CAPUT PRIMUM

1. Gaudium sit in Domino, non in saeculo. Dominus nobis proximus. Gaudere nos Apostolus praecipit, sed in Domino, non in saeculo. Quicumque enim voluerit amicus esse hujus mundi, sicut Scriptura dicit, inimicus Dei reputabitur (Jacobi IV, 4). Sicut autem non potest homo duobus dominis servire (Matth. VI, 24); sic nemo potest gaudere et in saeculo, et in Domino. Multum inter se haec duo gaudia differunt, suntque omnino contraria. Quando gaudetur in saeculo, non gaudetur in Domino: quando gaudetur in Domino, non gaudetur in saeculo. Vincat gaudium in Domino, donec finiatur gaudium in saeculo. Gaudium in Domino semper augeatur: gaudium in saeculo semper minuatur, donec finiatur. Non ideo ista dicuntur, quoniam in hoc saeculo cum sumus, gaudere non debemus; sed ut etiam in hoc saeculo constituti, jam in Domino gaudeamus. Sed ait aliquis: In saeculo sum; utique si gaudeo, ibi gaudeo ubi sum. Quid enim? quia es in saeculo, in Domino non es? Audi eumdem apostolum ad Athenienses loquentem, et in Actibus apostolorum dicentem de Deo et de Domino Creatore nostro, In illo vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Qui enim ubique est, ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabatur? Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis. Magnum est hoc, quod ascendit super omnes coelos, et proximus est eis qui versantur in terris. Quis est iste longinquus et proximus, nisi qui nobis misericordia factus est proximus?

CAPUT II

2. Samaritanus homini sauciato subveniens, Christus. Totum enim genus humanum est homo ille qui jacebat in via semivivus a latronibus relictus, quem contempsit transiens sacerdos et Levites, et accessit ad eum curandum eique opitulandum transiens Samaritanus. Ut autem narraret hoc, unde causa descendit? Quemdam quaerentem quae sint optima praecepta et summa in Lege, admonuit duo esse: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ille autem: Et quis est mihi proximus? Et narravit Dominus, Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho. Ostendit illum quodam modo Israelitam. Et incidit in latrones. Cum exspoliassent, et plagas ei graves irrogassent, dimiserunt eum in via semivivum. Transiit sacerdos, utique genere proximus, praeteriit jacentem. Transiit [PL38.934] Levites, et hic genere proximus, jacentem etiam ipse contempsit. Transiit Samaritanus, genere longinquus, misericordia proximus, fecitque quod nostis (Luc. X, 25-37). In quo Samaritano se voluit intelligi Dominus Jesus Christus. Samaritanus enim Custos interpretatur. Ideo surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): quia non dormit, neque dormitat qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Denique quando conviciis tantis blasphemabant Judaei, dixerunt illi: Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? Cum ergo duo essent verba conviciosa objecta Domino, dictumque illi esset, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? poterat respondere, Nec Samaritanus sum, nec daemonium habeo: respondit autem, Ego daemonium non habeo (Joan. VIII, 48, 49). Quod respondit, refutavit: quod tacuit, confirmavit. Negavit se habere daemonium, qui se noverat daemoniorum exclusorem: non se negavit infirmi custodem. Ergo Dominus in proximo est; quia Dominus nobis factus est in proximo.

CAPUT III

3. Incarnatione Deus homini factus est proximus. Quid tam longinquum, quid tam remotum, quam Deus ab hominibus, immortalis a mortalibus, justus a peccatoribus? Non loco longe, sed dissimilitudine. Nam solemus etiam ita loqui, cum de duobus hominibus dicimus, quando diversi sunt mores: Iste longe est ab illo. Etiamsi juxta steterint, etiamsi vicinius inhabitent, etiamsi una catena colligentur; longe est pius ab impio, longe est innocens a reo, longe est justus ab injusto. Si hoc de duobus hominibus dicitur, quid de Deo et hominibus? Cum ergo longe a nobis esset immortalis et justus, tanquam a mortalibus et peccatoribus, descendit ad nos, ut fieret nobis proximus ille longinquus. Et quid fecit? Cum haberet ipse duo bona, et nos duo mala; ille duo bona, justitiam et immortalitatem; nos duo mala, iniquitatem et mortalitatem: si utrumque malum nostrum suscepisset, par noster factus esset, et liberatore nobiscum opus haberet. Quid ergo fecit, ut esset proximus nobis? Proximus non hoc quod nos, sed prope nos. Duo attende: Justus est, immortalis est. In duobus tuis malis, una est culpa, altera est poena: culpa est quod injustus es, poena est quia mortalis es. Ille ut esset proximus, suscepit poenam tuam, non suscepit culpam tuam: et si suscepit, delendam suscepit, non faciendam. Justus et immortalis, longe ab injustis et mortalibus. Peccator mortalis, longe eras a justo immortali. Non est factus ille peccator, quod tu: sed factus est mortalis, quod tu. Manens justus, factus est mortalis. Suscipiendo poenam et non suscipiendo culpam, et culpam delevit et poenam. Dominus ergo in proximo est, nihil solliciti fueritis. Etsi super omnes coelos ascendit corpore, non recessit majestate. Ubique praesens est, qui fecit omnia.

CAPUT IV

4. Gaudium in saeculo. Gaudete in Domino semper. In saeculo gaudium quod est? Gaudere de iniquitate, gaudere de turpitudine, gaudere de dedecore, de deformitate. De his omnibus gaudet saeculum. Quae omnia non essent, nisi homines voluissent. [PL38.935] Alia sunt quae faciunt homines, alia quae patiuntur, etsi nolunt, ferunt. Quid ergo est hoc saeculum, et quod est gaudium saeculi? Dico, fratres, breviter quantum possum, quantum Deus adjuvat; festinanter, breviter dico. Saeculi laetitia est impunita nequitia. Luxurientur homines, fornicentur, in spectaculis nugentur, ebriositate ingurgitentur, turpitudine foedentur, nihil mali patiantur: et videte saeculi gaudium. Ista mala quae commemoravi, non castiget fames, non belli timor, non aliquis timor, non aliquis morbus, non aliquae adversitates; sed sint omnia in rerum abundantia, in pace carnis, in securitate malae mentis: ecce videte saeculi gaudium. Sed non cogitat Deus sicut homo: alia est Dei cogitatio, alia hominis. Magnae misericordiae est, nequitiam impunitam non relinquere: et ne cogatur in extremo gehennae damnare, modo flagello dignatur castigare.

CAPUT V

5. Impunitas, maxima Dei vindicta. Severitas. Nam vis nosse, nulla poena quanta sit poena, non tamen justo, sed peccatori, cui est temporalis poena, ne succedat aeterna? Vis ergo nosse, nulla poena quanta sit poena? Psalmum interroga: Irritavit Dominum peccator. Exclamavit vehementer, attendit, consideravit, exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare, obsecro? quid vidisti? Qui autem hoc exclamavit, vidit peccatorem impune luxuriantem, male facientem, bonis abundantem, et exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare hoc dixisti? Quid enim vidisti? Prae magnitudine irae suae non requirit (Psal. IX, 4). Intelligite, fratres christiani, misericordiam Dei. Quando castigat mundum, non vult damnare mundum. Prae magnitudine irae suae non exquirit. Ideo non exquirit, quia multum irascitur. Magna est ira ejus. Parcendo saevit, sed juste saevit. Est enim severitas, quasi saeva veritas. Si ergo aliquando saevit parcendo, bonum est nobis ut subveniat castigando. Et tamen si facta generis humani consideremus, quid patimur? Non secundum peccata nostra fecit nobis (Psal. CII, 10). Filii enim sumus. Unde hoc probamus? Mortuus est pro nobis Unicus, ne remaneret unus. Noluit esse unus, qui mortuus est unus. Multos enim filios Dei fecit unicus Filius Dei. Emit sibi fratres sanguine suo, probavit reprobatus, redemit venditus, honoravit injuriatus, vivificavit occisus. Dubitas quod dabit tibi bona sua, qui non dedignatus est suscipere mala tua? Ergo, fratres, gaudete in Domino, non in saeculo: id est, gaudete in veritate, non in iniquitate; gaudete in spe aeternitatis, non in flore vanitatis. Ita gaudete: et ubicumque, et quamdiucumque hic fueritis, Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis.

SERMO CLXXII. De verbis Apostoli, I Thess. cap. IV, 12, Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Et de operibus misericordiae, quibus mortui adjuvantur

CAPUT PRIMUM

1. Tristitia de mortuis, qualis prohibetur. Admonet nos beatus Apostolus, ut de dormientibus, hoc est, mortuis charissimis nostris, non contristemur, sicut et caeteri qui spem non habent, spem scilicet resurrectionis et incorruptionis aeternae. Nam ideo et dormientes eos appellat Scripturae veracissima consuetudo, ut cum dormientes audimus, evigilaturos minime desperemus. Unde etiam cantatur in Psalmo: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Est ergo de mortuis eis qui diligunt, quaedam tristitia quodam modo naturalis. Mortem quippe horret, non opinio, sed natura. Nec mors homini accideret, nisi ex poena quam praecesserat culpa. Quapropter si animalia quae ita creata sunt, ut suo quaeque tempore moriantur, mortem fugiunt, diligunt vitam; quanto magis homo, qui sic fuerat creatus, ut si vivere sine peccato voluisset, sine termino viveret? Hinc itaque necesse est ut tristes simus, quando nos moriendo deserunt quos amamus: quia etsi novimus eos non in aeternum relinquere nos mansuros, sed aliquantum praecedere secuturos; tamen mors ipsa quam natura refugit, cum occupat dilectum, contristat in nobis ipsius dilectionis affectum. Ideo non admonuit Apostolus, ut non contristemur; sed, non sicut caeteri qui spem non habent. Contristamur ergo nos in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur: inde infirmitas afficit, hinc fides reficit: inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio.

CAPUT II

2. Orationes et sacrificium ac eleemosynae pro defunctis. Proinde pompae funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae, monumentorum opulenta constructio, vivorum sunt qualiacumque solatia, non adjutoria mortuorum. Orationibus vero sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari, et eleemosynis, quae pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adjuvari; ut cum eis misericordius agatur a Domino, quam eorum peccata meruerunt. Hoc enim a patribus traditum, universa observat Ecclesia, ut pro eis qui in corporis et sanguinis Christi communione defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorantur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum vero eorum commendandorum causa opera misericordiae celebrantur, quis eis dubitet suffragari, pro [PL38.937] quibus orationes Deo non inaniter allegantur? Non omnino ambigendum est, ista prodesse defunctis; sed talibus qui ita vixerint ante mortem, ut possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), ejusque Sacramentis, de corporibus exierunt, frustra illis a suis hujusmodi pietatis impenduntur officia, cujus, dum hic essent, pignore caruerunt, vel non suscipientes, vel in vacuum suscipientes Dei gratiam, et sibi non misericordiam thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis boni aliquid operantur sui, sed eorum praecedentibus consequentia ista redduntur. Non enim actum est, nisi cum hic viverent, ut eos haec aliquid adjuvarent, cum hic vivere destitissent. Et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruit in ipsa, non poterit habere post ipsam.

