1. Virtutes quatuor necessariae. Rogo vos, fratres, ut attentius cogitemus causam salutis nostrae, ut et illa omnia quae de futuro judicio scripta sunt, possimus evadere, et ad illam beatitudinem quae nobis promissa est, mereamur feliciter pervenire. Quantis possumus viribus, cum Dei adjutorio charitatem, justitiam, misericordiam, tantum simul et castitatem [PL39.2289] servare tota intentione studeamus; ut ista coelesti et spirituali quadriga ad paradisi principalem patriam rapiamur. Eamus illuc interim corde; et cum dies judicii venerit, sequemur et corpore: ut in nobis impleatur illud quod Apostolus dixit, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20); et illud, Cum Christus apparuerit vita vestra, et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Nullam ergo de istis virtutibus quatuor minus quam expedit diligamus. Quid enim tibi prodest, si charitatem habere videaris, et justitiam habere non velis? Aut quid te adjuvare poterit, si misericordiam habere te dicas, et castitatem non habendo, te ipsum odio habeas, secundum illud quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6)?

2. Castitas rara. Adulteri multi. Saepe ab episcopo admonentur. Sed et ab unoquoque debent corripi. Alias peccatorum fit particeps. Correpti et non correcti ad episcopum deferantur. Ob sceleratum unum quandoque punitur Respublica. Et quia castitatem valde paucos servare velle cognoscimus, de ipsa castitate attentius admonemus, propter illud quod scriptum est, Neque fornicarii, neque molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt: et illud, Neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Sed quod pejus, est multi sunt qui etiam cum uxores videantur habere, persuadente diabolo castitatem dissimulant custodire; sed aut cum suis aut alienis ancillis, vel etiam uxoribus aut filiabus extraneis, libidinis furore succensi, ita adulteria committere nec metuunt nec erubescunt, ut nec Dominum timeant, nec homines revereantur. Sed justum erat, fratres, ut apud illos qui tales sunt, deberent tam frequentes et tot annorum admonitiones nostrae proficere; ut nec de medicamentis sibi vulnera facerent, nec inde se occiderent, unde se vivificare poterant: quia castigatio sacerdotis, sicut obedientibus ad gloriam, ita inobedientibus erit ad poenam. Et quia illi, sicut jam dixi, neque Dominum reverentur, nec homines metuunt; vos qui Christo inspirante et fidem et charitatem fideliter custoditis, si quando aliquos tam sacrilega peccata committere cognoveritis, et semel et secundo et tertio castigate: et si vos audire noluerint, nec colloquium cum eis habete, nec ad vestrum convivium eos revocate, nec in illorum mensis cibum cum eis sumite, secundum illud quod Apostolus ait, Cum hujusmodi nec cibum sumere (Id. V, 11); ut vel sic erubescant, dum se vident ab honestis et Deum timentibus exsecrari. Si enim quod suggero non fuerit factum, quicumque ille est qui fratrem suum aut vicinum suum adulteria committere novit, si illum arguere noluerit, in peccatis ejus particeps illius erit, secundum illud quod scriptum est, Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18); et illud quod ait Apostolus, Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Illi autem qui adulteros nec ipsi arguunt, nec in notitiam sacerdotibus sacrilegos ponunt, suspicionem nobis faciunt, quod ideo illos non arguunt, quia et ipsi talia peccata committunt. Mihi enim sufficit quod grandi dolore animi et infinito gemitu clamo. Vos vero si a vestris et ab alienis peccatis liberi esse vultis, nolite parcere talibus; et si vos secretius et frequentius admonentes audire noluerint, facite hoc ad humilitatis nostrae notitiam pervenire, secundum illud quod in Evangelio dicitur, Corripe illum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem te non audierit, dic Ecclesiae: id est, pone in notitia sacerdotis. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15, 17). Sed quod pejus est, dum illi qui tantum malum committunt, ab aliquibus non solum non corripiuntur, verum etiam palpantur et blande accipiuntur; ipsi ideo sacrilegia et crimina nutriunt, et sine ullo timore ac verecundia perpetrant. Sed nos timere illud debemus quod [PL39.2290] de Achar, qui de Jericho regulam auream furatus fuerat, scriptum est; quando pro unius hominis peccato super omnes ira Dei desaeviit, et non requievit furor Dei a populo, donec ille qui malum fecerat, Domino jubente, contereretur (Josue VII, 2, 11).

3. Adulteria sibi putant viri licere: non eis magis licent quam feminis. Cum enim illi de quibus loquimur uxores suas castas esse velint, qua conscientia nefanda committunt, et dicunt sibi licere quod eis omnino non licet; quasi alia praecepta viris Deus dederit, alia feminis? Dicat quicumque ille est, qua lege permittente crimina ista committat; cum et divina et humana lege omnia adulteria puniantur. Ideo tamen hoc malum non prohibetur, quia a multis committitur. Sed quanto ab hominibus minus distringitur, tanto divino judicio gravius vindicatur. Nam illud quale est, quod in hanc impudentiam prorumpunt, ut dicant haec tam crudelia mala viris licere, et feminis non licere? Nec attendunt quod viri et feminae aequaliter sint Christi sanguine redempti, et simul sacrosancto lavacro sint abluti, et ad altare Domini accedentes, corpus et sanguinem Domini simul accipiunt, et non est apud Deum discretio masculi et feminae, nec est personarum acceptor Deus? Ergo quod feminis non licet, similiter et viris non licuit unquam, nec licere poterit. Sed infelix consuetudo intromissa est, ut si uxor inventa fuerit cum servo suo, puniatur; si autem vir cum multis ancillis in libidinis cloaca volutetur, non solum non puniatur, verum etiam a suis similibus collaudatur; et sibi invicem loquentes, quis hoc amplius fecerit, cum risu et cachinno stultissimo confitentur. Sed istorum risus in die judicii vertetur in planctum, et eorum joca convertentur in vulnera. Et hoc illi faciunt, qui futurum Dei judicium nec credunt, nec metuunt.

4. Peccata sunt mortalia. Quandoque etiam uxorem cognoscere non est sine peccato. Ego cum libera conscientia clamo pariter et contestor, quod quicumque habens uxorem, adulteria commiserit, nisi poenitentia prolixa et uberes eleemosynae subvenerint, et a peccato ipso cessaverit, et si quomodo solet fieri, subito mortuus fuerit, in aeternum peribit, nec illi nomen christianum proderit: quia non solum non fecit quod Christus jussit, verum etiam quod Christus prohibuit perpetravit. Cum enim etiam uxorem cognoscere, excepto desiderio filiorum, peccatum sit; quid de se cogitare aut quam spem sibi promittere possunt, qui conjugia habentes, per adulterium hoc sibi praeparant, unde in infernum descendant, nec volunt audire Apostolum dicentem, Tempus breve est; superest ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII, 29): et illud, Ut sciat unusquisque suum vas possidere in honore et sanctificatione; non in passione desiderii, sicut gentes quae spem non habent (I Thess. IV, 4, 5)? Considerate quod qui uxoribus, excepto desiderio filiorum, utuntur, si assiduas eleemosynas non dederint, sine peccato esse non possunt. Et si hoc de matrimonio legitimo dicitur, putas quid de illis futurum sit in die judicii, qui aut publica aut occulta adulteria committere sine ulla divini timoris consideratione praesumunt; de quibus scriptum est, Peccatores et adulteros judicabit Dominus (Hebr. XIII, 4); et illud Apostoli quod jam supra dictum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt? Quid tibi prodest, infelix quicumque es ille, quod christianus vocaris, si peccato adulterii a regno Dei excludi merueris?

5. Concubinatus valde frequens. Peccatum non putatur. Adulterio pejus peccatum est. Consuetudo Romae circa nubentes non virgines. Et hoc rogo, fratres charissimi, et admoneo Charitatem vestram, ut quicumque uxores accepturi sunt, virginitatem usque ad nuptias servent: quia quomodo nullus est qui sponsam violatam velit accipere, sic nullus se debet ante nuptias adulterina commixtione corrumpere. Sed, quod pejus est, plures sunt qui sibi concubinas adhibent, antequam uxores accipiant: et quia grandis multitudo est, excommunicare omnes [PL39.2291] non potest episcopus, sed cum gemitu et suspiriis multis tolerat et exspectat, si forte pius et misericors Dominus det illis fructuosam poenitentiam per quam possint ad indulgentiam pervenire. Et quia hoc malum in consuetudinem est missum, ut putetur non esse peccatum: ecce coram Deo et Angelis ejus profiteor, quod sive ante uxorem, sive post uxorem, quicumque sibi concubinam adhibuerit, adulterium committit; et ex hoc pejus adulterium, quia cum nulla ratione liceat publice, hoc sine ulla verecundia quasi ex lege committat. Denique etiam ex hoc agnoscimus non leve esse peccatum, ut quoscumque ipsae conceperint, non liberi, sed servi nascantur. Unde etiam et post acceptam libertatem, haereditatem patris nulla lege et nullo ordine accipere permittuntur. Etiam vide utrum sine peccato esse possit, ubi decus generosi sanguinis ita humiliatur, ut de hominibus nobilissimis servi nascantur. Nam in tantum grave peccatum est, ut in civitate Romana qui voluerit uxorem ducere, si se virginem non esse cognoscit, ad accipiendam benedictionem nuptialem venire penitus non praesumat. Etiam videte quam durum sit, ut cum illa quam optat ducere, benedictionem non mereatur accipere.

