CAPUT PRIMUM

1. Occasio sermonis. In Natali [PL38.1336] sancti Joannis inter caetera quae dicenda videbantur, ad Baptismum parvulorum noster sermo deductus est: et quia jam prolixus erat, et de illo terminando cogitabatur, non tanta dicta sunt de tanta quaestione, quanta in tanto periculo a sollicitis dici debuerunt. Sollicitos autem nos facit, non ipsa sententia jam olim in Ecclesia catholica summa auctoritate fundata, sed disputationes quorumdam, quae modo crebrescere, et multorum animos evertere moliuntur. Hodie ergo, adjuvante Domino, placuit nobis hinc loqui. Diem quidem solemnem Martyris celebramus: sed major causa est omnium fidelium, quam tantum modo martyrum. Non enim omnes fideles etiam martyres, sed illi ideo martyres, quia fideles. Videamus ergo quid ab eis proponatur, quid eos movet; quoniam et de ipsis non tam refellendis quam sanandis cogitare debemus.

2. Baptizandos parvulos Pelagiani concedunt, non propter vitam aeternam, sed propter regnum coelorum. Concedunt parvulos baptizari oportere. Non ergo quaestio est inter nos et ipsos, utrum parvuli baptizandi sint; sed de causa quaeritur, quare baptizandi sint. Hoc ergo quod concedunt, sine ulla cum ipsis dubitatione teneamus. Baptizandos esse parvulos, nemo dubitat. Nemo dubitet, quando nec illi hinc dubitant, qui ex parte aliqua contradicunt.

CAPUT II

Sed nos dicimus eos aliter salutem et vitam aeternam non habituros, nisi baptizentur in Christo: illi autem dicunt non propter salutem, non propter vitam aeternam, sed propter regnum coelorum. Quid sit hoc, dum exponimus ut possumus, parumper attendite. Parvulus, inquiunt, etsi non baptizetur, merito innocentiae, eo quod nullum habeat omnino, nec proprium, nec originale peccatum, nec ex se, nec de Adam tractum, necesse est, aiunt, ut habeat salutem et vitam aeternam, etiamsi non baptizetur; sed propterea baptizandus est, ut intret etiam in regnum Dei, hoc est, in regnum coelorum. Si discutiendum est hoc, discutiendum est utique propter illos, non propter nos. Fratres enim nostri sunt, permoti sunt profunditate quaestionis; sed regi debuerunt gubernaculo auctoritatis. Cum enim dicunt non esse baptizandos [PL38.1337] salutis et vitae aeternae percipiendae causa, sed tantummodo regni coelorum et regni Dei; baptizandos quidem fatentur, sed non propter vitam aeternam, sed propter regnum coelorum. Quid de vita aeterna? Habebunt, inquiunt. Quare habebunt? Quia nullum peccatum habent, et ad damnationem pertinere non possunt. Ergo est vita aeterna extra regnum coelorum?

CAPUT III

3. Vitam aeternam non esse praeter regnum coelorum. Inter dextram ad regnum Dei pertinentium, et sinistram damnatorum nullus medius locus. Primus hic error aversandus ab auribus, exstirpandus a mentibus. Hoc novum in Ecclesia, prius inauditum est, esse vitam aeternam praeter regnum coelorum, esse salutem aeternam praeter regnum Dei. Primo vide, frater, ne forte hinc consentire nobis debeas, quisquis ad regnum Dei non pertinet, eum ad damnationem sine dubio pertinere. Venturus Dominus, et judicaturus de vivis et mortuis, sicut Evangelium loquitur, duas partes facturus est, dextram et sinistram. Sinistris dicturus, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus: dextris dicturus, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Hac regnum nominat, hac cum diabolo damnationem. Nullus relictus est medius locus, ubi ponere queas infantes. De vivis et mortuis judicabitur: alii erunt ad dextram, alii ad sinistram: non novi aliud. Qui inducis medium, recede de medio: non te offendat qui dextram quaerit. Et te ipsum admoneo: recede de medio, sed noli in sinistram. Si ergo dextra erit et sinistra, et nullum medium locum in Evangelio novimus: ecce in dextra regnum coelorum est, Percipite, inquit, regnum. Qui ibi non est, in sinistra est. Quid erit in sinistra? Ite in ignem aeternum. In dextra ad regnum, utique aeternum; in sinistra in ignem aeternum. Qui non in dextra, procul dubio in sinistra: ergo qui non in regno, procul dubio in igne aeterno. Certe habere potest vitam aeternam, qui non baptizatur? Non erit in dextra, id est, non erit in regno. Vitam aeternam computas ignem sempiternum? Et de ipsa vita aeterna audi expressius, quia nihil aliud est regnum quam vita aeterna. Prius regnum nominavit, sed in dextris; ignem aeternum in sinistris. Extrema autem sententia, ut doceret quid sit regnum, et quid sit ignis aeternus, Tunc, inquit, abibunt isti in ambustionem aeternam; justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 33, 34, 41, 46).

CAPUT IV

Ecce exposuit tibi quid sit regnum, et quid sit ignis aeternus; ut quando confiteris parvulum non futurum in regno, fatearis futurum in igne aeterno. Regnum enim coelorum est vita aeterna.

4. Exclusioni a regno Dei, conjunctam esse poenam ignis aeterni. Nec aliud etiam apostolus Paulus, cum terreret homines, non parvulos, non baptizatos, sed scelestos, facinorosos, contaminatos, perditos; non eos terruit quod erunt in igne sempiterno, quo sine dubio ibunt, si non corrigantur: sed tantum terruit, quia in regno non erunt; ut cum viderint se perdere [PL38.1338] spem regni, non viderent esse consequentem nisi poenam ignis aeterni. »Nolite,« inquit, »errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.« Non dixit, Illi et illi, tales et tales igni aeterno torquebuntur; sed, regnum Dei non possidebunt. Subtracta dextra, non remansit nisi sinistra. Unde autem evadunt ab igne sempiterno? Non ob aliud, nisi quia erunt in regno. Sequitur: »Et haec quidem fuistis.« Et unde jam non sunt? »Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. In nomine Domini nostri Jesu Christi« (I Cor. VI, 9-11). »Non enim est aliud nomen sub coelo in quo oportet salvos fieri nos« (Act. IV. 12), nos omnes, pusillos cum magnis. Si autem salvos fieri oportet nos in hoc nomine, sine hoc nomine procul dubio nec salus erit, quae sine Christo promittitur parvulis. Pace eorum dicam, qui cuiquam salutem promittit sine Christo, nescio utrum ipse salutem habere possit in Christo.

CAPUT V

5. Pelagiana vitae aeternae et regni Dei distinctio plane arbitraria. Deinde quaerimus ab eis: Quid, si aliquis dicat, parvulos merito innocentiae suae, sicut dictis, atque immunitatis ab omni delicto, non solum habituros salutem et vitam aeternam, sed et regnum Dei? unde apud vos definitum certumque est, sine Baptismo regnum. Dei non habituros parvulos; ut divideretis eis pro arbitrio vestro, non adjutores parvulorum, sed oppressores miserorum; ut divideritis eis pro arbitrio vestro, et daretis eis salutem et vitam aeternam praeter regnum coelorum? Alius benevolentior vobis et misericordior, et ut putatis justior, totum eis dabit, et vitam aeternam et regnum coelorum. Istum quomodo superabitis? Quoniam vos aliquando contra evidentissimam auctoritatem ratiocinatio humana delectat, proferte ipsam regulam rationis vestrae, et asserite, quantis viribus valueritis, unde vincatur iste, qui parvulis propter merita innocentiae, propter nullam, sicut dicitis, culpam, hoc est, originale peccatum, dare voluerit etiam non baptizatis, non solum vitam aeternam, verum etiam regnum coelorum: istum vincite. Ego sine praejudicio partes hujus parumper suscipio, et dicam quod ipse non sentio: sed admoneo vos, ut acriorem adversarium videatis.

6. Negato semel originali peccato, Pelagianos non posse eum vincere, qui nolit parvulos excludi a regno Dei. Ecce existit nescio quis, et dicit: Parvulus non habens ullum omnino peccatum, nec quod sua vita contraxit, nec quod de vita primi parentis traxit, habebit et vitam aeternam et regnum coelorum.

CAPUT VI

Respondete, vincite hominem resistentem vobis, qui aliter dividitis. Vos enim dicitis: Vitam quidem habebit iste non baptizatus aeternam, [PL38.1339] sed non habebit regnum coelorum. Ille contra: Imo et vitam et regnum coelorum. Quare enim patrimonium regni coelorum abripis innocenti? A quo regnum coelorum non acquiritur, profecto magno bono fraudatur. Quae est ista justitia? Dic, quare? Quid offendit parvulus non baptizatus, nullam habens culpam, nec suam, nec de parente tractam? Quid offendit, dic mihi, ut non intret in regnum coelorum, ut separetur a sorte sanctorum, ut sit exsul a societate Angelorum? Videris enim tibi misericors, quia non ei aufers vitam: damnas tamen, quem separas a regno coelorum. Damnas: non eum percutis, sed in exsilium mittis. Nam et qui exsulant, vivunt, si sani sunt: in doloribus corporis non sunt, non torquentur, non carceris tenebris affliguntur: haec illis sola poena est, non esse in patria. Si amatur patria, magna poena: si autem non amatur patria, pejor est cordis poena. Parvum malum est in hominis corde, qui societatem non quaerit sanctorum, qui non desiderat regnum coelorum? Si non desiderat, poena est de perversitate: si autem desiderat, poena est de fraudata charitate. Sed si, quod vis, parva sit poena; et ipsa parva magna est, si nulla culpa est. Hic defende justitiam Dei. Quare vel parva poena infligitur innocenti, in quo nullum invenitur omnino peccatum? Dic contra istum adversarium, qui parvulis non baptizatis, misericordia et justitia majore quam tu, dare vult, non solum vitam aeternam, verum etiam regnum coelorum: responde si potes, sed rationem affer; hac enim te gloriari delectat.

CAPUT VII

7. In quaestione de parvulis non baptizatis confugiendum ad auctoritatem divinam. Ego istam quaestionem profundam sentio, et ad ejus fundum rimandum vires meas idoneas non agnosco. Libet me et hic exclamare quod Paulus, O altitudo divitiarum! Parvulus non baptizatus pergit in damnationem: Apostoli enim verba sunt, Ex uno in condemnationem (Rom. V, 16): non satis invenio dignam causam, quia non invenio, non quia non est. Ubi ergo non invenio in profundo profundum, attendere debeo humanam infirmitatem, non damnare divinam auctoritatem. Ego prorsus exclamo, nec me pudet: »O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum« (Id. XI, 33-36). Ego infirmitatem meam his verbis munio, et hac cautela circumseptus, adversus sagittas ratiocinationum tuarum muratus assisto. Sed tu, bellator, hoc est, fortis ratiocinator, huic responde, qui tibi dicit: Prorsus innocens parvulus, et immunis ab omni peccato, et proprio et originali, non solum vitam aeternam habebit, sed etiam regnum coelorum. Hoc est justum. Qui nihil mali habet, quare aliquid boni non habet? sed scio, inquis. Unde scis? Quia Dominus dixit. Tandem venisti. Non ergo quia tu ratiocinaris, sed quia Dominus dixit. Laudo plane [PL38.1340] hoc, sanum est: sicut homo non invenisti rationem, fugis ad auctoritatem. Approbo, prorsus approbo. Bene facis; non invenis quid respondeas, ad auctoritatem fuge: non ibi te persequor, non inde expello; imo fugientem recipio et amplector.

