1. Quid Scripturae hic promittant. Scire et intelligere debemus, fratres charissimi, quia Christianis, dum in hoc corpore vivent, tribulatio deesse non poterit. Sic enim nos, sicut audistis, contestatur Apostolus dicens: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12); et iterum, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Venturi sunt dies tribulationis et malarum tribulationum; venturi sunt, sicut dicit Scriptura: et quantum accedunt dies, augentur tribulationes. Nemo sibi promittat quod Evangelium non promittit. Quomodo enim appropinquante fine mundi, sicut dicit Evangelium, abundabit iniquitas, refrigescet charitas (Matth. XXIV, 12); sic propter ipsas iniquitates [PL39.1890] nunquam deerit adversitas. Opus est ut animum nostrum non solum ad poenitentiam, sed etiam ad patientiam praeparemus. Fratres mei, obsecro vos, attendite Scripturas sanctas, si aliquid fefellerunt; si aliquid dixerunt, et aliter accidit quam dixerunt: necesse est ut usque in finem sic fiat, quemadmodum dixerunt. Non nobis promittunt Scripturae nostrae in hoc saeculo, nisi tribulationes, pressuras, angustias, augmenta dolorum, abundantiam tentationum. Sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit, In mundo pressuram habebitis: et iterum, Mundus gaudebit, et vos tristes eritis; sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 33, 20). Ad ista praecipue nos paremus, ne imparati deficiamus.

2. Praegnantes et nutrientes. Avari artes. De ipsis enim tribulationibus cum Evangelium legeretur, audistis, Vae praegnantibus et nutrientibus. Praegnantes sunt, qui in spe intumescunt: nutrientes autem, id est lactantes, qui jam adepti sunt quod concupierant. Etenim mulier praegnans in spe tumet filii, nondum videt filium: quae autem jam lactat, amplectitur quod sperabat. Praegnans est, qui res alienas concupiscit; nutriens est, qui jam rapuit quod concupierat. Et ut hoc apertius etiam simplices intelligere possint, aliquam similitudinem proponamus. Concupiscit aliquis villam alienam, et dicit: Bona est ista villa vicini mei: o si mea esset! o si adjungerem illam, et facerem de isto fundo et de illo unitatem! Amat et avaritia unitatem: quod amat bonum est; sed ubi amandum sit, nescit. Forte dives est vicinus ille qui habet villam bonam, et suspicatur quod illam non possit tollere; quia potens homo est, et praevalet se contra illum defendere: nec concupiscit, nec impraegnatur; nihil sperans non concipit, non est praegnans animo. Si vero juxta aliquis vicinus sit pauper, qui vel in necessitate positus est, ut possit vendere; vel potest opprimi, ut cogatur vendere; injicitur oculus, sperat se posse tollere aut villam aut coloniam vicini pauperis, et immittit illi aliquas tribulationes. Verbi gratia agit secretius apud eos qui possunt, ut illum exactores aut afflictum affligant, aut in aliqua publica administratione constringant: ex quibus contractis debitis multis necesse habeat infelix vendere casellam, unde aut ipse, aut filii sui sustentabantur. Necessitate ergo compulsus venit ad illum, per cujus nequitiam premitur et affligitur: et nesciens quod ipsius immissione hoc patitur, dicit ad eum: Da mihi, domine, rogo te, paucos solidos; patior necessitatem, urgeor a creditore. Et ille: Non habeo modo in manibus. Ideo se dicit in manibus non habere, ut ille oppressus calumnia, necesse habeat vendere. Denique cum ei dixerit, quod pro nimia afflictione sua compellatur distrahere, statim ille respondet: Etsi non habeo pecuniam propriam, undecumque studeo mutuare, ut tibi amico meo subveniam; et si ita necesse est, etiam argentum meum distraho, ne tu injuriam patiaris. Quando beneficium petebat, professus est penitus non habere: at ubi dixit quod possessionem suam venderet, quasi amico se subvenire dixit: et cum eum ad hanc necessitatem adduxerit, dicit illi ut venditionem facere debeat; et pro casella, pro qua prius, verbi gratia, forte centum solidos offerebat, ut eum opprimi viderit, nec medietatem pretii dare acquiescit. Istis enim talibus, sicut jam supra dictum est, Evangelista proclamat. Vae praegnantibus et nutrientibus: istis enim vae erit in die judicii, et ab auditu malo non poterunt liberari; sed audituri sunt, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus: quia esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 41 et 42). Hoc loco diligenter attendat Charitas vestra. Si in ignem mittitur qui non dedit rem propriam; putas ubi mittendus est qui invasit alienam? Si cum diabolo ardere habet, qui nudum non vestivit; putas ubi arsurus est, qui exspoliavit?

[PL39.1891] 3. Istud, Vae praegnantibus, non est ad litteram intelligendum. Omnis homo concipit; alius de Christo, alius de diabolo. Et ideo quotiescumque vobis evangelica lectio recitata fuerit, in qua dicit, Vae praegnantibus et nutrientibus, non hoc de mulieribus legitimos viros habentibus credite. Quid enim mali fecit mulier, quae de proprio marito concepit? quare illi in die judicii male erit, quae hoc fecit quod Deus jussit? Non ergo de mulieribus quae juste concipiunt et pariunt, hoc credendum est; sed de illis, quos supra diximus, qui injuste concupiscendo rem alienam, impraegnati esse videntur: de quibus scriptum legimus, Concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15). Omnis enim homo concipit, nec ullus potest esse sine conceptu: sed alii concipiunt de Christo, alii de diabolo. Sicut enim de illis qui a diabolo concipiunt, dicitur, Concepit dolorem, et peperit iniquitatem; ita et de illis qui a Spiritu sancto concipiunt, scriptum est, A timore tuo in utero concepimus, et peperimus spiritum salutis tuae (Isai. XXVI, 18).

4. Sursum cor. Haec enim quae diximus, fratres charissimi, qui diligenter attendit, ut supra dicta mala aut fuisse in se, aut forsitan adhuc esse cognoscit, cito se corrigat. Non enim nocent mala praeterita, si non placent; adhuc enim est poenitendi et corrigendi locus. Nondum facta est illa disjunctio aliorum ad dexteram, aliorum ad sinistram (Matth. XXV, 33); nondum apud inferos sumus, ubi est dives ille sitiens, et stillam desiderans (Luc. XVI, 22). Audiamus dum vivimus, corrigamur: non concupiscamus res alienas, et impraegnati tumeamus; nec velimus pervenire ad illas, et eas adipiscendo tanquam filios osculemur. Quando enim concupiscit aliquis rem alienam, sicut jam dictum est, anima sua quasi concepisse videtur: si vero quod concupiscit, per aliquam calliditatem aut nequitiam potuerit obtinere, quasi natum filium osculari ac nutrire cognoscitur. Non ergo sic amemus ista terrena, fratres, ut perdamus coelestia. Mutandum est cor, levandum est cor, non hic habitemus jam corde. Mala regio est amor mundi: sufficiat quod hic adhuc in carne esse videmur. Audiamus Apostolum dicentem: Si surrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Non apparet quod vobis promissum est: jam enim paratum est; sed non videtur. Concupiscendo impraegnari vis? Hinc impraegnare: concupisce vitam aeternam; ad quam vitam te invitat Deus, ipsa sit spes tua: certus erit partus tuus, non erit aborsus. Non temporaliter amplecteris quod pepereris; sed in aeternum possidebis.

5. Promissorum in Scripturis certitudo. Quod enim promissum est, sine dubio dandum est, sed adhuc retro est: non dabitur modo, sed dabitur postea. Videte jam quanta data sint, fratres: quis illa vel numerare praevalet? De omnibus enim rebus quae nobis in Scripturis divinis promissae sunt, una tantummodo remansit. Deus enim qui in tantis rebus verum dixit, in una nos fallit? Scriptum est de Ecclesia quia erit; et videtur quia est. Scriptum est de idolis quia non erunt; et videtur quia non sunt. Scriptum est quia perdituri erant Judaei regnum; et videtur. Scriptum est de haereticis quia futuri erant; et videtur. Scriptum est de die judicii, scriptum est et de praemiis bonorum, et de poena malorum: nemo se circumveniat, fratres; quomodo illa omnia venerunt quae promissa sunt, sic et dies judicii, et malorum poena, et justorum praemia sine ulla dubitatione ventura sunt. Et ideo unusquisque nostrum, dum licet, et cum Dei adjutorio in potestate nostra consistit, et peccata vitare, et quod bonum est exercere contendat; ut cum ille dies terribilis et metuendus advenerit, non cum impiis et peccatoribus perenni incendio concremetur; sed cum justis et Deum timentibus pervenire ad aeternum praemium mereatur: quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium in saecula, etc.

SERMO LXXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 1 13, Simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc

1. Somnus virginum, mors. Media nox, judicii dies. In lectione evangelica quae nobis de decem Virginibus recitata est, fratres dilectissimi, dictum est quod omnes virgines ornaverunt lampades suas: sed fatuae non habuerunt oleum cum lampadibus praeparatum; prudentes vero sumpserunt oleum in vasis suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Et cum fatuarum virginum lampades exstinguerentur, rogaverunt reliquas, in quarum vasis erat oleum, ut eis darent de oleo suo; et illae dixerunt: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est janua. Venerunt postea reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Quibus dictum est, Nescio unde estis vos. Cum ait, Sponso moram faciente dormitaverunt omnes et dormierunt: somnus ille mortem significat. Denique sicut Apostolus ait, De dormientibus autem nolumus ignorare vos, fratres (I Thess. IV, 12). Media nox, quando clamor factus est magnus, significat diem judicii: propter ignorantiam dictum est media nocte; quia nemo scit quando aut qua hora dies judicii veniat.

2. Oleum misericordia vel charitas. Obligatio ad largas eleemosynas. Quod autem omnes virgines ornaverunt lampades suas, ostenditur quod et illae fatuae habuerunt aliquid olei, sed parum fuit, ut eis sufficere omnino non posset: denique statim exstingui coeperunt. Unde, quantum possumus, cum Dei adjutorio, laborare debemus, fratres charissimi, ut quia in oleo misericordia vel charitas intelligitur, tantum reponamus in vasis animarum nostrarum, quantum nobis sufficiat in aeternum. Nemini sufficit parum, fratres dilectissimi, nisi qui forte prae paupertate plus dare non praevalet. Plena animae lucerna opus est, ut per charitatis oleum lumen nostrum luceat in aeternum. Cui Deus dedit largiorem substantiam, quantum potest, laxet manus ad eleemosynam, nec credat quod ei possit sufficere parum: sed se consideret unusquisque ex eo tempore quo sapere coepit, quantum debeat pro his quae male cogitavit, male locutus, vel male operatus est; attendat multitudinem peccatorum, et singulorum pretia diligenter appendat; videat quantum debeat pro mendaciis, pro juramentis, pro perjuriis, pro maledictis vel detractionibus, pro ebrietate, pro gula atque luxuria, pro cogitationibus sordidis, pro sermonibus otiosis. Consideret unusquisque ista omnia et his similia, quae nec numerari possunt; et tunc agnoscet quantas eum eleemosynas oporteat exercere; qui etiamsi totum demus, nisi praepondera verit Dei misericordia, redimere cuncta peccata non possumus: vel humiliter, contrito et compuncto corde, quantum possumus, faciamus; et non pro laude humana, sed pro Dei praecepto et vitae aeternae contemplatione faciamus.

3. Unde timor virginum sapientum. Pauperes negotiatores. Oleum in vasis opera bona in conscientia. Adulatores, olei venditores. Quod autem dixerunt virgines fatuae sapientibus, Date nobis de oleo vestro; et illae responderunt, Ne forte non sufficiat nobis et vobis: [PL39.1893] hoc aestimo humiliter dictum; quia tantus terror et tanta examinatio erit in die judicii, ut etiam illi qui oleum misericordiae se intelligunt abundantius praeparasse, metuant ne eis possit ad omnia peccata redimenda sufficere. Illud vero quod dictum est, Ite potius ad vendentes, et emite vobis; potest hoc de pauperibus intelligi. Ipsi sunt negotiatores, qui oleum animarum lampadibus necessarium vendunt. Per ipsos enim hoc negotium Christus exercere consuevit. In ipsis enim accipit terrena, repensaturus aeterna. Denique sic ipse dixit, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Lampades autem, animae intelliguntur. Vasa autem illa ubi oleum reservatur, conscientiae bonae significantur. Quid est autem oleum in vasis habere, nisi intus in conscientia opera bona recondere? Et quia opera bona alii faciunt pro Dei amore, alii pro cupiditate laudis humanae, virgines illae et quod in corpore virgines erant, et quod se vigiliis, psalmis, lectionibus vel orationibus exercebant, totum hoc pro laude humana, non pro Deo vel pro aeterna beatitudine faciebant; ideo morte interveniente, ubi ab eis cessavit laus hominum, simul illis defecit et oleum. Nam illud quod eis dictum est, Ite potius ad vendentes, et emite vobis, potest et sic accipi, ut vendentes intelligantur illi qui virgines fatuas blandis adulationibus praedicant. Unde intelligitur quod omnes qui laudes humanas accipere cupiunt, quod in opere Dei exercere videntur; humanis assentationibus vendunt, accipientes vanam laudem, et praemia aeterna perdentes. Illae autem virgines quae oleum habuerunt in vasis suis, omne opus bonum intus in conscientiam posuerunt; quia hoc non pro laude, sed pro misericordia divina fecerunt.