6. Concio quasi speculum. Sed quando ista suggessimus, timeo ne sint aliqui, qui nobis potius quam sibi velint irasci. Sermo enim noster quasi speculum Charitati vestrae proponitur: et ideo quomodo matrona, quando speculum attendit, in se potius quod tortum vidit corrigit, et non speculum frangit; ita et unusquisque vestrum quoties in aliqua praedicatione cognoscit foeditatem suam, justum est ut magis se corrigat, quam contra praedicatorem, velut contra speculum velit irasci. Sic et illi qui aliquas plagas accipiunt, magis volunt vulnera curare, quam medicamenta contemnere. Ne ergo etiam ex hoc aliquis dupliciter peccet, si contra spiritualia medicamenta irasci voluerit, non solum patienter, sed etiam libenter accipiat quae dicuntur: quia jam ex aliqua parte a malo cognoscitur declinare, qui salubrem castigationem voluerit libenter accipere; et cui mala sua displicent, jam illi ea quae bona sunt placent, et sic quanto se a vitiis separaverit, tanto virtutibus propinquabit. Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXIX. De Castitate

1. Juvenum incontinentiam non excusat aetas. Quandocumque castitatem, fratres charissimi, secundum quod decet et expedit, commendamus, forte adolescentes et adhuc in viridi aetate positi dicunt: Juvenes homines sumus, continere non valemus. Quibus nos respondere et possumus et debemus, ne forte ideo castitatem custodire non possint, quia amplius manducant quam expedit, et vinum amplius accipiunt quam oportet, familiaritatem mulierum vitare nolunt, atque earum suspectam societatem habere nec metuunt nec erubescunt. Qui tales sunt, audiant Apostolum dicentem: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18); et illud, Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18): et illud Salomonis, Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos (Eccli. XIX, 2). Illi vero qui dicunt quod castitatem servare non possint, respondeant nobis utrum uxores habeant, an non. Si habent, quare non attendunt illud quod Veritas in Evangelio ait, Omnia quaecumque vultis ut faciant [PL39.2292] vobis homines, et vos facite illis similiter (Matth. VII, 12): et quare non servant fidem uxoribus suis, quam sibi ab eis servari desiderant? Cum enim vir a virtute nomen acceperit, et mulier a mollitie, id est, fragilitate; quare contra crudelissimam bestiam libidinem vult unusquisque uxorem suam victricem esse, cum ipse ad primum libidinis ictum victus cadat?

2. Damnat justitiae lex, si conjugati sint; imo etiamsi nondum conjugati. Hoc loco forte qui adhuc uxoribus non sunt conjuncti, dicunt se excusare posse, quia conjugia non habent, quibus fidem servare debeant; et propterea continere non possint. Istis qui istam falsam et miserabilem excusationem conantur praetendere, justissime responderi et potest et debet; quia nullus magis illicita vitare debet, quam qui respuit quae licebant. Cum uxorem accipere liceat, et contra omnium Scripturarum auctoritatem adulterium committere nunquam liceat; quare cum Dei gratia non accipis quod licet, et cum Dei offensa praesumis quod non licet? Velim tamen scire, si illi qui uxores non habent, et priusquam conjugiis copulentur, adulteria committere nec metuunt nec erubescunt, utrum velint sponsas suas, antequam ad nuptias veniant, ab aliquibus adulteris violari? Cum enim nullus sit qui hoc patienter accipiat, quare unusquisque sponsae suae non servat fidem, quam sibi ab ipsa servari desiderat? Quare uxorem virginem optat accipere, cum ipse sit corruptus? Quare viventi uxori desiderat copulari, cum per adulterium in anima jam ipse sit mortuus; secundum illud quod scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20)? et illud quod terribiliter clamat Apostolus, Fornicatores judicabit Deus (Hebr. XIII, 4); et illud, Neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9): et iterum, Omnes adulterantes et adulteri tanquam clibanus corpus eorum (Osee VII, 4)?

3. Fornicatio putatur viris licere, non feminis. Sexus uterque iisdem legibus tenetur. Sed forte putant aliqui, quod feminis ante nuptias fornicari non liceat, sed viris liceat. Ista punienda, et nimium gravia mala, quod pejus est, ideo a multis viris sine ullo timore Domini committuntur; quia ita a pluribus in consuetudinem missa sunt, et ita vilia vel levia ducuntur, ut nec jam inter gravia crimina putentur. Nam in fide catholica quidquid mulieribus non licet, omnino nec viris licet. Uno enim pretio, id est, Christi pretioso sanguine redimuntur et viri simul et feminae: in unam fidem vocantur, et in uno Ecclesiae corpore congregantur; simul Baptismi sacramenta percipiunt, simul ad altare ad accipiendum corpus et sanguinem Christi accedunt, simul utrique sexui praecepta donata sunt. Cum haec ita sint, qua fronte vel qua conscientia quod et viris simul et mulieribus non licet agere, soli viri se credunt impune committere? Sed et illi qui hoc facere praesumunt, pro certo cognoscant quod si cito se non emandaverint, et eis fructuosa poenitentia non subvenerit, et sic subito de hac luce rapti fuerint; aeterna illos flamma sine ullo remedio cruciabit.

4. Concubinatus. Nunquam licuit. Adulterio sceleratior est. Et illud quale est, quod multi virorum ante nuptias concubinas sibi assumere non erubescunt, quas post aliquot annos dimittant, et sic postea legitimas uxores accipiant. Tractant enim apud se, ut prius de multis calumniis et rapinis, et injustas divitias et iniqua lucra conquirant; et postea contra rationem plus nobiles quam ipsi sunt vel ditiores uxores accipiant. Ecce quantis malis se obligant, qui non solum luxuriae, sed etiam avaritiae vel cupiditati infeliciter servire desiderant. Unde coram Deo et Angelis contestor, atque denuntio ista mala et semper prohibuisse, et nunquam ei placita fuisse: quia praecipue temporibus christianis concubinas habere nunquam [PL39.2293] licuit, nunquam licebit. Sed quod pejus est, faciunt hoc multi viri jure fori, non jure coeli; non justitia jubente, sed libidine dominante. Cum enim Apostolus conjugia habentibus dicat, Tempus breve est, et superest, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII, 29); et illud, Abstinete ad tempus, ut vacetis orationi (Ibid. V, 5): quomodo adulteras concubinas permittit habere, qui castitatem servare et in conjugiis positis praecepit? Pro qua re iterum atque iterum voce libera clamo, quia qui ante legitimas nuptias concubinam sibi adhibere praesumit, pejus peccatum facit, quam qui adulterium committit: quia qui adulterat, adhuc tam grave malum secrete vult agere, in publico autem aut metuit aut erubescit committere; ille vero qui publice concubinam habere voluerit, fronte impudentissima rem exsecrabilem, toto populo vidente, licenter se putat admittere.

5. A multis admittitur. Et ideo excommunicatione non punitur. Benedictionem nuptialem non meretur qui virgo non est. Sed forte illi qui isto peccato non sunt maculati, dicunt: Quare qui hoc agunt a communione non suspenduntur? Ideo enim tantum scelus a sacerdotibus minime vindicatur, quia a multis admittitur. Si enim unus aut duo aut quatuor vel quinque mala ista facere praesumerent; et poterant et debebant non solum a communione suspendi, sed etiam a colloquio et convivio christiani populi separari secundum illud Apostoli, Cum hujusmodi nec cibum quidem sumere (Id., 14): multitudo tamen peccantium, sicut jam dictum est, prohibet sacerdotes Domini in illis distinguere. Faciunt tamen boni sacerdotes quod possunt, et cum perfecta charitate contendunt orare et suspirare jugiter, et gemitus ac rugitus effundunt; ut in quibus propter infinitam multitudinem non possunt severitatem vel disciplinam ecclesiasticam exercere, monendo vel orando pro eis possint eos vel aliquando ad poenitentiam provocare. Unde iterum atque iterum rogo pariter et contestor, ut qui uxorem optat accipere, sicut illam virginem invenire desiderat, ita ipse usque ad nuptias virgo sit: quia si non fuerit, benedictionem accipere cum sponsa sua non merebitur; et impletur in eo quod scriptum est. Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo (I Cor. VII, 29). Jam vide si poenitentiae remedium non subvenerit, quid de illo erit, vel qua sententia eum necesse erit in futuro judicio subjacere, qui jam in saeculo benedictionem cum sponsa sua non fuit dignus accipere.