8. Sententia dominica excludens non baptizatos a regno Dei, fatentibus Pelagianis. Profer ergo auctoritatem, stemus in ea simul contra communem inimicum. Quia enim parvulus non baptizatus non intrat in regnum coelorum, et tu dicis et ego. Illi igitur communi adversario, qui dicit non baptizatum parvulum intraturum in regnum coelorum, resistamus ambo, et adversus ejus insidiosissima jacula scutum fidei proferamus.

CAPUT VIII

Cedant paulisper conjecturae rationis humanae, assumantur arma divina. Assumite, inquit Apostolus, armaturam Dei (Ephes. VI, 13). Ecce simul dicamus huic homini: Christianus es? Christianus, inquit. Audi Evangelium, qui vis non baptizatos parvulos mittere in regnum coelorum; audi Evangelium: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei. Domini sententia est: huic non resistit, nisi non christianus. Repulsus est ille, remanet mihi tecum certamen: et forte unde vicisti bono illius, inde bono vinceris tuo. Nam quem vicisti, si durus non est, docuisti. Noli ergo esse durus et tu: simul teneamus interim sententiam istam, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei. Ideo, inquis, parvulo non baptizato polliceri regnum Dei non possum contra apertam Domini sententiam. Ecce quare dico: Regnum Dei non habebunt. Ecce quare dico: Ideo baptizandi sunt, ut habeant regnum Dei. Ideo dicis? Ideo, inquit. Vide tamen, propter illa quae supra diximus, ne forte non invenias vitam aeternam praeter regnum Dei. Multum enim aperta sunt dicta de duabus illis partibus, dextra et sinistra, ubi nullum in medio dedit locum vitae sine regno. Parum te hoc corrigit? parum admonet? Ipsam mecum lectionem, unde hanc sententiam protulisti, paululum adverte.

9. Ex eadem Evangelii lectione vincendi Pelagiani. Una in duabus naturis persona Christi, qui simul in terra se esse dicit et in coelo. Dixisti enim, te ideo regnum coelorum non baptizatis parvulis nolle promittere, quia sententia Domini aperta est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Non ibi advertisti, cum quaereret Nicodemus, quomodo ista fierent, id est, quomodo renasceretur homo, quomodo denuo nasceretur; quoniam non potest utique iterum introire in uterum matris, et denuo nasci; quid audierit a Domino, quid audierit a magistro bono, quid audierit error a veritate?

CAPUT IX

Inter caetera enim ostendens quemadmodum fiat, etiam similitudinem posuit. Sed prius ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 5, 13). In terra erat, et in coelo se esse dicebat; et quod est majus, in coelo Filium hominis: ut unam demonstraret in utraque natura personam, et in eo [PL38.1341] quod Dei Filius erat aequalis Patri, Verbum Dei in principio Deus apud Deum, et in eo quod filius hominis erat, assumens animam humanam et carnem humanam, et indutus hominem, exiens ad homines: quia in hoc utroque non duo christi sunt, nec duo filii Dei sed una persona, unus Christus Dei Filius, idemque unus Christus, non alius, hominis filius; sed Dei, Filius secundum divinitatem, hominis filius secundum carnem. Quis autem nostrum, qui parum advertimus, aut parum sapimus, non potius ita vellet distinguere, Filius Dei in coelo, et Filius hominis in terra? Sed ne sic divideremus, et ita dividendo duas personas induceremus, Non ascendit in coelum, inquit, nisi qui de coelo descendit Filius hominis. Filius ergo hominis descendit de coelo. Nonne filius hominis in terra factus est? nonne filius hominis per Mariam factus est? Sed, o homo, noli, inquit, separare, quem volo copulare. Parum est quia Filius hominis descendit (Christus enim descendit, idemque filius hominis qui Filius Dei est); sedet in coelo, qui ambulat in terra. In coelo erat, quia ubique est Christus, idemque Christus est et Filius Dei et filius hominis. Propter unitatem personae in terra Filius Dei, propter eamdem unitatem personae esse probavimus in coelo filium hominis, ex his verbis Domini, Filius hominis, inquit, qui est in coelo. Propter unitatem personae, nonne in terra constituto atque conspicuo Petrus dicit, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17)?

10. In coelum solus Christus ascendit. Christi membra cum capite unus Christus. Ergo discat Nicodemus quomodo fiat illud, quod ei minus intelligenti, incredibile et quasi impossibile videbatur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit.

CAPUT X

Omnes autem qui renascuntur, utique ascendunt in coelum: caeterorum nemo prorsus. Et omnes qui renascuntur, per gratiam Dei ascendunt in coelum: et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Unde hoc? Quia omnes qui renascuntur, membra ipsius fiunt; et solus Christus de Maria natus unus est Christus, et cum corpore suo caput unus est Christus. Hoc ergo dicere voluit, Nemo ascendit, nisi qui descendit. Non ergo ascendit, nisi Christus. Si vis ascendere, esto in corpore Christi: si vis ascendere, esto membrum Christi. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus; sic et Christus (I Cor. XII, 12): quia caput et corpus Christus. Et quomodo fit hoc, adhuc quaeramus. Latet quaestio, exaltatur illa profunditas.

11. Quomodo Christi membra efficimur. Fides in Christum necessaria ad salutem. Christus peccatum non habet, nec originale traxit, nec suum addidit: extra voluptatem carnalis libidinis venit, non ibi fuit complexus maritalis: de Virginis corpore non assumpsit vulnus, sed medicamentum; non assumpsit quod sanaret, sed unde sanaret: quantum ad peccatum pertinet, dico. Solus ergo ille sine peccato: quomodo erunt membra ejus, quorum nullus est sine [PL38.1342] peccato? Quomodo? Audi similitudinem quae sequitur: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14, 15). Unde tibi non videbatur peccatores homines posse fieri membra Christi, id est, illius qui nullum omnino haberet peccatum? Serpentis morsu movebaris: ideo crucifigitur Christus, ideo fundit sanguinem Christus in remissionem peccatorum; quia propter peccatum, id est, serpentis venenum, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, unde sanarentur qui in illo deserto a serpentibus mordebantur, et illum exaltatum attendere jubebantur, et quisquis attenderet, sanabatur; sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, id est, qui attendit exaltatum, qui non erubescit crucifixum, qui in cruce Christi gloriatur, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non pereat, unde? Credendo in eum. Unde non pereat? Attendendo exaltatum: alioquin perisset. Hoc est enim, Omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

CAPUT XI

12. Parvulis alieno facto vulneratis aliena fide subvenitur. Profers parvulum mihi, et jubes ut attendat exaltatum, quem negas habere serpentis venenum. Imo si faves ei, si movet te innocentia in vita propria, noli negare tractum aliquem reatum de vita prima, non sua, sed parentis sui primi. Noli negare; confitere venenum, ut poscas medicamentum: aliter non sanatur. Aut utquid ei dicis ut credat? Hoc enim respondetur a portante parvulum. Ad verba aliena sanatur, quia ad factum alienum vulneratur. Credit in Jesum Christum? fit interrogatio: respondetur, Credit. Pro non loquente, pro silente, pro flente, et flendo quodam modo ut subveniatur orante, respondetur, et valet. An etiam hoc serpens ille persuadere conatur, quia non valet? Absit a cordibus qualiumcumque Christianorum. Ergo respondetur, et valet. Conspiratione quadam communicat spiritus; credit in altero, quia peccavit in altero. An vero invenit vitam praesentis saeculi, quem parturivit infirmitas; et non invenit vitam futuri saeculi, quem parturivit charitas?

13. Serpens aereus exaltatus figura Christi crucifixi in similitudine carnis peccati. Ergo sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ut omnis a serpente percussus intueretur exaltatum, et sanaretur: sic oportuit exaltari Filium hominis, ut omnis a serpente venenatus intueatur exaltatum, et sanetur. Adam primus accepit morsum serpentis cum veneno. Ergo natus in carne peccati, fit salvus in Christo per similitudinem carnis peccati.

CAPUT XII

Misit enim Deus Filium suum, non in carne peccati; sed, sicut sequitur qui scripsit, in similitudine carnis peccati; quia non de complexu maritali, sed de utero virginali. Misit in similitudine carnis peccati: utquid hoc? Ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3): de peccato peccatum, de serpente serpentem. Quis enim dubitet nomine serpentis appellari peccatum? Ergo de peccato peccatum, [PL38.1343] de serpente serpentem: sed de similitudine, quia in Christo nullum peccatum, sed sola similitudo carnis peccati. Ideo exaltatus serpens, sed aereus; exaltata est similitudo carnis peccati, ut sanaretur origo peccati. Quia misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati. Non in similitudine carnis; nam vera caro est, sed in similitudine carnis peccati; quia mortalis caro sine ullo omnino peccato. Ut de peccato, propter similitudinem, damnaret peccatum in carne, propter veram iniquitatem. Vera iniquitas in Christo non fuit: sed mortalitas in illo fuit. Peccatum non suscepit, sed poenam peccati suscepit. Suscipiendo sine culpa poenam, et poenam sanavit et culpam. Ecce quomodo fiunt ista. Quod admiratus Nicodemus dixerat, Quomodo possunt ista fieri? Sic enim sanamur, non quia meremur. Ecce quomodo fiunt ista. Modo ubi mihi parvulos ponis? Jam dicis, Nullo veneno sauciati sunt. Aufer eos a conspectu exaltati serpentis. Si autem non aufers, sanandos dicis, venenatos confiteris.

CAPUT XIII

14. Quicumque in Christum non credit damnatur. Judicium pro damnatione. Infantes dicti fideles. Peccatum originis. Deinde ipse Dominus in eodem sermone ad Nicodemum non audistis quid dixerit, cum eadem lectio hodie legeretur? Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non crediderit, jam judicatus est (Joan. III, 9, 18). Et hic quaeris medium homo de medio, et disputas, et attenderis, nec attendis: Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non crediderit, jam judicatus est. Quid est autem, Jam judicatus est? Damnatus est. Nam judicium pro damnatione plerumque poni nostis: Scripturae testes sunt; maxime illo uno testimonio apertissimo, cui nemo est qui contradicat. De resurrectione cum ageret Dominus, Qui bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii (Id. V, 29): utique judicium pro damnatione posuit. Et tu aliter audes disserere aut credere? Qui non credit, jam judicatus est. Alio loco: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: quam tu parvulis promittebas non baptizatis. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam. Sed habet, inquit, et qui non credit parvulus, quamvis non habeat regnum Dei. Sed vide quod sequitur: Qui autem incredulus est Filio, non habet vitam; sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36). Ubi ponis parvulos baptizatos? Profecto in numero credentium. Nam ideo et consuetudine Ecclesiae antiqua, canonica, fundatissima, parvuli baptizati fideles vocantur. Et sic de his quaerimus: Iste infans christianus est? Respondetur: Christianus. Catechumenus, an fidelis? Fidelis; utique a fide, fides a credendo. Inter credentes igitur baptizatos parvulos numerabis: nec judicare ullo modo aliter audebis, si non vis esse apertus haereticus. Ergo ideo habent vitam aeternam: quia qui credit in Filium, habet vitam aeternam.

CAPUT XIV

Noli eis sine ista fide, et sine isto sacramento hujus fidei, promittere vitam aeternam. Qui autem incredulus est Filio, et qui non credit in Filium, non habet vitam, sed ira Dei manet super eum. [PL38.1344] Non dixit, Veniet super eum; sed, manet super eum. Respexit originem, cum ait, Ira Dei manet super eum. Quam respiciens et Apostolus dixit, Fuimus et nos aliquando natura filii irae (Ephes. II, 3). Non accusamus naturam. Naturae auctor Deus est. A Deo bona est instituta natura: sed per malam voluntatem a serpente vitiata est. Ideo quod fuit in Adam culpae, non naturae, nobis propagatis factum est jam naturae. Ab hoc vitio naturae, cum quo nascitur homo, non liberat nisi qui natus est sine vitio. Ab hac carne peccati non liberat nisi ille qui natus est sine peccato per simili tudinem carnis peccati. Ab hoc veneno serpentis non liberat nisi exaltatio serpentis. Quid ad haec dicis? Satisne hoc est?

