CAPUT PRIMUM

1. Adventus Spiritus sancti cum dono linguarum praenuntiat unitatem Ecclesiae per omnes gentes. Contra Donatistas. Adventum Spiritus sancti anniversaria festivitate celebramus. Huic solemnis congregatio, solemnis lectio, solemnis sermo debetur. Illa duo persoluta sunt, quia et frequentissimi convenistis, et cum legeretur, audistis. Reddamus et tertium: non desit obsequium linguae nostrae ei qui et linguas omnes indoctis donavit, et linguas doctorum in omnibus gentibus subjugavit, et diversas linguas gentium ad unitatem fidei congregavit. »Factus est« enim »subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens: et visae sunt illis linguae divisae, velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis loqui, quemadmodum Spiritus dabat eis pronuntiare« (Act. II, 2-4). Flatus enim ille non inflavit, sed vegetavit: ignis ille non cremavit, sed excitavit. Impletum est in eis quod fuerat tanto ante prophetatum, Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: ut deinde ad praedicandum Evangelium distributi, quod sequitur, facerent, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, 5). Quid enim aliud Spiritus sanctus praenuntiabat in linguis [PL38.1235] omnium gentium, quas donabat eis, qui unam tantum suae gentis linguam didicerant (quod indicium praesentiae suae tunc esse voluit), nisi omnes gentes Evangelio credituras; ut primo unusquisque fidelium, postea vero ipsa unitas Ecclesiae linguis omnibus loqueretur? Quid ad haec dicunt, qui christianae societati, quae in omnibus gentibus fructificat et crescit, nolunt incorporari atque conjungi? Numquidnam possunt negare, etiam nunc in Christianos venire Spiritum sanctum? Cur ergo nunc neque apud nos, neque apud illos quisquam loquitur linguis omnium gentium (quod tunc erat adventus ejus indicium), nisi quia nunc impletur quod tunc significabatur? Tunc enim et unus fidelis linguis omnibus loquebatur: et nunc unitas fidelium linguis omnibus loquitur. Itaque etiam nunc omnes linguae nostrae sunt, quoniam membra sumus corporis in quo sunt.

2. Schismaticos, etsi Baptismum habeant, non tamen habere Spiritum sanctum. Spiritus sanctus per Sacramenta et sine Sacramentis datus. Nec immerito recte intelligitur, quamvis ipsos Baptismum Christi habere fateamur, haereticos non accipere vel schismaticos Spiritum sanctum, nisi dum compagini adhaeserint unitatis per consortium charitatis. Tunc enim gentium linguae etiam ipsorum erunt: quia ubi sunt illae, ibi et ipsi erunt, in eodem scilicet Christi corpore ubique crescente, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Hoc vinculum quem non alligat, servus est. Non enim accepimus, sicut Apostolus ait, spiritum servitutis iterum in timore; sed accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Proinde veraciter sapimus, ideo linguis omnium gentium demonstrasse illo tempore praesentiam suam Spiritum sanctum, ut etiam hoc tempore, quo se non ita demonstrat, non eum intelligatur habere, quamvis sacramento Baptismi imbuatur, quisquis ab unitate omnium gentium separatur. Et ne putaretur consequens esse ut quisquis Baptismum Trinitatis habuerit, habeat etiam Spiritum sanctum; propterea etiam in ipsa unitate facta est tanta distinctio, ut inveniamus quosdam baptizatos Spiritum sanctum postea meruisse, cum ad illos in Samariam venissent Apostoli, quibus absentibus fuerant baptizati (Act. VIII, 14-17): alios autem, quod singulare occurrit exemplum, eum ante Baptismum percepisse; sicut loquente Petro, Cornelio et eis qui cum illo erant, superna potestate concessum est, cui homo contradicere nihil potest (Id. X, 44-48). Super alios mox baptizatos advenit; sicut super illum spadonem, cui Philippus ex propheta Isaia evangelizaverat Christum (Id. VIII, 26-39). Super alios per manuum impositionem Apostolorum, sicut maxime plurimos. Super alios, nullo manum imponente, sed cunctis orantibus; sicut eo ipso die, quem solemniter hodie celebramus, cum essent in uno conclavi centum viginti animae cum Apostolis. Super aliquos, nec aliquo manum imponente, nec aliquo orante, sed verbum [PL38.1236] Dei cunctis audientibus; sicut super illos, quos paulo ante commemoravi, Cornelium et domesticos ejus. Cur igitur modo sic, modo autem sic, nisi ne aliquid hinc humanae superbiae, sed totum divinae gratiae potestatique tribuatur? Haec itaque distinctio inter acceptionem Baptismi, et acceptionem Spiritus sancti, satis nos instruit, ne habere hos continuo Spiritum sanctum putemus, quos habere Baptismum non negamus. Quanto magis illos, quos non solum nulla charitas christianae unitatis armavit! Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris; non utique per nos ipsos, sed sicut sequitur, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quamobrem sicut tunc indicabant adesse Spiritum sanctum in uno homine linguae omnium gentium; sic eum nunc charitas indicat unitatis omnium gentium.

