CAPUT PRIMUM

1. Aegroti ad piscinam sanatio fuit figurativa. Recentissima in auribus nostris sonuit evangelica lectio, et ad cognoscendum quid sibi vellent quae lecta sunt, fecit attentos. Hoc [PL38.687] de me exspectari arbitror, hoc me pro viribus expositurum, Domino adjuvante, polliceor. Procul dubio enim non frustra fiebant illa miracula, et aliquid nobis pro aeterna salute figurabant. Nam salus corporis quae reddita est homini, quanti temporis fuit? Quae est enim vita vestra, dicit sancta Scriptura? Vapor est, inquit, ad modicum apparens; deinceps exterminabitur (Jacobi IV, 15). Quod ergo illius hominis corpori ad tempus reddita est sanitas, reddita est nonnulla vapori diuturnitas. Non itaque pro magno illud habendum est: Vana salus hominis (Psal. LIX, 13). Et illud recolite, fratres, illud propheticum et evangelicum, quia in Evangelio legitur hoc testimonium: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; Verbum Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8; Jacobi I, 10, 11, et I Petr. I, 24, 25). Verbum Domini etiam feno dat honorem, et honorem non transitorium: dat enim et carni immortalitatem.

CAPUT II

2. Tota haec vita tribulatio est. Tortores animae, timor et dolor. Sed prius transit tribulatio vitae hujus, de qua nobis praestat auxilium, cui diximus: Da nobis auxilium de tribulatione (Psal. LIX, 13). Tota quippe ista vita intelligentibus tribulatio est. Sunt enim duo tortores animae, non simul torquentes, sed cruciatum alternantes. Horum duorum tortorum nomina sunt, timor et dolor. Quando tibi bene est, times: quando male est, doles. Saeculi hujus quem non decipit prosperitas, non frangit adversitas? Tenenda est in hoc feno et in diebus feni via tutior, Verbum Dei. Cum enim dictum esset, Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit: quasi nos quaeramus, Quae feno spes? quae flori feni stabilitas? sed Verbum, inquit, Domini manet in aeternum. Et unde, inquis, ad me Verbum Domini? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Verbum enim Domini tibi dicit: Noli respuere promissum meum, quia non respui fenum tuum. Hoc ergo quod nobis praestitit Verbum Domini, ut ad ipsum nos teneremus, ne cum flore feni transiremus: hoc ergo quod nobis praestitit, ut Verbum caro fieret, suscipiens carnem, non mutatum in carnem; manens et assumens, manens quod erat, assumens quod non erat: hoc ergo quod nobis praestitit, etiam piscina illa significat.

CAPUT III

3. Piscinae probaticae significatio. Humilitas Christi per superbiam non respuenda. Breviter dico: aqua illa, Judaicus populus erat; quinque porticus, Lex. Quinque enim libros scripsit Moyses. Ergo aqua quinque porticibus cingebatur, sicut ille populus Lege coercebatur. Aquae perturbatio, in illo populo est Domini passio. Qui descendebat sanabatur, nonnisi unus: quia ipsa est unitas. Quibuscumque ista displicet Christi passio, superbi sunt: nolunt descendere, non sanantur. Et ego, inquit, crediturus sum Deum in carne, Deum natum ex femina, Deum crucifixum, flagellatum, mortuum, vulneratum, sepultum? Absit ut hoc credam de Deo; indignum est. [PL38.688] Cor loquatur, non cervix. Superbo videtur indigna Domini humilitas, ideo a talibus longe fit sanitas. Noli te extollere: si vis sanari, descende. Expavescere pietas debuit, si Christus in carne mutabilis diceretur. Nunc autem commendat tibi veritas immutabilem Christum, quantum attinet ad Verbum. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: non quod sonaret, et transiret; quia Deus erat Verbum (Joan. I, 1) Manet ergo Deus tuus immutabilis. O verax pietas: manet Deus tuus: noli timere, non perit; et per ipsum nec tu peris. Manet, nascitur ex femina; sed in carne. Verbum autem et matrem fecit. Qui erat antequam fieret, fecit sibi in qua fieret. Infans fuit; sed in carne. Suxit, crevit, alimenta sumpsit, per aetates cucurrit, ad juventam pervenit; sed in carne. Fatigatus dormivit; sed in carne. Esuriem sitimque passus est; sed in carne. Comprehensus, ligatus, flagellatus, contumeliis affectus, postremo crucifixus, occisus; sed in carne. Quid expavescis? Verbum Domini manet in aeternum. Qui respuit istam Dei humilitatem, non vult sibi a mortifero tumore superbiae sanitatem.

CAPUT IV

4. Christus mortalitatem suscepit, ut daret immortalitatem. Brevitas hujus vitae. Praestitit ergo Dominus Jesus Christus per carnem suam carni nostrae spem. Suscepit enim quod noveramus in hac terra, quod hic abundabat, nasci et mori. Nasci et mori, hic abundabat: resurgere et in aeternum vivere, non hic erat. Invenit hic viles merces terrestres, attulit peregrinas coelestes. Si expavescis mortem, ama resurrectionem. Dedit tibi auxilium de tribulatione sua: nam vana remanserat salus tua. Salutem itaque in hoc mundo peregrinam, hoc est, sempiternam, fratres, agnoscamus et diligamus, et in hoc mundo tanquam peregrini vivamus. Transire nos cogitemus, et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia hujus vitae ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem, breve spatium est. Quod tam diu vixerat, quid ei profuisset, si Adam hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat: hodiernus crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo spatio bene vivamus, ut illo eamus unde non transeamus. Et modo cum loquimur, utique transimus. Verba currunt, et horae volant: sic aetas nostra, sic actus nostri, sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transit: sed non expavescamus: Verbum Domini manet in aeternum. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CXXV. Rursum in Joannis cap. v. De quinque porticibus, ubi multitudo languentium jacebat; et de piscina Siloe, cap. IX

1. Eadem a tractatore Scripturarum non frustra repetuntur. Nec auribus, nec cordibus vestris rudia repetuntur: reparant tamen audientis affectum, et [PL38.689] quodam modo commemorata innovant nos: nec piget ea quae nota sunt audire, quia semper dulcia sunt, quae Domini sunt. Sic est expositio divinarum Scripturarum, sicut sunt ipsae divinae Scripturae: etsi notae sunt, leguntur tamen ad commemorationem. Sic et expositio earum, etsi nota est, repetenda est tamen, ut qui obliti sunt commemorentur, vel qui forte non audierunt, audiant; et qui tenent quod audire consueverunt, repetendo fiat ut oblivisci non possint. Meminimus enim de hoc capitulo Evangelii jam nos locutos Charitati vestrae. Nec piget tamen eadem vobis commemorare, sicut non piguit eamdem vobis lectionem repetere. Apostolus Paulus dicit quadam in Epistola: Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium (Philipp. III, 1). Ita et nos eadem dicere vobis, nobis non pigrum, vobis autem tutum.

2. Quinque porticus Legem Moysi figurabant. Legis ad sanandum impotentia. Lex quare data. Quinque porticus, in quibus jacebant infirmi, Legem significant, quae primo data est Judaeis et populo Israel per famulum Dei Moysen. Etenim Moyses ipse, minister Legis, quinque libros fecit. Propter numerum ergo librorum, quos ille scripsit, quinque porticus Legem figurabant. Quia vero Lex non data est quae sanaret infirmos, sed quae proderet et ostenderet: sic enim dicit Apostolus, Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22): propterea in illis porticibus jacebant aegroti, non sanabantur. Quid enim ait? Si data esset Lex quae posset vivificare. Non ergo illae porticus, quae figurabant Legem, sanare poterant aegrotos. Dicit mihi aliquis: Quare ergo data est? Ipse exposuit apostolus Paulus: Conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Qui enim aegrotabant, sanos se esse putabant. Acceperunt Legem, quam implere non poterant; didicerunt in quo morbo essent, et imploraverunt manus medici: voluerunt sanari, quia cognoverunt se laborare; quod non cognoscerent, nisi datam Legem implere non possent. Innocens enim homo sibi videbatur, et ex ipsa superbia innocentiae falsae insanior fiebat. Ad domandam ergo superbiam, et ad denudandam, data est Lex; non ad liberandos aegrotos, sed ad convincendos superbos. Ergo attendat Charitas vestra: ad hoc data est Lex, quae proderet morbos, non quae tolleret. Ideo ergo aegroti illi, qui in domibus suis secretius aegrotare possent, si illae quinque porticus non essent, prodebantur oculis omnium in illis porticibus, sed a porticibus non sanabantur. Utilis ergo erat Lex ad prodenda peccata, quia reus homo abundantius factus ex praevaricatione Legis, posset edomata superbia implorare auxilium miserantis. Attendite Apostolum: Lex subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Quid est, Lex subintravit, ut abundaret delictum? Sicut alio loco dicit, Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Peccator homo potest dici ante legem, praevaricator non [PL38.690] potest Cum autem accepta lege peccaverit, non solum peccator, sed etiam praevaricator invenitur. Cum ergo praevaricatio adjuncta sit peccato, ideo abundavit delictum. Abundante autem delicto, discit humana superbia tandem subjici, et confiteri Deo, et dicere, Infirmus sum (Psal. VI, 3). Dicere etiam verba illa Psalmi, quae non dicit nisi anima humiliata: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Dicat ergo hoc anima infirma, saltem convicta per praevaricationem; et non sanata, sed demonstrata per Legem. Audi et ipsum Paulum ostendentem tibi quia et Lex bona est, et tamen nisi gratia Christi non liberat a peccato. Lex enim prohibere potest, et jubere: afferre medicinam, ut sanetur illud quod non permittit hominem implere Legem, non potest, sed gratia illud facit. Ait enim Apostolus, Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Id est, jam video quia quod reprehendit Lex, malum est; et quod jubet Lex, bonum est. Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati. Hoc ex poena peccati, ex traduce mortis, ex damnatione Adam, repugnat legi mentis, et captivat legi peccati, quae est in membris. Convictus est iste; accepit legem ut convinceretur; vide quid ei profuit quod convictus est. Audi verba sequentia: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25).

3. Aegrotus unus aqua mota curatus quid significat. Intendite ergo. Erant illae porticus Legem significantes, portantes aegrotos, non sanantes; prodentes, non curantes. Sed quis curabat aegrotos? Qui descendebat in piscinam. Quando autem descendebat aeger in piscinam? Cum angelus signum dabat de aquae motu. Sic enim erat sanctificata illa piscina, ut angelus veniret, et moveret aquam. Homines aquam videbant: sed ex motu aquae turbatae intelligebant praesentiam angeli. Si quis tunc descendisset, curabatur. Quare ergo ille aegrotus non curabatur? Consideremus verba ipsius: Hominem, inquit, non habeo, ut cum mota fuerit aqua, deponat me in piscinam: cum enim venio, descendit alius. Ergo tu non potes postea descendere, si alter ante te descendat? Significatum est hic, quia non curabatur nisi unus ad motum aquae. Quisquis prior descendisset, ipse solus curabatur: quicumque autem postea descendisset, ad illum motum aquae non sanabatur; sed exspectabat donec iterum moveretur. Quid sibi vult ergo hoc sacramentum? Non enim sine causa est. Intendat Charitas vestra. Aquae positae sunt in Apocalypsi in figura populorum. Nam cum multas aquas vidisset, quaesivit Joannes in Apocalypsi quid esset, et dictum est ei populos esse (Apoc. XVII, 15). Aqua ergo illa populum significabat Judaeorum. Sicut enim populus ille tenebatur quinque libris Moysi in Lege, [PL38.691] sic et aqua illa quinque porticibus cingebatur. Quando turbata est aqua? Quando turbatus est populus Judaeorum. Et quando turbatus est populus Judaeorum, nisi quando venit Dominus Jesus Christus? Passio Domini, aquae turbatio. Turbati sunt enim Judaei, quando passus est Dominus. Ecce ad ipsam perturbationem pertinet, quod modo legebatur. Volebant illum Judaei occidere, non solum quia ista faciebat sabbatis, sed quia Filium Dei se dicebat, aequalem se faciens Deo. Aliter enim se dicebat Filium Dei Christus, aliter dictum est hominibus, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6). Nam si sic se faceret Filium Dei, quomodo quicumque homo potest dici filius Dei (per gratiam enim Dei dicuntur homines filii Dei), non irascerentur Judaei. Sed quia alio modo illum intelligebant dicere Filium Dei se esse, secundum quod est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); et secundum id quod dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6): videbant hominem, et irascebantur, quia aequalem se Deo faciebat. Ille autem noverat se aequalem, sed ubi illi non videbant. Quod enim illi videbant, crucifigere volebant: quod non videbant, ab eo judicabantur. Quid videbant Judaei? Quod videbant et Apostoli, quando dixit Philippus: Ostende nobis Parem, et sufficit nobis. Quid autem non videbant Judaei? Quod nec ipsi Apostoli, quando respondit Dominus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Hoc ergo in illo Judaei quia videre non poterant, tanquam hominem superbum et impium habebant, aequalem se facientem Deo. Turbatio erat, turbabatur aqua, Angelus venerat. Dictus est enim et Dominus magni consilii Angelus (Isai. IX, 6, sec. LXX), quia nuntius voluntatis Patris. Angelus enim graece, latine nuntius est. Et habes Dominum dicentem annuntiare se nobis regnum coelorum. Venerat ergo ille magni consilii Angelus, sed Dominus omnium Angelorum. Et propter hoc Angelus, quia carnem suscepit: Dominus autem Angelorum, ex eo quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Si enim omnia, et Angeli. Et ideo ipse factus non est, quia per ipsum facta sunt omnia. Quod autem factum est, sine Verbo operante factum non est. Caro autem, quae facta est mater Christi, nasci non potuit, nisi per Verbum, quod de illa postea natum est, crearetur.

