1. In futuram vitam esse debet Christianorum intentio. Hodiernus dies magno sacramento perpetuae felicitatis est nobis. Non enim sicut iste dies transiturus est, sic transitura est et vita quam dies iste significat. Itaque, fratres, exhortamur et obsecramus vos in nomine Domini nostri Jesu Christi, perquem nobis peccata dimissa sunt, qui voluit pretium nostrum esse sanguinem suum, qui nos indignos qui vel servi ejus diceremur, fratres facere dignatus est, ut omnis intentio vestra, quare christiani estis, et nomen ejus in fronte et in corde portatis, non dirigatur nisi ad illam vitam, quae nobis cum Angelis est futura: ubi perpetua quies, sempiterna laetitia, indeficiens beatitudo, nulla perturbatio, nulla tristitia, nulla mors. Quam vitam nosse non possunt, nisi qui experiuntur: experiri autem non poterunt, nisi qui credunt. Si enim exigatis ut quod vobis promittit Deus, demonstremus vobis, non possumus. Sed audistis quomodo conclusit Evangelium Joannis: Beati [PL38.1197] qui non vident, et credunt (Joan. XX, 29). Et videre vultis, et ego. Pariter credamus, et simul videbimus. Non simus duri adversus verbum Dei. Numquid enim, fratres, dignum est ut Christus descendat modo de coelo, et cicatrices suas nobis ostendat? Ideo illi incredulo ostendere dignatus est, ut objurgaret dubios, et instrueret credituros.

2. Octavi et septimi diei mysterium. Regnum Christi et sanctorum in terra post separationem malorum. Sabbatismus sanctorum in terra. Octavus ergo iste dies in fine saeculi novam vitam significat: septimus quietem futuram sanctorum in hac terra. Regnabit enim Dominus in terra cum sanctis suis, sicut dicunt Scripturae, et habebit hic Ecclesiam, quo nullus malus intrabit, separatam atque purgatam ab omni contagione nequitiae; quam significant centum quinquaginta tres illi pisces (Id. XXI, 11), de quibus jam, quantum memini, aliquando tractavimus. Nam Ecclesia hic primo apparebit in magna claritate et dignitate et justitia. Non ibi libebit decipere, non mentiri, non sub ovis pelle lupum latere. Veniet enim Dominus, sicut scriptum est, et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Iniqui ergo non ibi erunt: jam enim separabuntur. Tunc tanquam massa purgata apparebit, veluti in area, multitudo sanctorum, et sic mittetur in horreum coeleste immortalitatis. Sicut enim frumentum prius ubi trituratur, ibi purgatur; et locus ubi frumenta pertulerunt trituram, ut a palea mundarentur, decoratur dignitate massae purgatae. Videmus quippe in area post ventilationem, acervum palearum ex una parte, et acervum frumenti ex alia. Quo autem palea destinata sit, novimus; et quemadmodum agricolis faciant frumenta laetitiam. Quomodo ergo apparet in area prius frumentum a palea separatum, et cum gaudium fecerit post tantos labores inspecta illa congeries, quae latebat in palea, quae non videbatur, quando triturabatur; deinde in horreum mittitur, atque in secreto servatur: sic in isto saeculo, videtis quomodo trituratur haec area, sed palea frumento ita permixta est, ut difficile discernatur: quia nondum ventilata est. Sic ergo post ventilationem diei judicii apparebit massa sanctorum, fulgens dignitate, praepotens meritis, et misericordiam liberatoris sui prae se gerens. Et ipse erit septimus dies. Quasi primus dies sit in toto saeculo tempus quod est ab Adam usque ad Noe; secundus, a Noe usque ad Abraham, et quomodo jam dividit Evangelium Matthaei, tertius ab Abraham usque ad David; quartus, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quintus, a transmigratione usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi (Matth. [PL38.1198] II, 17). Ab adventu ergo Domini sextus agitur, in sexto die sumus. Et ideo quomodo formatus est homo in Genesi sexto die ad imaginem Dei (Gen. I, 26, 27), sic et in isto tempore, quasi sexto die totius saeculi, renovamur in Baptismo, ut recipiamus imaginem Conditoris nostri. Sextus autem dies iste cum transierit, veniet requies post illam ventilationem, et sabbatizabunt sancti et justi Dei. Post septimum autem, cum apparuerit in area dignitas messis, fulgor, meritumque sanctorum, ibimus in illam vitam et in illam requiem, de qua dictum, Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Tunc velut ad caput reditur. Quomodo enim cum peracti fuerint isti septem dies, octavus ipse est qui primus: sic post terminatas et peractas aetates septem saeculi transeuntis, ad illam immortalitatem beatitudinemque rediemus, de qua lapsus est homo. Et ideo octavae complent sacramenta infantium. Hinc et ipse septenarius numerus septies multiplicatus facit quadraginta novem; et addito uno tanquam reditur ad caput, et fiunt quinquaginta: qui numerus a nobis usque ad Pentecosten in mysterio celebratur. Qui etiam secundum illam divisionem quadragesimi numeri, cui accedit tanquam merces denarius, diversa ratione idem rursus apparet. Ambae quippe rationes ad eumdem quinquagenarium numerum redeunt. Qui ter multiplicatus propter mysterium Trinitatis, facit centum quinquaginta. Addito quippe ipso ternario, tanquam teste atque indice triplicationis et Trinitatis, intelligimus Ecclesiam in illis piscibus centum quinquaginta tribus.

3. Misericordiae opera commendat. Sed interim modo, donec veniamus ad illam requiem, isto tempore quo laboramus, et in nocte sumus, quamdiu non videmus quod speramus, et in eremo iter agimus, donec ad Jerusalem coelestem, veluti ad terram promissionis fluentem lac et mel, veniamus: nunc ergo cum tentationes non cessant, bene operemur. Medicina semper adsit, veluti prope quotidianis adhibenda vulneribus. Est autem medicina in bonis operibus misericordiae. Si enim vis impetrare misericordiam Dei, esto misericors. Si tu negas homini, cum tu homo sis, humanitatem; negabit tibi et Deus divinitatem, hoc est incorruptionem immortalitatis, qua nos facit deos. Non enim a te quidquam indiget Deus: tu autem indiges a Deo. Nihil a te ille petit, ut beatus sit: tu autem, nisi ab illo accipias, beatus esse non poteris. Quid ab illo accipis? Nescio utrum auderes conqueri si ab illo, qui omnia condidit, acciperes aliquid quod excellentissimum condidit. At ille non aliquid ex iis quae condidit; sed se ipsum tibi dat ad fruendum, se ipsum omnium conditorem. Quid enim ex iis quae facta sunt ab illo, pulchrius et melius potest esse eo qui fecit? Et quomodo tibi dabit? an quasi meritis tuis? Si quaeris quid merueris, attende peccata tua; audi sententiam [PL38.1199] Dei in transgressorem hominem latam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Quoniam comminatio praecessit, cum praeceptum daretur: Qua die tetigeritis, morte moriemini (Id. II, 17). Si peccatorum meritum quaeris, quid occurrit nisi supplicium? Obliviscere ergo merita tua, ne tibi faciant in corde terrorem: aut noli potius oblivisci, ne per superbiam repellas misericordiam. Commendamus nos, fratres, Deo operibus misericordiae. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 29). Confitere, quoniam habet Deus misericordiam, et vult peccata donare confessis. Sed offer illi sacrificium. Miserere hominis, homo, et tui miserebitur Deus. Tu homo, et alter homo, duo miseri. Deus autem non est miser, sed misericors. Si autem miser non miseratur miserum, quomodo exigit misericordiam ab illo qui nunquam erit miser? Videte quid dicam, fratres. Quicumque est contra naufragum crudelis, verbi gratia, tamdiu crudelis est, donec contingat illi naufragium. Si autem contigerit, recordatus in pristinam vitam, quando viderit naufragum, percutit illum similis aliquando miseria; et quem non poterat ad misericordiam flectere societas humanitatis, flectit consortium calamitatis. Servo quam cito miseretur, qui aliquando servivit. Mercenarium mercede fraudatum quam cito dolet, qui mercenarius fuit. Homini filium suum plangenti amarissime compatitur, qui aliquando tale aliquid planxit. Ergo quantamvis duritiam cordis humani solvit similitudo miseriae. Si ergo tu, qui aut miser fuisti, aut times ne miser sis (quamdiu enim hic vivis, et timere debes quod non fuisti, et meminisse quod fueris, et cogitare quid sis): positus ergo et in memoria praeteritarum miseriarum, et in timore futurarum, et afflictione praesentium, non misereris calamitosi hominis et egentis ope tua, et exspectas ut misereatur tibi ille, quem nunquam tangit miseria? Et tu non das ex eo quod a Deo accepisti, et vis ut det tibi Deus ex eo quod a te non accepit?

4. Opera misericordiae superare debent offensiones nostras. Misericordia gemina. Misericordiam, fratres mei, omnes qui ituri estis ad domos vestras, et ex hoc vix nos videbimus, nisi per aliquam solemnitatem, misericordiam operamini, quia abundant peccata. Alia requies, alia via non est, qua perveniamus ad Deum, qua redintegremur, qua reconciliemur ei, quem periculosissime offendimus. Venturi sumus in conspectum ejus: loquantur ibi pro nobis opera nostra; et ita loquantur, ut superent offensiones nostras. Quod enim amplius fuerit, hoc obtinebit, vel ad poenam, si peccata meruerint; vel ad requiem, si opera bona. Misericordia autem gemina est in Ecclesia: una in eo titulo quo nemo impendit pecuniam, nemo etiam vel laborem; altera quae de nobis exigit aut officium operis, aut impendia pecuniae. Illa quae a nobis exigit nihil erogationis vel laboris, in animo constituta est, ut ignoscas ei qui in te peccavit. Ad hanc eleemosynam impendendam thesaurus tuus in corde tuo est: ibi te explicas coram Deo. Non tibi [PL38.1200] dicitur, Profer sacculum, aperi arcam, resigna horreum: neque hoc tibi dicitur, Veni, ambula, curre, festina, intercede, loquere, visita, labora. Stans uno loco projecisti de pectore tuo duo tenes contra fratrem tuum, fecisti misericordiam, nullo sumptu, nullo labore, sola bonitate, sola misericordiae cogitatione. Nam si dicamus, Erogate res vestras pauperibus; duri videbimur. Certe vel nunc lenes et faciles sumus, quando dicimus: Impendite unde nihil minuetis, dimittite ut dimittatur vobis. Dicamus tamen etiam istud, Date et dabitur vobis. Conjunxit haec Dominus in praecepto, et ista duo misericordiae genera expressit. Dimittite, et dimittetur vobis: misericordia est ignoscentis. Date et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38): misericordia est erogantis. Vide si non amplius Deus dat nobis. Tu ignoscis homini, in quo te laesit homo hominem: ignoscit tibi Deus, in quo offendisti homo Deum. Numquid enim hoc est hominem laedere, quod est Deum offendere? Ergo plus tibi dedit: quia tu hoc dimisisti, in quo homo laesus est; hoc ille dimittit, in quo Deus offensus est. Attendite aliam misericordiam dispensationis. Tu das panem, ille dat salutem; tu das sitienti poculum liquoris alicujus, ille tibi dat poculum sapientiae suae. Numquid ista vel comparanda sunt, quod das, et quod accipis? Ecce quomodo fenerandum est. Si quis vult esse fenerator, omnino non prohibemus: sed illum feneretur, qui non sit pauper plura et majora reddendo, et cujus est etiam hoc ipsum qualecumque quod ei das, ut amplius meliusque recipias.

5. Eleemosyna eroganda cum humilitate et hilaritate. Illud etiam moneo Sanctitatem vestram, ut sciatis eum duplam misericordiam facere, qui pauperibus sic dat aliquid, ut ipse eroget. Non enim debet esse sola benignitas largientis, sed et humilitas ministrantis. Nescio quomodo, fratres mei, animus ejus qui porrigit pauperi, velut communi humanitati atque infirmitati compatitur, quando ponitur manus habentis in manum indigentis. Quamvis ille det, ille accipiat, conjunguntur minister et cui ministratur. Non enim jungit nos calamitas, sed humilitas. Abundantia vestra erit vobis, si Domino placet, et filiis vestris. Sed de ista terrena abundantia nulla mentio est, quam videtis obnoxiam tantis casibus. Jacet in domo thesaurus quietus, dominum quietum esse non sinit. Timetur latro, timetur effractor, timetur servus infidelis, timetur vicinus malus et potens. Quanto plus tenetur, tanto plus timetur. Si autem erogas Deo in pauperes, non perdis, et securus efficeris, quia ipse Deus custodit tibi in coelo, qui et tibi necessaria dat super terram. An forte times, ne perdat Christus quod illi commendaveris? Nonne dispensatorem unusquisque eligit de familia sua fidelem, cui committat pecuniam suam? Qui etsi habet in potestate non auferre, non tamen habet in potestate non perdere. Quid fide Christi prolixius? quid omnipotentia divinius? Nec auferre tibi aliquid potest, quia ipse dedit tibi spe quod illi dares: nec aliquid perdere, quia universa omnipotens tenet. Reficitis viscera, quando agapes [PL38.1201] facitis. Quia videmur nos ministrare, et nostra dantur, et per nos dantur; et tamen ea dantur, quae nobis Deus dedit. Bonum est, fratres, etiam manu vestra dispensetis: valde gratum est Deo. Ipse accipit, et dabit tibi, qui ante tibi quam deberet quod dares dedit. Debet erogationis officio conjungi ministrationis officium. Cum tibi liceat duas mercedes habere, quare perdis unam? Sed quisquis minus idoneus est omnibus dare, det pauperibus pro viribus, cum hilaritate. Hilarem autem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Omni pretio comparandum propositum est regnum coelorum. Non est ut dicat aliquis habens duos denarios, idoneum se non esse ad comparandum. Tanto evangelica illa vidua comparavit (Luc. XXI, 2).

