda. Professi [PL38.296] ergo in hoc cantico, quia oves ejus sumus, populus pascuae ejus, oves manuum ejus; audiamus quid ad nos loquatur, tanquam ad oves suas. Pridem pastoribus loquebatur superiore lectione: praesenti autem et hodierna ovibus loquitur. In illis ergo ejus verbis nos cum tremore audiebamus, vos cum securitate: quid ergo in istis verbis hodiernis? Numquid vicissim nos cum securitate, vos cum tremore? Non utique. Primo, quia etsi pastores sumus, pastor non solum quod dicitur ad pastores, cum tremore audit, sed etiam quod dicitur ad oves. Si enim securus audit quod ad oves dicitur, non est illi cura de ovibus. Deinde jam et tunc diximus Charitati vestrae, duo quaedam in nobis esse consideranda: unum, quod christiani sumus; alterum quod praepositi sumus. Quod ergo praepositi sumus, inter pastores deputamur, si boni sumus: quod autem christiani sumus, et nos vobiscum oves sumus (In superiore sermone, n. 2). Sive ergo Dominus pastoribus loquatur, sive ovibus, nos omnia cum tremore oportet audire: nec recedat sollicitudo de cordibus nostris, ut ploremus ante Dominum qui fecit nos.

CAPUT II

3. Gregis Dei securitas. Audiamus itaque, fratres, unde Dominus oves improbas corripiat, et quid promittat ovibus suis. Et vos, inquit, oves meae, haec dicit Dominus Deus. Primo, quanta felicitas est, esse gregem Dei, si quis cogitet, fratres, etiam in istis lacrymis et in istis tribulationibus magnum gaudium concipit. Neque enim in ejus grege est, quem lupi possunt flagellare, aut cujus somnum possunt captare praedones. Illi enim dictum est, Qui pascis Israel (Psal. LXXIX, 2); de quo dictum est, Non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Vigilat ergo ille super nos vigilantibus nobis, vigilat et dormientibus nobis. Si ergo de pastore homine securum est pecus hominis; quanta debet esse nostra securitas pascente Deo, non tantum quia pascit nos, sed etiam quia fecit nos?

CAPUT III

4. Vox pastoris nunc temporis audienda. Una est nostra sollicitudo, quae nobis imponitur, audire vocem pastoris: et est nunc tempus audiendi, quia ille nondum assumpsit tempus judicandi. Qui loquitur, modo tacet. Loquitur enim in praecepto, tacet in judicio. Ideo dicit quodam in loco: Tacui; numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Quomodo tacuit, cum hoc ipsum loquendo dixerit? Qui dicit, Tacui, non tacet quia et hoc ipsum dicere, Tacui, non tacere est. Audio ergo te loquentem in tot praeceptis, in tot sacramentis, in tot paginis, in tot libris: audio denique in hoc ipso quod dicis, Tacui, numquid semper tacebo? Quomodo ergo tacuisti? Quia nondum dico, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; et nondum dico aliis, Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41): et haec ipsa ita nondum dico, ut jam praedicam. Ultimam sententiam, quam dicturus est judex, in tabella scripturus manu sua, [PL38.297] ultra quam sententiam nihil jam judicaturus est, partes non audiunt: illis foras exeuntibus scribitur. Attonitae sunt ambae partes atque suspensae, contra quam vel pro qua sententia illius procedat. Magnum secretum judicis, unde secretarium nominatur. Magnus timor eorum qui in causa sunt; quid ille cogitet, et quid scribat ignoratur: et homo est, et illi de quibus ille judicat, utique homines sunt. Ille autem Deus noster est, et nos populus pascuae ejus et oves manuum ejus. Et cum sit ille Creator, nos creatura; ille immortalis, nos mortales; ille invisibilis, nos visibiles; noluit nos in hac vita latere, quam ultimam sententiam in fine dicturus sit. Nemo ante dicit, Damno, qui vult damnare: nemo ante dicit, Ferio, qui vult ferire.

CAPUT IV

5. Dei patientia ne abutamur. Magna ergo lenitas, magna misericordia, magna mansuetudo: sed si non abutamur patientia ejus ad nostram nequitiam; et illo nostra portante peccata, nos quasi ad faciendum ei onus augeamus peccata peccatis; quasi ut ille plus portet, qui non laborat cum portat: peccata nostra, quibus adhuc parcit, quia adhuc sustinet, illius ostendunt patientiam, nostram cumulant sarcinam. Ignoras, inquit, quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Patientia illa est, quam taciturnitatem vocat, de qua dicit, Tacui; numquid semper tacebo? Ergo cum argueret quosdam, et diceret, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras, etc. ait, An divitias bonitatis ejus et longanimitatis contemnis? Quia ille bonus est, quia longanimis, quia videt et tacet, quia videt et sustinet, putas illum iniquum? Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Et vide si semper tacebit, qui modo tacet? Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii, Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4, 21, 5, 6). Ergo tacet; numquid semper tacebit? Item dicit post quaedam enumerata peccata: Haec fecisti, et tacui; id est, haec fecisti, et non vindicavi: suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis. Et revera hoc cogitant multi, cum fecerint multa mala, et mali sibi accidere nihil viderint; non tantum placent eis facta sua mala, sed etiam Deo placere putant: in tantum procedit impietas, ut et Deum sibi similem existimet impius contemptor. Et cum Deus eum adducat monendo, docendo, hortando, corripiendo, ad similitudinem suam; non solum non sequitur similitudinem Dei, sed Deum vult ducere ad similitudinem suam. Haec est iniquitas major, quam ipsa peccata, a quibus se non corrigit. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? Et quid sequitur? Arguam te (Psal. XLIX, 21). Quare hoc? Tacui; numquid semper tacebo? Itaque, fratres, quoniam sermo iste qui de Dei ore procedit, et me terret, et vos (omnes enim unam spem bonam habemus in illo, et omnes pariter timere debemus, ne illo offenso non inveniamus [PL38.298] quod sperabamus, sed experiamur quod contempsimus); audiamus omnes tanquam oves Dei, dum loquitur qui tacet, dum monet nos, et nondum judicat nos qui fecit nos, dum vacat audire, dum licet et legere.

CAPUT V

6. Et vos, inquit, oves meae, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter ovem et ovem, et arietes et hircos. Quid hic faciunt hirci in grege Dei? In eisdem pascuis, in eisdem fontibus, et hirci tamen sinistrae destinati dextris miscentur, et prius tolerantur qui separabuntur; et hic exercetur ovium patientia, ad similitudinem patientiae Dei. Separatio enim ab illo erit, aliorum ad sinistram, aliorum ad dexteram. Nunc autem ipse tacet, tu vis loqui. Sed unde dico, Tu vis loqui? Unde ipse tacet. A vindicta judicii, non a verbo correptionis. Ipse nondum separat, tu vis separare. Ipse mixta tolerat, qui seminavit. Si ante ventilationem frumentum vis esse purgatum, tuo vento pessime ventilaberis. Licuerit servis dicere, Vis, imus, et colligimus ea? Stomachati enim sunt videndo zizania, et doluerunt segeti bonae permixta zizania; et dixerunt, Nonne bonum semen seminasti? Unde ergo apparuerunt zizania? Ille rationem reddidit unde apparuerunt; non tamen permisit ut ante tempus evellerentur. Quamvis et ipsi servi stomachati adversus zizania; consilium tamen et praeceptum a domino expetiverunt. Displicebant illa inter segetem: sed videbant servi, quia si vel in ipsis zizaniis evellendis aliquid sua sponte facerent, ipsi zizaniis annumerarentur. A Domino exspectaverunt praeceptum, jussionem regis sui quaesierunt: Vis, imus, et colligimus ea? Et ille: Non. Et reddidit inde causam: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. Sedavit ab indignatione, nec reliquit in dolore. Grave enim videbatur servis esse zizania inter frumentum; et vere grave erat. Sed alia est conditio agri, alia quies horrei. Tolera; ad hoc enim natus est: tolera, quia forte toleratus es. Si semper bonus fuisti, habeto misericordiam: si aliquando malus fuisti, noli perdere memoriam. Et quis est semper bonus? Facilius, si te Deus diligenter discutiat, inveniet te etiam nunc malum, quam tu te semper bonum. Ergo toleranda sunt zizania haec inter frumentum, hirci inter arietes haedi inter oves. Quid autem ille de frumento? In tempore, inquit, messis, dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate in fasciculos ad comburendum ea; triticum autem meum recondite in horreo. Transiet ergo agri concretio, veniet messis discretio. Exigit de nobis modo Dominus patientiam, quam proponit in se, dicens tibi: Ego certe si modo voluero judicare, numquid inique judicabo? Ego si modo voluero judicare, numquid falli potero? Si ego qui semper recte judico, et qui falli non possum, differo judicium meum; tu ignorans quemadmodum judicandus sis audes tam praepropere judicare? Videte, [PL38.299] fratres, quemadmodum illis servis volentibus ante tempus eradicare zizania, hoc opus nec in messe concessit. Ait enim, In tempore messis dicam messoribus: non ait, Dicam vobis. Sed quid, si ipsi servi messores erunt? Non. Nam exponens omnia singillatim: Messores, ait, Angeli sunt (Matth. XIII, 24-30, 37-43). Homo ergo carne septus, carnem portans, aut forte caro totus, id est, caro corpore, carnalis animo, audes ante usurpare officium alienum, quod nec in messe erit tuum? Hoc de separandis zizaniis: de hircis quid? Cum venerit Filius hominis, et omnes Angeli cum eo, sedebit in sede gloriae suae; et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eas, sicut pastor separat oves ab haedis (Id. XXV, 31, 32). Et veniet, et separabit: veniet messis, et separabuntur. Modo ergo tempus separationis non est, sed tolerationis. Nec ideo ista dicimus, fratres, ut corripiendi dormiat diligentia: imo vero ne in illud judicium incauti veniamus, et caeci negligentes caecitatem nostram subito nos ad sinistram inveniamus, disciplina exerceatur, judicium non praecipitetur.

CAPUT VI

7. Dei judicium securi boni, trementes mali exspectant. Quid ergo Dominus? Ecce ego judico inter ovem et ovem, et arietes et hircos. Ego judico: magna securitas, ipse judicat, securi sint boni. Judicem ipsorum nullus adversarius corrumpit, nullus advocatus circumvenit, nullus testis illudit. Sed quantum securi sunt boni, tantum timeant mali. Non talis judicat, cui aliquid abscondatur. Numquid enim Deus judicans quaesiturus est testes, per quos discat quis sis? Unde potest falli quis sis, qui noverat quis esses futurus? Te interrogat, non alium de te. Dominus, inquit, interrogat justum et impium (Psal. X, 6). Interrogat autem te, non ut discat a te, sed ut confundat te. Habentes ergo judicem talem, quem nemo contra nos fallit, nemo pro nobis; sic agamus, ut ejus judicium venturum non timeamus, sed exspectemus et desideremus. Numquid enim frumenta timent, ne mittantur in horreum? Imo optant vehementer et desiderant. Numquid oves timent, ne ponantur ad dexteram? Imo nihil eis tam tardum est, quam donec fiat. Hi vero ex animo et tota sinceritate dicunt, eum orant, Veniat regnum tuum. Mali vero hominis in his verbis et cor trepidat, et lingua titubat. Quomodo enim dicis, Veniat regnum tuum? Ecce veniet: qualem te inveniet? Sic ergo age, ut securus ores. Et si quid forte inest in conscientia errati atque peccati, habes in ipsa oratione medicinam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 10, 12). Voluit enim Deus sic te esse debitorem, ut habeas debitorem. Peccando quippe inimicum te facis Deo: sed attende ne forte tu habeas inimicum. Dimitte, et dimittetur tibi. Quod facis qui potes in peccato inveniri, hoc in te faciet qui de nullo peccato poterit judicari. Si autem ut homo in peccato positus, peccatori tuo non parcis, nec tuam in illo conditionem respicis, nec de caetero [PL38.300] lapsum tuae fragilitatis horrescis; quid tibi facturus est, qui tam securus judicat, quomodo qui nunquam peccat?

CAPUT VII

8. Conscientia cito mundanda. Danda ergo opera est purae conscientiae: et si forte aliquis inest scrupulus, praeveniamus faciem ejus in confessione. In Psalmo nunc, cum cantaretur, audivimus, Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Praeveniamus eum, ne nos ipse praeveniat. Post confessionem non afferet ultionem, si et tu post confessionem non repetas iniquitatem. Praeveni antequam praeveniaris. Quia enim venturus est, certum est: perdes, si non desideras quod futurum est. Nam et te nolente venturus est. Numquid eum dilaturus es, recusando ne veniat? Sicut noverat horam qua judicari debuit, sic novit et horam qua debeat judicare. Veniet ille, tu vide qualis futurus sis. Hodie inest scrupulus, hodie sit confessio, hodie renuntietur scrupulo; hodie dimittitur, hodie laxatur. Non est ut dicas, Differt Deus veniam: tu noli differre medicinam tuam. Habes enim aliquid in animo quod te angat: et si angit, et sollicitat. Utique si in domo tua esset lapis offendens oculos tuos, juberes eum auferri de medio; maxime si aliquem paulo majorem hospitem in domo tua esses recepturus. Cum ergo Deum invocas, in te vocas; quomodo veniet in te, cui locum quo recipias, non mundasti? Sed minus idoneus es auferre de corde tuo, quod tibi ipse fecisti? Ipsum invoca, ut mundet; ipsum invita, ut intret: dum tamen quod facturus es, modo facias, cum loquitur monendo, et tacet judicando.