4. Requies Dei septimo die. Sex aetates mundi. Quomodo requievit Deus, et semper operatur. Turbabantur ergo Judaei. Quid est hoc? Utquid ista facit sabbatis? Et maxime ad ipsa verba Domini: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor. Turbavit illos quod carnaliter intelligebant, quia septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2). Scriptum est enim in Genesi, et optime scriptum est, et rationabile quare scriptum est. Illi autem putantes quasi Deum fatigatum post omnia requievisse [PL38.692] septimo die, et ideo benedixisse eum, quia in eo a lassitudine refectus est, non intelligebant stulti, quia qui verbo fecit omnia, fatigari non potuit. Legant, et dicant mihi quomodo posset fatigari Deus dicens: Fiat; et factum est. Hodie si sic faciat homo, quomodo fecit Deus, quis fatigatur? Dixit: Fiat lux; et facta est lux. Item, Fiat firmamentum; et factum est (Gen. I, 3, 6, 7): aut si dixit, et factum non est, fatigatus est. Alio loco breviter: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Qui ergo sic facit, quomodo laborat? Si autem non laborat, quomodo requiescit? Sed in illo sabbato, ubi requiescere dictum est Deum ab omnibus operibus suis, in requie Dei requies nostra significata est: quia erit sabbatum hujus saeculi, cum transierint sex aetates. Quasi sex dies saeculi transeunt. Unus dies ab Adam usque ad Noe transiit; alius a diluvio usque ad Abraham transiit; tertius ab Abraham usque ad David transiit; quartus a David usque ad transmigrationem Babyloniae transiit; quintus a transmigratione Babyloniae usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Modo sextus dies agitur. In sexta aetate, in sexto die sumus. Ergo reformemur ad imaginem Dei, quia sexto die factus est homo ad imaginem Dei (Gen. I, 27). Quod ibi fecit formatio, hoc in nobis reformatio: et quod ibi fecit creatio, hoc in nobis recreatio. Post istum diem in quo modo sumus, post istam aetatem, ventura est requies quae promittitur sanctis, quae praefigurabatur in illis diebus. Quia et revera post omnia quae fecit in mundo, nihil fecit postea novum in creatura. Ipsae creaturae convertentur et commutabuntur. Nam ex quo institutae sunt creaturae, nihil amplius additum est. Sed tamen, nisi ille qui fecit, mundum regeret, caderet quod factum est; non potest nisi administrare illud quod fecit. Quia ergo nihil additum est creaturae, requievisse dictus est ab omnibus operibus suis: quia vero quod fecit gubernare non cessat, recte dixit Dominus, Pater meus usque nunc operatur. Intendat Charitas vestra. Perfecit, requievisse dictus est: perfecit enim opera, et nihil addidit. Gubernat quod fecit: ergo non cessat. Sed quanta facilitate fecit, tanta facilitate gubernat. Nolite enim putare, fratres, quia non laborabat cum conderet, et laborat quia regit; quomodo in navi laborant qui fabricant navem, laborant qui gubernant; homines enim sunt. Ille enim quanta facilitate dixit, et facta sunt, tanta facilitate et judicio per Verbum gubernat omnia.

5. Dei providentia in ordinatione malorum. Non quia videntur perversae res humanae, videatur nobis non esse gubernationem rerum humanarum. Omnes enim homines in locis suis ordinantur: sed unicuique videtur quia ordinem non habent. Tu tantum vide quid velis esse: nam quomodo volueris esse, novit artifex ubi te ponat. Pictorem attende. Ponuntur [PL38.693] ante illum varii colores, et novit ubi ponat quemque colorem. Certe peccator niger color esse voluit: ideo nescit ordo artificis ubi eum ponat? Quanta ordinat de nigro colore? quanta ornamenta facit pictor? Facit inde capillos, facit barbam, facit supercilia: non facit frontem, nisi de albo. Tu vide quid velis esse: non cures ubi te ordinet qui non novit errare, scit ubi te ponat. Sic enim per leges istas mundi videmus hoc fieri. Effractor esse voluit nescio quis: novit lex judicis quia contra legem fecit; novit lex judicis ubi illum ponat: ordinat illum optime. Ille quidem male vixit: sed non male ordinavit lex. Ex effractore erit metallicus: de opere metallici quanta opera construuntur? Illius poena damnati ornamenta sunt civitatis. Sic ergo Deus novit ubi te ponat. Noli putare quia turbas consilium Dei, si perversus esse volueris. Qui creare te noverat, ordinare te non novit? Bonum est ibi ut illuc coneris, ut bono loco ponaris. Quid dictum est de Juda ab Apostolo? Abiit in locum suum (Act. I, 25). Operante utique divina providentia, quia per malam voluntatem malus esse voluit, non autem Deus malum ordinando fecit. Sed quia ipse malus peccator esse voluit, fecit quod voluit, sed passus est quod noluit. In eo quod fecit quod voluit, peccatum ejus deprehenditur: in eo quod passus est quod noluit, ordo Dei laudatur.

6. Judaeorum turbatio ex duplici capite. Aegrotus descendendo in piscinam curatus. Unus tantum sanatus. Hoc quare dixi? Ut intelligatis, fratres, quod optime dictum sit a Domino Jesu Christo, Pater meus usque modo operatur. Quia non deserit creaturam, quam fecit. Et dixit, Quomodo operatur, et ego operor. Jam ibi se significavit aequalem Deo. Pater meus, ait, usque modo operatur, et ego operor. Ille carnalis sensus de sabbato turbatus est. Putabant enim fatigatum Dominum requievisse, ut nihil operaretur. Audiunt, Pater meus usque modo operatur: turbantur. Et ego operor: fecit se aequalem Deo, turbantur. Sed nolite jam expavescere. Turbatur aqua, sanari habet aegrotus. Quid est hoc? Ideo turbantur illi, ut patiatur Dominus. Patitur Dominus, funditur pretiosus sanguis, redimitur peccator, donatur gratia peccanti, et dicenti, Miser ego homo, quis me liberavit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25). Sed quomodo curatur? Si descendat. Sic enim erat illa piscina, quo descenderetur, non quo ascenderetur. Possent enim esse et tales piscinae, sic instructae, ut ascenderetur ad illas. Quare autem illa talis facta est, quo descenderetur? Quia passio Domini humilem quaerit. Descendat humilis, non sit superbus, si vult sanari. Quare autem unus? Quia unica est Ecclesia per totum orbem terrarum, unitas salvatur. Ubi ergo salvatur [PL38.694] unus, unitas significatur. Per unum unitatem intellige. Ab unitate ergo noli recedere, si non vis immunis esse ab ista salute.

7. Infirmitas triginta annorum. Justitiae perfectio quadragenario numero significata. Amor saeculi non compatitur amorem Dei. Quid sibi ergo vult quod triginta et octo annos infirmus erat? Scio, fratres, me ista jam dixisse: sed et qui legunt obliviscuntur, quanto magis qui raro audiunt? Intendat ergo paululum Charitas vestra. In quadragenario numero completio justitiae figuratur. Completio justitiae, quia hic vivimus in labore, in aerumnis, in continentia, in jejuniis, in vigiliis, in tribulationibus; ipsa est exercitatio justitiae, ferre tempus hoc, et ab hoc saeculo quodam modo jejunare; non a cibo carnis, quod raro facimus; sed ab amore saeculi, quod semper facere debemus. Ille ergo implet legem, qui se abstinet ab isto saeculo. Non enim potest amare quod aeternum est, nisi destiterit amare quod temporale est. Intendite amorem hominis: sic putate quasi manum animae. Si aliquid tenet, tenere aliud non potest. Ut autem possit tenere quod datur, dimittat quod tenet. Hoc dico, videte quia aperte dico: Qui amat saeculum, amare Deum non potest; occupatam habet manum. Dicit illi Deus: Tene quod do. Non vult dimittere quod tenebat: non potest accipere quod offertur. Numquid dixi, Non possideat nescio quis? Si potest, si hoc de illo exigit perfectio, non possideat. Si non potest, aliqua necessitate impeditus, possideat, non possideatur; teneat, non teneatur: dominus sit rei suae, non servus; sicut dicit Apostolus: De caetero, fratres, tempus breve est: superest ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui flent, tanquam non flentes; et qui utuntur hoc saeculo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse (I Cor. VII, 29-32). Quid est, Noli amare quod possides in hoc saeculo? Non teneat manum tuam, unde tenendus est Deus. Non occupetur amor tuus, quo potes ad Deum tendere, et inhaerere ei qui te creavit.

8. Possessio rerum temporalium unde innocens agnoscitur. Dicis, et respondes mihi: Et Deus scit quia innocenter possideo. Tentatio probat. Turbatur tibi quod possides, et blasphemas. Modo talia patiebamur. Turbatur quod possides, et non inveniris qui eras, et ostendis aliud esse in voce tua nunc, et aliud pridie in voce tua. Atque utinam tuum vel cum clamore defendas, et non alienum cum audacia usurpare coneris: et quod pejus est, ne reprehendaris, quod alienum est tuum esse dicis. Sed quid opus est? Illud moneo, illud dico, fratres, et ego fraterne moneo; Deus jubet, et ego commoneo, quia commoneor. Ille [PL38.695] terret me. qui tacere non sinit. De me exigit quod dedit. Dedit enim erogandum, non servandum. Si autem servavero, et abscondero, dicit mihi: Serve nequam et piger, quare non dedisti pecuniam nummulariis, et ego veniens cum usuris eam exigerem (LUC. XIX, 23)? Et mihi quid proderit, quia nihil perdidi ex eo quod accepi? Parum est Domino meo, avarus est: sed avaritia Dei salus nostra est. Avarus est, nummos suos quaerit, imaginem suam colligit. Dares, inquit, pecuniam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem. Et si forte oblivio faceret, ut non vos commonerem; vel tentationes et tribulationes quas patimur, admonerent vos. Certe audistis verbum Dei. Benedictus Dominus et gloria ipsius. Congregati enim estis, et suspendimini in verbo dispensatoris Dei. Non ad carnem nostram attendatis, per quam vobis exhibetur: quia esurientes non attendunt ad vilitatem vasculi, sed ad charitatem cibi. Probat vos Deus. Congregati estis, laudatis verbum Dei; tentatio probabit quomodo audiatis: habebitis negotia, in quibus ostendatur quales estis. Nam et qui hodie conviciose clamat, heri libenter audiebat. Ideo praemoneo, ideo dico, ideo non taceo, fratres mei, quia veniet interrogandi tempus. Dominus enim interrogat justum et impium. Certe hoc cantastis, certe simul cantavimus: Dominus interrogat justum et impium. Et quid sequitur? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et alio loco: In cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Non ubi ego te interrogo, ibi interrogat Deus. Ego interrogo linguam tuam, Deus interrogat cogitationem tuam. Novit autem quomodo audias, et novit quomodo exigat, qui jubet ut dem. Erogatorem me esse voluit, exactionem sibi servavit. Monere, docere, corripere nostrum est: salvare vero et coronare, aut damnare et in gehennas mittere, non est nostrum. Judex autem tradet ministro, minister in carcerem. Amen dico tibi, non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 26).