3. Luctus et officia defunctis exhibenda. Permittantur itaque pia corda charorum de suorum mortibus contristari dolore sanabili, et consolabiles lacrymas fundant conditione mortali; quas cito reprimat fidei gaudium, qua creduntur fideles, quando moriuntur, paululum a nobis abire, et ad meliora transire. Consolentur eos etiam fraterna obsequia, sive quae funeribus exhibentur, sive quae dolentibus adhibentur, ne sit justa querela dicentium, Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra construendi: quia et haec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt: nec solum in corporibus Patriarcharum aliorumque sanctorum, et humanis cadaveribus quorumcumque jacentium; verum etiam in ipsius Domini corpore praedicati atque collaudati sunt, qui ista fecerunt. Impleant haec homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta moeroris. Verum illa quae adjuvant spiritus defunctorum, oblationes, orationes, erogationes, multo pro eis observantius, instantius, abundantius impendant, qui suos carne, non spiritu mortuos, non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter amant.

SERMO CLXXIII. De eisdem verbis Apostoli, I Thess. cap. IV, V\. 12-17

CAPUT PRIMUM

1. In defunctorum exsequiis quid recogitandum. Quando celebramus dies fratrum defunctorum, in mente habere debemus, et quid sperandum, et quid timendum sit. Secundum hoc enim sperandum est, quoniam pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15): secundum hoc autem timendum est, quia mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). Ideoque propter [PL38.938] spem, In memoria aeterna erit justus: propter timorem, Ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7). Erit enim auditus quo nullus sit pejor, quando dicetur sinistris, Ite in ignem aeternum. Ab hoc auditu malo justus non timebit. Erit enim ad dexteram inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 41, 34). In hac autem vita, quae media ante summa bona et ante summa mala ducitur, in medio bonorum malorumque mediorum, id est, in neutra parte summorum; quia et bona quaecumque hic fuerint homini, in comparatione bonorum aeternorum nulla sunt; et mala quaecumque in hac vita experitur homo, in comparatione ignis aeterni nec comparanda sunt: in hac ergo medietate vitae, illud quod audivimus nunc ex Evangelio, tenere debemus, Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivit. Et vitam pronuntiat, et mortem non negat. Qui credit in me, licet moriatur, vivit. Quid est, licet moriatur, vivit? Licet moriatur corpore, vivit spiritu. Deinde adjungit: Et qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 26, 25). Certe licet moriatur; quomodo, si non morietur? Sed licet moriatur ad tempus, non morietur in aeternum. Sic ista solvitur quaestio, ut non sint inter se contraria verba veritatis, et possint instruere affectum pietatis. Ergo licet corpore morituri simus, vivimus si credimus.

CAPUT II

2. Resurrectionis fides, solatium in morte charorum. Mors paena peccati. Est autem fides nostra maxime discreta ab omni fide Gentilium in resurrectione mortuorum. Hanc enim illi omnino non recipiunt: quia ubi recipiant, non habent. A Domino enim praeparatur voluntas hominis, ut sit fidei receptaculum (Prov. VIII, 35, sec. LXX). Dicit Judaeis Dominus: Sermo meus non capit in vobis (Joan. VIII, 37). Ergo in his capit, in quibus invenit quod capiat. In his enim invenit quod capiat sermo qui capit, quos Deus pollicendo non decipit. Ille enim qui quaerit ovem perditam (Luc. XV, 4), et quam quaerit novit, et ubi quaerat, et quomodo ejus membra dispersa colligat, et in unam salutem redigat, et ita restituat ut eam ulterius non perdat. Consolemur ergo nos invicem, et in his sermonibus nostris. Potest non dolere cor humanum defuncto charissimo: melius tamen cum dolet sanatur cor humanum quam non dolendo fit inhumanum. Maria Domino cohaerebat, et mortuum fratrem dolebat. Sed quid miraris quia Maria dolebat tunc, cum ipse Dominus flebat? Movere autem quemvis potest, quomodo flebat mortuum, se continuo jubente victurum (Joan. XI)? Non mortuum flebat, quem ipse suscitavit; sed mortem, quam sibi homo peccando comparavit. Si enim peccatum non praecessisset, sine dubio mors [PL38.939] secuta non fuisset. Secuta est ergo mors etiam corporis, quam praecessit mors animae. Mors animae praecessit deserendo Deum, et mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit volens, hac coacta est deserere nolens. Tanquam illi diceretur: Recessisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab eo quod dilexisti. Quis enim vult mori? Prorsus nemo: et ita nemo, ut beato Petro diceretur, Alter te cinget, et feret quo tu non vis (Jaan. XXI, 18). Si ergo nulla esset mortis amaritudo, non esset magna martyrum fortitudo.

CAPUT III

3. Consolatio in mortuorum luctu. Ideo et Apostolus, De dormientibus, inquit, nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et Gentes, quae spem non habent. Non tantum ait, ut non contristemini; sed, ut non sic contristemini, quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Necesse est enim ut contristemini: sed ubi contristaris, consoletur te spes. Quomodo enim non contristaris, ubi corpus quod vivit ex anima, fit exanime, discedente anima? Qui ambulabat jacet, qui loquebatur tacet, clausi oculi lucem non capiunt, aures nulli voci patescunt: omnia membrorum officia conquieverunt; non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus, quam nescio quis invisibilis habitator ornabat? Discessit qui non videbatur, remansit quod cum dolore videatur. Ista est causa tristitiae. Si haec est causa tristitiae, sit hujus tristitiae consolatio. Quae consolatio? »Quia ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in novissima tuba descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera.« Numquid et hoc ad tempus? Non: sed quid est? Et ita semper cum Domino erimus. Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio: detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse triste templum Dei. Ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit, promissor. Quid mortuum diu plangamus? Quoniam mors amara est? Per illam transivit et Dominus. Sufficiant haec pauca Charitati vestrae: consoletur vos abundantius qui non migrat de corde vestro; sed ita dignetur habitare, ut nos dignetur etiam in fine mutare. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLXXIV. De verbis Apostoli, I Tim. Cap. I, 15, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, etc. deque lectione Evangelii Lucae, cap. XIX, 1-10, ubi de Zacchaeo. Contra Pelagianos. Habitus in basilica Celerinae, die dominica

CAPUT PRIMUM

1. Adventus Christi in mundum [PL38.940] ratione carnis intelligendus. Incarnationis necessitas. Audivimus beatum apostolum Paulum dicentem, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Humanus ergo sermo et omni acceptione dignus. Quare humanus, et non divinus? Procul dubio nisi iste humanus sermo etiam divinus esset, dignus omni acceptione non esset. Sed sic est sermo iste humanus et divinus, quomodo est ipse Christus et homo et Deus. Si ergo recte intelligimus sermonem istum, non solum humanum esse, verum etiam divinum; quare Apostolus humanum maluit dicere, quam divinum? Procul dubio enim qui non mentiretur, si diceret divinum, non sine causa maluit dicere humanum. Hoc ergo elegit, per quod Christus in mundum venit. Venit enim per quod homo erat. Nam per quod Deus erat, semper hic erat. Ubi enim non est Deus, qui dixit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Christus est certe virtus et sapientia Dei; de qua dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Ergo in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Et hic erat, et venit: hic erat per divinam majestatem, venit per humanam infirmitatem. Quia ergo venit per infirmitatem humanam, ideo praedicans adventum ejus dixit, Humanus sermo. Non liberaretur humanum genus, nisi sermo Dei dignaretur esse humanus. Nam et homo ille dicitur humanus, qui se exhibet hominem, et maxime qui hospitio suscipit hominem. Si ergo humanus dicitur qui in domo sua suscipit hominem, quam humanus est qui in se ipso suscepit hominem?

CAPUT II

2. Incarnationis causa peccatum. Liberi arbitrii infirmitas cernitur in Adamo. Gratiae donum in Christo perspicitur. Ergo, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere. Attende Evangelium. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Si homo non perisset, Filius hominis non venisset. Ergo perierat homo, venit Deus homo, et inventus est homo. Perierat homo per liberam voluntatem: venit Deus homo per gratiam liberatricem. Quaeris quid valeat ad malum liberum arbitrium? Recole hominem peccantem. Quaeris quid valeat ad auxilium Deus et homo? Attende in eo gratiam liberantem. Nusquam potuit sic ostendi, quantum valeat voluntas hominis usurpata per superbiam, ad vitandum sine adjutorio Dei malum; non potuit plus et manifestius exprimi, quam in homine primo. Et ecce periit primus homo, et ubi esset, nisi venisset secundus homo? Quia et ille homo, ideo et iste homo, et ideo humanus sermo. Prorsus nusquam sic apparet benignitas gratiae et liberalitas omnipotentiae Dei, quam in homine mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu (I Tim. II, 5). Quid enim dicimus, [PL38.941] fratres mei? In fide catholica nutritis loquor, vel in pacem catholicam lucratis. Novimus et tenemus mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, in quantum homo erat, ejus esse naturae cujus et nos sumus. Non enim alterius naturae caro nostra et caro illius, nec alterius naturae anima nostra et anima illius. Hanc suscepit naturam, quam salvandam esse judicavit. Nihil minus habebat in natura, sed nihil habebat in culpa. Natura pura, sed non sola humana. Ibi erat Deus, ibi erat Verbum Dei. Et sicut tu unus homo, anima es et caro; sic et ille unus Christus, Deus et homo. Audebit ergo aliquis dicere quia natura nostra in illo Mediatore primum per liberum arbitrium promeruit Deum, et sic suscipi meruit, ut esset homo et Deus unus Christus Jesus? Ecce nos possumus dicere virtutibus nostris, moribus nostris, conversatione vitae nostrae meruisse ut efficiamur filii Dei: possumus dicere, Accepimus praeceptum, si servaverimus et bene vixerimus, recipiemur in numerum filiorum Dei. Numquid et ille prius vixit filius hominis, et bene vivendo factus est filius Dei? Inde coepit, et inde incoepit, et susceptione factus est. Verbum enim caro factum est, ut habitaret in nobis. Verbum Dei, unicus Dei Filius assumpsit animam et carnem hominis, non antea se promerentis, nec ad illam percipiendam sublimitatem virtute propria laborantis, sed omnino gratis. Nihil enim praecessit illam susceptionem: susceptione factus est. Virgo concepit: ante conceptum virginis homo mediator? Non utique prius justus fuit. Quomodo enim justus fuit, qui nec fuit? Virgo concepit, et susceptione hominis inde coepit. Merito dictum est: Vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 14). Amas liberam voluntatem tuam, dicturus es patri tuo: Da mihi substantiam meam quae me contingit (Luc. XV, 12). Quid te tibi committis? Melius te potest servare, qui te potuit, antequam esses, creare. Agnosce ergo Christum, gratia plenus est. Hoc tibi vult fundere, quo plenus est: hoc tibi dicit, Quaere dona mea, obliviscere merita tua; quia si ego quaererem merita tua, non venires ad dona mea. Noli te extollere, pusillus esto, Zacchaeus esto.