CAPUT VIII

9. Doctrina accepta non amaro corde communicanda. Dixit hic hircos, dixit arietes, et judicat inter eos. Et quid eis dicit? Numquid non sufficit vobis, quia bonam pascuam pascebatis? et reliquias pascuae vestrae conculcabatis pedibus vestris; et potabatis aquam, quae subsidebat, id est, quae pura et tranquilla erat, et reliquam pedibus vestris turbabatis: et oves meae conculcationes pedum vestrorum depascebant, et conturbatam pedibus vestris aquam potabant. Quid est hoc? Pascua Dei bona sunt, et fontes Dei puri sunt. Habemus hoc in Scripturis sanctis. Qui sunt ergo, qui quod tranquillum est inde bibunt; et quod mundum est inde pascuntur; et conculcant reliquias et turbant aquam, ut oves aliae conculcatas herbas accipiant et aquam conturbatam bibant? Et hoc utique videtis displicere pastori, qui dicit dum fiunt ista, Ego judico inter ovem et ovem: ad hoc utique ne fiant. Sunt multi qui tranquille discunt, perturbate docent; et cum habeant doctorem patientem, saeviunt in discentem. Quam nos enim tranquille doceat ipsa Scriptura, quis nescit? Venit ergo aliquis, et legit praecepta Dei; legit et capit, capit tranquillus de tranquillo bibens, et de viridi et mundo pascens. Venit aliquis audire ab illo aliquid; indignatur, perturbatur, tarditatem [PL38.301] aliquando serius intelligentis accusando, turbatum facit minus intelligere, quod poterat audire tranquillus.

10. Doctores lividi et amarulenti. Nec hoc ideo dixerim, fratres, quia non est aliquando corripienda duritia, quam ipsa tanta veritatis tranquillitas corripit, dicens: O insensati et tardi corde ad credendum (Luc. XXIV, 25)! si ista fiunt ea dilectione qua volumus curam incutere hominibus, ad incutiendam diligentiam intentionis, et ad serenandam forte nubem mentis suae, quam de curis saeculi contraxerunt; et forte cogitando alia inutilia, quod utile est audire non possunt. Deinde etiamsi in se quisque videat tarditatem, non sine causa ille accusatur, ut Deum roget, et solvat tarditatem, donet veritatem. Aut enim si negligentia nostra minus intelligimus quod audivimus, utique negligentia corripienda est: aut si tarditas est, cum fuerit accusata, erit unde rogetur Deus. Nec doctores ergo tales reprehendendi sunt: sed qui hoc faciunt animo amaro, animo invido, ipsi conculcant pascua, et turbant fontes; quidquid forte noverint, ita volunt nosse, ut alii non noverint. Malignae mentis homines, tartareo zelo pleni, lividi non in corpore, sed in corde, legerunt et intellexerunt; cum interrogati fuerint, multum est ad te, ego tibi ista credam? et tu dignus es ista legere vel audire? Quid turbas aquam? Ambobus fons manat. Quid conculcas herbas communes? Non tu pluisti, ut nascerentur.

CAPUT IX

11. Non sufficit bona conscientia, si est negligens coram hominibus conversatio. Est aliud in his verbis, quod non absurde potest intelligi. Sunt homines qui putant sibi in bene vivendo sufficere conscientiam, et non valde curant quid de illis alter existimet; ignorantes quia cum homo viderit hominem bonae conscientiae negligentius viventem, passim se cuilibet et ubilibet conjungentem, habentem scientiam quod nihil sit idolum, et tamen in idolio recumbentem, conscientia illius cum sit infirma, aedificatur non ad ea quae perscrutatur, sed ad ea quae suspicatur (I Cor. VIII, 10). Neque enim homo par tuus, frater tuus, intrare potest in conscientiam tuam, quam novit Deus. Conscientia tua coram Deo est, conversatio tua coram fratre tuo: si de te ille aliquid mali suspicans, perturbatus aedificatur ad aliquid faciendum quod te putat facere, cum sic vivis; quid prodest quia venter conscientiae tuae hausit aquam puram, et ille de tua negligenti conversatione bibit turbatam?

12. Hominibus placere quatenus studendum. Et audis tales, cum corripiuntur ne ista faciant, respondere nobis, et dicere: Apostolus dixit, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). Et hic aquam turbas, pascua conculcas. Attende [PL38.302] melius, ne et tibi aquam turbes. Quod ait Apostolus, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, optime accipio, apostolicam sententiam libenter agnosco. Sed aliud in Apostolo non legisti: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant? Rursus eumdem apostolum non audisti: Sine offensione estote Judaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 33, 32)? Tertio eumdem apostolum non audisti: Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21)? Ait ergo ille, Expone itaque mihi, quomodo intelligam diversa atque contraria: hac dicentem Apostolum, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem; hac dicentem, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: hac dicentem, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (Id. I, 12); hac dicentem, Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Si tranquillus audias, si tibi ipsi aquam tuae mentis non perturbes, quantum potero, fortassis exponam. Sunt homines temerarii judices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam jactare quod nec suspicantur: contra tales quid remanet, nisi testimonium conscientiae nostrae? Neque enim, fratres, etiam in illis quibus placere volumus, gloriam nostram quaerimus, aut gloriam nostram quaerere debemus, sed illorum salutem: ut si bene ambulamus, nos sequendo non errent; imitatores nostri sint, si nos Christi (Id. IV, 16); si autem nos non Christi, imitatores sint Christi. Ipse enim pascit gregem suum, et cum omnibus bene pascentibus ipse solus est: quia omnes in illo sunt. Non ergo utilitatem nostram quaerimus, quando placere hominibus volumus: sed gaudemus eis placere quod bonum est, propter ipsorum utilitatem, non propter nostram dignitatem. Contra quos autem dixerit Apostolus, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, manifestum est; et propter quos dixerit, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo per omnia, manifestum est: utrumque dilucidum, utrumque tranquillum, utrumque purum, utrumque non perturbatum; tu tantum pasce et bibe, noli conculcare et turbare.

13. Quando sufficiat conscientia. Nam et Domiminum ipsum Jesum Christum magistrum Apostolorum utique audisti, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16): id est, qui vos fecit tales. Nos enim populus pascuae ejus, et oves manuum ejus (Psal. XCIV, 7). Ille ergo laudetur, qui te fecit bonum, si bonus es; non tu, qui per te ipsum non poteras esse nisi malus. Quid vis autem in contrarium ducere veritatem, ut quando boni aliquid facis, te velis laudari; quando mali aliquid facis, Dominum velis vituperari? Utique enim qui dixit, Luceant [PL38.303] opera vestra coram hominibus; ipse dixit in eodem sermone, Nolite facere justitiam vestram coram hominibus. Sed sicut in Apostolo ista tibi contraria videbantur, sic et in Evangelio. Si autem non perturbes aquam cordis tui, et hic agnosces pacem Scripturarum, et habebis cum eis et tu pacem. Si autem tu cum eis habere nolueris pacem, tu in te committis litem tuam, illae non amittent pacem suam. Propter illos enim qui se hominibus jactando commendant, et ita ventilant bona opera sua, ut finem bonorum operum suorum in laude hominum ponant, eamdemque laudem hominum quasi pro mercede computent bonorum operum suorum; de his dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Contra eos dicitur, Cavete justitiam vestram facere coram hominibus. Proinde sequitur, Ut videamini ab eis (Matth. VI, 1, 2). Ultra non porrexit intentionem, hic fecit finem. Nolite sic facere coram hominibus, quidquid boni facitis, ut videamini ab eis, ut ipse sit finis operis vestri, videri ab eis. Nolite ergo sic, ut videamini ab eis. Hac autem non ibi ponit finem, ut videamur ab hominibus, coram quibus vult esse bona facta nostra: sed ait, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra. Non quievit, neque hic remansit: sed duxit hinc te sursum, et tulit te a te (caderes enim, si esses in te), et ubi tutus esses, posuit te. Videant, inquit, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Noli irasci, quia ille glorificatur: apud illum esto, et in illo glorificaberis. Ut non glorietur, ait Apostolus, omnis caro coram illo. Ergo sine gloria remanebimus? Non: ait enim ipse, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 29, 31). Nam et testimonium conscientiae nostrae ita nobis gloria est, quia in illo est. Nam si ita est gloria nostra, ut nobis placeamus, et efficiamur placentes nobis; valde stulto homini placet, qui sibi placet.

14. Bonae conversationis cura. Curemus ergo, fratres, non tantum bene vivere, sed etiam coram hominibus bene conversari; nec tantum habere bonam conscientiam, sed quantum potest nostra infirmitas, quantum vigilantia fragilitatis humanae, curemus nihil etiam facere quod veniat in malam suspicionem infirmo fratri: ne forte puras herbas mandendo, et puras aquas bibendo conculcemus pascua Dei, et oves infirmae conculcatum manducent, et turbatum bibant. Et vae, propter istum qui dicit, Ego judico inter ovem et ovem.

CAPUT X

15. Pro istis haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego judico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam. Aliud aliquid dicat. Jam audivimus de his qui conculcant herbas, et perturbant aquas: audiamus aliud genus mali, et magnum genus mali. Postea de [PL38.304] hircis nullam facit mentionem: semel illos nominavit, ut sciremus esse. Ipse enim illos bene novit. Postea sic loquitur, tanquam omnes oves sint. Primo quomodo ipse videt, postea vero quomodo nos videmus, locutus est. Hirci enim quia insunt, et quia in fine separabuntur, notum sit ovibus: modo tanquam inter ovem et ovem discerno. Non scit nisi praedestinatione et praescientia oves et hircos, ille solus, qui praedestinare potuit, quia praescire. Modo qui omnes sub signo Christi sunt, et omnes ad gratiam Dei accedunt, ovem te putas, hircum te forte Deus novit: sed tanquam ovis audi quod audis, Ecce ego judico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam.

16. Quoniam lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras. Quis hoc non intelligat? quis non exhorrescat? Si nullae oves foris sunt, non est factum. Si autem multas oves foras errare plangimus, vae quorum humeris et lateribus et cornibus factum est. Non enim haec facerent, nisi fortes oves. Quae sunt fortes? De suis viribus praesumentes. Quae sunt fortes? De sua justitia gloriantes. Non diviserunt oves, non foras miserunt, nisi qui se justos esse dixerunt: humeri audaces ad impellendum, quia non portant sarcinam Dei: latera mala, conspirantes amici, societas pertinaciae: cornua erecta, elata superbia: impelle lateribus et humeris, ventila cornibus, mitte foras quod non emisisti: Certe ipsa tota causa est, quia tu justus et alii injusti, et indignum erat ut justus esset cum injustis: indignum videlicet, ut frumenta essent inter zizania; indignum, ut oves inter hircos pascerent, donec pastor veniret qui in separando non errat. Itane tu angelus eradicans zizania? Non te agnoscerem angelum eradicantem zizania, nec si jam messis venisset. Ante messem non tu, sed quisquis fuerit, non est verus. Qui designavit messores, designavit et tempus. Possent et homines se angelos dicere. Invenimus fortasse in Scripturis et homines dictos angelos, sed tamen ego tempus messis attendo. Angeli tibi nomen potes imponere, tempus messis non potes breviare. Itaque falsum dicis, quia sis: quia nondum venit quando sis. Proinde cum venerit, et veri messores missi fuerint, nescio ubi te inveniant, utrum purgandum qui in horreo recondaris, an alligandum qui in ignem projiciaris. Ideo enim dico, forte, quia non audeo judicare. Modo te foris doleo: utrum sis futurus intus, ignoro.