9. Quadragenarius numerus in jejunio Moysi, Eliae et Christi. Quadragesima ante Pascha. Quinquaginta dies post Pascha. Redeamus ergo ad rem. Perfectio justitiae quadragenario numero demonstratur. Quid est quadragenarium numerum implere? Continere se ab amore hujus saeculi. Continentia a rebus temporalibus, ne perniciose amentur, quasi jejunare est ab isto saeculo. Ideo Dominus quadraginta diebus jejunavit (Id. IV, 2), et Moyses (Exod. XXXIV, 28), et Elias (III Reg. XIX, 8). Qui ergo dedit servis jejunare posse quadraginta diebus, non potuit octoginta vel centum jejunare? Quare noluit amplius quam dederat servis, nisi quia in ipso quadragenario numero est mysterium jejunii, continere ab isto saeculo? Quid est hoc dicere? Quod ait Apostolus: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ipse ergo implet numerum quadragenarium. Et quid ostendit Dominus? Quia hoc Moyses fecit, hoc Elias, hoc Christus, hoc et Lex, hoc et Prophetae, hoc et Evangelium docet: ne aliud putes esse in Lege, aliud in Prophetis, aliud in Evangelio. Omnes Scripturae nihil te aliud docent, [PL38.696] nisi continentiam ab amore saeculi, ut amor tuus currat in Deum. Figuratur quia hoc docet Lex, quadraginta diebus jejunavit Moyses. Figuratur quia hoc docent Prophetae, quadraginta diebus jejunavit Elias. Figuratur quia hoc docet Evangelium, quadraginta diebus jejunavit Dominus. Ideo et in monte ipsi tres apparuerunt, Dominus in medio, Moyses et Elias a lateribus. Quare? Quia ipsum Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). Quare autem in quadragenario numero est perfectio justitiae? In Psalterio dictum est: Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII, 9). Quod significat decem praecepta Legis, quam Dominus non venit solvere, sed adimplere. Ipsa autem Lex per orbem terrarum, quatuor angulos habere constat, orientem, occidentem, meridianum, et aquilonem, sicut dicit Scriptura. Unde et vas, quod portabat figurata omnia animalia, quod demonstratum est Petro, quando dictum est, Macta, et manduca (Act. X, 11-13), ut ostenderentur Gentes crediturae et intraturae in corpus Ecclesiae, sicut quod manducamus in corpus nostrum intrat, quatuor lineis dimissum est de coelo (ipsae sunt quatuor partes orbis terrarum), totum orbem crediturum ostendit. Ergo in quadragenario numero continentia a saeculo est. Haec est Legis plenitudo: Legis autem plenitudo charitas. Ideo ante Pascha quadraginta diebus jejunamus. Signum enim est ante Pascha vitae hujus nostrae laboriosae, ubi in laboribus et aerumnis, et continentia implemus Legem. Post Pascha autem, id est, resurrectionis Domini dies celebramus, significantes resurrectionem nostram. Ideo quinquaginta dies celebrantur: quia denarii merces additur quadragenario, et fit quinquagenarius. Quomodo est merces denarius? Non legistis quia qui ad vineam conducti sunt, sive illi qui prima, sive qui sexta, sive qui novissima hora, non potuerunt accipere nisi denarium (Matth. XX, 1-10). Justitiae nostrae cum addita fuerit merces ejus, in quinquagenario erimus. Jam tunc non nobis vacabit nisi laudare Deum. Ideo per illos dies Alleluia dicimus. Alleluia enim laus Dei est. In ista fragilitate mortalitatis, in isto quadragenario hic, velut ante resurrectionem, gemamus in orationibus, ut tunc laudemus. Modo tempus est desiderandi, tunc tempus erit amplectendi et fruendi. Non deficiamus in tempore quadragenario, ut gaudeamus in tempore quinquagenario.

10. Lex non impletur sine charitate. Quis est autem qui implet Legem, nisi qui habuerit charitatem? Interroga Apostolum: Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10). Omnis enim Lex in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. V, 14). Sed praeceptum charitatis geminum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc praeceptum magnum est. Alterum huic simile: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Domini verba sunt in Evangelio: In his duobus praeceptis tota [PL38.697] Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sine dilectione gemina Lex impleri non potest. Quamdiu non impletur Lex, infirmitas est. Ideo duo minus habebat, qui triginta octo annos infirmus erat. Quid est, duo minus habebat? Duo praecepta illa non implebat. Quid prodest quia caetera implentur, si illa non implentur? Triginta octo habes? si illa duo non habueris, caetera nihil tibi proderunt. Minus habes duo, sine quibus nihil valeant caetera, si non habueris duo praecepta, quae perducunt ad salutem. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam; charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Apostoli verba sunt. Illa ergo omnia quae dixit, quasi triginta octo anni sunt: sed quia charitas ibi non erat, infirmitas erat. Quis ergo ab ista infirmitate sanabit, nisi qui venit dare charitatem? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Et quia venit dare charitatem, et charitas perficit Legem; merito dixit, Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Sanavit aegrotum, et dixit illi ut ferret grabatum suum, et iret in domum suam. Hoc et paralytico, quem sanavit, dixit (Marc. II, 11). Quid est ferre grabatum nostrum? Voluptatem carnis nostrae. Ubi infirmi jacemus, quasi lectus noster est. Sed qui sanati fuerint, continent et ferunt eam, non ab ipsa carne continentur. Ergo sanus contine fragilitatem carnis tuae, ut signo quadragenarii jejunii ab isto saeculo, impleas quadragenarium numerum, qui sanavit illum aegrotum, qui non venit Legem solvere, sed implere.

11. Temporalia animo dimittenda. Tentatio plerumque peccatorem non facit, sed prodit. Hoc audito, dirigite cor vestrum in Deum. Nolite vos fallere. Tunc vos interrogate, quando bene est in saeculo; tunc vos interrogate, si amatis hunc mundum, aut si non amatis; discite dimittere, antequam dimittamini. Quid est dimittere? Animo non amare. Cum adhuc tecum est quod amissurus es, aut vivus, aut moriens illud dimittis, non potest tecum esse semper: cum ergo adhuc tecum est, solve amorem; paratus esto in voluntate Dei, suspendere in Deum. Tene te ad illum quem non amittis invitus; ut si contigerit ut amittas ista temporalia, dicas: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Si autem contigerit, et hoc vult Deus, ut illa quae habes tecum sint usque in finem; solutus ab hac vita, accipis denarium quinquagenerium, et fit in te perfectio beatitudinis, cum cantas Alleluia. Haec habentes in memoria quae commemoravi, valeant ut non diligatis saeculum. Mala est [PL38.698] amicitia ipsius, fallax est, inimicum facit Deum. Cito in una tentatione offendit Deum homo, et fit inimicus. Imo non tunc fit inimicus; sed tunc proditur inimicus fuisse. Nam quando diligebat et laudabat, inimicus erat; sed nec ipse sciebat, nec alii. Accedit tentatio, tangitur vena, et proditur febris. Itaque, fratres, dilectio mundi, et amicitia mundi inimicos Deo facit. Et ipse non exhibet quod promisit, mendax est, et fallit. Ideo homines non cessant sperare in isto saeculo, et quis pervenit ad omnia quae sperat? Sed ad quaecumque pervenerit, continuo hoc vilescit ei quo pervenit. Incipiunt alia desiderari, alia cara sperantur: quae dum venerint, quidquid tibi venit, vilescit. Tene ergo Deum, quia nunquam vilescit, quia pulchrius nihil est. Proptera enim vilescunt ista, quia non possunt stare, quia non sunt quod ipse. Tibi enim, o anima, non sufficit, nisi qui te creavit. Quidquid aliud apprehendis, miserum est: quia tibi solus ille potest sufficere qui ad similitudinem suam te fecit. Ex ipsa voce dictum est, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Ibi tantum potest esse scuritas: et ubi potest esse securitas, quodam modo ibi erit satietas insatiabilis. Nam neque satiaberis, ut velis discedere; neque aliquid deerit, ut quasi inopiam patiaris.

SERMO CXXVI. De verbis Evangelii Joannis, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Cap. V, V\. 19

CAPUT PRIMUM

1. Fides intellectum praecedere debet. Arcana et secreta regni Dei prius quaerunt credentes, quo faciant intelligentes. Fides enim gradus est intelligendi: intellectus autem meritum fidei. Aperte hoc propheta dicit omnibus praepropere et praepostere intelligentiam requirentibus, et fidem negligentibus. Ait enim: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Habet ergo et fides ipsa quoddam lumen suum in Scripturis, in Prophetia, in Evangelio, in apostolicis lectionibus. Omnia enim ista quae nobis ad tempus recitantur, lucernae sunt in obscuro loco, ut nutriamur ad diem. Dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19).

2. Perversum est credere nolle nisi quod videas. Videtis ergo, fratres, quantum sint perversi et properando vitiosi, qui tanquam immaturi conceptus ante ortum quaerunt abortum; qui nobis dicunt, Quid me jubes credere quod non video? Videam aliquid, ut credam. Jubes credere, dum non videam: ego videre volo, et videndo credere, non audiendo. Dicat propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Ascendere [PL38.699] vis, et gradus oblivisceris. Utique perverse. O homo, si jam tibi possem ostendere quod videres, non hortarer ut crederes.

CAPUT II

3. Ex creaturis quae videntur, assurgendum ad Creatorem qui non videtur. Ergo fides est, sicut alibi definitum est, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur (Hebr. XI, 1). Si non videntur, quomodo convincuntur quia sunt? Unde enim sunt ista quae vides, nisi ex illo quod non vides? Utique vides aliquid, ut credas aliquid, et ex eo quod vides, credas quod non vides. Ne sis ingratus ei qui te fecit videre, unde possis credere quod nondum potes videre. Dedit tibi Deus oculos in corpore, rationem in corde; excita rationem cordis, erige interiorem habitatorem interiorum oculorum tuorum, assumat fenestras suas, inspiciat creaturam Dei. Est enim aliquis intus qui per oculos videat. Nam quando aliquando in me cogitas averso interius habitatore, quae sunt ante oculos tuos non vides. Fenestrae enim frustra patent, quando qui per eas attendit absens est. Non ergo oculi vident, sed quidam per oculos videt: erige illum, excita illum. Non enim denegatum est tibi: rationale animal te Deus fecit, praeposuit te pecoribus, ad imaginem suam te formavit. Siccine uti illis debes, ut pecus; tantum ut videas quid addas ventri, non menti? Erige ergo rationalem aspectum, utere oculis ut homo, intende coelum et terram, ornamenta coeli, fecunditatem terrae, volatus avium, natatus piscium, vim seminum, ordinem temporum: intende facta, et quaere factorem; aspice quae vides, et quaere quem non vides. Crede in eum quem non vides, propter ista quae vides. Et ne sermone meo te exhortatum putes, Apostolum audi dicentem, Invisibilia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, conspiciuntur (Rom. I, 20).