15. Pelagianorum effugium, dum urgentur verbis Apostoli de originali peccato. Non primum peccandi exemplum, sed originis peccatum ibi significatum. Unum aliquid acutissimum, quod ab eis profertur, paululum attendite. Cum coeperint urgeri verbis Apostoli dicentis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). quae verba nescio quis non intelligat; in quibus verbis nescio utrum quisquam expositorem requirat: conantur respondere, et dicere, ideo dictum hoc ab Apostolo, quia primus peccavit Adam, et qui postea peccaverunt, illum imitando peccaverunt. Hoc quid est aliud, quam conari tenebras aperto lumini offundere? Peccatum per unum hominem intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Propter imitationem dicis, quia primus peccavit Adam.

CAPUT XV

Respondeo prorsus: Non primus peccavit Adam. Si primum peccatorem requiris, diabolum vide. Sed humani generis massam volens ostendere Apostolus de origine venenatam, ideo cum posuit unde nati sumus, non eum quem imitati sumus. Dicitur quidem et pater tuus, quem fueris imitatus: Filii mei, inquit, quos iterum parturio (Galat. IV, 19). Qui itidem dicit: Imitatores mei estote (I Cor. IV, 16). Et propter ipsam imitationem dicitur impiis: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Nam constat in catholica fide, quod diabolus nec generavit nostram naturam, nec condidit: sola in illo seductio est praecedentis, imitatio consequentis. Denique quomodo dictum est de Adam, In quo omnes peccaverunt; legatur mihi alicubi, Omnes in diabolo peccaverunt. Aliud est illo praecedente et seducente peccare, aliud in illo peccare. Quia secundum propaginem carnis in illo eramus omnes, antequam nati essemus, tanquam in parente, tanquam in radice ibi eramus: sic venenata est ista arbor, ubi eramus. Nam quia ad diabolum, hoc est, principem peccati, et vere primum peccatorem, non pertinet origo, sed imitatio; cum de illo Scriptura loqueretur, Invidia, inquit, diaboli, mors intravit in orbem terrarum: imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24, 25). Imitando eum fiunt ex parte ipsius. Numquid dictum est, In illo peccaverunt? Cum vero de Adam diceretur, propter originem, [PL38.1345] propter posteritatem, propter propaginem viscerum, In quo omnes, inquit, peccaverunt. Nam si propterea primus constitutus est Adam, quia primus peccavit, tanquam in exemplo sit, non in origine; utquid tam in longinquo, post tam prolixa tempora contra Adam quaeritur Christus? Si omnes peccatores ad Adam propterea pertinent, quia primus peccator: omnes justi debuerunt ad Abel pertinere, quia primus justus. Quare Christus quaeritur? Expergiscere, frater. Quare Christus quaeritur, nisi quia in Adam damnata est generatio, in Christo quaeritur regeneratio?

CAPUT XVI

16. Pelagianorum objectio contra peccatum originale, Cur de baptizato non justus nascitur. Proinde nemo nos fallat: Scriptura evidens est, auctoritas fundatissima est, fides catholicissima est. Omnis generatus, damnatus: nemo liberatus, nisi regeneratus. Unde et alteri versutiae illorum jam vos instructi respondete, charissimi: quando dicunt, et parvulos turbant, Si de peccatore peccatores nati sunt, quare non de baptizato jam fideli, cui remissa sunt universa peccata, justi nascuntur? Cito respondete: Ideo de baptizato non justus nascitur, quia non cum generat unde regeneratus est, sed unde generatus est. De Christo dictum est, Mortificatus carne, vivificatus spiritu (I Petr. III, 18): sic de homine dici potest, Tabefactus carne, justificatus spiritu. Quod nascitur de carne, caro est. Quaeris ut de justo justus nascatur, cum videas justum esse nisi regeneratum omnino non posse. Nec attendis Domini sententiam, quam tu ipse in ore habes: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu (Joan. III, 6, 5). Puto quia non hoc factum est in concubitu. Miraris quare peccator nascatur de semine justi: non te delectat mirari quare oleaster nascatur de semine olivae? Accipe aliam similitudinem. Justum baptizatum, pone granum purgatum: non attendis, quia de grano purgato frumentum cum palea nascitur, sine qua seminatur. Deinde cum sit in propagine natorum generatio carnalis, in propagine renatorum generatio spiritualis, vis ut de baptizato baptizatus nascatur, cum videas de circumciso non nasci circumcisum? Carnalis est certe ista generatio, et carnalis est circumcisio, et tamen de circumciso non nascitur circumcisus: sic ergo de baptizato non potest nasci baptizatus; quia nemo renatus, antequam natus.

CAPUT XVII

17. Alia eorumdem cavillatio exploditur. Christus nihil prodest non credentibus. Infantibus baptizatis prodest Christus. Infantes baptizati vere credentes aliorum fide. Infantes credunt fide parentum. Aliud eorum quasi acutissimum: sed quid acutum non obtunditur scuto veritatis? Aliud dicunt, videte quale. Si Adam, inquiunt, nocet his qui non peccaverunt; ergo et Christus prodesse debet etiam his qui non crediderunt. Videtis certe quam hoc acutum sit contra veritatem: audite quantum adjuvet veritatem. [PL38.1346] Qui enim hoc dicit, nihil aliud, nisi Christum nihil prodesse non credentibus. Hoc est verum. Quis non acceptet. Quis non consentiat, quia Christus non credentibus non prodest, credentibus prodest? Sed dic mihi, obsecro te, Parvulis baptizatis Christus aliquid, an nihil prodest? Necesse est ut dicat prodesse: premitur mole matris Ecclesiae. Forte quidem vellent hoc dicere; nam ratiocinationes eorum ad hoc videntur compellere: sed auctoritate reprimuntur Ecclesiae, ne non dicam sputis hominum obruantur, sed ipsorum infantium lacrymis tanquam fluvio pertrahantur. Si enim dixerint, nihil prodesse Christum baptizatis infantibus; nihil aliud dicunt quam, Superfluo baptizantur infantes. Ut autem non superfluo baptizentur, quia hoc dicere non audent, prodesse Christum baptizatis infantibus confitentur.

CAPUT XVIII

Si prodest baptizatis, quaero quibus prosit, credentibus, an non credentibus? Eligant quod volunt. Si dixerint, Non credentibus: ubi est ergo quod calumniabaris, quia Christus non credentibus prodesse non potest? Ecce tu confiteris prodesse infantibus, non tamen credentibus. Ad quodlibet prodest: non putas ad vitam aeternam, non putas ad salutem aeternam: ad ipsum regnum coelorum percipiendum utique prodest Christus parvulis baptizatis. Prodest ergo non credentibus? Sed absit, ut ego dicam non credentes infantes. Jam superius disputavi, credit in altero, qui peccavit in altero: dicitur, Credit; et valet, et inter fideles baptizatos computatur. Hoc habet autoritas matris Ecclesiae, hoc fundatus veritatis obtinet canon: contra hoc robur, contra hunc inexpugnabilem murum quisquis arietat, ipse confringitur. Ergo prodest Christus aliquid infantibus baptizatis; et sicut ego dico, et sicut mecum tota Ecclesia dicit, credentibus prodest, fidelibus prodest: tu quod vis elige. Volo quidem ut quod verius est, eligas; ut nobiscum dicas quia credentibus prodest. Sed si dixeris, Non credentibus prodest; contra te dixisti. Si dixeris, Credentibus prodest; mecum dixisti. Elige, utrum contra te dicas quod falsum est, an mecum dicas quod verum est. Tu enim paulo ante dicebas, Christum non credentibus nihil prodesse, volens efficere quia sic et Adam non peccantibus nihil nocuit, quomodo Christus non credentibus nihil prodest. Ecce jam fateris infantibus non credentibus baptizatis aliquid prodesse Christum. Sed si credentibus dicis, bene dicis, mecum dicis, credunt et infantes.

CAPUT XIX

Unde credunt? Quomodo credunt? Fide parentum. Si fide parentum purgantur, peccato parentum polluti sunt. Corpus mortis in primis parentibus generavit eos peccatores: spiritus vitae in posterioribus parentibus regeneravit eos fideles. Tu das fidem non respondenti, et ego peccatum nihil agenti.

18. Contra peccatum originale perperam citatus Apostolus. Sanctificationis modi multi. Sancti, inquit, de sanctis nasci debuerunt: quia dixit Apostolus, Alioquin [PL38.1347] filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt (I Cor. VII, 14). Et quomodo hoc accipis? Quomodo intelligis, de fidelibus natum ita sanctum, ut baptizari non debeat? Quomodo libet, accipias istam sanctitatem. Multi enim modi sunt sanctitatis, et multi modi sunt sanctificationis. Non enim omne quod sanctificatur, ad regnum coelorum mittitur. De esca nostra dixit Apostolus, Sanctificatur per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 5). Numquid quia esca nostra sanctificatur, non scimus quo mittatur? Disce ergo esse aliquem modum, et quasi umbraculum quoddam sanctificationis, quod non sufficiat ad perceptionem salutis. Distat, et quid distet, Deo notum est. Tamen cum filio fidelium curratur ad Baptismum; non sic errent parentes, ut putent eum jam fidelem natum. Natum enim possunt dicere, non renatum. Nam ut noveris quomodo intelligas sanctificatos filios fidelium, ut modo non quaeram, quia longum est, modum sanctificationis hujus; ubi et maritum habes infidelem, ibi habes et uxorum fidelem. Sanctificatur, inquit, vir infidelis in uxore, et sanctificatur mulier infidelis in fratre (I Cor. VII, 14). Numquid quia est ibi forte modus aliquis sanctificationis, ut vir infidelis sanctificetur in uxore fideli, ideo jam securitatem debet accipere, quod in regnum coelorum intraturus est, et non baptizandus, non regenerandus, non Christi sanguine redimendus? Quomodo ergo sanctificatur vir infidelis in uxore, et tamen perit, nisi baptizetur: sic filii fidelium, etsi ad quemdam modum sanctificati, pereunt tamen, si non fuerint baptizati.

CAPUT XX

19. Cypriani auctoritas pro originali peccato. Rogo vos, ut paululum acquiescatis. Lego tantum. Sanctus Cyprianus est, quem in manus sumpsi, antiquus episcopus Sedis hujus: quid senserit de Baptismo parvulorum, imo quid semper Ecclesiam sensisse monstraverit paululum accipite. Parum est enim quia isti disserunt, et disputant nescio quas impias novitates; et nos conantur arguere, quod aliquid novum dicamus. Ad hoc ergo lego sanctum Cyprianum, ut videatis quomodo sit intellectus canonicus, et catholicus sensus in his verbis quae paulo ante tractavi. Interrogatus est utrum infans baptizari debeat ante octavum diem, quia vetere Lege non licebat circumcidi infantem, nisi octavo die. Quaestio inde erat nata, de die baptizandi: nam de origine peccati nulla erat quaestio; et ideo ex ea re, unde nulla erat quaestio, soluta est exorta quaestio. Sanctus Cyprianus dixit inter caetera, quae superius dixi: »Propter quod neminem putamus a gratia consequenda impediendum esse a lege quae jam statuta est, nec spiritualem circumcisionem impediri carnali circumcisione debere, sed omnem omnino admittendum esse ad gratiam Christi: quando et Petrus in Actibus Apostolorum loquatur et dicat, Deus mihi dixit neminem hominem communem dicendum et immundum (Act. X, 15). Caeterum si homines impedire aliquid ad consecutionem gratiae possit, magis [PL38.1348] adultos et provectos et majores natu possint impedire peccata graviora. Porro autem, si etiam gravissimis delictoribus et in Dominum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur: quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit; qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi dimittuntur, non propria, sed aliena peccata« (Epist. 59, ad Fidum)? Videte quemadmodum de hac re nihil dubitans, solvit illam unde dubitabatur. Hoc de fundamento Ecclesiae sumpsit, ad confirmandum lapidem nutantem.