17. Donatistas separationem suam excusare non posse. Interim audi ex alio Scripturae testimonio de te scriptum esse, cum vivis; et noli velle zizania eradicare, [PL38.305] quando tempus non est; sed tu ipse intro redi, cum tempus est. Dicit alia Dei Scriptura: Filius malus ipse se justum dicit (Prov. XXIV, sec. LXX). Hi sunt humeri et latera et cornua tua. Male fortis, quanto melius esses infirmus? Male fortis, sed non sanus. Male fortis phreneticus caedit et medicum. Dicis te perfectum, ut facias defectum. Quanto potius, quanto utilius esses infirmus, ut ille te perficeret, qui novit imperfectum tuum? Apostolus Paulus vas electionis, ne extolleretur in revelationibus (quod dicere non auderemus, nisi ipsi dicenti crederemus): In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Ne cornua erigeret, colaphizari se dicebat. Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate per ficitur (II Cor XII, 7-9). Quam est ergo utilior infirmitas quae perficitur, quam illa firmitas quae impellit oves, quae ventilat ut excludat. Filius ergo malus ipse es, tu te justum dicis. Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. Attendite, fratres mei, sententiam quamdam brevem numero verborum, sed ingentem pondere veritatis. Justum se dicit, ut exeat et excludat. Justum se dicit, sed malus est: ideo exitum suum non abluit. Quid est, non abluit? Non purgat, non defendit, non excusat. Quare enim te separasti? quare existi? Quare tibi tremit cor, quando audis ex Libris divinis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19): si tamen illa mala fortitudo, qua oves Dei impellis, et impingis, et ventilas, permittit tremorem ad cor tuum? Nam utique cum audis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; ille loquebatur qui in Ecclesia erat. Ecclesia toto orbe diffusa est, tu quid facis foris? Neque enim ego annuntio Ecclesiam toto orbe diffusam: Prophetae annuntiaverunt, Apostoli annuntiaverunt, ipse Dominus annuntiavit Ecclesiam toto orbe diffusam. Modo cum Psalmus legeretur, audivimus, Non repellit Dominus plebem suam. Tanquam quaereretur, Quam? Quoniam in manu ejus, inquit, fines terrae (Psal. XCIV, 4). Ipse non repellit, et tu impellis. Impellis, ventillas, excludis, jactas traditores, non probas. Cornua sunt ista ventilantis, non mansuetudo pascentis. Ecce plebs Dei in finibus terrae: ecce plebs Dei gemens et plorans ante Deum qui eam fecit, dicit in Psalmo ipsi Domino ante quem plorat, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Vide quemadmodum se humiliat in angore cordis. Et quid sibi praestitum dicit? In petra exaltasti me (Psal. LX, 3). In petra Christo exaltasti, non de monte Donato praecipitasti. I nunc, et jacta cornua, extende latera, infla humeros tuos, et impelle oves; et dic, Justus sum. Respondebit tibi Scriptura, Malus, non justus. Filius malus ipse se justum dicit. Si justus es, quid exis foras? Quid ejicis foras? Quid cum his quos ejicis facis foras? Tanquam ovis hircos fugisti. Melius ab ipsis a [PL38.306] pastore ad dexteram separaris, quam cum ipsis ad sinistram confutaris. Hirci erant, tu ovis: pasceres cum hircis. Quid te pascua, quid te fontes offenderant? Postremo, quid te ipse pastor offenderat? qui ad tempus gregem utrumque permiscuit; qui etiam sibi quando libet hoc bene facienti, tamen separationem in finem servavit. Neque enim ille etiamsi modo separaret, erraret. Ille in finem differt, tu ante tempus separas. Non exspectas finem, nesciens quando tibi sit finis. Unde hoc, nisi quia et ipsos quos tanquam hircos accusasti, falso accusasti? Nam si vere accusasses, non te separasses. Tua separatio, illorum est purgatio. Si zizania erant, quid ea voluisti ante tempus separare? Cum ipsis permixtum triticum esses, et eodem agro radicareris, eadem pluvia rigareris. Quare ergo existi? Numquid invenis causam? Quos accusas, non convincis: exeundo autem ante tempus, et te separando, ipse convinceris. Vide quia filius malus es; ipse te justum dicis, exitum autem tuum non abluis. Ego non dico tibi, Tu es potius traditor. Quod si dicam, facile probo: sed ideo nolo dicere, quia tui fecerunt, non tu fecisti. Non tibi imputo facta aliena, etiam tuorum: tuum factum attendo; quod foris es, arguo. Exitum tuum arguo. Prorsus omnia removeo quae in vos dici possunt. Omitto ebriositates vestras, fenus et usuras super usuras; omitto greges et furias Circumcellionum: omitto haec omnia, et quaecumque alia quae enumerare non possum. Non omnes forte apud vos ista faciunt. Ille qui ibi ista non facit, ille cui displicent ista quae ibi fiunt; ipse ergo accedat, ipse loquatur: non ei objicio crimen alienum, abluat exitum suum. Vides quia recte illi dicitur, Filius malus ipse se justum dicit. Dominus enim dicit, qui verum dicit: Filius malus ipse se justum dicit. Non ego, sed ipse. Si vult ut ego dicam justum, veniat, bonos fructus in catholica pace afferat, in catholica pace custodiat: quia et fructus non est ubi non est tolerantia. Et fructum, inquit, afferent cum tolerantia (Luc. VIII, 15). Vis dicere quemadmodum grandinatus sis? Audi ex alio loco: Vae his qui perdiderunt tolerantiam (Eccli. II, 16).

18. Donatistarum schisma prudenti cuiquam Christianismum profiteri cupienti, non placere. Modo aliquem putate cogitare, quia et saepe contingit, ubi sit christianus. Motus est ut sit christianus, attendit in nomen Christi concurrere genus humanum: nulla temporali proposita commoditate vult esse christianus, non ut majorem amicum conciliet, non ut ad concupitam uxorem perveniat, non ut aliquam pressuram hujus saeculi evadat: quanquam multi etiam sic intrantes corriguntur ingressi. Sed faciamus aliquem cogitantem de anima sua, et volentem esse christianum: attendit ubi duas partes videt, quaerit causas, quare se illi ab illis separaverunt. Respondent illi: Separavimus nos tanquam justi a peccatoribus. Quasi vero caeco loquantur audienti quid dicant, non videnti quid [PL38.307] agant. Si itaque inspiciens mores ipsorum, et ea quae paulo ante commemoravi, dicat illis: Rogo vos, justos vos dicitis, et ideo vos recte separasse contenditis; quare apud vos sunt tales et tales? Et illi fortasse quia negare non audent, quia ea dicuntur quae oculis objiciuntur: Sunt quidem apud nos tales, sed numquid omnes sumus tales? optime. Video ergo te foris cum peccatoribus: quare non intus? Merces enim separationis tuae esse debuit, cum peccatore non vivere. Si foris sic esses, ut quales te fingis fugisse non haberes, quoquo modo ferrem separationem tuam. Attendat ergo iste cupiens esse christianus, ubi sit christianus: videt illos separatos quasi a peccatoribus, plenos peccatoribus. Rursus attendat Ecclesiam Christi secundum probabilem vitam morum generis humani, secundum quos mores potest ipse etiam veniens de saeculo utcumque judicare: videt et hic aliquos sobrios, aliquos ebriosos; aliquos pascentes pauperes, aliquos rapinam rerum alienarum appetentes, et caetera talia: videt hic, videt et ibi. Attendat jam Deum, quid dicat de Ecclesia sua: invenit Deum dicentem per omnes gentes Ecclesiam suam; invenit Deum etiam in ista similitudine zizaniorum dicentem, Ager est hic mundus. Non ager est Africa; sed hic mundus. Per totum mundum frumentum, per totum mundum zizania (tamen ager est mundus, seminator Filius hominis, messores Angeli, non principes Circumcellionum), crescere utrumque usque ad messem: non crescere zizania, et decrescere frumenta; sed utrumque crescere usque ad messem. Quam messem? Ipsum audi: Messis est finis saeculi (Matth. XIII, 38, 39). Audit haec plane, et recte judicans quid dicit? Non ero in illa concisione; hac ero, et bonus ero in nomine ejus cujus ero: et bonus ero, non me ipsum bonum faciens, sed ab illo fieri exspectans; non me ipsum bonum et justum dicens, sed ab illo dici desiderans. Intrat, fit catholicus. Ecce ipse abluit ingressum suum, ablue et tu exitum tuum. Non potes: Filius enim malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit.

CAPUT XI

19. Lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras. Et salvabo oves meas. Sicut detestanda illorum iniquitas et crudelitas; ita laudanda pastoris nostri, vere Dei nostri, misericordia: salvabit oves suas. Forte, fratres mei, quamvis per minimos servos suos, forte per indignos hoc facit, cum hoc dicimus. Salvet oves suas: audiant vocem pastoris sui, et sequantur eum. Non quaerant Ecclesiam ex ore hominum: ex ore Dei quaerant, ex ore Christi quaerant. Ille quem dicit impium, impius est; quem dicit justum, justus est; quem dicit ovem, ovis est; quem dicit hircum, hircus est. Ipse [PL38.308] est veritas, ipse loquatur, ab illo Ecclesia quaeratur. Dic nobis, Domine, ubi est Ecclesia tua? Et ille omnibus: Ubi ego sim, scitis? Respondeant omnes: In coelo ad dexteram Patris. Integra fides: hanc docui, hanc seminavi; sed per mundum seminavi. Cum me, inquit, confitemini in coelo, venit vobis certe in mentem ille psalmus, Exaltare super coelos, Deus. Ecclesiam quaeritis? Legite quod sequitur, Et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Ibi, fratres, ubi dictum est, Exaltare super coelos, Deus, de Christo resurgente et ascendente; ibi statim sequitur, Et super omnem terram gloria tua. Sponsus in coelo est, sponsa in terra est: ille super omnes coelos, illa super omnem terram. O haeretice, credis quod in coelo non vides, negas quod in terra vides. Dicat ergo haec, dicat et audiatur: salvet oves suas. Et salvabo, inquit, oves meas, et jam non erunt in vastationem: et judicabo inter ovem et ovem.

20. Et excitabo super eas pastorem unum. Nonne ipse in superiori lectione dixerat, Ego pascam? Modo excitat pastorem unum ille qui pascit. An forte intra tam parvum intervallum lectionis taedio affectus est pascendo, et excitavit pastorem, cui commendaret curam ovium, ut esset ipse securus? Audiamus quem pastorem dicit; et ibi intelligimus, quare et ipse pastor etiam excitato isto pastore ipse pascat, et solus pascat. Excitabo super eas pastorem unum, et pascet eas servus meus David; ipse pascet eas. Prophetiam esse de Christo veniente ad homines ex semine David, cito intelligitis, fratres, si tempora cognoscatis. Iste propheta Ezechiel tempore captivitatis fuit, quae facta est ex transmigratione populi in Babyloniam. A tempore David usque ad tempus hujus transmigrationis, generationes sunt quatuordecim. Ecce quanto post dicit, Et David pascet eas. Si hoc diceretur tempore Noe, aut tempore Abraham, aut tempore Moysi, aut tempore saltem ipsius Saülis, cui successit in regno David; recte intelligeremus de ipso David filio Jesse dictum esse hoc, quod ipse futurus esset pastor gregis Dei, cui regnanti populus ille commissus est: nunc vero jam regnaverat David, jam de vita ista exierat, jam patribus appositus erat, jam pro merito suo quiescebat: quid est quod dicit, Excitabo David, et faciam eis eum pastorem unum, nisi quia David ille est, qui venit ex semine David? Quomodo ergo erigit nobis pastorem Deus? Quem pastorem unum? Et pascet eas servus meus David. Jamdudum ipse pascebat nos; Deus pascebat nos: modo pascit nos servus ejus David. Quare tanquam alter? Nam utique cum ille pascebat, Deus pascebat: et cum Deus pascebat, Pater et Filius et Spiritus sanctus pascebat. Modo excitatur, et fit tanquam alter pastor; sed non alter. Non alter secundum formam Dei; quia in forma Dei ipse et Pater unus Deus: in forma autem servi tanquam alter excitatur, ut pascat; quia major est Pater. Audi unum pascentem, et Christum pascentem: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Audi excitari Christum pascentem: Pater major me est (Id. XIV, 28). Unus ergo pascit; quia cum in [PL38.309] forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Excitatur autem, ut pascat; quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc et hic ipsa verba testantur: Pascet eas servus meus David. Servus, in forma servi. Servus, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Excitetur ergo, ut pascat. Propter quod, inquit, Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Jam excitato servo suo David, jam excitata forma servi, quam posuit ad dexteram suam, donavit ei nomen quod est super omne nomen. Vide quemadmodum pascat, quam late pascat: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II, 6-10). Ad quam angustam partem latum possessorem vanitas haeretica impingis? An tantum fidis superbis humeris et cornibus tuis, ut non congreges ad pastorem, sed et ipsum pastorem a grege coneris excludere? Pascet eas servus meus David. Audite oves pascentem vos David: audite vocem David pastoris vestri, non vocem latronum, non ululatus luporum. Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas. O commendanda res! Ipse pascet eas. Nemo se dicat pascere praeter ipsum: Ipse pascet eas. Qui vult pascere, in illo pascat: quia ipse pascet eas. Deus paulo ante dicebat, Ego pascam: modo dicit, ipse pascet eas. Respondeat Filius, et dicat nobis: Utrumque vere dictum est; Ego et Pater unum sumus. Qui dicit, Ego pascam; non mentitur dicendo; Ipse pascet: et cum dicit, Ipse pascet; non mentitur dicendo, Ego pascam. Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 10, 9). Recte dicitur, Ego pascam: recte dicitur, Ipse pascet. Distinctio est, non separatio, Ipse pascet eas. Nolite, oves, expavescere; non relinquet vos qui dixit, Ipse pascet eas. Deus pascit, Pater et Filius et Spiritus sanctus: ipse Deus pascit. Sed distinguenda erat forma servi: non separanda et alienanda et in aliam personam constituenda. Accepit in se Creator creaturam, non mutatus est Creator in creaturam: assumpsit quod non erat, non amisit quod erat.