CAPUT III

4. Miracula insolita fecit Christus, ut et in quotidianis quae viluerant, agnosceretur factor. Postponebas ista, nec attendebas ut homo, sed ut animal irrationale. Clamavit ad te propheta, et frustra clamavit: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Videbas ergo ista, et postponebas. Quotidiana miracula Dei non facilitate, sed assiduitate viluerant. Quid enim difficilius cognitione, quam ut nascatur homo, moriendo discedat in secreta qui erat, nascendo procedat in publica qui non erat? Quid tam mirabile, quid tam difficile cognitu? Deo autem facile factu. Mirare ista, expergiscere: insolita nosti mirari, majora sunt quam quae videre consuevisti? Mirati sunt homines Dominum Deum nostrum Jesum Christum de quinque panibus saginasse tot millia (Matth. XIV, 17-21); et non mirantur per pauca grana impleri segetibus terras. Quae aqua erat vinum factum, viderunt homines, et obstupuerunt (Joan. II, 9, 11): quid aliud fit de pluvia per radicem vitis? Ipse illa fecit, ipse ista: illa ut pascaris, ista ut mireris. Sed utraque miranda sunt, quia opera Dei sunt. Videt homo insolita et miratur: [PL38.700] unde est ipse homo qui miratur? ubi erat? unde processit? unde forma corporis? unde membrorum distinctio? unde habitus iste speciosus? de quibus primordiis? de quam comtemptibilibus. Et miratur alia, cum sit ipse mirator magnum miraculum. Unde ergo ista quae vides, nisi ex illo quem non vides? Sed, ut dicere coeperam, quia tibi ista viluerant, venit ipse ad facienda insolita, ut et in ipsis solitis agnosceres artificem tuum. Venit ille cui dictum est, Innova signa (Eccli. XXXVI, 6): cui dictum est, Mirifica misericordias tuas (Psal. XVI, 7). Largiebatur enim eas; largiebatur, et nemo mirabatur. Venit ergo parvus ad parvos, venit medicus ad aegrotos, qui poterat venire cum vellet, redire cum vellet, facere quidquid vellet, judicare ut vellet. Et hoc quod vellet, ipsa justitia est; et quod ille vult, inquam, ipsa justitia est. Non enim iniquum est quod ille vult, aut aequum potest esse quod non vult. Venit suscitare mortuum, mirantibus reddere luci hominem, qui erat in luce, qui quotidie qui non erant, producit ad lucem.

CAPUT IV

5. Miraculum nativitatis ex virgine in Christo exhibitum. Fecit ista, et contemptus est a multis, plus attendentibus non quam magna faceret, sed quam parvus: tanquam dicentibus apud se, Ista divina sunt, sed iste homo est. Duo ergo vides, divina et hominem. Si divina non possunt fieri, nisi a Deo, vide ne in homine lateat Deus. Attende, inquam, quae vides, crede quae non vides. Non te deseruit, qui vocavit ut credas: quamvis juberet te illud credere, quod non potes videre; non tamen te dimisit nihil videntem, unde possis credere quod non vides. Parvane signa, parvane indicia sunt Creatoris ipsa creatura? Venit etiam, fecit miracula. Non poteras videre Deum, poteras hominem: Deus factus est homo, ut in uno tibi esset et quod videres, et quod crederes. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Audis, et nondum vides. Ecce venit, ecce nascitur, ecce de femina procedit, qui fecit masculum et feminam. Qui fecit masculum et feminam, non factus est per masculum et feminam. Contempturus enim eras forte qui nasceretur, non contemnis quomodo nasceretur: quia semper erat antequam nasceretur. Ecce, inquam, assumpsit corpus; indutus est carne, processit ex utero. Jamne vides? jam, inquam, vides? carnem interrogo, sed carnem ostendo: vides aliquid, et non vides aliquid. Ecce in ipso partu, ecce jam duo sunt, et quod videas, et quod non videas; sed ut per ipsum quod vides, credas quod non vides. Contemnere coeperas, quia vides qui natus est: crede quod non vides, quia de virgine natus. Quantulus est, inquit, qui natus est? Sed quantus est, qui de virgine natus est? Et ille qui de virgine natus est, miraculum temporale tibi attulit: non est natus de patre, scilicet de patre homine, et natus est de carne. Sed non tibi videatur impossibile, quia natus est [PL38.701] per solam matrem, qui fecit homnem ante patrem et matrem.

CAPUT V

6. Miraculo nativitatis Christi movemur ad credendum Deum Verbum. Attulit ergo tibi temporale miraculum, ut tu eum quaeras et mireris aeternum. Etenim ipse qui tanquam sponsus processit de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), de utero scilicet virginali, ubi sanctae nuptiae factae sunt, Verbum et caro; attulit, inquam, miraculum temporale: sed ipse est aeternus, ipse est Patri coaeternus, ipse est qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Fecit tibi unde sanareris, ut videre posses quod non videbas. Quod contemnis in Christo, nondum est contemplatio sanati, sed medicamentum aegroti. Noli festinare ad visionem sanorum. Angeli vident, Angeli gaudent, Angeli pascuntur et vivunt: nec deficit unde pascuntur, nec minuitur esca ipsorum. In sublimibus thronis, in partibus coelorum, in his quae supra coelos sunt, videtur Verbum ab Angelis, et gaudetur: et manducatur, et permanet. Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Haec est salus nostra: medicina infirmorum, cibus sanorum.

7. Explicandum quomodo Filius faciat quae viderit Patrem facientem. Et loquebatur hominibus, et dicebat quod audistis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Jamne, putamus, est aliquis qui intelligat? Jamne, putamus, est aliquis in quo proficit collyrium carnis ad intuendum utcumque splendorem divinitatis? Locutus est, loquamur et nos: ille, quia Verbum; nos, quia de Verbo. Quare autem nos utcumque de Verbo? Quia ad similitudinem Verbi per Verbum. Quantum ergo capimus, quantum illius ineffabilitatis participes esse possumus, loquamur et nos, nec contradicatur nobis. Praecessit enim fides nostra, ut dicamus, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). Loquor ergo quod credo: utrum etiam utcumque video, ille magis videt; hoc videre vos non potestis. Sed cum dixero, qui videt quod dico, sive credat et me videre quod dixi, sive non credat, quid ad me illud? Sinceriter videat, et de me quod vult credat.

CAPUT VI

8. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hic Arianorum error exsurgit: sed exsurgit, ut cadat; quia non humiliatur, ut surgat. Quid est quod te movit? Filium minorem vis dicere. Audisti enim, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Minorem vis ex hoc Filium dici: novi hoc, novi, hoc te movit: crede minorem non esse, videre nondum potes, crede, hoc est quod paulo ante dicebam. Sed quomodo, inquies, contra verba ipsius crediturus sum? Ipse dicit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Attende et quod sequitur: Quaecumque enim facit Pater, eadem et Filius facit: non dixit, Talia. Paululum attendat Charitas vestra, ne vobismetipsis strepitum faciatis. Tranquillo corde opus est, pia et devota fide, intentione [PL38.702] religiosa: non in me vasculum, sed in illum attendite qui panem ponit in vasculo. Attendite ergo paululum. In his enim quae supra diximus hortantes ad fidem, ut animus imbutus fide sit intellectus capax, ea quae dicta sunt, festiva, laeta, facilia, sonuerunt, exhilaraverunt mentes vestras, secuti estis, intellexistis quae dixi. Quae vero dicturus sum, spero aliquos intellecturos: vereor tamen non omnes intellecturos. Et quia Deus nobis proposuit per lectionem Evangelii unde dicamus, nec vitare possumus quod proposuit Magister; forte vereor ne qui non intellexerint, qui fortassis plures erunt, putent me frustra sibi locutum: sed tamen propter eos qui intellexerint non frustra loquor. Laetetur qui intelligit, patienter ferat qui non intelligit: quod non intelligit ferat, et ut intelligat differat.

CAPUT VII

9. Refellit Arianos. Carnalem ipsorum sensum explodit. Quae fecit Pater nonnisi per Filium fecit. Non ergo ait, Quaecumque Pater facit, talia Filius facit: tanquam alia faciat Pater, et alia Filius. Videbatur enim tanquam hoc dixisse, cum superius diceret, Non facit a se Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende: neque ibi ait, Nisi quod audierit Patrem jubentem; sed, Viderit, inquit, Patrem facientem. Si ergo carnalem intellectum, vel potius sensum interrogemus, quasi duos sibi proposuit artifices, Patrem et Filium; Patrem facientem nullo viso, Filium facientem a Patre viso. Carnalis adhuc aspectus est. Verumtamen ut ea quae superiora sunt intelligamus, ista humiliora et abjecta non declinemus. Primo sic nobis ante oculos constituamus aliquid, putemus esse duos fabros, patrem et filium. Fecit pater arcam, quam filius facere non poterat, nisi patrem videret facientem: attendit arcam quam fecit pater, et fecit arcam aliam talem, non eamdem. Differo paululum verba quae sequuntur, et jam interrogo Arianum: Siccine intelligis, quomodo proposui? Fecit Pater aliquid, quod cum videret Filius Patrem facientem, fecit et ipse tale aliquid? Hoc enim videntur sonare verba, quibus permotus es? Neque enim ait, Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod audierit Patrem jubentem: sed ait, Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ecce si sic intelligis, fecit Pater, et attendit Filius, ut videret et ipse quod faceret; faceret autem aliud aliquod tale, quale fecerat Pater. Hoc quod fecit Pater, per quem fecit? Si non per Filium, si non per Verbum; incurristi in blasphemiam Evangelii. Omnia enim per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Ergo jam quod fecerat Pater, per Verbum fecerat: si per Verbum fecerat, per Filium fecerat. Quis est alius qui attendit, ut faciat aliud aliquid quod viderit Patrem facientem? Non soletis dicere duos filios habere Patrem: unus est Unicus de illo genitus. Per misericordiam vero suam, solus ad divinitatem, et non solus ad haereditatem. Cohaeredes Unico suo fecit Pater: non quos de sua substantia sicut ipsum genuit, sed quos de familia sua per ipsum adoptavit. [PL38.703] In adoptionem quippe filiorum vocati sumus, sicut sancta Scriptura testatur (Ephes. I, 5).

CAPUT VIII

10. Non alia Pater, alia Filius, sed eadem opera Trinitas facit. Quid ergo dicis? Ipse Unicus loquitur: ipse Filius unigenitus in Evangelio loquitur: ipsum Verbum nobis verba fecit, ipsum audivimus dicentem, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Jam fecit Pater ut videat quod faciat Filius: et tamen nihil facit Pater nisi per Filium. Certe turbaris, haeretice, certe turbaris: sed tanquam helleboro accepto turbaris, ut saneris. Jam te non invenis, sententiam tuam et carnalem intuitum tuum, quantum arbitror, etiam ipse condemnas. Repone oculos carnis post te, erige si aliquid habes in corde, divina intuere. Audis quidem humana verba per hominem, per Evangelistam, per Evangelium audis humana verba, sicut homo: sed de Verbo Dei audis, ut humana audias, divina cognoscas. Exagitavit magister, ut erudiret; seminavit quaestionem, ut moveret intentionem. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Consequens erat quod diceret, Quaecumque enim Pater facit, talia facit Filius. Non hoc ait: sed, Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit. Non alia Pater facit, alia Filius facit: quia omnia quae Pater facit, per Filium facit. Suscitavit Lazarum Filius (Joan. XI), numquid Pater eum non suscitavit? Illuminavit Filius caecum (Id. IX), numquid Pater non illuminavit? Pater per Filium in Spiritu sancto. Trinitas est: sed una operatio, una majestas, una aeternitas, una coaeternitas, et opera eadem Trinitatis. Non alios homines creat Pater, alios Filius, alios Spiritus sanctus: unum eumdemque hominem et Pater et Filius et Spiritus sanctus creat; et Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus creat.

CAPUT IX

11. Trinitas personarum et unitas divinitatis. Attendis pluralitatem personarum, sed unitatem divinitatis agnosce. Propter pluralitatem enim personarum dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non ait, Faciam hominem, et attende cum facio, ut possis et tu alterum facere. Faciamus, inquit; pluralitatem audio: ad imaginem nostram; item pluralitatem audio. Ubi ergo singularitas divinitatis? Lege sequentia: Et fecit Deus hominem (Gen. I, 26, 27). Dicitur, Faciamus hominem; et non dicitur, Fecerunt dii hominem. Intelligitur unitas in eo quod dictum est, Fecit Deus hominem.