6. Dies feriati. Peracti sunt dies feriati, succedent jam illi conventionum, exactionum, litigiorum: videte quomodo in his vivatis, fratres mei. De vacatione dierum istorum mansuetudinem debetis concipere, non jurgiorum consilia meditari. Sunt enim homines, qui propterea vacaverunt per dies istos, ut cogitarent malitias, quas exercerent post dies istos. Petimus vos, ut ita vivatis, tanquam qui Deo rationem reddituros vos sciatis de tota vita, non de solis istis quindecim diebus. Deinde Scripturarum quaestiones, quas hesterna die proposui, et angustia temporis impediente, non solvi, fateor me debere. Sed certe, quia dies qui sequuntur jam exactiones etiam pecuniae permittunt jure forensi et publico, hoc a me potius vos exigite jure christiano. Modo enim omnes solemnitatis gratia veniunt: post istos dies amor legis adducat a me exigi quod promisi. Qui enim dat, per me dat vobis: ipse utique dat omnibus nobis. Novi quippe Apostolum dicentem, Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem; cui timorem, timorem: nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 7 et 8). Sola dilectio est semper reddenda; nemo a tali debito alienus est. Quod enim debeo, fratres, in nomine Domini redditurus sum. Sed fateor vobis, non officio segnibus, sed exigentibus reddo.

SERMO CCLX. Habitus eodem die in ecclesia Leontiana, de monitis baptizatorum

Octavae infantium. Falsi fideles. Continentia servanda pro suo cuique gradu. Votum continentiae non reddens, damnatur. Ne moras faciamus, acturi multa, regeneratis [PL38.1202] in Baptismo, qui hodie miscendi sunt populo, brevis, sed gravis sermo reddendus est. Vos qui baptizati estis, et hodie completis sacramentum octavarum vestrarum, breviter accipite et intelligite translatam fuisse figuram circumcisionis carnis, ad circumcisionem cordis. Die octavo circumciduntur carne secundum veterem Legem (Gen. XVII, 12): et hoc propter Dominum Christum, qui post diem septimum sabbatorum octavo Dominico resurrexit. Cultellis petrinis jussum est circumcidi (Josue V, 2): Petra erat Christus (I Cor. X, 4). Infantes appellamini, quoniam regenerati estis, et novam vitam ingressi estis, et ad vitam aeternam renati estis, si hoc quod in vobis renatum est, male vivendo non suffocetis. Reddendi estis populis, miscendi estis plebi fidelium: cavete ne imitemini malos fideles, imo falsos fideles; quasi confitendo fideles, sed male vivendo infideles. Videte, quia testificor vobis coram Deo et Angelis ejus: castitatem servate, sive conjugalem, sive omnimodae continentiae. Quisque quod vovit reddat. Qui non habetis uxores, licet vobis ducere uxores, sed quarum mariti non vivunt. Feminae quae non habent viros, licet eis nubere, sed eis viris quorum uxores non vivunt. Qui habetis uxores, nihil mali faciatis praeter uxores. Reddite quod exigitis. Fides vobis debetur, fidem debetis. Fidem debet maritus uxori, uxor marito; ambo Deo. Quicumque continentiam vovistis, reddite quod vovistis: quia non exigeretur, si non vovissetis. Quod potuit licere, non licet: non quia nuptiae damnantur, sed qui retro respicit damnatur. Cavete a fraudibus in negotiis vestris. Cavete a mendaciis et perjuriis. Cavete a verbositate et luxuria. Quaecumque non vultis fieri vobis, nolite facere aliis, et hominibus et Deo. Quid vos onerem? Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV, 9).

SERMO CCLXI. In die quadragesimo Ascensionis Domini, I. Habitus Carthagine in basilica Fausti

CAPUT I

1. Ascensio Domini sic celebranda, ut cum ipso ascendamus. Sursum cor, quandonam pietatis, quandonam superbiae. Resurrectio Domini, spes nostra; ascensio Domini, glorificatio nostra. Ascensionis enim hodie solemnia celebramus. Si ergo recte, si fideliter, si devote, si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum cor habeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum enim cor habere debemus, sed ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur. [PL38.1203] Illi enim dicimus, qui ascendit, Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX, 1). Resurrexit enim, ut spem nobis daret, quia resurgit quod moritur: ne moriendo desperaremus, et totam vitam nostram morte finitam putaremus. Solliciti enim eramus de ipsa anima; et ille nobis resurgendo et de carne securitatem dedit. Ergo ascendit, quis? Qui descendit. Descendit, ut sanaret te: ascendit, ut levaret te. Cadis, si levaveris te: manes, si levaverit te. Sursum ergo cor, sed ad Dominum, refugium est: sursum cor, sed non ad Dominum, superbia est. Dicamus ergo illi resurgenti, Quoniam tu es, Domine, spes mea: ascendenti autem, Altissimum posuisti refugium tuum (Psal. XC, 9). Quomodo enim ad eum cor sursum habentes, superbi erimus, qui propter nos humilis factus est, ne superbi remaneremus?

CAPUT II

2. Christus semper Deus. Dei notitiam vanitas litigando quaerit, pietas credendo. Deus Christus, hoc semper: nunquam hoc desinet, quia nunquam coepit. Si enim per gratiam ejus aliquid incipit, quod nunquam desinat; ille quomodo desinet, qui nunquam coepit? Quid est quod incipit, et nunquam desinet? Immortalitas nostra initium habebit, finem non habebit. Non enim jam habemus, quod cum habere coeperimus, non amittemus. Semper ergo Deus Christus. Et qualis Deus? Quaeris qualis? Patri aequalis. Noli ergo quaerere in aeternitate qualitatem, sed felicitatem. Qualis Deus Christus, cape, si potes. Ecce dico, non te fraudabo. Quaeris qualis Deus Christus? Audi me, imo audi mecum: simul audiamus, simul discamus. Non enim quia loquor et vos auditis, ideo vobiscum non audio. Quaeris ergo, cum audis, Deus est Christus, Qualis Deus Christus? Audi mecum: non, inquam, me audi, sed mecum. In hac enim schola omnes sumus condiscipuli. Coelum est cathedra magistri nostri. Audi ergo qualis Deus Christus. In principio erat Verbum. Ubi? Et Verbum erat apud Deum. Sed verba quotidie solemus audire. Noli sic cogitare, quomodo soles audire, Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qualis quaero. Nam ecce jam Deum credo: sed qualis Deus sit, quaero. Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Nemo quaerendo deficiat, sed proficiat. Proficit quaerens, si pietas quaerat. Quomodo quaerit pietas, quomodo vanitas? Pietas quaerit credendo, vanitas litigando. Si enim litigare mecum velis, mihique dicere, Quem Deum colis? qualem Deum colis? ostende mihi quod colis: respondebo, Etsi est quod ostendam, non est cui.

CAPUT III

3. Pauli in Dei cognitione modestia. Nec ego audeo dicere, jam me cepisse quod quaeris. Ingredior enim, quantum possum, post vestigia illius tanti athletae Christi, apostoli scilicet Pauli dicentis, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ego me ipsum: Ego, quid est, et, me ipsum? Ego qui plus omnibus illis laboravi. Novi, Apostole, quomodo dicas, Ego. Expressio est, non elatio. Nam vis audire quomodo dicat, Ego? Cum dixisset, Plus omnibus illis laboravi; et quasi nos ad illum, Quis? et ille ad nos, [PL38.1204] Non ego autem, sed Dei gratia mecum (I Cor. XV, 10). Ille ergo cum quo tanta gratia Dei erat, ut posterius vocatus plus praecedentibus laboraret; dicit tamen, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ibi ego, ubi non apprehendit. Humanae quippe infirmitatis est, non apprehendere. Ubi autem levatus est in tertium coelum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui, non dixit, Ego. Sed quid dixit? Scio hominem ante annos quatuordecim (II Cor. XII, 2-4). Scio hominem: et ipse homo erat qui loquebatur, et quod in eo factum est, quasi alterum fecit, ideo non defecit. Noli ergo contendere, noli litigare, exigendo a me qualem Deum colo. Non enim idolum est, et digitum extendo, et dico tibi, Ecce Deum quem colo: aut aliquod sidus est, aut aliqua stella, aut sol, aut luna; et extendo digitum in coelum, et dico, Ecce quod colo. Non est quo digitus extendatur: sed est quo mens extendatur. Vide ipsum non comprehendentem, et tamen quaerentem; sequentem, inhiantem, suspirantem, desiderantem: vide illum, quid intendat vide, ad Deum suum, utrum digitum, an vero animum. Quid ait? Non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae sunt ante extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo. Sequor, inquit: ambulo, inquit, in via sum. Sequere, si potes: simul ad patriam veniamus, ubi non a me quaeras, nec ego a te. Simul ergo modo credendo quaeramus, ut simul postea videndo gaudeamus.

CAPUT IV

4. Mundandum cor, quo videatur Deus. Nam quis tibi ostendit qualis sit Deus Christus? Ecce quod dignatus est dicere per servum suum, dicat et per istum servum suum, conservis meis, servis suis. Dictum est tibi, In principio erat Verbum. Quaerebas ubi esset, responsum est, Verbum erat apud Deum. Et ne verba contemneres ex consuetudine locutionis humanae, audisti, Deus erat Verbum. Adhuc quaeris qualis Deus? Omnia per ipsum facta sunt. Ama illum: quidquid amas, ab illo est. Non amemus creaturam, neglecto Creatore: sed attendamus creaturam, et laudemus Creatorem. Non tibi possum ostendere Deum meum: ostendo quae fecit, recolo quae fecit. Omnia per ipsum facta sunt. Fecit nova non novus; fecit temporalia sempiternus; fecit mutabilia, qui nescit mutari. Facta inspice, lauda factorem: crede, ut munderis. Videre enim vis? Bonam rem, magnam rem vis: hortor, ut velis. Videre vis? Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Prius ergo cogita de corde mundando: hoc habeto negotium, ad hoc te advoca, insta huic operi. Quod vis videre mundum est, immundum est unde vis videre. Cogitas Deum quasi aliquam istorum oculorum immensam vel multiplicem lucem, auges tibi spatia quanta vis: non ponis finem ubi non vis, ponis ubi vis. Phantasmata sunt ista cordis tui, immunditia est ista cordis tui. Tolle, abjice. Si terra tibi in oculum caderet, et velles ut ostenderem tibi lucem; prius tui oculi quaererent mundatorem. Tantum immunditiae est [PL38.1205] in corde tuo: ibi avaritia non parva immunditia est. Congeris quod tecum non tollas. Nescis quia cum congeris, ad cor tuum lutum trahis? Unde videbis ergo quod quaeris?

CAPUT V

5. Deus habitare vult in corde mundo. Avaritiae homo servit, non Deo. Tu mihi dicis: Ostende mihi Deum tuum. Ego tibi dico: Attende, paululum ad cor tuum. Ostende, inquis, mihi Deum tuum. Attende, inquio, paululum ad cor tuum. Quidquid ibi vides quod displicet Deo, tolle inde. Venire ad te vult, Deus; Dominum ipsum Christum audi: Ego et Pater veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Ecce quid promittit Deus. Si ego promitterem venturum me in domum tuam, mundares eam: Deus in cor tuum venire vult, et piger es ei domum mundare? Non amat habitare cum avaritia, cum muliere immunda et insatiabili, cui tu jubenti serviebas, et Deum videre quaerebas. Quid fecisti, quod Deus jussit? Quid non fecisti, quod avaritia jussit? Quid fecisti, quod Deus jussit? Ego ostendo quid habitet in corde tuo, qui vis videre Deum. Hoc enim dixeram: Est quod ostendere, sed cui non est. Quod Deus jussit, quid fecisti? Quod avaritia jussit, quid distulisti? Jussit Deus ut nudum vestires, tremuisti: jussit avaritia ut vestitum exspoliares, insanisti. Si fecisses quod Deus jussit, quid tibi dicam, haberes illud et illud? Ipsum Deum haberes. Si fecisses quod Deus jussit, Deum haberes. Fecisti quod avaritia jussit, quid habes? Scio, dicturus es mihi: Habeo quidquid abstuli. Ergo auferendo habes. Habes aliquid apud te, qui perdidisti te? Habeo, inquis. Ubi, ubi, rogo te? Certe aut in cubiculo, aut in saccello, aut in arca: nolo amplius dicere. Ubicumque habes, modo certe tecum non habes. Certe modo cogitas in arca te habere: forte periit, et nescis; forte cum redis, non invenis quod dimisisti. Cor tuum quaero: ibi quid habeas, interrogo. Ecce implesti arcam tuam, et fregisti conscientiam tuam. Vide plenum: disce esse plenus. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Nempe omnia perdiderat. Unde ergo istas gemmas laudis Domino proferebat?

CAPUT VI

6. Tenebrae cupiditates et opera mala. Munda ergo cor, quantum potes: id age, id operare. Et ut ille mundet ubi maneat, roga, supplica, humiliare. Non capis, »In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat; et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.« Ecce quare non capis. Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Quae sunt tenebrae, nisi opera mala? Quae sunt tenebrae, nisi cupiditates malae, superbia, avaritia, ambitio, invidentia? Omnia ista tenebrae sunt: ideo non comprehendis. Nam lux lucet in tenebris: sed da qui comprehendat.