CAPUT XXI

20. Veritatis hostes quatenus patienter ferendi. Impetremus ergo, si possumus, a fratribus nostris, ne nos insuper appellent haereticos, quod eos talia disputantes nos appellare possimus forsitan, si velimus, nec tamen appellamus. Sustineat eos mater piis visceribus sanandos, portet docendos, ne plangat mortuos. Nimium est quo progrediuntur; multum est, vix ferendum est, magnae patientiae adhuc ferri. Non abutantur hac patientia Ecclesiae, corrigantur, bonum est. Ut amici exhortamur, non ut inimici litigamus. Detrahunt nobis, ferimus: canoni non detrahant, veritati non detrahant; Ecclesiae sanctae pro remissione peccati originalis parvulorum quotidie laboranti non contradicant. Fundata ista res est. Ferendus est disputator errans in aliis quaestionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis; ibi ferendus est error: non tantum progredi debet, ut etiam fundamentum ipsum Ecclesiae quatere moliatur. Non expedit, adhuc forte nostra non est reprehendenda patientia: sed debemus timere ne culpetur etiam negligentia. Sufficiat Charitati vestrae, habete ad illos qui nostis illos, habete cum illis amice, fraterne, placide, amanter, dolenter: quidquid potest faciat pietas; quia postea diligenda non erit impietas. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCXCV. In Natali apostolorum Petri et Pauli, I

CAPUT PRIMUM

1. Petra super quam aedificata est Ecclesia ipse est Christus. Istum nobis diem beatissimorum apostolorum Petri et Pauli passio consecravit. Non de obscuris aliquibus martyribus loquimur. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Isti martyres viderunt quod praedicaverunt, secuti aequitatem, confitendo veritatem, moriendo pro veritate. Beatus Petrus, primus Apostolorum, vehemens Christi amator, qui meruit audire, Et ego dico tibi, Quia tu es [PL38.1349] Petrus. Dixerat enim ipse: Tu es Christus Filius Dei vivi. Christus illi: Et ego dico tibi, Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 16, 18). Super hanc petram aedificabo fidem, quam confiteris. Super hoc quod dixisti, Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam. Tu enim Petrus. A petra Petrus, non a Petro petra. Sic a petra Petrus, quomodo a Christo Christianus. Vis nosse de qua petra Petrus dicatur? Paulum audi: »Nolo« enim »vos ignorare, fratres;« Apostolus Christi dicit; »Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente eos petra: petra autem erat Christus« (I Cor. X, 1-4). Ecce unde Petrus.

CAPUT II

2. Petro Ecclesiae personam gerenti datae claves regni coelorum. Uni datae sunt, quia Ecclesiae unitati. Christus prius resuscitat, tum Ecclesia solvit. Dominus Jesus discipulos suos ante passionem suam, sicut nostis, elegit, quos Apostolos appellavit. Inter hos pene ubique solus Petrus, totius Ecclesiae meruit gestare personam. Propter ipsam personam, quam totius Ecclesiae solus gestabat, audire meruit, Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19). Has enim claves non homo unus, sed unitas accepit Ecclesiae. Hinc ergo Petri excellentia praedicatur, quia ipsius universitatis et unitatis Ecclesiae figuram gessit, quando ei dictum est, Tibi trado, quod omnibus traditum est. Nam ut noveritis Ecclesiam accepisse claves regni coelorum, audite in alio loco quid Dominus dicat omnibus Apostolis suis. Accipite Spiritum sanctum. Et continuo: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Hoc ad claves pertinet, de quibus dictum est, Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo; et quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo. Sed hoc Petro dixit. Ut scias quia Petrus universae Ecclesiae personam tunc gerebat, audi quid ipsi dicatur, quid omnibus fidelibus sanctis: »Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Si non te audierit, adhibe tecum unum aut duos: scriptum est enim, In ore duorum aut trium testium, stabit omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si nec ipsam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quia quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo« (Matth. XVIII, 15-18). Columba ligat, columba solvit; aedificium supra petram ligat et solvit.

CAPUT III

Timeant ligati, timeant soluti. Qui soluti sunt, timeant ne ligentur: qui ligati sunt, orent ut solvantur. Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22): et praeter hanc Ecclesiam nihil solvitur. Quatriduano mortuo dicitur, Lazare, prodi foras. Et prodiit de monumento institis ligatus manibus et pedibus. Excitat Dominus, [PL38.1350] ut mortuus de monumento prodeat; si cor tangit, ut peccati confessio foras exeat. Sed parum adhuc ligatus est. Dominus ergo, postquam exiit Lazarus de monumento, ad discipulos suos, quibus dixerat, Quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo: Solvite, inquit, eum, et sinite abire (Joan. XI, 43, 44). Per se excitavit, per discipulos solvit.

3. Ecclesiae fortitudo et infirmitas in Petro figurata. Proinde Ecclesiae fortitudo in Petro maxime commendata est; quia euntem ad passionem secutus est Dominum: et infirmitas quaedam notata; quoniam interrogatus ab ancilla, negavit Dominum. Ecce ille amator subito negator. Invenit se, qui praesumpserat de se. Dixerat enim, sicut nostis: Domine, tecum ero usque ad mortem: et si opus fuerit ut moriar, animam meam pro te ponam. Et Dominus ad praesumptorem: Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 33-35, et Joan. XIII, 37, 38). Factum est quod praedixerat medicus: fieri non potuit quod praesumpsit aegrotus. Sed quid? Continuo respexit eum Dominus. Sic scriptum est, sic loquitur Evangelium: Respexit eum Dominus, et exiit foras, et flevit amare (Luc. XXII, 61, 62). Exiit foras: hoc est, confiteri. Flevit amare, qui noverat amare. Dulcedo secuta est in amore, cujus amaritudo praecesserat in dolore.

CAPUT IV

4. Petro Ecclesiae unitatem significanti oves a Christo commendatae. Cur ter interrogatus Petrus de suo amore. Merito etiam post resurrectionem Dominus ipsi Petro oves suas commendavit pascendas. Non enim inter discipulos solus meruit pascere dominicas oves: sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendatur; et Petro primitus, quia in Apostolis Petrus est primus. Simon Joannis, inquit Dominus, amas me? Respondit ille, Amo. Et iterum interrogatus, iterum respondit. Et tertio interrogatus, et tanquam illi non credatur, contristatur. Sed quomodo ei non credebat, qui cor ejus videbat? Denique post illam tristitiam sic respondit: Domine tu scis omnia, tu scis quia amo te. Non enim qui omnia scis, hoc solum nescis. Noli tristis esse, Apostole; responde semel, responde iterum, responde tertio. Ter vincat in amore confessio, quia ter victa est in timore praesumptio. Solvendum est ter, quod ligaveras ter. Solve per amorem, quod ligaveras per timorem. Et tamen Dominus semel, et iterum, et tertio, oves suas commendavit Petro.

CAPUT V

5. In Donatistas dominici gregis divisores. Attendite, fratres mei: Pasce, inquit, oviculas meas, pasce agnos meos (Joan. XXI, 15-17). Pasce oves meas: numquid dixit, Tuas? Pasce, bone serve, oves dominicas, habentes dominicum characterem. Numquid enim Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Petri et Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Ergo pasce oves ejus, ablutas Baptismo ejus, signatas nomine ejus, redemptas sanguine ejus, Pasce, inquit, oves meas. Nam haeretici servi mali et fugitivi, quod non emerunt dividentes sibi, et de furtis peculia tanquam propria facientes, suas oves sibi videntur [PL38.1351] pascere. Nam quid est aliud, rogo vos, Nisi te ego baptizavero, immundus eris, Nisi Baptismum meum habueris, ablutus non eris? Itane non audistis, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5)? Proinde, charissimi, quos baptizavit Petrus, oves Christi sunt; et quos baptizavit Judas, oves Christi sunt. Nam videte quid dicat sponsus dilectae suae in Cantico canticorum, quando ei dixit sponsa, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta, super greges sodalium tuorum. Annuntia, inquit, mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie, in splendore veritatis, in fervore charitatis. Quare times, o dilecta? quid times? Ne forte fiam, inquit, sicut operta, id est, sicut obscura, sicut non Ecclesia; quia Ecclesia non est operta: Non enim potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 14). Et errando incurram, non in gregem tuum, sed in greges sodalium tuorum. Etenim haeretici sodales dicuntur. A nobis exierunt (I Joan. II, 19): ad unam nobiscum mensam, antequam exirent, accesserunt. Ergo quid ei respondetur? Nisi cognoveris temetipsam: sponsus dicit, interroganti respondet, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. O verax inter haereses, nisi cognoveris temetipsam: quia de te praedicta sunt tanta, »In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1): Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8): In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum« (Psal. XVIII, 5): de te testimonia ista praedicta sunt. Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu. Ego enim te non ejicio, ut dicant de te qui remanserint, Ex nobis exierunt. Exi tu in vestigiis gregum: non gregis, de quo dictum est, Erit unus grex et unus Pastor (Joan. X, 16). Exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos (Cant. I, 6, 7): non sicut Petrus, oves meas. Pro his commendatis sibi ovibus Petrus meruit martyrio coronari, quod hodierna solemnitate per orbem meruit celebrari.

CAPUT VI

6. Paulus ex persecutore praedicator Christi. Veniat et de Saulo Paulus, de lupo agnus; prius inimicus, postea apostolus; prius persecutor, postea praedicator. Veniat, accipiat litteras a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit Christianos, vinctos adducat ad poenas. Accipiat, accipiat, proficiscatur, pergat, anhelet caedem, sitiat sanguinem: qui habitat in coelis, irridebit eum (Psal. II, 4). Ibat enim, sicut scriptum est, spirans caedem, et propinquabat Damascum. Tunc Dominus de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Ego sum hic, ego sum ibi: hic caput, ibi corpus. Non ergo miremur, fratres, ad corpus Christi pertinemus. Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Te laedis: nam Ecclesia mea persecutionibus crescit. At ille pavens et tremens: Domine, quis es tu? Et ille: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris. Continuo mutatus exspectat imperium: ponit [PL38.1352] invidentiam, praeparat obedientiam. Dicitur ei quid faciat. Et antequam Paulus baptizetur, loquitur Dominus Ananiae: Vade ad illum vicum, ad illum hominem nomine Saulum, baptiza illum; quia vas electionis mihi est. Vas aliquid portare debet, vas inane esse non debet. Vas implendum est: unde, nisi gratia? Ananias autem respondit Domino nostro Jesu Christo: »Domine, audivi quia homo iste multa mala fecit sanctis tuis. Et nunc litteras portat a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit viae hujus viros. vinctos adducat. Et Dominus ad illum: Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo (Act. IX). Trepidabat Ananias, audito nomine Sauli« trepidabat famam lupi infirma ovis, etiam sub manu pastoris.