CAPUT III

3. Zacchaei factum allegorice. Sycomorus, crux Christi. Crux in fronte. Sed dicturus es: Si Zacchaeus fuero, prae turba non potero videre Jesum. Noli esse tristis, ascende lignum, ubi pro te pependit Jesus, et videbis Jesum. Et quale genus ligni ascendit Zacchaeus? Sycomorum. In regionibus nostris aut omnino nusquam, aut raro forte alicubi nascitur: in illis autem partibus multum est hujus generis ligni et pomi. Sycomora dicuntur poma quaedam ficis similia: sed tamen distant aliquid; quod possunt nosse qui viderunt vel gustaverunt. Quantum tamen indicant interpretatione nominis, sycomora Fici fatuae latine interpretantur. Jam vide Zacchaeum [PL38.942] meum, vide illum, obsecro te, volentem in turba videre Jesum, et non valentem. Humilis enim erat, turba superba erat: et ipsa turba ad videndum bene Dominum, sicut solet turba, se ipsam impediebat: ascendit a turba, et vidit Jesum non impediente turba. Turba enim dicit humilibus, humilitatis viam gradientibus, injurias suas Deo dimittentibus, vindictam de inimicis non requirentibus, turba insultat, et dicit: Indefense, qui te non potes vindicare. Turba impedit ne videatur Jesus: turba glorians et exultans quando se potuerit vindicare, impedit ne videatur ille qui pendens ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Hunc ergo volens videre Zacchaeus, in quo figurabatur persona humilium, non attendit turbam impedientem; sed ascendit sycomorum, quasi fatui pomi lignum. Nos enim, inquit Apostolus, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum: attende sycomorum: Gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23). Denique de cruce Christi nobis insultant sapientes hujus mundi, et dicunt: Quale cor habetis, qui Deum colitis crucifixum? Quale cor habemus? Non utique vestrum. Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (Id. III, 19). Non enim vestrum cor habemus. Sed dicitis cor nostrum stultum. Dicite quod vultis: nos ascendamus sycomorum, et videamus Jesum. Ideo enim vos Jesum videre non potestis, quia sycomorum ascendere erubescitis. Apprehendat Zacchaeus sycomorum, ascendat humilis crucem. Parum est, ascendat; ne de cruce Christi erubescat, in fronte illam figat, ubi sedes pudoris est: ibi omnino, ibi in quo membro erubescitur, ibi figatur unde non erubescatur. Puto quia tu irrides sycomorum: et ipsa me fecit videre Jesum. Sed tu irrides sycomorum, quia homo es: stultum autem Dei sapientius est quam hominum (Id. I, 25).

CAPUT IV

4. Gratiae praevenientis necessitas. Et vidit Dominus ipsum Zacchaeum. Visus est, et vidit: sed nisi visus esset, non videret. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit (Rom. VIII, 30). Ipse est qui Nathanaeli dixit, jam quasi testimonio suo adjuvanti Evangelium, et dicenti, A Nazareth potest aliquid boni esse? Dominus ad illum, Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te (Joan. I, 46, 48). Nostis unde sibi succinctoria fecerunt primi peccatores Adam et Eva. Quando peccaverunt, de foliis fici succinctoria sibi fecerunt et pudenda texerunt (Gen. III, 7): quia quod eos puderet peccando fecerunt. Ergo si succinctoria sibi primi peccatores fecerunt, unde originem ducimus, in quibus perieramus, ut veniret ille quaerere et salvare quod perierat, de folii fici ad pudenda tegenda fecerunt; quid aliud dictum est, Cum esses sub arbore fici, vidi te; nisi, non venires ad purgatorem peccati, nisi prior te vidisset in umbra peccati? Ut videremus, visi sumus; ut diligeremus, dilecti sumus. Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11).

5. Suscipere Jesum in cor. Jam ergo Dominus, qui Zacchaeum in corde susceperat, in domum ejus dignatus [PL38.943] est suscipi: et dixit, Zacchaee, festinans descende, quoniam in domo tua oportet me manere. Magnum beneficium ille arbitrabatur, Christum videre. Qui magnum et ineffabile beneficium putabat, transeuntem videre, subito meruit in domo habere. Infunditur gratia, operatur fides per dilectionem; suscipitur Christus in domum, qui jam habitabat in corde. Dicit Christo Zacchaeus: Domine, dimidium rerum mearum do pauperibus; et si quid aliquem fraudavi, quadruplum reddo. Quasi diceret: Ideo mihi dimidium teneo, non quod habeam, sed unde reddam. Vere ecce quod est suscipere Jesum, in cor suscipere. Ibi enim erat Christus, in Zacchaeo erat, et de illo sibi dicebat, quod ex ore ejus audiebat. Sic enim Apostolus dicit: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17).

CAPUT V

6. Qui sani sibi videntur, insaniunt in medicum. Sanguis medici medicamentum suo interfectori. Jam ergo quia Zacchaeus erat, quia princeps publicanorum erat, quia valde peccator erat; quasi sana illa turba, quae impediebat videre Jesum, admirata est, et reprehendit quod in domum peccatoris intrasset Jesus. Hoc erat reprehendere quod in domum aegroti intravit medicus. Quia ergo velut peccator Zacchaeus irrisus est, irrisus est autem ab insanis sanatus, Dominus respondit irridentibus: Hodie salus huic domui facta est. Ecce quare intravi, salus hodie facta est. Utique si Salvator non intrasset, salus in illa domo facta non esset. Quid ergo miraris, aegrote? Voca et tu Jesum, noli tibi sanus videri. Cum spe aegrotat, qui mendicum suscipit: desperate aegrotat, qui per insaniam medicum caedit. Qualis ergo ejus insania, qui medicum occidit? Quanta vero bonitas et potentia medici, qui de sanguine suo, insano interfectori suo medicamentum fecit? Neque enim ille qui venerat quaerere et salvare quod perierat, pendens sine causa dicebat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Insani sunt, medicus sum: saeviant, patienter fero; cum occiderint, tunc sanabo. Simus ergo inter illos quos sanat. Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere: magnos, pusillos, peccatores salvos facere. Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat.

CAPUT VI

7. Originale peccatum probatur. Christus etiam infantibus est Jesus Parvulorum baptismus et communio. Qui dicit infantilem aetatem non habere quod salvet Jesus, omnibus fidelibus infantibus Christum negat esse Jesum. Qui dicit, inquam, infantilem aetatem non habere quod salvet Jesus in ea, nihil aliud dicit quam Christum Dominum fidelibus infantibus, id est, in Christo baptizatis infantibus non esse Jesum. Jesus enim quid est? Interpretatur Jesus, Salvator. Salvator est Jesus. Quos non salvat, non habendo quod in eis salvet, non est illis Jesus. Jam si corda vestra tolerant, aliquibus baptizatis [PL38.944] Christum non esse Jesum, nescio utrum fides vestra in regula sana possit agnosci. Infantes sunt, sed membra ejus fiunt. Infantes sunt, sed Sacramenta ejus accipiunt. Infantes sunt, sed mensae ejus participes fiunt, ut habeant in se vitam. Quid mihi dicis, Sanus est, non habet vitium? Quare cum illo curris ad medicum, si non habet vitium? Non times ne dicat tibi, Aufer hinc eum quem putas sanum? Filius hominis non venit, nisi quaerere et salvare quod perierat. Quare illum ad me affers, si non perierat?

CAPUT VII

8. Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum. Quare venit in mundum? Peccatores salvos facere. Alia causa non fuit quare veniret in mundum. Non eum de coelo ad terram merita nostra bona, sed peccata duxerunt. Haec est causa cur veniret, peccatores salvos facere. Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Quare vocabis nomen ejus Jesum? Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Vocabis nomen ejus Jesum. Quare Jesum? quae ratio est hujus nominis? Audi quare: Ipse enim salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis eorum. Populum suum a peccatis eorum. Numquid ad istum populum non pertinent parvuli, quem salvum faciet Jesus a peccatis eorum? Pertinent plane, pertinent, fratres mei. Sic habete in corde, sic credite, cum ista fide parvulos ad gratiam Christi portate; ne si hanc fidem in corde non habueritis, pro quibus respondetis, lingua vestra occidatis. Prorsus, fratres, qui non cum ista fide cum parvulo cucurrerit, fingit. Sanus est, nihil mali habet, nihil vitii habet; sed tollam illum ad medicum. Quare? Quia sic solet fieri. Non times ne tibi dicat medicus. Tolle hinc tecum ipsum; non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Id. IX, 12).

CAPUT VIII

9. Omnes parvuli tanquam pupilli considerandi. Parvulis regeneratio necessaria. Objectio contra peccatum originale. Regula antiqua fidei, baptizare parvulos. Commendaverim Charitati vestrae causam eorum qui pro se loqui non possunt. Omnes parvuli tanquam pupilli considerentur, etiam qui nondum parentes proprios extulerunt. Omnis praedestinatorum numerus parvulorum populum Dei quaerit tutorem, qui exspectat Dominum salvatorem. Universam massam generis humani in homine primo venenator ille percussit; nemo ad secundum transit a primo, nisi per Baptismatis sacramentum. In parvulis natis et nondum baptizatis agnoscatur Adam: in parvulis natis et baptizatis et ob hoc renatis agnoscatur Christus. Qui Adam non agnoscit in parvulis natis, nec Christum agnoscere poterit in renatis. Sed quare, inquiunt, jam baptizatus homo fidelis, jam dimisso peccato, generat eum qui est cum primi hominis peccato? Quia carne illum generat, non spiritu. Quod natum est de carne, caro est [PL38.945] (Joan. III, 6). Et si exterior homo noster, ait Apostolus, corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Ex eo quod in te renovatur, non generas parvulum: ex eo quod in te corrumpitur, generas parvulum. Tu ut non in aeternum moriaris natus es, et renatus es: ille adhuc natus, renatus nondum est. Si tu renascendo vivis, sine ut et ille renascatur et vivat; sine, inquam, renascatur, sine renascatur. Quare contradicis? quare novis disputationibus antiquam fidei regulam frangere conaris? Quid est enim quod dicis, Parvuli non habent omnino vel originale peccatum? Quid est quod dicis, nisi ut non accedant ad Jesum? Sed tibi clamat Jesus, Sine parvulos venire ad me (Marc. X, 14). Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLXXV. De eisdem verbis Apostoli, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, etc. I Tim. cap. V\ V\. 15, 16

CAPUT PRIMUM

1. Incarnationis Christi causa. Quod lectum est modo de sancto Evangelio, hoc et Paulus apostolus dicit, cujus verba ista sunt: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Nulla causa fuit veniendi Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla causa est medicinae. Si venit de coelo magnus medicus, magnus per totum orbem terrae jacebat aegrotus. Ipse aegrotus genus humanum est. Sed non omnium est fides (II Thess. III, 2). Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Superbiebant Judaei, extollebant se, alta sapiebant, justos se putabant, et Dominum colligentem peccatores insuper accusabant. Qui ergo superbiebant et alta sapiebant, relicti sunt in montibus, ad nonaginta novem pertinent (Matth. XVIII, 12). Quid est, relicti sunt in montibus? Relicti sunt in timore terreno. Quid est, ad nonaginta novem pertinent? In sinistra sunt, non in dextera. Nonaginta enim et novem in sinistra numerantur; unum adde, ad dexteram transitur. Venit ergo, ut ipse alio loco dicit, Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Totum enim perierat: ex quo peccavit unus, ubi erat totum periit totum. Sed venit unus sine peccato, qui salvos faceret a peccato. Isti autem superbiendo, quod est pejus, et aegrotabant, et sanos se esse credebant.

CAPUT II

2. Judaeorum periculosior aegritudo. Judaei in medicum insanientes. Periculosius aegrotant, qui mentem febribus perdiderunt. Illi rident, et sani plorant. Ridet enim phreneticus; sed non est sanus. Porro autem qui mentis est sanae, plorat phreneticum ridentem. Primum, si duo ista proponas, Quid est melius, ridere, an plorare? quis non sibi eligat ridere? Denique propter dolorem salubrem poenitentiae, in fletu Dominus posuit officium, in risu beneficium. Quomodo? Quando ait in Evangelio, [PL38.946] Beati qui plorant, quoniam ridebunt (Luc. VI, 21). Ergo in ploratu officium est, in risu est praemium sapientiae. Risum enim pro gaudio posuit, non cachinnationem, sed exsultationem. Ergo si duo ista proponas, et quaeras quid horum sit melius, ridere, an plorare; omnis homo plorare non vult, et ridere vult. Porro si addas personas ad istos affectus, et ita proponas cum personis, Quid est melius, ridere phreneticum, an plorare sanum? eligit sibi homo fletum cum sanitate, quam risum cum amentia. Tantum valet mentis sanitas, ut etiam cum planctu eligatur. Isti ergo qui sanos se putabant, multo periculosius et desperatius aegrotabant; et ipsa aegritudine qua mentes perdiderant, etiam medicum caedebant. Parum est, caedebant: dicam totum; non solum caedebant, sed etiam occidebant. Ille autem etiam cum occideretur, medicus erat, vapulabat, et curabat; patiebatur phreneticum, nec deserebat aegrotum: tenebatur, alligabatur, colaphis percutiebatur, arundine plagas accipiebat, irridebatur, insultabatur ei, postremo audiebatur, damnabatur, ligno suspendebatur, undique circumfremebatur; et medicus erat.