6. Adulteris deest fides. Et illud attendite, fratres, si in tam gravi periculo sunt qui uxores non habent, et aut concubinas sibi adhibent, aut adulteria admittunt: quid de se infelices illi cogitant, qui forte conjugia habentes adulterant, et insano furore vel crudeli infelicitate de judicio Dei desperant; qui nec supplicia inferni formidant, nec desiderant praemia aeterna? Si enim fidem haberent, utique Deo crederent, et venturum judicium cum tremore metuerent. Probatur enim quia hominibus credunt, et Deo non credunt; ut publice, ubi homines vident, adulteria timeant; et secrete, ubi Deus videt, omnino non timeant. Si qualemcumque scintillam fidei haberent, sicut non permittunt servos suos in praesentia sua peccare; ita nec illi in conspectu Domini sui adulterare praesumerent. Sed de talibus clamat per prophetam Spiritus sanctus, Dixit, inquit, insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Certum est enim quia non credit Deum esse, qui in tenebris et in occulto illa praesente Deo facit, quae publice facere praesentibus hominibus pertimescit: nescit infelix quia vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17).

7. Excusant se quos negotia diu ab uxoribus separant. Inde se damnant. Sed forte dicit aliquis: Ecce compellente negotio aut jubente rege ab uxore tot mensibus aut annis separatus, quomodo castitatem servare possim? Cui justissime responderi potest, ut redeat ad uxorem suam. Sed cum hoc negotiatori dixero, potest mihi dicere quia si negotium dimiserit, [PL39.2294] non habeat unde vivat. Militans dicit, Si exercitum dimisero, iracundiam regis incurro. Istis talibus veraciter dici potest, si timet regem, et ideo non redit ad uxorem suam propriam; debet timere Deum, ut non tangat alienam. Nam quomodo illum, qui non jussus relicto exercitu revertitur ad uxorem suam, rex potest occidere; sic et illum qui longe positus adulterat, potest Deus perpetua poena damnare. Rogo vos, fratres charissimi, si propter negotii necessitatem et regis jussionem unusquisque ab uxore sua interdum etiam longo tempore separatur; quare propter Deum et animam suam tam longo spatio temporis castitas non servatur? Meretur ergo negotium, meretur regis jussio, ut tantis diebus non agnoscatur uxor propria: et non meretur amor et jussio Dei, ut non contingatur aliena? Sed qui hoc propter negotiandi lucrum et regis imperium servant, et propter Deum servare dissimulant; sciant qui talia agunt, quod si eis non poenitentia subvenerit, cum ante tribunal Christi stare coeperint, ab auditu malo liberari non poterunt: sed dicetur illis, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41).

8. Militum petulantia reprimitur. Et illud quale est, quod aliquoties vir fortissimus procedens ad praelium forte non minus decem inimicos occiderit, et ex ipsa victoria aliquam puellam de praeda accipiens, dum cum illa per adulterium jungitur, anima sua peccati gladio interficitur. Et videte quantum malum sit, ut aliquis crudelior existat in se, suam animam occidendo per luxuriam, magis quam per carnalem victoriam adversariorum corpora trucidando. Vere lugendum est et dolendum, ut ille qui, sicut jam dixi, decem adversarios vicit, ab una muliere superetur; et qui tot inimicos occidit in corpore, ab una puella juguletur in corde. Vere nimis grave malum est, ut vir fortis qui ferro non vincitur, libidine superetur; et eum mollia aut blanda subvertant, quem dura non superant; et qui esse captivus vel servus hominibus dedignatur, servus esse peccati mereatur; cum indignius sit mente servire quam corpore, secundum quod scriptum est, A quo enim quis vincitur, hujus et servus efficitur (II Petr. II, 19).

9. Conclusio. Haec ergo, fratres charissimi, si vobis ego non dixero, rationem pro animabus vestris in die judicii redditurus ero. Quicumque autem magis mihi irasci, quam se emendare voluerit, non habet unde per ignorantiam se possit ante tribunal aeterni Judicis excusare; ut dicat se non fuisse admonitum, nec a malis prohibitum, nec ad ea quae sunt Deo placita castigatione et admonitione frequentissima provocatum. Sed credimus de Domini misericordia, quod ita negligentibus quibusque inspirare dignabitur, ut sibi magis vel peccatis suis quam medicamentis sacerdotalibus irascantur: et quomodo aegrotantes a carnalibus medicis requirunt sanitatem corporum, sic a spiritualibus medicamenta desiderent animarum. Sed confidimus quia praestabit hoc divina misericordia, quod ita nobis de sua emendatione studebunt gaudium facere, ut ad aeternum mereantur praemium feliciter pervenire: praestante Domino nostro, etc.

SERMO CCXC. De Continentia

1. Continentiae praecepta et necessitas. Admonet nos lex divina et exhortatur, fratres charissimi, ut concupiscentiam hujus mundi devitantes, continentiae salubri operam demus; ne nos illecebra voluptatum per varia ducat desideria, et laqueo mortis irretitos, in praecipitium et voraginem tradat inferni. Loquitur Sapientia homini, et dicit: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere: si praestas animae tuae concupiscentiam [PL39.2295] ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis (Eccli. XVIII, 30 et 31). Amor enim istius mundi parit inimicitiam Dei: unde scriptum est, Qui vult amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4). Hoc enim apostolus sciens Joannes, persuadet nos, et dicit: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia spiritus (I Joan. II, 15 et 16). Hoc et coapostolus ejus Paulus rursus monet, et dicit: Qui emunt, sic sint quasi non possidentes; et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 30, 31). Unde et ipse Salvator in parabola sua ostendit, quod divitiae et voluptates saeculi suffocant verbum; ita ut non referat fructum (Matth. XIII, 22): et alibi praecepit, dicens, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Id. XVI, 24); et item, Qui non renuntiaverit, inquit, omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Haec igitur considerantes, fratres charissimi, perpendite quantum necessaria vobis sit continentia, per quam Christi discipulatu condigni, ad regnum potestis cum eo venire perpetuum.

2. In quibus consistat. Continentia vero et sobrietas non in sola integritate carnis consistit; sed etiam in cultu et ornatu, vita pariter et moribus consistit. Debet enim unusquisque continens esse ab omnibus illicitis: his autem quae licita sunt, debet cum modestia et sobrietate uti. Non enim decet christianum saeculi lucris inhiare, cui promissum est regnum coeleste; sed suo Domino per continentiam condigne vivere, ut possit cum eo in perpetuum gaudere. Castitatem debet amare, et fornicationem fugere; non avaritiae studere, sed victu et vestitu contentus esse; non superbire, neque sperare in incerto divitiarum, sed humiliter sentire, et mundi pompam contemnere. Non debet esse vaniloquax et arrogans, non mendax neque injuriosus, neque bilinguis, non susurro neque detractor: sed veritatem debet ex ore et corde proferre, linguam suam a multiloquio temperare; quia scriptum est, In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19): oculos contra vanitatem claudere, auditum a scurrilitate et falsitate, imo ab omni eloquio malo avertere; risum excelsum et excussum non amare; guttur et nasum ad illecebram dulcium ciborum et suavium odorum non libenter adhibere, sed magis bonum et suavem odorem virtutum appetere; manus et pedes et omnia membra corporis sollicite custodire, ne fiant arma iniquitatis peccato, sed magis potentiae arma Deo ad destruendum spiritualem inimicum (Rom. VI, 13).

3. Praecipua illius pars, cordis custodia. Cor quoque debet miles Christi ante omnia sollicita custodia servare; ne forte illud jactantia extollat, ira inflammet, invidia perforet, avaritia infestet, libido exurat, tristitia gravet, torpor et ignavia oneret: et ne illud, quod cunctis gravius est, per novitatum praesumptiones haeresis scindat. Qui enim cordis occulta per continentiam quieta servare intus contendit, utique et membra corporis facilius contra pravos actus foris custodit: scriptum est enim, Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23); item alibi, Mors tecum in introitu delectationis posita est: et Salvator in Evangelio, Bonus, inquit, homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum (Matth. XII, 35); et item, De corde, ait, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes (Id. XV, 19). Cum ergo, fratres, de cordis radice fructus sive boni sive mali exeant; necesse est ut primum cor mundemus, deinde carnem nostram per jejunia et vigilias ad laborem utilem castigemus, ne carnis libido mentem maculet. Difficile est enim, ut in deliciis viventes mundum cor [PL39.2296] habeant. Unde dixit Apostolus, Castigo corpus meum, et in servitutem subjicio; ne forte cum aliis praedicem, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27): et item, Qui autem Christi sunt, ait, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V, 24). Sobrie, quippe, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi; qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II, 12); ut cum venerit in majestate sua cum sanctorum Angelorum millibus, pro bonis laboribus et sancta conversatione reddat nobis praemia vitae aeternae potius, quam pro desidia et voluptate praesentis vitae cruciatum retribuat sempiternum: quia veraciter de eo scriptum est quod reddat singulis secundum opera (Matth. XVI, 27), Jesus videlicet Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXCI. De Castitate et Munditia

1. Castitatis laus. Immunditia diaboli habitatio quo intuitu refrenetur. Gloriosum et insignem inter caeteras virtutes castitas et munditia locum tenet, fratres charissimi, quia ipsa sola est quae mundas mentes hominum praestat videre Deum. Unde ipsa Veritas ait, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): ac si e contrario diceret, Illi vero miseri sunt, quorum corda sunt carnali concupiscentia polluta; quia aeternas merguntur in poenas. Castitas enim angelica est vita. Castitas cum humilitate Spiritus sancti merebitur habitationem, quam expellit immunditia libidinum, dicente Scriptura, Corpus peccatis subditum Spiritus sanctus effugiet (Sap. I, 4). Membra nostra debent Deo esse dicata, non fornicationi. Opponat homo desiderio carnis suae aeternorum flammas tormentorum. Assuescat juvenis castitatem, ut sit dignus sapientia Dei. Ubi immunditia est corporis, ibi habitatio diabolici spiritus, qui maxime gaudet in inquinatione carnis nostrae. Omnes immunditiae Deo displicent, et maxime quae non sunt naturales.