3. Animalis autem homo, Apostoli verba sunt, non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Et utique animales increpat, quibus ait: Unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 12, 13)? Sicut enim spirituales unitate gaudent, sic animales dissensionibus student. De his et Judas apostolus apertissime scribens: Hi sunt, inquit, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes (Judae 19). Quid evidentius? quid expressius? Desinant itaque insipientes sibi blandiri, nobisque dicere: Quid accepturi sumus, cum ad vos accesserimus, cum jam nos Baptismum Christi habere fateamini? Respondemus eis: Habetis Baptismum Christi; venite ut habeatis et Spiritum Christi Timete quod scriptum est: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Induistis Christum forma sacracramenti; induite imitatione exempli. Quoniam Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Nolite esse habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Quae autem major est virtus pietatis, quam charitas unitatis? Dicitur in Psalmis, Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum valde (Psal. CXVIII, 96). Quod mandatum, nisi de quo dictum est, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Quare latum, nisi quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V, 5)? Quare omnis consummationis est finis, nisi quia plenitudo legis est charitas; et omnis lex in hoc sermone recapitulatur, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Rom. XIII, 10, 9, et Galat. V, 14)? Ita autem proximos tanquam vos ipsos diligitis, ut cum mali aliquid, quod nec visum, nec probatum est in vobis, credi de vobis nolitis, id quod nec vidistis, nec probatum accepistis, de toto terrarum orbe credatis.

4. Eos factis non posse dicere, Dominus Jesus. Videmini [PL38.1237] vobis dicere, Dominus Jesus. Et forte non intelligentes attenditis ad id quod Apostolus ait: Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Sed hoc quod ait, dicit, signate positum est, et proprio quodam modo. Nemo enim dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: sed si dicit factis, non solis verbis. Nam possunt dicere, Dominus Jesus, etiam de quibus ait, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Omnes haereses, quas utique etiam vos improbatis, dicunt, Dominus Jesus. Nec utique segregaturus est de regno coelorum eos, quos invenerit in Spiritu sancto; et tamen ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Sed Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: nemo plane, sed eo modo quo dictum est, id est factis. Unde secutus adjunxit: Sed is qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Id. VII, 21). Dicit enim et de quibusdam idem apostolus, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Quemadmodum negatur factis, sic dicitur factis. Hoc modo dicendi nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Si ergo unitati non accesseritis, segregantes vosmetipsos, animales eritis, Spiritum non habentes. Si autem ficte accesseritis, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5). Tunc ergo vos sanctum Spiritum habere cognoscite, quando mentem vestram per sinceram charitatem unitati consenseritis haerere. Haec eis respondeamus dicentibus, Quid accepturi sumus! nosque ipsos, fratres, exemplum illis bonorum operum praebeamus, nec quia stamus superbientes, nec de jacentibus desperantes.

SERMO CCLXX. In die Pentecostes, V

1. De Spiritu sancto dicendum cur die quinquagesimo post Pascha missus sit. Quoniam sanctam solemnitatem celebramus diei tam sanctae, ut hodie venerit ipse Spiritus sanctus, admonet nos tam festiva et grata solemnitas, de ipso dono Dei, gratia Dei, et abundantia misericordiae ejus in nos, id est de ipso Spiritu sancto aliquid loqui. In schola Domini condiscipulis loquimur. Magistrum enim habemus unum, in quo omnes sumus unum: qui nos, ne forte de magisterio superbire audeamus, admonuit, et ait, Nolite vocari ab hominibus Rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8). Sub hoc ergo magistro, cujus cathedra coelum est, quia erudiendi sumus Litteris ejus, advertite pauca quae dicam, donante ipso qui jubet ut dicam. Qui nostis, recolite; qui ignorabatis, accipite. Saepe movet animum pie curiosum, si tamen admittatur humana fragilitas et infirmitas talia perscrutari. Imo admittitur. Non enim quod in Scripturis sanctis [PL38.1238] tegitur, ideo clausum est ut negetur, et non potius ut pulsanti aperiatur, dicente ipso Domino, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Saepe ergo movet studiosorum animum, quare quinquagesimo die post Dominicam passionem et resurrectionem missus fuerit promissus Spiritus sanctus.