CAPUT VII

7. Paulus et Petrus pro Christo passi. Ecce ostendit illi Dominus quae illum oporteret pati pro nomine ejus. Post exercuit illum in labore. Ipse in vinculis, ipse in plagis, ipse in carceribus, ipse in naufragiis. Ipse illi procuravit passionem: ipse perduxit ad istum diem. Unus dies passionis duobus Apostolis. Sed et illi duo unum erant: quanquam diversis diebus paterentur, unum erant. Praecessit Petrus, secutus est Paulus. Primo Saulus, postea Paulus: quia primo superbus, postea humilis. Saulus a Saüle sancti David persecutore. Dejectus est persecutor, erectus est praedicator. Mutavit nomen superbi ad humilitatem. Paulus enim modicus est. Verba videte Charitatis vestrae: nonne quotidie dicimus, Post paululum videbo te, paulo post faciam hoc aut illud? Ergo quid est Paulus? Ipsum interroga. Ego sum, inquit, minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9).

CAPUT VIII

8. Dies martyrum ideo celebrantur, ut eos imitari delectet. Celebramus diem festum, Apostolorum nobis sanguine consecratum. Amemus fidem, vitam, labores, passiones, confessiones, praedicationes. Proficimus enim amando; non ista propter carnalem laetitiam celebrando. Martyres enim a nobis quid quaerunt? Minus habent, si adhuc laudes hominum quaerunt. Si adhuc laudes hominum quaerunt, nondum vicerunt. Si autem vicerunt, a nobis propter se nihil quaerunt; sed propter nos ipsos quaerunt. Dirigatur ergo via nostra in conspectu Domini. Arcta erat, spinosa erat, dura erat: talibus tamque multis transeuntibus lenis facta est. Transiit ipse prior Dominus, transierunt Apostoli intrepidi, postea martyres, pueri, mulieres, puellae. Sed quis in eis? Ille qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

SERMO CCXCVI. In Natali apostolorum Petri et Pauli, II

CAPUT PRIMUM

1. Petrus infirmus plus promittit quam potest. Recens sancti Evangelii lectio [PL38.1353] hodiernae solemnitati conveniens, quae modo sonuit in auribus nostris, si ab auribus etiam in cor nostrum descendit, et in eo locum quietis invenit (tunc enim in nobis requiescit verbum Dei, quando nos acquiescimus verbo Dei); admonuit nos omnes, qui vobis verbum et sacramentum Domini ministramus, pascere oves suas. Beatus Petrus Apostolorum primus, Domini nostri Jesu Christi major amator, quam negator, sicut indicat Evangelium, secutus est Dominum passurum: sed tunc non potuit sequi passurus. Secutus est pedibus, nondum idoneus sequi moribus. Promisit se moriturum pro illo, et non potuit nec cum illo. Plus enim ausus erat, quam ejus capacitas sustinebat. Plus promiserat, quam poterat: quia et indignum erat ut faceret quod promiserat. Animam meam, inquit, pro te ponam (Joan. XIII, 37). Hoc pro servo Dominus erat facturus, non servus pro Domino. Qui ergo plus est ausus, ibi praepostere amavit; ideo timuit et negavit. Postea vero Dominus postquam surrexit, docet Petrum amare. Inordinate amans, defecit sub pondre passionis: ordinate autem amanti promisit passionem.

2. Infirmitas Petri timentis mori Dominum. Meminimus infirmitatem Petri dolentis quod Dominus esset moriturus: hanc commemoro, ecce commemoro. Qui meminerunt, in corde suo mecum dicant: qui obliti fuerant, commonente me recolant. Dominus Jesus Christus passionem suam imminentem ipse discipulis praenuntiavit. Tunc Petrus amans eum, sed adhuc carnaliter, mori timens mortis interfectorem: Absit a te, inquit, Domine; absit a te, propitius esto tibi. Non dixisset, propitius tibi esto, nisi agnosceret verum Deum. Ergo, Petre, si Deus a te cognoscitur, quid times ne Deus moriatur? Tu homo es, ille Deus est. Et pro homine Deus factus est homo, assumens quod non erat, non perdens quod erat. In eo ergo Dominus moriturus erat, in quo et resurrecturus. Expavit ergo Petrus humanam mortem, et noluit eam contingere Dominum. Nesciens, saccum volebat claudere, unde nostrum pretium erat manaturum. Audivit a Domino tunc, Redi retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Cui paulo ante dixerat, dicenti, Tu es Christus Filius Dei vivi: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia tibi non revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 22, 23, 16, 17). Paulo ante beatus, postea satanas. Sed unde beatus? Non de suo: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Unde autem satanas? Ex homine, et in homine: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Talis Petrus amans Dominum, timens mori Dominum, et volens mori pro Domino, secutus est: et inventum est quomodo praedixerat medicus, non quomodo praesumpserat aegrotus. Interrogatus ab ancilla, negat semel, bis, et tertio. Aspicitur a Domino, flet amare (Luc. XXII, 56-62): tergit lacrymis pietatis cordis negationes.

CAPUT II

3. Petro jam amanti Christus oves commendat. Resurgit Dominus, apparet discipulis. Videt jam Petrus viventem, cui morienti timuerat. Videt non [PL38.1354] Dominum occisum, sed mortem in Domino occisam. Jam ergo confirmatus exemplo carnis ipsius Domini, mortem non esse usque adeo metuendam, docetur amare. Modo opus est ut amet, jam viso Domino vivo post mortem: modo amet, modo securus amet; securus, quia secuturus. Dominus ergo: Petre, amas me? Et ille: Amo, Domine. Et Dominus: Non quia amas me, volo ut moriaris pro me; hoc enim ego jam feci pro te. Sed quid? Amas me? Quid mihi redditurus es, quia amas me? Amas me? Amo. Pasce oves meas. Et iterum hoc, et tertio hoc: ut ter confiteretur amor, quod ter negaverat timor. Videte, percipite, discite. Non aliud quam, Amas, interrogatur: non aliud quam, Amo, respondetur. Respondenti dicitur, Pasce oves meas. Et commendatis Petro ovibus suis, et commendato sibi Petro cum ovibus suis, jam praenuntiat passionem, et dicit: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo velles; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dicebat, ait Evangelista, significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. XVIII, 15-19). Videtis hoc pertinere ad pascendas oves Domini, ut non recusetur mors pro ovibus Domini.

CAPUT III

4. Pastor idoneus ille est, qui vitam rependere valet pro ovibus. Pasce oves meas. Commendat oves idoneo, an minus idoneo? Primo, quas oves commendat? Pretiosas, emptas, non auro, non argento, sed sanguine. Si dominus homo commendaret servo suo oves suas, procul dubio cogitaret, utrum peculium servi illius idoneum esset pretium ovium suarum, et diceret: Si perdiderit, si dissipaverit, si consumpserit, habet unde reddat. Commendaret ergo servo idoneo oves suas, et servi facultates in pecunia quaereret, pro ovibus quas pecunia comparavit. Nunc vero Dominus Jesus Christus, quia servo commendat oves, quas sanguine comparavit; idoneitatem servi in passione sanguinis quaerit. Tanquam diceret: Pasce oves meas, commendo tibi oves meas. Quas oves? Quas emi sanguine meo. Mortuus sum pro eis. Amas me? Morere pro eis. Et quidem servus ille hominis homo pecuniam redderet pro consumptis ovibus: Petrus sanguinem reddidit pro ovibus conservatis.

CAPUT IV

5. Caeteris Ecclesiae pastoribus id mandatum, quod Petro. Animus martyrii martyrem facit. Eia, fratres, aliquid pro tempore volo dicere. Quod Petro commendatum est, quod Petro mandatum est, non Petrus solus, sed etiam alii Apostoli audierunt, tenuerunt, servaverunt, maximeque ipse consors sanguinis et diei apostolus Paulus. Audierunt ista, et ad nos audienda transmiserunt. Pascimus vos, pascimur vobiscum. Det nobis Deus vires sic amandi vos, ut possimus etiam mori pro vobis, aut effectu, aut affectu. Non enim quia Joanni apostolo passio defuit, ideo passioni animus praeparatus deesse potuit. Non est passus, sed potuit pati. Praeparationem ejus Deus noverat. Quemadmodum tres pueri arsuri missi [PL38.1355] sunt in caminum, non victuri. Negabimus eos martyres, quia flamma eos urere non potuit? Interroga ignes, passi non sunt: interroga voluntatem, coronati sunt. Potens est enim Dominus, dixerunt, eruere nos de manibus tuis: sed et si non: ibi sunt certa pectora et stabilis fides, ibi virtus inconcussa, ibi certa victoria: sed et si non, notum tibi sit, rex, quoniam statuam quam statuisti, non adoramus. Aliud Deo placuit: non arserunt, sed ignem idololatriae in animo regis exstinxerunt (Dan. III).

CAPUT V

6. Tribulationes temporales pro futura gloria ferendae. Romae vastatio temporibus christianis. Videtis ergo, charissimi, quae sunt proposita in hoc tempore servis Dei, propter futuram gloriam quae revelabitur in nobis: contra quam gloriam non appenditur quaelibet quantalibet tribulatio temporalis. Indignae enim sunt passiones hujus temporis, ait Apostolus, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Si haec ita sunt, modo nemo cogitet carnaliter, non est tempus. Concutitur mundus, excutitur vetus homo: premitur caro, liquescat spiritus. Jacet Petri corpus Romae, dicunt homines; jacet Pauli corpus Romae, Laurentii corpus Romae, aliorum sanctorum martyrum corpora jacent Romae; et misera est Roma, et vastatur Roma, affligitur, conteritur, incenditur. Tot strages mortis fiunt, per famem, per pestem, per gladium; ubi sunt Memoriae Apostolorum? Quid dicis? Ecce hoc dixi, Tanta mala Roma patitur, ubi sunt Memoriae Apostolorum? Ibi sunt, sed in te non sunt. Utinam in te essent, quisquis ista loqueris, quisquis ita desipis, quisquis vocatus in spiritu carnaliter sapis. Prorsus adhuc patientiam doceo, nondum sapientiam. Patiens esto, Dominus vult. Quaeris quare velit? Differ secretum cognitionis, strenuitatem obedientiae praepara. Ferre te vult: ferto quod vult, et dabit quod vis. Et tamen, fratres mei, ecce audeo dicere: libenter audituri estis, si jam primas partes obedientiae retinetis, si est in vobis lenis et mitis patientia ferendi dominicam voluntatem. Lenia quippe non ferimus, sed amamus: aspera toleramus, ad lenia gaudemus. Dominum Deum tuum videa caput tuum vide, exemplum vitae tuae vide; redemptorem tuum, pastorem tuum attende: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Quomodo ostendit humanam voluntatem, et continuo convertit renisum ad obedientiam? Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Ecce Petro hoc dixit: Cum senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Ostendit in illo humanam voluntatem, circa trepidationem mortis. Numquid quia nolens mortuus est, nolens coronatus est? Sic et tu nolebas forte amittere peculium tuum, quod hic relicturus eras: attende ne cum relinquendo remaneas. Nolebas ante te mori filium tuum, nolebas ante te mori uxorem tuam. Quid enim? Etsi Roma non caperetur, non aliquis vestrum prior moriturus erat? Nolebas ante te mori uxorem tuam, nolebat uxor tua ante se mori virum suum: ambobus obtemperaturus erat Dominus? Ordo penes ipsum sit, qui novit ordinare [PL38.1356] quod creavit. Obtempera ergo tantae voluntati Dei.