CAPUT III

3. Christus interfectoribus suis medicamentum parat de suo sanguine. Agnoscis phreneticos, agnosce et medicum. Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Id. XXIII, 34). Illi perdita mente saeviebant, et medici sanguinem saeviendo fundebant: ille autem etiam de ipso sanguine suo aegrotis medicamenta faciebat. Non enim vere frustra dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Orat christianus, et exauditur; orat Christus, et non exauditur? Nam qui exaudit cum Patre, quia Deus est, quomodo non exauditur homo, quod pro nobis factus est? Prorsus exauditus est. Ibi erant, ibi saeviebant: de his erant qui reprehendebant eum, et dicebant, Ecce cum publicanis et peccatoribus convescitur (Marc. II, 16). Erant in ipso populo, a quo ipse medicus occidebatur, et in ejus sanguine etiam ipsis antidotum parabatur. Cum enim Dominus non solum sanguinem funderet, verum etiam ipsam suam mortem ad medicamenti confectionem impenderet; resurrexit ad demonstrandum resurrectionis exemplum. Patientia sua passus est, ut doceret patientiam nostram; et in resurrectione sua praemium patientiae demonstravit. Item, ut nostis, et omnes confitemur, ascendit in coelum, deinde ab eo Spiritus sanctus est missus, ante promissus. Dixerat enim discipulis suis: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Venit ergo et promissio ipsius, venit Spiritus sanctus, implevit discipulos, coeperunt loqui linguis omnium gentium: signum in illis procedebat unitatis. Loquebatur enim tunc unus homo omnibus linguis; quia locutura erat unitas Ecclesiae in omnibus linguis. Expaverunt qui audiebant. Noverant enim homines idiotas fuisse, unius tantum linguae; et mirabantur ac stupebant, quod unius linguae homines, vel ut multum duarum, linguis omnium gentium loquerentur: suspensi sunt stupore, perdiderunt elationem, [PL38.947] de monte facti sunt valles. Jam si humiles sunt, valles sunt; quod infuderis capiunt, non dimittunt. Si venerit aqua super altitudinem, decurrit et defluit: si venerit aqua ad concavum et humilem locum, et capitur et stat. Tales jam illi erant; stupebant, mirabantur, perdiderant saevitiam.

CAPUT IV

4. Interfectorum Christi conversio. Denique loquente sibi Petro, compuncti sunt, et factum est in illis quod Psalmus praedixerat: Conversus sum in aerumnam, cum configeretur spina (Psal. XXXI, 4). Quid est spina? Compunctio poenitentiae. Sic habes et verba ipsa Scripturae in Actibus Apostolorum: Compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid faciemus? Quare dixerunt, Quid faciemus? Novimus quid fecimus: quid faciemus? Quantum ad nostrum factum attinet, desperatio est salutis: sit ergo in vestro consilio, si fieri potest, spes aliqua sanitatis. Novimus quid fecerimus, dicite quid faciamus. Quid est quod fecimus? Non enim quemcumque hominem occidimus; et multum mali fecissemus, si quemcumque hominem innocentem occidissemus. Latronem elegimus, innocentem occidimus; mortuum elegimus, medicum occidimus: dicite, quid faciemus? Et Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; ut transeatis de nonaginta novem ad centum: quia cum nonaginta et novem essetis, poenitentiam vobis necessariam non putabatis, et Domino colligenti peccatores et volenti eos facere poenitentes, insuper insultabatis. Modo ergo compuncti, quia cognovistis peccatum vestrum, agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; baptizetur in ejus nomine quem occidistis sine crimine: et remittuntur vobis peccata vestra. Reducti sunt in spem: doluerunt, gemuerunt, conversi sunt, sanati sunt (Act. II). Ipsi erant illi; Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

CAPUT V

5. Peccatores Christus amat ut non semper sint peccatores. Unusquisque ergo, charissimi, quando audit Dominum Jesum Christum non venisse propter justos, sed propter peccatores, non amet esse peccator: ne forte dicat in corde suo, Si justus fuero, non me amat Christus; si peccator fuero, amat me: quia propter peccatores descendit, non propter justos. Respondet enim tibi: Si medicum agnovisti, febrem quare non timuisti? Utique medicus ad aegrotum venit, constat: sed ideo venit medicus ad aegrotum, ne ille sit semper aegrotus. Quid ergo dicimus? quid pronuntiamus? quid definimus? Aegrotum amat medicus, an sanum? Quod vult facere amat; non quod invenit. Ad aegrotum quidem venit, ad sanum non venit: noli attendere quia ad illum venit, ad illum non venit; plus enim amat sanum, quam aegrotum. Nam, ut noveritis quia plus amat sanum, quam aegrotum; numquid faceret quod odisset?

[PL38.948] 6. Paulus quomodo peccatorum primus. Ergo Paulum apostolum attende: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Dixit, quorum primus ego sum. Quomodo erat primus? Ante illum non fuerunt peccatores tot Judaei? Ante illum non fuerunt peccatores in genere humano? Ante illum in omnibus hominibus nemo peccato tenebatur? Adam non ante illum fuit, qui primus peccavit, et nos omnes in mortem praecipitavit? Quid est, Quorum primus ego sum? Ad quos venit, primus ego sum? Sed nec hoc verum est. Primus electus est Petrus, primus Andreas (Matth. IV, 18), primi alii apostoli; tu apostolus es novissimus: quomodo dicis, Quorum primus ego sum? Ergo apostolus novissimus, primus peccator. Et hoc quomodo primus peccator? Ante te peccavit Petrus, quando ipsum Dominum ter negavit (Id. XXVI, 70-74). Nolo dicere, quia et ipse nisi peccator inventus esset, de sinistra ad dexteram non transisset.

CAPUT VI

7. Primus peccatorum, quia omnibus pejor. Quid est ergo, Quorum primus ego sum? Quia omnibus pejor sum. Ergo pejorem voluit intelligi primum. Quomodo in artificibus, quicumque vult aedificare, quid dicit? Quis est hic primus structor? quis est primus faber? Aut si curari vult, Quis est hic primus medicus? Non utique interrogat quis prior sit aetate, aut quis prior sit professione; sed quis prior sit arte. Quomodo illi in arte primi, sic iste in iniquitate primus. Quare Paulus in iniquitate primus? Recolite Saulum, et invenietis. Attenditis Paulum, obliti estis Saulum: attenditis ad pastorem, obliti estis lupum. Nonne ille est cui ad lapidandum Stephanum manus una non sufficiebat, et aliorum vestimenta servabat? Nonne ipse est qui Ecclesiam ubique persequebatur? Nonne ipse est qui litteras acceperat a principibus sacerdotum? Quia parum illi erat persequi Christianos, qui erant in Jerusalem; sed volebat ad alia loca venire, ubi eos inveniret, et ligaret, et puniendos adduceret. Nonne cum iter agens spirat et anhelat caedes, de coelo percussus est, et vocem Domini ad salutem fulminatus audivit? Dum ambulat, prosternitur; ut videat, excaecatur. Ipse est ergo qui primus erat persecutor, illo pejor non fuit.

CAPUT VII

8. Pauli conversio. Audite unde plus intelligatis. Ananiae loquebatur ipse Dominus Christus, jam illo prostrato, jam erecto: et dicebat ei, Vade ad vicum illum, ibi invenies Saulum a Tarsis Ciliciae, loquere ei. Quoniam vidit virum Ananiam intrantem ad se, et baptizantem se. Ille audivit nomen Sauli, et inter manus ipsius medici tremuit. Quod est autem dulcius, Saulus unde vocaretur, credo quia recolitis, et propter eos qui non recolunt, commemorem. Saül erat ille persecutor David. In David Christus erat, in David Christus praefigurabatur, in Saüle Saulus praefigurabatur: tanquam David Saüli de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Ananias [PL38.949] Ovis interpretatur: loquebatur ovi pastor, et timebat ovis lupum. Tanta hujus lupi fama praecesserat, ut non se putaret tutam ovis, nec inter manus pastoris. Et Dominus ad illum, quasi ad ovem trementem. Ille enim cum audisset hoc, dixit: Domine, audivi de isto homine quanta mala fecit sanctis tuis in Jerusalem, et modo dicitur epistolas accepisse a principibus sacerdotum, ut quoscumque tenuerit, alligatos ducat. Quo me mittis? ovem ad lupum? Sed ille non audivit hanc excusationem. Jam enim dixerat paucis oviculis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16). Si missae sunt oves in medio luporum, quare trepidas ire, Anania, ad eum qui jam non est lupus? Lupum timebas: sed respondet tibi Dominus Deus tuus, De lupo ovem feci; facio de ove pastorem.

CAPUT VIII

9. Christi medici ars commendata in curatione Pauli. Quomodo ergo ipse Saulus postea Paulus gratulatur se ad Dei pervenisse misericordiam, quia primus, hoc est excellens in peccatis inventus est: Et tamen misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, propter eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam: ut dicant sibi omnes, Si Paulus sanatus est, ego quare despero? Si a tanto medico tam desperatus aeger sanatus est, ego cur vulneribus meis illas manus non aptabo? ad illas manus non festinabo? Ut hoc dicerent homines, ideo Saulus factus est ex persecutore apostolus (Act. VII-IX). Quia quo venit medicus, quaerit aliquem ibi desperatum, et ipsum sanat: et si pauperrimum inveniat, tamen desperatum inveniat; non ibi quaerit mercedem, sed commendat artem. Dicam ergo quod coeperam. Quomodo ergo Saulus congratulatur se a Christo, quia peccator erat, assumptum atque sanatum, nec dixit, Maneam in peccato, quia propter me venit Christus, non propter justum: ita etiam tu, qui audieras quia Christus propter peccatores venit, noli tibi dormire in dulci stratu; sed audi ipsum Paulum dicentem, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Noli amare stratum peccati. Totum stratum ejus vertisti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4), dictum est antea. Surge, sanus esto, sanitatem ama, et noli rursus per superbiam de dextera ire ad sinistram, de valle ad montem, de humilitate ad tumorem. Cum factus fueris sanus, id est, cum juste coeperis vivere, Deo tribue, non tibi. Non enim laudando te, salvus factus es; sed contra te pronuntiando. Nam si te laudaveris per superbiam, gravius aegrotabis. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLXXVI. De tribus lectionibus Apostoli, I Tim. cap. I, 15, 16, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, etc. Psalmi XCIV, 6, 2, Venite adoremus, et prosternamur ei, etc., ac Evangelii Lucae, cap. XVII, 12-19, ubi de decem leprosis a Domino mundatis. Contra Pelagianos

CAPUT PRIMUM

1. Lectiones et cantus in Ecclesia. De divinis lectionibus quod Dominus admonere dignatur, intenti audite, fratres, illo dante, me ministrante. Primam lectionem audivimus Apostoli: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem suam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Hoc de apostolica lectione percepimus. Deinde cantavimus Psalmum, exhortantes nos invicem, una voce, uno corde dicentes, Venite adoremus, et prosternamur ei, et fleamus coram Domino qui fecit nos: et ibi praeveniamus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Post haec, evangelica lectio decem leprosos mundatos nobis ostendit, et unum ex eis alienigenam gratias agentem mundatori suo. Has tres lectiones, quantum pro tempore possumus, pertractemus, dicentes pauca de singulis; et quantum conari possumus, adjuvante Domino, non in aliqua earum sic immorantes, ut aliis duabus impedimentum afferamus.