12. Sensus verborum Christi imbutis ante recta fide, perquirendus. Ubi est ergo intentio illa carnalis? Confundatur, abscondatur, perimatur: loquatur nobis Verbum Dei. Jam pii, jam credentes, jam imbuti fide et comparato aliquo merito intelligentiae, convertamus nos ad ipsum Verbum, ad fontem luminis, et dicamus simul: Domine, eadem fecit Pater quae tu; quia quidquid facit Pater, per te facit. Te Verbum audivimus in principio: non vidimus, sed credimus. Ibi consequenter audivimus, quia omnia per te facta [PL38.704] sunt. Omnia ergo quae facit Pater, per te facit. Eadem ergo facis quae Pater. Quid est quare dicere voluisti, Non potest Filius a se facere quidquam? Video enim aequalitatem quamdam tibi cum Patre, in eo quod audio, Quaecumque Pater facit, haec eadem Filius facit: agnosco aequalitatem, hic intelligo, hic capio ut possum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid est, quod non potes facere quidquam, nisi quod videris Patrem facientem? Quid est hoc?

CAPUT X

13. Difficultas intelligendi isthaec verba ex eo quod non intelligatur videre ipsius Verbi. Forte dicat mihi, imo dicat nobis omnibus: Hoc enim quod dixi, Non potest Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: videre meum quomodo intelligis? videre meum quid est? Sequestra paululum formam servi, quam propter te suscepit. Etenim in illa forma servi Dominus noster oculos et aures habebat in carne, et illa forma humana qualem et nos portamus eadem figura corporis erat, eadem lineamenta membrorum. Caro illa venerat ex Adam: sed non erat ille Adam. Ergo Dominus ambulans sive in terra, sive in mari, sicut ei placuit, sicut voluit, quia quidquid voluit, potuit; inspexit quod voluit: jecit oculos, vidit; avertit oculos, et non vidit; a tergo erat qui sequebatur, ante erat qui videretur; oculis corporis quod ante erat, videbat. Divinitatem vero nihil latebat. Sepone, sepone, inquam, paululum formam servi: formam Dei vide, in qua erat antequam mundus fieret; in qua erat aequalis Patri: per eum hoc accipe et intellige quid tibi ait, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Ibi eum vide, si potes; ut possis videre quid sit videre ipsius. In principio erat Verbum. Quomodo videt Verbum? Habetne oculos Verbum, an in illo se inveniunt oculi nostri, et oculi non carnales, sed oculi piorum cordium? Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. III, 8).

14. In Christo forma servi mortalibus ostendebatur, forma Dei beatis servabatur. Aspicis Christum hominem et Deum: ostendit tibi hominem, servat tibi Deum. Et vide quia Deum tibi servat, qui se tibi hominem ostendit. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit: qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et tanquam diceretur, Quid ei dabis, quem diligis? Et ostendam, inquit, me ipsum illi. Quid est hoc, fratres? Quem jam videbant, ipse se illis demonstraturum promittebat. Quibus? A quibus videbatur, an a quibus et non videbatur? Sic loquens apostolo quidam ait, quaerenti videre Patrem, ut sufficeret ei, et dicenti, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et ille stans ante oculos servi, in forma servi, servans oculis deificati formam Dei, ait illi: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 21, 8, 9). Patrem quaeris videre, me vide: vides me, et non vides me. Vides quod pro te assumpsi, non vides quod pro te servavi. Audi mandata, purga oculos. Quia qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum. Tanquam custodienti mandata mea, et tanquam sanato per mandata [PL38.705] mea, Ostendam me ipsum illi.

CAPUT XI

15. Videre Verbi non aliud a Verbo. Charitas capaces reddit ad capienda divina. Sensus loci propositi. Si ergo, fratres, videre non possumus quid sit videre Verbi, quo imus? quam visionem forte praepropere exigimus? quid nobis ostendi volumus quod videre non possumus? Ideo ista dicta sunt quae desideramus videre, non quod jam possimus capere. Videre enim Verbi si videas, forte in eo quod vides videre Verbi, ipsum Verbum videbis; ut non aliud sit Verbum, aliud videre Verbi, ne ibi sit aliquid coaugmentatum et copulatum et duplex et compaginatum. Simplex enim aliquid est ineffabili simplicitate. Non quemadmodum homo, aliud est homo, aliud videre hominis. Nam aliquando exstinguitur quod est videre hominis, et manet homo. Hoc est quod dicebam dicturum me aliquid, quod non possent omnes intelligere: etiam Dominus faciat, ut aliqui intellexerint. Fratres mei, ad hoc exhortatur, ut videamus, videre Verbi ultra vires nostras esse; quia parvae sunt, nutriantur, perficiantur. Unde? Mandatis. Quibus mandatis? Qui diligit me, mandata mea custodit. Quae mandata? Jam enim crescere volumus, jam roborari, jam perfici, ut videamus videre Verbi. Dic jam, Domine, quae mandata? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Hanc ergo, fratres, charitatem de ubertate fontis hauriamus, istam capiamus, in ea nutriamur. Cape per quod sis capax. Charitas te gignat, charitas nutriat, charitas perficiat, charitas roboret; ut videas videre Verbi, non aliud esse Verbum, et aliud videre ipsius; sed ipsum quod est videre Verbi, hoc esse Verbum: et cito forte intelliges, quia illud quod dictum est, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; tale est, ac si diceret, Non esset Filius, nisi de Patre nasceretur. Sufficiat, fratres; novi id me dixisse, quod cogitatum forte aperiatur multis, saepe verbis dictum forte obscuretur

SERMO CXXVII. De verbis Evangelii Joannis, Amen, amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent, etc. Cap. V, V\. 24-29: necnon de verbis Apostoli, Quod oculus non vidit, etc., I Cor., cap. II, V\. 9

CAPUT PRIMUM

1. Spes Christianorum de iis est quae non videntur. Apta similitudo. Spes nostra, fratres, non de isto tempore, neque de hoc mundo est, neque in ea felicitate qua excaecantur homines qui obliviscuntur Deum. Hoc nosse primitus et christiano corde tenere debemus, non ad praesentis temporis bona nos factos esse christianos; sed ad [PL38.706] nescio quid aliud, quod Deus jam promittit, et homo nondum capit. De hoc enim bono dictum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Ergo quia hoc bonum tam magnum, tam praeclarum, tam ineffabile, non invenit hominem perceptorem, tenuit Deum promissorem. Nunc enim quod ei promissum est, homo caecus corde non percipit: nec ei potest ostendi in praesenti, quid ipse cui promittitur sit futurus. Quia et infans natus si posset verba loquentis intelligere, cum ipse loqui non posset, nec ambulare, nec aliquid agere, sed sicut eum videmus infirmum, jacentem, indigum opis alienae, tantummodo intelligere posset eum qui sibi loqueretur, et diceret ei, Ecce sicut vides me ambulantem, operantem, loquentem, post paucos annos talis eris: attendens se et illum, quamvis quod promitteretur, videret; tamen suam considerans infirmitatem, non crederet, et videret tamen quod promittebatur. Nobis autem tanquam infantibus in hac carne atque infirmitate jacentibus, et magnum est quod promittitur, et non videtur: et erigitur fides qua credimus quod non videmus, ut mereamur videre quod credimus. Quicumque irridet hanc fidem, ut ideo putet non sibi esse credendum, quia non videt; quando venerit quod non credebat, erubescit; confusus separatur, separatus damnatur. Qui autem crediderit, segregatur ad dexteram, et stabit cum magna fiducia et laetitia inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Conclusit autem Dominus, cum haec verba diceret, sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 46). Haec est vita aeterna, quae nobis promittitur.

2. Vita aeterna nobis promissa quantum amanda. Qui amant homines vivere in hac terra, promissa est illis vita; et quia multum timent mori, promissa est illis aeterna. Quid amas? Vivere. Hoc habebis. Quid times? Mori. Non patieris. Hoc sufficere visum est humanae infirmitati, ut diceretur, Habebis vitam aeternam. Capit hoc mens humana, utcumque ex hoc quod agit, quod futurum est capit. Sed quantum capit ex hoc parvo quod agit? Quia vivit, et mori non vult; amat vitam aeternam, vult semper vivere, nunquam mori. Sed et illi qui torquebuntur in poenis, velle habent mori, et non possunt. Non ergo magnum est diu vivere, aut semper vivere: sed magnum est beate vivere.

CAPUT II

Amemus vitam aeternam, et ex eo noverimus quantum pro vita aeterna laborare debemus, cum videmus homines amatores praesentis vitae temporalis atque finiendae, sic pro illa laborare, ut quando venerit metus mortis, quidquid possunt faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem. Quantum homo laborat, quando mors imminet, fugiendo, [PL38.707] latendo, quidquid habet dando, et se redimendo, laborando, cruciatus molestiasque sustinendo, medicos adhibendo, et quidquid aliud homo potest? Videte quia consumptis laboribus et facultatibus suis, ut aliquantum vivat, potest facere: ut semper vivat, non potest. Si ergo labore tanto, tanto conatu, tantis impendiis, tanta instantia, tanta vigilantia, tanta cura agitur, ut aliquantum plus vivatur; quomodo agendum est, ut semper vivatur? Et si prudentes dicuntur, qui omnibus modis agunt, ut differant mortem, et vivant paucos dies, ne perdant paucos dies, quam stulti sunt, qui sic vivunt, ut perdant aeternum diem?

3. Quid sit aeterna vita, et quanti emenda. Pretium vitae aeternae. Vita aeterna verbis hominis non dicitur. Hoc solum ergo nobis promitti potest, ut dulcescat nobis utcumque munus Dei, ex hoc quod habemus modo: quia de munere ipsius habemus ut vivamus, ut salvi simus. Ponamus ergo nobis ante oculos talem vitam, cum promittitur aeterna, ut removeamus ab illa quidquid hic molestum patimur. Facilius enim invenimus quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Ecce hic vivimus, vivemus et ibi. Salvi sumus quando hic non aegrotamus, neque aliquid dolet in corpore: salvi erimus et ibi. Et quando nobis bene est in hac vita, nullas poenas patimur: nullas patiemur et ibi. Pone ergo hic hominem viventem, salvum, nullas poenas patientem: si ei donaret quisquam ut semper sic esset, et hoc bonum non desineret, quantum gauderet? quantum extolleretur? quomodo se non caperet laetitia sine poena, sine cruciatu, sine fine vitae? Si hoc solum nobis promitteret Deus, quod dixi, quod modo, quibus potui, verbis descripsi et commendavi; quanti erat emendum, si venale esset, quantum dandum erat, ut emeretur?

CAPUT III

Sufficeret quidquid haberes, etiam si totum mundum possideres. Et tamen venale est: eme si vis. Nec multum exaestues de re magna propter pretii magnitudinem. Tantum valet, quantum habes. Ad aliquid ergo magnum et pretiosum comparandum parares aurum, vel argentum, vel pecuniam, vel fructus aliquos pecorum aut frugum, qui in tua possessione nascerentur, ut emeres nescio quid hoc magnum et praeclarum, quo viveres in hac terra felix. Et hoc eme, si vis. Noli quaerere quid habeas, sed qualis sis. Res ista te valet. Tantum valet, quantum es tu. Te da, et habebis illam. Quid turbaris? quid exaestuas? Numquid quaesiturus es te, aut empturus es te? Ecce tu qui es, qualis es, da te illi rei, et habebis illam. Sed malus sum, inquies, et forte me non accipit. Dando te illi, bonus eris. Ut huic fidei promissionique te des, hoc est bonum esse. Cum autem bonus fueris, pretium ipsius rei eris, et habebis, non quod dixi solum, salutem, incolumitatem, vitam, et sine fine vitam; non hoc solum habebis, adhuc alia tollo. Non ibi erit lassari et dormire: non ibi erit esurire et sitire: non ibi erit crescere et senescere; quia nec nasci erit, ubi integri numeri manent. Numerus qui est, ipse est; nec opus est ut augeatur, quia [PL38.708] non ibi fit ut minuatur. Ecce quanta tuli, et nondum dixi quid ibi erit. Ecce jam vita est, jam incolumitas est, jam nulla poena, nulla fames, nulla sitis, nullus defectus, nihil horum; et tamen nondum dixi quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si enim dixi, falsum est quod scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Unde enim ascenderet in cor meum, ut dicerem quod in cor hominis non ascendit? Creditur, et non videtur: non solum non videtur, sed nec dicitur. Quomodo ergo creditur, si non dicitur? Quis credit quod non audit? Si autem audit ut credat, dicitur: si dicitur, cogitatur: si cogitatur et dicitur, et in auribus hominum intrat. Et quia non diceretur nisi cogitaretur, et in cor hominis ascendit. Jam ecce ista quaestio tantae rei conturbat nos, ut non possimus verbis explicare quaestionem. Quis explicat rem?