CAPUT VI

7. Pagano de Roma christianis temporibus incensa insultanti quid respondendum. Christianus vocatus non ad terrena, sed ad coelestia. Jam video quid dicas in corde tuo: Ecce temporibus christianis Roma afflicta est, et incensa est. Quare temporibus christianis? Quis hoc dicit? Christianus? Ergo tu tibi responde, si christianus es: Quando voluit Deus. Sed quid dico pagano? insultat mihi. Quid tibi dicit? unde tibi insultat? Ecce quando faciebamus sacrificia diis nostris, stabat Roma, florebat Roma; modo quia superavit et abundavit sacrificium Dei vestri, et inhibita sunt et prohibita sacrificia deorum nostrorum, ecce quid patitur Roma. Breviter responde interim, ut illo careamus; caeterum tibi alia meditatio est. Non enim vocatus es ad amplectendam terram, sed ad comparandum coelum; non vocatus es ad felicitatem terrenam, sed ad coelestem; non ad temporales successus et prosperitatem volaticam et transitoriam, sed ad aeternam cum Angelis vitam. Tamen huic amatori carnalis felicitatis, et murmuratori adversus Deum vivum et verum, volenti servire daemoniis et lignis et lapidibus, cito responde. Sicut habet historia eorum, incendium hoc Romanae urbis tertium est. Sicut habet historia eorum, sicut habent litterae ipsorum, incendium Romanae urbis, quod modo contigit, tertium est. Quae modo semel arsit, inter sacrificia Christianorum, jam bis arserat inter sacrificia Paganorum. Semel a Gallis sic incensa est, ut solus collis Capitolinus remaneret. Postea a Nerone, nescio utrum dicam saeviente an fluente, secundo igne Roma flagravit. Jussit Nero imperator ipsius Romae, servus idolorum, interfector Apostolorum, jussit, et incensa est Roma. Quare putatis? qua causa? Homo elatus, superbus et fluidus, delectatus est Romano incendio. Videre, inquit, volo, quomodo Troja arserit. Arsit ergo sic semel, bis, tertio. Modo te quid delectat contra Deum stridere, pro ea quae consuevit ardere?

CAPUT VII

8. Christianorum est pati mala temporalia, et sperare bona sempiterna. Tribulationes praedictae a Christo. Sed in ea, inquiunt, passi sunt tanta mala tam multi Christiani. Excidit tibi quia Christianorum est pati mala temporalia, et bona sperare sempiterna? Tu quisquis paganus es, habes quod plangas; quia temporalia perdidisti, et aeterna nondum invenisti. Habet christianus quod cogitet: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis (Jacobi I, 2). Dicis itaque, o pagane: Dii praesides Romam modo non servaverunt, quia non sunt; tunc servaverunt, quando erant. Nos Deum nostrum ostendimus veracem. Praedixit ista omnia, legistis, audistis: sed nescio utrum meministis, qui talibus verbis turbamini. Non audistis Prophetas, non audistis ipsum Dominum Jesum Christum praedicentem mala futura? Quantum accedit aetas mundo, tantum propinquatur fini. Audistis, fratres, simul audivimus: Erunt bella, erunt tumultus, erunt pressurae, erunt fames (Luc. XXI, 9-11). Quare nobis ipsis [PL38.1357] contrarii sumus, ut quando leguntur credamus, quando implentur murmuremus?

CAPUT VIII

9. Tribulationes temporibus christianis, an majores sint, et quare. Thesaurizare in coelo jubemur, non in terra. Sed plus inquiunt, plus vastatur modo genus humanum. Interim considerata praeterita historia, salva quaestione, nescio utrum plus. Sed ecce sit plus: credo quia plus. Dominus ipse solvit quaestionem: plus modo vastatur mundus, plus vastatur. Audi quare modo plus vastatur, cum Evangelium ubique praedicatur. Attendis quanta celebritate Evangelium praedicatur, et non attendis quanta impietate contemnatur? Jam, fratres, dimittamus paululum Paganos foris, oculum ad nos. Evangelium praedicatur toto mundo: verum est. Antequam Evangelium praedicaretur, latebat voluntas Dei: in praedicatione Evangelii patuit voluntas Dei. Dictum est nobis in praedicatione Evangelii quid amare debeamus, quid contemnere, quid agere, quid vitare, quid sperare. Omnia audivimus: non latet voluntas Dei per totum mundum. Pone servum mundum: et attende Evangelium. Audi Domini vocem. Servus iste mundus est. Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit pauca. Servus mundus. Quomodo servus mundus? Quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Servus nesciens voluntatem domini sui. Ecce quid erat ante mundus. Nunc vero quid? Servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multa (Luc. XII, 47). Et utinam multa vapulet, non semel damnetur. Quid recusas vapulare multa, o serve sciens voluntatem domini tui, et faciens digna plagis? Dicitur tibi (ecce una voluntas Domini tui): Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque comestura exterminat, ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. VI, 20). Tu in terra thesaurizas: ille in coelo jubet, dicens tibi, Mihi da, ibi habeto thesaurum, ubi ego sum custos. Mitte ante te: quid servas in terra? Quod custodit Christus, non tollit Gothus. Tu contra, prudentior scilicet et sapientior Domino tuo, condis in terra. Sed cognovisti voluntatem Domini tui: sursum condere voluit. Et tu: Ego in terra condo. Paratus ergo esto vapulare multa. Ecce scis voluntatem Domini tui volentis te servare in coelo, et tu servas in terra: facis digna plagis. Et quando vapulas, blaephemas. Blasphemas, murmuras; dicis quod tibi facit Dominus tuus, fieri non debuit. Quod facis tu servus malus, hoc fieri debuit?

CAPUT IX

10. Contra Deum in adversis non murmurandum. Impiorum felicitas magna ira Dei. Saltem illum locum tene, noli murmurare, noli blasphemare. Lauda magis Dominum tuum, quia corripit te: lauda quia emendat te, ut consoletur te. Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Tu delicatus filius dominicus, et recipi vis, et flagellari non vis: ut tu fluas, ille mentiatur. Debuit ergo Apostolorum Memoria, per quam tibi praeparatur coelum, servare tibi in terra theatra insanorum? Plane verum est: ideo mortuus [PL38.1358] est Petrus, et Romae positus, ut lapides de theatro non caderent? Excutit Deus delicias puerorum de manibus indisciplinatorum. Fratres, peccata minuamus et murmura. Hostes simus iniquitatibus nostris, murmuri nostro: nobis irascamur, non Deo. Irascimini, prorsus irascimini: sed ad quos usus? Et nolite peccare (Psal. IV, 5). Ad hoc irascimini, ne peccetis. Etenim omnis homo, quem poenitet, sibi irascitur: poenitentiae iram exercet in se. Vis ergo ut tibi parcat Deus? Tu tibi noli parcere. Quia si tu tibi parcis, ille tibi non parcet: quia si et ille tibi parcat, peris. Ne scis quod optas, miser; peris. Sicut enim scriptum est, Flagellat omnem filium, quem recipit: sic etiam illud time, Irritavit Dominum peccator. Unde scis? quasi diceretur illi, Unde scis quia irritavit Dominum peccator? Vidit felicem peccatorem, quotidie mala facientem, et nihil mali patientem, et in Spiritu sancto horruit, et doluit, et dixit, Irritavit Dominum peccator. Peccator iste qui facit tanta mala, et nihil mali patitur, irritavit Dominum. Provocat Dominum: pro magnitudine irae suae non exquiret (Psal. IX, 4). Ideo non exquiret, quia multum irascitur. Qui tollit correptionem, parat damnationem. Non exquiret: nam si exquireret, flagellaret; et fortasse emendaret. Modo autem multum irascitur: felicibus iniquis multum irascitur, cum non flagellantur. Nolite zelare illos, nolite velle esse sicut illi infeliciter felices. Melius est ad tempus flagellari, quam in aeternum damnari.

CAPUT X

11. Amor in Deum tum apparet, si amantur lucra Dei. Ergo commendavit nobis Dominus oves suas, quia Petro commendavit: si tamen ex aliqua parte vel extrema digni sumus pulverem vestigiorum Petri calcare; commendavit nobis oves Dominus. Oves ipsius estis, vobiscum oves sumus, quia christiani sumus. Jam diximus, pascimus et pascimur. Amate Deum, ut amet vos Deus. Et non potestis ostendere quantum ametis Deum, nisi quantum apparueritis amare lucra Dei. Quid habes praestare Deo, homo cordate? quid praestas Deo? Quid praestabat Petrus? Totum hoc: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Quid praestas Deo, ut sit major, ut sit melior, ut sit ditior, ut sit honoratior? Qualiscumque tu eris, ille hoc erit quod erat. Ergo attende juxta te, ne forte proximo praestare debeas, quod perveniat ad Deum. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Si ergo esurienti juberis panem frangere, tu pulsanti debes ecclesiam claudere?

CAPUT XI

12. Ex haeresi etiam post relapsum redeuntes, benigne recipiendi. Quare hoc dixi? Contristavit nos quod audivimus, quamvis praesentes non fuerimus, quod quidam ex Donatistis veniens ad Ecclesiam, peccatum rebaptizationis confitens, cum ad poenitentiam ab episcopo exhortaretur, reclamatum est a quibusdam fratribus, et repulsus est. Dico Charitati vestrae, torta sunt, torta sunt ex hoc viscera nostra. Fatemur vobis, non nobis placet talis diligentia. Scio quia zelo Dei fecerunt et Ecclesiae. Putatis quia nihil factum est, quia hoc ad omnes sonuit? Rogo [PL38.1359] vos, ideo sonuerit hodie vox ista, ut illud quod male sonuit, obruat ea res quae bene sonuit. Hanc operam date, hoc sonet, hoc praedicemus, hoc praedicamus. Veniant, admittantur more solito, qui nunquam adhuc catholici fuerunt. Si autem jam catholici fuerunt, et inventi sunt lubrici, inventi sunt inconstantes et infirmi, inventi sunt perfidi; numquid prorsus parco perfidis? Forte erunt fideles, qui fuerunt perfidi: veniant et ipsi admittendi ad poenitentiam. Nec sibi blandiantur, quod redeuntes ad partem Donati egerint poenitentiam. Illa poenitentia fuit de re bona: sit vera de re mala. Quando egerunt poenitentiam in parte Donati, poenituit illos quod bene fecerant: modo agant, ut poeniteat illos quod male fecerunt. Timetis, quod perfidi inventi sunt, ne sanctum conculcent? Ecce et huic timori vestro consulitur, in poenitentiam admittuntur. Erunt in poenitentia, quando voluerint reconciliari, jam nemine cogente, nemine terrente: quoniam poenitens catholicus jam legum comminationes non patitur; coepit velle reconciliari dum nemo terreret, vel tunc credatur voluntati. Puta quia coactus est esse catholicus, erit poenitens. Quis illum cogit petere reconciliationis locum, nisi voluntas propria? Modo ergo admittamus infirmitatem, ut postea probemus voluntatem.

SERMO CCXCVII. In Natali apostolorum Petri et Pauli, III

CAPUT PRIMUM

1. Praesumptio Petri. Timor ex infirmitate humana, amor ex gratia divina. Hodiernum nobis diem festum fecit sanguis Apostolorum. Hoc reddiderunt servi, quod pro eis impensum est sanguine Domini. Beatus Petrus, sicut modo audivimus, sequi jubetur: et tamen praecedere meditabatur, quando dixit Domino, Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37). Praesumptionem ferebat, timorem suum nesciebat. Praeire volebat, quem sequi debebat. Bonum cupiebat, sed ordinem non tenebat. Quam esset amara mors, amaro timore sensit, et peccatum amari timoris amaris lacrymis lavit. Timor interrogatus est ab ancilla, amor a Domino. Et quid respondit timor, nisi humanam trepidationem? Quid respondit amor, nisi divinam professionem? Amare enim Deum, donum Dei est. Quando de amore Dominus Petrum interrogabat, quod dederat exigebat.