CAPUT II

2. Gratiarum actio ab omnibus debita medico. Peccatum originale in parvulis. Pupillorum tutores episcopi. Proponit nobis Apostolus scientiam gratiarum actionis. Mementote quid ultima evangelica lectio resonet, quomodo Jesus Dominus laudat gratias agentem, ingratos improbat, mundatos in cute, leprosos in corde. Quid ergo Apostolus? Fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus. Quis est iste sermo? Quia Christus Jesus venit in mundum, Utquid? Peccatores salvos facere. Quid tu? Quorum primus ego sum. Qui dicit, vel Non sum peccator, vel Non fui, ingratus est Salvatori. Nullus hominum in ista quae ex Adam defluit massa mortalium, nullus omnino hominum non aegrotus, nullus sine gratia Christi sanatus. Quid de parvulis pueris, si ex Adam aegroti? Nam et ipsi portantur ad Ecclesiam: et si pedibus illuc currere non possunt, alienis pedibus currunt, ut sanentur. Accommodat illis mater Ecclesia aliorum pedes ut veniant, aliorum cor ut credant, aliorum linguam ut fateantur: ut quoniam quod aegri sunt alio peccante praegravantur, sic cum hi sani sunt, alio pro eis confitente salventur. Nemo ergo vobis susurret doctrinas alienas. Hoc Ecclesia semper habuit, semper tenuit: hoc a majorum fide percepit; hoc usque in finem perseveranter custodit. Quoniam non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Quid necessarium ergo habuit infans Christum, si non aegrotat? Si sanus est, quare per eos qui eum diligunt, medicum quaerit? Si quando portantur infantes, dicuntur omnino nullum propaginis habere peccatum, et veniunt ad Christum; quare non eis dicitur in Ecclesia qui [PL38.951] eos apportant, Auferte hinc innocentes istos: non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non venit Christus vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13)? Nunquam dictum est: sed nec aliquando dicetur. Quisque ergo quod potest, fratres, loquatur pro eo qui loqui pro se non potest. Pro magno commendantur episcopis patrimonia pupillorum, quanto magis gratia parvulorum? Pupillum tuetur episcopus, ne mortuis parentibus ab extraneis opprimatur. Clamet plus pro parvulo, cui timet ne a parentibus occidadatur: clamet cum Apostolo, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum, nullam aliam ob causam, nisi peccatores salvos facere. Qui venit ad Christum, habet quod in eo sanetur: qui non habet, non est causa quare medico offeratur. Eligant parentes unum de duobus: aut confiteantur in parvulis suis sanari peccatum, aut eos medico offerre desinant. Hoc nihil est aliud quam velle medico sanum offerre. Quid offers? Baptizandum Quem? Infantem. Cui offers? Christo. Ei certe qui venit in mundum? Ita, inquit. Quare venit in mundum? Peccatores salvos facere. Ergo quem offers, habet quod in illo salvum fiat? Si dixeris, Habet; confitendo deles: si dixeris, Non habet; negando tenes.

CAPUT III

3. Peccatores, inquit, salvos facere, quorum primus ego sum. Ante Paulum non erant peccatores? Certe vel ipse Adam ante omnes, et plena peccatoribus terra deleta diluvio, et deinceps quam multi. Unde verum est, ego primus sum? Primum se dixit, non peccatorum ordine, sed peccati magnitudine. Magnitudinem peccati sui attendit, unde se primum dixit peccatorum; quomodo dicuntur inter advocatos, verbi gratia, primi: primus est iste, non quia plures annos habet, ex quo causas agit; sed quia ex quo coepit, caeteros superavit. Dicat ergo Apostolus alio loco unde primus sit peccatorum: Ego, inquit, sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Nemo acrior inter persecutores: ergo nemo prior inter peccatores.

CAPUT IV

4. Sed misericordiam, inquit, consecutus sum. Et quare sit misericordiam consecutus, exponit causam: Ut in me, inquit, ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Christus, inquit, daturus veniam conversis ad se peccatoribus usque ad inimicos suos, me primo elegit acriorem inimicum; quem cum sanaret, nemo in caeteris desperaret. Faciunt hoc medici: quando ad ea loca veniunt ubi ignoti sunt, quos curent primitus eligunt desperatos; ut in eis et benevolentiam exerceant, et commendent doctrinam; ut unusquisque in illo loco dicat proximo suo, Vade ad illum medicum, securus esto, sanat te. Et ille, Me sanat? Non vides quid patiar? Ego novi quid simile: tu quod pateris, et ego quidem passus sum. Sic dicit Paulus unicuique aegroto, et de se [PL38.952] volenti desperare: Qui curavit me, misit me ad te, et dixit mihi, Illi desperanti vade, et dic quid habuisti, quid in te sanavi, quam cito sanavi. De coelo vocavi, una voce percussi et dejeci, alia erexi et elegi, tertia implevi et misi, quarta liberavi et coronavi (Act. IX). Vade, dic aegrotis, clama desperatis: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere. Quid timetis? quid trepidatis? Quorum primus ego sum. Ego, inquit, vobis loquor, sanus aegrotantibus, stans jacentibus, securus desperantibus. Ideo enim misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem. Morbum meum diu pertulit, et sic abstulit; tanquam bonus medicus phreneticum patienter toleravit, sustinuit me ferientem se, donavit mihi feriri pro se. Omnem, inquit, longanimitatem ostendit in me, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam.

CAPUT V

5. Salus nostra ex Deo, non ex nobis. Gratiae beneficia. Confessio duplex. Nolite ergo, desperare. Aegroti estis, accedite ad eum, et sanamini: caeci estis, accedite ad eum, et illuminamini. Et qui sani estis, ei gratias agite: et qui aegrotatis, ad eum sanandi currite: dicite omnes, Venite adoremus, et prosternamur ei, et ploremus coram Domino qui fecit nos, et homines, et salvos. Nam si ille nos fecit homines, nos autem ipsi nos fecimus salvos; aliquid illo melius fecimus. Melior est enim salvus homo, quam quilibet homo. Si ergo te Deus fecit hominem, et tu te fecisti bonum hominem; quod tu fecisti melius est. Noli te extollere super Deum: subde te Deo, adora, prosternere, confitere illi qui fecit te: quia nemo recreat, nisi qui creat; nemo reficit, nisi qui fecit. Hoc et in alio psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Sane quando te fecit, quid tu faceres non habebas: quando autem jam es, habes et tu ipse quod facias; ad medicum curras, medicum implores, qui ubique est. Et ut implorares, excitavit cor tuum, et posse implorare donavit tibi; Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Quia ut haberes bonam voluntatem, illius vocatio praecessit. Clama, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Ut esses, ut sentires, ut audires, ut consentires, praevenit te misericordia ejus. Praevenit te in omnibus: praeveni et tu in aliquo iram ejus. In quo, inquis, in quo? Confitere ista omnia a Deo te habere quidquid boni habes, a te quidquid mali. Ne in bonis tuis illum contemnas, te laudes; ne in malis tuis illum accuses, te excuses: ipsa est vera confessio. Ille qui in tantis bonis praevenit te, venturus est ad te, et inspecturus dona sua et mala tua; quomodo bono ejus usus fueris, inspicit te. Ergo quia in omnibus istis donis praevenit te, vide in quo tu praevenias faciem venturi: audi Psalmum, Praeveniamus faciem ejus in confessione. Praeveniamus faciem ejus: antequam [PL38.953] veniat, propitietur; antequam adsit, placetur. Habes enim sacerdotem per quem possis placare Deum tuum, et ipse cum Patre Deus est ad te, qui homo est propter te. Ita jubilabis in Psalmis, praeveniens faciem ejus in confessione. Jubila in Psalmo: praeveniens faciem ejus in confessione, accusa te; jubilans in Psalmo, lauda illum. Accusando te, et laudando eum qui fecit te; veniet qui mortuus est pro te, et vivificabit te.

CAPUT VI

6. Doctrina varia et inconstans lepra mentis. Hoc tenete, in hoc persistite. Nemo variet, nemo leprosus sit. Doctrina inconstans, non habens unum colorem, mentis lepram significat: et istam Christus mundat. Forte in aliquo variasti, et inspexisti, et in melius sententiam commutasti; et quod varium erat, unius coloris effectum est. Noli tibi tribuere, ne sis inter novem qui gratias non egerunt. Unus egit gratias: caeteri Judaei erant: ille alienigena erat, gentes alienigenas significabat, numerus ille Christo decimas dedit. Illi ergo debemus quod sumus, quod vivimus, quod intelligimus: quod homines sumus, quod bene viximus, quod recte intelleximus, illi debemus. Nostrum nihil, nisi peccatum quod habemus. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Vos ergo, maxime qui scitis quid audiatis, curandum ab aegritudine, mundatum a varietate sursum cor ponite, et Deo gratias agite.

SERMO CLXXVII. De verbis Apostoli, Nihil in hunc mundum intulimus, sed nec auferre aliquid possumus, etc. I Tim. cap. VI, V\. 7-19

1. Avaritia verbis apud omnes damnatur, non factis. Sermonis nostri propositio, apostolica lectio. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum, et in desideria multa et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim est omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, et inseruerant se doloribus multis. Digna res quae intentos vos faciat ad audiendum, et nos promptos ad loquendum. His verbis constituitur ante oculos nostros avaritia: accusatur, non defendatur; imo accusata damnetur, ne defensor ejus cum illa damnetur. Nescio quo autem modo id agit avaritia in cordibus hominum, ut omnes, vel ut verius et cautius dicam, pene omnes verbis eam constituant ream, et factis velint habere susceptam. Dixerunt in illam multi et multa, et magna, et gravia, et vera; et poetae et historici et oratores et philosophi, et omne litterarum et professionum genus multa dixit in avaritiam. [PL38.954] Magnum est autem non illam habere, et multo plus est non eam habere, quam de vitiis ejus non tacere.