CAPUT IV

4. Filius semper genitus a Patre. Attendamus itaque Evangelium, modo Dominus loquebatur, et faciamus quod ipse dixit: Qui credit in me, inquit, transitum facit a morte in vitam, et in judicium non venit. Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Generando dedit: quia genuit, dedit. Filius enim de Patre est, Pater non est de Filio: sed Pater Filii Pater est, et Filius Patris est Filius. Verumtamen Filius de Patre genitus, non Pater de Filio: et semper Filius; semper ergo genitus. Quis hoc capiat semper genitum? Omnis enim homo, cum audit genitum, occurrit illi: ergo erat tempus, quando non erat iste qui genitus est. Quid ergo dicimus? Non sic: non erat tempus ante Filium, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si omnia per ipsum facta sunt; et tempora per ipsum facta sunt; quomodo possent esse tempora ante Filium, per quem facta sunt tempora? Tolle ergo omnia tempora; semper cum Patre Filius. Si semper cum Patre Filius, et tamen Filius, semper genitus: si semper genitus, semper cum genitore erat qui genitus est.

5. Generatio sempiterna Filii Dei explicari non potest. Nunquam hoc vidi, inquies tu, aliquem generantem, et semper cum illo quem generavit: sed praecessit ille qui generavit, et secutus est tempore ille qui generatus est. Bene dicis, Nunquam hoc vidi: quia hoc ad illud pertinet, quod oculus non vidit. Quaeris quomodo dicatur? Non potest dici: quia nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Credatur, et colatur. Cum creditur, colitur; cum colitur, crescitur; cum crescitur, capitur. Adhuc enim in ista carne; quamdiu peregrinamur a Domino, ad Angelos sanctos, qui haec vident, infantes sumus, lactandi fide, pascendi specie. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (I Cor. V, 6 et 7). Venturi sumus ad [PL38.709] speciem, quae nobis sic promittitur per Joannem in Epistola ejus: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Filii Dei sumus iam per gratiam, per fidem, per sacramentum, per sanguinem Christi, per redemptionem Salvatoris: Filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, ei similes erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2).

CAPUT V

6. Deus cibus mentis beatae. Ecce ad quid nutrimur capiendum, ecce ad quid nutrimur percipiendum, comedendum: ut tamen quod comeditur non minuatur, et qui comedit vegetetur. Nam modo cibus vegetat comedendo; sed minuitur cibus qui comeditur: quando autem coeperimus comedere justitiam, comedere sapientiam, comedere illum immortalem cibum; et nos vegetamur, et cibus ille non minuitur. Si enim novit oculus pasci luce, nec tamen minuit lucem: non enim minor erit lux, quia videtur a pluribus; plurium oculos pascit, et tamen tanta est quanta erat; et illi pascuntur, et illa non minuitur: si Deus dedit hoc luci, quam fecit ad oculos carnis; quid est ipse lux ad oculos cordis? Si ergo laudaretur tibi aliquis cibus magnus, quem pransurus esses, parares ventrem: laudatur tibi Deus, para mentem.

7. Resurrectio animae per fidem. Ecce quid tibi dicit Dominus tuus: Veniet hora, inquit, et nunc est. Veniet hora, et ipsa hora nunc est, quando: quid? quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Qui ergo non audierint, non vivent. Quid est, qui audierint? Qui obedierint. Quid est, qui audierint? Qui crediderint et obtemperaverint, ipsi vivent. Ergo antequam crederent et obedirent, mortui jacebant: et ambulabant, et mortui erant. Quid valebant, quia ambulabant mortui? Et tamen si quis inter illos moreretur corpore, currerent, sepulcrum pararent, involverent, portarent, sepelirent mortui mortuum: de quibus dictum est, Sine mortuos sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22). Tales mortui sic suscitantur verbo Dei, ut vivant in fide. Qui mortui erant in infidelitate, verbo excitantur. De ipsa hora dixit Dominus, Veniet hora, et nunc est. Verbo enim suo suscitabat mortuos infideles: de quibus dicit Apostolus. Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Haec resurrectio mentium est, haec resurrectio interioris hominis est, haec resurrectio animae est.

CAPUT VI

8. Resurrectio corporis aliis in bonum, aliis in malum. Sed non ista sola est, restat et corporis. Qui resurgit in anima, bono suo resurgit in corpore. Non enim omnes resurgunt in anima: omnes resurrecturi sunt in corpore. In anima, inquam, non omnes resurgunt: sed qui credunt et obediunt; quia qui audierint, vivent. Sicut autem ait Apostolus, Non omnium est fides (II Thess. III, 2). Si ergo non omnium est fides, non omnes resurgunt in anima. Cum venerit hora resurrectionis corporis, omnes resurgent: boni sint, mali sint; omnes resurgent. Sed [PL38.710] qui prius resurgit in anima, bono suo resurgit in corpore: qui non prius resurgit in anima, malo suo resurgit in corpore. Qui resurgit in anima, resurgit in corpore ad vitam: qui non resurgit in anima, resurgit in corpore ad poenam. Quia ergo Dominus commendavit nobis resurrectionem istam animarum, ad quam omnes debemus festinare, in qua laborare ut vivamus, et vivendo usque in finem perserveremus; restabat ut commendaret nobis etiam resurrectionem corporum, quae futura est in fine saeculi. Sed audite quomodo et ipsam commendavit.

9. Incarnationis Filii Dei causa et ratio. Filius Dei in seipso vita. Quomodo mortuus sit. Cum dixisset, Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui, id est, ihfideles, audient vocem Filii Dei, id est, Evangelium; et qui audierint, id est, qui obedierint, vivent, id est, justificabuntur, et infideles jam non erunt: cum ergo hoc dixisset, quoniam vidit docendos nos esse et de resurrectione carnis, non sic relinquendos, secutus est et ait, Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Hoc ad suscitandas mentes, hoc ad vivificandas mentes. Deinde adjecit, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Iste Filius Dei, filius hominis est. Etenim si Filius Dei, Filius Dei maneret, et filius hominis non fieret, filios hominum non liberaret. Ipse qui fecerat hominem, factus est quod fecit, ne periret quod fecit. Sic autem factus est homo, ut maneret Filius Dei. Factus est enim homo suscipiendo quod non erat, non perdendo quod erat: manens Deus, factus est homo. Accepit te, non consumptus est in te. Talis ergo ad nos venit, Filius Dei filius hominis, faciens et factus, creator et creatus; creator matris, creatus ex matre: talis ad nos venit. Secundum id quod Filius Dei est, ait, Veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Non dixit, Filii hominis: veritatem enim commendabat, in qua aequalis est Patri. Et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso: non participando, sed in semetipso. Nos enim non habemus vitam in nobis ipsis, sed in Deo nostro. Ille autem Pater vitam in semetipso habet: et talem genuit Filium, qui haberet vitam in semetipso; non fieret vitae particeps, sed ipse vita esset, cujus nos vitae participes essemus: plane ut haberet vitam in semetipso, et esset ipse vita. Ut autem fieret filius hominis, a nobis accepit. Filius Dei in semetipso; filius hominis ut esset, a nobis accepit. De suo Filius Dei, de nostro filius hominis. Quod minus est, a nobis accepit: quod plus est, nobis dedit. Nam et mortuus est ex illo quod filius hominis est, non secundum illud quod Filius Dei. Mortuus est tamen Filius Dei: sed secundum carnem mortuus, non secundum Verbum quod caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ergo quod est mortuus, de nostro mortuus est: quod vivimus, de ipsius vivimus. Nec ille potuit mori de suo, nec nos vivere de nostro. Hoc ergo tanquam Deus, tanquam munigenitus, tanquam geneanti [PL38.711] aequalis, commendavit nobis Dominus Jesus, quod si audierimus vivemus.

CAPUT VII

10. Christus judex in forma servi. Sed et potestatem, inquit, dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Ergo ad judicium illa forma ventura est. Forma hominis ventura est ad judicium: ideo ait, Potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Judex hic erit Filius hominis; forma illa hic judicabit quae judicata est. Audite, et intelligite: jam hoc propheta dixerat, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Ipsam formam videbunt, quam lancea percusserunt. Sedebit judex, qui stetit sub judice. Damnabit veros reos, qui factus est falsus reus. Ipse veniet, forma illa veniet. Hoc et in Evangelio habes: cum ante oculos discipulorum suorum iret in coelum, stabant illi et attendebant, et sonuit vox angelica, Viri Galilaei, quid statis? etc. Hic Jesus sic veniet, quomodo eum videtis euntem in coelum (Act. I, 11). Quid est, sic veniet? In ipsa forma veniet, Potestatem enim dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est. Videte autem qua ratione hoc oportebat, et hoc rectum erat, ut judicandi viderent judicem. Judicandi enim erant et boni et mali. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Restabat ut in judicio forma servi et bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur.

11. Deum videre, summa felicitas. Quid enim accepturi sunt boni? Ecce jam dico, quod paulo ante non dixi; et tamen dicendo non dico. Dixi enim quia erimus illic salvi, erimus incolumes, erimus viventes, erimus sine poenis, erimus sine fame et siti, erimus sine defectu, erimus sine orbitate oculorum nostrorum. Totum hoc dixi: et quid habebimus plus, non dixi.

CAPUT VIII

Videbimus Deum. Hoc autem tantum erit, et tanta res erit, ut in ejus comparatione nihil sit totum. Dixi quod viventes erimus, quod salvi et incolumes, quod famem sitimque non patiemur, quod in lassitudinem non cademus, quod somnus non nos premet. Totum hoc quid est ad illam felicitatem, qua Deum videbimus? Quia ergo Deus ipse ut est, modo ostendi non potest, quem tamen videbimus; ideo quod oculus non vidit, nec auris audivit, hoc videbunt boni, hoc videbunt pii, hoc videbunt misericordes, hoc videbunt fideles, hoc videbunt qui habebunt bonam sortem in resurrectione corporis, quia habuerunt bonam obedientiam in resurrectione cordis.

12. Forma servi ab omnibus videbitur, forma Dei a solis piis. Ergo et malus Deum visurus est? de quo dicit Isaias, Tollatur impius, ne videat claritatem Dei (Isai. XXVI, 10, sec. LXX). Ergo et impii et pii videbunt formam illam: et cum fuerit dicta sententia, Tollatur impius, ne videat claritatem Dei; restat ut circa pios et bonos impleatur quod Dominus ipse promisit, cum hic in carne esset, et videretur non solum a bonis, sed etiam a malis. Loquebatur inter bonos et malos, et conspicuus omnibus, Deus occultus, homo manifestus; [PL38.712] Deus regens homines, homo apparens inter homines: loquebatur ergo inter illos, et dicebat, Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quasi diceretur illi, Et quid ei dabis? Et ostendam, inquit, me ipsum illi (Joan. XIV, 21)? Quando hoc dixit? Quando ab hominibus videbatur. Quando hoc dixit? Quando et ab eis videbatur, a quibus non diligebatur. Quomodo ergo se ostensurus erat dilectoribus suis, nisi quia talem qualem non videbant dilectores sui? Ergo quia forma Dei servabatur, forma hominis ostendebatur: per formam hominis hominibus loquens, conspicuus et visibilis, et bonis et malis omnibus ostendebat se, dilectoribus suis servabat se.