4. Virginum exercitia, ne virginitas sit vana. Haec ergo fideliter cogitantes, fratres dilectissimi, quia parabola ista ad universam Ecclesiam pertinet, qui non possunt servare virginitatem corporis, integritatem custodiant cordis: ut si ad coronam martyrum sive virginum non potuerint pervenire, saltem vel omnium peccatorum indulgentiam mereantur accipere. Virgines vero quae integritatem corporis. Deo auxiliante, custodiunt, totis viribus, cum Dei adjutorio, laborare contendant verbositatem fugere, detractionem vel murmurationem velut diaboli venena respuere, invidiae superbiaeque morbum quasi hostis gladium pertimescere, obedientiam humiliter custodire, nunquam senioris praecepta contemnere, lectioni et orationi insistere; si infirmitas non prohibet, ad vigilias cum omni alacritate consurgere, sive in oratorio, sive in alio quolibet loco; semper quod ad obedientiam vel ad humilitatem pertinet, studeant ex ore proferre: si tristem viderint, consolentur, si inobedientem agnoverint, castigare non cessent.

5. Ubique adjutores Christi et diaboli. Qui ministri diaboli in monasteriis. Et quia in omni professione et boni inveniuntur et mali, et in Ecclesia Christi non solum triticum, sed etiam paleae reperiuntur: inveniuntur, quod pejus est, clerici, monachi et sanctimoniales ita negligentes et tepidi, ut non velut spirituales apes, dulcia animarum mella conficiant, sed velut crudelissimae vespae venenatis linguae aculeis fratrum corda percutiant. Isti tales non adjutores Christi, sed defensores diaboli esse probantur. Qui si forte viderint fratrem vel sororem contra seniorem superbos existere, non solum student mitigare, sed magis malignis sermonibus ad majorem eum furorem [PL39.1894] conantur accendere, dicentes quod hoc nec possit nec debeat diutius sustineri: hortantur etiam ut ista senioribus poeniteat, quare eos paterna pietate admonere vel castigare voluerint. Sed quia in omni proposito, sicut jam diximus, non solum adjutores vel ministri diaboli ad inobedientiam vel superbiam callida susurratione succendunt: adjutores Christi blanda adhortatione et sancto ac salubri consilio ad humilitatem vel mansuetudinem revocare contendunt. Illi enim qui in clero vel in monasterio positi et se et alios ad superbiam erigunt, velut pharetrae sagittis diaboli plenae simplicium corda percutere, et charitatem in eis, humilitatem vel mansuetudinem conantur exstinguere.

6. Qui vero Christi. Sed quia Deo propitio in medio palearum invenitur et triticum, animae sanctae, quae velut armaria Christi spiritualibus antidotis plena esse probantur, quidquid illi vulneraverint, coelestibus medicamentis appositis curare non desinunt, dicentes cuicumque superbo, Noli superbire, frater; quia scriptum est, Superbis Deus resistit (Jacobi IV, 6): noli irasci; quia scriptum est, Ira in sinu insipientis requiescit (Eccle. VII, 10); et iterum, Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacobi. I, 20). Si forte inobedientem viderint, blande et humiliter dicunt, Noli esse inobediens, frater; quia scriptum est, Obedientia super sacrificium (I Reg. XV, 22); et Apostolus clamat, Obedite praepositis vestris et subjacete eis; quia ipsi vigilant pro animabus vestris, tanquam rationem reddituri (Hebr. XIII, 17). Istae animae Deo plenae si tepidum et negligentem viderint, de spirituali armario, id est, de corde bono, prolatis medicamentis ad compunctionem conantur accendere: si detrahentem ac murmurantem viderint, dicunt ei illud beati Apostoli, Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore (I Cor. X, 10): neque detraxeritis, quia scriptum est, Qui detrahit fratri, detrahit legi (Jacobi IV, 11): et alibi, Qui detrahit fratri suo, eradicabitur. Et per hanc sanctam admonitionem a maliloquio deterrentes, ad laudandum Deum eos incipiunt provocare. Si verbosum vel contentiosum agnoverint, medicamentum taciturnitatis apponunt, dicentes illi, quod in Veteri Testamento est scriptum, Audi, Israel, et tace; et illud quod de Domino Salvatore prophetatum est. Sicut agnus coram tondente se obmutescet; et sicut mutus non aperiens os suum (Isai. LIII, 7); et illud, Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii (Matth. XII, 36). Talibus enim et his similibus medicamentis, quidquid vasa diaboli studuerint vulnerare, vasa Christi contendunt et conantur ad sanitatem reducere. Sive ergo clericus, sive monachus, sive sanctimonialis, consideret conscientiam suam; et si bene loquendo adjutorem Christi et defensorem justitiae se esse cognoscit, gaudeat et Deo gratias agat, et ipso auxiliante perseveret usque in finem; quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22). Qui vero per superbiam, per inobedientiam vel invidiam adjutorem vel vicarium esse se sentit diaboli, doleat de praeterito, caveat de futuro; et per humilitatem construat, quod per superbiae tyrannidem destruxerat; quod iracundia succenderat, mitiget mansuetudo; quod malitia vel inobedientia exasperaverat, charitatis dulcedo componat: et dum adhuc anima illa tenebrosa, quae diabolo servire consueverat, in iste mortali corpore retinetur, remedium sibi in die necessitatis acquirat: ut de sinistra translatus in dexteram cum ovibus Christi audire mereatur, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab [PL39.1895] origine mundi (Matth. XXV, 34). Et licet haec ita sint, fratres dilectissimi, hoc tamen oportet ut nec boni de sanctis meritis extollantur, nec illi qui mali fuerint, nimia desperatione frangantur; sed illi humiliter perseverent in bonis, et isti cito corrigantur a malis: ut cum dies judicii venerit, et bonos coronare possit vita integra, et malos valeat excusare correcta, praestante Domino, etc.

SERMO LXXVII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris, etc

1. Lectio sacra frequenter usurpanda. Deus invitus vindicat. Modo cum Evangelium legeretur, fratres charissimi, audivimus dicentem Dominum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ut ergo istam vocem desiderabilem audire, et ab auditu malo possitis evadere; totis viribus, Deo auxiliante, attendite et hanc lectionem divinam in domibus vestris vel in ecclesia libenter et obedienter, frequenter legere, et audire facite. Sicut enim vox illa desiderabilis est, per quam dicitur misericordibus, Venite, benedicti, percipite regnum; ita e contrario sceleratis et immisericordibus metuenda est et valde terribilis, quam audituri sunt, quibus dicendum est, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Avertat a nobis hoc Deus, fratres charissimi, et ab auditu malo nos liberare dignetur; ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, In memoria aeterna erit justus, ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7): hoc enim erit auditum malum, quod audituri sunt impii, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Irrevocabilis enim sententia erit, quae a piissimo Deo ideo multo ante praedicitur, ut a nobis totis viribus caveatur. Si enim nos Deus noster vellet punire, non nos ante tot saecula commoneret. Invitus quodam modo vindicat, qui quomodo evadere possimus, multo ante demonstrat. Non enim te vult percutere qui tibi clamat, Observa.

2. Coelum nobis praedestinatum, non gehenna. Considerate tamen quid dicturus est ad dexteram positis: Venite, inquit, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Advertite, fratres charissimi, quia regnum coelorum nobis praedestinatum est? gehenna autem, non nobis, sed diabolo praeparata est. Denique sic audituri sunt ad sinistram positi, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est: non dixit, Vobis; sed, diabolo et angelis ejus.

3. Eleemosynae faciendae necessitas. Rogo tamen vos, fratres, fideliter et diligenter attendite et illam sententiam quam audituri sunt impii, et illam quam audituri sunt sancti. Venite, inquit, benedicti, percipite regnum. Quare? Quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, et reliqua. Peccatoribus autem, Esurivi enim, inquit, et non dedistis mihi manducare. Ergo nec illi qui ad dexteram erunt, ideo accepturi sunt, quia nunquam peccaverunt; sed quia peccata sua mundare eleemosynis studuerunt: et illi qui ad sinistram erunt, non ideo mittentur in ignem aeternum, quia peccatores fuerunt; sed quia peccata sua eleemosynis redimere noluerunt. Ac sic et illos largitas sola glorificabit, et istos sola sterilitas condemnabit: quia sicut impossibile est ut ullus homo esse possit sine peccato; sic per Dei misericordiam possibile est ut bonis operibus, et praecipue eleemosynis se unusquisque redimat a peccato: ut non in eo [PL39.1896] illud impleatur quod scriptum est, Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13); sed magis ad eum sententia illa pertineat, Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur (Matth. V, 7); et illud, Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9).

4. Sterilitas sola damnationis rea. Ad judicium qui non veniant. Et hoc considerate, fratres, pro qua re mittentur in ignem aeternum. Non enim illis dicendum est, Quia homicidium fecistis, quia adulterium commisistis, quia alienam substantiam rapuistis: sed hoc solum audituri sunt, Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Rogo vos, fratres charissimi, nolite haec transitorie cogitare, [nec credatis quod hoc de Judaeis tantum aut Paganis vel haereticis fuerit dictum: sed definitissime credite, quia hoc Christiani et Catholici, qui in malo opere perseverare voluerint, audituri sunt. Ad judicium enim non veniunt nec Pagani, nec haeretici, nec Judaei: quia de ipsis scriptum est, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Et ideo inter illos qui ad sinistram mittendi sunt, non solum laici erunt; sed et multi episcopi, quod pejus est; clerici mali, vel monachi cupidi vel superbi, simul et sanctimoniales et viduae iracundae, superbae, vel cupidae: et si eis fructuosa poenitentia non subvenerit, audituri sunt illam metuendam et irrevocabilem vocem, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.] Sententia ista, si eam fideliter et cum ingenti tremore voluerimus audire, ab omni opere malo nos poterit revocare.

5. Raptorum qualia tormenta: qualia male agentium. Diligenter ergo attendite quid Veritas dixerit, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si in ignem mittitur, qui esurienti non dedit panem suum; putas ubi mittendus est, qui tulit alienum? Si in ignem mittitur, qui nudum non vestivit; ubi mittendus est, qui vestitum exspoliavit? Si cum diabolo damnatur, qui hospitibus non praebuit domum suam; putas ubi mittendus est, qui tulit alienam? Si periturus est qui in carcere non visitavit; quid de illo fiet, qui forte injuste in carcerem misit? Rogo vos, fratres, hic attendite: quam spem habere possunt qui mala faciunt; quando illi perituri sunt qui bona non faciunt? Denique et alio loco Dominus terribiliter nos admonet, dicens: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. VII, 19). Non dixit, Quae facit fructum malum; sed, quae non facit fructum bonum. Hinc ergo possumus evidenter agnoscere quas poenas arbor spinosa in die judicii patietur; quando illa quae fructum non dederit, excidetur et in ignem mittetur.

6. Fides sine operibus Christiano nil prodest. Nemo se decipiat, fratres charissimi, nemo se falsa spe circumveniat; christiani nominis non facit sola dignitas christianum. Nihil prodest quod aliquis christianus vocatur ex nomine, si hoc non ostendit in opere. Scriptum est enim, Fides sine operibus mortua est. Qui enim credit, et opera bona non exercet, clamat illi Scriptura divina, Tu, inquit, credis quia Deus unus est; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 17, 19). Ac sic qui credunt, et opera bona non faciunt, fidem daemonum videntur habere. Qui vero non credunt, pejores daemonibus comprobantur. Et illud diligenter considerandum est quod Dominus dicit, Qui audit verba mea et facit ea, ipse est qui diligit me: et iterum, Si quis diligit me, mandata mea custodit (Joan. XIV, 21, 23). Et sine dubio qui non custodit, non diligit. Sed et illud valde timendum est, quod iterum Dominus dicit: Quid prodest quod dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Matth VII, 21, et Luc. VI, 46)? Scire debemus, fratres charissimi, [PL39.1897] quia nihil prodest verbis proferre fidem, et factis deserere veritatem. Sicut enim nobis non placet, si servi nostri verbis se profiteantur nostra esse mancipia, et tamen non velint implere opera sua: ita nec Deo placet, si se quisque christianum verbis tantummodo esse pronuntiat; et opera quae fieri jussit Christus, implere dissimulet. Denique beatus Apostolus, cum de reddenda ratione in die judicii loqueretur, ita pronuntiavit, dicens: Oportet nos, inquit, omnes stare ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10); et Dominus in Evangelio, Tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Non dixit, Secundum fidem suam; sed, Unicuique secundum opera sua: quia, sicut jam supra dixi, Jacobus apostolus clamat, Fides sine operibus mortua est. Nos ergo, fratres charissimi, si poenam evadere et ad aeternam beatitudinem volumus pervenire; non solum credamus in Deum, sed etiam toto corde diligamus, et quantum possumus, ipso adjuvante, bona opera facere studeamus: ut cum, ipso auxiliante, fecerimus quae praecepit, ipso remunerante mereamur recipere quae promittit, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto, unus Deus in Trinitate, vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXVIII. Rursum in Matthaei cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris mei, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas

1. Lectionis istius vis. Audivimus cum Evangelium legeretur, terribilem vocem, metuendam pariter et desiderandam Domini nostri sententiam. Terribilis est propter illud quod dicit, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; desiderabilis propter illud quod ait, Venite, benedicti, percipite regnum. Quis enim audita hac voce non contremiscat simul et gaudeat? Gaudeat quidem, quia Christus Christianis servis suis dignatus est promittere regnum; contremiscat, quia peccatoribus ignem minatur aeternum. Rogo vos, fratres, ut lectionem istam attento corde et sensu semper vigilantissimo audiatis: et quia nec laboriosa est ad parandum, semper illam memoriter teneatis, et virtutem illius assidue cogitetis. Qui enim lectionem istam diligenter attendit, etiamsi reliquas Scripturas legere non potuerit, ad omne opus bonum faciendum et ad omne malum fugiendum ista illi lectio sola sufficere potest.