2. Quid declinando caveatur. Admonet itaque nos Scriptura sancta, dicens: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere: si praestas animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis venire (Eccli. XVIII, 30 et 31). Ejus quoque modi Salomon sapientissimus proferebat sententias de cavenda immunditia, dicens: Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus; novissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps. Pedes ejus descendunt ad mortem, et ad inferos gressus illius penetrant: per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus illius et investigabiles. Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas a verbis oris mei: longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus (Prov. V, 3-8). Hoc siquidem non solum de meretricum immunditia dixit, sed etiam de omni carnis concupiscentia, quae sollicitat animam suam consentire suis desideriis. Sed ratio mentis prohibere debet impetus carnis, et refrenare voluptates ejus iniquas. Item ille qui supra prohibet cohabitationem feminarum, juvenibus dicit: Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant; aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae ejus? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam (Id. VI, 27-29). Similiter et beatus Apostolus admonet nos, Bonum est, inquiens, mulierem non tangere (I Cor. VII, 1): quasi statim in tactu periculum esset.

3. Ad laudem castitatis reditur. Haec nullius excedit vires. Ministris Christi pernecessaria est. Pulchra est [PL39.2297] enim casta juvenum pudicitia, et Deo amabilis, et ad omne bonum utilis. Qui filios habet spirituales vel carnales, nutriat illos in castitate Deo, non in fornicatione diabolo. Quid prodest homini filium habere, nutrire, amare, si aeternis eum nutriat tormentis? Qui in castitate vivunt, angelicam habent in terris conversationem. Castitas hominem coelo conjungit, Angelis facit civem. Qui mulierem habet legitimam, legitime utatur ea temporibus opportunis, ut secundum Apostolum possit vacare orationi (I Cor. VII, 5), et benedictionem mereatur filiorum a Deo accipere. Nemo dicat a fornicatione se custodire non posse. Fidelis enim est Deus, dicit Apostolus, qui non permittit nos tentari supra id quod portare possumus; sed faciet cum tentatione proventum (Id. X, 13). Talis unicuique homini tentatio datur sive in carnis desiderio, cuique homini tentatio datur sive in carnis desiderio, sive in ambitione saeculi, vel etiam in quacumque tentationis molestia, qualem aut cum laude vincere, aut cum opprobrio succumbere poterit. Omnibus enim castitas pernecessaria est, sed maxime ministris Christi altaris, quorum vita aliorum debet esse eruditio, et assidua salutis praedicatio. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui a nullo carnis contagio corrumpantur, sed potius continentia castitatis splendeant, et totius honestatis fulgeant in populo exemplis: quibus Dominus per Legislatorem dicit, Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2). Deus enim lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae: nec aliqua foeditas ei sociari potest. Et ideo, fratres charissimi, sive viri, sive feminae, sive clerici, sive laici, secundum Apostoli admonitionem, Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII, 1). Studeamus ut ei qui ad aeternam suam gloriam nos vocavit, placeamus; quatenus cum eo feliciter in aeternum regnare possimus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, etc.

SERMO CCXCII. De Castitate conjugali

1. Pax et justitia vera. Pro quibus martyres intercedant. Virginitas ante nuptias. Magnum mihi gaudium facitis, fratres charissimi, dum in solemnitatibus martyrum tanta devotione fidei ad ecclesiam convenitis. Sed si vultis, Deo auxiliante, et vestrum profectum et nostrum gaudium spiritualiter adimplere, ita inter vos et pacem et charitatem, inspirante Domino, conservate, ut contra hominem nullum odium habeatis in corde. Pro bonis orate, ut semper ad meliora proficiant; pro malis assidue supplicate, ut cito se corrigant: et secundum praeceptum Domini: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite omnibus (Matth. VII, 12). Tunc enim in veritate pax et justitia et misericordia custoditur, quando non solum nullis hominibus malum facimus, sed etiam ubicumque potuerimus, adjuvare contendimus. Si ergo haec Christo adjuvante fideliter agamus, beatos martyres in his quae supra diximus, praecipuis et praeclaris operibus imitantes, partem cum illis in aeterna beatitudine habere poterimus. Et tunc pro nobis absque ulla dubitatione sancti martyres intercedunt, quando in nobis aliquid de suis virtutibus recognoscunt. Castitatem ante omnia cum Dei adjutorio custodite, propter illud quod scriptum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9): et illud, Fornicatores et [PL39.2298] adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Pueri vel puellae qui in conjugio conjungendi sunt, virginitatem usque ad nuptias servent. Nam si ante legitimam conjunctionem per adulterium corrupti fuerint, ad nuptias corpore quidem vivi veniunt, sed in anima mortui comprobantur: quia scriptum est, Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20).

2. Nil mulier ad abortum accipiat. Quam rea quae facit unde non possit concipere. Nulla mulier potiones ad abortum accipiat, nec filios aut conceptos aut jam natos occidat; quia quaecumque fecerit hoc, ante Christi tribunal sciat se illic eorum causam quos occiderit esse dicturam. Sed nec alias diabolicas potiones mulieres debent accipere. Mulier autem quaecumque fecerit hoc per quod jam non possit concipere, quantoscumque parere poterat, tantorum homicidiorum se ream esse cognoscat. Mulier autem ingenua, quae mortiferas potiones accipit ut non concipiat, velim scire si hoc ancillas vel colonas suas facere velit. Et ideo sicut unaquaeque vult ut sibi mancipia nascantur quae illi serviant; ita illa quantoscumque conceperit, aut ipsa nutriat, aut nutriendos aliis tradat: ne forte illos aut concipere nolit, aut, quod gravius, occidere velit, qui boni christiani esse potuerant. Et qua conscientia sibi ab ancillis suis vult mancipia nasci, cum ipsa nollet eos qui christiani possent fieri, generare?

3. Tabulae matrimoniales. Quoties ad ecclesiam in qualibet solemnitate venitis, et Sacramenta Christi percipere volueritis, ante dies plures castitatem servate; ut cum secura conscientia ad altare Dei possitis accedere. Quam rem etiam per totam Quadragesimam, et usque ad clausulam Paschae fideliter custodite; ut vos solemnitas paschalis castos et puros inveniat. Qui enim bonus christianus est, non solum ante dies plures quam communicet, castitatem servat; sed et uxorem suam, excepto desiderio filiorum, non agnoscit: quia uxor non propter libidinem, sed propter filiorum procreationem accipitur. Denique et ipsae tabulae matrimoniales hoc continent: Liberorum, inquit, procreandorum causa. Videte quia non dixit, Libidinis causa; sed, Liberorum procreandorum. Velim tamen scire, fratres charissimi, ille qui uxore sua incontinenter utitur, si quoties eam luxuria victus agnoverit, toties suum agrum in uno anno araverit vel seruerit, qualem messem colligere possit. Qui ergo se continere nolunt, si toties condaminam quamdam suam, quam jam seminaverant, iterum arent et seminent, videamus qualiter de ejus fructu gaudebunt; quia, sicut optime nostis, nulla terra poterit dare legitimum fructum, in qua frequenter in uno anno fuerit seminatum. Quod ergo non vult aliquis in agro suo, quare facit in corpore suo?

4. Incontinentiae fomenta. Remedia. Praecipuum est eleemosyna. Sed dicet aliquis: Homo juvenis sum, continere me nullatenus possum. Ne forte ideo te non contines, quia plus manducas quam expedit, et plus vinum accipis quam oportet. Forte etiam turpibus cogitationibus occupas mentem tuam, et luxuriosa verba non solum libenter, sed etiam frequenter aut ipse dicere, aut, aliis dicentibus, audire nec metuis [PL39.2299] nec erubescis. Incipe cum Dei adjutorio gulae concupiscentias refrenare, castis cogitationibus et honestis sermonibus mentem vel linguam tuam jugiter occupare; et videbis quia Deo auxiliante castitatem potueris custodire. Nec te pigeat, si corporis infirmitas non prohibet, frequentius jejunare, ad ecclesiam maturius surgere; ut possis tuam animam a libidinosis maculis nitidam custodire. Et si hoc non infideliter faciens vides te adhuc carnis impugnationibus fatigari, et forte aliquoties, excepto filiorum desiderio, ad cognoscendam uxorem propriam vinci; secundum vires tuas quotidianas eleemosynas adde: quoniam scriptum est, Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Et illud quod contra omnia peccata magnum est et salubre medicamentum: omnibus qui in te peccaverint, plenam indulgentiam tribue; ut quod per incontinentiam inquinatur, jejuniis, eleemosynis, ac praecipue per inimicorum indulgentiam diluatur.