2. Petrus praedicitur passurus quod non volet. Quid tamen Dominus Petro praenuntiavit, unde est festus hic dies? »Cum esses junior, inquit, praecingebas te, et ibas quo velles: cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis« (Id. XXI, 18). Ubi est, »Tecum ero usque ad mortem« (Luc. XXII, 33)? ubi est, »Animam meam pro te ponam?« Ecce formidabis, ecce negabis, ecce plorabis; et pro quo mori timuisti, resurget, et firmaberis. Quid enim mirum, quia timuit Petrus, antequam resurgeret Christus? Ecce jam resurrexit Christus, jam apparet veritas animae et carnis, jam quod est in promisso, firmatur [PL38.1360] exemplo. Videtur Dominus vivus post crucem, post mortem, post sepulcrum. Parum est quod videtur: tangitur, contrectatur, probatur. Fecit cum discipulis quadraginta dies, intrans et exiens, manducans et bibens, non egestate, sed potestate; non necessitate, sed charitate: manducans et bibens, non esuriendo, nec sitiendo, sed docendo et monstrando. Probatus verus et verax, ascendit in coelum, mittit Spiritum sanctum, implet credentes et orantes, mittit praedicantes. Et tamen post haec omnia, Petrum alius praecingit, et fert quo ipse non vult. Quod volebas quando Dominus praedicebat, tunc velles quando sequi debebas.

CAPUT II

3. Mortis amaritudo tolerata a martyribus. Martyrum inde corona illustrior. Petreis pedibus tritae spinae. Alter te cingit, et fert quo tu non vis. Consolatur Dominus de hoc, transfigurans in se infirmitatem nostram, et dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Inde martyres magni, quia dulcedinem hujus mundi calcaverunt: inde martyres magni, quia amarae mortis asperitatem durissimam pertulerunt. Nam si facile est mortem ferre, quid magnum martyres pro Domini morte pertulerunt? Unde magni, unde excelsi, unde caeteris hominibus multo florentius coronati? Unde, quod norunt fideles, distincti a defunctis loco suo martyres recitantur; nec pro eis oratur, sed eorum orationibus Ecclesia commendatur? Unde hoc, nisi quia mors, quam pro dominica confessione elegerunt suscipere, quam Christum negare, utique amara est? Utique natura refugit mortem. Intuere omne animalium genus, nullum invenies quod nolit vivere, quod non timeat interire. Habet istum sensum genus humanum. Dura est mors: sed non, inquam, quia mors est dura, ideo neganda est vita. Petrus etiam senex nolebat mori. Mori quidem nolebat, sed Christum sequi malebat. Malebat Christum sequi, quam non mori. Si via lata esset, qua sine morte Christum sequeretur, quis dubitet quod hanc arriperet, hanc eligeret? Sed non erat qua sequi Christum quo ire volebat, nisi per viam quam pati nolebat. Denique per illam mortis asperitatem arietibus transeuntibus secutae sunt oves. Arietes ovium sancti Apostoli. Aspera via mortis, spinis plena: sed istae spinae Petra et Petro transeunte, petreis pedibus tritae sunt.

CAPUT III

4. Vitae amor cujusnam laudatur. Non reprehendimus, non accusamus, etiamsi vita ista ametur. Sic tamen vita ista ametur, ne in ejus amore peccetur. Ametur vita, sed eligatur vita. Interrogo amatores vitae, et dico: Quis est homo qui vult vitam? Etiam taciti omnes respondetis: Quis est homo qui non vult vitam? Addo quod Psalmus addidit: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Respondetur: Quis enim homo est qui non vult vitam, et qui non diligat videre dies bonos? Si ergo vis ad vitam venire, et dies bonos videre, quia ista merces est, opus hujus mercedis attende: Contine linguam tuam a malo. Hoc in Psalmo sequitur. Quis est homo, qui vult vitam, et amat videre dies bonos? [PL38.1361] Adjungit: Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 13-15). Modo dic, Volo. Interrogabam, Vis vitam? Respondebas, Volo. Interrogabam, Vis videre dies bonos? Respondebas, Volo. Cohibe linguam tuam a malo. Modo dic, Volo. Declina a malo, et fac bonum. Dic, Volo. Si autem hoc vis; quaere opus, et ad mercedem curris.

CAPUT IV

5. Corona Paulo redditur debita, quia praecessit gratia indebita. Attende apostolum Paulum, quoniam et ipsius hodie dies festus est. Concordem vitam ambo duxerunt, socium sanguinem ambo fuderunt, coelestem coronam ambo sumpserunt, diem hodiernum ambo consecraverunt. Attende ergo apostolum Paulum, recole verba quae paulo ante, cum ejus Epistola legeretur, audivimus. »Ego, inquit, jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummmavi, fidem servavi. De caetero, inquit, superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex« (II Tim. IV, 6-8). Non enim negabit debitum, qui donavit indebitum. Justus judex reddet coronam, reddet: habet enim cui reddat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: coronam his meritis reddet; nec negabit debitum, sicut dixi, qui donavit indebitum. Quid est quod donavit indebitum? Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Quid ergo donavit indebitum? Ipsum audiamus confitentem, et donatorem gratiae de vita sua confessione laudantem. Prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Debebatur tibi ergo ut esses apostolus? Quid debebatur blasphemo et persecutori et injurioso? Quid, nisi aeterna damnatio? Et pro aeterna damnatione quid accepit? Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Haec est misericordia, quam Deus donavit indebitam. Audi aliud eodem ipso dicente alio loco: Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Video ergo, Apostole, quod non eras dignus. Unde hoc tibi, ut dignus esses? Quare ergo es quod dignus non es? Audi: Sed gratia Dei consecutus sum quod sum. Poena mea fui quod fui: gratia Dei sum quod sum. Gratia, inquit, Dei sum id quod sum: et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus omnibus illis laboravi. Rependisti ergo gratiae Dei? Accepisti, et reddidisti? Attende quid dixisti. Attendo, inquit. Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10). Ergo huic laborioso Apostolo bonum agonem certanti, cursum consummanti, fidem servanti, negabit justus Deus coronam debitam, cui gratiam donavit indebitam?

6. Dei dona sunt merita nostra. Vincimus per eum qui dilexit nos. Cui autem reddet coronam debitam, o Paule parve, magne, cui reddet? Utique meritis tuis. Bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem servasti: reddet coronam debitam his [PL38.1362] meritis tuis. Sed ut reddatur tibi corona tua, Dei dona sunt merita tua. Ecce bonum agonem certasti, cursum consummasti. Vidisti enim aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati, quae est in membris tuis: unde tibi vincere, nisi ex hoc quod sequitur? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). Ecce unde pugnasti, ecce unde laborasti, ecce unde non defecisti, ecce unde vicisti. Videte pugnantem: »Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an persecutio? an nuditas? an gladius? Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis.« Ecce infirmitas, labor, miseria, pericula, tentationes. Unde victoria certantium? Audi quod sequitur: Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos (Id. VIII, 35-37). Cursum consummasti: quo ducente, quo regente, quo juvante? Quid hic dicis? Cursum, inquit, consummavi; sed neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Id. IX, 16). Fidem servasti, verum est. Primo quam fidem? quam tibi ipse dedisti? Falsum est quod dixisti, Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Id. XII, 3)? Nonne tu alloqueris quosdam concertatores tuos, et in hujus vitae stadio tecum laborantes atque currentes, quibus dicis, Vobis enim donatum est pro Christo? Quid donatum est? Non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29). Ecce utrumque donatum est, et credere, et pati pro Christo.

CAPUT V

7. Dei est custodire dona sua in nobis. Sed ait forte aliquis: Accepi quidem fidem, sed ego custodivi. Tu forte hoc dicis, quisquis haec audis insipiens, Accepi fidem, sed ego custodivi: Paulus noster non hoc dicit, Ego custodivi. Respicit enim, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Labora, custodi: sed bonum est ut custodiaris. Nam custodire te non sufficis. Si desertus fueris, dormitabis et dormies. Non autem dormitat, neque dormit, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4).

8. Vita ametur, sed bona. Omnia volunt homines bona praeter animam suam. Vitam ergo amamus, et amare nos vitam nullo modo dubitamus: neque omnino negare poterimus, amare nos vitam. Ergo eligamus vitam, si amamus vitam. Quid eligimus? Vitam. Primo hic bonam; post hanc, aeternam. Primo hic bonam, sed nondum beatam. Bona modo agatur, cui postea beata servatur. Bona vita, opus est: beata, merces est. Age bonam, et accipies beatam. Quid justius, quid ordinatius? Ubi es amator vitae? Bonam elige. Si uxorem velles, nonnisi bonam velles: amas vitam, et eligis malam? Dic mihi quid malum velis. Quidquid volueris, quidquid amaveris, bonum vis. Prorsus non vis jumentum malum, non servum malum, non vestem malam, non villam malam, non domum malam, non uxorem malam, non filios malos. Omnia bona quaeris: esto bonus qui quaeris. Quid te [PL38.1363] offendisti, ut inter omnia quae vis bona, solus velis esse malus? Cara est tibi villa, uxor tua, vestis tua, et, ut ad extremum veniamus, caliga tua; et viluit tibi anima tua? Certe vita ista laboribus plena est, aerumnis, tentationibus, miseriis, doloribus, timoribus plena est ista vita: certe manifestum est quia his omnibus malis plena est. Et tamen sic quomodo omnibus malis plena est, si quis illam nobis daret aeternam sic, talem qualis est, quantas gratias ageremus, ut semper miseri essemus? Non talem promittit, non quicumque homo, sed Deus verus. Vera veritas promittit vitam, non solum aeternam, sed etiam beatam; ubi nulla molestia, nullus labor, nullus timor, nullus dolor. Ibi plena et tota certa securitas. Vita sub Deo, vita cum Deo, vita de Deo, vita ipse Deus, Talis nobis aeterna promittitur: et huic temporalis, et ista, hoc est, misera et aerumnosa praeponitur? Praeponitur, inquam, an non? Praeponitur, quando vis homicidium facere, ne moriaris. Times enim ne te occidat servus, et tu occidis servum. Times ne te occidat uxor, de qua forte falsum suspicaris; et tu dimissa uxore, adulterinas nuptias cum altera concupiscis. Ecce amando vitam, perdidisti vitam: aeternae vitae temporalem, beatae miseram praetulisti. Et quid invenisti? Forte cum servas vitam, nolens exspiras. Quando hinc eas, ignoras. Qua fronte exis ad Christum? Qua fronte recusas supplicium? Non dico, Qua fronte postulas praemium? Eris in aeterna morte damnatus, qui eligis temporalem vitam, cujus electione contemnis sempiternam.