2. Salutis vel damnationis quae ratio. Attendite ergo, fratres, et videte quid sit quod Christus illis qui ad dexteram futuri sunt, se dicturum esse promittit: Venite, inquit, benedicti, percipite regnum: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, et caetera quae sequuntur. Illis vero qui ad sinistram erunt, quid dicturus est? Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere, et reliqua. Attendite ergo, fratres, et videte quia non dixit, Discedite a me, maledicti; quia furtum fecistis, quia falsum testimonium dixistis, quia homicidium aut adulterium commisistis, quod gravius esse non dubitatur: [PL39.1898] non hoc dixit; sed ait, Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere: et non dixit, Quia res alienas tulistis, quod magis iniquum est; sed ait, De substantia vestra pauperibus non dedistis: non, Quia mala opera fecistis; sed, Quia bona facere noluistis. Ac sic et illos qui ad dexteram futuri sunt, sola misericordia liberabit; et illos qui in sinistra sunt, sola avaritia condemnabit. Quod autem dictum est illis qui a dextris sunt, Venite, benedicti, percipite regnum; non ideo hoc audituri sunt, quia non peccaverunt: sicut illis ad sinistram non est dicturus, Discedite a me, maledicti, quia peccastis; sed quia peccata vestra eleemosynis redimere noluistis. Sine peccato nullus hominum esse potest: sed tamen peccata sua redimere eleemosynis omnis homo, auxiliante Domino, potest.

3. Quantum plectendi sint male agentes. In ista enim sententia Domini qua dixit, quod ille qui esurientem non paverit et nudum non vestierit, mittetur in ignem aeternum, possumus evidenter cognoscere quali tormento vel quali poena damnandi sunt illi qui male faciunt; quando illi in ignem mittuntur, qui bona non faciunt. Si enim cum diabolo condemnatur qui pauperibus non dedit panem suum; ubi damnandus est ille qui tulit alienum? Si in ignem mittitur qui nudum non vestivit; putas ubi mittendus est ille qui vestitum exspoliavit? Si in infernum damnatur qui peregrinum non excepit in domum suam; putas ubi damnandus est ille qui tulit domum alienam?

4. Ad opera bona exhortatio. Haec ergo, fratres dilectissimi, fideliter cogitantes, quantum possumus, bona opera facere studeamus, et secundum vires nostras de pauperticula nostra peregrinis et pauperibus erogemus: ut et peccata quae fecimus redimamus, et de ipsis bonis operibus aeterna nobis praemia praeparemus. Audiamus Dominum dicentem, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequuntur (Matth. V, 7). Audistis enim veram Domini nostri sententiam, per quam nobis regnum coelorum promittitur si eleemosynas facimus, si esurientes pascimus, sitientes potamus, nudos secundum vires nostras vestimus, peregrinos excipimus; haec omnia si fideliter agimus, securi ante tribunal aeterni Judicis veniemus: et tunc in memoria aeterna justi erimus, et ab audito malo non timebimus (Psal. CXI, 7). Quid est auditum malum, nisi illud (quod a nobis Dominus dignetur avertere!) quod ad sinistram positi audituri sunt impii, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum?

5. Eleemosynae commendatio. Tenete ergo vos, fratres, ad eleemosynam aut misericordiam; quia eleemosyna a morte liberat, et operarium suum non permittit ire in tenebras. Unusquisque enim pro viribus suis, quantum praevalet, porrigat pauperi manum suam. Qui habet aurum, det aurum; qui habet argentum, argentum tribuat: qui vero non habet pecuniam, cum bono animo porrigat peregrino buccellam; et si non habet integram, ex eo quod habet frangat et tribuat. Talem enim Dominus per prophetam dignatus est pauperibus consolationem vel securitatem impendere, ut non diceret, Da esurienti totum panem tuum; sed, Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7): et si non habes integrum, vel particulam aliquam partiaris.

6. Hilari animo tribuendum. Lucratur qui tribuit. Et ut scias quidquid bono animo obtuleris, quam sit acceptabile Deo, audi Dominum in Evangelio de vidua illa quae duos nummos obtulit, dicentem, Vidua haec magis omnibus misit: quia reliqui qui divites erant, ex eo quod illis abundabat dederunt aliquid; illa vero totum quod habuit obtulit (Luc. XXI, 3 et 4): et ideo meruit ut illam Dominus ore proprio collaudaret. Faciat ergo, unusquisque quod praevalet, et excepto victu rationabili et vestitu simplici, quidquid illi superfuerit, laetus et hilaris pauperibus tribuat. Quare laetus et hilaris? Quia dat parum, et accipit multum; porrigit nummum, et comparat regnum; tribuit parvam pecuniam, et accipit vitam aeternam: dat temporalia, [PL39.1899] ut mereatur aeterna; porrigit caduca, et recipit sine fine mansura. Ecce pro qua re hilari et bono animo dare debemus. Si tibi homo fidelis diceret, Da mihi unum aureum nummum, et reddo tibi solidos uareos centum: numquid non cum gaudio dares unum, ut acciperes centum? Quanto magis, qia dicit tibi Deus coeli et terrae, Qui pauperi tribuit, Deo fenerat (Prov. XIX, 17); et, Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis; et in Psalmo, Jucundus homo qui miseretur et commodat (Psal. CXI, 5); debes commodare Deo in terra quod multipliciter accipias in vitam aeternam? Ut cum in conspectu Angelorum ante tribunal aeterni Judicis venire merueris, secura et libera conscientia dicere possis, Da, Domine, quia dedi; miserere, quia misericordiam feci: ego implevi quod jussisti, tu redde quod promisisti. Iterum atque iterum admoneo, fratres, ut semper istam evangelicam lectionem memoriter teneatis, et totis viribus cum Dei adjutorio laboretis: ut aeternum ignem possitis evadere, et ad coelorum regna feliciter pervenire; ipso praestante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXIX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXVI, 31-35, 69-75, Omnes vos scandalum patiemini, etc., de lapsu Petri

1. Homo sine Dei gratia. Cur Deus Petrum subdeseruit. In lectione evangelica quae nobis hesterno die recitata est, fratres charissimi, audivimus Dominum dixisse discipulis suis: Omnes vos scandalum patiemini in hac nocte propter me. Cui beatus Petrus: Etiamsi omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor. Sed Dominus inspector cordis respondit, et dixit: Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis. Ille autem dixit: Etiamsi me mori oportuerit pro te, non te negabo. Videte, fratres charissimi, verus et coelestis medicus venam cordis inspexerat, et qua hora tentationis pondus vel infidelitatis frigus venturum esset, praedixerat. Medicus praedicabat, et aegrotus negabat: sed ubi ad horam ventum est, falsum fuit quod promiserat homo, et verum apparuit quod praedixerat Deus. Quid enim homo sine Dei gratia possit, timor beati Petri apostoli evidenter ostendit. Per solum enim liberum arbitrium, non addito etiam Dei adjutorio, promiserat se pro Domino moriturum. Sed quid est homo sine gratia Dei, nisi quod fuit Petrus cum negaret Christum; et nisi quod ait propheta, Omnis caro fenum (Isai. XL, 6)? Et ideo beatum Petrum paululum Dominus subdeseruit, ut in illo totum humanum genus posset agnoscere, nihil se sine Dei gratia praevalere, et ut Ecclesiae rectori futuro ignoscendi peccantibus quaedam regula poneretur.

2. Petrus natura austerior. Credendae enim erant Petro apostolo claves Ecclesiae: imo creditae sunt ei claves regni coelorum. Credenda quoque ei erat populorum innumera multitudo, quae esset pro suae naturae vitiis, passionibus, culpis involuta atque peccatis. Denique sic ad eum Salvator dicit: Tibi, inquit, dedi claves regni coelorum. Deinde sequitur, dicens: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI, 19): videlicet ut in clavibus fidelis janitor, in sententiis esset clementissimus dispensator. Erat enim revera hic Petrus paulo durior et severus, sicut ejus austeritatem truncata ob Christi injuriam servi principis sacerdotum declarat auricula. Hic igitur tam durus tamque severus, si donum non peccandi a Domino fuisset indeptus, quae venia commissis populis donaretur? Sed idcirco divinae providentiae secretum ita temperavit atque permisit, ut primus ipse laberetur ac rueret in peccatum, quo erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret. [PL39.1900] Quantum igitur divini muneris erga salutem hominum, quantum curae quantumque sollicitudinis impendatur, advertite. Totius corporis morbum in ipso capite curat Ecclesiae, et in ipso vertice componit membrorum omnium sanitatem, in ipsa confessionis Christi crepidine, in ipso immobilis fidei fundamento, in Petro scilicet illo qui dixerat, Etiamsi me oporteat mori tecum, non te negabo.

3. Petri lapsus et poenitentia. Hic est Petrus, qui divina revelatione prior omnium veritatem meruit confiteri, dicens: Tues Christus Filius Dei (Matth. XVI, 16). Hic tantus et talis venit ad illam noctem, in qua Dominus tradebatur, et cum se calefacere vellet ad prunas, accessit ad eum puella, et dicit ei: Et tu hesterno die cum homine hoc eras. At ille mox respondit: Nescio hominem istum. Quid agis, o Petre, futurae rector Ecclesiae? quid loqueris? Intuere quid sis interrogatus, vel quid interroganti responderis. Vox tua repente mutata est: hoc est omne illud quod cito, sed non cauto sermone promiseras? Hoc est totum quod etiam omnibus negantibus te usque ad mortem perseverare juraveras? Nondum fidem tuam aliquis tentavit atque discussit, nondum te ob Christi negationem adversarius traxit ad publicum, nondum es apud reges et praesides propter nomen ejus exhibitus: non tibi flagella, nondum sunt admota tormenta. Quis porro est qui te interrogat, quod tam cito negasti? Non est servus, non liber, non pharisaeus, non scriba, non sacerdos, non miles, non centurio, non spiculator; nullus postremo eorum qui auctoritate sua posset formidinem incutere confitenti: mulier te simplici voce interrogat, et fortasse nec proditura confessum; nec vero tantum mulier, sed puella; et non solum puella, sed ostiaria, vile procul dubio abjectumque mancipium. O res stupenda! Puella accedens fidem Petri discussit, et mirum si soliditatem Petri non turbo, non imber, sed roris levissima gutta transfixit. Petrus labia puellae non sustulit; sed ubi locuta est, ille turbatur. Processit sermo puellae et immobilis columna concussa est. Verumtamen instabat illa interrogans, et dicebat: Et tu hesterno die cum homine hoc eras? Petrus autem eo magis oppressus formidine, hominem se scire negavit. Quem respiciens Christus, suorum fecit recordari sermonum. At ille intelligens factum, conversus ad poenitentiam amarissime flevit. Agnovit enim sibi ut homini peccati irrepsisse perniciem, quod totum hactenus, ut memini, divinitus procuratum est.

4. Petri lapsus nostri causa permissus. Videte ergo, fratres charissimi, quemadmodum exiguae culpae permittitur subjacere tantus apostolus: ut emendatus elationis vitio atque correctus, integro vestiatur moderationis et clementiae indumento. Jam enim eruditus es et edoctus in Petro, quemadmodum eum Dominus tui causa patitur circumscribi delicto, quemadmodum illum fidei pietatisque signiferum, et generis humani columnam permiserit metu dominante quassari; ut populorum doctoribus et magistris esset exemplum, a Deo sibi non peccandi gratiam minime condonatam, sicut dicit apostolus Paulus, Considerans te, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Cum forte quis fuerit in Ecclesia delicto praeventus, non statim abjiciat, condemnet; sed compatiatur ac lugeat, consoletur et revocet, commodet jacenti affectum, porrigat manum, erigat lapsum, spem ei divinae clementiae repromittens, sub qua etiam servire exemplo tantorum comprobat magistrorum. Haec autem nos, ut supra memoravimus, non justos culpando, sed peccatores ad spem erigendo protulimus; et primo quidem virtutes ejus extulimus, ut et justis formam cautelae, et peccatoribus salutis monstraremus exemplum.

SERMO LXXX. In Matthaei cap. XXVII, 3-10: de Juda proditore, et de agro in peregrinorum sepulturam comparato ex pretio venditionis Christi

1. Judas severissimus sui judex. Retinet Sanctitas vestra, fratres, nos vobis hoc jam proxima Dominica praedicasse, quod Judas Iscarioth propria sententia condemnatus, ad Pharisaeos Dominici sanguinis mercedem reportarit, et actus poenitentia refuderit venditionis pretium; sed conscientiae suae non resolverit scelus. Denique post redditum pretium, laqueo se suspendit; ut qui se multaverat pecunia, multaret et vita. Intelligens enim quantum admiserit scelus, non suffecit ei sacrilegii carere mercede, nisi careret et salute. Dignum enim se morte judicat, quod Christum vitam omnium tradidisset. Severissimus igitur Judas sui judex, vel in ulciscendo confitetur, quem negaverat in tradendo. Restituit ergo pecuniam Pharisaeis; sed nec Pharisaei eam libenter accipiunt: dicunt enim illicitum sibi esse in suis eam habere thesauris. Vide igitur quanta vis dominicae sit pecuniae, quam inde Judas rejicit, hinc Pharisaei in loculos non recludunt. Justi enim sanguinis pretium pertimescit iniquitas possidere.