5. Uxorem excepto filiorum desiderio agnoscere peccatum est. Sed dicis: Uxorem excepto desiderio filiorum agnoscere, peccatum non est. In tantum peccatum est, ut propheta poenitens clamet, In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Et sic in Veteri Testamento legimus; quando populus Judaeorum accessurus erat ad montem Sinai, ex praecepto Domini dicebatur eis, Sanctificamini et estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris (Exod. XIX, 15): et illud, Si quis nocturno pollutus fuerit somno, non manducet carnes sacrificii salutaris; ne pereat anima sua de populo (Deut. XIII, 10). Si post pollutionem quae nobis nolentibus fieri solet, nobis communicare non licet, nisi prius praecedat cumpunctio et eleemosyna, et si infirmitas non prohibet, etiam jejunium; quis est qui potest dicere illud, quod vigilantes et volentes facimus, non esse peccatum? Denique mulieres quando maritos accipiunt, per triginta dies intrare in ecclesiam non praesumant: quod etiam similiter viri observare deberent.

6. Non quidem capitale; si tamen frequens, immundam animam facit, et imaginem Dei deformat. Sed dicis: Peccatum quidem est; sed tamen parvum est. Nec nos dicimus quia capitale peccatum est. sed tamen si frequentius exerceatur, et jejuniis vel eleemosynis non redimatur; nimis immundam animam facit. Noli despicere peccata tua, quia parva sunt; sed time quia plura sunt. Nam et pluviarum guttae minutae sunt; sed flumina implent, et moles trahunt, et arbores cum suis radicibus tollunt. Tu qui dicis quia parvum peccatum est; velim scire quoties tale peccatum admittis, si tot parvulas plagas in corpore, et tot maculas aut scissuras in vestibus tuis fieri velis? Si ergo in corpore tuo plagas, nec in veste tua scissuras vel maculas fieri acquiescis; qua conscientia hoc facere in anima tua non metuis? Ac [PL39.2300] sic quicumque hoc fecerit, plus amat vestem et carnem suam quam animam. Cum enim ad imaginem Dei intus in anima facti simus, quoties aliquid turpe aut loquimur aut facimus, toties Dei imaginem sordidamus. Etiam videte, si hoc vos deceat aut oporteat. Vere dico vobis, fratres charissimi, quia non hoc de nobis Deus meretur, ut in nobis imago ipsius per malas concupiscentias injuriam patiatur. Et cum nullus homo velit cum tunica sordibus plena ad ecclesiam convenire, nescio qua conscientia cum anima, quae per luxuriam sit inquinata, praesumit ad altare accedere: non timens illud quod Apostolus dixit, Qui enim manducat corpus, et sumit sanguinem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Si erubescimus ac timemus Eucharistiam manibus sordidis tangere; plus debemus timere ipsam Eucharistiam in anima polluta suscipere. Et quia, sicut dixi, in anima nostra facti sumus ad imaginem Dei; si in tabula aut lignea aut lapidea faceres imaginem tuam, et aliquis impudens homo vellet illam imaginem aut lapidibus frangere, aut aliquibus sordibus inquinare, velim scire si contra eum non moveretur animus tuus. Rogo te, si tuam imaginem mortuam sic zelaveris, putas qualem injuriam patiatur Deus, quando in nobis viva imago sua per luxuriam sordidatur? Et ideo si nobis non parcimus propter nosmetipsos, parcamus nobis vel propter imaginem Dei ad quam facti sumus.

7. Quando praesertim ab uxore abstinendum. Quas plerumque poenas dent qui aliter se gerunt. Nonnulli bestiis incontinentiores. Ante omnia ut quoties dies dominicus aut aliae festivitates veniunt, uxorem suam nullus agnoscat. Et quoties fluxum sanguinis mulieres patiuntur, similiter observandum est: propter illud quod ait propheta, Ad mulierem menstruatam non accesseris (Ezech. XVIII, 6). Nam qui uxorem suam in profluviis positam agnoverit, aut in die dominico, aut in alia qualibet solemnitate adveniente se continere noluerit; qui tunc concepti fuerint, aut leprosi, aut epileptici, aut etiam forte daemoniaci nascentur. Denique quicumque leprosi sunt, non de sapientibus hominibus, qui et in aliis diebus et in festivitatibus castitatem custodiunt, sed de rusticis maxime, qui se continere non sapiunt, nasci solent. Et revera, fratres, si animalia sine intellectu non se contingunt, nisi certo et legitimo tempore; quanto magis homines, qui ad imaginem Dei facti sunt, hoc observare deberent? Sed quod pejus est, sunt aliqui ita luxuriosi vel ebriosi, qui aliquoties nec praegnantibus uxoribus parcunt. Et ideo si se non emendaverint, ipsi videant si non pejores animalibus judicandi sint. Istis talibus clamat Apostolus, dicens: Ut sciat unusquisque suum vas possidere in honore et sanctificatione; non in passione desiderii, sicut et gentes quae spem non habent (I Thess. IV, 4, 5). Et quia sunt multi qui legitimam non custodiunt castitatem cum suis uxoribus; sicut supra dixi, largas eleemosynas faciant, et omnibus inimicis suis indulgeant: ut, sicut jam dictum est, quod luxuria sordidum effecit, assiduis eleemosynis abluatur.

8. Quo animo de his rebus auctor egerit. Rogo vos, fratres, ut mihi indulgeatis, quia pro salute animae vestrae cum grandi timore vel tremore etiam, et cum verecundia de talibus rebus vos admonere videor; quia et hoc mihi expedit dicere, et vos oportet audire. Et ideo omnia quae a nobis audistis, ubicumque fueritis invicem vobis dicite, et cum charitate vos admonete. [PL39.2301] Sicut enim ego reus ero ante tribunal Christi, si vobis non dixero; ita et vos si invicem quoscumque negligentes agnoscitis, admonere nolueritis, timere debetis, ne vobis necesse sit pro illis reddere rationem. Sed credimus de Dei misericordia, quod ita vobis agere inspirabit, ut nobis non solum de vestra Deo placita conversatione, sed et pro aliorum salute et in hoc saeculo et in futuro duplicata a Deo praemia repensentur. Amen.

SERMO CCXCIII. De incauta familiaritate extranearnm mulierum

1. Martyres habet pax. Vitia caetera resistendo, libido fugiendo vincitur. Mulierum familiaritas omnibus fugienda. Nemo dicat, fratres charissimi, quod temporibus nostris martyrum certamina esse non possint: habet enim pax martyres suos. Nam, sicut jam diximus frequenter, iracundiam mitigare, libidinem fugere, justitiam custodire, avaritiam contemnere, superbiam humiliare, pars magna martyrii est. Non incongrue dictum est, avaritiam contemnere, iracundiam mitigare, libidinem fugere. Contemnenda est enim cupiditas, quae nobis ideo iniqua lucra procurat, ut suos faciat nos. Nostri enim essemus, si illa nostra non esset. Contemnenda est, inquam, avaritia, quae velut ignis, quanto magis acceperit, tanto amplius quaerit. Iracundia vero mitiganda est, quae prius nocituris nocet quam nocendis. Quod autem libidinem fugiendam esse diximus, Apostolo doctore evidenter didicimus: qui cum omnibus vitiis resistendum praedixerit, contra libidinem non ait, Resistite; sed dixit, Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18). Ac sic contra reliqua vitia, Deo auxiliante, debemus in praesenti resistere; libidinem vero fugiendo superare. Sic et alibi in Scripturis legimus, Noli, inquit, in faciem virginis attendere, ne te scandalizet vultus ejus (Eccli. IX, 5). Et beatus Joseph ut impudicam posset evadere dominam, pallium quo apprehensus fuerat reliquit, et fugit. Ergo contra libidinis impetum apprehende fugam, si vis obtinere victoriam. Nec sit tibi verecundum fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Videte, fratres, quomodo ab omnibus Christianis, praecipue tamen a monachis seu clericis indigna et inhonesta familiaritas fugienda est: quia sine ulla dubitatione qui familiaritatem vitare non vult mulierum, cito dilabitur in ruinam.

2. Inter quas valde periclitatur castitas. Frustra jugis victoriae spes praetenditur. Cum de tam duro hoste sit rara. Et aliis inde pessimum praebeatur exemplum. Sed forte negligens quisque et minus de animae suae salute sollicitus respondet et dicit: Ecce ego et familiaritatem habeo mulierum extranearum, et tamen castitatis ornamenta custodio. Infelix est ista nimium periculosa praesumptio. Multi enim dum se putabant vincere, victi sunt. Sed adhuc addit et dicit aliquis: Ego inter mulieres extraneas habito, et continentiam teneo, et volo habere quod vincam. Quid est hoc dicere, Volo habere quod vincam, nisi, Volo habere quomodo peream? Sed ego, inquit, libidinis impetum [PL39.2302] tanquam adversarium meum volo captivum jugiter retinere. Vide ne contra te incipiat ipsa captivitas praevalere, et unde te putabas obtinere triumphum, inde in aeternum incurras opprobrium. Inter omnia enim Christianorum certamina sola duriora sunt praelia castitatis; ubi quotidiana est pugna, et rara victoria. Gravem namque castitas sortita est inimicum, qui quotidie vincitur, et timetur. Et ideo, sicut jam dictum est, nemo se falsa securitate decipiat, nemo de suis viribus periculose praesumat; sed audiat Apostolum dicentem, Fugite fornicationem. David enim ille sanctissimus in mille passus mulierem nudam vidit; et statim homicidium fecit et adulterium. Et qui cum mulieribus habitantes putant se castitatis obtinere triumphum, ignorant dupliciter se apud Deum reos existere, dum et se ipsos in periculum mittunt, et aliis exemplum perversae familiaritatis ostendunt. Quanticumque enim illorum stultitiam imitantes per inhonestam familiaritatem castitatis ornamenta perdiderint, illorum animae ab illis in die judicii requirentur, qui eis exemplum perditionis ostendunt.