CAPUT IX

13. Post resurrectionem vita aeterna in visione Dei. Quando se demonstraturus est dilectoribus suis? Post resurrectionem corporis, quando tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Tunc enim, cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ipsa est vita aeterna. Nam totum quidquid dicebamus, nihil est ad illam vitam. Quia vivimus, quid est? Quia salvi sumus, quid est? Quia videbimus Deum: magnum. Ipsa est vita aeterna: ipse hoc dixit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Haec est vita aeterna, ut cognoscant, videant, capiant, norint quod crediderant, percipiant quod nondum capere poterant. Jam videat mens quod oculus non viderat, nec auris audierat, nec in cor hominis ascenderat: hoc illis dicetur in fine, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Ibunt ergo illi mali in ambustionem aeternam. Justi autem quo? In vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 46). Quid est vita aeterna? Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.

CAPUT X

14. Resurrectio carnis futura. Loquens ergo de futura resurrectione corporis, et non nos dimittens, ait: Potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia veniet hora. Ibi non addidit, et nunc est: quia ista hora postea erit, quia ista hora in fine saeculi erit, quia ista hora novissima erit, in novissima tuba erit. Nolite mirari, quia hoc dixi, Dedit ei potestatem et judicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari. Ideo dixi, quia hominem ab hominibus oportet judicari. Quibus hominibus judicandis? Quos invenit vivos? Non solum. Sed quid? Veniet hora, quando hi qui sunt in monumentis. Quomodo expressit carne mortuos? qui sunt in monumentis, quorum jacent sepulta cadavera, quorum favillae tectae sunt, quorum ossa dispersa sunt, quorum caro jam non est, et tamen Deo integra est. Veniet hora, quando omnes qui [PL38.713] sunt in monumentis audient vocem ejus, et prodient omnes. Boni sint, mali sint, audient vocem, et exient. Rumpentur omnia vincula inferorum: omne quod periit, imo perisse putatur, restituetur. Si enim Deus fecit hominem qui non erat, non potest reparare quod erat?

CAPUT XI

15. Mortuorum suscitatio a Deo, non minus credibilis quam creatio. Puto quia cum dicitur, Deus mortuos suscitaturus est, non res incredibilis dicitur: quia de Deo, non de homine dicitur. Magna res est quae fiet, et incredibilis res est quae fiet. Sed non sit incredibilis, quia vide qui facit. Ille dicitur quod suscitabit te, qui creavit te. Non eras, et es; et factus, non eris? Absit, ne credas. Mirabilius aliquid fecit Deus, quando fecit quod non erat: et tamen fecit quod non erat; et non creditur reparaturus quod erat, ab eis ipsis quos fecit quod non erant? Hoc est quod rependimus Deo, qui non eramus, et facti sumus? Hoc illi rependimus, ut eum resuscitare quod fecit non posse credamus? Haec est merces quam illi reddit creatura sua? Ideo te feci, dicit tibi Deus, o homo, antequam esses, ut non mihi credas futurum te esse quod eras, qui potuisti esse quod non eras? Sed ecce, inquit, in sepulcro quod video, favilla est, cinis est, ossa sunt: et hoc item accipiet vitam, cutem, pulpas, carnem, et resurget? quid, favilla ista, ossa ista, quae video in sepulcro? Vel in sepulcro vides favillam, vides ossa: in utero matris tuae nihil erat. Hoc vides, vel favilla sunt, vel ossa sunt: tu antequam esses, nec favilla erat, nec ossa erant; et tamen factus es, cum omnino non esses: et non credis quia ossa ista (quoquo modo sunt, qualiacumque sunt, sunt tamen) recipient formam quam habebant, cum tu acceperis quod non habebas? Crede: quia si credideris hoc, tunc suscitabitur anima tua. Et si suscitabitur anima tua nunc; Veniet hora, et nunc est: tunc bono tuo resurget caro tua, quando veniet hora, ut omnes qui sunt in monumentis, audiant vocem ejus, et prodeant. Non enim quia audis et prodis, jam gaudere debes: audi quod sequitur, Qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii. Conversi ad Dominum, etc..

SERMO CXXVIII. De verbis Evangelii Joannis, Si ego testimonium perhibeo de me, etc., cap. V, V\. 31-35; deque verbis Apostoli, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit, etc., Galat. cap. V, V\. 14-17

CAPUT PRIMUM

1. Testimonium Christi, etiam de se ipso quam verum sit. Audivimus verba sancti Evangelii: et hoc potest aliquem permovere, quod ait Dominus Jesus, Si ego testimonium perhibeo de me, [PL38.714] testimonium meum non est verum. Quomodo ergo non est verum testimonium veritatis? Nonne ipse est qui dixit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6)? Cui ergo credendum est, si veritati non est credendum? Profecto enim non vult credere nisi falsitati, qui non eligit credere veritati. Dictum est ergo hoc secundum ipsos, ut sic intelligas, et ex his verbis hunc sensum concipias: Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum, id est, sicut putatis. Ille enim noverat verum esse de se testimonium suum: sed propter infirmos, propter incredulos, propter non intelligentes, sol lucernas quaerebat. Fulgorem quippe solis lippitudo eorum ferre non poterat.

2. Cur quaesitum testimonium Joannis. Ideo quaesitus est Joannes, qui testimonium perhiberet veritati; et audistis quid ait: Vos venistis ad Joannem. Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine ejus. Lucerna ista ad illorum confusionem parata est, quia de hoc dictum est ante tantum tempus in Psalmis: Paravi lucernam Christo meo. Utquid lucernam soli? Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem florebit sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 17, 18). Denique hinc sunt confusi quodam loco per ipsum Joannem, quando dixerunt Domino Judaei: In qua potestate ista facis? dic nobis. Quibus respondit: Dicite mihi et vos, Baptismum Joannis de coelo est, an ex hominibus? Audierunt, et tacuerunt. Cogitaverunt enim apud se cito, Si dixerimus, Ab hominibus, lapidabit nos populus: quia prophetam habent Joannem. Si dixerimus, De coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis ei? Quia Joannes perhibuit Christo testimonium. Angustati in cordibus suis quaestionibus suis, et illaqueati laqueis suis, responderunt, Nescimus. Quae potuit alia vox esse tenebrarum? Rectum est quidem homini, ut quando nescit, dicat, Nescio. Quando autem scit, et dicit, Nescio; testis est contra se. Utique noverant excellentiam Joannis, et quia de coelo erat baptismum ejus: sed nolebant acquiescere cui testimonium perhibuit Joannes. At ubi dixerunt, Nescimus: respondit eis Jesus, Nec ego dicam vobis in qua potestate ista facio (Luc. XX, 2-8). Et confusi sunt, et impletum est, Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione.

CAPUT II

3. In martyribus Christus sibi ipse perhibet testimonium. Martyres nonne testes sunt Christi, et testimonium perhibent veritati? Sed si diligentius cogitemus, quando illi martyres perhibent testimonium, ipse sibi perhibet testimonium. Ipse enim habitat in martyribus, ut perhibeant testimonium veritati. Audi unum ex martyribus, ipsum apostolum Paulum: Numquid experimentum vultis accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Dum perhibet ergo testimonium Joannes, Christus sibi perhibet testimonium, qui habitat in Joanne. Perhibeat testimonium Petrus, perhibeat Paulus, perhibeant caeteri Apostoli, perhibeat Stephanus; ipse sibi perhibet testimonium, qui habitat in omnibus. [PL38.715] Ipse enim sine illis Deus est; illi sine illo quid sunt?

4. Charitas ex Spiritu sancto. De ipso dictum est, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8). Quid est, captivavit captivitatem? Vicit mortem. Quid est, captivavit captivitatem? Mortem procuravit diabolus, et ipse diabolus de morte Christi est captivatus. Ascendit in altum. Quid altius coelo novimus? Evidenter et ante oculos discipulorum suorum ascendit in coelum (Act. I, 9). Hoc scimus, hoc credimus, hoc fatemur. Dedit dona hominibus. Quae dona? Spiritum sanctum. Qui tale dat donum, qualis ipse est? Magna est enim misericordia Dei: donum dat aequale sibi; quia donum ejus Spiritus sanctus est, et unus Deus tota Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quid nobis praestitit Spiritus sanctus? Apostolum audi: Charitas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris. Unde tibi, o mendice, charitas Dei diffusa est in corde tuo? Quid, aut in quo charitas Dei diffusa est in corde humano? Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus. Quare in vasis fictilibus? Ut eminentia virtutis sit Dei (II Cor. IV, 7). Denique cum dixisset, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne putaret quisque a se sibi esse quod diligit Deum, continuo addidit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ut ergo ames Deum, habitet in te Deus, et amet se de te; id est, ad amorem suum moveat te, accendat te, illuminet te, excitet te.

CAPUT III

5. Lucta animae et carnis. Subdenda anima Deo, animae caro. Lucta est enim in isto corpore: quamdiu vivimus, pugnamus; quamdiu pugnamus, periclitamur: sed in his omnibus superamus, per eum qui dilexit nos (Id. VIII, 37). Pugnam nostram, modo cum Apostolus legeretur, audistis: Omnis, inquit, Lex in uno sermone impletur, in eo quod est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ista dilectio de Spiritu sancto est. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Prius vide si jam nosti diligere te ipsum; et committo tibi proximum, quem diligas sicut te ipsum. Si autem nondum nosti diligere te; timeo ne decipias proximum tuum sicut te. Si enim amas iniquitatem, non diligis te. Psalmus testis est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Si autem odisti animam tuam, quid tibi prodest quia diligis carnem tuam? Si odisti animam tuam, et diligis carnem tuam, resurget caro tua; sed ut torqueatur anima tua. Ergo prius anima diligenda est, quae Deo subdenda est, ut ordinem suum servitus ista custodiat, anima Deo, animae caro. Vis serviat caro tua animae tuae? Deo serviat anima tua. Debes regi, ut possis regere. Nam lucta ista tam periculosa est, ut si dimiserit rector, ruina sequatur.

CAPUT IV

6. Apostolus de pugna carnis et spiritus. Quae lucta? Si autem mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem, Spiritu ambulate. Apostoli verba dico, quae modo recitata sunt de Epistola ipsius: Dico autem, Spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Dico autem, Spiritu [PL38.716] ambulate, et concupiscentias carnis: non dixit, Ne habueritis; neque hoc dixit, Ne feceritis; sed, ne perfeceritis. Quid sit autem hoc, adjuvante Domino, dicam ut potero: adestote, ut intelligatis, si Spiritu ambulatis. Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Sequatur: ne forte aliquid, ut hoc quod hic obscurum est, in ejus sequentibus verbis facilius possit intelligi. Dixi enim, non frustra Apostolum noluisse dicere, Concupiscentias carnis ne habueritis; neque hoc saltem voluisse dicere, Concupiscentias carnis ne feceritis: sed dixisse, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsam nobis luctam proposuit. In hoc praelio versamur, si Deo militamus. Quid ergo sequitur? Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis. Hoc si non intelligatur, periculosissime auditur. Ideo sollicitus ne male homines intelligendo pereant, suscepi haec verba Apostoli, adjuvante Domino, exponere vestrae Charitati. Vacat nobis, matutina coepimus, hora prandii non urget: ad istum diem, id est sabbatum, maxime hi assolent convenire, qui esuriunt verbum Dei. Audite et attendite; dicam quantum potero diligenter.

CAPUT V

7. Apostolus male intellectus. Officium pastoris, explanare difficiles locos Scripturae. Quid est hoc ergo quod dixi, Periculose auditur, si non intelligatur? Multi concupiscentiis carnalibus et damnabilibus victi, committunt quaeque facinora atque flagitia, et immunditiis tam pessimis volutantur, quae turpe est etiam dicere; et dicunt sibi ista verba Apostoli. Vide quid dixit Apostolus, Ut non ea quae vultis, illa faciatis. Nolo facere, cogor, compellor, vincor, facio quae nolo, sicut ait Apostolus (Rom. VII, 19): Quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non ea quae vultis, illa faciatis. Videtis quam periculose auditur, si non intelligitur. Videtis quemadmodum pertineat ad officium pastoris, opertos fontes aperire, et aquam puram, innoxiam, sitientibus ovibus ministrare.