2. Providentia Dei in usu pretii Christi. Ager figuli, mundus. Consilium tamen ineunt Pharisaei, ut ex ea ager figuli comparetur, in quo peregrinorum corpora collocentur. Quod quidem providentia Dei factum puto; ut pretium Salvatoris non peccatoribus sumptum praebeat, sed peregrinis requiem subministret; non sacrilegis sit ad luxum, sed defunctis sit ad sepulcrum: ut jam exinde Christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et mortuos pretiosa possessione suscipiat. Pretio ergo Dominici sanguinis ager figuli comparatur. Legimus in Scripturis, quod totius generis humani salus redempta sit sanguine Salvatoris, sicut ait apostolus Petrus: Hoc scientes, quia non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Jesu Christi (I Petr. I, 18, 19). Igitur si pretium vitae nostrae sanguis est Domini, vide ergo quia illa non tam redempta sit agri terrena fragilitas, quam totius mundi incolumitas sempiterna. Ait namque evangelista, Non enim venit Christus ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Vide, inquam, ne pecunia illa non tam comparata sit agri parva portio, quam totius mundi copiosa possessio; sicut ait David propheta, Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Ager ergo iste mundus hic totus est, in quo nos dispersi et disseminati Domino fructum boni operis germinamus.

3. Figulus, mundi Dominus. Sed fortasse perquiras a me, si ager mundus est, quisnam sit figulus, qui mundi possit habere dominatum? Nisi fallor, ipse est figulus, qui vascula corporis nostri fecit ex limo, de quo dicit Scriptura, Et fecit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7); ipse est figulus, qui carnium nostrarum coenosum lutum vapore sui spiritus animavit, et materiam fluidam atque terrenam igneo calore decoxit: [PL39.1902] ipse, inquam, est figulus, qui nos per manus suas formavit ad vitam, per Christum suum reformavit ad gloriam, sicut ait Apostolus, Ad eamdem imaginem reformamur de gloria ad gloriam (II Cor. III, 18): scilicet, ut qui a priore factura propriis vitiis corruimus, in secunda nativitate figuli hujus misericordia reparemur; hoc est, qui per Adae transgressionem in mortem cecidimus, per Salvatoris gratiam denuo resurgamus. Ipse plane est figulus, de quo dicit Apostolus, Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me finxisti sic? et iterum, Numquid non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 20, 21)? Ex eodem enim luto corporis nostri Deus, tamen pro meritis singulorum, alios custodit ad regnum, alios reservat ad poenam.

4. Peregrini, devoti christiani. Iis Christus est sepultura. Istius itaque figuli ager Christi sanguine emptus est peregrinis: peregrinis, inquam, qui erant sine domo, sine patria, et toto orbe exsules jactabantur, requies Christi sanguine providetur; ut quibus non est in mundo possessio, his in Christo sit sepultura. Istos autem peregrinos quos esse dicimus, nisi devotissimos christianos, qui renuntiantes saeculo et nihil possidentes in mundo, in Christi sanguine requiescunt? Christianus enim qui mundum non possidet, hic totum possidet Salvatorem. Ideo autem peregrinis Christi sepultura promittitur; ut qui se a carnalibus vitiis tanquam peregrinum et alienum custodierit, hic Christi requiem mereatur. Sepultura enim Christi quid est aliud, nisi requies christiani? Nos ergo peregrini in hoc mundo sumus, et tanquam hospites in hac luce versamur, sicut ait Apostolus dicens, Etenim dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Peregrini, inquam, sumus, et nobis Salvatoris sanguinis pretio empta est sepultura. Consepulti enim sumus, sicut ait Apostolus, cum illo per Baptismum in mortem (Rom. VI, 4). Baptismum igitur Christi nobis est sepultura, in quo peccatis morimur, criminibus sepelimur, et veteris hominis conscientia resoluta in alteram nativitatem rediviva infantia reparamur. Baptismum, inquam, Salvatoris nobis est sepultura: quia ibi perdimus quod ante viximus, et ibi denuo accipimus ut vivamus. Magna igitur sepulturae hujus est gratia, in qua nobis et utilis mors infertur, et utilior vita donatur. Magna, inquam, hujus gratia sepulturae, quae et purificat peccatorem, et vivificat morientem; adjuvante ipso, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXXI. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 1-9, Cum turba multa esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent, etc

1. Christi divinitas et humanitas in multis elucet. Eutychetis error refellitur. Altitudinem divinitatis suae et misericordiam humanitatis multis et variis modis in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus ostendit, quemadmodum solet in mysteriis et sacramentis; ut et petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Omnia enim quae in hoc mundo sub fragilitate nostra exhibuit miracula, nobis proficiunt. Non utique sine causa faciebat ea Dominus, vel quasi frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non solum sonis, sed etiam factis loquitur [PL39.1903] hominibus. Hoc enim etiam quod hodie de sancto Evangelio lectum est, quaerit intellectorem: et cum fuerit intellectum, spirituale facit gaudium. Et in hac lectione simul consideranda est in uno eodemque Redemptore nostro disjuncta operatio divinitatis et humanitatis, atque omnimodis detestandus error Eutychetis, qui unam tantum in Christo dogmatizare praesumit operationem. In alterutra enim parte vel qui solum hominem fuisse dixerit, gloriam negabit Conditoris; vel qui solum Deum, negabit misericordiam Redemptoris. Nempe quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inedia, vel longioris viae deficiat labore, noverimus affectum esse atque compassionem humanae fragilitatis: quod autem de septem panibus et paucis piscibus satiavit quatuor millia hominum, credimus divinae opus esse virtutis.

2. Turbae, Gentes. Cibus quo carebant, Lex Moysi. Attendat ergo Sanctitas vestra, quia hoc nobis propositum est, quod cum vestra charitate tractemus, quid sibi velit hujus rei tantum mysterium, quod eo modo se Deum discipulis demonstrasse sancta testatur Scriptura, quomodo Evangelium narrat. Ait enim Evangelista in hodierna lectione: Cum multa turba esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis: Misereor turbae huic. Sed requiramus quod ait superius, In illis diebus cum turba multa esset. Superius enim accesserunt Judaei ad Salvatorem, accusantes discipulos ejus, eo quod non lotis manibus manducarent. Quos Dominus redarguit, quia quae de corde mala procedunt, ea potius hominem coinquinarent. Et relictis illis, venit in finibus Gentium, ubi mulier Chananaea, quae est mater gentilium, pro filia sua, id est, Ecclesia, Dominum deprecatur: quae tamdiu postulavit, donec acciperet quod petebat. Post haec iterum curavit mutum et surdum (Marc. VII). Ergo in his diebus cum multitudo populi concurrisset, nec haberent quod manducarent: turbas enim hic omnes gentis significare creaturas intelligimus, pro quibus ipse Dominus misericordia commovetur, quod non haberent quod manducareut: hic spiritualiter debemus intelligere; quod ideo non habebant quod manducarent: quia Gentes Legem non habebant, id est, quinque libros Moysi, non Prophetas, non praedicationem sancti Joannis; quia Gentes non per Legem, sed per fidem venerunt ad Redemptorem. Ideo triduo perseverant, hoc est, in nativitate, in passione, in resurrectione Domini; sive in Patre, et in Filio, et in Spiritu sancto. Perseverare enim, permanere est in confessione, sicut ipse Dominus ait: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Dicit ergo Dominus, Non habent quod manducent: quia Legem non habent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via; ut qui per fidem Christi crediderunt, per fidem Christi salvarentur. Quidam autem ex his de longe venerunt. Longe enim erant Gentes a Deo, errando per idola. Et modo omnis qui peccat, longe est a Deo.

3. Dicunt discipuli ejus: Unde istos quis poterit saturare panibus in solitudine? Adhuc Apostolos tenebat incredulitas, donec mysteria revelarentur: nec recordabantur quod fecerat de quinque panibus et duobus piscibus. Et interrogavit eos Jesus quot panes haberent. Qui dixerunt, Septem. Et praecepit turbae, ut discumberent super terram. Et accipiens panes gratias egit, et dedit discipulis suis ut apponerent. Et pisces similiter benedixit, et posuit ante illos. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia, extra mulieres et infantes. Et virtutes quidem Domini manifestissime credimus esse factas in praesenti: sed quid lateat in mysterio, ipsius gratia donante requiramus.

4. Duplicis panum multiplicationis collatio. Prima gudaeos, altera Gentes exhibet. In superiori enim lectione de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit: hic septem panibus saturavit [PL39.1904] quatuor millia hominum. Ibi discipuli suggerunt Domino, dicentes, Locus desertus est, et hora praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas (Marc. VI, 31-44): hic penitus tacent discipuli; sed ipse Dominus pro eis sollicitus est. Videamus quare tacent. Quia necdum missi fuerant praedicare Gentibus, sed potius ad oves perditas domus Israel. Prior ergo illa parabola pertinet ad Judaeos; ista vero ad Gentes. Ibi quinque panes fuerant, hoc est, quinque libri Moysi: hic vero septem panes, qui sunt septiformis Spiritus dona, sicut ait sanctus Isaias propheta, Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2 et 3). Ibi duodecim cophini pleni Spiritu sancto: hic septem ecclesiae, sive septem candelabra aurea. Ibi duo pisces, qui sunt duo Testamenta, sive unus liber omnium Prophetarum, vel sancti Joannis praedicatio: hic indefinitus numerus ponitur, quae sunt dona gratiarum, sicut ait Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii prophetia, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum: omnia vero haec operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 8-11). Ibi super fenum recumbunt; et hic super terram. Utrimque una conversatio, una gratia, una virtus, una deitas. Ibi super fenum discumbunt, hoc est, mortificata opera carnis; quia, Omnis caro fenum, ait propheta (Isai. XL, 6): hic super terram discumbunt, id est, opera terrena conculcant. Ibi quinque millia refecti, qui numerus pertinet ad Judaeos; nam post ascensionem Domini, loquente sancto Petro, quinque millia sunt baptizati (Act. IV, 4): hic autem quatuor millia, hoc est de tota terra omnes Gentes a quatuor cardinibus coeli, de septiformi sancti Spiritus gratia esse repletas in vitam aeternam.

5. Adhortatio. Et ideo, dilectissimi, nos qui non per Legem, sed per fidem credimus in Domino nostro Jesu Christo; qui non ex operibus, sed ipsa gratia sumus redempti; qui non ex quinque panibus, id est, ex quinque libris Moysi, sed ex septiformi gratia Spiritus sancti sumus repleti, sicut beatus Isaias prophetaverat, dicens, Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit illum spiritus timoris Domini: in hac ergo septiformi Spiritus sancti gratia maneamus, in qua vocati sumus, repleti dono Spiritus sancti, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXXII. De verbis Evangelii Lucae, cap. III, 12-14, Venerunt autem et Publicani ad Joannem, etc

NUM. 1. Conditio nulla excusat peccatorem. Stipendia. Militia christiani prima. Nonnulli fratres, qui aut militiae cingulo detinentur, aut in actu sunt publico constituti, cum peccant graviter, hac solent a peccatis suis prima se voce excusare, quod militant; et ne bene aliquando faciant, occupatos se malis actibus conqueruntur: perinde quasi militia hominum, non voluntas in culpa sit; ita quod ipsi gerunt, officiis suis adscribunt. Non enim militare, delictum est; sed propter praedam militare, peccatum est. Nec rempublicam gerere, criminosum est; sed ideo agere rempublicam, ut rem familiarem potius augeas, videtur esse damnabile. Propterea enim providentia quadam militantibus sunt stipendia constituta; ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Illud autem quale est quod cum ob errorem aliquem a senioribus arguuntur, et imputatur alicui de illis cur ebrius fuerit, [PL39.1905] cur res alienas pervaserit, caedem cur turbulentus admiserit; statim respondeat, Quid habebam facere, homo saecularis et miles? Numquid monachum sum professus, aut clericum? Quasi omnis qui clericus non est aut monachus, possit ei licere quod non licet. Cunctis igitur officiis, sacris in Litteris, praescribitur norma vivendi, omnis ad bene vivendum provocatur sexus, aetas et dignitas. Igitur nemo se excuset publicis actibus, nemo de occupatione militiae conqueratur. Apud omnem christianum prima honestatis debet esse militia.