3. Qui nunc sint Christi persecutores et martyres. Nulla omnino cum femina familiaritas habenda. Quantum voluptatis momentaneae damnum. Et ideo, fratres charissimi, contra mortifera blandimenta, et contra adjutores diaboli, qui familiaritatem suspectam habere nec metuunt nec erubescunt, ne nos exemplo suo decipiant, Dei adjutorium jugiter imploremus, ut nos de laqueo venantium liberare dignetur: scientes quod in malis omnibus, quae supra diximus, Christianis quotidiana martyria deesse non possunt. Sicut enim castitas et veritas et justitia Christus est; sic et ille qui eis insidiatur, persecutor Christi est: ille autem qui et in aliis ista defendere, et in se custodire voluerit, martyr erit. Et ideo qui haec tota animi virtute et in se diligit, et ut alii diligant, verbis simul et exemplis ostendit, et ubicumque veritas vel justitia sive castitas laborant, quantum praevalet se etiam ultro ingerit, et secundum quod vires habuerit, defendere contendit; non unam, sed plures coronas, Deo remunerante, percipiet. Et ut haec obtinere cum Dei adjutorio mereamur, non solum extranearum mulierum, sed etiam ancillarum nostrarum vel quarumcumque vicinarum, aut filiae, aut alumnae, aut ancillae unusquisque familiaritatem. vel secretam collocutionem vitare contendat: quia quanto earum vilior conditio, tanto facilior ruina est. De familiaritate enim talium Salomon nos admonet, dicens: Numquid alligabit quis ignem in sinu suo, et vestimenta ejus non ardebunt? aut ambulabit quis super prunas, et non comburentur plantae ejus (Prov. VI, 27, 28)? et illud, Pretium meretricis vix dimidium est panis; mulier autem pretiosam viri animam capit (Ibid., 26). Et quanta iniquitas et quam lugenda perversitas, ut animam, quam Christus sanguine suo redemit, luxuriosus quisque propter unius momenti delectationem libidinis diabolo vendat ac tradat? Vere enim nimium plangenda et miseranda conditio est, ubi cito praeterit quod delectat, et permanet sine fine quod cruciat. Sub momento enim libidinis impetus transit, et permanet sine fine infelicis animae opprobrium.

4. An facile resarciatur. Libido, malleus universae terrae. Sed dicit aliquis: Juvenis homo sum, facio quod me delectat modo, et postea poenitentiam ago. Quomodo si dicat, Percutio me crudeli gladio, et postea vado ad medicum: et nescit quod unius horae puncto vulnus accipitur, et vix longo tempore ad sanitatem pristinam revocatur. Qui enim adulterans dicit se postea poenitentiam acturum, quare non timet ne eum subitanea febricula superveniens rapiat; et pereat dilatio, et succedat aeterna damnatio? Et quia de infelici libidine, unde supra diximus, credendum est illud dictum esse quod ait propheta, Quomodo confractus est malleus universae terrae (Jerem. L, 23)? quamvis post adventum Domini nostri Jesu Christi per universa monasteria, et per clericos vel etiam laicos castitatem servantes quasi confractus esse malleus ille [PL39.2303] videatur; adhuc tamen, quod pejus est, multo plures sunt, qui ab illo malleo quotidie confringuntur, quam illi qui de ruina vel collisione ipsius liberantur. Unde iterum atque iterum rogo, ut diligentius consideremus, et quantum possumus timeamus illud quod Dominus in Evangelio dixit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28).

5. Quomodo mors intret per fenestras. Pro qua re, sicut jam dictum est non solum ab extraneis mulieribus, sed etiam ab ancillis propriis refrenanda est et secreta familiaritas, et oculorum incauta fragilitas; ne illud eveniat nobis quod Dominus per prophetam terribiliter clamat dicens, Mors intravit in animas vestras per fenestras vestras (Jerem. IX, 21). Per quas enim fenestras mors intrat ad animas nostras, nisi per visum oculorum, et auditum aurium? Si per linguam amico aut servo tuo jusseris ut ad te meretrix adducatur; per os tuum ad animam tuam gladius aeternae mortis ingreditur. Si autem consilium malum libenter audieris, si detrahentem, vel aliquid luxuriose loquentem, aut cantica turpia proferentem non respuis; per aurium tuarum fenestras mors intravit ad animam tuam. Et quia Dominus dixit, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo; intelligitur quod voluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. Ac sic dum aliquis mulierem libidinoso animo considerat, per fenestram corporis sui ad secretum cordis venenum mortis instillat. Talis enim cogitatio, etiamsi aliquo impediatur casu, ut non impleat voluntatem suam; nihilominus actionis crimine condemnatur a Domino: ac sic et illa casta est cum qua libidinis malum voluit exercere, et ille jam adulter tenetur in corde. Et ideo audiamus Scripturam dicentem, Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23); et illud, Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Psal. CXVIII, 37). Quomodo enim si aliquis carbones ignis apprehendat, si eos cito projecerit, nihil ei nocebunt; si vero diutius tenere voluerit, sine vulnere eos jactare non potuerit: ita et ille qui ad concupiscendum oculorum defixerit aspectum, et libidinis malum in corde suscipiens moras in cogitationibus suis habere permiserit, excutere eas a se sine animae plaga non poterit. Et ideo jugiter cum propheta clamemus, Oculi mei semper ad Dominum; quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15); praestante Domino nostro Jesu Christo, etc.

SERMO CCXCVII. De Humilitate et Timore Domini

1. Humilitatem a suis exigit Deus. Hac virtute coelum conscenditur. Sine hac nec Spiritus sancti gratia, nec veritatis lux: nulla bona. Quid praestet coram Deo. David propheta et psalmista, qui teste Scriptura secundum cor Dei electus fecit omnes voluntates ejus, ipse, fratres charissimi, quid Creator noster in his appetat et diligat, quodam loco ostendit, ita dicens: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra (Psal. CXII, 5 et 6)? Si ergo Dominus altissimus, cujus excellentiae et magnitudinis non est finis, in omni creatura sua, et ea quae in supernis, et ea quae in infimis est constituta, in Angelis videlicet et in hominibus humilitatem considerat et probat; quantum necesse est nobis humilitati semper studere, ipsamque in omnibus conservare, ut sic placeamus Conditori nostro? Quanta autem sit verae humilitatis virtus, facile ex verbis Domini agnoscitur, qui, ut superbiam Pharisaeorum damnaret, dixit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Humilitatis quippe passibus ad coeli culmina conscenditur; quia Deus excelsus non superbia, sed humilitate attingitur, de quo dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6): unde et in Psalmis dicitur, Excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Alta posuit pro superbis. Humilia vero respicit ut attollat; alta, id est, superba cognoscit ut dejiciat. Discamus humilitatem, per quam Deo propinquare poterimus, sicut ipse in Evangelio ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Per superbiam mirabilis angelorum creatura cecidit de coelo, per humilitatem Dei fragilitas humanae naturae ascendit in coelum. Honesta est enim inter homines humilitatis consuetudo, sicut Salomon ait: Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI, 2). Item alius Sapiens: Quanto, inquit, major es, tanto humilia te in omnibus; et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). Item [PL39.2314] Deus per prophetam ait: Ad quem autem respiciam, nisi ad humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Quicumque humilis et quietus non fuerit, non potest in eo habitare gratia Spiritus sancti. Deus humilis factus est nostrae salutis causa: erubescat homo superbus esse. Quantum humilitate inclinatur cor ad ima, tantum proficit in excelso. Qui enim humilis erit, exaltabitur in gloria. Primus humilitatis gradus est, veritatis sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perficere. Eam quippe quam non invenerit humilem, veritas fugit mentem. Quanto quisque humilior erit de se ipso, tanto major erit in conspectu Dei. Superbus vero quanto gloriosior apparet inter homines, tanto dejectior erit ante Deum. Qui enim sine humilitate bona opera agit, in ventum pulverem portat. Item Scriptura dicit, Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9), dum vento superbiae dispergitur, quod jejuniis vel eleemosynis congregari videtur? Noli, o homo, in virtutibus tuis gloriari; quia alterum habiturus eris judicem, non te ipsum: in cujus conspectu te ipsum in corde tuo studeas humiliare, quatenus ille te exaltet in tempore retributionis suae. Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris; ne exaltatus humilieris. Qui enim sibi vilis est, ante Deum pulcher est; et qui sibi displicent, Deo placent. Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei. Tanto enim eris apud Deum pretiosior, quanto fueris ante oculos tuos despectior. In summo honore summa tibi sit humilitas. Honoris laus est, humilitatis virtus.