7. Deus homo factus manet semper Deus. Una persona Deus et homo in Christo. Vide ergo, ne forte hoc [PL38.1206] quomodocumque possis accipere: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14). Per hominem Christum tendis ad Deum Christum. Multum est ad te Deus: sed homo factus est Deus. Quod longe erat a te, per hominem factum est juxta te. Ubi maneas, Deus est: qua eas, homo est. Idem ipse Christus, et qua eas, et quo eas. Ipse ergo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Assumpsit quod non erat, non amisit quod erat. Apparebat homo, et latebat Deus. Occisus est homo, et offensus est Deus: sed resurrexit homo, et inventus est Deus. Cogita ergo quanta fecit ut Deus, quanta passus est ut homo. Occisus est, sed non in divinitate: ipse Christus occisus est. Non enim duo, Deus et homo; ut jam non faciamus vel noverimus Trinitatem, sed quaternitatem. Homo quidem homo, et Deus Deus; sed totus Christus homo et Deus: ipse ergo Christus homo et Deus. Quomodo tu homo corpus et animus: sic totus Christus homo et Deus. Ergo totus Christus, caro, anima, et Deus.

CAPUT VII

Idem ipse aliquid dicit, quod ad Deum pertinet; aliquid dicit, quod ad animam pertinet; aliquid dicit, quod ad carnem pertinet: totum ad Christum pertinet. Quid dicit ut Deus? Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter (Id. V, 26, 19). Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Quid dicit Christus secundum animam suam? Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Quid dicit Christus secundum carnem? Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Haec sunt thesauri sapientiae et scientiae.

CAPUT VIII

8. Praeceptum utrumque dilectionis erga Christum impletur. Certe tota Lex in duobus praeceptis pendet. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). In Christo habes totum. Deum tuum vis diligere? Habes in Christo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Proximum vis diligere? Habes in Christo: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

CAPUT IX

9. Bona opera frequentanda. Peccata, praeter crimina, sunt alia minora. Mundet nos gratia sua: mundet nos opitulationibus et consolationibus suis. Fratres mei, per ipsum et in ipso obsecro vos, in bonis operibus abundetis, in misericordia, benignitate, bonitate. Cito dimittite quod in vos peccatur. Nemo teneat iram adversus alium, ne intercludat sibi orationem ad Deum. Haec enim omnia, quia in hoc saeculo sumus, quia etsi proficimus, etsi juste vivimus, sine peccato hic non vivimus. Non enim peccata sola sunt illa quae crimina nominantur, adulteria, fornicationes, sacrilegia, furta, rapinae, falsa testimonia: non ipsa sola peccata sunt. Attendere aliquid quod non debebas, peccatum est: audire aliquid [PL38.1207] libenter, quod audiendum non fuit, peccatum est: cogitare aliquid, quod non fuit cogitandum, peccatum est.

CAPUT X

10. Remedia quotidiana. Minora peccata multitudine obruunt. Sed dedit Dominus noster post illud lavacrum regenerationis alia quotidiana remedia. Quotidiana nostra mundatio, dominica oratio. Dicamus, et verum dicamus, quia et ipsa eleemosyna est: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Mementote, fratres, ad dexteram staturis quid dicturus est. Non dicet, Illa et illa magna fecistis: sed, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Ad sinistram staturis non est dicturus, Illa et illa mala fecistis: sed, Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35, 42). Illi pro eleemosyna, in vitam aeternam: isti propter sterilitatem, in ignem aeternum. Modo eligite aut dextram aut sinistram. Nam rogo vos, quam habere poterit spem salutis piger in remediis, creber in morbis?

CAPUT XI

Sed parvi morbi sunt? Congerie premunt. Minora peccata sunt quae habeo. Non sunt multa? Nam quomodo minora sunt, quae premunt, obruunt: quid minutius pluviae guttis? Flumina implent. Quid minutius granis tritici? Horrea implent. Tu attendis quia minora sunt, et non attendis quia multa sunt. Attendere nosti: numera, si potes. Sed plane quotidianum remedium dedit Deus.

CAPUT XII

11. Conclusio. Magna misericordia ejus qui ascendit in altum, et captivavit captivitatem. Quid est, captivavit captivitatem? Occidit mortem. Captivitas captiva est: mors mortua est. Quid ergo? Hoc solum fecit qui ascendit in altum, et captivavit captivitatem? Ergo dimisit nos? Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Ergo illud attende, Dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Aperi sinum pietatis, excipe donum felicitatis.

SERMO CCLXII. In die Ascensionis Domini, II. Habitus in basilica Leontiana

CAPUT PRIMUM

1. Sancti Leontii solemnitas. Dominus Jesus, Patris unigenitus et gignenti coaeternus, pariter invisibilis, pariter immutabilis, pariter omnipotens, pariter Deus; propter nos, ut nostis, et accepistis, et tenetis, factus est homo, forma assumpta humana, non amissa divina: potens occultus, infirmus manifestus; sicut nostis, natus est, ut renasceremur; mortuus est, ne nos in aeternum moreremur. Ille continuo, id est, die tertio resurrexit: nobis resurrectionem carnis in fine promisit. Exhibuit se discipulorum oculis videndum, manibusque tractandum; persuadens quod factus erat, non auferens quod semper erat. Conversatus est cum eis diebus quadraginta, sicut audistis, intrans et exiens, manducans et bibens; non jam indigentia, sed totum potentia: [PL38.1208] et manifestans eis carnis veritatem, in cruce infirmitatem, a sepulcro immortalitatem.

CAPUT II

2. Idem tractatur argumentum. Hodiernum ergo diem ascensionis ipsius celebramus. Occurrit autem huic Ecclesiae alia vernacula solemnitas. Conditoris basilicae hujus sancti Leontii hodie depositio est. Sed dignetur obscurari stella a sole. Ergo de Domino potius, quod coeperamus, loquamur. Gaudet bonus servus, quando laudatur Dominus.

CAPUT III

3. Ascensionis fides et celebritas per totum orbem. Hodierno ergo die, hoc est, quadragesimo post resurrectionem suam, Dominus ascendit in coelum. Non vidimus: sed credamus. Qui viderunt praedicaverunt, et orbem terrarum impleverunt. Scitis qui viderunt, et qui nobis indicaverunt: de quibus praedictum est, »Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum« (Psal. XVIII, 4 et 5). Ergo et ad nos venerunt, et nos de somno excitaverunt. Ecce celebratur hodiernus dies toto orbe terrarum.

CAPUT IV

4. Ascensionis Christi prophetia. Recolite Psalmum. Cui dictum est, Exaltare super coelos, Deus? Cui dictum est? Numquid Deo Patri diceretur, Exaltare, qui nunquam est humiliatus? Exaltare tu: tu qui fuisti in ventre matris inclusus; tu qui in illa factus es, quam fecisti; tu qui in praesepi jacuisti; tu qui ubera tanquam parvulus in vena carnis suxisti; tu qui portans mundum, portabaris a matre: tu quem Simeon senex parvulum agnovit, magnumque laudavit: tu quem vidua Anna vidit sugentem, et cognovit omnipotentem: tu qui esuristi propter nos, sitisti propter nos, fatigatus es in via propter nos: (numquid esurit panis, aut sitit fons, aut fatigatur via?) tu qui omnia ista pertulisti propter nos: tu qui dormisti, et tamen non dormitas, custodiens Israel: postremo, tu quem vendidit Judas, quem Judaei emerunt, et non possederunt: tu apprehense, ligate, flagellate, spinis coronate, in ligno suspense, lancea percusse, tu mortue, tu sepulte, Exaltare super coelos, Deus.

CAPUT V

Exaltare, inquit, exaltare super coelos, quia Deus es. Sede in coelo, qui pependisti in ligno. Judex exspectaris venturus, qui exspectatus es judicatus. Quia ista credat, nisi illo faciente, qui erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem? Ille ipse inopem carnem suam erigit, et collocat eam cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7, 8), cum quibus judicaturus est vivos et mortuos. Cum eis collocavit hanc inopem carnem, quibus dicit: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28).

CAPUT VI

5. Exaltare [PL38.1209] ergo super coelos, Deus. Jam factum est, jam impletum est. Sed dicimus, Quomodo futurum praedictum est, Exaltare super coelos Deus; non vidimus, sed credimus: ecce ante oculos nostros est quod sequitur, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12). Non credat illud, qui non videt istud. Quid est enim, Et super omnem terram gloria tua? nisi, super omnem terram Ecclesia tua, super omnem terram matrona tua, super omnem terram sponsa tua, dilecta tua, columba tua, conjux tua. Ipsa est gloria tua, Vir quidem, ait Apostolus, non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei: mulier autem gloria viri (I Cor. XI, 7). Si mulier gloria viri Ecclesia gloria Christi.

SERMO CCLXIII. De Ascensione Domini, III

1. Glorificatio et victoria Christi completa est resurrectione et ascensione. Christus, leo, et agnus. Diabolus, leo. Muscipula diaboli. Glorificatio Domini nostri Jesu Christi resurgendo et ascendendo completa est. Resurrectionem ipsius Paschae Dominico celebravimus: ascensionem hodie celebramus. Festus nobis dies uterque. Ideo enim resurrexit, ut nobis exemplum resurrectionis ostenderet: et ideo ascendit, ut nos desuper protegeret. Habemus ergo Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum prius pendentem in ligno, nunc sedentem in coelo. Pretium nostrum dedit, cum penderet in ligno: colligit quod emit: cum sedet in coelo. Cum enim omnes collegerit, quos utique per tempora colliget, in fine temporis veniet, et quomodo scriptum est, Deus manifestus veniet (Psal. XLIX, 3): non quemadmodum primitus venit occultus, sed sicut dictum est, manifestus. Occultum enim oportebat eum venire, ut judicaretur: manifestus autem veniet, ut judicet. Si enim prius manifestus venisset, judicare manifestum quis auderet? Quando quidem dicit apostolus Paulus, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [PL38.1210] (I Cor. II, 8). Sed si ille non occideretur, mors non moreretur. Tropaeo suo diabolus victus est. Exsultavit enim diabolus, quando primum hominem seducendo dejecit in mortem. Seducendo primum hominem, occidit: occidendo novissimum, primum de laqueis perdidit. Facta est ergo victoria Domini nostri Jesu Christi, cum resurrexit et ascendit in coelum; et impletum est quod audistis, cum Apocalypsis legeretur, Vicit Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Ipse leo dictus est, qui agnus occisus est: leo propter fortitudinem, agnus propter innocentiam: leo quia invictus, agnus quia mansuetus. Et ipse Agnus occisus morte sua vicit leonem qui circuit quaerens quem devoret. Dictus est enim diabolus leo, feritate, non virtute. Apostolus quippe Petrus ait: Vigilare vos oportet adversus tentationes, quia adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret. Sed quomodo circuit, dixit: Sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Quis non incurreret in dentes leonis hujus, nisi vicisset Leo de tribu Juda? Contra leonem leo, contra lupum agnus. Exsultavit diabolus quando mortuus est Christus, et ipsa morte Christi est diabolus victus: tanquam in muscipula escam accepit. Gaudebat ad mortem, quasi praepositus mortis. Ad quod gaudebat, inde illi tensum est. Muscipula diaboli, crux Domini: esca qua caperetur, mors Domini. Et ecce surrexit Dominus noster Jesus Christus. Ubi est mors quae pependit in ligno? Ubi est insultatio Judaeorum? Ubi est typhus et superbia caput ante crucem agitantium et dicentium, Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40)? Et plus fecit, quam illi insultando exigebant. Plus enim est de sepulcro resurgere, quam de ligno descendere.

2. Ascensio Christi pignus nostrae ascensionis. Jam vero quanta gloria est quod ascendit in coelum, quod sedet ad dexteram Patris? Sed hoc oculis non videmus, quia nec pendentem in ligno vidimus. Totum hoc fide tenemus, oculis cordis intuemur. Hodie enim, sicut audistis, fratres, Dominus noster Jesus Christus ascendit in coelum: ascendat cum illo et cor nostrum. Audiamus Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). Sicut enim ille ascendit, nec recessit a nobis: sic et nos cum illo ibi jam sumus, quamvis nondum in corpore nostro factum sit quod promittitur nobis. Ille jam exaltatus est super coelos. Neque enim propterea nobis desperanda est perfecta et angelica coelestis habitatio, quia dixit, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Sed hoc dictum est propter unitatem, qua caput nostrum est, et nos corpus ejus. Cum ascendit in coelum, nos ab illo non separamur. Qui de coelo descendit, non nobis invidet coelum: sed quodam modo clamat, Membra mea estote, si ascendere vultis in coelum. In hoc ergo ipsi interim roboremur, in hoc votis omnibus aestuemus. Hoc meditemur in terris, quod computamur in [PL38.1211] coelis. Tunc exuturi carnem mortalitatis, nunc exuamus animi vetustatem. Facile corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum.