CAPUT XII

21. Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas, et erit eis in pastorem: et ego Dominus ero illis in Deum. Attendite, fratres: videte unitatem deitatis, et personarum tamen distributionem; ne dicamus eum esse Filium qui Pater est, aut eum esse Patrem qui Filius est. Ecce dixit, Ipse pascet eas; qui paulo ante dixerat, Ego pascam eas. Et erit eis, inquit, in pastorem: et ego Dominus ero illis in Deum. Expone nobis, Domine: nemo aquam turbet; quod purum manat de puro fonte, potemus. Quid enim quasi singillatim quod dixisti, Erit ipse in pastorem, ego ero in Deum; tanquam ipse sit pastor noster, tu sis Deus noster? Quare, Domine, tu non es pastor noster, et ille non est Deus noster? Tranquille audi, esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Forte enim modo [PL38.310] audit me aliqua auris diversa sentiens, et haeretico veneno tabefacta, et irridet me dicentem, Patrem et Filium unum Deum; cum non irrideat tot millia fratrum habentium animam unam (Act. IV, 32): et dicit mihi, Ecce aperte Deus dicit, Erit eis in pastorem servus meus David, quem tu ipse Christum intellexisti, nec aliter potest intelligi: rationem enim reddidisti, haec esse dicta, cum jam dormisset David: Christus ergo erit eis in pastorem; et ego Dominus, ait, ero illis in Deum; ille in pastorem, ille in Deum. Tu ergo mihi expone quid est, Ego pascam? Quis dicebat, Ego pascam? Certe Deus loquens dicebat, Ego pascam. Quomodo non separavit Christum a pascendo, cum diceret, Ego pascam: sic non separavit Christum a deitate, cum diceret, Ego Deus. Ecce pastor est Christus, pastor est et Pater. Sic Deus est Pater, Deus est et Christus. Sicut a pastore Christo non separas Patrem, sic a Deo Patre non separes Christum. Habet cum Filio Pater pascendi miserationem, habet cum Patre Filius divinitatis aequalitatem. Sed nisi ita diceret, putares eum esse Patrem qui est Filius. Ergo et ad unitatem deitatis te admonuit, et ad personarum distributionem: ut quod dicit, Ipse pascet, et ego ero illis in Deum, non se separans a Filio pascente, nec Filium separans a se dominante, et in Patre intelligas Deum Filium, et in Filio intelligas pastorem Patrem. Ego, inquit, Dominus ero illis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Quare in medio eorum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Princeps in medio eorum. Inde et mediator Dei et hominum; quia Deus cum Patre, quia homo cum hominibus. Non mediator homo praeter deitatem; non mediator Deus praeter humanitatem. Ecce mediator: Divinitas sine humanitate non est mediatrix, humanitas sine divinitate non est mediatrix; sed inter divinitatem solam et humanitatem solam, mediatrix est humana divinitas et divina humanitas Christi.

CAPUT XIII. Et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum: non nescio quis haereticus. Ego Dominus locutus sum

22. Et disponam ad eos testamentum pacis: per ipsum utique qui ait, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Hoc est testamentum patris nostri, testamentum pacis. Quaelibet haereditas dividatur inter consortes, pacis haereditas dividi non potest. Pax nostra Christus est. Pax facit utraque unum, non duo de uno. Ipse enim pax nostra, dixit, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Testamentum Dei est, haereditas pax est. A concordibus consortibus possideatur, non a litigantibus dividatur. Et disponam ad eos testamentum pacis. Vigilate, haeretici, audite a pastore testamentum pacis, venite ad pacem. Irascimini christianis imperatoribus, quia testamenta vestra valere noluerunt in domibus vestris: videte quam digna sit poena. Et quid est quod testamentum [PL38.311] vestrum non valet in domo vestra? Quid est? quantum est? Dolor iste admonitio est, nondum damnatio. Voluit enim Deus compati testamento pacis suae. Condoles testamento tuo, si non stet testamentum tuum in domo tua. Certe moriturus es, et quid agatur in illa domo postea nesciturus. In illa enim die perient, inquit, omnes cogitationes ejus (Psal. CXLV, 4): et non cognoscet amplius locum suum (Psal. CII, 16). Non ergo sciturus quid postea agatur in domo tua, cum mortuus fueris; doles tamen non stare testamentum tuum in domo tua. Christus mortuus resurrexit, de coelo respexit, ut stet testamentum ipsius. Evigila ex dolore tuo, corrigere ex cruciatu tuo. Ligno male curvo nosti calorem solere adhiberi: corrigat te dolor iste, nondum est flamma ignis aeterni, tanquam calor foci est admotus curvo cordi tuo, ut hinc admoneatur et corrigatur. Dole, prorsus recte doles, non stare testamentum tuum in domo tua. Domus Dei, cor tuum est. Si vis valere testamentum tuum in domo tua, quare non vis valere testamentum Dei in domo sua? Dimittis filiis tuis parietes, et si aliter filios tuos divisuros noveris, quam tu disposueris, doles. De una domo vilissima, de tecto ruituro, quantam curam habes, quantam sollicitudinem concipis? Quemadmodum ardentibus febribus, prementi morbo, ipsi morti urgenti resistis, quantum potes, anhelans verba extrema, ut impleas testamentum? Quot jurisperitos consulis, quantas fraudes, ut stet testamentum tuum contra ipsam legem Imperatoris, inquiris? De proximo tibi respondet Deus, Noli fraudes quaerere, noli calumniosas formulas aucupari: vis stare testamentum tuum? Stet in te meum. Doles, quia acquisitionem tuam tollit alius, quem nolebas: quid de haereditate mea tam lata, tam pia? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): Dixi ego servo meo, dicit tibi Deus, et credidit cum haec non videret: tu vides, et negas. Ecce ille factum testamentum servavit, tu apertum discindis. Tunc enim testamentum servatum est, quando auditum est: tunc apertum est, quando impletum est. Usque ad manus tuas servatum est testamentum. Certe haeres vis esse: numquid sic tecum contendit cohaeres tuus, ut dicat tibi, Tolle istam partem, ego illam; aut, Tolle tu minorem, et ego majorem? Non dicit, Simul dividamus: sed, Simul habeamus. Hoc enim voluit qui testatus est. Aperi, et lege. Et clamas: Ne incenderetur, ego feci; ne incenderetur, ego servavi. Ne incenderetur, tu servasti? Aperi et vide quia unde incendereris servasti: quamvis te servasse absit ut credam, quem video non servare quod jubet. Et ponam ad eos testamentum pacis.

CAPUT XIV

23. Et exterminabo bestias malas a terra. Bestias, hostes testamenti pacis. De istis bestiis dicitur in Psalmo, Increpa feras calami (Psal. LXVII, 31). Quid est, feras calami? Bestias adversarias sanctae Scripturae; quia calamo scriptae sunt. Exterminabo bestias malas a terra: et habitabunt in eremo in spe. Quid est, in eremo? In solitudine. Quid est, in solitudine? [PL38.312] Intus in conscientia. Magna solitudo, qua non solum nullus hominum transit, sed nec videt. Ibi habitemus in spe, quia nondum in re. Etenim totum quod foris est nostrum, fluctuat tempestatibus et tentationibus saeculi. Est interior eremus, ibi interrogemus fidem nostram: interrogemus, si est charitas intus; videamus, si non labia sonant, sed et pectus, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Si verum sonat, si verum dicimus, ubi nemo hominum videt, ibi est eremus, ubi requiescimus in spe; quia transit haec omnis tribulatio; et quae spes erat, fiet res, et erit totum nostrum in requie. Jam conspicui nobis erimus; et non erit ovis tanquam abscondita, cogitatio; et non erit eremus conscientia: quia omnes sibi noti erunt, et cogitationes suas ignotas non habebunt, cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum; et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Nunc vero vides duos homines in tribulatione, cor ipsorum videre non potes. Forte alius conscientia mordetur, alius in conscientia, tanquam in eremo, requiescit. Et habitabunt in eremo in spe: et somnum habebunt, id est, quietem tanquam alienatis sensibus ab omni strepitu saeculi; intus ibi requiescent, in rivis. In ipsa intus eremo sunt rivi quidam memoriae manantes, liquores divinos scaturientes ex mente Scripturam tenentis et recolentis. Etenim quod legisti, quod audisti, si purum et liquidum et sanctum memoriae mandaveris; cum coeperis in illa interiore eremo, id est, in bona conscientia requiescere, eliquatur de interioribus mentis tuae, et manat quodam modo recordatio verbi Dei, et cum caeteris requiescis in spe, et dicis: Verum est, bene mihi est, ipsa est spes mea, hoc mihi promisit Deus, non mentitur, securus sum. Et ista securitas somnus est in rivis. Et somnum habebunt in rivis.

24. Et dabo eis in circuitu collis mei benedictionem. Mons licet sit, collis licet sit, in circuitu ejus bene sit nobis. Collis ipse Christus est. Sic enim ipse in medio nostrum, nos sumus in circuitu ejus. Jamdudum enim dixerat, David princeps in medio eorum. Et quia princeps, ideo collis: lenis, non arduus et difficilis ascendenti: sed si non de alto pedes ponat. Et dabo eis in circuitu collis mei benedictionem: et deferam imbrem in tempore suo, pluviam verbi Dei. Est enim et imber malus, qui dejicit domum super arenam constitutam, cui magnum est ut resistat domus supra petram fundata (Matth. VII, 24-27): tentationis enim imber est, ruinam quaerens, non terram rigans. Non erit talis imber iste, quem se dicit deferre Dominus. Quid enim ait? Imbres benedictionis erunt. Suspectum te fecerat nominatus imber: [PL38.313] imbres erunt benedictionis, non tentationis. Imbres benedictionis erunt.

25. Ligna in campo fructifera allegorice. Et vide quo proficit ille imber. Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum. In campo, in planitie quadam, non in arduis; in facilitate quadam vitae. Facilitatem quamdam vitae hujus, nihil in se habentem ardui, laboriosi, difficilis, campum dixit: qualis est vita multorum fidelium in Ecclesia Dei, habentium conjuges, filios, domos suas; velut in campo sunt ligna, arduum nihil ascendere valuerunt. Sed accipiant imbrem, dabunt et haec ligna fructum suum. Horum lignorum fructus est, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 7). Talibus lignis dicebat Apostolus, Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philipp. IV, 17). Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum: etsi non habent majorem, habent tamen quemdam suum. Et terra dabit generationem suam: tota terra. Et inhabitabunt in terra sua. Jam campi, colles, montes dabunt generationes suas. Quid potest campus? quid potest collis? quid potest mons? Solus agricola agnoscatur. Et habitabunt in terra sua in spe. Videtis quia ea promittit, quae hoc tempore donat nobis. Quamdiu dicit, in spe, adhuc in hoc tempore intelligo. Cum enim pervenerimus ad promissa, jam non erit spes, sed res ipsa erit.

CAPUT XV

26. Et scient quoniam ego sum Dominus, in eo cum confregero furcas jugi eorum: furcas quibus premitur collum eorum. Domine, frange furcas quibus haeretici premunt colla infirmorum. Quid enim tam angustum et furca compressum, quam, Noli audire Christum, audi me? Remove furcam, respirare permitte. Nescio quid dicas. Audio vocem pastoris mei: Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Sine me sequi pastorem. Quid premis? Tolle furcam de collo meo, tollam jugum lene Domini mei. Haec audit, et premit. Domine, non vult haereticus furcam suspendere; tu furcam frange. Crux Domini sursum levat, furca haeretici deorsum premit. Sed confringentur: In eo cum confregero furcas jugi eorum. Dominationem enim suam volunt hominibus imponere, volentes eos esse sub se, non sub Deo. In eo cum confregero furcas jugi eorum: et eximam eos de manu eorum, qui eos in servitutem redigebant. Quid est, in servitutem redigebant? Ad peccatum eos cogebant. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Videte quid eis persuaserint, fratres, ut dicant, Illi de nobis reddent rationem: nos oves sumus; quo duxerint, sequimur. Ovis es? Pastorem audi, non lupum.

27. Et non erunt adhuc in vastationem gentibus. In omnibus enim gentibus non desunt, alii hic, alii ibi: non illi ibi qui hic; sed tamen non desunt furcis prementes colla fidelium, nec hic, nec ibi. Dissentiunt inter se, contra unitatem omnes consentiunt. Unitas autem non dissentit a se; sed contra omnes dissentientes a se ubique pugnat, ubique laborat: sed [PL38.314] est requies in eremo. Et non erunt adhuc in vastationem gentibus, et bestiae terrae jam non comedent eos. Audientes vocem pastoris, eruentur a dentibus luporum. Bestiae illae calami non comedent eos, volentes ad sensum suum convertere Scripturas, ab apertis Scripturis avertentes aures; volentes se audiri, et Scripturas non audiri. Et bestiae terrae non comedent eos, et inhabitabunt in spe. Videte quoties ostendat quia quod nunc promittit, hic promittit: Deus de rebus loquitur quas adhuc hic exhibet. Et non erit qui eos terreat. Quomodo non erit qui eos terreat? Non erit prorsus. In Domino confido. Jam cum coeperit dicere homo, In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum non in me. Illi laudant verbum in se, dicentes, Quod vobis dicimus, credite: nos laudamus verbum in Domino, dicentes, Quod nobis dicitur a Domino, credamus. Non erit qui nos terreat; quia, In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 11): Non erit qui eos terreat.