2. Cur Spiritus sanctus non posset venire, nisi abeunte Christo. Humanitas Christi, in qua humano affectu haerebant, oculis discipulorum auferri debuit. Petra super quam aedificata Ecclesia, ipse est Christus. Ubi primum illud admoneo Charitatem vestram, ut aliquantum vos considerare non pigeat, quare dictum sit ab ipso Domino, Non potest ille venire, nisi ego abiero. Quasi aliquid, ut secundum carnalem sensum loquamur, quasi aliquid in supernis Dominus Christus servaret, et inde descendens hoc quod servabat, sancto Spiritui commendasset, et ideo ad nos venire non posset, nisi ille rediisset qui commendatum reciperet; aut quasi nos utrumque ferre non valeremus, nec utriusque possemus tolerare praesentiam. Quasi vero alter ab altero separetur; aut quando ad nos veniunt, ipsi angustias patiantur, ac non potius nos dilatemur. Quid sibi ergo vult, Non potest ille venire, nisi ego abiero? Expedit enim, inquit, vobis ut ego eam. Nam si non iero, Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7). Hoc ergo quid sit, quantum vel capimus, vel aestimamus, vel ipso donante percipimus, vel quae credimus loquimur, breviter accipiat Charitas vestra. Videtur mihi, quod discipuli circa formam humanam Domini Christi fuerant occupati, et tanquam homines in homine humano tenebantur affectu. Volebat autem eos affectum potius habere divinum, atque ita de carnalibus facere spirituales: quod non fit homo nisi dono Spiritus sancti. Hoc ergo ait: Mitto vobis donum, quo efficiamini spirituales; donum scilicet Spiritus sancti. Spirituales autem fieri non poteritis, nisi carnales esse destiteritis. Carnales vero esse desistetis, si forma carnis a vestris oculis auferatur, ut forma Dei vestris cordibus inseratur. Ex hac enim humana forma Dominus, hoc est forma servi, Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 7): ex hac igitur forma servi Petri etiam tenebatur affectus, quando eum quem multum amabat, mori timebat. Amabat enim Dominum Jesum Christum, sicut homo hominem; sicut carnalis carnalem, non sicut spiritualis majestatem. Unde hoc probamus? Quia cum interrogasset ipse Dominus discipulos suos, quis ab hominibus diceretur, et aliorum opiniones recolendo dixissent, quod alii eum dicerent Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis; ait illis, Vos autem quem me esse dicitis? Et Petrus unus pro caeteris, unus pro omnibus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Hoc optime, veracissime: merito tale responsum accipere [PL38.1239] meruit, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu dixisti mihi; dixisti, audi; dedisti confessionem, recipe benedictionem: ergo, Et ego dico tibi, Tu es Petrus: quia ego petra, tu Petrus; neque enim a Petro petra, sed a petra Petrus, quia non a christiano Christus, sed a Christo christianus. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: non supra Petrum quod tu es; sed supra petram, quam confessus es. Aedificabo autem Ecclesiam meam: aedificabo te, qui in hac responsione figuram gestas Ecclesiae. Hoc et caetera, propter quod dixerat Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: et audierat, ut meministis, Non tibi revelavit caro et sanguis, id est, humana mens, humana infirmitas, humana imperitia, sed Pater meus qui in coelis est. Deinde coepit Dominus Jesus suam praedicere passionem, et ostendere quanta esset ab impiis perlaturus. Hic Petrus expavit, et timuit ne periret morte Christus Filius Dei vivi. Utique Christus Filius Dei vivi, bonus de bono, Deus de Deo, vivus de vivo, fons vitae et vera vita, perdere mortem venerat, non perire a morte. Tamen ut homo Petrus exterritus, cujus erat, ut dixi, circa Christi carnem humanus affectus: Propitius, inquit, tibi esto, Domine; absit, non fiat istud. Et Dominus talia verba digna et congrua responsione confutat. Quomodo illi confessioni dignam laudem dedit, sic etiam huic trepidationi dignam correptionem: Redi, inquit, retro, satanas. Ubi est illud, Beatus es, Simon Bar-Jona? Distingue verba laudantis, et coercentis: distingue causas confessionis, et trepidationis. Causa confessionis: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Causa trepidationis: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt (Matth. XVI, 13-23). Nollemus ergo ut talibus dicetur, Expedit enim vobis ut ego vadam? Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Nisi aspectibus carnalibus vestris humana forma subtrahatur, divinum aliquid capere, sentire, cogitare minime poteritis. Hoc sit satis. Inde oportebat ut post resurrectionem et ascensionem Domini Jesu Christi, ejus de Spiritu sancto promissio compleretur. Sic enim et ipse Joannes evangelista ex persona sua dixerat, quando Jesus eumdem significans Spiritum sanctum clamaverat, dicens: »Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; et flumina aquae vivae fluent de ventre ejus.« Secutus enim Evangelista ait: »Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant ii qui in eum credituri erant. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus« (Joan. VII, 37-39). Glorificatus est ergo Dominus noster Jesus Christus resurrectione et ascensione, et misit Spiritum sanctum.