2. Vectigalia justa. Praedones publici. Nam ut id quod dicimus, auctoritate evangelica comprobemus, videamus lectionem, quae paulo ante decursa est: ait enim Evangelium, Venerunt autem et Publicani ad Joannem, ut baptizarentur ab eo; et dixerunt ad eum: Magister, quid faciemus? At ille dixit: Nihil amplius exigatis, quam quod constitutum est vobis. Honesta plane Publicanorum interrogatio, ac sancti Prophetae justa responsio. Illi enim sollicite interrogant, ne aut ignorantes plus exigendo peccatum incidant, aut cessantes publicam decipiant functionem: hic autem moderate praecipit, ut et iniquitas locum non habeat, et constitutum habeat vectigal effectum. Non enim dixit, Nihil exigatis; sed, nihil amplius exigatis. Unde intelligimus quod apud Deum non tam exactio, quam exactio iniqua damnetur: dicit enim ipse Dominus, Reddite quae Dei sunt, Deo; et quae Caesaris, Caesari (Matth. XXII, 21). Igitur quod Caesar praecipit, ferendum est; quod Imperator indicit, tolerandum est: sed fit intolerabile, dum illud praeda exactionis accumulat. Hoc autem quale est, quod iidem ipsi qui hujus modi necessitates procurant, peccatis suis peccata congeminant: hoc est, quod fraudes suas ac rapinas commodum vocant, cum ipsa praeda inferatur incommodum? Illud autem addunt sceleribus suis, ut quos indefensos viderint, ipsos potius persequantur; et putant se necessitates decepisse publicas, nisi domos deceperint orphanorum: ita quorum pater ante biduum forsitan fuerit amicus, collega, vel frater, interveniente morte, ejusdem liberi habeantur tanquam ignoti, viles et miseri. Vidua autem si qua fuerit, aut sic injuriis exagitatur ut nubat; aut si voluerit in castitatis permanere proposito, dando munera in facultate vix permanet. Cum his ergo fraudibus repleverint sacculos suos, videas illos laetos et accuratos ad ecclesiam properare, et Deo gratias agere, quasi ab ipso illis haec pecunia conferatur; illud quoque peccantes, quod rapinarum suarum Deum volunt esse participem.

3. Militantium nomen ad plures extenditur. Dicit enim sanctum Evangelium, Interrogaverunt illum et milites, Quid faciemus et nos? Ait illis Joannes: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis; sed contenti estote stipendiis vestris. Hic jam cognoscere se debet omnis homo qui militat. Non enim tantum de his militantibus Scriptura loquitur, qui armata militia detinentur; sed quisque militiae suae cingulo utitur, dignitatis suae miles adscribitur: atque ideo haec sententia potest dici, verbi gratia, militibus, protectoribus, cunctisque rectoribus. Quicumque stipendia sibi publice decreta consequitur, si amplius quaerit, tanquam calumniator et concussor, Joannis sententia condemnatur. Usque adeo autem hoc inolevit malum, ut jam quasi ex consuetudine vendantur leges, corrumpantur jura, sententia ipsa venalis sit, et nulla jam causa possit esse sine causa.

4. Clerici, milites. Cingulus eorum. Stipendium. Clericus non clericus. Haec autem divina sententia quae ad milites loquitur, potest etiam ad clericos retorqueri: quia etiamsi non militare videamur saeculo; tamen Deo et Domino militamus, sicut ait Apostolus, Nemo militans Deo, obligat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4): videmur, inquam, non militare remissis ac fluentibus tunicis: sed habemus militiae nostrae cingulum, quo castimoniae interiora constringimus; de quo cingulo dominus ait ad Apostolos suos, Sint lumbi [PL39.1906] vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Milites igitur Christi sumus, et stipendium ab ipso donativumque percepimus, sicut dicit beatus Apostolus, Qui dedit nobis pignus Spiritus: hoc est qui Spiritus sancti nos remuneratione ditavit. Si quis ergo Christianorum hoc donativo contentus forte non fuerit, et quaerit amplius, incipit hoc ipso carere quod meruit. Quod specialiter contingit haereticis Arianis: dum enim nescio quid amplius quaerunt, invenientes erroris spiritum, gratiam sancti Spiritus perdiderunt. Nam et catholicus clericus hac sententia retinetur. Si enim non contentus stipendiis fuerit, quae de altario, Domino jubente, consequitur; sed exercet mercimonia, intercessiones vendit, viduarum munera libenter amplectitur: hic negotiator magis potest videri, quam clericus. Nec dicere possumus, Nemo nos invasores arguit, violentiae nullus accusat: quasi non interdum majorem praedam a viduis blandimenta eliciant, quam tormenta. Nec interest apud Deum utrum vi an circumventione quis res alienas occupet, dummodo quoquo pacto teneat alienum.

SERMO LXXXIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Venit mulier quae erat in civitate peccatrix

1. Poenitentia omnibus agenda est. A quibus praecipue jejunandum. Jam dies jejunii, fratres charissimi, dies obsecrationis, et, ut manifestius dicam, poenitentiae nobis tempus advenit. Omnes debemus agere poenitentiam; quia omnes erravimus. Nam si Scripturae testimonio nec unius diei infans mundus est (Job XIV, 5, sec. LXX); quis se immunem audebit profiteri, poenitentiae remedia refutare, quae etiam sanctis intelligit profuisse? Dies jejunii, dies reconciliationis sunt. Nam per escam in Adae peccatum incidimus; et per jejunium Deo reconciliati sumus in Christo, sicut Apostolus ait: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Exigit a nobis Deus jejunium; ut gulae laqueus, quo Adam strangulatus fuerat, dissolvatur: et non solum nos a cibis vult abstinere, verum et a vitiis et malitiis. Denique per prophetam clamat Dominus dicens, Desinite a malis vestris, discite bonum facere (Isai. I, 16 et 17). Quid enim prodest abstinere a carnibus, et carnalia opera non deponere, dicente Domino Jesu, Non coinquinat hominem quod intrat in ore, sed quod exit de ore (Matth. XV, 11)? Hinc enim Deus jejunia Judaeorum reprobavit; quia ab escis, non a peccatis abstinendum esse dixerunt. Unde et increpat eos dicens, In diebus enim jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes debitores vestros repetitis (Isai. LVIII, 3). Absit hoc a populo Christiano, qui jejunii tempore nihil aliud novit, nisi misericordiam, qua ipse servatus est. Et ideo quia jejunii tempus instat, accedamus ad mensam Domini, et reficiamur convivio Christi; ut quemadmodum Elias, in virtute illius escae longa possimus jejunia tolerare.

2. Mulier peccatrix, Ecclesia. Audistis in Evangelio quod recumbente Domino in domo Pharisaei, Venit mulier quae erat in civitate peccatrix, deferens secum alabastrum unguenti; et stans retro secus pedes ejus lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et unguento ungebat. Non mediocre sit hoc mysterium. Cernimus quod in domo Pharisaei, hoc [PL39.1907] est, in Synagoga Dominus recumbebat; non requiescebat. Quemadmodum autem in Synagoga requiescere poterat, in qua humilem et quietum, super quem requiesceret, invenire non poterat? Ecce mulier peccatrix. Quae est ista mulier, nisi Ecclesia ex Gentibus, quae peccatrix erat, quamdiu non advenerat remissio peccatorum? At ubi venit Dominus, accessit ad Baptismum; et facta est sine macula, sine ruga. Agnum etenim immaculatum sequendo deposuit omnes maculas peccatorum. Accessit peccatrix secus pedes Christi. Peccator ad pedes accedit; justus ad caput: peccator lacrymis lavat pedes Domini; justus autem omne corpus ejus pretioso perfundit unguento. Sed ignarus mysterii Pharisaeus dicebat intra se, Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum. Male iste incredulus aestimabat Dominum a se debere peccatores expellere: qui enim venerat non vocare justos, sed peccatores, quomodo poterat peccatorum consortia declinare? Non coinquinatur a peccatoribus, qui tactu corporis sui peccatores emundat. Fons aeternus non potest sordidari, sed inundatione sua abluit universos.

3. Os, manus, scapulae, et pedes Christi. Ideo conversus ad mulierem dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Propter quod tibi dico, remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Ingressus Dominus domum Pharisaei, aquam pedibus suis non quaesivit; quia eos peccatorum lacrymis reservabat: osculum Pharisaei non desideravit; quia dignius peccatorum osculum judicabat: imo caput suum et unguento noluit perungi, ne impinguaretur oleo peccatoris. Omnes enim in Christo unum corpus sumus, sed diversa membra, alia infirmiora, alia fortiora (Rom. XII, 4 et 5). Os ejus erat beatus apostolus Paulus, qui dicebat, An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Manus ejus sunt Apostoli venerabiles, per quas multas sanitates et innumera operatus est mirabilia. Scapulae ejus sunt martyres sancti, in quibus est a diversis persecutoribus flagellatus; denique per prophetam ait, Posui scapulas meas in flagella (Isai. L, 6, juxta LXX). Si enim superiora ejus membra sunt sancti, pedes Domini quos alios nisi peccatores possumus aestimare, quos Ecclesia sancta suis lacrymis delinit, et pretioso misericordiae fovet unguento? Noli hos spernere peccatores, quia pedes Christi sunt; sed require eos diligentius, require in carcere, require in custodiis, require pauperem et egenum; et cum inveneris, misericordiae his oleum praebe, mitte in pedes Christi unguentum: ut et de te dicatur, Dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum: cui enim minus dimittitur, minus diligit. Et ideo, fratres, plus diligamus; quia plus dimissum est nobis, et plura praestemus, a Domino misericordiam consecuturi: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXXIV. De verbis Evangelii Lucae, cap. XI, 1-4, Domine, doce nos orare, etc., cum expositione Orationis dominicae

1. Deus Christi specialis Pater, noster in communi. Coelum, ubi abest culpa. Apostoli sancti dicebant ad Dominum Jesum, Domine, doce nos orare, sicut Joannes docuit discipulos suos. Tunc ait Dominus orationem, Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne patiaris nos [PL39.1908] induci in tentationem, quam ferre non possumus: sed libera nos a malo. Vides quam brevis oratio, et omnium plena virtutum? Primus sermo, quantae gratiae? O homo, faciem tuam non audebas ad coelum attollere, oculos tuos in terram dirigebas; et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt: ex malo servo, factus es bonus filius: ideo praesume non de operatione tua, sed de Christi gratia; Gratia enim salvati estis (Ephes. II, 8), Apostolus ait. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod acceperis, non est superbia, sed devotio. Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit, ad Patrem qui per Filium te redemit, et dic, Pater noster. Bona praesumptio, sed moderata. Patrem dicis, quia filius; sed noli tibi aliquid specialiter vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater: quia illum solum genuit, nos creavit. Dic ergo et tu per gratiam, Pater noster, ut filius esse merearis; Ecclesiae contuitu et consideratione te ipse commenda. Pater noster, qui es in coelis. Quid est, in coelis? Audi Scripturam dicentem, Excelsus super omnes coelos Dominus (Psal. CXII, 4). Et ubique habes quod super coelos coelorum Dominus sit: quasi non in coelis et Angeli, quasi non in coelis et Dominationes; sed in coelis illis, de quibus dictum est, Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Coelum est ibi, ubi culpa cessavit. Coelum est ibi, ubi flagitia non sunt. Coelum est ibi, ubi nullum mortis est vulnus.

2. Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen sanctum tuum in nobis. Quid est, sanctificetur? Quasi optemus, ut sanctificetur ille qui ait, Estote sancti, quia et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2): quasi aliquid ei ex nostra precatione sanctificationis accedat? Non: sed sanctificetur in nobis, ut ad nos possit ejus sanctificatio pervenire. Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen sanctum tuum in nobis. Adveniat regnum tuum. Quasi non sempiternum sit Dei regnum. Ipse Dominus dicit, Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 37); et tu dicis, Pater, veniat regnum tuum: quasi non venerit? Sed tunc venit regnum Dei, quando estis gratiam ejus consecuti: ipse enim ait, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sanguine Christi pacificata sunt omnia, vel in coelo, vel in terra (Coloss. I, 20); sanctificatum est coelum, dejectus est diabolus. Ibi versatur, ubi et homo quem ille decepit. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra: hoc est, sit pax in terra, quemadmodum in coelo.

3. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Memini sermonis mei, cum de Sacramentis tractarem: dixi vobis, quod ante verba Christi, quod offertur, panis dicatur; ubi Christi verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur. Quare ergo in Oratione dominica, quae postea sequitur, ait, Panem nostrum? Panem quidem dixit, sed ἐπιούσιον dixit, hoc est, supersubstantialem. Non iste panis qui vadit in corpus, sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Ideo ergo graece ἐπιούσιον dicitur: latinus autem hunc panem quotidianum dixit: quia Graeci dicunt advenientem diem. Ergo quod latinus dixit et graecus, utrumque utile videtur: graecus utrumque uno sermone significavit; latinus quotidianum dixit. Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consueverunt? Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit: sic [PL39.1909] vive, ut quotidie merearis accipere. Qui non meretur quotidie accipere, non meretur post annum accipere. Quomodo sanctus Job quotidie pro filiis offerebat sacrificium, ne forte aliquid vel in corde vel in sermone peccassent. Ergo tu audis, quod quotiescumque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, elevatio Domini significetur, et remissio peccatorum, et panem istum vitae nostrae quotidianum non assumis? Qui vulnus habet, medicinam requirit. Vulnus est, quia sub peccato sumus: medicina est coeleste et venerabile Sacramentum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quotidie si accipis, quotidie tibi hodie est. Tibi hodie est Christus, tibi quotidie resurgit. Quomodo? Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Hodie est, quando Christus resurgit. Heri et hodie ipse est (Hebr. XIII, 8), Paulus apostolus ait. Sed et alibi dicit, Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Nox hesterna praecessit, dies hodiernus appropinquavit.