8. Pugna interior sic gerenda, ut spiritus non vincatur a carne. Noli ergo vinci, quando pugnas. Videte quale bellum proposuit, qualem pugnam, qualem rixam, intus, intra te ipsum. Caro concupiscit adversus spiritum. Si non concupiscit et spiritus adversus carnem, fac adulterium. Si autem spiritus concupiscit adversus carnem, luctam video, victum non video, pugna est. Concupiscit caro adversus spiritum: delectat adulterium. Fateor quia delectat. Sed spiritus concupiscit adversus carnem: delectat et castitas. Ergo vincat spiritus carnem: aut certe non vincatur a carne. Adulterium tenebras quaerit, castitas lucem desiderat. Quomodo vis innotescere, sic vive: quomodo vis hominibus innotescere, etiam praeter oculos hominum sic vive; quoniam qui fecit te, et in tenebris vid et te. Quare laudatur castitas publice ab hominibus? Quare non laudant adulterium nec adulteri? Qui ergo quaerit veritatem, venit ad lucem (Joan. III, 21).

CAPUT VI

Sed delectat adulterium. Contradicatur, resistatur, repugnetur. Non enim non habes unde pugnes. Deus tuus est in te, Spiritus bonus datus est tibi. Et tamen permittitur ipsa caro concupiscere adversus spiritum, suggestionibus pravis et delectationibus genuinis. Fiat quod ait Apostolus, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Non dixit, non sit. Jam est ibi. Quod ideo peccatum vocatur, quia merito peccati contigit. Non enim in paradiso caro concupiscebat adversus spiritum, aut erat ibi ista pugna, ubi pax erat sola: sed facta transgressione, posteaquam homo noluit servire Deo, et donatus est sibi; nec sic donatus sibi, ut possit saltem possidere se; sed ab eo possessus, a quo deceptus; coepit caro concupiscere adversus spiritum. Et hoc in bonis concupiscit adversus spiritum: nam in malis non habet contra quem concupiscere. Ibi enim concupiscit adversus spiritum, ubi est spiritus.

9. Pugnare contra carnis concupiscentias munus est Spiritus sancti in nobis. Bene agit qui a bono agitur. Quod enim ait, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, noli putare spiritui hominis tantum datum. Spiritus Dei est qui pugnat in te adversus te, adversus illud quod est in te contra te. Noluisti enim stare ad Dominum; cecidisti, fractus es; quomodo vas quando de manu hominis cadit in terram, fractus es. Et quia fractus es, ideo adversus es tibi, ideo es contra te. Nihil sit in te contra te, et integer stabis.

CAPUT VII

Nam ut noveris ad Spiritum sanctum hoc officium pertinere, alio loco dicit Apostolus, Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. In his verbis jam extollebat se homo, quasi spiritu suo facta carnis possit mortificare. Si secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Expone nobis, Apostole, quo spiritu. Habet enim et homo spiritum ad naturam propriam pertinentem, quo homo est. Homo enim constat ex corpore et spiritu. Et de ipso spiritu hominis dictum est: Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11). Video ergo et ipsum hominem habere spiritum suum pertinentem ad naturam suam, et audio te dicentem, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quaero quo spiritu: meo, an Dei? Audio enim verba tua, et adhuc ambiguitate promoveor. Spiritus enim cum dicitur, et hominis est aliquando, et pecoris spiritus dicitur; sicut scriptum est, per diluvium mortuam esse omnem carnem, quae habebat in se spiritum vitae (Gen. VI, 17, et VII, 22). Ac per hoc et pecoris spiritus dicitur, et hominis spiritus dicitur. Aliquando et ventus spiritus dicitur; sicut habetur in Psalmo, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal. CXLVIII, 8). Cum ergo multis modis dicatur spiritus, quo spiritu dixisti, o Apostole, facta carnis mortificanda? meo, an Dei? Audi quod sequitur, et intellige. Sublata est quaestio sequentibus verbis. Cum enim dixisset, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; continuo addidit, Quotquot [PL38.718] enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 13, 14). Agis, si agaris; et bene agis, si a bono agaris. Ergo quod dixit tibi, Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; et ambiguum tibi erat de quo spiritu dixerat, in sequentibus verbis intellige praeceptorem, agnosce Redemptorem. Etenim ille Redemptor tibi Spiritum dedit, quo mortifices facta carnis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non sunt filii Dei, si non aguntur Spiritu Dei. Si autem Spiritu Dei aguntur, pugnant: quia magnum habent adjutorem. Non enim Deus sic nos spectat pugnantes, quomodo spectat populus venatores. Populus venatori favere potest, periclitantem adjuvare non potest.

CAPUT VIII

10. Sancti hic non faciunt quae volunt, quomodo. Sic ergo et hic, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Et quid est, Ut non ea quae vultis, faciatis? Hic enim periculum est mali intellectoris. Sit nunc officium qualiscumque expositoris. Ut non ea quae vultis, faciatis. Attendite, sancti quicumque pugnatis. Praeliantibus loquor. Intelligunt qui pugnant: non me intelligit qui non pugnat. Nam qui pugnat, non dico intelligit me, sed praevenit me. Quid vult homo castus? Ut nulla omnino surgat in membris ejus concupiscentia adversaria castitati. Pacem vult, sed nondum habet. Quando enim ad illud ventum fuerit, ubi nulla omnino exsurgat concupiscentia adversanda, nullus erit hostis cum quo luctemur; nec exspectatur ibi victoria, quia de hoste jam victo triumphatur. Audi ipsam victoriam, ipso Apostolo dicente, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem; tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Audi voces triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55)? Percussisti, vulnerasti, dejecisti: sed vulneratus est pro me, qui fecit me. O mors, o mors! vulneratus est pro me, qui fecit me, et de morte sua vicit te. Et tunc triumphantes dicturi sunt: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus?

CAPUT IX

11. Vult homo non esse concupiscentias, nec facit quod vult. Modo autem, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, contentio mortis est: non quod volumus facimus. Quare? Quia volumus ut nullae sint concupiscentiae, sed non possumus. Velimus nolimus, habemus illas: velimus nolimus, titillant, blandiuntur, stimulant, infestant, surgere volunt. Premuntur, nondum exstinguuntur; quamdiu caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Numquid hoc etiam cum mortuus fuerit homo? Absit. Deponis carnem, quomodo tecum trahis concupiscentias carnis? Sed si bene pugnasti, reciperis ad quietem. De qua quiete coronandus es, non damnandus: ut postea [PL38.719] perducaris ad regnum. Ergo quamdiu hic vivitur, fratres, sic est: sic et nos qui senuimus in ista militia, minores quidem hostes habemus: sed tamen habemus. Fatigati sunt quodam modo hostes nostri jam etiam per aetatem: sed tamen etiam fatigati non cessant qualibuscumque metibus infestare senectutis quietem. Acrior pugna juvenum est: novimus eam, transivimus per eam. Caro ergo concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Quid enim vultis, o sancti, o boni praeliatores, o fortes milites Christi? quid vultis? Ut non sint omnino concupiscentiae malae. Sed non potestis. Exercete bellum, sperate triumphum. Modo enim interim pugnatur. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis: id est, ut omnino nullae sint concupiscentiae carnis.

CAPUT X

12. Pugnandum ne regnet peccatum. Arma nostra. Potestas nobis data. Sed facite quod potestis; quod ait ipse Apostolus alio loco, quod commemorare jam coeperam: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus. Ecce quod nolo; mala desideria surgunt: sed noli obedire. Arma te, sume instrumenta bellorum. Praecepta Dei, arma tua sunt. Si bene me audis, et ex eo quod loquor armaris. Non, inquit, regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quamdiu enim portatis mortale corpus, pugnat contra vos peccatum: sed non regnet. Quid est, non regnet? Id est, ad obediendum desideriis ejus. Si coeperitis obedire, regnat. Et quid est obedire, nisi ut exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13)? Nihil hoc doctore praeclarius. Quid vis jam ut exponam tibi? Fac quod audisti. Non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato. Dedit tibi Deus potestatem per Spiritum suum, ut membra tua teneas. Surgit libido, tene tu membra: quid factura est quae surrexit? Tu tene membra: noli exhibere membra tua arma iniquitatis peccato; noli armare adversarium tuum contra te. Tene pedes, ne eant ad illicita. Libido surrexit, tene tu membra: tene tu manus ab omni scelere: tene tu oculos, ne male attendant: tene aures, ne verba libidinis libenter audiant: tene totum corpus, tene latera, tene summa, tene ima. Quid facit libido? Surgere novit, vincere non novit. Surgendo assidue sine causa, discit et non surgere.

CAPUT XI

13. Concupiscentias perficere quid sit. Redeamus ergo ad verba, quae obscura de Apostolo proposueram, et plana jam esse videbimus. Hoc enim proposueram, quod non dixit Apostolus, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne habueritis: quia necesse est ut habeamus illas. Quare ergo non dixit, Concupiscentias carnis ne feceritis? Quia facimus eas; concupiscimus enim. Ipsum concupiscere, facere est. Sed ait Apostolus: Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Rom. VII, 17). Ergo quid tibi cavendum est? Hoc sine dubio, ne perficias. Surrexit libido damnabilis, surrexit, suggessit: [PL38.720] non audiatur. Ardet, non se compescit, et velles ut non arderet. Et ubi est, Ut non ea quae vultis, faciatis? Noli dare membra. Ardeat sine causa, et consumit se. In te ergo fiunt ipsae concupiscentiae. Fatendum est, fiunt. Ideo dixit, Ne perfeceritis. Sed non perficiantur. Decrevisti facere, perfecisti. Perfecisti etenim, si decernas faciendum esse adulterium, et ideo non facias quia locus non est inventus, quia opportunitas non datur, quia forte illa casta est de qua videris esse commotus: ecce jam illa casta est, et tu adulter es. Quare? Quia perfecisti concupiscentias. Quid est, perfecisti? In animo tuo faciendum esse adulterium decrevisti. Jam, quod absit, si et membra fuerint operata, in mortem devolutus es.

CAPUT XII

14. In tribus mortuis a Christo suscitatis tres peccatorum gradus. Suscitavit Christus mortuam in domo filiam Archisynagogi (Marc. V, 22-42). In domo erat, elata nondum erat. Sic est homo qui flagitium decrevit in corde: mortuus est, sed intus jacet. Si autem usque ad membrorum perpetrationem pervenerit, elatus est foras. Sed et juvenem filium viduae suscitavit Dominus, quando extra portam civitatis mortuus efferebatur. Sic ergo audeo quid dicere: Decrevisti in corde tuo, si te revocaveris ab actu tuo, sanatus eris antequam perpetres. Si enim egeris in corde tuo poenitentiam, quia rem malam, et scelestam, et flagitiosam damnabilemque decreveras: ibi ubi mortuus jacebas intus, sic intus surrexisti. Si autem perfeceris, jam foras elatus es: sed habes qui tibi dicat, Juvenis, tibi dico, surge (Luc. VII, 11-15). Etiamsi perpetrasti, poeniteat te, de proximo redi: noli in sepulcrum venire. Sed et hic mihi tertius mortuus est, qui etiam perductus est ad sepulcrum. Jam supra se habet consuetudinis pondus, moles eum terrena multum premit. Multum enim exercitatus est in flagitiis, consuetudine sua nimia praegravatur. Clamat et Christus, Lazare, prodi foras. Homo enim pessimae consuetudinis jam putet. Merito ibi Christus clamavit: nec solum clamavit, sed magna voce clamavit (Joan. XI, 14-44). Ad Christi enim clamorem etiam tales, licet mortui, licet sepulti, licet putentes, resurgent tamen et ipsi; resurgent. De nullo enim jacente desperandum est sub tali suscitatore. Conversi ad Dominum, etc.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 687-720 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22