2. Nulla est sine timore Dei. Timor alius filiorum, alius servorum. Timor Dei expellit peccata. Ideo et gehennae metum. Sed hanc verae humilitatis virtutem nemo sine timore Dei habere potest; quia eorum neuter sine altero esse potest. Quid autem timor Dei efficiat, fratres, audite. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Magna est cautela peccati, Dei semper praesentiam timere. Qui perfecte Deum timet, diligenter se a peccatis custodit. Timenti Deum in novissimo die bene erit (Eccli. I, 13), et merces ejus in aeternum permanet. Qui erubescit in conspectu hominis peccare, quanto magis dignum est quod erubescat in conspectu Dei iniquitatem agere, qui non solum opera, sed et corda considerat? Qui timore sancto Deum metuunt, inquirunt quae beneplacita sunt illi. Alius est timor filiorum, alius est timor servorum. Servi enim propter tormenta dominos timent; filii vero propter amorem patris timent. Si filii Dei sumus, timeamus eum ex charitatis dulcedine, non de timoris amaritudine. Homo sapiens in omnibus operibus suis Deum timet, sciens se nunquam ejus praesentiam effugere posse, sicut Psalmista Deo dicit: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Item, Quia neque ab oriente neque ab occidente (Psal. LXXIV, 7): subauditur, patet locus fugienti Deum. Qui timet Dominum, accipiet doctrinam ejus; et qui vigilaverit in mandatis ejus, inveniet benedictionem (Eccli. XXXII, 18) sempiternam. Timentis Deum beata est anima (Id. XXXIV, 17), et a tentatione diabolica tuta remanet. Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14), et cui donatum est Dei timorem semper ante oculos habere. Qui timet Dominum, recedit ab itinere pravo, et ad virtutum semitam vias suas dirigit. Timor Dei repellit peccata, et adjicit virtutes. Timor cautum facit hominem, et sollicitum ne peccet. Ubi vero timor Dei non est, ibi dissolutio vitae est. Qui Deum in prosperis non timet, timeat vel in adversis; refugiat ad illum qui flagellat et sanat. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis (Psal. CXI, 1). Timor Dei timorem expellit gehennae; quia facit hominem peccatum cavere, et justitiae opera augere. Post haec ad illum perveniet timorem, qui dicitur sanctus, et permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10); quia est in dilectione.

3. Inde pax et omnia bona. Sic ergo, fratres, timeamus Deum, ut diligamus eum; quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18) servilem: [PL39.2315] atque ita abundantiam habere possumus securitatis et plenitudinem omnium bonorum. Unde et propheta ait: Timete Dominum, omnes sancti ejus; quoniam nihil deest timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono (Psal. XXXIII, 10 et 11). Quapropter obsecro vos, dilectissimi, ut timorem Dei semper ante mentis vestrae oculos habeatis, et oblivionem praeceptorum Dei omnino fugiatis, illudque sedulo cogitetis, qualiter timentes Deum et mandatis ejus obedientes ad vitam vadunt perpetuam; contemnentes vero et praecepta ejus spernentes, in poenam ibunt aeternam: humilitatemque veram in corde vestro intus habeatis, sicque eam non ficte moribus coram proximis vestris insinuetis, ut et ipsi bonis exemplis vestris instructi glorificent Deum, et vobiscum aeternam in coelis studeant percipere remunerationem: praestante Domino nostro, etc

SERMO CCXCVIII. De Adversitate temporali

1. Calamitates nostris peccatis imputanaae. Quid in bonis et malis efficiant. Mundana spes amara. Quoties, fratres charissimi, aliquae adversitates veniunt, quoties aut hostilitas aut siccitas aut mortalitas justo Dei judicio nobis fuerit irrogata, non ejus injustitiae, sed nostris hoc peccatis imputare debemus: quia, sicut dicit Apostolus, Non iniquus est Deus, qui infert iram (Rom. III, 5). Multorum enim malis moribus atque clamoribus exagitatus est mundus. Et ut hoc omnes intelligere possint, apertius Charitati vestrae insinuo. Sic sunt boni et mali, quomodo si duo vasa sint plena, et unum habeat putredinem, et aliud aromata pretiosa: cum uno ventilabro ventilata fuerint, illud vas ubi aromata, odorem desiderabilem, aliud autem fetorem intolerabilem reddit. Ita simul boni atque mali indiscrete quidem turbati, sed alto Dei judicio separati. Quoties aliqua tribulatio in mundum venerit, qui boni sunt, velut sancta vasa, gratias agunt Deo, qui eos castigare dignatur: illi vero qui sunt superbi, luxuriosi, cupidi, blasphemant et murmurant contra Deum, dicentes: O Deus! quid tanti mali facimus, ut talia patiamur? Unde saepe fit ut infelices isti amore hujus vitae obligati, nec istam tenere possint, et illam sempiternam de qua fugiet dolor et gemitus, amittant: et, quod pejus est, nec ista mala praesentia possunt evadere, et ad illa quae aeterna sunt, eorum crimina eos faciunt pervenire. Non insultans, sed gemens et dolens haec dico. Ecce sicut in eo qui superbo et rebelli spiritu emendare se noluerit, impletur illud quod scriptum est, Qui in sordibus est, sordescat adhuc; justus autem justiora faciet, et sanctus sanctiora (Apoc. XXII, 11). Non enim spes bonorum in isto est mundo posita. Spes enim quae videtur, ait Apostolus, non est spes (Rom. VIII, 24): quoniam et ipsa spes mundana quae videtur, in amaritudine vera est. Amaram enim potionem mundus suis dilectoribus propinat. O infelicitas generis humani! Amarus est mundus, et diligitur; putas, si dulcis esset, qualiter amaretur?

2. Foedae depopulationis descriptio. Vos alloquitur veritas, dilectores mundi: ubi est quod amastis? [PL39.2316] ubi est quod pro magno tenebatis? ubi est quod dimittere nolebatis? ubi sunt tot regiones, ubi tantae splendidissimae civitates? Lugendo potius ista dicta sunt quam insultando. Magno affectu ista deputarentur, si tantummodo audirentur. At cum oculos nostros dira calamitas et obsidionis percusserit, et nunc tempore mortalitatis affligat; mortuorum hominum sepeliendis corporibus vix illi qui remanere videbantur, occurrerint. Considerantes etiam illa mala quae justo Dei judicio illata sunt, quando totae provinciae in captivitatem ductae sunt, sustinuimus matresfamilias abductas, praegnantes abscissas: et nutrices avulsis e manibus parvulis, atque in vias projectis, nec vivos ipsos filios retinere, nec mortuos permiserunt sepelire. Cruciatus magnus et dolor, timor et horror tortores cordis pariter insistebant, maxime cum a talibus feminis hoc impia barbarica exigebat potentia, ut quae se sciebat multorum mancipiorum fuisse dominam, barbarorum se subito sine ullo pretio lugeret ancillam. Sic impletum est in nobis illud quod dictum est per prophetam David: Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum (Psal. XLIII, 13). Dura a delicatis, et a nobilibus mulieribus servitia sine ulla miseratione humanitatis a barbaris exacta sunt. Strepitus clamoris hujus in auribus nostris urget, dum talia audimus atque videmus. Numquid ferreae sunt carnes hominum, etiamsi servus ferreus in aliquibus inveniatur? Quis ista audiens vidensque non doleat? Unde cum propheta dicere possumus: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum; et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei (Jerem. IX, 1)? Non solum mortem corporum, verum etiam animarum, Christianis loquimur. Multos cognovimus in ista visitatione sine sacramento Baptismi ex ipsa vita fuisse ereptos, atque inter vasa irae relictos. Quis luctus idoneior, quis planctus celsior inveniri potest, quando sic exarsit ira Omnipotentis, ut repelleret etiam tabernaculum suum, in quo habitavit in hominibus: et ille etiam qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32), nec pretium tanti sanguinis attenderit, nulli ecclesiae, nulli clero, nulli sacratae virgini, nulli parcerecivitati?