4. Aliis dimittendum, ut nobis dimittat Deus. Qui se Deo commitit in tentationibus, diabolum non timet. Sequitur, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitum quid est, nisi peccatum? Ergo si non accepisses alieni fenoris pecuniam, non egeres: et ideo peccatum tibi imputatur. Habuisti pecuniam, cum qua dives nascereris. Dives eras, ad imaginem Dei et similitudinem factus; perdidisti quod habebas, hoc est, humilitatem: dum arrogantiam desideras vindicare, perdidisti pecuniam. Sicut Adam nudus es factus, accepisti a diabolo debitum, quod non erat necessarium: et ideo qui eras liber in Christo, debitor factus es diabolo. Cautionem tuam tenebat inimicus: sed eam Dominus crucifixit, et suo cruore delevit; abstulit debitum tuum, reddidit libertatem. Bene ergo ait, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vide quid dicas. Quomodo ego dimitto, sic et tu dimitte mihi. Si dimiseris, bene convenit, ut dimittatur tibi: si non dimittis, quomodo eum convenis? Et ne patiaris nos induci in tentationem quam ferre non possumus: sed libera nos a malo. Vide quid dicat, quam ferre non possumus. Non dicit, Non inducas nos in tentationem; sed quasi athleta talem vult tentationem, quam ferre possit humana conditio, et unusquisque ut a malo, hoc est, ab inimico, et a peccato liberetur. Potens est autem Dominus qui abstulit peccatum vestrum, et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum diaboli adversantis insidias; ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare consuevit. Sed qui Deo se committit, diabolum non timet: si enim Deus pro nobis, quis contra nos (Id. VIII, 31)? Ipsi ergo laus et gloria a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXXV. De verbis Evangelii Lucae, cap. XI, Quis vestrum habebit amicum, etc. deque Joannis cap. XVI, Usque modo nihil petistis, etc

1. Orandi Dei incitamenta. Pius et dives Deus. Facilis accessus. Angeli prompti ad nuntiandum Domino quis januam pulsaverit. Oratio sit instans et perseverans. Suavis Dominus et mitis, fratres charissimi, habet januam pietatis, nec repellit inde pulsantes, sed culpat potius negligentes. Neque enim aliquid petitur quod non habeat, ut cum non dederit, erubescat. Dives est et pius, affluens et benignus; dat et non improperat: imo tunc thesauri domus ejus tristitiam patiuntur, quando desunt delectabilia fastidia petitionum. [PL39.1910] Ipse Dominus dicit, Usque modo nihil petistis; Petite, et accipietis, pulsate, et aperietur vobis. Ego sum ostium et janua. Quare trepidat pulsando manus vestra, et dormitat in mendicitate conscientia vestra? Ego sum janua vitae, non horresco sordidum pulsatorem, non pauperem repudio petitorem: tantum nemo suam negligat paupertatem. Pulsate, et aperietur. Stant Angeli ad januam; ut introducant, non ut repellant; ut suggerant, non ut terreant. Nulla est pompa in janua mea. Ego sum janua, qui sustinui crucis ignominiam. Quare timeant petentes egentiam, cum nulli aliquando denegavit misericordiam? Quis speravit in Domino, et confusus est? Si pulsant qui desiderant castitatem, dat eis continuo gratiam et sanctitatem, et dicit eis, Nolite ambulare polluti, nolite incedere maculosi. Sancti estote, quia ego sanctus sum (Levit. XIX, 2). Si accedat pupillus parva manu pulsare januam paternam, nuntiant eum Angeli Domino: Pupillus pulsat, defensionis pietatem exspectat, responde illi, Domine: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor (Psal. X, 14, secundum Hebraeos). Respondet illi qui dives est, misericordia plenus, qui miseris pater est: Ego sum judex viduarum, et pater orphanorum. Nemo laedat quos ego suscipio, nemo exspoliet quos ego defendo. Et qui accesserint ad ipsam januam, quamvis dividant vocem disparis precis, tamen ab unius divitis patrisfamilias domo omnes accipiunt pietatem. Hoc amat janua Salvatoris, ut pulsatoribus semper abundet opportunis, importunis. Propterea ipse Dominus videns januam suam a petitorum voce, a pulsantium clamore silere, invitat omnes ad orationem, omnibus paratus tribuere pietatem. Petite; et si non acceperitis, adhuc petite, et perseverate pulsare. Nolite deficere; quia non necat Deus fame animam justi. Qui tamen voluerit esse dulciter humilis et benignus, securus tanquam in tutissimo portu consistit.

2. Trinitatis mysterium. Opponit ergo parabolam cujusdam hominis, cujus hospes improvisus advenit, et hospes hospitem excepit: passus est verecundiam, abiit continuo ad domum divitis magnam; non sine sacramento tres petit panes; quia unus hospes erat gratia pietatis, sed substantia Trinitatis. Nonne unus hospes erat in tribus, qui venit ad patrem Abraham? Hospes et amicus, pransor et mansor; et omnia illi in trinitate sunt exhibita humanitatis obsequia, quia Trinitatis gloria refulget. Trimum attulit vitulum pater, tres mensuras similaginis conspersit futura mater, paritura filium pro quo pater mactaret agnum, et ipsa corpus Christi in trinitate jam fecerat sacramentum. Ita et iste amicus, veniente hospite; pergit ad domum divitis, et trium panum allegat necessitatem: pulsat, et nullus respondet de janitoribus, quia omnes tenuerat somnus; non Angeli, non Archangeli, non Prophetae, non ministri. Et ille pulsat, quamvis nemo respondeat.

3. Pulsandum quandoque ad importunitatem, ut aperiat Paterfamilias. Quandoque Paterfamilias ad importunitatem pulsantis respondit illi de interioribus sacris, de throno quietis: Quid pulsas sine tempore, qui piger fuisti cum tempore? Dies fuit, et in lumine non ambulasti; nox supervenit, et pulsare coepisti. Excusat tempus quod improbus quaerit affectus: jam pueri quiescunt, et non est dignum ut propter te injuriam patiantur: antequam venires, diutius vigilaverunt: modo pro tempore quieverunt, non est qui possit tibi dare responsum. Et ille: Domine, a te peto, ad te pulso, imo te pulso: tu es janua, tu surge, da mihi misericordiam, qui non es dedignatus de luto limi formare viscera mea. Ministerio non indiges, quia omnia potes. Sed si pueri tui dormiunt, tu non dormis, qui custodis Israel. Gratis peto, sub gratia mendico, non sub Lege praesumo. Sed si Lex et Prophetae usque ad Joannem; sed tua gratia non habet finem. Quo devenerunt pueri tui, Prophetae tui, et ego novi: sed tu, Domine, qui es initium et finis, primus et novissimus (Apoc. XXII, 13), noli ad me taediare novissima [PL39.1911] hora noctis petentem, qui nocte media captivam duxisti captivitatem. Quid faciet Paterfamilias tanti perseveratoris voce constrictus? Non excitat prophetam, non immittit angelum, non archangelum: ipse surget, et dabit illi quantum desiderat. Bene pertinax ille petitor et nocturnus mendicator ad hospitem proprium repedavit, dives factus refecit; nec hospes ab hospite irrefectus discessit.

4. Hospes in nocte, gratia in ignorantia. Hospes de coelo, bona cogitatio. Christus. Quis est iste hospes, rogo vos, fratres, qui in nocte venit, et imparatum hospitem invenit: imo ideo nocte venit hospes in perpetua et deficiente paupertate? In nocte venit hospes, gratia in summa ignorantia, in magna egentia: immittit tristitiam, quando dicit nocturnus petitor, In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5): et iterum, Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20), quoniam proximus est. Ideo hospes supervenit improvisus subito, cum quispiam taedio afficitur pressurarum. Supervenit illi orandi desiderium, flendi arripiens votum. Illa hora hospes venit gratia: ut compungat conscientiam, ne in sua moriatur egentia: sed eat et petat ad divitem, non suis meritis, sed meritis hospitis venientis, et accipiat tres panes: ut in Patre et Filio et sancto Spiritu possit et ipse pascere caeteros indigentes. Quidquid boni cogitaverit homo subito corde percussus, sciat quia hospes ille venit de coelo. Et bene venit, qui nocte venit: in tribulatione subvenit, non ingerens taedium, sed affectum. Et quia Dominus Christus ad discipulos suos clausis ostiis in tribulatione venit, non speratus, sed optatus, salutavit in pace, et hospes hospites suos refecit in pace (Joan. XX, 19): nonne est iste hospes qui dicit, Ecce sto et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo et coenabo cum illo, ego et Pater meus (Apoc. III, 20)? Quam bona domus, ubi Pater et Filius ingreditur hospes amicus, qui et Spiritus sanctus! Ipse ibi exhibet in domo pauperis, in hospitio puritatis diversa pulmentaria; propter coenam Dominicam. Quae sunt ista pulmentaria? Gaudium, longanimitas, continentia, fides, castitas. Tantummodo non pigeat hospitem suscipere Dominum: ipse secum portat dulcedines deliciarum, ut pascat ibi laetantes exercitus Angelorum. Cum illo hospite pax est et jucunditas: qui venit ad hospitem suum, non torquere, sed pascere; non exspoliare, sed vestire; non percutere, sed sanare. Ipsum hospitem semper apertis cordis nostris januis suscipiamus, et nunquam nobis dominetur tyrannus inimicus, et in omnibus, Christo donante, ejus mandata servemus.

SERMO LXXXVI. De verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 16-21, Hominis cujusdam divitis uberes attulit possessio fructus, etc

1. Hominis cujusdam divitis uberes attulit possessio fructus, et cogitavit apud se, dicens: Quid faciam, quoniam non habeo quo colligam fructus meos? Et dixit: Hoc faciam; destruam apothecas meas et horrea, et majora aedificabo: ut illuc congregem fructus meos; et dicam animae meae, Habes multa bona reposita, gaude et jucundare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte exposcitur a te anima tua: ea quae congregasti, cujus erunt? O caecitas avari, fratres dilectissimi! Una nox ei superabat, et de multorum annorum vita satagebat. Gaudebat, quia multum sibi nascendum videbat; et non noverat quia nihil secum tollebat, sed hic omnia dimittebat. Nox ei vitam fugabat; et de crastino cogitabat. Quod in aliis exspectabat, [PL39.1912] in se non sperabat. Utique viderat et ille morientes, viderat possidentes; viderat neminem secum tollere terram. Quanti sunt et modo qui sic dicunt: Tantum habeo, tantum facio, tantum valeo! Quibus respondendum est, Stulte, hac nocte anima tua aufertur a te: quae congregasti, cujus erunt? Laetatur dives stultus, nocte moriturus. Quantumcumque cupiditas radices suas ubique distendat, quantumcumque rapiat, necesse est in una hora totum dimittat.

2. Avarus filios non amat. Filiorum cura Deo committenda. Sed dicturus es: Habeo filios quibus laborem, habeo quibus prospiciam, habeo quibus curam maximam geram. Quam curam geris filiorum, ut eos obruas lacrymis miserorum? Non est hoc filios amare, sed potius jugulare. Nescis quia arbor in fruge dignoscitur? Nescis quia quod in radice celatur, in ramis declaratur; et quod latet in foliis, enitescit in pomo? Nolo te talem patrem sentiant liberi tui: nolo sic provideas, ut magis invideas. O quanti pauperes nascuntur, et postmodum divites efficiuntur! quanti quibus magna haereditas dimittitur, et postmodum ad penuriam rediguntur! Si ergo Dei est pauperem facere, Dei est ditare; cur providus filiorum existis? Cur rapis, quae post te si forte maneant nescis; et tibi perpetuam poenam nutris, et filiis tuis dolorem dimittis? Dicit enim sapientissimus ille Salomon, Qui congregat aliena, relinquit filiis dolorem (Eccli. XIV, 15). Et rursum dicitur in Psalmis, Verumtamen in imagine Dei perambulat homo, vane conturbatur. Thesaurizat, et nescit cui congregat ea (Psal. XXXVIII, 7). Quid thesaurizas, avare, quod nescis? Quid auri argentique pondere delectaris, et condis? Quid imaginem regis sculptam servas in solidis; et imaginem Conditoris in hominibus detestaris.

3. Redde, dictum est, Caesari, quae sunt Caesaris; et Deo, quae sunt Dei (Matth. XXII, 21). Majores nostri ideo copiis omnibus abundabant, quia Deo decimas dabant, et Caesari censum reddebant. Modo autem quia discessit devotio Dei, accessit indictio fisci. Noluimus partiri cum Domino decimas; modo autem totum tollitur. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus: hoc magis datur, quod pauperibus non erogatur. Noli, inquit Salomon, parcere thesauris tuis (Eccli. XXIX, 13). Tribuendae sunt eleemosynae pro modo et quantitate, sicut scriptum est, Prout habueris, fili, fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex ipso exiguo communica esurienti (Tob. IV, 8 et 9). Absconde eleemosynam in corde pauperis: et haec pro te exorabit ad Dominum (Eccli. XXIX, 15). Sed dixisti, Habeo quibus dimittam. Pone quia habebunt filii tui quod dimittis; tu nihil habebis, quia nihil ante te misisti: de filiis curam gessisti; tibi autem prodesse noluisti. Ecce post te peregrini transeunt et isti; sine causa cucurristi, cum Apostolus dicat, Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7); quia Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). Audis, Sursum corda; et curas dicere, Habemus ad Dominum. Si aliquid illuc misisti, habes quod ibi quaeras: si nihil misisti sursum, non habes quod ibi quaeras. In terra ubi posuisti, ibi quaere: quia scriptum est, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21).