28. Et excitabo eis plantarium pacis. Testamentum pacis, plantarium pacis. Germinet quod plantat Deus, et exstirpetur quod seminavit haereticus. Quod plantavit Deus de se, de Ecclesia sua; de se in coelo, de Ecclesia in terra; de se super omnes coelos, de Ecclesia per omnes terras: hoc plantavit Deus. Veni autem huc, esto in parte Donati, in sola Africa est Ecclesia: non plantavit Deus, non agnosco plantam Dei. Eradicandum est quod loqueris, non rigandum. Et excitabo eis plantarium pacis: et jam non erunt qui exterminentur fame in terra. Vere, fratres, quia fames est; quaerite et videte quantam famem patiantur: et quod pejus est, circum os habent escam, sed non manducant; prorsus quomodo aegri fastidio saepe moriuntur, non quia deest quod comedant, sed quia comedere nolunt et aversantur. Nam utique et Scripturae ista loquuntur: et hic utique et ibi sonat Psalmus, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28). Ecce esca est posita in vasculo: si sanus esses et manducares, numquid ibi remaneres? Et jam non erunt qui exterminentur fame in terra, et jam non portabunt maledictum gentium. Vere, fratres, in tantum culmen in nomine Christi erecta est Ecclesia, ut jam confundantur omnes maledici, nec audeant maledicere. Hoc solum illis remansit, quod contra nos dicant: Quare inter vos non consentitis? Gentiles pagani qui remanserunt, non habentes quid dicant contra nomen Christi, dissensionem Christianorum Christianis objiciunt. Ergo quicumque ab haereticis transierint ad Catholicam, non habebunt hoc opprobrium gentium; nec portabunt maledictum dissensionis, quia permanent in radice unitatis, in plantatione charitatis: No portabunt maledictum.

CAPUT XVI

29. Oves Dei quaenam. Et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum, et ipsi populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus. Ecce sunt oves, ecce est et vinea. Quomodo cum de vinea loqueretur Isaias, arguens quamdam vineam malam, ne diceret vitis, Non intellexi; exposuit in fine dicens, Vinea autem Domini sabaoth, domus Israel est (Isai, V, 7); ne dicerent, Non nobis dictum est, sed vineae nescio cui: sed et hic, cum locutus esset de ovibus, ad extremum ne quis dicat, Forte sunt aliquae oves Dei nescio ubi, quas curat Deus, et ego illas non novi: quanquam absurdus est nimis humano sensui qui ista cogitaverit: tamen pastor ille compatiens infirmis usque ad tales cogitationes descendit, et quae essent oves ejus, apertissime exposuit. Et vos oves meae, et oves gregis mei, homines estis. Sed qui homines? omnes homines? Non. Beatus enim cujus est Dominus Deus spes ejus (Psal. XXXIX, 5): et, Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1)! Beatus vir cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLV, 5).

30. Deus omnium est, et ab omnibus suis non divisus, sed totus possidetur. Super omnes est Deus: tamen nescio quomodo non facile quisquam audet dicere, Deus meus, nisi qui in eum credit, et qui eum diligit; ipse dicit, Deus meus. Tuum tibi fecisti; cujus es, hoc amat ipse. Prorsus dulcedine affectus tui, et secura et praefidenti dilectione dic, Deus meus. Securus dicis, verum dicis: quia tuus est, et non fecisti ut non sit alterius. Non enim sic dicis, Deus meus; quomodo, Equus meus. Equus enim tuus est, non equus alterius. Deus et tuus est, et ejus qui sic dixerit, Deus meus, quomodo tu dicis. Singuli dicunt, Deus meus, et, Deus meus: ille omnium est, communiter omnibus se ad fruendum praebens, in omnibus integer, in singulis integer. Non enim qui dicunt, Deus meus, singuli dividunt inter se. Si sermo iste quem jacto lingua, et sono constante litteris et syllabis, totus ad singulos pervenit, nec dividunt illum inter se qui audiunt; si sermo ad aures corporis corporaliter sonans, in propinquo clarius, in longinquo languidius, ab omnibus tamen audientibus totus excipitur, non inter se syllabatim eum dividentibus, sed omnibus totum accipientibus; quanto magis ille Deus ubique praesens, implens omnia, non propinqua clarius, et longinqua languidius, sed pertendens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1), aequaliter possidetur ab omnibus? Lux ista, fratres mei, certe corporea, de coelo fulget; oritur, occidit, circumit, de loco in locum mutatur: tamen procedunt in eam et diriguntur omnium oculi, et omnium oculi pariter eam possident, non eam dividunt; nullus in ea dives limitem fixit, nec prior praeoccupando ut videret, oculos pauperis aut exclusit, aut angustavit. Dicat pauper, Deus meus; dicat dives, Deus meus: minus ille habet, plus hic habet; sed argentum, non Deum. Ut perveniret ad Deum Zacchaeus dives, dedit dimidium patrimonii sui (Luc. XIX, 8); ut perveniret Petrus, retia et navem dimisit (Matth. IV, 20); ut perveniret vidua, duo minuta dedit (Luc. XXI, 2-4); [PL38.316] ut perveniret pauperior, calicem aquae frigidae porrexit (Matth. X, 42); ut perveniret penitus pauper et egenus, solam bonam voluntatem tribuit (Luc. XI, 14). Diversa dederunt, sed ad unum pervenerunt, quia non diversa amaverunt. Sic et vos, homines oves Dei, oves gregis Dei, nolite perturbari temporalibus diversitatibus vestris, quod alii in honore, alii sine honore, alii cum pecunia, alii praeter pecuniam, alii pulchri corpore, alii minus pulchri, alii aetate fessi, alii juvenes, alii pueri, alii viri, alii feminae: Deus omnibus aequaliter adest. Ille apud eum plus habet loci, qui plus attulerit, non argenti, sed fidei. Et vos, inquit, oves meae, et oves gregis mei, homines estis; et ego Deus vester, dicit Dominus Deus. O beatos nos tali possessione et tali possessore! Nam et possidet nos, et possidemus illum: possidet nos, ut colat nos; possidemus illum, ut colamus illum: sed nos colimus tanquam Deum, ille colit tanquam agrum: ille nos colit, ut fructum afferamus; nos eum colimus, ut fructum demus. Totum ad nos recurrit, ille nostri non eget, Dabo tibi, inquit, haereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae (Psal. II, 8). Ecce possessio ipsius sumus. Dominus, inquit, pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5). Ecce possessio nostra est: sed tamen qua distinctione? Vos homines estis, ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus noster.

SERMO XLVIII. De verbis Michaeae prophetae, cap. VI, 6-8, Quid dignum offeram Domino, etc. Deque Psalmo LXXII, Quam bonus Israel Deus. etc. Habitus in basilica Celerinae

CAPUT PRIMUM

1. Praedicator verbi operatur in auribus, Deus in corde. Lectiones divinorum eloquiorum, cum recitarentur, audivimus. Ea nobis est materies loquendi proposita; inde sapere debemus, inde seminare quod sapimus, adjuvante illo, in cujus manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16). Nec frustra alio loco scriptum est, In Domino laudabo sermonem, in Domino laudabo [PL38.317] verbum (Psal. LV, 11). Hoc laudatur in Domino, quod dat Dominus. Quamvis ergo infirmi simus, vasa tamen sumus ejus: capimus quantum possumus, communicamus sine livore quod capimus. Suppleat ille in cordibus vestris, quod nos minus fecerimus: quia et quod operamur in auribus vestris, quid est, nisi ille totum agat in cordibus vestris?

2. Sacrificium Deo nos ipsi. Judicium et justitiam facere. Perversum judicium non est judicium. Lectio prima prophetica quid nobis commendaverit, me commemorante recolite. Quid dignum, inquit, offeram Domino? Quaerebat homo sacrificium quo placaret Deum, vel quo placeret Deo: Curvabo, inquit, genu Deo excelso, placabo eum in millibus taurorum, aut in denis millibus caprarum pinguium, aut offeram Deo fructum ventris mei pro peccato animae meae? Primogenita, inquit, mea offeram Deo meo pro peccato animae meae? Respondetur tibi, o homo. O homo, a quo respondetur, nisi a quo factus est homo? Respondetur ergo tibi, o homo, quaerenti quid offeras Deo, et unde places Deum, vel unde placeas Deo.

CAPUT II

Respondetur tibi quid sit bonum; aut quid aliud Dominus exquirat a te, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, paratusque sis ire cum Domino Deo tuo. Quaerebas quid offerres pro te: offer te. Quid enim Dominus quaerit a te, nisi te? Quia in omni creatura terrena nihil melius fecit te. Quaerit te a te, quia tu perdideras te. Si autem facias quod jussit, invenit in te judicium et justitiam: judicium primo in te ipso, justitiam ad proximum tibi. Quomodo judicium in te ipso? Ut displiceas tibi quod eras, et possis esse quod non eras. Judicium, inquam, de te ipso in te ipso sine acceptione personae tuae, ut non parcas peccatis tuis, nec ideo tibi placeant, quia tu facis: nec te laudes in bonis tuis, et Deum accuses in malis tuis. Hoc enim est perversum judicium; et ideo nec judicium. Ut enim ostenderet Deus perversum judicium non esse judicium, non ait, Quid Dominus quaerit a te, nisi facere rectum judicium; sed, facere, inquit, judicium. Si enim rectum, tunc judicium; si autem perversum, non judicium, sed vitium. Quid ergo faciebas, quando te perdideras, et post tuam perditionem ibas; ibas, et non redibas? Quid faciebas? Scio quid faciebas: in bonis tuis te laudabas, in malis tuis Deum blasphemabas. Hoc est perversum judicium; et ideo, ut dixi, nec judicium. Vis ergo facere rectum judicium, hoc est judicium? Illud quod faciebas, corrige; praepostera, et rectum erit. Quid est, Corrige? Deum lauda in bonis tuis, te accusa in malis tuis. Cum tibi ergo perversus displicueris, teque illo qui creavit adjuvante correxeris, rectus servabis justitiam. Placebit enim tibi Deus, si rectus fueris. Non discrepabis a recto, nisi pravus atque perversus: rectus autem recto convenies, et sine dubio tibi placebit Deus. Quando enim [PL38.318] displicebat, perverstati tuae displicebat.

CAPUT III

3. Non recti corde, qui de malorum felicitate scandalizantur. Audi sanctum Psalmum: Quam bonus Israel Deus rectis corde! Iste qui hoc dicit in Psalmo, displicuerat illi Deus? Absit a me ut arguam, et non potius confitenti credam. Ecce audite mecum, et considerate quid dixerit. Quam bonus Deus, inquit, Israel! Quibus? Rectis corde. Mei autem, inquit, quando non eram rectus corde, mei autem pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod est, commoti sunt pedes; hoc est, effusi sunt gressus mei. Quod est, pene; hoc est, paulo minus. Quid itaque ait, pene, paulo minus commoti sunt pedes mei, effusi sunt gressus mei? Pene, inquit, lapsus sum, pene cecidi. Unde in tantum periculum pervenisti? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Zelavi, inquit, in peccatoribus, intuens pacem peccatorum: hoc est, malos homines videndo felices, titubavi sub Deo, pene cecidi a Deo. Ecce unde illi displicuerat Deus, quare mali habent bona.

4. Quantum propinquant casui. Denique videte verba titubantis, quae apud se dixerit: Ecce ipsi peccatores. In ipso psalmo verba sunt titubantis: Ecce ipsi peccatores in saeculo obtinuerunt divitias. Et dixi: Quomodo scivit Deus? Ipse dicit in Psalmo, ipse loquitur, cui nondum recto Deus displicuerat, quod mali abundarent bonis. Quomodo, inquit, scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Videte adhuc quid adjungat; videte quemadmodum ritubando propinquet casui, et sit vicinus perditioni; videte, inquam, quid adjungat: Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? Perdidi, inquit, totum quod bene vixi. Justificavi cor meum, lavi in innocentibus manus meas, ad hoc ut mali sint felices, et ego tribuler. Et fui, inquit, flagellatus tota die. Gaudent illi, et ego flagellor: gaudent qui blasphemant Deum, flagellor qui colo Deum. Quomodo scivit Deus? Hinc titubavit, hinc pene cecidit, hinc putavit ad Deum res humanas non pertinere.

CAPUT IV

5. Gubernatio rerum ad Deum pertinet. Cum ergo hoc putaret, non recto, sed perverso corde, et quasi verisimili ratione duceretur propter istam inconvenientiam credere ad Deum gubernationem rerum humanarum non pertinere; placuerat illi sic praedicare, hoc asserere, hoc docere: revocatus est sanctorum auctoritate et praedicatione. Videte enim verba ejus: Si dicebam, inquit; Si dicebam, narrabo sic, praedicabo sic, docebo sic, dicam hominibus ad Deum curam rerum humanarum non pertinere. Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Quomodo ergo narrabo sic? Non sic narravit Moyses, non sic narravit Abraham, Isaac et Jacob; non sic narravit Jeremias, non sic Isaias, non sic caeteri Prophetae. Isti autem omnes filii tui. Ego ergo si narrabo sic, generationem filiorum tuorum reprobabo.