CAPUT VI

9. Vita beata hic non quaerenda. Dies malos nos facimus. Homini malum nonnisi ab homine. Homo a malo se ipso liberatus laedi ab aliquo non potest. Sed non audis consilium. Vitam quaeris, dies bonos quaeris. Bonum est quod quaeris, sed non est hic. Habet iste lapis pretiosus regionem suam, non hic nascitur. Quantumlibet labores fodiendo, non hic invenies quod hic non est. Sed fac quod jubetur, et quod amas reddetur. Ecce enim quamlibet longa sit vita ista, numquid dies bonos invenies hic? Videte quid adjunxerit: Vitam et dies bonos: ne sit vita, et misera sit propter dies malos. Abundant hic dies mali: sed dies malos non ille sol facit, qui currit ab oriente in occidentem veniens, et altero die procedens: sed dies malos, fratres, nos facimus. Si bene viveremus omnes dies, et hic haberemus bonos dies. Etenim homini unde malum, nisi ab homine? Enumerate quanta extrinsecus homines patiantur. Quae non videantur ab hominibus fieri, perpauca sunt. Abundant mala homini ab homine. Furta ab homine, adulterium passus est in uxore ab homine, seductus est ei servus ab homine, celatus est ab homine, proscriptus est ab homine, expugnatus est ab homine, captivus ductus est ab homine. Libera me, Domine, ab homine malo (Psal. CXXXIX, 2). Jam tu quisquis audis, non cogitas nisi de inimico, quem pateris vicinum malum, potentem, consortem, civem. Forsitan de latrone ista cogitas, quando audis, Libera me, Domine, ab homine malo; et sic oras, quando oras, ut liberet te Deus ab [PL38.1364] homine malo, illo vel illo inimico tuo. Tu noli tibi esse malus. Audi me: liberet te Deus a te. Quando enim Deus gratia sua et misericordia de malo facit te bonum; unde te facit bonum, unde te liberat, nisi a te ipso homine malo? Omnino, fratres mei, hoc verum est, hoc certum est, hoc fixum est: si Deus te liberaverit a te ipso homine malo, nihil tibi nocebit quisquis fuerit alius homo malus.

CAPUT VII

10. Paulus a malo se ipso liberatus. Exemplum proponam unde agitur, de ipso apostolo Paulo, cujus celebramus passionis diem. Fuit persecutor, blasphemus, injuriosus. Homo erat malus; poena sua ipse sibi erat. Porro autem cum anhelat caedes, et sitit sanguinem Christianorum, fusurus proprium, habens litteras a principibus sacerdotum, ut apud Damascum quoscumque inveniret christianae viae sectatores, vinctos adduceret puniendos, carpens viam crudelitatis, nesciens pietatis, audivit vocem desuper ipsius Domini nostri Jesu Christi de coelo dicentis: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 4, 5). Ista voce percussus, prostratus est persecutor, et erectus est praedicator: excaecatus est in carne, ut videret in corde; illuminatus est in carne, ut praedicaret ex corde. Quid videtur, fratres? Liberatus est Saulus ab homine malo: a quo, nisi a se ipso Saulo? Propterea quoniam liberatus est ab homine malo se ipso, quid ei fecit alius homo malus? Apostoli Petri verba sunt: Et quis vobis nocebit, si boni amatores fueritis (I Petr. III, 13)? Persecutus est homo malus, lapidavit homo malus, virgis cecidit homo malus: ad extremum tenuit, vinxit, traxit, occidit homo malus. Quanta ille addidit mala, tanta Deus praeparavit bona. Quidquid passus est, non fuit tormentum poenae, sed occasio coronae. Videte quid sit liberari ab homine malo, hoc est a se ipso. Quis, inquit, vobis nocebit, si boni amatores fueritis?

CAPUT VIII

11. Mali non nocent homini liberato a se ipso malo. Festa sanctorum quomodo celebranda. Sed ecce nocent homines mali. Tanta tibi fecerunt, o Paule. Respondet tibi Paulus: Opus esset ut liberatus essem ab homine malo, hoc est, a me ipso. Caeterum quid isti homines mali mihi faciunt? »Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Etenim quod est leve tribulationis nostrae, supra incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis, non respicientibus quae videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna« (II Cor. IV, 17, 18). Vere liberatus es ab homine malo, hoc est a te ipso ut caeteri tibi mali homines non obessent, sed magis prodessent. Ergo, charissimi, festum sanctorum diem, qui adversus peccatum usque ad sanguinem certaverunt, et Domino suo donante atque juvante vicerunt, sic celebremus, ut amemus; sic amemus, ut imitemur: [PL38.1365] ut imitati, ad eorum praemia pervenire mereamur.

SERMO CCXCVIII. In Natali apostolorum Petri et Pauli, IV

CAPUT PRIMUM

1. Petri et Pauli natalitia frequentia majore celebranda. Debuimus quidem tantorum martyrum diem, hoc est, sanctorum apostolorum Petri et Pauli majore frequentia celebrare. Si enim celebramus frequentissime natalitia agnorum, quanto magis debemus arietum? De fidelibus enim, quos lucrati sunt Apostoli praedicatione sua, scriptum est, Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1). Per angustias passionum, per viam spinis plenam, per tribulationes persecutionum, ut transeant postea fideles, Apostolos duces habuerunt. Beatus Petrus primus Apostolorum, beatus Paulus novissimus Apostolorum: qui rite coluerunt eum qui dixit, Ego sum primus, et ego sum novissimus (Apoc. I, 17); ad unum diem passionis sibi occurrerunt primus et novissimus. Petrus ordinator sancti Stephani fuit (Act. VI, 6). Quando ordinatus est diaconus martyr Stephanus, inter alios Apostolos eum ordinavit apostolus Petrus. Petrus illius ordinator, Paulus illius persecutor. Sed prima Pauli non quaeramus, de novissimis novissimi gaudeamus. Nam si priora quaerimus, nec ipsius Petri satis placebunt. Paulum diximus Stephani fuisse persecutorem, Petrum respiciamus Domini negatorem. Petrus negationem Domini lacrymis lavit: Paulus persecutionem Stephani caecitate expiavit. Flevit Petrus ante flagellum, Paulus passus est et flagellum. Boni ambo, sancti, devotissimi: Litterae ipsiorum quotidie populis recitantur. Et quibus populis? et quantis populis? Psalmum attendite: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Et nos probamus, et ad nos ista verba venerunt, et ad sanitatem fidei ab infidelitatis insania converterunt.

CAPUT II

2. Amandi in primis Petrus et Paulus. Vulnus amoris. Haec loquor, charissimi, laetus quidem hodierno die propter tantam festivitatem, sed aliquantulum tristis, quia non video tantum populum congregatum, quantus congregari debuit in Natali passionis Apostolorum. Si lateret nos, non nobis imputaretur: si autem neminem latet, quae est ista tanta pigritia? Non amatis Petrum et Paulum? Ego in vobis illis loquor qui hic non sunt. Nam vobis ago gratias, quia vel vos venistis. Et potest animus cujusque christiani non amare Petrum et Paulum? Si adhuc frigidus est, legat et amet: si adhuc non amat, sagittam verbi in cor accipiat. De ipsis enim Apostolis dictum est, Sagittae tuae acutae, potentissimae. Quibus sagittis factum est quod sequitur, Populi sub te cadent (Psal. XLIV, 6). Bona sunt talia vulnera. Vulnus amoris salubre est. Sponsa Christi cantat in Cantico canticorum, [PL38.1366] Vulnerata charitate ego sum (Cant. V, 8). Vulnus hoc quando sanatur? Quando satiabitur in bonis desiderium nostrum. Vulnus dicitur, quamdiu desideramus, et nondum tenemus. Sic enim est amor, ut sit illic dolor. Cum pervenerimus, tunc transit dolor, non deficit amor.

3. Pauli gaudium passione sua imminente. Per angustias transitur ad locum latitudinis. Audistis verba in Epistola Pauli, quam scripsit ad discipulum suum beatum Timotheum: Ego enim jam immolor. Videbat imminentem passionem: videbat, sed non timebat. Quare non timebat? Quia jam dixerat, Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Ego enim, inquit, jam immolor. Nemo cum tanta exsultatione dicit se esse pransurum, et magnas epulas habiturum, cum quanta exsultatione dicit se esse passurum. Ego enim jam immolor. Quid est, immolor? Sacrificium ero. Sacrificium cujus? Dei: quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Ego, inquit, immolor. Securus sum: habeo sursum sacerdotem, qui me offerat Deo. Ipsum habeo sacerdotem, qui pro me prior victima fuit. Jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Resolutionem dicit a corpore.

CAPUT III

Est enim quoddam dulce vinculum corporis, et ligatus est homo, et solvi non vult. Ille tamen qui dicebat, Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo, gratulabatur quod ista vincula essent aliquando solvenda. Solvenda vincula carnalium membrorum, accipienda indumenta et ornamenta aeternarum virtutum. Securus ponebat carnem, coronam accepturus. Felix mutatio, sancta migratio. Quam beata mansio, fides eam videt, nondum oculus: quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Ubi sunt sancti isti, putamus? Ibi ubi bene est. Quid quaeris amplius? Non nosti locum, sed cogita meritum. Ubicumque sunt, cum Deo sunt. Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum (Sap. III, 1). Sed ad locum sine tormento per tormenta transierunt: ad locum latitudinis per angustias pervenerunt. Non ergo timeat laboriosam viam, qui talem desiderat patriam. Tempus, inquit, resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae. Merito festinas, merito te immolandum esse laetaris: superest enim tibi corona justitiae. Adhuc imminet amaritudo passionis, sed transit eam passuri cogitatio, et quid ultra sit cogitat; non qua itur, sed quo itur. Et quia cum magno amore cogitatur quo itur, cum magna fortitudine calcatur qua itur.

CAPUT IV

4. Corona non redderetur debita, nisi gratia prius data fuisset indebita. Cum autem dixisset, Superest mihi corona justitiae; intulit, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 6-8). Reddet justus, ante non reddidit. Nam si, o Paule, primo Saule, quando persequebaris sanctos Christi, quando servabas vestimenta lapidatorum Stephani, exerceret circa te Dominus justum judicium, ubi esses? Tanto sceleri tuo quis locus in fundo gehennae [PL38.1367] reperiretur? Sed tunc tibi non reddidit, ut modo reddat. Verba enim tua de prioribus factis tuis legimus in Epistola tua, et per te novimus. Tu dixisti, Ego enim sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Si persecutus es Ecclesiam Dei, unde ergo apostolus? Sed gratia Dei sum quod sum. Ante gratia, modo debitum. Ante gratia donabatur, modo debitum redditur. Gratia Dei sum, inquit, quod sum. Ego nihil sum. Quidquid sum, gratia Dei sum. Quidquid sum; sed modo apostolus; nam quod eram, ego eram: Gratia Dei sum quod sum: et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus omnibus illis laboravi. Quid est, apostole Paule? Quasi extulisti te, quasi de aliqua cervicula videtur dictum, Plus omnibus illis laboravi. Agnosce ergo. Agnosco, inquit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10). Non erat oblitus, sed unde gaudeamus in novissimo, servabat novissimus. Non ego autem, sed gratia Dei mecum.

CAPUT V

5. Victoria certanti datur per Christum. Merita hominis dona sunt Dei. Tunc non redditum est, modo quid? Cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Bonum agonem certasti. Sed quis fecit ut vinceres? Lego tibi te, et tu dicis, Gratias ago Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid. 57). Quid proderit certasse, si non prosit vicisse? Ergo habes quia certasti quidem, sed Christus dedit victoriam. Sequere aliud: Cursum consummavi. Et hoc quis in te? Nonne tu dixisti, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Dic quod sequitur: Fidem servavi. Et hoc unde tibi? Audi verba tua: Misericordiam, inquit, consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). Ergo fidem servasti ex misericordia Dei, non ex fortitudine tua. De caetero ergo superest tibi corona justitiae, quam reddet tibi Dominus in illa die justus judex. Meritis enim reddet, ideo justus judex. Sed etiam hic non extollatur cervix tua, quia dona ipsius sunt merita tua. Quod illi dixi, ab illo didici, et vos mecum in ista schola utique didicistis. Superiore loco propter praeconium praesidemus, sed in una schola communem magistrum in coelis habemus.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1336-1367 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22