4. Fenus licitum. Debitores non nimium urgendi. Et Deus tibi audi quid dicat. Quid? Vis fenerare, minus dare et plus accipere? Ecce mihi da, dicit Dominus: ego accipio minus, et dabo plus. Quando quaeris unde crescat pecunia, hominem quaeris, qui quando accipit, gaudet; quando reddit, plangit: ut accipiat, precatur; ne reddat, calumniatur. Da quidem homini, et noli avertere faciem tuam ab eo qui mutuo [PL39.1913] petit; sed accipe quantum dedisti: nam et beneficium perdidisti, et si hoc ipsum quod daturus es, exigatur. Forte ad manum non habet unde reddat: pertulisti petentem, exspecta non habentem. Noli clamare et dicere, Numquid fenus quaero? Tantum peto, quantum dedi; hoc recipiam. Non es mentitus, verum dicis, non es fenerator; et vis cui dedisti, quaerat feneratorem, ut tibi reddat. Sed si propterea fenus non exigis, ne te feneratorem judicet Deus, premis, suffocas, exigis: si tantum exigis, quantum dedisti; suffocando tamen et in angustiis retinendo, beneficium non praestitisti, sed majores angustias intulisti. Sed forte dicis, Habet unde reddere possit: habet possessionem; vendat: habet domum; vendat: habet familiam; vendat. Frater tuus quando a te petiit, ideo te petiit ne venderet; propterea non faciat, quia subvenisti, ne fieret. Hoc vult Deus, hoc jubet Deus. Sed si avarus es, modo audi quid ipse Dominus in Evangelio dicat, Stulte, hac nocte expostulatur anima tua a te: ea quae praeparasti, cujus erunt? Sic est omnis qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

SERMO LXXXVII. De verbis Evangelii Lucae, cap. XIII, 18, 19, Cui simile est regnum Dei, etc

1. Sinapis granum virtute magnum. Fides christiana specie parva, sed magna virtute. Dicit Dominus in Evangelio: Cui simile est regnum Dei? et cui simile illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum; et crevit, et facta est arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus. Movet fortasse sensus vestros, quare regnum Dei tam praeclarum atque magnificum grano sinapis exiguo comparetur, et spei nostrae in se tam grande solatium, rei vilissimae simile esse dicatur: praesertim cum alibi idem Dominus discipulis suis dicat, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere et jactare in mare; et fiet (Matth. XVII, 19). Igitur si fides tanta est, quae potest ab ipsis sedibus, montium fundamenta transferre, necessario et granum sinapis magnum est, ad cujus similitudinem fidem habere compellimur. Magnum autem dixerimus, non specie, sed virtute; et non fidei, qualitate oleris, comparandum, sed vigore acrimoniae coaequandum. Nam si diligenter intendamus, invenimus recte a Domino hanc similitudinem comparatam. Sicut enim granum sinapis prima fronte speciei suae est parvum, vile, despectum, non saporem praestans, non odorem circumferens, non indicans suavitatem; at ubi teri coeperit, statim odorem suum fundit, acrimoniam exhibet, cibum flammei saporis exhalat, et tanto fervoris calore succenditur, ut mirum sit in tam frivolis tantum ignem fuisse conclusum: cujus etiam seminis cibum homines, hiemis praecipue tempore, magna pro suavitate percipiunt; quatenus repellant frigora, humores egerant, viscerum interna calefaciant; saepe etiam ex hoc capiti adhibent medicinam, ut si quid invalidum, si quid aegrotum fuerit, sinapis igne curetur: ita ergo et fides christiana prima fronte videtur esse parva, vilis et tenuis, non potentiam suam ostendens, non superbiam praeferens, non gratiam subministrans; at ubi diversis tentationibus teri coeperit, statim vigorem suum prodit, acrimoniam indicat, calorem dominicae credulitatis aspirat, et tanto divini ignis ardore jactatur, ut et ipsa ferveat, et participantem sibi ardere compellat. Sicut in sancto Evangelio duo ex discipulis dixerunt, dum cum ipsis post passionem suam [PL39.1914] Dominus loqueretur, Nonne cor nostrum erat ardens in nobis in via, dum aperiret nobis Dominus Jesus Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ergo granum sinapis membrorum viscera calefacit; fidei autem vigor cordium peccata comburit. Et illud quidem asperum algorem frigoris removet; haec autem delictorum diabolicum frigus expellit. Sinapis, inquam, granum iniquos humores decoquit corporum; fides autem libidinum fluenta consumit. Et per illud medicina capiti procuratur; per fidem autem spirituale caput nostrum, quod est Christus Dominus, saepius refovetur. Sed et fidei juxta comparationem sinapis sancto odore perfruimur, sicut ait Apostolus beatus, Quoniam Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15).

2. Laurentius, granum sinapis. Igitur sanctum martyrem Laurentium grano sinapis possumus comparare, qui diversis attritus passionibus, per totum orbem gratia meruit sui fragrare martyrii. Qui enim antea constitutus in corpore, erat humilis, ignotus et vilis; posteaquam vexatus, laceratus, exustus est, universis per totum mundum ecclesiis odorem suae nobilitatis infudit. Recte igitur huic comparatio copulatur: siquidem granum sinapis cum teritur, accenditur; Laurentius cum patitur, inflammatur: illud fervorem attritione sua movet; hic ignem plurima vexatione suspirat. Sinapis, inquam, in vasculo calido decoquitur; Laurentius in craticula flammarum igne torretur. Ardebat itaque extrinsecus beatus Laurentius martyr tyranni saevientis incendiis; sed major illum intrinsecus Christi amoris flamma torrebat. Et quamvis rex improbus ligna subjiceret, incendia majora supponeret; tamen sanctus Laurentius has flammas fidei calore non sentit: et dum Christi praecepta cogitat, frigidum est illi omne quod patitur. Nec enim potest in visceribus ignium tormenta sentire, qui sensibus paradisi refrigeria possidebat. Jaceat licet ante pedes tyranni exusta caro, corpus exanime; nihil tamen detrimenti patitur in terris, cujus animus demoratur in coelis. Extenditur ergo super flammarum ignotos globos, et saepius versatur in latera; sed quanto plus poenarum patitur, tanto amplius Christum Dominum pertimescit. Novo admirationis genere alius illum torquet, et alii saevientis tormenta proficiunt. Devotiorem Laurentium Salvatori supplicia atrociora fecerunt.

SERMO LXXXVIII. Rursum de verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 18, 19, Cui simile est regnum, etc

1. Cui simile est regnum coelorum? et cui simile aestimabo illud, ait Dominus: Simile est grano sinapis, et caetera. Multa perstrinximus, quibus probaremus regnum Dei grano sinapis non immerito comparari, et distantiam in sola esse aestimatione verborum, non in collatione virtutum: siquidem christiana fides, quae regnum Dei est, eumdem vigorem obtinet, quem sinapis natura depromit. Nam sicut cum sinapis succum sumimus, vultu contristamur, fronte contrahimur, ad lacrymas permovemur, et ipsam salubritatem corporis nostri cum quodam fletu austeritatis accipimus; illinc enim amaritudo nos exasperat, acrimonia penetrat, hinc calor ignei saporis accendit; et toto perturbati corpore tunc magis [PL39.1915] sani efficimur, cum amplius deploramus: ita et cum fidei christianae mandata percipimus, contristamur animo, affligimur corpore, ad lacrymas permovemur, et ipsam salutem nostram cum quodam fletu ac moerore consequimur. Inde enim jejunia nos exasperant, illinc peccatorum conscientia macerat; hinc patrimonii jactura perturbat: et toto contristati habitu magis salutem consequimur, si amplius defleamus, secundum quod ait Dominus, Vos plorabitis et flebitis; saeculum autem gaudebit (Joan. XVI, 20). Sicut autem cum sinapi caput forte curandum est, jubemur abrasos capillos demere, impedimenta cutis universa deponere, ut nudo corpori perfectius medicina perveniat: ita et cum anima per fidem curanda est, praecipimur a nobis substantiam auferre saeculi, impedimenta auri argentique deponere, ut et nudae et soli animae congruentius spiritualis medicina conveniat. Quisquis enim rebus mundi et divitiis saeculi obvolutus est, huic fidei medicina non proderit. Ergo quod succus sinapis in corpore, hoc fides christiana operatur in anima.

2. Christus humilis, granum sinapis. Gloriosus fit arbor: rami illius, sancti. Sed quoniam in eadem dominica sententia scriptum est, Quod acceptum homo misit in hortum suum; et crevit, et facta est arbor, et volucres requieverunt in ramis ejus; diligentius requiramus quis iste sit, cui haec cuncta conveniant. Diximus superius sanctis martyribus, qui diversis attriti sunt passionibus, naturam sinapis posse congruere. Sed quoniam dicit Scriptura, Et crevit, et facta est arbor, et volucres requieverunt in ramis ejus: arbitror hoc ipsi Christo Domino rectius comparari, qui nascendo in homine humiliatus ut granum est; ascendendo ad coelum exaltatus ut arbor est. Granum plane Christus est, dum patitur; arbor est, cum resurgit. Granum, inquam, est, cum famem esuriens sustinet; arbor est, cum quinque millia virorum quinque panibus saturat: ibi sterilitatem humana conditione patitur, hic satietatem propria divinitate largitur. Granum autem dixerim Dominum, cum caeditur, contemnitur, increpatur: arborem autem, cum caecos illuminat, mortuos resuscitat, peccata condonat. Ramos autem hujus arboris si requiras, invenies quia ramus est Petrus, ramus est Paulus, ramus est beatus Laurentius, cujus hodie natalitia celebramus; rami sunt omnes Apostoli vel martyres; ad quos si quis se fortiter tenere voluerit, fluctibus saeculi minime submergetur: quin potius sub umbra illorum latitans, gehennae non patietur ardorem, securus et de diabolicae tempestatis procella, et de judicii exurentis incendio; ipso adjuvante qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, etc.

SERMO LXXXIX. De verbis Evangelii Lucae, cap. XVII, 21, Regnum Dei intra vos est: et de verbis Apostoli ad Rom., cap. XIV, 17, Regnum Dei non est esca, etc

1. Exordium. Audivimus cum Evangelium legeretur, dicente Domino, Regnum Dei intra vos est. Et quia sciebat quod non omnes poterant intelligere quod dicebat; cum dixisset, Regnum Dei intra vos est, quasi ab aliquo interrogaretur, subdidit dicens, Regnum Dei non est esca et potus, sed justitia et pax et gaudium. Rogo ergo vos, fratres charissimi, consideremus conscientias nostras; videamus, si regnum intra arcellas animae nostrae repositum habemus. Si est ibi justitia, si pax, si gaudium, securi sumus; quia regnum Dei intra nos esse cognoscimus. Sed quae est ista justitia, quae pax, quod gaudium, diligenter attendite.

2. Justitia perfecta. Justitia ergo vera et perfecta, ipsa est quae non facit aliis quod sibi non vult. Sed dicit aliquis: Quis potest omnibus hominibus bene [PL39.1916] facere? Potest tamen omnibus hominibus bene velle: quod cum feceris, dicit tibi evangelista, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Potest dicere aliquis, Facultatem non habeo: numquid potest dicere, Bonam voluntatem habere non possum? Ipsa est ergo vera justitia, quae omnibus hominibus quod sibi vult optat; hoc quod sibi vult, illis evenire desiderat. Ipsa est vera justitia, quae pro amore Dei, non solum amicos, sed etiam ipsos diligit inimicos. Sed istam veram justitiam, fratres, tunc aliis bene impendimus, si et nos habere desideramus. Nam quomodo quisquam aliis largitur, quod in se ipso habere non cognoscitur? Sed forte aliquis interrogat, quomodo in nobis justitiam servare debemus.

3. Justitia a jure dicendo inter duas partes adversas. Jus animae, et jus carnis. Justus in alios esse nequit, qui non est in se. Attendite, fratres, justitia videtur mihi quod inde nomen accepit, quia intra duas partes adversas et contrarias sibi juste judicare consuevit. Eia, fratres, agnoscamus et in nobis duo quaedam esse contraria. Nam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Habemus ergo et interiorem hominem, et exteriorem: habemus carnem et animam; hoc est, habemus dominam et ancillam. Si ergo vis ut tibi credam, quod possis juste causam alterius judicare, in te ipso volo primum agnoscere. Esto justus judex in te ipso: tribue animae quod dignum est; reserva carni quod opus est: tribue dominae quod illi sufficiat in aeternum; et hoc tantum reserva ancillae, unde vivere possit in mundo. Nam si domina humiliatur, et ancilla erigitur; si dominae aut parum aut nihil reponitur in coelo, et totum ancillae reservatur in mundo; ecce jam in nobismetipsis justi non esse cognoscimur. Et quomodo causa alterius directo ordine a nobis auditur, quando in nobis et in nostra causa nihil justitiae reservatur? Hoc solum scio, fratres, quod nunquam alterius causam juste judicare poterit, qui inter animam et carnem suam justitiam tenere noluerit. In anima enim et in mente ad imaginem Dei facti sumus; secundum carnem vero de limo terrae formati sumus. Qui ergo plus amat carnem quam animam suam, imaginem Dei vult deponere deorsum, et terram erigere sursum: et qui in se ipso tam injustus est; si causam alterius audierit, sine dubio justitiam non tenebit. Et ideo qui justitiam tenere desiderat, a se ipso incipiat; et in se prius justitiam teneat, et inter carnem et animam suam justus judex esse consuescat. Carni victum et vestitum simplicem et mediocrem reservet in mundo; et quod est melius, animam per eleemosynas ponat in coelo. Nam si aliter fecerit, et se non emendaverit, si in hoc perseverare voluerit, quomodo judicat in hoc saeculo, sic judicandus est in futuro. Et hoc quidem de vera justitia breviter dictum sit.