[PL38.319] 6. Hoc Psalmista suscepit cognoscere. Quid ergo faciam? Suscepi cognoscere. Suscepi, inquit, cognoscere: sed magnum est hoc cognoscere, difficile est cognoscere. Hoc, inquit, posteaquam dixit, Suscepi cognoscere; hoc labor est ante me: quomodo cognoscam et justum Deum esse, et res humanas nosse, et perversis bene esse, rectis aliquando male esse. Quomodo sit justum, suscepi cognoscere, et labor est ante me.

CAPUT V

7. Quomodo vel quamdiu Deus sinat et bene esse malis et male esse bonis. Quousque labor? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Intra ergo in sanctuarium Dei, anima fidelis; intra in sanctuarium Dei, anima pia, cui non displicet Deus in malis tuis, et in bonis malorum cui non displicet Deus. Et si nescis qua ratione fiat, crede non injuste fieri quod sinit aut facit Deus. Humana ratione ducebaris, divina auctoritate revocare, et crede aliquid ibi esse quod te latet. Nam Deum perversum et iniquum esse non posse, fide certissima credendum est. Sic intrans fide in sanctuarium Dei, intrans credendo, discis intelligendo. Sic enim ait: Donec introeam in sanctuarium Dei, quo intrat fides: et post fidem quid? Et intelligam in novissima. Venient novissima, quando nulli bono erit male, nulli malo erit bene. Venient, inquam, novissima, quando discernentur pii ab impiis, justi ab injustis, laudatores Dei a blasphematoribus Dei: venient quando discernentur, ut nulli, sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene. Quare ergo modo non sic? Forte et modo sic: sed quod nunc est in occulto, post erit in manifesto.

8. Malis non revera bene est, nec bonis male. Malum est, malum pati. Bona quibus facias bene, et quae faciunt bonum. Ingredere mecum, si potes, in sanctuarium Dei; forte ibi, si possum, docebo te: imo disce mecum ab eo qui docet me, etiam nunc malis non esse bene, et melius esse bonis quam malis; quamvis nondum venerit bonorum plena felicitas, nondumque venerit malorum poena novissima.

CAPUT VI

Forte intelliges mecum, non esse bene malis. Rogo enim te, et quaero abs te, tibi quare male est. Responsurus es, Egestas angit, premit difficultas; dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. Tibi ideo male est, quia pateris mala; et bene est illi, qui est ipsum malum? Multum interest inter malum esse, et malum pati. Tu quod pateris non es: malum enim pateris, sed tu malus non es. Malum, inquam, pateris, sed tu malus non es: ille autem malum non patitur, et malus est. Noli ergo falli, noli falli: non potest fieri ut tibi male sit, qui pateris malum; et illi bene sit, qui est malus. Cum enim est malus, putas quia non patitur malum, cum patitur se ipsum? Tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo; et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corde suo? Tibi male est, quia malam habes villam; et bene est illi, qui malam habet animam? Esto bonus, qui habes bona. Bonae sunt divitiae, bonum est aurum, bonum [PL38.320] est argentum, bonae familiae, bonae possessiones: omnia ista bona sunt, sed unde facias bene, non quae te faciant bonum. Habeto bona, quae te faciant bonum. Quae sunt, inquis, ista? Fac judicium, fac justitiam. Bona sunt quae habes: fac judicium, fac justitiam; esto et tu bonus inter bona tua. Erubesce bonis tuis: esto bonus mansurus inter bona peritura. Erubesce bonis tuis: noli esse malus in eis, ne pereas cum eis. Caetera quomodo se habeant, fratres mei, quomodo sit servanda justitia, et quomodo diligenda misericordia, et quomodo debeat quisque paratus esse ire cum Domino Deo suo, alio tempore, donante Domino, disputabimus vobis. Tenete me debitorem, ne diu habeatis fatigatorem, sed pro viribus meis adjutorem.

SERMO XLIX. In eumdem Michaeae locum, de justitia quae facienda jussa est: et in Matthaei caput XX, de conductis in viuea. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, in die dominico

CAPUT PRIMUM

NUM. 1. Superioris sermonis mentio. Lectiones sanctas plures, cum recitarentur, audivimus, et de his nos oportet dicere, quod Dominus fuerit donare dignatus. Sed lectionum omnis auditor quod recentius lectum est magis meminit, et ut inde aliquid a tractatore verbi dicatur exspectat. Cum ergo ultimum sit sanctum Evangelium recitatum, non dubito exspectare Charitatem vestram, ut de ista vinea, et de conductis, et de mercede denarii aliquid audiatis. Sed ego memini superiore Dominico quid promiserim. Cum enim de sancto Propheta quod lectum fuerat aliquid exponere voluissem; lectum autem fuerat, quaerenti homini quibus sacrificiis placaret Deum, renuntiatum esse, nihil ab illo Deum quaerere, nisi facere judicium et justitiam, et diligere misericordiam, paratumque esse ire cum Domino Deo suo: tractavi, quantum potui, de judicio; tantumque sermo productus est, ut non remaneret temporis spatium, quo possem de caeteris disputare. Unde me promisi hodierno die de justitia esse dicturum. Sed qui exspectabatis, ut de Evangelio loquerer, nolite vos putare fraudatos. Opus enim in illa vinea, ipsa est justitia.

CAPUT II

2. Conducti in vinea. Opus indictum, justitia. Credere, est opus Dei, et eadem ipsa justitia, Fides a facto et dicto. Putate ergo vos esse conductos. Qui pueri venerunt, prima hora se adductos putent; qui adolescentuli, tertia; qui juvenes, sexta; qui graviores, nona; qui decrepiti, undecima. De tempore nolite causari. Opus quod faciatis audite, mercedem securi exspectate. Et si attenditis Dominus vester qualis est, nolite invidere, si merces aequalis est. Quod est opus, nostis: sed tamen commemorabo. Audite quod nostis, et facite quod audistis. Diximus, opus Dei esse justitiam. Interrogatus autem Dominus Jesus quod esset opus Dei, respondit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI, 29). [PL38.321] Poterat dicere, Justitia est opus Dei. Numquid ergo nos praesumere aliquid conducti contra patremfamilias ausi sumus? Si justitia est opus Dei, sicut ego dixi; quomodo erit opus Dei quod Dominus dixit, ut credatur in eum, nisi ipsa sit justitia credere in eum? Sed ecce, inquis, a Domino audivimus, Hoc est opus Dei, ut credamus in eum; a te audivimus quod opus Dei sit justitia: proba nobis credere in Christum, hanc esse justitiam. Videtur mihi, quoniam jam respondeo quaerenti, et justa flagitanti, videtur tibi credere in Christum non esse justitiam? Quid est ergo? Impone huic operi nomen. Procul dubio si bene consideras quod audisti, responsurus es mihi: Ista fides vocatur; credere in Christum, fides vocatur. Accipio quod dicis, credere in Christum, fides vocatur. Audi et tu alium Scripturae locum, Justus ex fide vivit (Habacuc II, 4; Rom. I, 17). Facite justitiam, credite: Justus ex fide vivit. Difficile est ut male vivat, qui bene credit. Credite ex toto corde, credite non claudicantes, non haesitantes, non contra ipsam fidem humanis suspicionibus argumentantes. Fides appellata est ab eo quia fit quod dicitur. Duae syllabae sonant, cum dicitur fides: prima syllaba est a facto, secunda a dicto. Interrogo ergo te utrum credas. Dicis, Credo. Fac quod dicis, et fides est. Ego enim respondentis vocem audire possum, cor credentis videre non possum. Sed numquid ego ad vineam conduxi, qui cor videre non possum? Nec ego conduco, nec ego opus indico, nec ego denarium mercedem praeparo. Cooperarius vester sum; pro viribus quas ille donare dignatur, in vinea laboro: quo autem animo laborem, qui me conduxit videt. Mihi enim, ait Apostolus, minimum est, ut a vobis judicer (I Cor. IV, 3). Et vos vocem meam potestis audire, non potestis cor meum videre. Omnes cor nostrum Deo videndum proponamus, et opus ex animo faciamus. Conducentem non offendamus, ut libera fronte mercedem accipiamus.

CAPUT III

3. Nunc tenebrae, postea lux. Dies sunt fideles. Et nos, charissimi, videbimus invicem corda nostra, sed postea: nunc autem adhuc tenebras mortalitatis hujus circumferimus, et ad lucernam Scripturae ambulamus; sicut dicit apostolus Petrus, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Proinde, charissimi, propter ipsam fidem qua credimus in Deum, in comparatione infidelium dies sumus. In infidelitate nox cum ipsis fuimus, modo lux, dicente Apostolo, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Tenebrae in vobis, lux in Domino. Item in alio loco: Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum (I Thess. V, 5). Sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 13). Dies ergo in comparatione infidelium. In comparatione vero illius diei, quando resurgent mortui, et corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate (I Cor. XV, 53), adhuc nox sumus. Nobis tanquam [PL38.322] jam in die, dicit apostolus Joannes, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus. Et tamen quia adhuc nox est, quid sequitur? Et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Sed ista merces est, non opus. Videbimus eum sicuti est, ipsa merces est. Tunc erit dies, quo clarior esse non possit. Nunc ergo in isto jam die honeste ambulemus: in ista adhuc nocte non de invicem judicemus. Videte enim et ipsum apostolum Paulum, qui dixit, Sicut in die honeste ambulemus, non resultare, neque dissonare a coapostolo suo Petro, qui dicit, Cui benefacitis intendentes, sermoni scilicet divino, tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.

CAPUT IV

4. Amicus et inimicus nunc vix dignoscitur. Videte hoc ipsum dicentem apostolum Paulum: Itaque nolite ante tempus quidquam judicare. Et quando erit tempus? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Quid est, ante tempus, nisi antequam corda invicem videatis? Intendite si hoc est quod dixi: omnia verba ipsius sententiae paulisper attendite. Nolite ante tempus quidquam judicare. Et quando erit tempus? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo. Quomodo te reprehendent tenebrae, quando a luce laudaberis? Tunc patebunt corda, modo latent. Suspectus est nescio quis quasi inimicus, et forte est amicus: videtur alter quasi amicus, et est forsitan occultus inimicus. O tenebrae! Saevit, et amat; blanditur, et odit. Si ex vocibus judico, tranquillum vitans scopulum incurro; fugio amicum, haereo inimico. Hoc fecit cor latens. Ibi credendum est, ibi intus, ubi latet, ubi occultum est. Ad hoc excolendum conductus es. Ibi credendo cooperare, ubi non te videt cooperarius tuus, sed videt te Dominus tuus. Justus ex fide vivit. Hoc age.

CAPUT V

5. Scriptura sancta speculum. Jam de judicio priore Dominico disputavi (Supra, Serm. 48), ut judicares te ipsum; et cum te invenires perversum, non tibi blandireris, sed corrigeres te, et fieres rectus, et tibi placeret Deus rectus. Nam rectus Deus perverso non placet. Vis ut tibi placeat rectus Deus? Esto rectus. Judica te ipsum, noli tibi placere. Quod tibi in te merito displicet, castiga, emenda, corrige. Scriptura sancta sit tibi tanquam speculum. Speculum hoc habet splendorem non mendacem, splendorem non adulantem, nullius personam amantem. Formosus es, formosum te ibi vides: foedus es, foedum te ibi vides. Sed cum foedus accesseris, et foedum te ibi videris, noli accusare speculum: ad te redi, non te fallit speculum, tu te noli fallere. Judica de te, contristare de tua foeditate; ut cum abieris et discesseris tristis, foedus, correctus possis redire formosus. Cum ergo judicaveris te ipsum sine adulatione, judica et proximum cum dilectione. Est enim quod [PL38.323] judices, quod vides. Fieri enim potest ut aliquid mali videas, unde sordescas. Fieri potest ut malum suum ipse proximus tuus tibi confiteatur, et prodat amico quod texerat inimico. Quod videris, judica: quod non vides, Deo dimitte. Quando autem judicas, dilige hominem, oderis vitium. Noli propter hominem diligere vitium, nec propter vitium odisse hominem. Homo proximus tuus est: vitium inimicum proximo tuo. Tunc amas amicum, si oderis quod nocet amico. Si credis, facis; quia justus ex fide vivit.