3. Christum cum corpore ascendisse. Nam et illud nonnullos calumniantibus haereticis movet, quemadmodum Dominus sine corpore descenderit, cum corpore ascenderit, velut contrarium sit illis verbis quibus ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Corpus, inquiunt, quod non descendit de coelo, quomodo potuit ascendere in coelum? Quasi ille dixerit, Nihil ascendit in coelum, nisi quod de coelo descendit; sed ait, Nemo ascendit, nisi qui descendit. Hoc enim ad personam, non ad personae habitum retulit. Descendit sine corporis indumento, ascendit cum corporis indumento. Nemo tamen, nisi qui descendit, ascendit. Nam si nos sibimet tanquam sua membra ita coaptavit, ut etiam nobis conjunctis idem ipse sit; quanto magis illud corpus, quod de virgine assumpsit, aliam non potest in illo habere personam? Quis enim vel in montem, vel in murum, vel in aliquem superiorem locum dicit non eum solum qui descenderit ascendisse, si cum descendisset exutus, ascendat indutus; aut cum descendisset inermis, ascendat armatus? Quemadmodum ergo de hoc dicitur, Nemo ascendit nisi qui descendit, quamvis cum ea re cum qua non descendit ascenderit: sic nemo in coelum nisi Christus ascendit; quia de coelo, nisi Christus, nemo descendit; quamvis sine corpore descenderit, cum corpore ascenderit, ascensuris et nobis non virtute nostra, sed nostra et illius unitate. Duo quippe sunt in carne una; sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31 et 32). Unde et et ipse dicit: Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6).

4. Christus cur quadraginta diebus jejunavit, et totidem dies egit cum discipulis post resurrectionem. Et ideo jejunavit, cum tentaretur ante mortem cibo adhuc indigens: manducavit autem et bibit, cum glorificaretur post resurrectionem jam cibo non indigens. Illic enim ostendebat in se nostrum laborem, hic autem in nobis suam consolationem, quadraginta diebus utrumque definiens. Nam quadraginta diebus jejunavit, cum tentaretur in eremo, sicut in Evangelio scriptum est, ante mortem carnis suae (Matth. IV, 1, 2); et rursum quadraginta diebus cum discipulis fuit, sicut Petrus in Actibus Apostolorum loquitur, intrans et exiens, manducans et bibens, post resurrectionem carnis suae (Act. I, 3, 4). Quo numero quadragesimo hujus saeculi significare videtur excursus in his qui vocantur ad gratiam, per eum qui non venit legem solvere, sed adimplere. Decem namque sunt praecepta legis. Jam gratia Christi diffusa per mundum et quadripartitus mundus, et decem quadriplicata quadraginta faciunt: quoniam qui redempti sunt a Domino, de regionibus congregavit eos, ab Oriente et Occidente [PL38.1212] et Aquilone et Mari (Psal. CVI, 2 et 3). Jejunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis, velut clamabat: Abstinete vos a desideriis hujus saeculi. Manducans autem et bibens quadraginta diebus post resurrectionem carnis, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Jejunium quippe est in tribulatione certaminis; quoniam qui in agone contendit, ab omnibus abstinens est (I Cor. IX, 25): cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cujus exspectamus redemptionem, induerit immortalitatem. Quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando jam pascimur. Utrumque Apostolus simul nos agere ostendit dicens, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12): tanquam illud esset in cibo, hoc in jejunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunemus, et futuri promissione reficiamur; hic non apponentes cor, illuc pascentes sursum cor.

SERMO CCLXIV. De Ascensione Domini, IV

1. Dicendum de mysterio ascensionis Christi. Multa sunt divinarum Scripturarum recondita sacramenta, sive quae adhuc nos ipsi quaerenda habemus, sive quae jam humilitati nostrae Dominus revelare dignatus est: sed aperiendi haec Sanctitati vestrae tempus non sufficit. Novi enim maxime his diebus impleri ecclesiam talibus, qui citius vellent discedere, quam venire; et onerosos nos habent, si aliquando diutius colloquamur: qui tamen in prandiis suis, ad quae festinant, si teneantur usque ad vesperam, nec laborant, nec recusant, nec saltem aliquando ullo pudore discedunt. Tamen ne fraudemus eos qui esurientes veniunt, etsi breviter, non tacebimus hujus rei sacramentum, quod Dominus noster Jesus Christus cum eo corpore, in quo resurrexit ascendit.

2. Christus post resurrectionem conversatur cum discipulis, ut in fide confirmentur. Ascendit in coelum, ne remaneant in carne. Sane propter infirmitatem discipulorum suorum: non enim deerant etiam in illo numero, quos diabolus infidelitate tentaret, ita ut quidam discipulus ejus in ipsa specie in qua noverat, non tamen magis fidem haberet viventibus membris, quam recentibus cicatricibus (Joan. XX, 25): ergo ad eorum confirmationem dignatus est post resurrectionem vivere cum illis quadraginta diebus integris, ab ipso die passionis suae usque in hodiernum diem, intrans et exiens, manducans et bibens, sicut dicit Scriptura (Act. I, 3, 4); confirmans hoc redditum esse oculis eorum post resurrectionem, quod ablatum erat per crucem. Verumtamen non illos voluit in carne remanere, nec carnali dilectione diutius retinere. Eo enim animo volebant eum esse semper carnaliter secum, quo animo etiam Petrus timebat eum pati. Videbant enim secum magistrum, confortatorem et [PL38.1213] consolatorem et protectorem hominem, quales videbant se ipsos. Si tale aliquid non viderent, absentem credebant; cum ubique ille majestate sit praesens. Tuebatur autem eos revera, quemadmodum ipse dicere dignatus est, tanquam gallina pullos suos (Matth. XXIII, 37). Sicut enim gallina propter infirmitatem pullorum et ipsa infirmatur. Si enim recordamini, ante oculos nostros sunt tantae aves, quae pullos faciunt; non videmus aliquam avem infirmari cum pullis, nisi gallinam: et ideo de illa Dominus similitudinem duxit; quia propter infirmitatem nostram et ipse susceptione carnis infirmari dignatus est. Oportebat autem ut erigerentur aliquantum, et jam inciperent eum spiritualiter cogitare, tanquam Verbum Patris, Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia: et non eos sinebat caro, quam videbant. Proderat ergo illis confirmari in fide per conversationem ejus secum quadraginta diebus: sed plus proderat eis, ut se ab oculis eorum subtraheret; et qui in terra tanquam frater conversatus fuerat, de coelo tanquam Dominus subveniret; discerentque illum cogitare secundum Deum. Hoc enim evangelista Joannes sonuit: si quis advertat, si quis intelligat. Ait enim Dominus: Non turbetur cor vestrum. Si me diligeretis, inquit, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 1, 28). Et alio loco, dicit: Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Tantamque sibi aequalitatem vindicat, non rapina, sed natura, ut hoc diceret cuidam discipulo dicenti sibi, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: et ille, Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et Patrem nescitis? Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 8, 9). Quid est, Qui me vidit? Si secundum oculos carnis, viderunt et qui crucifixerunt. Quid est ergo, Qui me vidit; nisi, qui intellexit, qui oculo cordis vidit. Quomodo enim sunt aures interiores, quas quaerebat Dominus, cum diceret, Qui habet aures, audiat (Matth. XI, 15), cum ante illum nullus surdus staret: sic est etiam aspectus interior cordis, quo si quis viderat Dominum, viderat Patrem; quia aequalis est Patri.

3. Filius Dei natura aequalis Patri, misericordia ad mortem usque infirmatus. Audi Apostolum volentem nobis commendare misericordiam ipsius, quia propter nos infirmatus est, ut sub alis suis pullos colligeret, docens alios etiam discipulos, ut et ipsi compaterentur infirmitati infirmorum, qui ad aliquam firmitatem de infirmitate communi ascendissent; cum ille de coelesti firmitate ad infirmitatem nostram descenderit: ait illis, Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Dignamini, inquit, imitari Filium Dei per compassionem cum parvulis. Qui cum in forma Dei esset. Jam dicendo, in forma Dei esset, aequalem ostendit Deo. Non enim forma minor est quam ille cujus forma est. Si enim minor est, forma non est. Tamen ne aliquis dubitaret, adjecit, et posuit ipsum Verbum, unde ora sacrilegis clauderet: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, fratres charissimi, quod ait Apostolus, Non rapinam arbitratus est? Quia naturaliter [PL38.1214] aequalis. Cui ergo erat rapina aequalitas Dei? Primo homini, cui dictum est, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Voluit per rapinam tendere se ad aequalitatem, et per poenam perdidit immortalitatem. Ille enim cui rapina non erat, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Si ergo non rapina; natura, integra societas et summa ipsa comparatio. Sed quid fecit? Semetipsum, ait, exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 5-8). Parum erat dicere mortem, et genus mortis ostendit. Quare et genus mortis? Quia multi ad mortem sunt parati: multi enim dicunt, Non timeo mori, sed vellem in lectulo meo mori, circumdatus filiis, nepotibus, lacrymis uxoris. Mortem quidem videntur isti non recusare, sed eligendo genus mortis, de timore puniuntur. Ille autem elegit genus mortis, sed quod est deterius omnibus. Quomodo sibi eligunt homines melius genus mortis, sic ipse deterius elegit, hoc quod exsecrabile erat omnibus Judaeis. Non enim timuit mori per falsos testes, per sententiam judicis, qui veniet judicare vivos et mortuos: non timuit mori per ignominiam crucis, ut omnes credentes ab omni ignominia liberaret. Ergo factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: tamen naturaliter aequalis Deo; fortis in virtute majestatis, infirmus compassione humanitatis: fortis, ut faceret omnia; infirmus, ut reficeret omnia.

4. Christus abire vult, ut absente carne divinitas ipsius cogitetur. Filius Dei in se non minor per incarnationem. Quod ergo ait Joannes attendite: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me est. Quomodo aequalis, sicut dicit Apostolus? Sicut ipse Dominus, Ego et Pater unum sumus. Et alio loco, Qui me vidit, vidit et Patrem. Quomodo hic, Quia Pater major me est? Vox ista, fratres, quantum Dominus aspirat advertere, quodam modo exprobrantis fuit et consolantis. Fixi enim erant in homine, et Deum cogitare non poterant. Tunc enim cogitarent Deum, si ab illis et ab eorum oculis homo auferretur, ut amputata familiaritate quae cum carne erat facta, discerent vel absente carne divinitatem cogitare. Ergo hoc eis ait: Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Quare? Ut cum eo ad Patrem, possitis me cogitare aequalem Patri. Propterea enim major me est: adhuc cum videtis me in carne, adhuc major me est Pater. Videte si suscepistis: non enim noverant nisi hominem cogitare. Hoc dico aliquanto planius, propter fratres nostros tardiores: qui autem intellexerunt, ferant tarditatem caeterorum et imitentur ipsum Dominum, qui cum in forma Dei esset, humiliavit se, factus obediens usque ad mortem. Si me diligeretis, quid est hoc? Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Si me diligeretis, quid aliud est, quam, non me diligitis? Quid ergo diligitis? Carnem quam videtis. Ipsam enim non vultis ab oculis discedere. Si [PL38.1215] autem me diligeretis: quid est, me? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): quod ait ipse Joannes. Si ergo sic me diligeretis, quomodo per me facta sunt omnia, gauderetis, quoniam vado ad Patrem. Quare? Quoniam Pater major me est. Adhuc cum me videtis in terra, major me est Pater. Discedam ab oculis vestris; tollatur ab aspectibus caro mortalis, quae propter vestram mortalitatem suscepta est; indumentum hoc, quod humilitate suscepi, incipiatis non videre: levetur tamen in coelum. ut discatis quid speretis. Non enim dimisit hic ipsam tunicam, quam hic voluit indui. Nam si hic illam dimisisset, desperarent omnes de resurrectione carnis. Modo enim levavit eam in coelum, et sunt qui dubitent de carnis resurrectione. Si Deus in se illam ostendit, homini negaturus est illam? Deus enim accepit illam miseratione, homo autem conditione. Et tamen ostendit illam, confirmavit illos, et levavit illam. Subducto autem ab oculis carnali aspectu, jam illi hominem non viderunt. Si quid erat in cordibus eorum tractum de desiderio carnali, quasi contristatum est in ipsis. Congregati sunt tamen in unum, et coeperunt orare. Ille autem missurus erat post istum decem diebus interpositis Spiritum sanctum, ut Spiritus sanctus impleret eos amore spirituali, auferens eis desideria carnalia. Faciebat eos jam sic intelligere Christum quomodo erat Verbum Dei, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia. Non autem possent impleri tali intellectu, nisi carnalis charitas ab eorum oculis discessisset. Et ideo dixit, Si me diligeretis, gauderetis, quia eo apud Patrem; quoniam Pater major me est. Secundum hominem major me est, aequalis secundum Deum: aequalis secundum naturam, major secundum Filii misericordiam. Humiliavit enim eum, non infra se tantum, sed et infra Angelos, sicut Scriptura dicit (Psal. VIII, 6). Non est minor; et si aliquantum susceptione carnis ab aequalitate Patris videtis recessisse Filium, unde nunquam recedit: sed accipiendo carnem (accepit enim hominem), non mutatus est. Quomodo qui accipit vestem, non vertitur in vestem, sed manet ipse integer homo intus: et si senator accipiat vestem servilem, si forte non potest intrare ad consolandum aliquem in carcere compeditum cum ipsa senatoria veste, accipit habitum carceris, videtur sordidus habitus per humanitatem; sed intus manet dignitas senatoria tanto magis integra, quanto majore misericordia voluit quod humilitatis erat induere. Sic et Dominus manens Deus, manens Verbum, manens sapientia, manens virtus divina, manens in gubernatione coelorum, manens in administratione terrarum, implens Angelos, totus ubique, totus in mundo, totus in Patriarchis, totus in Prophetis, totus in omnibus sanctis, totus in utero Virginis, ad induendam carnem, ad conjungendam sibi tanquam sponsam, ut procederet de thalamo suo sponsus, ut desponsaret Ecclesiam virginem castam. Ad hoc ergo minor Patre, quia homo: aequalis autem Patri, quia [PL38.1216] Deus. Tollite ergo de medio desideria carnalia. Tanquam hoc diceret Apostolis suis: Non vultis me dimittere (quomodo unusquisque non vult dimittere amicum suum, tanquam dicens: Esto nobiscum aliquantum, refrigeratur anima nostra quando te videmus); sed melius est ut istam carnem non videatis, et divinitatem cogitetis. Tollo me a vobis exterius, et me ipso impleo vos interius. Numquid enim secundum carnem et cum carne intrat in cor Christus? Secundum divinitatem possidet cor: secundum carnem per oculos loquitur ad cor, et admonet foras; habitans intus, ut interius nos convertamur, et vivificemur ex ipso, et formemur ex ipso; quia forma est omnium infabricata.