4. Pax vera. Multis displicet Deus. Pax perfecta est, si cum Deo. Pax enim quae sit vera, debetis agnoscere. Non est enim illa vera pax, quam sibi invicem videntur praestare raptores et ebriosi, maledici et superbi. Ista non est dicenda pax, quae de radice charitatis non consurgit. Qui ergo pacem veram desiderat, primum cum Deo pacem habere contendat. Sed dicit aliquis: Quis est qui pacem cum Deo habere non velit? Ille utique qui sic non vivit, quomodo Deus praecepit esse vivendum. Quis est hic qui pacem cum Deo non habeat? Cui displicet Deus. Sed dicit aliquis: Et quis ita insanus est, ut illi displiceat Deus? Si te ipsum discutio, forte te ipsum invenio, cui displicet Deus. Dic mihi, rogo te, nunquam murmurasti contra abundantiam pluviarum? nunquam ariditatem questus es siccitatum? nunquam murmurasti [PL39.1917] contra felicitatem malorum hominum? nunquam iratus es contra violentiam ventorum? et ut quod est amplius dicam, nunquam blasphemasti, quando vinearum fructus amplius non collegisti? et si in omnibus istis te contra Deum agnoscis et intelligis non murmurasse, scito te pacem veram cum Deo habere in omnibus quae tibi acciderint: clama quod ille beatissimus Job cum conscientia secura clamabat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Nam si quando bene tibi est, laudas Dominum, et quando tibi male est, murmuras contra Dominum; non habes pacem cum Deo, nec potes dicere cum Psalmista, Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII, 2). Quis est qui benedicit Dominum in omni tempore? Quem non felicitas corrumpit, nec adversitas terret. Prima ergo et vera pax est, ut cum Deo pacifici simus. Cum hoc factum fuerit, etiam in nobis ipsis pacem habere poterimus. Nam qui cum Deo pacem habere noluerit, in se ipso pacem habere non poterit. Sit ergo pacifica cum Deo anima nostra, ut animae nostrae sit subdita caro nostra; nam si te non regit superior, cruciat te et affligit inferior. Inclinet sub jugo Dei cervicem suam anima tua; ut et sub jugo animae tuae collum suum subjiciat caro tua. Tunc erit pax vera atque perfecta, quando non solum cum aliis, sed etiam nobiscum pacifici sumus. Sed quia adhuc in praelio sumus, et contra diabolum pugnamus, ne de victoria desperemus, si cum Deo pacifici sumus. Et si Deo conjuncti sumus, quomodo potest fieri, ut diabolum timeamus? Talem imperatorem tecum habes; et diabolum times? Sub tali rege militas; et de victoria dubitas? Adversatur quidem quotidie diabolus; sed praesto est Christus. Ille vult premere, iste levare; ille vult occidere, iste vivificare: sed securi estote, fratres; plus valet ad erigendum Christus, quam ad deprimendum diabolus. Si ergo, sicut supra diximus, justitiam et pacem toto corde servemus, tunc etiam verum gaudium habere poterimus.

5. Gaudium verum, regnum coelorum: et hoc Christus. Justitiae atque pacis fructus est. Quod est verum gaudium, fratres, nisi regnum coelorum? Quod regnum coelorum, nisi Christus Dominus noster? Nam quod verum gaudium Christus sit, in Evangelio legimus. Sic enim angeli ad pastores dixerunt: Ecce evangelizamus vobis gaudium magnum. Attendite, fratres, et videte quia verum gaudium non est, nisi Christus Dominus noster. Sic enim Angeli suo testimonio firmaverunt. Cum enim dixissent, Evangelizamus vobis gaudium magnum quod erit omni populo; statim subjecerunt, Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Luc. II, 10, 11). Scio, fratres, quod verum gaudium omnes homines habere volunt: sed ipse se circumvenit, qui non vult agrum colere, et vult de fructu gaudere; ipse se decipit, qui non vult arborem plantare, et vult poma colligere. Verum gaudium non possidetur, nisi pax et justitia teneatur. Prima est enim et quasi radix justitia; secunda, pax; tertia, gaudium: de justitia nascitur pax, de pace gaudium generatur. Justitia et pax quasi bona opera esse videntur; gaudium vero fructus esse bonorum operum intelligitur. Nunc ergo faciendo justitiam et pacem tenendo, quasi in bono opere parvo tempore laboramus: sed postea de fructu bonorum operum sine fine gaudebimus. Audi Apostolum de Christo dicentem, Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Gaudium vero quod ipse sit Christus, jam antea diximus: et Dominus Jesus Christus in Evangelio, cum suis discipulis loqueretur, ita eos exhortatus est, dicens: Iterum, inquit, videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Quid est, Gaudium vestrum [PL39.1918] nemo tollet a vobis; nisi, me ipsum Dominum nemo tollet a vobis? Attendite conscientias vestras, fratres charissimi: si est in vobis justitia, id est, si omnibus hominibus hoc vultis et desideratis et optatis, quod vobis ipsis; si est in vobis pax quae non solum ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos; scitote quia regnum coelorum, hoc est, Christus Dominus, manet in vobis. Qui vero ad conscientiam suam recurrens, non ibi invenerit justitiam, sed avaritiam; non pacem, sed discordiam: non gaudium de spe vitae aeternae, sed carnalem laetitiam de amore luxuriae: agnoscat et intelligat, quia non in illo regnat rex Legis Christus, sed crudelis tyrannus. Modo, fratres, dum adhuc vivimus in hoc corpore, possumus nos cum Dei adjutorio emendare atque corrigere. Si vero nos multis criminibus involutos ultimus dies invenerit, corrigendi tempus non erit. Erit enim tunc sicut omnibus sanctis aeternum gaudium, ita peccatoribus sine fine supplicium; sed illis hoc erit, qui se per poenitentiam emendare noluerunt. Tunc dicturus est Christus ad sinistram positis, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum: ad dexteram vero positis, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34). Ad quam beatitudinem nos Dominus sub sua protectione perducat; cui est honor et gloria et imperium cum Patre et sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XC. De verbis Evangelii Joannis, cap. II, 1-10, Die tertia nuptiae fiebant, etc

1. Quid significent nuptiae istae: quid sex hydriae: quid ternae metretae. Illud, fratres charissimi, quod die tertia nuptias factas, et aquam in vinum conversam fuisse, modo cum Evangelium legeretur, audistis, videamus. Quae sunt illae nuptiae? Hic acquisitio et reparatio nostra votis et festis nuptialibus demonstratur; sicut alio loco, cum choro et symphonia reditus filii junioris excipitur. Sex autem hydriae sunt sex mundi hujus aetates, per quas justi figuram et typum Domini praetulerunt, capiunt vero metretas binas vel ternas: quia fidem intra se continent Trinitatis. Sed videamus quid dicit sermo divinus; ipsa sacra Evangelii retractemus oracula.

2. Mysterium reparationis humanae. Christus Ecclesiae arrhas dedit et dotem. In Cana Galilaeae aquas in vinum convertit, et latentem sub homine divinorum operum virtutem detexit. Die, inquit tertia nuptiae fiebant. Quae sunt istae nuptiae, nisi gaudia salutis humanae? Quare die tertia? Sive quia nobis mysterium Trinitatis ostendit, sive quia die tertia resurrexit. Itaque tanquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad terras, Ecclesiae ex Gentibus congregandae, suscepta incarnatione, jungendus. Cui quidem Ecclesiae, quae utique sumus nos, et arrhas et dotem dedit. Arrhas dedit, quando nobis est ex Lege promissus; dotem dedit, quando pro nobis est immolatus: et alio modo potest accipi, ut arrhas, praesentem gratiam; dotem intelligamus vitam aeternam. Videamus quid agat in Cana Galilaeae: hic jam prodeant nobis Domini stupenda miracula.

3. Regenerationis symbolum. Statuuntur hydriae capientes metretas binas vel ternas; metretas a metro, id est, mensura: implentur hydriae; mutantur subito [PL39.1919] aquae; homines postmodum mutati: et dum in melius reformantur, velut Baptismatis vim loquuntur, quodam modo in illis similitudo regenerationis exprimitur: et dum aliud ex alio efficiuntur, dum in speciem gratiorem inferior creatura transfertur; mysterium secundae nativitatis aperitur. Nihil in ipsis aquis de sua quantitate minuitur; et dum in se maneant, a se omnino nobili commutatione degenerant. Pereunt substantiae suae, et acquiruntur alienae: fortior tenui materiae apponitur sapor, et occulta fluentis levibus virtus infunditur, et aquarum natura inebriatur; sic novo more Creatoris sui potentiam confitentur. Quis potest ista convertere, nisi qui potuit et creare?

4. Deficiente ergo vino, dixit ad Jesum mater ejus: Vinum non habent. Jam primo loco requiramus, quid sit vinum, quod defecisse dicitur, et quod sit aliud vinum, quod mirabiliter praeparatur, quod architriclinus melius esse pronuntiat, dicens: Omnis homo primum bonum vinum ponit; et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu vero servasti bonum vinum usque nunc. Vinum multis locis accipimus divina praecepta, et Scripturas sanctas, meracissimum vigorem coelestis sapientiae continentes, quibus ad timorem Dei incalescant sensus, et inebrientur affectus; secundum illud quod de Sapientia scriptum est, Paravit mensam suam, miscuit vinum suum in cratera (Prov. IX, 2). Scripturarum divinarum virtus, si quando alicujus interiora impleverit, dicere poterit cum propheta, Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5): et, Poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Operante ergo Christo in Cana Galilaeae, vinum defecit, et vinum fit; id est, umbra removetur, et veritas praesentatur: recedit Lex, gratia succedit; carnalia spiritualibus commutantur; in novum Testamentum observatio vetusta transfunditur, sicut beatus Apostolus dicit, Vetera transierunt, et ecce nova facta sunt omnia (II Cor. V, 17). Quomodo autem hydriae illae impletae aqua, nihil minuuntur ab eo quod erant; et tamen incipiunt esse quod non erant: ita Lex non perit per adventum Christi absoluta, sed proficit. Vino ergo deficiente, vinum aliud ministratur. Bonum quidem est vetus Testamentum; sed sine spirituali intellectu vanescit in littera: novum vero odorem vitae reddit in gratia.

5. Miraculum maximum, conversio peccatoris. Cum haec ita sint, architriclinum ipsum praepositum in domo sponsi videamus, quem sentire possumus. Et quem alium nisi beatum Paulum intelligere debemus, qui post Legis litteram, acceptum Novi Testamenti mysterium suavissimum vel odore vel gustu, spiritualium sensuum fragrantia repletus et inebriatus exclamat et laudat, Tu servasti bonum vinum usque adhuc. Videamus tamen quemadmodum vinum ipsum laudat: Nec oculus, inquit, vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Ecce vera, ecce praedicanda miracula, quae in nobis operatur, quando de pessimis bonos facit, de superbis humiles, de inhonestis castos, de sectatoribus saeculi amicos Dei. Quae potest majora exercere miracula, quam quando hominem vermem et putredinem dignatur in statum angelicum promovere, de terrenis in coelestibus collocare, et in gratiam suae adoptionis assumere?

6. Munera Deo grata. Quid ergo retribuemus Domino, pro omnibus quae retribuit nobis? aut quando reddere poterimus quod nec cogitare sufficimus? Nec tamen desperandum est, quod nihil repensare possumus; quia tanta est pietas Domini nostri, ut apud eum voluntas perfecta faciendi reputetur pro opere facti. Omnia enim implevit, qui quod potuit fecit. Quid ergo retribuemus Domino, nisi ut humiliter corpore humiliato, et corde contrito dicamus, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13)? Ille enim holocaustomata diligit, qui et cor contritum et humiliatum non despicit. Non a nobis requirit quod [PL39.1920] nos implere non posse cognoscit. Et ideo qui eleemosynas largiores erogare non possunt, vel parum aliquid secundum vires suas cum bona voluntate dispensent. Qui virginitatis gloriam non praevalent obtinere, cum propriis uxoribus castitatem studeant, Deo auxiliante, servare; justitiam diligant, charitatem teneant, patientiam colant, ebrietatem velut inferni foveam fugiant, omnes homines perfecto animo diligant: pro bonis orent, ut a sancto opere non recedant; pro malis supplicent, ut cito se ad meliora convertant. Haec enim et his similia, fratres charissimi, nec nimium dura, nec importabilia esse probantur: ubi sola bona voluntas fuerit, impossibile nihil erit. Non enim nos Deus ad comparandam vitam aeternam, aut in Orientem, aut in Occidentem per itinera laboriosa transmittit; ad nos ipsos nos dirigit, quod in nobis per suam gratiam contulit, hoc requirit: sic enim in Evangelio ipse dixit, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21.) Et ideo sit in nobis vera charitas, et bona voluntas; ut illud Evangelium in nobis impleatur, Pax hominibus bonae voluntatis (Id. II, 14.) Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1890-1920 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22