CAPUT VI

6. In discordia duorum quomodo se gerere debet amicus amborum. Quod abundat in rebus humanis, hoc dico. Aliquando amico tuo charissimo inimicus est aliquis, qui erat amicus amborum. Incipiunt esse de tribus amicis duo inter se inimici, quid faciat medius qui remansit? Vult, exigit, flagitat a te ut oderis cum illo quem odisse coepit, et haec verba tibi dicit: Non es amicus meus, quia es amicus inimici mei. Quae vox hujus est ad te, ipsa est et illius ad te. Tres enim eratis. Tres eratis, duo coeperunt esse discordes, remansisti tu. Si huic te junxeris, illum habebis inimicum: si illi, istum: si ambobus, ambo murmurabunt. Ecce tentatio: ecce spinae in vinea quo conducti sumus. Exspectas forte a me audire quid facias. Permane amicus amborum. Qui discordant inter se, concordent per te. Mala si quae audis ab altero de altero, noli prodere alteri: ne forte sint postea amici qui modo sunt inimici, et proditores suos prodant sibi. Sed hoc propter homines dixi, non propter oculos ejus qui nos conduxit. Ecce nemo te prodit: Deus qui videt, ipse te judicat. Audisti ab irato verbum, a dolente, a succensente; moriatur in te. Quare proditur, quare profertur? Non enim si in te fuerit, disrumpet te. Dic sane amico tuo, qui vult te facere inimicum amici tui: alloquere, et tanquam aegrotantem animum medicinae lenitate pertracta. Dic illi: Quare vis ut sim inimicus illius? Respondet: Quia inimicus meus est. Vis ergo ut sim inimicus inimici tui? Inimicus esse debeo vitii tui. Iste cui me vis facere inimicum, homo est: est alius inimicus tuus, cui debeo esse inimicus, si amicus tuus sum. Respondebit: Quis est alius inimicus meus? Vitium tuum. Respondebit: Quod vitium meum? Odium quo odisti amicum tuum. Esto ergo similis medico. Medicus non amat aegrotantem, si non odit aegritudinem. Ut liberet aegrotum, persequitur febrem. Nolite amare vitia amicorum vestrorum, si amatis amicos vestros.

CAPUT VII

7. Justitia. Ira, festuca; odium, trabes. Homicida, qui fratrem odit. Sed qui dico, putasne facio ipse quod dico? Fratres mei, facio, si in me prius facio. In me autem facio, si a Domino accipio, facio. Odi vitia mea, cor sanandum offero medico meo. Persequor ea, quantum possum, gemo de illis, confiteor quia sunt in me, et ecce ego accuso me. O qui me reprehendebas, corrige te. Haec est justitia, ne dicatur nobis: Stipulam in oculo fratris tui [PL38.324] vides, et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 3-5). Ira festuca est; odium, trabes est. Sed nutris festucam, et fit trabes: ira inveterata fit odium, festuca nutrita fit trabes. Ut ergo festuca non fiat trabes, non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Vides, sentis te odio liventem, reprehendis irascentem? Tolle odium, et recte reprehendis. Ira est in oculo ejus, in tuo trabes. Nam si odisti tu, quomodo vides quod detrahas? Trabes est in oculo tuo. Quare trabes est in oculo tuo? Quia festucam ibi natam contempsisti. Cum illa dormisti, cum illa surrexisti: eam in te ipso excoluisti, falsis suspicionibus irrigasti, verba adulantium et ad te mala verba de amico deferentium credendo, nutristi. Festucam non avulsisti diligentia tua, trabem fecisti. Tolle trabem de oculo tuo, noli odisse fratrem tuum. Expavescis, an non expavescis? Dico tibi, Noli odisse, securus es: et respondes mihi, et dicis mihi, Quid est odisse? Et quid mali est, quia odit homo inimicum suum? Odisti fratrem tuum: sed si odium contemnis, audi quod non attendis: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III, 15). Qui odit, homicida est. Numquid modo potes dicere, Quid ad me, ut homicida sim? Qui odit, homicida est. Non venenum parasti, non ad percutiendum inimicum cum gladio processisti; non ministrum sceleris praeparasti, non locum, non tempus; postremo ipsum scelus non fecisti: tantum odisti, et prius te quam illum occidisti. Discite ergo justitiam, ut non oderitis nisi vitia, homines ametis. Hoc si tenueritis, et hanc justitiam feceritis, ut homines etiam vitiosos sanari malitis potius quam damnari, bonum opus in vinea fecistis. Sed exercete vos in hoc, fratres mei.

CAPUT VIII

8. Debitorum dimissio. Ecce post sermonem fit missa cathecumenis: manebunt fideles, venietur ad locum orationis. Scitis quo accessuri sumus, quid prius Deo dicturi sumus? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Agite ut dimittatis, agite. Venietis enim ad verba ista orationis: quomodo ea dicitis? quomodo non dicitis? Postremo interrogo: Dicitis, an non dicitis? Odisti, et dicis? Respondebis mihi, Ego non dico. Oras, et non dicis? odisti, et dicis? oras, et non dicis? Cito respondeo. Ergo si dicis, mentiris: si non dicis, nihil mereris. Observa te, attende te: modo es oraturus, dimitte ex toto corde. Litigare vis cum inimico tuo, prius litiga cum corde tuo. Litiga, inquam, litiga cum corde tuo. Dic cordi tuo, Noli odisse. Illud autem cor tuum, animus tuus odit adhuc: dic animo, Noli odisse. Quomodo orabo, quomodo dicam, Dimitte nobis debita nostra? Possum quidem hoc dicere, sed quod sequitur quomodo dicam? Sicut et nos. Quid? Sicut et nos dimittimus. Ubi est fides? Fac quod dicis, Sicut et nos.

9. Exemplum Christi. Sed non vult dimittere [PL38.325] anima tua, et contristatur, quia dicis ei, Noli odisse. Responde illi, Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Quare tristis es? Noli odisse, ne perdas me. Quare conturbas me? Spera in Deum (Psal. XLI, 6). Langues, anhelas, aegritudine sauciaris; non potes tibi tollere odium. Spera in Deum, medicus est; pro te pependit in ligno, et nondum est vindicatus. Quid vis vindicari? Ideo enim odisti, ut vindiceris. Vide pendentem Dominum tuum, vide pendentem, et tibi de ligno tanquam de tribunali praecipientem. Vide pendentem, et tibi languenti de suo sanguine medicamentum facientem. Vide pendentem, si vindicari vis. Vindicari vis; vide pendentem, audi precantem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).

CAPUT IX

10. Stephani charitas erga lapidatores suos. Saevit et diligit. Sed potuit hoc facere, dicis mihi: ego non possum. Ego enim homo sum, ille Deus: homo ego, homo ille Deus homo. Deus ergo utquid homo, si non corrigitur homo? Sed ecce tibi loquor: o homo, multum est ad te imitari Dominum tuum, attende Stephanum conservum tuum. Certe Stephanus sanctus, homo erat, an Deus? Homo erat. Plane homo erat: hoc erat quod tu. Sed quod fecit, nonnisi donante illo, quem rogas et tu. Vide tamen quid fecerit. Loquebatur Judaeis, saeviebat et diligebat. Utrumque ostendere debeo, quia dixi, Saeviebat; dixi, Et diligebat: utrumque debeo demonstrare, et saevientem, et diligentem. Audi saevientem: Dura cervice. Verba sunt sancti Stephani, quando Judaeos alloquebatur: Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti saevientem: alterum debeo, audi et diligentem. Irati illi facti, et gravius inardescentes, et mala pro bonis reddentes, ad lapides cucurrerunt, Dei famulum lapidare coeperunt. Hic proba, sancte Stephane, dilectionem tuam; hic, hic te videamus, hic spectemus, hic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Audivimus saevientem adversus tacentes, videamus si diligis saevientes: saeviebas adversus tacentes, videamus si diligis lapidantes. Si enim odisti, et odisse potuisti, nunc est tempus quando lapidaris, tunc maxime odisse debes. Videamus si reddis duritiam cordis lapidibus duris, lapidibus qui te lapidant. Lapides enim mittunt lapides, dura duri. Qui in lapide Legem acceperunt, lapides mittunt.

CAPUT X

11. Genu fixo orat pro inimicis. Videamus, charissimi, videamus, spectemus magnum spectaculum: spectemus et dici crastino proponendum. Videamus. Ecce Stephanus lapidatur, sit constitutus quasi ante oculos nostros. Eia membrum Christi, eia athleta Christi, inspice illum qui pro te pependit in ligno. Crucifigebatur ille, tu lapidaris. Ille dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tu quid dicis, audiam. Videam te, ne forte possim imitari vel te. Primo beatus Stephanus stans oravit [PL38.326] pro se, et ait: Domine Jesu, accipe spiritum meum. Deinde positis genibus pro lapidatoribus orans: Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum. Hoc dicto obdormivit (Act. VII, 51-59). O felix somnus, et requies vera! Ecce quid est requiescere, pro inimicis orare. Sed paululum, quaeso te, sancte Stephane, expone mihi hoc, nescio quid, quare pro te stans orasti, et pro inimicis genu fixisti? Respondet fortasse quod intelligimus: Pro me stans oravi, quia pro me qui recte Deo servivi oravi, orando et impetrando non laboravi. Qui pro justo orat, non laborat: ideo stans pro se oravit. Ventum est ut oraret pro Judaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis, attendit nimiam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari posset, et genu fixit. Fige genu in hac vinea, o fortis operarie: fige, inquam, genu in opere hujus vineae, fortissime operarie. Magnum opus tuum, egregium et laudandum multum. Multum altum fodisti, qui odium inimicorum de corde exuisti. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO L. De eo quod scriptum est in Aggaeo propheta, cap. II, V\. 9, Meum est aurum, et meum est argentum. Contra Manichaeos

CAPUT PRIMUM

1. Manichaeorum in veteres scripturas calumnia. De Aggaeo propheta Manichaei calumniantur, invidiose accusantes quod dixerit ex persona Dei loquentis, Meum est aurum, et meum est argentum: et quia Evangelium veteri Legi student pugnaciter comparare, ut sibi utraeque Scripturae velut adversariae contrariaeque videantur, ita proponunt quaestionem: In Aggaeo, inquiunt, propheta scriptum est, Meum est aurum, et meum est argentum; in Evangelio autem, Salvator noster mammona hujusmodi iniquitatis speciem appellavit (Luc. XVI, 9). De cujus usu beatus Apostolus ad Timotheum scribens: Radix autem omnium malorum, inquit, est avaritia: quam quidam appetentes, aversi sunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10). Haec ipsorum est propositio quaestionis; vel potius veterum Scripturarum, per quas Evangelium praenuntiatum est, ex ipso Evangelio quod per eas praenuntiatum est, accusatio. Nam si quaestionem proponerent, forsitan quaererent: si autem quaererent, forsitan invenirent.

2. Aurum et argentum res est non hominis sed Dei. Cur non autem miseri intelligunt, quod apud Aggaeum loquens Dominus, propterea dixerit, Meum est aurum, et meum est argentum, ut et ille qui non vult cum indigentibus communicare quod habet, cum audit praecepta faciendae misericordiae, intelligat Deum non de re illius cui jubet, sed de re sua jubere donari; et ille qui aliquid porrigit pauperi, non se arbitretur de suo facere, ne forte non tam confirmetur misericordiae nomine, quam infletur superbiae vanitate? [PL38.327] Meum est, inquit, aurum, et meum est argentum, non vestrum, o divites terrae. Quid ergo dubitatis pauperi dare de meo, aut quid extollimini cum datis de meo?

CAPUT II

3. Quia id Deus non modo condidit, sed pro nutu administrat aliis ad subsidium et probationem, aliis ad supplicium. Et vis videre, quam justi judicis res est aurum et argentum? Avarus inde torquetur, unde misericors adjuvatur. Rem suam divina distribuente justitia, et recte facta inde manifestantur, et peccata inde puniuntur. Namque aurum et argentum atque omnis terrena possessio et exercitatio humanitatis est, et supplicium cupiditatis. Cum talia Deus bonis hominibus tribuit, ostendit in eis quanta contemnat animus, cujus divitiae sunt ipse qui tribuit. Non enim potest quisque apparere contemptor, nisi ejus rei cujus possessor effectus est. Nam et qui non habent, possunt ista contemnere: sed utrum fingant, an vere contemnant, Deus videt qui cordis inspector est; hominibus autem, ut imitari possint, cogitatio contemnentis nonnisi in manibus erogantis inspicitur. Cum autem malis hominibus Deus ista concedit, ostendit in eis quomodo et in ipsis bonis quae Deus largitur, crucietur animus, cui viluit qui tanta largitur. Bonis enim subministrat occasiones beneficiorum: malos torquet timore damnorum. Et ideo si amittant utrique aurum et argentum, isti coelestes divitias laeto corde retinebunt; illis autem et bonis temporalibus inanis domus, et bonis aeternis inanior conscientia remanebit.

4. Aurum ejus proprie est, qui illo bene utitur, adeoque verius est Dei. Illius est ergo aurum et argentum, qui novit uti auro et argento. Nam etiam inter ipsos homines, tunc quisque habere aliquid dicendus est, quando bene utitur. Nam quod juste non tractat, jure non tenet. Quod autem jure non tenet, si suum esse dixerit, non erit vox justi possessoris, sed impudentis incubatoris improbitas.

CAPUT III

Quapropter si homo non importune dicit aliquid suum, non quod iniqua et stulta cupiditate occupaverit, sed quod prudentissima potestate et justissima moderatione tractaverit; quanto magis Deus vere ac proprie suum esse dicit aurum et argentum, quod et largissima bonitate condidit, et justissimo administrat imperio; ut sine ipsius nutu atque dominatu, nec mali ad avaritiae supplicium, nec boni ad usum misericordiae possint habere aurum et argentum? Quod tamen et instituere ut sit, et ut alteri adsit, alteri desit, distribuere atque ordinare, non possunt.