2. Christianis quae fugiendae avaritiae doctrina traditur. Quid autem interest inter philosophos, verbi gratia, accusantes avaritiam, et Apostolos eamdem ipsam accusantes? quid interest? Si advertamus, discimus aliquid, quod proprium non habet nisi schola Christi. Ecce quod modo commemoravi, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus: habentes victum et tegumentum, his contenti simus, multi dixerunt. Etiam hoc, Radix omnium malorum avaritia, fuerunt qui dicerent. Illud quod sequitur, nemo dixit illorum: Tu autem, homo Dei, haec fuge; sectare vero justitiam, fidem, charitatem, cum his qui invocant nomen Domini de corde puro. Talia nullus dixit illorum. Longe est a crepantibus buccis soliditas pietatis. Quapropter, charissimi, quoniam sunt extra societatem nostram qui et avaritiam accusaverunt et contempserunt; ne nobis magni videantur aut hominibus Dei, propterea, Tu autem, homo Dei. Si ullo modo compararentur, primitus discernere et tenere debemus propter Deum nos facere quod facimus. Nam si veri Dei cultus afferatur, quilibet amator avaritiae reprobatur. Verumtamen incutere nobis debet majorem curam regula pietatis. Turpe est enim, et nimis pudendum et dolendum, si cultores idolorum inventi sunt avaritiae domitores, et cultor Dei unius ab avaritia subjugetur, et fiat avaritiae mancipium, cujus sanguis fit pretium. Addidit Apostolus, et dixit Timotheo: Testificor coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem (hoc ab illis quantum longe est, vide), ut serves mandatum irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem temporibus propriis ostendit beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Hujus familiae facti sumus, in hujus familiam adoptati sumus; hujus filii non nostris meritis, sed ipsius gratia sumus. Nimis grave est et nimis horribile, ut avaritia nos teneat in terris; cum illi dicamus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9), cujus desiderio vilescunt omnia; nec nata nobis sunt inter quae nati sumus, quia propter illum renati sumus. Sint haec ad necessitatis usum, non ad charitatis affectum: sint tanquam stabulum viatoris, non tanquam praedium possessoris. Refice, et transi. Iter agis, attende ad quem venisti; quia magnus est qui ad te venit. Discedendo de hac vita, locum facis venienti: stabuli est ista conditio: cedes, ut alius accedat. Sed si vis ad locum tutissimum pervenire, Deus a te non recedat, cui dicimus, Deduxisti me per semitas justitiae tuae, propter nomen tuum (Psal. XXII, 3): non propter meritum meum.

3. Itineri hujus vitae necessaria sine cupiditate habeantur. Aliud est ergo iter mortalitatis, aliud iter [PL38.955] pietatis. Iter mortalitatis commune est; illuc enim ambulant omnes nati: illuc, nonnisi renati. Ad illud pertinet nasci, crescere, senescere, mori. Propter hoc necessarius est victus et tegumentum. Sufficientes sint hujus itineris sumptus. Quare te gravas? Quare tantum portas in via brevi, non unde ad hanc viam finiendam juveris, sed unde potius ad hanc viam finiendam gravius onereris? Nimium quippe mirabile est, quod tibi vis ut contingat: oneras te, multum portas, premit te in hac via pecunia, et per hanc viam premit te avaritia. Avaritia enim cordis est immunditia. Nihil tollis de hoc mundo, quem amasti: sed tollis vitium quod amasti. Si perseveranter amas mundum; qui fecit mundum, non te invenit mundum. Si ergo in usum temporalem moderata pecunia sit viatici, in eo fine constituto qui scriptus est, Sine amore, inquit, pecuniae, modus sufficiens est praesentibus (Hebr. XIII, 5). Vide ante omnia quid praestruxit: Sine amore, inquit: ita manum mitte, ut cor inde solvas. Nam si pecuniae per amorem cor alligare volueris, inseris te doloribus multis: et ubi erit, Tu autem, homo Dei, haec fuge? Non enim ait, Relinque, et desere; sed, Fuge quasi hostem. Quaerebas fugere cum auro, fuge aurum: cor tuum fugiat, et servus est tuus. Cupiditas non sit, pietas tamen non desit; est quod facias de auro, si dominus es auri, non servus. Si dominus auri es, facis de illo quod bonum est: si servus, facit de te quod malum est. Si dominus auri es, vestitus de te Dominum laudat: si servus auri es, spoliatus de te blasphemat. Servum autem te facit cupiditas, liberum charitas. Inde servus, si non fugeris. Tu autem, homo Dei, haec fuge. In hac causa si non vis esse servus, esto fugitivus.

4. Divitiae interiores sectandae. Audisti quid fugias, habes et quod secteris. Non enim inaniter fugis, aut sic relinquis ut non apprehendas. Sectare ergo justitiam, fidem, pietatem, charitatem. Haec te divitem faciant. Hae divitiae intus sint: fur ad eas non accedit, nisi mala voluntas ei dederit locum. Muni arcam interiorem, hoc est, conscientiam. Has divitias non tibi latro, non quilibet potentissimus inimicus, non irruens hostis aut barbarus, non denique naufragium poterit auferre, unde si nudus exeas, plenus exis. Neque enim vere inanis erat, quamvis forinsecus nihil habere videretur, qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Laudabilis ista plenitudo, ingentes divitiae; inanis auro, plenus Deo; inanis omni transitoria facultate, plenus sui Domini voluntate. Quid quaeritis aurum tantis laboribus, et peregrinationibus? Amate has divitias, et modo implemini: fons earum non latet, si cor patet: aperit cor clavis fidei, et aperit et mundat ubi ponas. Noli tibi angustus videri: divitiae tuae, Deus tuus; quando intravit, ipse dilatavit.

[PL38.956] 5. Thesaurizare hic volentium inepta excusatio. Sursum cor. Ergo, Sine amore pecuniae, modus sufficiens est praesentibus: quare praesentibus? quia, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus: ideo praesentibus, non futuris. Sed quae res decipit hominem ad avaritiae computum? Quid, si diu vivo? Qui dat vitam, dat unde vita sustentetur. Postremo sint reditus, quare quaeritur et thesaurus? Redit aliquid de negotio, redit aliquid de artificio, redit aliquid de pretio: sufficiat, non thesaurizetur; ne ubi pones thesaurum tuum, ibi remaneat et cor tuum, et ut sursum sit, frustra audias, falsumque respondeas. Quando enim respondes ad illud sacratissimum verbum et voce suscribis, ab ipso corde intus non accusaris? Quamvis pressum et oppressum cor tuum, non tibi intus dicit, Sub terra me ponis, quare mentiris? Ergone tibi non dicit: Nonne ibi sum, ubi thesaurus tuus? Ergo mentiris. An vero ille mentitur, qui dixit: Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Matth. VI, 21)? Tu dicis: Non illic orit. Veritas dicit: Illic erit. Sed non illic erit, quia non amo. Factis proba. Non amas, sed dives es. Bene quidem attendis, et discernis te: ab eo qui dives est, discernis eum qui vult dives esse. Inter divitem esse, et divitem velle esse, justa discretio negari non potest. Ibi facultas est, hic cupiditas.

6. Divitiarum cupiditas insatiabilis. Nam et ipse Apostolus non ait, Qui divites sunt; sed, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia: volendo fieri, non existendo. Ideo ait, desideria. Desiderium est enim in homine, quo vult pervenire. Nam nemo desiderat quod habet. Insatiabilis est quidem avaritia; nec tamen in ipsis qui multum habent, desiderium dicendum est ejus rei quam habent, sed quam volunt addere. Habet istam villam, desiderat habere et illam quam non habet; sed cum habuerit, aliam desiderabit; non tamen desiderabit quod habuit, sed quod non habuit. Volendo ergo dives esse, desiderat, aestuat, sitit; et tanquam hydropisis morbo, plus bibendo, plus sitit. Mira ista similitudo est in corporis morbo, omnino avarus in corde hydrops est. Nam hydrops in carne, humore plenus est, humore periclitatur, et humore non satiatur: sic hydrops in corde, quanto plus habet, tanto plus eget. Quando minus habebat, minora volebat, paucioribus gaudebat, exiguis buccellis exhilarabatur: quia vero impletus est, distentus abundantissimus factus est haereditatis. Quotidie bibit, venit et sitit. Si hoc habebo, illud potero; parum possum, quia parum habeo. Cum et hoc habueris, plus habes velle: egestas aucta est, non potestas.

7. Divitiae sine cupiditate si habentur, non culpandae. Pauperi cavenda cupiditas divitiarum. Diviti cavenda superbia. Sed non amo, inquis, quod habeo, ut sursum cor habeam. Plane consentio; si non amas, potest esse sursum cor tuum. Quare enim non sit sursum [PL38.957] cor liberum? Sed vide si non amas, ipse tibi fideliter renuntia, non a me accusatus, sed a te interrogatus. Plane, inquis, non amo: dives quidem sum, sed quia jam sum, non autem volo esse, ut incidam in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia, quae mergunt hominem in perditionem. Grave malum, horrendum, periculosum, exitiosum. Jam sum, inquis, dives, non esse volo. Jam es dives, jam inquis, non esse vis. Non, inquis. Si non esses, nolles? Nollem, inquis. Jam ergo quia es, et verbum Dei te foris divitem invenit, intus divitem fecit; accipe quae divitibus dicta sunt. Hoc enim quod his dicebatur verbis, Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et caetera. Qui volunt, inquit, divites fieri; tanquam ad pauperes dicebantur. Haec verba Apostoli pauperem te invenerunt? Dic illa, et dives es: dic in corde ex corde, Nihil intuli in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possum: victum et tegumentum habens, his contentus sum. Nam si voluero dives fieri, incidam in tentationem et laqueum. Dic, et consiste ubi inventus es. Noli te inserere doloribus multis; ne cum volueris te exuere, lanieris. Sed dives inventus es? Sunt et alia verba, quae recitemus: non existimet ad se nihil dictum qui dives inventus est. Eidem Timotheo dicit, eidem Apostolus dicit, sed pauperi dicit Timotheo: Timotheus enim pauper erat, sicut Paulus. Quid ergo Timotheo de hoc dicturus est, homini pauperi, quod pertineat ad eos qui inventi sunt divites? Audi quid: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi: quia sunt et divites Dei; et veri divites non sunt nisi divites Dei, qualis erat ipse Paulus, qui ait, Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse (Philipp. IV, 11). A varo autem non sufficit. Ergo, Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi. Quid eis dicam? Nolite velle esse divites? Jam divites inventi sunt: audiant quod ad eos dictum est, ubi caput est, non superbe sapere. Adhuc habentur divitiae, multumque amantur. Nidus colligitur superbiae, ubi nutriatur et crescat; quod pejus est, non volet, sed maneat. Ergo ante omnia, non superbe sapere. Ut intelligat, sapiat, cogitet se mortalem, et mortales pauperes pares. Ambos enim terra nudos excepit, ambos exspectat mors, ambos non timet febris. Habet eam pauper strato terreno, sed nec dives eam venientem lecto terret argenteo. Ergo, Praecipe hujus mundi divitibus, non superbe sapere. Agnoscant pauperes suos: pauperes homines sunt et homines; dissimilis vestis, sed similis cutis: et si dives mortuus conditur aromatibus, non erit nulla putredo, sed sera; serius putrescit, numquid non putrescit? Sed ponamus, non ambo putrescant: tamen non ambo non sentiunt? Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere. Non superbe sapiant; et [PL38.958] vere tales erunt, quales videri esse volunt; sine amore possidebunt, non possidebuntur.

8. Spes in divitiis non ponenda. Frui et uti. Sed quae sequantur vide: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Amas aurum; fac, si potes, certum, ut non timeas amittere. Congregasti facultatem; da tibi, si potes, securitatem. Neque sperare in incerto divitiarum. Tolle inde spem, ubi fixisti. Sed in Deo vivo. Ibi fige spem, ibi anchoram cordis tui, ut tempestas saeculi non te inde abrumpat: in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum. Si omnia, quanto magis se? Et vere ad fruendum ipse nobis erit omnia. Nam non mihi videtur dictum, Qui dedit nobis omnia abundanter ad fruendum, nisi se ipsum. Videtur enim aliud esse uti, aliud frui. Utimur enim pro necessitate, fruimur pro jucunditate. Ergo ista temporalia dedit ad utendum, se ad fruendum. Si ergo se, quare dictum est omnia, nisi quia scriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28)? Ergo ibi cor ad fruendum, ut sit sursum cor. Solve te hinc, sed alliga ibi: periculosum est tibi in his tentationibus sine vinculo remanere.