5. Christus post resurrectionem cum discipulis agit dies quadraginta, ut significet necessariam hic semper fidem Incarnationis. Ergo si quadraginta dies fecit cum discipulis suis, non sine causa quadraginta dies fecit. Forte sufficerent viginti, sufficerent triginta: quadraginta dies dispensatio est totius hujus saeculi. Aliquando inde tractavimus propter denarium numerum quater ductum. Commemoro vos qui audistis Denarius enim numerus totam sapientiam significat Haec sapientia dispensata est per quatuor partes mundi, per totum orbem terrarum: et tempora quadrifaria dispositione dispertiuntur. Nam annus quatuor tempora habet: et mundus quatuor cardines habet. Decem ergo quater ducti quadragenarium numerum habent. Ideo autem quadraginta diebus jejunavit Dominus (Matth. IV, 2), ostendens nobis abstinentiam ab omni corruptione esse debere fidelibus, quamdiu sunt in hoc mundo. Quadraginta diebus, jejunavit Elias (III Reg. XIX, 8), gestans personam Prophetiae, ostendens quia et in Prophetia hoc docetur. Quadraginta diebus jejunavit Moyses (Exod. XXXIV, 28), qui gerebat personam Legis, ostendens quia et in Lege hoc docetur. Quadraginta annis ductus est populus Israel in eremo (Num. XXXII, 13). Quadraginta diebus arca in diluvio fluctuavit, quae arca Ecclesia est - lignis imputribilibus facta; ligna imputribilia sunt animae sanctorum et justorum: habens tamen animalia munda et immunda; quia quamdiu vivitur in hoc saeculo et per Baptismum tanquam per diluvium Ecclesia purgatur, non potest nisi habere bonos et malos: ideo arca illa et munda et immunda habebat. Sed posteaquam exivit inde Noe, non fecit sacrificium Deo nisi de mundis animalibus (Gen. VI-VIII). Unde debemus intelligere quia in arca ista et munda et immunda animalia sunt, sed post diluvium istum non accipit Deus nisi eos qui se mundaverunt. Ergo totum hoc tempus quod videtur, fratres, pro quadraginta diebus habetote. Totum hoc tempus, quamdiu hic sumus, arca est in diluvio: quamdiu baptizantur Christiani et per aquam mundantur, natare videtur arca in fluctibus, quae quadraginta diebus in aqua versabatur. Dominus autem manens cum discipulis per quadraginta dies, significare dignatus est quia per istud tempus necessaria est omnibus fides Incarnationis Christi: quae infirmis est necessaria. Si esset jam [PL38.1217] oculus, qui videret In principio erat Verbum (Joan. I, 1), qui videret, qui teneret, qui amplecteretur, qui frueretur, non opus erat ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis: sed quia ad illud tenendum et fruendum excaecatus erat oculus interior pulvere peccatorum, jam non erat unde intelligeretur Verbum; quod dignatus est caro fieri, ut mandaretur quo possit postea videri, quod modo non potest. Quia ergo dispensatio carnis Christi huic vitae fidelibus necessaria est, per quam tendant ad Dominum: cum autem ventum fuerit ad speciem illam Verbi, omnis carnalis dispensatio non erit necessaria: ideo conversatio ipsius in carne post resurrectionem per quadraginta dies erat necessaria, ut demonstraret tamdiu esse necessariam fidem Incarnationis Christi, quamdiu in ista vita docetur arca in diluvio fluctuare. Ecce quod dico, fratres - credite in Jesum Christum natum de Maria virgine, crucifixum resurrexisse. Non opus est ut interrogemus post istud saeculum, quia jam illud accepimus in fide: tenemus illud; infirmitati nostrae necessarium est. Putate ergo charitatem gallinae illius, quae protegit infirmitatem nostram (Matth. XXIII, 37): putate esse jumentum misericordis illius transeuntis, in quod levavit languidum, qui vulneratus erat (Luc. X, 30-34). Levavit enim illum, quo? In jumentum suum. Jumentum Domini caro est. Ergo cum transierit hoc saeculum, quid tibi dicetur? Quia recte credidisti in carnem Christi, modo fruere majestate et divinitate Christi. Necessarius fuit infirmus infirmo, necessarius erit fortis forti.

6. Carnis resurrectio futura. Quia et tu deponere habes ipsam infirmitatem, juxta quod audisti in Apostolo: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quia caro et sanguis, ait, regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 53, 50). Quare non possidebunt? quia non resurget caro? Absit: resurget caro, sed quid fit? Immutatur, et fit ipsa corpus coeleste et angelicum. Numquid carnem habent Angeli? Sed hoc interest, quia ista caro resurget, ista ipsa quae sepelitur, quae moritur; ista quae videtur, quae palpatur, cui opus est manducare et bibere, ut possit durare; quae aegrotat, quae dolores patitur, ipsa habet resurgere, malis ad poenas sempiternas, bonis autem ut commutentur. Cum fuerit commutata, quid fiet? Jam corpus coeleste vocabitur, non caro mortalis: quia Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Mirantur autem si facit Deus de carne corpus coeleste, qui de nihilo fecit omnia. In carne constitutus Dominus de aqua vinum fecit, et mirum est si de carne corpus coeleste facere potuerit? Nolite ergo dubitare de Deo quia potens est illud facere. Angeli ut essent, nihil erant; sed ipsius majestate sunt quod sunt. Qui potuit te facere cum non esses, non potest reparare quod fueras, et non potest dare honorem claritatis fidei tuae propter ipsam incarnationem suam? Ergo cum transierint ista, veniet nobis illud quod ait Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes [PL38.1218] ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est (I Joan. III, 2). Ad istam visionem vos parate, interim quamdiu in carne estis credite in Christum incarnatum; et sic credite, ut non putetis seductos vos esse aliqua falsitate. Nunquam enim mentitur veritas: nam si mentitur, quo imus ad consilium? quid facimus? cui nos credimus? Ergo veritas, Verbum verum, sapientia vera, virtus Dei vera: Verbum caro factum est (Id., 14), vera caro. Palpate, et videte, ait, quia spiritus ossa et nervos non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Vera enim ossa erant, veri nervi, verae cicatrices: verum quidquid tangebatur, verum quidquid intelligebatur. Tangebatur homo, intelligebatur Deus: tangebatur caro, intelligebatur sapientia: tangebatur infirmitas, intelligebatur potentia. Totum verum. Tamen deinde caro in coelum praecessit, id est caput. Sequentur caetera membra. Quare? Quia oportet ut dormitionem accipiant membra ista aliquantum, et resurgant tempore suo omnes. Si et Dominus tunc vellet resurgere, non esset in quem crederemus. Ideo voluit primitias dormientium liberare Deo in se ipso, ut cum in illo videres quod redditum est, in te sperares quod donandum est. Erit omnis populus Dei aequatus Angelis et sociatus. Nemo ergo vobis dicat, fratres: Credunt stulti Christiani quia caro resurget: quis resurgit? aut quis resurrexit? aut quis huc inde venit ab inferis, et dixit vobis? Christus inde venit. O miser! o cor humanum perversum et praeposterum! Si avus ipsius resurgeret, crederet illi: Dominus mundi resurrexit, et non vult credere.

7. Trinitatis mysterium. Tenete itaque, fratres mei, veram, germanam, catholicam fidem. Filius aequalis est Patri, donum Dei Spiritus sanctus aequalis est Patri, et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, non tres dii: non gradibus sibi adjecti, sed majestate adunati, et unus Deus. Sed Filius tamen propter nos, Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6-7). Et ut noveritis, fratres, quia vere Trinitas ista aequalis est, et non est dictum quia Pater major me est (Joan. XIV, 28), nisi propter carnem quam suscepit Dominus; quare de Spiritu sancto nunquam dictum est, Minor est, nisi quia ipse non suscepit carnem? Videte quid dixi: perscrutamini omnes Scripturas, levate omnes paginas, legite omnes versus; nunquam invenietis quia Spiritus sanctus minor sit quam Deus. Ille ergo dictus est minor, qui propter nos factus est minor, ut per illum nos efficeremur majores.

SERMO CCLXV. De Ascensione Domini, V

CAPUT PRIMUM

1. Veritas resurrectionis [PL38.1219] Christo per quadraginta dies cum discipulis agente confirmata. Solemnitate diei hujus admonemus scientes, instruimus negligentes. Ascensum Domini in coelum hodie solemniter celebramus. Dominus enim Salvator noster, posito corpore, et recepto corpore, posteaquam resurrexit a mortuis, exhibuit se discipulis viventem, quem desperaverant morientem. Posteaquam se reddidit oculis intuendum, manibus contrectandum, aedificans fidem, exhibendo veritatem; quoniam parum fuit humanae fragilitati et infirmae trepidationi tam magnum miraculum uno die exhibere, et inde subtrahere; conversatus est cum eis in terra, sicut audivimus, cum liber Actuum Apostolorum legeretur, conversatus est cum eis in terra quadraginta diebus, intrans et exiens, manducans et bibens: ut exhiberet veritatem, non quod haberet necessitatem. Ipso ergo quadragesimo die, quem hodie celebramus, eis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum.

2. Adventus Christi ad judicium praenuntiatus. Tunc ergo posteaquam id quod videbant ascendere mirabantur, sursum tamen ire gaudebant; capitis enim praecessio, spes membrorum est; audierunt et angelicam vocem, Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 2-11). Quid est, sic veniet? In ea forma veniet: ut impleatur quod scriptum est, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Sic veniet. Ad homines veniet, homo veniet; sed Deus homo veniet. Veniet verus homo et Deus, ut faciat homines deos. Ascendit judex coeli, sonuit praeco coeli. Bonam causam habeamus, ut futurum judicium non timeamus. Ascendit enim: viderunt qui nobis nuntiaverunt. Qui non viderunt, crediderunt: alii non credentes irriserunt. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Et quia non omnium est fides, et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19), quid disceptamus quod ascendit in coelum Deus? Miremur potius quia descendit in infernum Deus. Mortem Christi miremur, resurrectionem vero laudemus potius quam miremur. Perditio nostra, peccatum nostrum: sanguis Christi, pretium nostrum. Resurrectio Christi, spes nostra: adventus Christi, res nostra. Ille ergo qui est ad dexteram Patris, exspectandus est donec veniat. Dicat anima nostra sitiens illi: Quando veniet? et, Sitivit anima mea ad Deum vivum (Psal. XLI, 3). Quando veniet? Veniet: sed quando veniet? Optas ut veniat: utinam paratum te inveniat.

CAPUT II

3. Discipulorum inquisitio de tempore futuri adventus Christi. Verumtamen ne putemus nos solos habere hoc desiderium de Domino nostro, ut dicamus, Quando veniet? Habuerunt hoc desiderium et discipuli ejus. Si possem vobis dicere inhiantibus, exspectantibus, suspensis, nosse cupientibus, quando veniat Dominus Deus noster, si possem vobis dicere, qualis vobis viderer? Sed si hoc ex me non vos speratis audire posse; qui si speratis, desipitis: ipsum certe Dominum Jesum Christum in corpore [PL38.1220] praesentem, viventem, loquentem, si ante oculos vestros et ante manus vestras haberetis, scio quia prae isto desiderio interrogaretis, et diceretis ei: Domine, quando venturus es? Discipuli ipsi Dominum Jesum Christum praesentem interrogaverunt. Non potestis interrogare quod interrogaverunt, audite quod audierunt. Etenim illi tunc erant, nos nondum eramus: quibus tamen si credamus, et nobis interrogaverunt, et nobis audierunt. Ergo discipuli Christi deducturi aspectu ascensurum Christum interrogaverunt, et dixerunt ei: Domine, si hoc tempore praesentaberis? Cui dicebant? Quem praesentem videbant. Si hoc tempore praesentaberis? Et quid est illud? Nonne praesentem videbant? nonne praesentem audiebant? nonne praesentem etiam tangebant? Quid est hoc, Si hoc tempore praesentaberis? nisi quia noverant praesentia Christi futurum judicium, ut videretur a suis et ab alienis? Nam quando resurrexit, non est visus nisi a suis. Hoc ergo sciebant, et fide retinebant, futurum esse tempus quando judicatus judicaret, quando reprobatus probaret et reprobaret; quando conspicuus utrique hominum generi alios poneret ad dexteram, alios ad sinistram, dicturus quod utrique audirent, oblaturus quod non utrique acciperent, comminaturus quod non utrique pertimescerent. Sciebant futurum; sed quando, quaerebant. Si hoc tempore praesentaberis? Non utique nobis; nam et modo videmus te: sed praesentaberis etiam his qui non crediderunt in te. Si hoc tempore praesentaberis, dic nobis, et quando regnum Israel? Hoc quaesierunt, Si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Quod regnum? De quo dicimus: Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Quod regnum? De quo audituri sunt ad dexteram positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quando dicturus est etiam sinistris: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 34, 41). Terribilis vox, tremenda vox: sed, In memoria aeterna erit justus: ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7). Istis hoc, illis illud: in utroque verax, quia in utroque justus.