3. Post quadragesimum diem Ascensionis cur decimo die venerit Spiritus sanctus. Quadragenarii numeri sacramentum. Denarii mysterium. Spiritus sanctus die decimo venit ut significetur legem impleri per gratiam. Lex sine gratia quomodo littera est occidens. Spiritus sanctus [PL38.1240] missus ut impleretur lex. Sicut autem didicimus ex Libris sanctis, quadraginta dies complevit cum discipulis suis post resurrectionem, manifestans eis, ne aliquid fictum existimarent, resuscitati corporis veritatem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens. Quadragesimo autem die, quem ante hos decem dies celebravimus, in eorum conspectu ascendit in coelum, promissus ut ibat, ita venturus (Act. I, 3-11); hoc est in forma humana, qua judicatus est, in illa judicaturus. Voluit alia die quam ascendit mittere Spiritum sanctum; non saltem post biduum, vel triduum, sed post decem dies. Haec quaestio perscrutari et interrogare nos compulit nonnullas latebras numerorum. Quadraginta dies quater habent decem. Commendatur hoc numero, quantum mihi videtur, sacramentum. Homines enim hominibus loquimur; et recte Scripturarum tractatores dicimur, non nostrarum opinionum affirmatores. Numerus ergo iste quadragenarius, quater habens decem, significat, ut mihi videtur, saeculum hoc, quod nunc agimus et peragimus; agimur et peragimur, cursu temporum, rerum instabilitate, decessione et successione, rapacitate volatica, et quodam fluvio rerum non consistentium. Saeculum hoc ergo significatur hoc numero, propter mundi quadripartita tempora, quae implent annum; quadripartitos etiam cardines ipsius mundi, notos omnibus, et saepe ab Scriptura sacra commemoratos: Ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridie (Luc. XIII, 29). Per haec ergo tempora quadripartita, et per mundum quadripartitum, praedicatur lex Dei, tanquam denarius numerus. Unde et Decalogus primitus commendatur. In decem enim praeceptis lex constituta est: propterea quia videtur in isto denario numero quaedam perfectio. Usque ad eum quippe numerum progressus est numerantis, et inde redit ab uno usque ad decem, rursus ad unum. Sic centena, sic millena; sic supra, denariis quibusdam complicantibus, infinite crescit silva numerorum. Perfecta itaque lex in denario, et lex praedicata per mundum quadripartitum, quaterdeni quadraginta fiunt. Docemur autem, in hac conversatione saeculi hujus cum sumus, abstinere nos a cupiditatibus saecularibus: quod significat jejunium quadragenarium notum omnibus Quadragesimae nomine. Hoc tibi praecepit Lex, hoc Prophetia, hoc Evangelium. Ideo quia hoc Lex, jejunavit quadraginta diebus Moyses: quia hoc Prophetia, jejunavit diebus quadraginta Elias: quia hoc Evangelium, jejunavit quadraginta diebus Dominus Christus. Impletis ergo post quadraginta dies aliis decem diebus, denario numero semel, denario numero simpliciter, non quadrupliciter, venit Spiritus sanctus, ut lex impleatur per gratiam. Lex enim sine gratia littera est occidens. Si enim data esset lex, inquit, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Ideo, Littera occidit, Spiritus autem [PL38.1241] vivificat (II Cor. III, 6). Non ut aliud impleas, quam tibi per Litteram jubetur: sed sola littera reum facit, gratia et a peccato liberat, et litteram donat impleri. Unde fit per gratiam remissio omnium peccatorum, et fides quae per dilectionem operatur. Nolite ergo putare damnatam esse litteram, quia dictum est, Littera occidit. Hoc est enim, littera reos facit. Datur praeceptum, non adjuvaris gratia: continuo te invenis non solum non operatorem legis, sed etiam reum praevaricationis. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Non ergo reprehensa est lex, cum dictum est, Littera occidit, Spiritus autem vivificat, quasi illam condemnaret, et istum laudaret: sed Littera occidit, sola littera sine gratia. Exemplum accipite. Hac locutione dictum est, Scientia inflat. Quid est, Scientia inflat? Scientia damnata est? Si inflat, melius imperiti remanebimus. Sed quoniam adjunxit, Charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1); quomodo ubi adjunxit, Spiritus autem vivificat, dedit intelligi, Littera sine Spiritu occidit, cum Spiritu vivificat, et impleri litteram facit; sic scientia sine charitate inflat, charitas cum scientia aedificat. Ergo missus est Spiritus sanctus, ut lex impleretur, et fieret quod ipse Dominus dixerat, Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Hoc donat credentibus, hoc donat fidelibus, hoc donat eis quibus dat Spiritum sanctum. Quanto fit eo quisque capacior, tanto ad operandam legem fit facilior.