9. Non sperare in incerto divitiarum: non tamen nusquam; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Quid tam omnia, quam qui fecit omnia? Non enim ab illo fierent haec omnia, nisi ea nosset. Quis audeat dicere, Hoc fecit Deus, quod non noverat? Quod noverat fecit. Habebat ergo antequam fecit: sed habebat miris, modis, non sicut fecit, ut fecit temporalia et transeuntia, sed sicut facit artifex. Habet intus quod operatur foris. Ibi ergo sunt omnia praecipua, immortalia, indeficientia, permanentia, et ipse Deus omnia in omnibus: sed sanctis suis ipse erit omnia in omnibus. Ipse ergo sufficit, solus sufficit, de quo dictum est, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed, Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me vidit, et Patrem vidit (Joan. XIV, 8, 9). Omnia Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Merito solus sufficit. Si avari sumus, ipsum amemus. Si opes desideramus, solus nos satiare poterit de quo dictum est, Qui satiat in bonis desiderium tuum (Psal. CII, 5). Hoc peccatori non sufficit? hoc tantum, tam magnum bonum peccatori non sufficit? Volendo habere omnia, plus perdidit omnia: quia, Radix est omnium malorum avaritia. Merito per prophetam increpat animae peccatrici et a se fornicanti, et dicit: Existimasti, si a me discederes, aliquid te amplius habituram. Sed quomodo ille filius minor, ecce porcos pavisti (Luc. XV, 15): ecce omnia perdidisti; ecce egens remansisti, et sero fessus redisti. Jam intellige quia id quod tibi pater dabat, tutius ipse servabat. Existimasti, si a me recessisses, aliquid amplius te habituram. O anima peccatrix et impleta fornicationibus, facta turpis, facta decolor, facta immunda, et sic amata! Redi ergo ad pulchrum, ut ad pulchritudinem redeas: redi, et dic illi qui tibi solus sufficit: [PL38.959] Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Quid ergo sufficit, nisi quod sequitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28)? Ergo sursum cor, non in terra, non in mendacissimo thesauro, non in loco putredinis. Radix est enim omnium malorum avaritia. Et in ipso Adam radix omnium malorum avaritia fuit. Plus enim voluit, quam accepit, quia Deus illi non suffecit.

10. Divitiae piis operibus impendendae. Divitiis emenda vera vita. Quid ergo sis facturus ex his quae habes, dives, attende. Jam non superbe sapis: recte. Non speras in incerto divitiarum, sed speras in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: laudabiliter. Noli ergo piger esse in his quae sequentur. Divites sint in operibus bonis. Haec videamus; et quod non videmus, credamus. Dicebas, Aurum habeo, sed non amo: sed non amare tuum intus est; si quid de te mereor, proba et mihi; quod non abscondis Deo tuo, proba et fratri tuo. Unde, inquis, probabo? Ex eo quod sequitur, Divites sint in operibus bonis, ut facile tribuant. Ad hoc dives esto, ut facile tribuas. Pauper enim vult tribuere, et non potest: apud illum difficultas, apud te facilitas. Hoc tibi prosit quod dives es, quia cum volueris facere, statim facis. Facile tribuant, communicent. Numquid perdunt? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Et ne ipsum aurum et argentum et praedia, et ea quae pulchra videntur in facultatibus hominum, etiam ibi desideremus, cum dicitur nobis, Illuc migrate, thesaurum vestrum ibi ponite: admonuit nos contra carnales cogitationes, et subjecit, Ut apprehendant veram vitam: non aurum, quod in terra remansit, non facultates putredinis, non bona transeuntia, sed veram vitam. Quodam modo ergo migramus, quando hoc illuc transit, neque hoc ibi habebimus, quod hinc transferimus. Quodam modo Dominus Deus noster mercatores nos vult esse, mutationem nobiscum facit; quod hic abundat damus, quod ibi abundat accipimus: quemadmodum plerique trajectitias merces faciunt, aliud dant alibi, et quo veniunt aliud accipiunt. Verbi gratia, dicit amico suo, Accipe hic a me aurum, et da mihi in Africa oleum: et migrat et non migrat; jam quod desiderat accepit. Talis est ista mutatio, qualis, fratres mei, nostra mercatio. Quid damus, et quid accipimus? Hoc damus quod nobiscum auferre non possumus, etsi vellemus. Quare ergo perit? Id quod minus est detur, ut quod est majus ibi inveniatur. Damus terram, et accipimus coelum; damus temporalia, et accipimus aeterna; damus putrescentia, et accipimus immortalia: postremo damus quod dedit Deus, et accipimus ipsum Deum. Non ergo simus pigri in ista mutatione rerum, in ista mercatura optima et ineffabili. Prosit quia hic sumus, prosit quia nati sumus, prosit quia peregrinamur. Non inopes remaneamus.

11. Tinea malae cogitationis revocans a faciendis eleemosynis. Non intret arcam cordis tinea malae cogitationis: non dicatur, Non dabo, ne cras non habeam. [PL38.960] Noli multum cogitare de futuris: imo multum cogita de futuris; sed de longe futuris: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Haec ita, quemadmodum dixit Apostolus, Non ut aliis refectio, vobis autem angustia, sed ex aequalitate (II Cor. VIII, 13). Habe: tantum noli amare, servare, thesaurizare, incubare reconditis; hoc est de incertis sperare. Quam multi divites dormierunt, pauperes surrexerunt! Propter istam enim cogitationem, cum dixisset, Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Propter malas cogitationes, quae dicunt, Si thesaurum non habuero, quis mihi dabit, cum egere coepero? Deinde, Abundat unde vivam, sufficit mihi unde vivam: sed quid, si impingat mihi calumnia? unde me redimam? Quid, si mihi necesse sit litigare? unde sumptus impendam? Quamdiu omnia mala quae possunt evenire generi humano narrare et computare non poteris, plerumque una calamitas turbat computum numerantis, et totum quod numerabatur, non solum perit, sed nec in digitis remanebit? Ideo contra istum cogitationis vermiculum, contra malignam tineam apposuit Deus in Scriptura sua, quomodo solent apponi vestibus odoramenta quaedam, ne tineent. Quid? cogitabasne tibi calamitates? non timebas unam grandem? Attende quod sequitur, Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Ipse enim dixit: Non te derelinquam, non te deseram (Hebr. XIII, 5). Timebas mala nescio quae, propterea pecuniam servabas: tene fidejussorem; hoc Deus tibi dicit, Non te derelinquam, non te deseram. Homo si promitteret, crederes; Deus promittit, et dubitas? Promisit, scripsit, cautionem fecit: esto securus. Lege quod tenes, cautionem tenes, ipsum debitorem tenuisti, a quo tua debita relaxari petisti.

SERMO CLXXVIII. De verbis Apostoli, Tit. cap. I, 9, Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes arguere. Contra rerum alienarum raptores

CAPUT PRIMUM

1. Episcoporum onus. Beati Apostoli Epistola cum legeretur de constituendis episcopis, commemoravit nos sine dubio respicere in nos: et vos commemoravit non judicare nos; maxime quia omnes audivimus capituli Evangelii recentis lectionis novissimam sententiam: Nolite judicare personaliter, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24). Personam itaque judicando nemo accipit alienam, si non accipit suam. Beatus Apostolus ait quodam loco: Non sic pugno, quasi aerem caedens: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 26, 27). Suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus ubi aries [PL38.961] tremit? Inter multa ergo, quibus scripsit Apostolus, qualis esse episcopus debeat, etiam illud audivimus, unde modo forsitan loqui et disputare sufficiat. Si enim singula discutere, et de singulis, ut dignum est, disputare conemur; nec nostrae vires sufficiunt ad loquendum, nec vestrae ad audiendum. Quid ergo est quod volo dicere, si adjuvet me qui terruit me? Inter caetera ait episcopum potentem esse debere in doctrina sana, ut contradicentes redarguere possit. Magnum opus est, gravis sarcina, clivus arduus. Sed sperabo, inquit, in Deum, quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, et a verbo aspero (Psal. XC, 2, 3). Nulla enim causa est, quae magis faciat hominem dispensatorem Dei pigriorem ad redarguendos contradicentes, quam timor verbi asperi.

CAPUT II

2. Avarus suorum reconditor damnatur. Prius ergo quid sit, contradicentes redarguere, ut Dominus donaverit, exponam vobis. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis contradicunt loquendo: sed multi male vivendo. Quando mihi audet dicere christianus, bonum esse rapere res alienas; quandoquidem non audet dicere, bonum esse tenaciter servare res suas? Numquid enim dives ille, cui successerat regio, et non inveniebat ubi poneret fructus suos, et se consilium invenisse gaudebat destruendi veteres apothecas, et construendi novas ampliores, ut impleret eas, et diceret animae suae, Anima, habes multa bona in multum tempus, laetare, jucundare, satiare: numquid ergo iste dives aliena quaerebat? Fructus suos colligere disponebat, ubi poneret consulebat, non de cujusquam vicini agris, non limite perturbato, non spoliato paupere, non circumvento simplice, sed tantummodo de suis colligendis cogitabat. Audite quid audierit, qui tenaciter servabat sua; et hinc intelligite quid exspectent, qui rapiunt aliena. Cum ergo se prudentissimum consilium invenisse arbitraretur, de apothecis veteribus angustis dejiciendis, et amplioribus novis aedificandis, et omnibus suis fructibus colligendis et recondendis, non alienis concupiscendis atque rapiendis; ait illi Deus, Stulte: ubi tibi sapiens videris, ibi stulte. Stulte, inquit, hac nocte repetunt a te animam tuam; haec quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 16-20)? Si servaveris, tua non erunt: si erogaveris, tua erunt. Quid, inquit, reponis, quod relicturus es? Ecce increpatus est stultus male recondens. Si stultus est qui recondit sua, vos invenite nomen ei qui tollit aliena. Si sordidus est reconditor suorum, ulcerosus est raptor alienorum. Sed non qualis ille ulcerosus, qui jacebat ante januam divitis, et cujus canes linguebant ulcera. Ille enim ulcerosus erat in corpore; raptor, in corde.

CAPUT III

3. Dives quia immisericors, punitur. Fortassis aliquis respondeat, et dicat: Non valde magna poena erat illi homini, cui dixit Deus, Stulte. Non sic dicit Deus, Stulte, quomodo homo dicit. Tale in quemquam Dei verbum, judicium est. Numquid [PL38.962] enim Deus stultis daturus est regnum coelorum? Quibus autem non est daturus regnum coelorum, quid eis restat, nisi poena gehennarum? Conjicere hoc videmur: aperte hoc manifesteque videamus. Nam et ille dives, ante cujus januam jacebat pauperrimus ulcerosus, non est dictus raptor rerum alienarum. Erat quidam dives, inquit, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Dives, inquit, erat: non dixit, Calumniator; non dixit, Pauperum oppressor; non dixit, Rerum alienarum raptor, aut delator, aut receptor; non dixit, Pupillorum spoliator; non dixit, Viduarum persecutor; nihil horum: sed, Erat quidam dives. Quid magnum est? Dives erat, de suo dives erat. Cui aliquid tulerat? An forte ille auferret, et Dominus de illo reticeret, et personam ejus acciperet, si crimina ejus absconderet, qui nobis dicit, Nolite personaliter judicare? Si vis ergo audire crimen divitis illius, noli amplius quaerere, quam audis a Veritate. Dives erat; induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Quod ergo ejus crimen? Jacens ante januam ulcerosus, et non adjutus. Hoc enim aperte de illo dictum est, quod immisericors erat. Numquid enim, charissimi, si pauper ille ante januam jacens sufficientem panem a divite acciperet, diceretur de illo quia cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis? Propter hanc solam inhumanitatem, qua contemnebat pauperem ante januam suam jacentem, nec congrue digneque pascebat, mortuus est et sepultus; et cum apud inferos in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit pauperem in sinu Abrahae. Et quid pluribus immorer? Desideravit guttam, qui non dedit micam: non accepit justa sententia, qui non dedit crudeli avaritia (Luc. XVI, 19-26). Si haec ergo poena est avarorum, quae poena raptorum?