5. Aurum bonis et malis cur datur. Si autem solis malis in potestatem daretur aurum et argentum, recte putaretur malum; si solis bonis, recte putaretur magnum aliquod bonum. Rursus si solis malis deesset, videretur magna poena paupertas: si autem solis bonis deesset, videretur summa beatitudo paupertas. Nunc vero si scire vis aurum posse bene haberi, habent [PL38.328] et boni: si scire vis non eos per aurum bonos esse, habent et mali. Item si scire vis quam non sit miseria paupertas, sunt quidam pauperes beati: si scire vis quam non sit beatitudo paupertas, sunt quidam pauperes miseri. Ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator Deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, quamvis non summum et magnum bonum, et pro gradu sui ordinis laudabilem Conditorem universitatis ostendat; copia vero ejus non extollat bonos, nec elidat inopia; malos autem et cum offertur excaecet, et cum aufertur excruciet.

CAPUT IV

6. Aurum non recte vituperari posse. Mammona iniquitatis. Divitiae aliae verae, aliae falsae. Res ergo condita et ad Conditoris laudem, et ad bonorum probationem, malorumque supplicium, recte vituperari nullo modo potest: et eam verissime Deus dicit suam, quam non solum condidit affluentissima bonitate, sed etiam providentissima moderatione dispensat. Cum autem hoc genus rerum Dominus in Evangelio mammona iniquitatis appellat, significat esse alterum mammona, id est, alias divitias, quas nisi justi et boni possidere non possunt, ut ideo mammona iniquitatis vocetur, quia iniquitas eas vocat divitias. Justitia vero novit esse alias divitias, quibus homo adornatur interior: sicut beatus Petrus dicit, Qui est ante Deum dives (I Petr. III, 4). Illae justae dicuntur divitiae, quia bonis meritis justisque tribuuntur. Illae verae dicuntur divitiae, quia quisquis eas habuerit non egebit. Istae vero injustae divitiae, non quia injustum est aurum et argentum; sed quia injustum est eas putare divitias, quae non auferunt egestatem. Tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis eas diligens majores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae, quibus crescentibus crescit inopia: quae amatoribus suis quanto fuerint ampliores, non afferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? Divitem tu putas, qui minus egeret, si minus haberet? Nam videmus quosdam, cum haberent parvam pecuniam, parvis lucris fuisse laetatos: sed posteaquam coepit eis abundare, verum quidem corpus auri et argenti, sed tamen falsae divitiae, cum parva obtuleris, jam recusant. Credis eos jam esse satiatos: sed falsum est. Nam major pecunia fauces avaritiae non claudit, sed extendit; non irrigat, sed accendit. Poculum respuunt, quia fluvium sitiunt. Utrum ergo ditior, an egentior dicendus est, qui cum ideo voluit habere aliquid ne indigeret, ideo plus habet ne minus indigeat?

CAPUT V

7. Divitiarum pius usus. Dementia est [PL38.329] crimen male utentium in res ipsas transferre. Sed non est haec auri culpa et argenti. Fac enim misericordem aliquem invenisse thesaurum: nonne operante misericordia praebetur hospitalitas peregrinis, aluntur famelici, nudi vestiuntur, inopes adjuvantur, captivi redimuntur, construuntur ecclesiae, reficiuntur lassi, pacantur litigiosi, reparantur naufragi, curantur aegroti, corporales opes dispertiuntur in terra, spirituales reconduntur in coelo? Quis haec facit? Misericors et bonus. Unde facit? De auro et argento. Cui serviens haec facit? Ei qui dixit, Meum est aurum, et meum est argentum. Videtis jam, ut arbitror, fratres, quam magno errore magnaque dementia in res ipsas quibus homines male utuntur, crimen male utentium transferatur. Nam si propterea vituperatur aurum et argentum, quia homines avaritia depravati, neglectis praeceptis omnipotentissimi Creatoris, in ea quae condidit detestabili cupiditate rapiuntur; vituperetur etiam omnis Dei creatura, quia, sicut Apostolus dicit, perversi quidam homines coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. 1, 25). Vituperetur etiam iste sol: quem certe iidem Manichaei, quoniam non intelligunt esse creaturam, tanquam ipsum Creatorem, vel tanquam ejus aliquam partem colere atque adorare non desinunt. Cur ergo ipsum non vituperant, cum plerumque homines de usu solis et luminis in aedificiis suis lites injustissimas concitant; et ut fenestris suis radii liberiores aliquanto largius infundantur, domos alienas dejicere saepe moliuntur; et eos qui contradixerint, etiamsi jure certissimo contradicant, inimicitiis acerbissimis insectantur? Si quem igitur infirmorum potentior aliquis injuste ac nefarie propter usum solis oppresserit, diripuerit, in exsilium etiam mortemve compulerit, solis est crimen, quo ille abundantius uti desiderat, an potius male utentis iniquitas, qui dum cupit corporis oculis temporale lumen largius acquirere, cubiculum cordis luci non aperit aequitatis?

CAPUT VI

8. Aurum a Manichaeis injuria accusari. Auri cupiditas damnatur, rectus usus a Domino commendatur. Ex quo isti, si possunt, intelligant, aut aurum et argentum se accusare non oportere, quamvis de auro et argento saepe homines cupidissimi dimicent; aut accusationes suas de terra in coelum, et de metallis fulgentibus in sidera, atque in ipsum solem se debere transferre; quando iniqui homines inexpiabili saepe discordia de possidenda solis luce confligunt. Simul etiam discant quid intersit inter hanc lucem visibilem, lucemque justitiae. Siquidem fieri potest ut quanto majori aviditate frui quisque hac luce voluerit, tanto majori caecitate a justitiae luce deficiat. Nulla enim creatura homo justificari potest: sed ut creaturis omnibus juste uti possit, a Creatore justificandus est. Itaque ipse Dominus, quamvis avaritiam sicut justus judex ubique condemnet; usum tamen copiarum terrenarum tanquam verus magister ostendit, in eo ipso loco, quem isti tanquam contrarium Prophetae objicere voluerunt. [PL38.330] Ait enim, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: hoc est dicere, Quae mammona iniquitatis est, vestra mammona esse non debet. Tunc enim juste poteritis uti rerum copia terrenarum, et amicos inde facere, qui vos recipiant in tabernacula aeterna, si mammona vobis ista non fuerit, id est, si non ex ea vos divites fieri putaveritis. Quoniam divitiae vestrae, quae sunt verae divitiae, quae ab omni vos indigentia liberabunt, non sunt terrenis facultatibus comparandae. Sed ut illis frui merito possitis, prius istis bene utendum est, quae non sunt divitiae verae, nec vestrae: quia injuste dicuntur divitiae; non enim auferunt egestatem, et eas divitias iniqui putant. Istis enim se ab indigentia liberari arbitrantur: vos autem alias, id est veras et vestras debetis desiderare divitias. Sed si in injusto mammona fideles non fuistis, verum quis dabit vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis (Luc. XVI, 9-12)?

9. Manichaei Prophetarum calumniatores. Quanquam Manichaeos proprio more propheticis dictis calumniari manifestum sit. Quisquis enim ejusdem Scripturae circumstantiam vel mediocriter inspexerit, inveniet non de hoc argento vel auro, quo avaritia imprudenter insanit, dixisse Prophetam; sed de illo potius, cujus etiam Apostolus meminit, dicens, Si quis autem aedificat supra fundamentum, aurum et argentum, lapides pretiosos (I Cor. III, 12). Quo auro et argento dives est ille thesaurus, quem in agro ipse Dominus inventum, et a quodam mirabiliter laudabiliterque avaro venditis omnibus suis emptum esse testatur (Matth. XIII, 44). Nam ipsum Dominum praenuntians, et novi saeculi, hoc est, Ecclesiae tempora figurate, ut solet, designans Propheta, sic dicit: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est aurum, et meum est argentum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum (Aggaei II, 710).

CAPUT VII

10. Aggaei locus vindicatur. Si vellent isti non esse canes et porci, quibus sanctum dare et margaritas projicere prohibemur; sed petentes accipere, et quaerentes invenire, et pulsantes aperiri sibi desiderarent (Matth. VII, 6-8); quam possent fortasse etiam sine ullo interprete, duce ipso sancto Spiritu sentire quae dicta sunt, ad novi populi, hoc est, ad christiani populi, cujus sacerdos magnus est Jesus Filius Dei; sine ulla caligine pertinere: certe vel eo loco ubi dictum est, Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes; et veniet Desideratus cunctis gentibus. De novissimo enim Domini, id est, secundo adventu, quo in claritate venturus est, versus iste prolatus est, cum ait Propheta, Et veniet Desideratus cunctis gentibus. Quando enim primo in carne mortali [PL38.331] per Mariam virginem venit, nondum desiderabatur a cunctis gentibus; quia nondum crediderant. Disseminato autem Evangelio per omnes gentes, in omnibus gentibus desiderium ejus accenditur. Per omnes enim gentes et sunt, et erunt electi ejus, qui toto corde in oratione dicant, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Sed primus adventus misericordiam praeseminavit judicio: in quo judicio secundi adventus claritas eminebit. Prius ergo oportebat moveri coelum, cum eum Angelus concepturae Virgini nuntiavit, cum Magos ad eum adorandum stella perduxit, cum rursus Angeli natum pastoribus indicarunt: moveri terram, cum ejus miraculis turbaretur: moveri mare, cum iste mundus persecutionibus fremeret: moveri aridam, cum in eum credentes esurirent sitirentque justitiam: moveri denique omnes gentes, cum Evangelium ejus usquequaque discurreret. Tunc deinde veniret Desideratus omnibus gentibus, sicut Propheta pronuntiante, venturus est. Et implebitur domus ista gloria, id est, Ecclesia.

CAPUT VIII

11. Aurum et argentum allegorice. Consequenter itaque subjecit, Meum est aurum, et meum est argentum. Omnis enim sapientia quae nomine auri figurate significatur, et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7): omne ergo tale argentum et aurum non est hominum, sed Domini; ut quoniam implebitur domus gloria, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Quia enim sacerdos ille magnus, domus hujus inhabitator, Dominus noster Jesus Christus, propter reditum hominis, qui per superbiam de paradiso exierat, se ipsum exemplum humilitatis praebere dignatus est; quod testatur in Evangelio clamans, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29): ne quis forte in domo ejus, id est, in Ecclesia, si quid sapienter potuerit vel sentire vel dicere, quasi sua propria videri volens extollatur; videte quanta medicina ei dicitur a Domino Deo, Meum est aurum, et meum est argentum. Sic enim fiet quod sequitur, ut magna sit gloria domus istius novissimae plus quam primae. Prima enim domus, id est, cives terrenae Jerusalem, sicut Apostolus dicit, ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Videte si non isti dum suum esse dicunt aurum et argentum, non potuerunt ad aeternam gloriam domus novissimae pervenire. Tamen cum dicit Propheta, Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, nec ipsam primam sine aliqua gloria fuisse demonstrat. Nam de illa loquebatur etiam Apostolus, cum diceret: Si enim quod evacuatur, per gloriam est; multo magis quod manet, in gloria erit (II Cor. III, 11).

CAPUT IX

12. Pax promissa post resurrectionem. Versus autem ultimus, quo iste Prophetae sermo concluditur, Et in loco isto, inquit, dabo pacem, [PL38.332] dicit Dominus exercituum. Quid est, in loco isto, nisi terrenum forte aliquid tanquam digito ostendit? Quid enim potest contineri loco, nisi corpus? Non absurde ergo ultimam resurrectionem corporis intelligimus, qua beatitudo perfectissima terminatur, quando jam non concupiscit caro adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem. Hoc enim corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53). Non erit alia lex in membris repugnans legi mentis: quia in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.

13. Auri contemptus in propheticis litteris commendatus. Nam de contemptu terreni auri et argenti quae Prophetae dicant, quis adversus divinas voces tam surdus est, ut ignoret? Sic enim illi ad decipiendos homines de Apostolo proferunt quod ait, Radix est autem omnium malorum avaritia: quam quidam sectantes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10), quasi facile invenias aliquem librum veterum Scripturarum, ubi non culpetur avaritia, et digna exsecratione damnetur. Sed quia de auro et argento nunc quaestio est, cur non audiunt prophetam dicentem, Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini (Ezech. VII, 19)? Hoc solum si quisquam sitiens audiat, et animae suae medullis infundat, nonne se totum a blandimentis falsae felicitatis alienans, in amplexum Dei, vetere homine exutus ut se immortalitate cooperiat, advocabit? Sed quid jam diutius de hac quaestione tractemus? Credo esse manifestum Charitati vestrae, Manichaeorum sectam non veritate, sed fraude agere, cum imperitis, ut Scripturas non totas totis, novas veteribus praeferant; sed sententias excerpendo, quas velut adversas sibi esse conantur ostendere, ut decipiant imperitos. Nulla est autem de ipso Novo Testamento vel Apostoli Epistola, vel etiam liber Evangelii, de quo non possint ista fieri; ut quibusdam sententiis ipse unus liber sibi videatur esse contrarius, nisi ejus tota contextio diligentissima lectoris intentione tractetur.

Reader reactions

References

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 296-332 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Published by: Rodion Vlasov
Page creation date: 2026-11-22, Update: 2026-11-22