CAPUT III

4. Responsum Christi. Sed quod quaerebant, si audierunt, audiamus: si non audierunt, quod audierunt teneamus; et quod venturum est, non timeamus. Domine, si hoc tempore praesentaberis? Et nos aestimantes nos praesentem videre Dominum in corpore constitutum, dicamus illi, Domine, si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Quando regnum tuorum, quando regnum humilium, quamdiu typhus superborum? Certe hoc est quod quaerebatis, hoc est quod audire desiderabatis. Videamus quid responderit. Non dedignentur audire agni, quod audierunt arietes. Audiamus quid dixit ipse Dominus. Quibus? Petro, Joanni, Andreae, Jacobo, caeteris tantis et talibus, tam dignis: sed quos invenit indignos, et fecit dignos. Quid eis respondit dicentibus, Si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Quid est hoc? Dicitur Petro, Non est vestrum: [PL38.1221] et dicis tu, Meum est? Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Quod creditis, bene creditis: quia venturum est. Quando venturum sit, quid ad te? Quando venerit, praepara te. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Curiositas abscedat, pietas succedat. Quid ad te quando veniet? Sic vive, quasi hodie venturum sit; et non timebis, cum venerit.

CAPUT IV

5. Christus bonus magister, docens quod expedit scire. Videte autem ordinem et disciplinam magistri boni, magistri singularis, magistri solius. Non dixit quod interrogaverunt, et dixit quod non interrogaverunt. Sciebat enim quod interrogaverunt non eis expedire ut nossent: quod autem sciebat eis expedire, etiam non eis interrogantibus dixit. Non est vestrum scire, inquit, tempora. Quo tibi tempora? Hoc agitur ut evadas tempora, et quaeris tempora. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Et quasi diceretur ei, Et quid est nostrum? Modo audiamus quid ad nos maxime pertineat, modo audiamus. Quaesitum est quod non oporteat dici: sed dictum est quod oporteat audiri. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Sed quid est vestrum scire?

CAPUT V

6. Sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes. Ubi? In Jerusalem. Consequens erat ut hoc audiremus: his enim verbis Ecclesia praedicatur, Ecclesia commendatur, unitas annuntiatur, divisio accusatur. Apostolis dictum est, Et eritis mihi testes. Fidelibus dicitur, vasis Dei dicitur, vasis misericordiae dicitur, Eritis mihi testes. Ubi? In Jerusalem, ubi occisus sum: et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae. Ecce quod audite, ecce quod tenete. Sponsa estote, et sponsum securi exspectate. Sponsa Ecclesia est. Ubi futura praedicata est, quam illi testes annuntiarent; ubi futura praedicata est? Multi enim dicturi sunt, Ecce hic est. Audirem, si non et alius diceret, Ecce hic est. Quid tu dicis? Ecce hic est. Jam ibam: sed revocat alius simili voce, Ecce hic est. Tu ex una parte, Ecce hic est: alius ex parte alia, Ecce hic est. Dominum interrogemus, Dominum interpellemus. Sileant partes, totum audiamus. Dicit unus ex uno angulo, Ecce hic est: alius ex alio angulo, Non, sed ecce hic est. Tu, Domine, dic: tu assere quam redemisti, ostende quam dilexisti. Ad nuptias tuas invitati sumus, ostende sponsam tuam, ne vota tua litigando turbemus. Dicit plane, ostendit plane: non deserit inquirentes, non amat litigantes. Dicit discipulis suis, et non quaerentibus dicit; quia contendentibus contradicit. Et ideo fortasse hoc ab Apostolis nondum quaerebatur, quia grex Christi nondum a latronibus dividebatur. Nos experti dolores divisionis, studiose coagulum quaeramus unitatis. Apostoli quaerunt tempus judicii, et Dominus respondet locum Ecclesiae. Non respondit quod quaesierunt, sed nostros praevidebat dolores. Eritis, inquit, mihi testes in Jerusalem. Parum est. Non pro hoc tantum pretium dedisti, [PL38.1222] ut hoc solum emeres. In Jerusalem. Dic adhuc, Et usque in fines terrae. Venisti ad fines: quare contentiones non finis? Nemo mihi dicat jam, Ecce hic est: Non, sed ecce hic. Sileat humana praesumptio, audiatur divina praedicatio, teneatur vera promissio: In Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae. His dictis, nubes suscepit eum (Act. I, 6-9). Jam non opus erat, ut aliquid adderetur, ne aliunde cogitaretur.

CAPUT VI

7. Verba novissima Christi a schismaticis contempta. Tunica Christi inconsutilis. Fratres, pro magno audiri solent verba novissima parentis ituri in sepulcrum, et contemnuntur Domini verba novissima ascendentis in coelum? Existimemus Dominum nostrum testamentum scripsisse, et in testamento suo novissima verba posuisse. Praevidit enim malorum filiorum futura litigia, praevidit homines partes sibi conantes facere de possessione aliena. Quare enim non dividant, quod non emerunt? Quare non concidant, pro quo pretium non dederunt? Sed ille tunicam desuper textam nusquam consutilem dividi noluit: sorte provenit (Joan. XIX, 23, 24). In illa veste unitas commendata est, in illa veste charitas praedicata est, ipsa est, desuper texta. De terra est cupiditas, desuper charitas. Agite, fratres: testamentum scripsit Dominus, novissima verba posuit. Videte, obsecro vos, et moveat vos quomodo et nos, moveat, si fieri potest.

CAPUT VII

8. Christi duae glorificationes. Spiritus sanctus bis datus. Duae sunt glorificationes secundum suscepti hominis formam: una, qua surrexit a mortuis tertio die; alia, qua ascendit in coelum ante oculos discipulorum suorum. Duae sunt istae, quae commendantur, glorificationes ejus jam factae. Restat una et ipsa in conspectu hominum, cum se judicio praesentabit. De Spiritu sancto hoc erat dictum per Joannem evangelistam: Spiritus autem nondum fuerat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 39). Spiritus autem nondum fuerat datus: quare nondum fuerat datus? Quia Jesus nondum erat glorificatus. Exspectabatur ergo, ut glorificato Jesu daretur Spiritus. Meritoque bis glorificatus, resurgendo et ascendendo, bis dedit Spiritum. Unum dedit, et unus dedit, unitati dedit, et tamen bis dedit. Primo posteaquam resurrexit, dixit discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum. Et insufflavit in faciem eorum (Id. XX, 22). Habes semel. Deinde promittit adhuc se missurum Spiritum sanctum, et dicit, Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos (Act. I, 8): et alio loco, In civitate sedete: ego enim impleam promissionem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo (Luc. XXIV, 49). Posteaquam ascendit, decem diebus ibi factis misit Spiritum sanctum: ipse est solemnis futurus Pentecostes.

CAPUT VIII

9. Spiritus sanctus ideo bis datus, ut duo praecepta charitatis commendarentur. Videte, fratres mei. Quaerat a me aliquis, Quare bis dedit Spiritum sanctum? Multi multa dixerunt, et sicut homines quaesierunt: et aliquid dixerunt quod non est contra fidem; alius hoc, alius illud, [PL38.1223] utrumque quod non excederet regulam veritatis. Si dicam me scire quare bis dederit, mentiar vobis. Nescio. Qui se dicit scire quod nescit, temerarius est: qui se negat scire quod scit, ingratus est. Ergo fateor vobis, quare bis dederit Dominus Spiritum sanctum, adhuc quaero: ad aliquid certius pervenire cupio. Adjuvet me Dominus orantibus vobis, ut quod donare dignatur, et vobis non taceatur. Ergo nescio. Quid tamen existimem nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse; quid ergo existimem, non tacebo. Si hoc est, confirmet Dominus: si aliud est quod verius appareat, donet Dominus. Ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum esse Spirtum sanctum, ut commendarentur duo praecepta charitatis. Duo sunt enim praecepta, et una est charitas: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua: et, Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Una charitas, et duo praecepta: unus Spiritus, et duo data. Non enim alius datus est prius, et alius datus est postea: quia non alia charitas diligit proximum, quam illa quae diligit Deum. Non ergo alia charitas est. Qua charitate proximum, ipsa charitate diligimus et Deum. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus; una charitate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur: quia ergo magna est primitus commendanda dilectio Dei, secunda dilectio proximi; a secunda autem incipitur, ut ad primam perveniatur: Si enim fratrem quem vides non diligis; Deum quem non vides, quomodo diligere poteris (I Joan. IV, 20)? Ideo forte informans nos ad dilectionem proximi, dedit in terra conspicuus et proximis proximus Spiritum sanctum, insufflando in faciem eorum; et ab hac maxime charitate quae in coelis est, de coelo misit Spiritum sanctum. Spiritum sanctum accipe in terra, et diligis fratrem: accipe de coelo, et diligis Deum. Quia et in terra quod accepisti, de coelo est. In terra Christus dedit, sed de coelo est quod dedit. Ille enim dedit, qui de coelo descendit. Hic invenit cui daret, sed inde attulit quod daret.

CAPUT IX

10. Charitas Spiritus sancti donum. Quid est ergo, fratres? An forte commemoro et hoc, quomodo charitas ad Spiritum sanctum pertineat? Paulum audite: »Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris.« Unde charitas Dei diffusa est in cordibus nostris? Unde? Quid tibi dabas? Quid quasi de tuo praesumebas; Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo unde, nisi quod sequitur, Per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5)?

11. Charitas non habetur extra Ecclesiam. Charitas ista non tenetur, nisi in unitate Ecclesiae. Non illam habent divisores: sicut dicit apostolus [PL38.1224] Judas, Hi sunt qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes (Judae. I, 19). Qui se ipsos segregant: quare segregant? Quia animales, Spiritum non habentes. Ideo defluunt, quia coagulum non habent charitatis. Ipsa charitate plena est gallina illa propter pullos infirmata, cum pullis humilians vocem suam, extendens alas suas: Quoties, inquit, volui colligere filios tuos (Matth. XXIII, 37)? Colligere, non dividere. Quia habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Merito non audivit fratrem contra fratrem interpellantem, et dicentem, Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem. Domine, inquit, dic fratri meo. Quid? Dividat mecum haereditatem. Et Dominus: Dic, homo. Quare enim vis dividere, nisi quia homo? Cum enim dicit alius, Ego sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis (I Cor. III, 4)? Dic, homo, quis constituit me divisorem haereditatis inter vos? Colligere veni, non dividere. Ideo, inquit, dico vobis, cavete ab omni cupiditate (Luc. XII, 13-15). Cupiditas enim cupit dividere, sicut charitas colligere. Quid est autem, Cavete ab omni cupiditate, nisi, Implemini charitate? Nos charitatem pro captu nostro habentes, interpellamus Dominum contra fratrem, sicut et ille contra fratrem: sed non hac voce, non hac postulatione. Ille enim dicit: Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem. Nos dicimus: Domine, dic fratri meo teneat mecum haereditatem.

CAPUT X

12. Ecclesiae unitas Christo glorificato quoties commendata. Videte ergo, fratres, quid maxime diligatis, quid fortiter teneatis. Glorificatus Dominus resurgendo, commendat Ecclesiam: glorificandus ascendendo, commendat Ecclesiam: Spiritum sanctum mittens de coelis commendat Ecclesiam. Resurgens enim, quid dicit discipulis suis? »Haec dicebam vobis, cum adhuc essem apud vos, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Et tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. »Ubi est Ecclesiae commendatio? Et praedicari innomi ne ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Et hoc ubi? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Id. XXIV, 44-47). Hoc resurrectione glorificatus. Quid ascensione glorificandus? Quod audistis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act I, 8). Quid ipso adventu Spiritus sancti? Venit Spiritus sanctus: quos primum implevit, linguis omnium gentium loquebantur. Unusquisque homo loquens omnibus linguis, quid aliud significavit, quam unitatem in omnibus linguis? Hoc tenentes, in hoc firmati, in hoc roborati, in hoc inconcussa charitate defixi, laudemus pueri Dominum, et dicamus alleluia. Sed in una parte? Et unde? et quo usque? A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini (Psal. CXII, 3).

SERMO CCLXVI. In vigiliis Pentecostes. De versu Psalmi CXL, 5, Emendabit me justus, etc. Contra Donatistas

1. Psalmi versus male intellectus a Donatistis. Inter alia divina eloquia, quae, cum Psalmus cantaretur, audivimus, placet adjuvante Domino istam potissimum discutere et pertractare sententiam, qua dictum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Nonnulli enim crediderunt oleum peccatoris, oleum esse hominis; quia omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Oleum autem Christi, quia nullum habuit omnino peccatum, etsi per peccatorem ministretur, non est oleum peccatoris. Cum tres considerandi animo occurrant; a quo datur, cui datur, per quem datur: non timeamus oleum peccatoris, quia non intercipit medius minister beneficium largitoris.