CAPUT IV

4. Raptoris eleemosynae Deo non acceptae. Sed ait mihi raptor rerum alienarum: Ego similis illius divitis non sum. Agapes facio, vinctis in carcere victum mitto, nudos vestio, peregrinos suscipio. Dare te putas? Tollere noli, et dedisti. Cui dederis, gaudet; cui abstuleris, plorat: quem duorum istorum exauditurus est Dominus? Dicis ei cui dederis: Gratias age quia accepisti. Sed alter tibi ex alia parte dicit: Ego gemo cui abstulisti. Et pene totum tenuisti, et exiguum illi dedisti. Si ergo quod alteri abstulisti egentibus dedisses, nec talia opera diligit Deus. Dicit tibi Deus: Stulte, jussi ut dares, sed non de alieno. Si habes, da de tuo: si non habes quod des de tuo, melius nulli dabis, quam alteros spoliabis. Dicturus est Dominus Christus, cum in judicio suo sederit, et alios ad dexteram et ad sinistram alios separaverit, bene operantibus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; sterilibus autem, qui nihil boni in pauperes operati sunt: Ite in ignem aeternum. Et quae dicturus est bonis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera. Et respondebunt illi: Domine, quando te vidimus esurientem? Et ille ad eos: [PL38.963] Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Intellige ergo, stulte, qui vis eleemosynam facere de rapina, quoniam si quando pascis christianum, pascis Christum; quando spolias christianum, spolias Christum. Attendite quid sinistris dicturus est: Ite in ignem aeternum. Quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; nudus fui, et non vestistis me (Matth. XXV, 34, etc.). Ite. Quo? In ignem aeternum. Prorsus ite. Quare? Nudus fui, et non vestistis me. Si ergo in ignem aeternum ibit cui dicturus est Christus, Nudus fui, et non vestisti me; quem locum in igne aeterno habebit cui dicturus est, Vestitus fui, et spoliasti me?

CAPUT V

5. Paganorum res rapere non licet. Hic fortasse ut evadas hanc vocem, ne dicat tibi Christus, Vestitus fui, et spoliasti me; mutata consuetudine, cogitas spoliare paganum, et vestire christianum. Et hic respondebit tibi Christus, imo nunc respondebit tibi per servum qualemcumque ministrum suum: respondebit tibi Christus, et dicet, Etiam hic parce damnis meis. Cum enim christianus spolias paganum, impedis fieri christianum. Etiam et hic fortasse respondebis adhuc: Ego non odio poenam ingero, sed dilectione potius disciplinae: ideo spolio paganum, ut per hanc asperam et salubrem disciplinam faciam christianum. Audirem et crederem, si quod abstulisti pagano, redderes christiano.

6. Raptores redarguit. Diximus contra unum vitium rapinarum, quo res humanae usquequaque vastantur: diximus, et nemo nobis contradicit. Quis enim audet apertissimae loquendo contradicere veritati? Non ergo facimus quod Apostolus monuit, non contradicentes redarguimus; obedientes alloquimur, laudantes instruimus; non contradicentes redarguimus. Ita vero non contradicunt lingua, sed vita. Moneo, rapit; doceo, rapit; praecipio, rapit; arguo, rapit: quomodo non contradicit? Dicam ergo quod de hac re sufficere existimo. Abstinete vos, fratres, abstinete vos, filii, abstinete vos a consuetudine rapiendi: et vos qui sub manibus raptorum gemitis, abstinete vos a cupiditate rapiendi. Alius potens est, et rapit: tu in manu raptoris gemis; quia rapere non potes, ideo non facis. Habeto facultatem, et ibi laudabo domitam cupiditatem.

CAPUT VI

7. Res inventa restituenda. Beatum sancta Scriptura dicit, qui post aurum non abiit; qui potuit transgredi, et non est transgressus; qui facere mala potuit, et non fecit (Eccli. XXXI, 8, 10). Tu autem dicis, Nunquam negavi rem alienam. Quia forte nemo tibi commendavit; aut forte commendavit, sed sub testibus commendavit. Dic mihi, reddidisti, quando a solo solus, ubi Deus inter vos fuerat, accepisti? Si tunc reddidisti, si mortuo qui commendavit, nescienti filio reddidisti; tunc te laudabo, quia post aurum non isti; quia potuisti transgredi, et non es transgressus; quia potuisti mala facere, et non fecisti. Si forte alienum sacculum solidorum, ubi nemo te vidit, in via invenisti, et sine ulla mora cujus fuerat reddidisti. Eia, fratres, redite ad vos, inspicite vos, interrogate [PL38.964] vos, vera respondete vobis, et judicate vos non secundum personam, sed justum judicium judicate. Ecce christianus es, ecclesiam frequentas, verbum Dei audis, de lectione verbi Dei laetissime commoveris. Tu laudas tractantem, ego quaero facientem: tu, inquam, laudas dicentem, ego quaero facientem. Christianus es, frequentas ecclesiam, amas verbum Dei, et libenter audis. Ecce hoc quod propono, in eo te examina, in eo te appende, in eo ascende mentis tuae tribunal, et constitue te ante te, et judica te: et si pravum inveneris, corrige te. Propono ergo. Deus dicit in lege sua, inventionem esse reddendam (Deut. XXII, 3): Deus in lege sua dicit, quam primo populo dedit, pro quibus Christus nondum erat mortuus, inventionem tanquam alienum esse reddendam; si quisquam, verbi gratia, in via inveniat alienum sacculum solidorum, debere reddere. Sed nescit cui? Non se excusat ignorantia, si non dominetur avaritia.

CAPUT VII

8. Exemplum eximium de restituenda re aliena. Dicam vestrae Charitati, quoniam dona Dei sunt; et sunt in populo Dei qui non frustra audiunt verbum Dei: dicam quod fecerit pauperrimus homo, nobis apud Mediolanum constitutis; tam pauper, ut proscholus esset grammatici: sed plane christianus, quamvis ille esset paganus grammaticus; melior ad velum, quam in cathedra. Invenit sacculum, nisi forte me numerus fallit, cum solidis ferme ducentis: memor legis proposuit pittacium publice. Reddendum enim sciebat; sed cui redderet, ignorabat. Proposuit pittacium publice: »Qui solidos perdidit, veniat ad locum illum, et quaerat hominem illum.« Ille qui plangens circumquaque vagabatur, invento et lecto pittacio, venit ad hominem. Et ne forte quaereret alienum, quaesivit signa, interrogavit sacculi qualitatem, sigillum, solidorum etiam numerum. Et cum omnia ille fideliter respondisset, reddidit quod invenerat. Ille autem repletus gaudio, et quaerens vicem rependere, tanquam decimas obtulit illi solidos viginti: qui noluit accipere. Obtulit vel decem: noluit accipere. Saltem rogavit vel quinque acciperet: noluit ille. Stomachabundus homo projecit sacculum: Nihil perdidi, ait; si non vis aliquid a me accipere, nec ego aliquid perdidi. Quale certamen, fratres mei, quale certamen? qualis pugna, qualis conflictus? Theatrum mundus, spectator Deus. Victus tandem ille quod offerebatur accepit: continuo totum pauperibus erogavit, unum solidum in domo sua non dimisit.

CAPUT VIII

9. Idem tractatur argumentum. Quid est? Si aliquid egi in cordibus vestris, si verbum Dei insedit in vobis, si requiem invenit apud vos, facite hoc, fratres mei: nolite putare damnum vos pati, si feceritis; magnum lucrum est, si feceritis quod dico. Perdidi viginti solidos, perdidi ducentos, quingentos. Quid perdidisti? De domo tua perierant: alter perdiderat, non tu. Terra communis est, in una domo estis, in hoc mundo ambo viatores, hujus vitae unum stabulum intrastis. Posuit ille, oblitus est ille; cecidit ab illo, tu invenisti alibi. Quis invenisti? Christianus. Quis invenisti? Qui legem audisti, christianus qui legem audisti. Quis invenisti? Qui cum audires multa laudasti, tu invenisti. Si ergo veraciter laudasti, redde quod invenisti. Si ergo non reddidisti quod invenisti; quando laudasti, testimonium contra te dixisti. Estote fideles inventores, et tunc iniquos vituperate raptores. Nam quod invenisti et non reddidisti, rapuisti. Quantum potuisti, fecisti: quia plus non potuisti, ideo non plus fecisti. Qui alienum negat, si possit et tollit. Quod non tollis, timor prohibet: non bonum facis, sed malum metuis.

CAPUT IX

10. Timor servilis nequitiam cordis non impedit. Quid est magnum, timere malum? Magnum est, non facere malum: magnum est, amare bonum. Nam et latro timet malum; et ubi non potest, non facit: et tamen latro est. Deus enim cor interrogat, non manum. Lupus venit ad ovile ovium, quaerit invadere, quaerit jugulare, quaerit devorare: vigilant pastores, latrant canes: nihil potest, non aufert, non occidit; sed tamen lupus venit, lupus redit. Numquid quia ovem non tulit, ideo lupus venit, et ovis redit? Lupus venit tremens, lupus redit tremens: lupus est tamen et fremens et tremens. Interroga ergo te, quisquis vis judicare; et vide si tunc non facis male, quando potes facere et ab homine non puniri: tunc times Deum. Nemo est ibi, nisi tu et ille cui facis malum, et Deus qui ambos videt: vide, ibi time. Parum est quod dico, Vide, ibi time malum: ibi ama bonum. Nam etiamsi timore gehennae non facis malum, nondum es perfectus. Audeo dicere, si timore gehennae non facis malum, est quidem in te fides, quia credis futurum Dei esse judicium: gaudeo fidei tuae, sed adhuc timeo malitiae tuae. Quid est quod dixi? Quia si timore gehennae non facis malum, non amore justitiae facis bonum.

CAPUT X

11. Amor justitiae castus unde probatur. Aliud est, timere poenam; aliud est, amare justitiam. Amor castus in te esse debet, quo amore desideres videre, non coelum et terram, non campos liquidos maris, non spectacula nugatoria, non fulgores nitoresque gemmarum: sed desidera videre Deum tuum, amare Deum tuum; quia dictum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ecce propter quam visionem fac bonum, ecce propter quam noli facere [PL38.966] malum. Si enim amas videre Deum tuum, si in hac peregrinatione illo amore suspiras; ecce probat te Dominus Deus tuus, quasi dicat tibi: Ecce fac quod vis, imple cupiditates tuas, extende nequitiam, dilata luxuriam, quidquid libuerit, licitum puta; non hinc te punio, non te in gehennas mitto, faciam meam tantum tibi negabo. Si expavisti, amasti; si hoc quod dictum est, Faciem suam tibi negabit Deus tuus, contremuit cor tuum, in non videndo Deum tuum magnam poenam putasti; gratis amasti. Si ergo sermo meus invenit in cordibus vestris aliquam scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite: ad hanc augendam vos advocate prece, humilitate, dolore poenitentiae, dilectione justitiae, operibus bonis, gemitibus sinceris, conversatione laudabili, amicitia fideli. Hanc scintillam boni amoris flate in vobis, nutrite in vobis: ipsa cum creverit, et flammam dignissimam et amplissimam fecerit, omnium cupiditatum carnalium fena consumit.

Reader reactions

References

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 934-966 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Published by: Rodion Vlasov
Page creation date: 2026-11-22, Update: 2026-11-22