4. Lex charitate impletur, non timore poenae. Timor alius castus, alius servilis. Charitas ex Spiritu sancto. Dico enim Dilectioni vestrae, quod et vos considerare, et facile videre poteritis: charitas implet legem. Timor poenarum facit hominem operari, sed adhuc serviliter. Si enim propterea facis bonum, quia times pati malum, aut proptera non facis malum, quia times pati malum; si aliquis tibi promitteret impunitatem, statim comprehenderes iniquitatem. Diceretur tibi, Securus esto, nihil patieris mali, fac; faceres. Timore enim poenae revocabaris, non dilectione justitiae. Nondum enim de te charitas operabatur. Vide ergo quemadmodum charitas operetur. Sic amemus quem timemus, ut eum casto amore timeamus. Nam et uxor casta timet virum. Sed discerne istos timores. Uxor casta timet ne a viro absente deseratur: uxor adultera timet ne a viro superveniente comprehendatur. Charitas ergo implet legem: quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18); timorem scilicet servilem, de peccato venientem. Nam timor Domini castus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Si ergo charitas implet legem, unde est ista charitas? Recolite, advertite, et videte, quia donum Spiritus sancti est charitas. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Merito itaque impletis decem diebus, quo numero legis etiam perfectio commendatur, Dominus Jesus Christus misit Spiritum sanctum: quia [PL38.1242] gratia donat nobis implere legem, quam non venit solvere, sed adimplere.

5. Spiritus sanctus commendatus in septenario numero. Sanctificatio et vacatio septimae diei. Spiritus autem sanctus in Scripturis sanctis septenario numero solet commendari, non denario: lex denario, Spiritus sanctus septenario. Quia lex denario, notum est: quia Spiritus sanctus septenario, commemoramus. Primo in ipso libro, in capite libri qui inscribitur Genesis, enumerantur opera Dei. Fit lux, fit coelum, quod appellatum est firmamentum inter aquam et aquam; nudatur arida, separatur mare a terra, datur terrae omnium stirpium fecunda conceptio; fiunt luminaria majus et minus, sol et luna, et caetera sidera; producunt aquae fetus suos, terra suos; fit homo ad imaginem Dei: complet Deus opera sua omnia sexto die; in nullis operibus Dei tot enumeratis atque completis sonuit sanctificatio. Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: et vidit Deus lucem quia bona est: non dixit, sanctificavit Deus lucem: Fiat firmamentum: et factum est: vidit Deus quia bonum est: nec dictum est quia sanctificatum est firmamentum. Ita et caetera, ne in rebus manifestissimis immoremur, usque ad illa quae sexta die facta sunt, cum homine creato ad imaginem Dei, enumerantur omnia, nihil sanctificatum dicitur. Ventum est ad septimum diem, ubi nullum opus factum est, sed vacatio Dei insinuatur, et sanctificavit Deus diem septimum. In septenario dierum numero prima sonuit sanctificatio, Scripturarum locis omnibus quaesita et hic primitus inventa. Ubi quies Dei commemoratur, quies etiam nostra insinuatur. Non enim laboravit Deus, ut quietis indigeret; et quasi post laborem die feriato gratularetur, sanctificavit eum diem, quo vacare permissum est. Carnalis est ista cogitatio, Insinuata est nobis quies post bona omnia opera nostra, sicut insinuata est Dei quies post omnia bona opera sua. Fecit enim Deus omnia, et ecce omnia bona valde. Et requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis quae fecit (Gen. I-II, 3). Requiescere vis et tu? Fac primo opera bona valde. Sic data est Judaeis observatio sabbati carnaliter, sicut caetera, significantibus sacramentis. Vacatio enim quaedam imperata est: vacatio illa quod significat, tu age. Vacatio enim spiritualis, tranquillitas est cordis: tranquillitas autem cordis provenit de serenitate bonae conscientiae. Ergo ille vere observat sabbatum, qui non peccat. Ita enim praecipitur illis, quibus observandum sabbatum praecipitur: Omne opus servile non facietis (Levit. XXIII, 7). Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Septenarius ergo numerus dicatus est Spiritui sancto, sicut denarius legi. Haec et Isaias propheta insinuat hoc in loco, ubi dicit: Implebit eum Spiritus sapientiae et intellectus (numera), consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritus timoris Dei (Isai. XI, 2). Veluti descendens ad nos gratia spiritualis, a sapientia incipit, terminat ad timorem. Nos autem ascendentes, ab imo ad summa tendentes, incipere debemus a timore, et terminare ad sapientiam. [PL38.1243] Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Longum est, et supergreditur vires nostras etiamsi non vestram aviditatem, omnia testimonia commemorare de septenario numero, quod attinet ad Spiritum sanctum. Ista ergo suffecerint.