2. Spiritus sancti adventus die Pentecostes. Unitas Ecclesiae catholicae dono linguarum significata. Certe enim solemnitatem modo celebramus adventus Spiritus sancti: nam die Pentecostes, qui dies jam coepit, erant uno in loco centum viginti animae, in quibus Apostoli et mater Domini et alii utriusque sexus orantes et exspectantes promissum Christi, hoc est adventum Spiritus sancti. Non erat inanis spes exspectantis, quia non erat fallax pollicitatio promittentis: quod exspectabatur, advenit et vasa munda, a quibus susciperetur, invenit. Visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt loqui linguis sicut Spiritus dabat eis pronuntiare. Unusquisque homo linguis omnibus loquebatur, quia futura Ecclesia in omnibus linguis praenuntiabatur. Unus homo signum erat unitatis: omnes linguae in uno homine, omnes gentes in unitate. Qui pleni erant, loquebantur: et qui inanes erant, mirabantur; et quod est reprehensibilius, mirabantur et calumniabantur. Dicebant enim: Hi ebrii sunt et musto pleni. Quam stulta et calumniosa reprehensio! Homo ebrius non alienam linguam discit, sed suam perdit. Verumtamen per ignorantes et calumniantes veritas loquebatur. Jam quippe illi pleni erant vino novo, quia facti erant utres novi (Matth. IX, 17). Sed utres novos utres veteres mirabantur, et calumniando nec innovabantur, nec implebantur. Sed repressa tandem calumnia, mox ubi sermocinantibus rationemque reddentibus et Christi gratia praedicantibus aures Apostolis praebuerunt, audiendo compuncti sunt, compunctione mutati sunt, mutati crediderunt; credentes, hoc quod in aliis mirabantur, accipere meruerunt (Act. II).

3. Spiritus sanctus donum, non hominis ministri, sed Dei. Donatistarum error, non dari Spiritum sanctum [PL38.1226] nisi per sanctos ministros. Deinde coepit Spiritus sanctus dari per ministerium Apostolorum. Illi manus imponebant, et ille veniebat. Sed hoc non erat hominum: non sibi arroget minister plus quam quod ut minister. Alius est donator, alius ministrator. Hoc quippe testatus est Spiritus, ne homines sibi arrogarent quod Dei erat. Hinc enim voluit Simon inflari, qui existimans hoc hominibus esse tribuendum, pecuniam promisit Apostolis, ut et ad ipsius manus impositionem veniret Spiritus sanctus. Gratiam non noverat. Nam si gratiam agnosceret, gratis haberet. Ideo quia voluit emere Spiritum, non meruit redimi abs Spiritu. Quid es, homo, quod te inflare vis? Sufficit tibi ut implearis, non ut infleris. Qui impletur, dives est: qui inflatur, inanis est. Sed per homines, inquiunt, dabatur. Numquid ideo erat hominum quod dabatur? Sed non poterat dari, inquiunt, nisi per homines sanctos. Numquid in ipsos per homines venerat? Apostoli manus imponebant, et Spiritus sanctus veniebat: quando ad ipsos venit, ipsis quis manus imposuit?

4. Spiritus sanctus sine hominum ministerio aliquando datus. Accipite et tenete divina exempla: sed eloquia Dei sunt, Scripturae auctoritas, fides verborum, veritas exemplorum. Totum legimus, totum credamus. Per manus impositionem Apostolorum datus est multis Spiritus sanctus: sed per quos dabatur, acceperant. Quando acceperant? Quando in uno conclavi centum viginti homines erant: unusquisque eorum orabat, nullus manum imponebat; orantibus supervenit, orantes implevit, impletos ministros fecit, et per ipsos suum dedit. Adhuc audite. Philippus evangelista, qui praedicavit Evangelium in Samaria, unus erat de septem diaconibus: nam in ministerii necessitate duodecim Apostolis septem diacones additi erant; ex quibus erat unus, ut dixi, Philippus, qui propter promptum praedicationis eloquium, evangelista proprie meruit appellari. Quamvis omnes hoc agerent; iste, ut dixi, in Samaria Evangelium praedicavit: crediderunt multi in Samaria, credentes baptizati sunt. Ut autem audierunt Apostoli, miserunt ad eos Petrum et Joannem, ut baptizatis manus imponerent, et eis manus imponendo, impetrarent Spiritum sanctum invocantes. Simon admiratus tantam gratiam Apostolorum, pecuniam dare voluit, quasi illud, quod invocabatur, venale proponeretur: sed repulsus est, et tanta gratia indignus inventus est. Acceperunt ergo illi Spiritum sanctum per manus Apostolorum. Tunc ergo quia Simon ille hominum esse putaverat donum Dei, ne apud infirmos haec suspicio firmaretur; postea eunuchus quidam Candacae reginae veniebat de Jerusalem, quo ierat ut oraret, et sedens in curru legebat Isaiam prophetam. Tunc Spiritus sanctus ait Philippo ut accederet ad currum. Ille qui in Samaria baptizaverat, et nemini manum imposuerat, et Apostolis nuntiaverat, ut per illorum adventum et manus impositionem ab eo baptizati Spiritum sanctum accipere mererentur, accedit ad currum, interrogat Eunuchum utrum intelligeret [PL38.1227] quod legebat. Respondet ille, posse se intelligere, si habeat expositorem: rogat Philippum ut currum ascenderet; ascendit, sedit cum illo, invenit eum legentem in Isaia propheta quod de Christo fuerat praenuntiatum, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et caetera, quae sunt ejusdem circumstantia lectionis. Tunc interrogans utrum de se ipso Propheta diceret, an de alio; aperta occasionis janua evangelizavit Christum januam salutis. Cum haec in itinere aguntur, ventum est ad aquam, et ait Eunuchus Philippo: Ecce aqua, quis me prohibet baptizari? Ait Philippus: Si credis, fieri potest. Et ille: Credo Filium Dei esse Jesum. Descenderunt in aquam, baptizavit eum Philippus. Posteaquam ascenderunt ab aqua, venit super Eunuchum Spiritus sanctus (Act. VIII). Ecce Philippus ibi erat, qui in Samaria baptizaverat, et ad eos baptizatos Apostolos duxerat, baptizavit, nec manus imposuit: sed ut ostenderet Spiritus non verum suspicatum esse Simonem, quod hominum donum esset Spiritus Dei, in hominem venit liberaliter, et liberum fecit. Venit ut Deus, et implevit: ut venit Dominus, et redemit.

5. Philippus diaconus alius ab apostolo. Forte aliquis dicat de contentiosis, quia Philippus non erat diaconus qui baptizaverat in Samaria, sed apostolus erat; quia et inter Apostolos Philippus nominatur, et qui proprie evangelista appellatus est unus de diaconibus septem. Sed suspicentur quod volunt, cito solvo quaestionem. Apostolus fuerit, an diaconus, quod lectio tacuit, sit hoc incertum. Illud tamen scriptum est, quia mox ut ascenderet de aqua, venit Spiritus sanctus super spadonem. Nemo ibi commemorat manus impositionem. Forte et hoc parum est: dicit enim ille, Aliquis prorsus imposuit illi manum, sed hoc tacuit Scriptura.

6. Spiritus sanctus Cornelio sine manus impositione et ante Baptismum datus. Ergo quid dicis? Hoc, inquit, dico, quia in primos illos centum viginti revera, quia tunc primum veniebat Spiritus sanctus, sine impositione manus advenit; ex illo autem jam in neminem venit, nisi fuisset manus imposita. Oblitus es Cornelium centurionem: lege diligenter, et intellige prudenter. Cornelius centurio, sicut in eodem libro Actuum Apostolorum legitur, ubi etiam adventus Spiritus sancti praedicatur. Ad centurionem Cornelium angelus missus est, nuntiavit illi acceptas eleemosynas ejus, exauditas orationes: proinde eum debere mittere ad Petrum, qui habitaret in Joppe in domo Simonis coriarii, eumque accersendum. Tunc autem magna quaestio inter Judaeos et Gentes versabatur, id est, inter eos qui de Judaeis, et eos qui de Gentibus crediderant, utrum Evangelium ministrandum esset incircumcisis. Erat inde magna cunctatio, cum mittit Cornelius. Interim admonetur Petrus, agitur negotium regni coelorum, et hic et ibi, ab [PL38.1228] illo qui ubique est. Cum enim haec apud Cornelium aguntur, interim et Petrus in Joppe esurivit, ascendit orare cum ei refectio pararetur, orantis mens alienata est; sed ab infimis ad superna; non ut deviaret, sed ut videret. Venit illi discus de coelo submissus, quasi esurienti coeleste ferculum. Erat autem discus iste quatuor lineis alligatus, habens omnia genera animalium, munda et immunda, et voce superna pulsatus est esuriens: Petre, surge; macta, et manduca. Attendit ille, vidit in disco immunda animalia, quae non solebat tangere, et respondit voci: Absit a me Domine: nunquam commune et immundum intravit in os meum. Et vox ad illum: Quae Deus mundavit, tu immunda ne dixeris. Non Petro carnalis cibus offerebatur, sed mundatus Cornelius nuntiabatur, Hoc autem factum est ter, et receptum est vas in coelum. Evidens mysterium. Discus est orbis terrarum. Quatuor lineae discum continentes, quatuor orbis cardines, quos Scriptura commemorat, dicens: Ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et Mari (Luc. XIII, 29). Animalia, omnes gentes. Ter submissus discus, commendatio Trinitatis. Petrus, Ecclesia; esuriens Petrus, Ecclesia desiderans fidem Gentium. Vox coelestis, sanctum Evangelium. Macta, et manduca: occide quod sunt, fac quod es. Petro discrepante de jussu, subito nuntiatum est quod quidam milites missi a Cornelio vellent eum videre. Et Spiritus sanctus Petro: Vade cum eis; ego eos misi. Pergit Petrus jam de visione non cunctabundus, sed certus: et sicut legitur, nuntiatur Cornelio, occurrit humiliter, prosternitur humiliter: levatur humilius. Pervenitur domum, inveniuntur multi alii congregati. Narratur Petro quae causa fuerit mittendi ad eum, et gratiae aguntur quod venerit Petrus. Ergo aperto ore suo evangelizare coepit Gentibus incircumcisis, unde illa magna quaestio versabatur, gratiam Domini Jesu Christi. Erant quidam cum Petro, qui ex Judaeis crediderant, qui possent moveri, si baptizarentur incircumcisi: ibi plane Petrus ait, Vos scitis, fratres, quemadmodum abominandum sit Judaeo accedere vel conjungi Gentili; sed mihi Deus ostendit neminem communem aut immundum hominem dicere. Ille esuriens respexit ad discum.

7. Ex his refellit Donatistas. Ubi sunt qui dicebant: propterea enim totum narravi, propter quod volo dicere: ubi sunt qui dicebant per hominis potestatem dari Spiritum sanctum? Evangelizante Petro, Cornelius et omnes qui cum illo erant gens, hoc est gentiles, crediderunt; et subito, antequam baptizarentur, impleti sunt Spiritu sancto (Act. X)? Quid hic respondet humana praesumptio? Non solum ante impositas manus, sed ante ipsum Baptismum venit Spiritus sanctus; de potestate, non de necessitate. Venit ante baptismi ablutionem, ut auferret controversiam circumcisionis. Posset enim a calumniantibus vel non intelligentibus dici Petro: Male fecisti dare [PL38.1229] Spiritum sanctum. Ecce impletum est, ecce demonstratum est, quod Dominus ait, Spiritus ubi vult inspirat (Joan. III, 8). Ecce impletum est, ecce monstratur quam verum Dominus dixerit, Spiritus ubi vult inspirat. Et tamen arrogantiae spiritum nondum haereticus superbus exspirat. Adhuc dicit: Meum est; noli ab illo accipere, sed a me. Respondes: Quaero quod Dei est. Ille: Non legisti, Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum? Ergo oleum tuum est? Si tuum est, nolo: si tuum est, malum est. Si autem Dei est, et per te malum bonum est. Coenum non inquinat solis radium, et tu inquinas Dei oleum? Ideo autem malo tuo habes, quia quod bonum est malus habes; quod Dei est, malus accepisti: quia separatus non collegisti, sed sparsisti. Qui manducant indigne, judicium sibi manducant et bibunt (I Cor. XI, 29): quia manducant indigne, non manducant? Indigno buccellam Christus Judae dedit (Joan. XIII, 26), et ille hanc ad judicium accepit. Numquid a malo accepit? numquid malum accepit? Sed ideo reus est, quia a bono bonum malus accepit. Non est ergo oleum peccatoris, oleum salutaris. Bene accipiatur, et bonum est: etsi male accipiatur, bonum est. Vae hominibus bonum male accipientibus!

8. Amandus objurgator, cavendus adulator. Vide tamen Scripturae sensum, ne forte aliquid admoneat, quod intelligentiae pateat meliori. Emendabit me, inquit, justus in misericordia: etsi caedit, amat, diligit objurgator; decipit adulator: ille miseretur, ille circumvenit. Dura est virga caedentis, molle est oleum blandientis. Etenim omnes adulatores caput ungunt, non viscera sanant. Ama objurgatorem, cave adulatorem. Si enim amas veridicum objurgatorem, et caves fallacem adulatorem, potes dicere quod cantatum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me, oleum autem peccatoris, hoc est blandimentum adulatoris, non impinguet caput meum. Pingue caput, grande caput est: grande caput, superbum caput est. Melius est cor sanum, quam grande caput: sed cor sanum facit virga objurgantis; grande caput facit oleum peccatoris, hoc est, assentatio adulatoris. Si caput grande fecisti, cave pondus capitis, ne in praecipitium perducaris. Haec, quantum existimo, pro tempore de hac una Psalmi sententia sufficienter locuti sumus, Domino adjuvante, et corda vestra in secreto aedificante.