3. Jugum Christi leve. Huic multi praeferunt jugum avaritiae. Nos vero, fratres charissimi, quibus Dominus non pro nostris meritis parcere, sed adhuc ad poenitentiam reservare dignatur, non sine grandi timore debemus considerare, quod haec omnibus nobis praebentur exempla. Et ideo illorum mors proficiat ad nostram salutem, eorum tribulatio sit nostra correptio, de aliorum plagis faciamus medicamenta vulneribus nostris: et semper timeamus quod Dominus in Evangelio dixit, Putatis quod hi Galilaei prae omnibus peccatores fuerint, quoniam talia passi sunt? Non dico vobis: sed nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis (Luc. XIII, 2 et 5). Et ideo qui solebat esse luxuriosus, sit castus; qui superbus, sit humilis; qui erat invidus, sit benignus; qui per fraudes vel calumnias solebat res alienas rapere, incipiat de suis largiores eleemosynas dare. Nimis delicatum est quod a nobis requirit Dominus noster, fratres charissimi. Non dixit nobis, Jejunate plus quam potestis, et plus quam vires vestrae sufferunt vigilate; non nobis dicit, A vino vel a carnibus abstinete; non a nobis requiruntur: sed hoc dignatur injungere, quod omnes homines possunt cum ipsius gratia sine grandi labore complere. Sed, quod pessimum est, multi sunt qui durissimum et amarissimum avaritiae jugum cum multis laboribus volunt ferre, et dulce jugum Christi et onus ejus leve dissimulant humeris suis imponere: malunt cum multis peccatis sub sarcina gravi succumbere, quam jugum Christi, quod [PL39.2317] eos potest in coelum elevare, suscipere. Vos vero, fratres, nobiscum sapienter et fideliter cogitantes, disrumpatis a cervicibus vestris durum et asperum avaritiae jugum, et jugum Christi suavissimum vestris humeris imponite, secundum Apostolum conversationem vestram levantes in coelum (Philipp. III, 20); ut, cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso appareatis in gloria (Coloss. III, 4). Quod ipse praestabit, etc.

SERMO CCXCIX. De esuriendo et sitiendo Dei verbo

1. Justitiam esurire quid sit. Jus populi ut exigat a sacerdote verbum Dei. Inter reliquas beatitudines, quas in Evangelio Dominus ac Salvator noster enumerare dignatus est, etiam hoc addidit, dicens: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Felices sunt quibus istam praeclaram famem, et desiderabilem sitim Deus donare dignatur. Quomodo autem esuritur justitia, fratres? Justitiam esuris, si verbum Dei patienter et libenter audire volueris: de tali enim cibo dictum est, Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29). Quamvis enim melius sit facere quam nosse; prius est tamen nosse, quam facere: debet enim discere, qui optat implere. Denique audi Scripturam dicentem, Omnis qui non didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet: et iterum, Zelus apprehendet populum ineruditum; et ignis adversarios consumet. Et in hoc loco ideo dicitur ignis adversarius; quia non de parte Christi, sed de parte diaboli esse cognoscitur. Et iterum, Justitiam discite, qui habitatis terram (Sap. I, 1). Manifestum est ergo quod ipse esurit justitiam, qui discere optat justitiam. Prius ergo debemus discere, ut postea mereamur implere. Ut ergo ista beatitudo per Dei gratiam impleatur in vobis, si in veritate, ut credimus, et esuritis et sititis justitiam, quoties vobis verbum Dei fuerit tardius praedicatum, nolite exspectare ut vobis ultro illud debeamus ingerere; sed etiam vos ipsi, quasi rem vobis jure debitam, fideliter a nobis ac sitienter exigite.

2. Sacerdotum obligatio ut illud tradant. Verbum Dei pecunia duplicanda. Nam si nos semper ultro velimus offerre, et vos aliquoties tardantibus nobis nolueritis exigere; possumus ab illis qui periculum nostrum nesciunt, importuni forsitan judicari. Sed qui bene novit quam grave pondus immineat cervicibus sacerdotum, intelligit quod quamvis assidue verbum Dei praedicemus, minus tamen reddimus quam debemus. Testificatur enim sacerdotibus Spiritus sanctus per prophetam, Clama, ne cesses: non dicit, Clama post multos dies; sed, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo peccata eorum (Isai. LVIII, 1). Et iterum: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). Et Apostolus: Memoriam mei retinete, quoniam per triennium non cessavi die ac nocte, cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Act. XX, 31). Si Apostolus, ut se apud Deum absolveret, die noctuque verbum Dei praedicabat; quid de nobis fiet, qui vix vel post multos dies commisso nobis gregi spiritualia pascua providemus? Et propterea contestatur Timotheum idem apostolus, dicens: Testificor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et adventum ipsius, et regnum ejus (II Tim. IV, 1). Et quasi interrogaretur quare tam metuendam contestationem praemitteret, secutus adjunxit: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa (Ibid., 2). Quid est opportune, importune; nisi opportune volentibus, importune nolentibus? Volentibus [PL39.2318] audire verbum Dei offerendum est; fastidientibus, ingerendum: ne forte contra nos ante tribunal Christi stantes dicant se a nobis admonitos non fuisse, et animarum illorum sanguis de nostris manibus requiratur. Unde cum grandi tremore pensare debemus, ne ad nos etiam illa terribilis sententia dirigatur, quam servus ille meruit audire, qui acceptum talentum duplicare noluit: Serve, inquit, male et piger, quare non dedisti pecuniam meam nummulariis ad mensam; et ego veniens cum usuris exegissem illam (Matth. XXV, 26, 27)? Et quid post haec? Avertat Deus hoc a nobis: Inutilem, inquit, servum projicite in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid., 30). Quare, inquit, non dedisti pecuniam meam nummulariis? Pecunia, dilectissimi, non aliud intelligitur, nisi id quod in ecclesia praedicatur. Nummularii qui pecuniam accipere debent, non sunt alii nisi populi christiani. Sicut enim nobis grave peccatum erit ad mensam cordis vestri non dedisse pecuniam Domini nostri; ita e contrario et unicuique vestrum non parvum periculum imminet, si id quod verbis acceperit, bonis operibus duplicare noluerit.

3. Cibus est animae. Quia ergo et nostrum et vestrum periculum agnovistis; quoties evenerit ut vobis tardius verbum Dei ministretur, sic hoc moleste accipite, quomodo si corpori vestro quotidiani victus substantia subtrahatur. Non enim apud nos major debet esse corporis fames quam animae. Nam quantum animam digniorem esse novimus, tantum de ejus victu majorem sollicitudinem habere debemus. Si enim caro nostra bis in die reficitur; quare molestum et ineptum judicet aliquis, si vel post septem dies anima Dei verbo pascatur. Quomodo enim caro reficitur cibo isto terreno; sic et anima pascitur Dei verbo. Et ideo quoties vobis tardius oblatum fuerit, per sanctam importunitatem vestram excitate pigritiam nostram, et quod vobis jure debetur exigite.

4. Sacerdotes velut vaccae lac verbi Dei praeparent. Id populi velut vituli sollicite requirant. De hac re amat Caesarius inquietari. Sacerdotes enim in Ecclesia similitudinem videntur habere vaccarum; christiani vero populi typum praeferunt vitulorum. Quomodo enim vaccae per campos et prata discurrunt, vineta et oliveta circumeunt, unde pastis herbis ac frondibus cibum lactis praeparent vitulis suis: ita sacerdotes in diversis sanctarum Scripturarum montibus assidue legendo verbum Dei, debent flores decerpere, ex quibus spirituale lac valeant filiis ministrare; ut possint partem habere cum apostolo Paulo, qui dixit, Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Non incongrue, fratres charissimi, sacerdotes vaccarum similitudinem habere videntur. Sicut enim vacca duo ubera habet, ex quibus nutriat vitulum suum; ita et sacerdotes duobus uberibus, Veteris scilicet et Novi Testamenti, debent pascere populum christianum. Considerate tamen, fratres, et videte quia istae carnales vaccae non solum ipsae ad suos vitulos veniunt, sed etiam sui vituli eis obviam currunt, et ita ubera matrum suarum capite frequenter percutiunt, ut aliquoties, si majores vituli sint, ipsarum matrum corpora de terra sublevare videantur; attamen injuriam ipsam vaccae libenter suscipiunt, dum vitulorum suorum cupiunt videre profectum. Hoc etiam boni sacerdotes debent fideliter desiderare vel cupere, ut filii eorum pro salute animae suae assiduis eos interrogationibus inquietent; ut dum filiis pulsantibus gratia divina tribuitur, sacerdotibus sanctarum Scripturarum secreta revelantibus aeternum praemium praeparetur. Hoc ideo dico, ut et in nobis et in vobis ista similitudo servetur. Cupimus enim a vobis istam desiderabilem inquietudinem sustinere, dummodo animas vestras videre mereamur in Christi amore proficere. Unde sicut nobis expedit, collectis Scripturarum floribus, spiritualem cibum conficere; ita et vos oportet cum [PL39.2319] grandi aviditate requirere. Nam quomodo solent vituli matrum ubera cum grandi impetu inquietare, ut de interioribus earum necessarium sibi possint extrahere cibum; ita et populi christiani sacerdotes suos, velut sanctae Ecclesiae ubera, assidua debent interrogatione provocare, ut cibum possint sibi salutis acquirere, et victum animae suae necessarium providere: ne forte si et sacerdotes tardius voluerint offerre, et populi nimiis impedimentis mundi istius occupati dedignentur inquirere, impleatur illud quod scriptum est, Mittam, inquit, famem in terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos. VIII, 11). Credimus tamen de Dei misericordia, quod ita et nobis studium legendi vel praedicandi, et vobis audiendi desiderium praestare dignabitur, ut ante tribunal aeterni Judicis et nos de praedicationibus nostris bonam possimus reddere rationem, et vos pro benigna obedientia et bonorum operum perseverantia, ad aeterna valeatis praemia pervenire: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Reader reactions

References

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2289-2319 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Published by: Rodion Vlasov
Page creation date: 2026-11-22, Update: 2026-11-22