6. Lex per denarium et Spiritus sanctus per septenarium in quinquagenario commendatus. Illud nunc attendite, quemadmodum, quoniam per gratiam Spiritus sancti lex impletur, et denarius numerus commemorandus fuit et commendandus, sicut jam ostendimus, et septenarius propter ipsam gratiam Spiritus sancti. Commendabat Christus denario numero, post decem dies mittens Spiritum sanctum, ipsam legem, quam jubebat impleri. Ubi ergo inveniemus hic commendationem numeri septenarii maxime propter ipsum Spiritum sanctum? Habes in Tobiae libro ipsam festivitatem, id est Pentecosten, constare de septimanis (Tob. II, 1, sec. LXX). Quomodo? Septenarium multiplica per ipsum, hoc est septem per septem, quod in scholis discitur: septies septem fiunt quadraginta et novem. Ad hanc septenarii formam, ratione septem per septem: (quoniam ipse Spiritus sanctus colligit nos, et congregat nos: unde et ipsum adventus sui primum signum dedit, ut illi qui eum acciperent, etiam singuli linguis omnibus loquerentur. Congregatur enim unitas corporis Christi ex omnibus linguis, per omnes scilicet gentes toto terrarum orbe diffusas. Et quod unus tunc omnibus linguis loquebatur, ipsam unitatem in linguis omnibus futuram testabatur. Dicit autem Apostolus, Sufferentes invicem in dilectione, quod est charitas: satis agentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis [Ephes. IV, 2 et 3]. Quia ergo Spiritus sanctus ex multis in unum colligit nos: capitur autem per humilitatem, repellitur per superbiam. Aqua est enim cor humile tanquam locum concavum quaerens, ubi consistat: elatione autem superbiae, tanquam tumore collis, repulsa labitur: unde dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Jacobi IV, 6]. Quid est, dat gratiam? Dat Spiritum sanctum. Implet humiles, quia capaces invenit). Ergo quia haec ita sunt, ad quadraginta novem, qui efficiuntur de septem per septem, ut fiat Pentecoste, unus additur, et unitas commendatur.