SERMO CCLXVII. In die Pentecostes, I

CAPUT PRIMUM

1. Solemnitas adventus Spiritus sancti. Hodierni diei solemnitas, Domini Dei magni et magnae gratiae, quae superfusa est super nos recordationem facit. Ideo enim solemnitas celebratur, ne quod semel factum est, de memoria deleatur. Solemnitas enim ab eo quod solet in anno, nomen accepit: [PL38.1230] quomodo perennitas fluminis dicitur, quia non siccatur aestate, sed per totum annum fluit: ideo perenne, id est, per annum; sic et solemne, quod solet in anno celebrari. Celebramus hodie adventum Spiritus sancti. Dominus enim Spiritum sanctum de coelo misit, quem in terra promisit. Et quia sic promiserat de coelo esse missurum, Non potest ille venire, ait, nisi ego abiero; dum autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7); passus est, mortuus est, resurrexit, ascendit: restabat ut impleret quod promisit. Hoc exspectantes discipuli ejus, animae, ut scriptum est, centum viginti (Act. I, 15), decuplato numero Apostolorum; duodecim enim elegit, et in centum viginti Spiritum misit: hoc ergo promissum exspectantes in una domo erant, orabant: quia desiderabant jam ipsa fide, quod ipsa oratione, ipso spirituali desiderio; utres novi erant, vinum novum de coelo exspectabatur, et venit. Jam enim fuerat magnus botrus ille calcatus et glorificatus. Legimus enim in Evangelio, Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39).

CAPUT II

2. Donum linguarum. Jam quid respondit, audistis, magnum miraculum. Omnes qui aderant, unam linguam didicerant. Venit Spiritus sanctus; impleti sunt, coeperunt loqui linguis variis omnium gentium, quas non noverant, nec didicerant: sed docebat ille qui venerat; intravit, impleti sunt, fudit. Et tunc hoc erat signum, quicumque accipiebat Spiritum sanctum, subito impletus Spiritu linguis omnium loquebatur (Act. X, 46); non illi solum centum viginti. Docent nos Litterae ipsae, postea crediderunt homines, baptizati sunt, acceperunt Spiritum sanctum, linguis omnium gentium locuti sunt. Expaverunt qui aderant, alii admirantes, alii irridentes: ita ut dicerent. Isti ebrii sunt, musto pleni sunt (Id. II, 1-13). Ridebant, et aliquid verum dicebant. Impleti enim erant utres novo vino. Audistis cum Evangelium legeretur, Nemo mittit vinum novum in utres veteres (Matth. IX, 17): spiritualia non capit carnalis. Carnalitas vetustas est, gratia novitas est. Quantocumque homo in melius fuerit innovatus, tanto amplius capit, quod verum sapit. Bulliebat mustum, et musto bulliente linguae gentium profluebant.

CAPUT III

3. Cur donum linguarum non modo conceditur. Numquid modo, fratres, non datur Spiritus sanctus? Quisquis hoc putat, non est dignus accipere. Datur et modo. Quare ergo nemo loquitur linguis omnium gentium, sicut loquebatur qui tunc Spiritu sancto implebatur? Quare? Quia quod illud significabat, impletum est. Quid est illud? Quando celebravimus Quadragesimam, recolite, quia commendavimus vobis Dominum Jesum Christum Ecclesiam suam commendasse et ascendisse. Quaerebant discipuli, Quando erit finis saeculi? Et ille: »Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate.« Adhuc promittebat quod hodie complevit: »Accipietis virtutem Spiritus [PL38.1231] sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae« (Act. I, 7, 8). Ecclesia tunc in una domo erat, accepit Spiritum sanctum: in hominibus paucis erat, in linguis totius orbis erat. Ecce quod praetendebat modo. Nam quod illa Ecclesia parva linguis omnium gentium loquitur, quid est, nisi quod Ecclesia ista magna a solis ortu usque ad occasum linguis omnium gentium loquitur? Modo impletur quod tunc promittebatur. Audivimus, videmus. Audi, filia, et vide, (Psal. XLIV, 11): ipsi reginae dictum est, Audi, filia, et vide; audi promissum, vide completum. Non te fefellit Deus tuus, non te fefellit sponsus tuus, non te fefellit qui suo sanguine te dotavit: non te fefellit qui de foeda pulchram, de immunda virginem fecit. Tu tibi promissa es: sed promissa in paucis, impleta in multis.

CAPUT IV

4. Spiritus sanctus, tanquam anima corporis Ecclesiae, extra eam non habetur. Nemo ergo dicat: Accepi Spiritum sanctum; quare non loquor linguis omnium gentium? Si vultis habere Spiritum sanctum, intendite, fratres mei: spiritus noster quo vivit omnis homo, anima vocatur; spiritus noster quo vivit singulus quisque homo, anima vocatur: et videtis quid faciat anima in corpore. Omnia membra vegetat; per oculos videt, per aures audit, per nares olfacit, per linguam loquitur, per manus operatur, per pedes ambulat: omnibus simul adest membris, ut vivant; vitam dat omnibus, officia singulis. Non audit oculus, non videt auris, non videt lingua, nec loquitur auris et oculus; sed tamen vivit: vivit auris vivit lingua; officia diversa sunt, vita communis. Sic est Ecclesia Dei: in aliis sanctis facit miracula, in aliis sanctis loquitur veritatem, in aliis sanctis custodit virginitatem, in aliis sanctis custodit pudicitiam conjugalem, in aliis hoc, in aliis illud: singuli propria operantur, sed pariter vivunt. Quod autem est anima corpori hominis, hoc est Spiritus sanctus corpori Christi, quod est Ecclesia: hoc agit Spiritus sanctus in tota Ecclesia, quod agit anima in omnibus membris unius corporis. Sed videte quid caveatis, videte quid observetis, videte quid timeatis. Contingit ut in corpore humano, imo de corpore aliquod praecidatur membrum, manus, digitus, pes; numquid praecisum sequitur anima? Cum in corpore esset, vivebat; praecisum amittit vitam. Sic et homo christianus catholicus est, dum in corpore vivit; praecisus haereticus factus est, membrum amputatum non sequitur spiritus. Si ergo vultis vivere de Spiritu sancto, tenete charitatem, amate veritatem, desiderate unitatem, ut perveniatis ad aeternitatem. Amen.

SERMO CCLXVIII. In die Pentecostes, II

1. Spiritus sanctus dono linguarum unitatem Ecclesiae catholicae commendat. Propter adventum Spiritus [PL38.1232] sancti hodiernus dies solemnis est nobis, a resurrectione Domini quinquagesimus, septem septimanis multiplicatus. Sed computantes septem septimanas, quadraginta novem invenietis: unus additur, ut nobis unitas commendetur. Quid ipse adventus Spiritus sancti, quid egit? Praesentiam suam unde docuit? unde monstravit? Linguis omnium gentium locuti sunt omnes. Erant autem in uno loco centum viginti: per decem duodenarius Apostolorum numerus sacratus mysterio est decuplatus. Quid ergo, singuli in quos venit Spiritus sanctus, singulis linguis omnium gentium sunt locuti, illi alia lingua, et illi alia, et quasi diviserunt inter se linguas omnium gentium? Non sic: sed unusquisque homo, unus homo linguis omnium gentium loquebatur. Loquebatur unus homo linguis omnium gentium: unitas Ecclesiae in linguis omnium gentium. Ecce et hic unitas Ecclesiae catholicae commendatur toto orbe diffusae.

2. Spiritus sanctus extra Ecclesiam non habetur. Qui ergo habet Spiritum sanctum, in Ecclesia est, quae loquitur omnium linguis. Quicumque praeter hanc Ecclesiam est, non habet Spiritum sanctum. Ideo enim Spiritus sanctus in omnium linguis gentium se demonstrare dignatus est, ut ille se intelligat habere Spiritum sanctum, qui in unitate Ecclesiae continetur, quae linguis omnibus loquitur. Unum corpus, Paulus dicit Apostolus: unum corpus, et unus spiritus (Ephes. IV, 4). Membra nostra attendite. Multis membris constitutum est corpus, et vegetat membra omnia unus spiritus. Ecce humano spiritu, quo sum ego ipse homo, membra omnia colligo: impero membris ut moveantur, intendo oculos ad videndum, aures ad audiendum, linguam ad loquendum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum. Officia membrorum dispartita sunt, sed unus spiritus continet omnia. Multa jubentur, multa fiunt: unus jubet, uni servitur. Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia. Ideo Apostolus, cum corpus unum nominasset, ne intelligeremus mortuum corpus: Unum, inquit, corpus. Sed rogo te, vivit hoc corpus? Vivit. Unde? De uno spiritu. Et unus spiritus. Attendite ergo, fratres, in nostro corpore, et dolete eos qui de Ecclesia praeciduntur. In membris nostris, quamdiu vivimus, cum sani sumus, implent omnia membra officia sua. Si unum membrum dolet alicunde, compatiuntur omnia membra. Tamen quia in corpore est, dolere potest, exspirare non potest. Quid est enim exspirare, nisi spiritum amittere? Jam vero si membrum praecidatur de corpore, numquid sequitur spiritus? Et tamen membrum agnoscitur quid est; digitus est, manus est, brachium est, auris est: praeter corpus habet formam, sed non habet vitam. Sic et homo ab Ecclesia separatus. Quaeris ab illo sacramentum, invenis: quaeris Baptismum, invenis: quaeris symbolum, invenis. Forma est: nisi intus [PL38.1233] spiritu vegeteris, frustra foris de forma gloriaris.

3. Unitas commendata in creatione rerum et in Christi ortu. Charissimi, multum Deus commendat unitatem. Hoc ipsum vos moveat, quod in principio creaturarum, quando Deus cuncta constituit, fecit sidera in coelo, in terra autem herbas et ligna, dixit, Producat terra, et producta sunt ligna, et cuncta virentia: dixit, Producant aquae natantia et volatilia, et factum est sic: Producat terra animam vivam omnium pecorum et bestiarum, et factum est sic. Numquid Deus de ave una fecit caeteras aves? numquid de uno pisce omnes pisces? de uno equo omnes equos? de una bestia omnes bestias? Numquid non multa simul terra produxit, et multiplicibus fetibus multa complevit? Ventum est ad hominem faciendum, et factus est unus, de uno genus humanum. Nec duos facere voluit separatim, masculum et feminam: sed unum, et de uno unam (Gen. I et II). Quare sic? Quare ab uno genus humanum inchoatur, nisi quia generi humano unitas commendatur? Et Dominus Christus ex una, unitas virgo est; tenet virginitatem, servat incorruptionem.

4. Ecclesiae catholicae unitatem Christus commendat Apostolis. Ipse Dominus Ecclesiae unitatem commendat Apostolis: ostendit se, putant illi spiritum se videre: expavescunt, confirmantur, dicitur eis, »Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas: palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere.« Ecce adhuc illis turbatis prae gaudio, accipit cibum, non egestate, sed potestate; accipit coram illis: commendat contra impios corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitatem. Quid enim ait? »Nonne haec sunt quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc aperuit illis sensum,« Evangelium loquitur, »ut intelligerent Scripturas. Et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die.« Ecce caput nostrum; ecce caput, ubi sunt membra? Ecce sponsus, ubi est sponsa? Matrimoniales tabulas lege: sponsum audi. Sponsam quaeris? Ab ipso audi: nemo illi tollit suam, nemo supponit alienam: ab ipso audi. Ubi quaeris Christum? In fabulis hominum, an in veritate Evangeliorum? Passus est, resurrexit tertio die, ostendit se discipulis suis. Jam ipsum habemus: illam ubi quaerimus? Ab ipso interrogemus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die. Ecce jam factum est, jam videtur. Dic, o Domine; tu dic, Domine, ne nos erremus: Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 36-47). Coepit ab Jerusalem, et pervenit ad nos. Et ibi est, et hic. Non enim ut ad nos veniret, inde discessit: excrevit, non migravit. Hoc commendavit continuo post resurrectionem suam. Fecit cum illis quadraginta dies: ascensurus in coelum ipsam rursus Ecclesiam commendavit. Sponsus profecturus sponsam suam [PL38.1234] amicis suis commendavit: non ut amet aliquem ipsorum; sed ipsum tanquam sponsum, illos tanquam amicos sponsi, neminem eorum tanquam sponsum. Hoc zelant amici sponsi, et non eam admittunt lascivo amore corrumpi. Oderunt quando sic amantur. Attendite zelantem amicum sponsi: cum videret sponsam per amicos sponsi quodam modo fornicari, ait, »Audio in vobis schismata esse, et ex parte credo« (I Cor. XI, 18). »Nuntiatum est mihi de vobis, fratres, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis, et unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli; ego vero Apollo; ego autem Cephae; ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis« (Id. I, 11-13)? O amicum! Amorem sponsae alienae repellit a se. Non vult se amari pro sponsa, ut possit regnare cum sponso. Commendata est ergo Ecclesia: et quando ascendit in coelum, sic illis dixit, qui quaerebant de fine saeculi, Dic nobis, quando ista fient, et quando tempus adventus tui (Matth. XXIV, 3)? Et ille, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Audi quid noveris a magistro, discipule: Sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos (Act. I, 6, 8). Et factum est: quadragesimo die ascendit in coelum, et ecce hodierno die adveniente Spiritu sancto implentur omnes qui aderant, loquuntur linguis omnium gentium. Item ipsa unitas per linguas omnium gentium commendatur. Commendatur a Domino resurgente, commendatur a Christo ascendente; confirmatur ab Spiritu sancto hodie veniente.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1197-1234 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22