7. De duabus piscationibus, et de piscibus centum quinquaginta tribus, captis post resurrectionem. Quia infirmitatem nostram adjuvat apud Dominum Deum nostrum studium Charitatis vestrae, aliquid accipite, quantum mihi videtur, tanto dulcius cum expositum fuerit, quanto abstrusius si non exponatur. Ante resurrectionem, Dominus jussit discipulis suis, ut in mare mitterent retia, quando eos elegit. Miserunt, ceperunt piscium multitudinem innumerabilem, ita ut retia rumperentur, et onerata navigia mergerentur. Non autem praecepit in quam partem mitterent retia, sed tantum ait, Mittite retia (Luc. V, 1-7). Si [PL38.1244] enim praecepisset ut in dexteram partem mitterent solos bonos significaret capi: si in sinistram, solo malos. Quia vero passim missa sunt, nec in dexteram, nec in sinistram; et bonos et malos. Haec est Ecclesiae significatio praesentis temporis, in hoc saeculo. Nam et illi servi missi ad invitatos exierunt; et quoscumque invenerunt bonos et malos adduxerunt, et impletae sunt nuptiae recumbentium (Matth. XXII, 10). Congregantur ergo nunc et boni et mali. Quare autem et schismata fiunt, si non retia disrumpunt? Quare plerumque turbarum carnalium male tumultuantium scandalis urgetur Ecclesia, si non et navigia premunt? Hoc ergo Dominus ante resurrectionem. Post resurrectionem autem invenit piscantes similiter discipulos suos: jussit idem mitti retia, non utcumque et passim, quia jam post resurrectionem. Post resurrectionem enim jam corpus ejus, quod est Ecclesia, malos non habebit. Mittite, inquit, retia in dexteram partem. Missa sunt retia, eo jubente, in dexteram partem, et capti sunt pisces certi numeri. Nam illi sine numero, illi quibus significabatur Ecclesia, quae nunc agitur, tanquam ex illa captura: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Intelliguntur ergo quidam supernumerarii, quodam modo superflui: colliguntur tamen. Ibi vero in dextera capiuntur pisces, et numerati, et magni. Qui enim fecerit, inquit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Ergo capti sunt pisces magni numero centum quinquaginta tres. Quem non moveat, non frustra istum numerum commemorari? Non enim vere nihil significans Dominus, aut hoc ipsum diceret, Mittite retia; aut pertineret ad eum ut in partem dexteram mitterentur. Significat etiam iste numerus centum quinquaginta tres: et pertinuit ad Evangelistam dicere, quasi respexisset primam illam capturam, ubi retia disrupta schismata significaverunt; quia in illa Ecclesia vitae aeternae nulla erunt schismata, quia nulla dissensio; omnes magni, quia charitate pleni: quasi ergo illud quod primo factum est ad significanda schismata respexisset, pertinuit ad eum dicere in ista secunda captura, Et cum tam magni essent, retia non sunt disrupta (Joan. XXI, 1-11). Quid itaque dextera pars significaverit, dictum est, quia omnes boni. Quid magnitudo, dictum est, quia qui fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Quid etiam illud quod retia non sunt disrupta, dictum est, quia tunc non sunt schismata. Quid ergo centum quinquaginta tres? Numerus iste non utique ipse erit sanctorum numerus. Neque enim centum quinquaginta tres erunt sancti; cum soli illi, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, duodecies duodena millia commemorentur (Apoc. XIV, 1-4). Sed iste numerus, tanquam arbor, a quodam semine videtur succrescere. Semen autem hujus magni numeri quidam minor numerus est, qui est decem et septem. Decem et septem faciunt centum quinquaginta tres. Si vero computes ab uno usque ad decem et septem, et addas numeros omnes: nam si ab uno usque ad decem et [PL38.1245] septem numeros non addas, quos commemoras totos, non erunt nisi decem et septem: si autem ita numeres: unum, duo, tria; sicut unum et duo et tria faciunt sex, sex quatuor et quinque faciunt quindecim; sic pervenis usque ad decem et septem, portans in digitis centum quinquaginta tres. Jam ergo recole, quod paulo ante commemoravi et commendavi, et vide quos, et quid significent decem et septem. Decem, lex; septem, Spiritus sanctus. Unde quid intelligimus, nisi eos futuros in Ecclesia resurrectionis aeternae, ubi schismata non erunt, ubi mors non timebitur, quia post resurrectionem futura est; eos ergo ibi futuros, et cum Domino victuros in aeternum, qui legem impleverint per gratiam Spiritus sancti et Dei donum, cujus festa celebramus?

SERMO CCLXXI. In die Pentecostes, V

Dies nobis, fratres, gratus illuxit, quo sancta Ecclesia fidelium fulget aspectibus, fervet in cordibus. Celebramus quippe istum diem, quo Dominus Jesus Christus post resurrectionem ascensione glorificatus misit Spiritum sanctum. Sic enim Scriptum est in Evangelio, cum diceret: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; qui credit in me, flumina fluent de ventre ejus aquae vivae: evangelista secutus exponit, et ait: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 37-39). Restabat ergo ut clarificato Jesu, cum resurrexit a mortuis et ascendit ad coelos, jam daretur Spiritus sanctus, ab eo missus, a quo promissus: sicut et factum est. Quadraginta enim Dominus post resurrectionem diebus cum discipulis suis conversatus, ascendit in coelum, et die quinquagesimo, quem hodie celebramus, misit Spiritum sanctum, sicut scriptum est: quia factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens; et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui insedit super unumquemque: et coeperunt linguis omnibus loqui, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. II, 1-4). Flatus ille a carnali palea corda mundabat; ignis ille fenum veteris concupiscentiae consumebat; linguae illae quibus loquebantur a Spiritu sancto impleti, per omnium gentium linguas futuram Ecclesiam praesignabant. Sicut enim post diluvium superba impietas hominum turrim contra Dominum aedificavit excelsam, quando per linguas diversas dividi meruit genus humanum, ut unaquaeque gens lingua propria loqueretur, ne ab aliis intelligeretur (Gen. XI, 1-9): sic humilis fidelium pietas earum linguarum diversitatem Ecclesiae contulit unitati; ut quod discordia dissipaverat, colligeret charitas, et humani generis tanquam unius corporis membra dispersa ad unum caput Christum compaginata [PL38.1246] redigerentur, et in sancti corporis unitatem dilectionis igne conflarentur. Ab hoc itaque dono Spiritus sancti prorsus alieni sunt, qui oderunt gratiam pacis, qui societatem non retinent unitatis. Licet enim etiam ipsi hodie solemniter congregentur, licet istas audiant lectiones, quibus Spiritus sanctus est promissus et missus: ad judicium audiunt, non ad praemium. Quid enim eis prodest percipere auribus, quod cordibus respuunt; et ejus diem celebrare, cujus lumen oderunt? Vos autem, fratres mei, membra corporis Christi, germina unitatis, filii pacis, hunc diem agite laeti, celebrate securi. Hoc enim in vobis impletur, quod illis diebus quando venit Spiritus sanctus, praesignabatur. Quia sicut tunc qui Spiritum sanctum percipiebat, etiam unus homo linguis omnibus loquebatur: sic et nunc per omnes gentes omnibus linguis ipsa unitas loquitur, in qua constituti Spiritum sanctum habetis; qui a Christi Ecclesia loquente omnibus linguis, nullo schismate dissidetis.

SERMO CCLXXII. In die Pentecostes postremus. Ad Infantes, de Sacramento

Hoc quod videtis in altari Dei, etiam transacta nocte vidistis: sed quid esset, quid sibi vellet, quam magnae rei sacramentum contineret, nondum audistis. Quod ergo videtis, panis est et calix; quod vobis etiam oculi vestri renuntiant: quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis Christi. Breviter quidem hoc dictum est, quod fidei forte sufficiat: sed fides instructionem desiderat. Dicit enim propheta: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Potestis enim modo dicere mihi: Praecepisti ut credamus, expone ut intelligamus. Potest enim in animo cujusquam cogitatio talis suboriri: Dominus noster Jesus Christus, novimus unde acceperit carnem; de virgine Maria. Infans lactatus est, nutritus est, crevit, ad juvenilem aetatem perductus est, a Judaeis persecutionem passus est, ligno suspensus est, in ligno interfectus est, de ligno depositus est, sepultus est, tertia die resurrexit, quo die voluit, in coelum ascendit; illuc levavit corpus suum; inde est venturus ut judicet vivos et mortuos; ibi est modo sedens ad dexteram Patris: quomodo [PL38.1247] est panis corpus ejus? et calix, vel quod habet calix, quomodo est sanguis ejus? Ista, fratres, ideo dicuntur Sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem, quod intelligitur, fructum habet spiritualem. Corpus ergo Christi si vis intelligere, Apostolum audi dicentem fidelibus, Vos autem estis corpus Christi, et membra (I Cor. XII, 27). Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa Dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis, Amen respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim, Corpus Christi; et respondes, Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen. Quare ergo in pane? Nihil hic de nostro afferamus, ipsum Apostolum identidem audiamus, qui cum de isto Sacramento loqueretur, ait, Unus panis, unum corpus multi sumus (Id. X, 17): intelligite et gaudete; unitas, veritas, pietas, charitas. Unus panis: quis est iste unus panis? Unum corpus multi. Recolite quia panis non fit de uno grano, sed de multis. Quando exorcizabamini, quasi molebamini. Quando baptizati estis, quasi conspersi estis. Quando Spiritus sancti ignem accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis, [PL38.1248] et accipite quod estis. Hoc Apostolus de pane dixit. Jam de calice quid intelligeremus, etiam non dictum, satis ostendit. Sicut enim ut sit species visibilis panis, multa grana in unum consperguntur, tanquam illud fiat, quod de fidelibus ait Scriptura sancta, Erat illis anima una, et cor unum in Deum (Act. IV, 32): sic et de vino. Fratres, recolite unde fit vinum. Grana multa pendent ad botrum, sed liquor granorum in unitate confunditur. Ita et Dominus Christus nos significavit nos ad se pertinere voluit, mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecravit. Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Jesum Christum Filium ejus. Amen.

CLASSIS III. DE SANCTIS

SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum

CAPUT PRIMUM

1. Mors animae timenda, non corporis. Deus animae vita. Dominus Jesus martyres suos non solum instruxit praecepto, sed et firmavit exemplo. Ut enim quod sequerentur haberent passuri, prior ille passus est pro eis: iter ostendit, et viam fecit. Mors aut animae est, aut corporis. Sed anima non potest mori, et potest mori: mori non potest, quia sensus ejus nunquam perit; mori autem potest, si Deum perdit. Sicut enim est ipsa anima [PL38.1248] sui corporis vita; sic Deus est ipsius animae vita. Quomodo ergo corpus moritur, quando illud dimiserit anima, id est vita ipsius; sic anima moritur, quando illam dimiserit Deus. Ut autem animam non dimittat Deus, sit semper in fide, ut non timeat mortem pro Deo; et non moritur dimissa a Deo. Restat ergo ut mors quae timetur, corpori timeatur. Sed etiam inde Dominus Christus securos martyres suos fecit. Quomodo enim incerti essent de integritate membrorum, qui securitatem acceperant de numero capillorum? Capilli, inquit, vestri numerati sunt (Matth X, 30, et Luc. XXII, 7). Alio autem loco apertius dicit: Dico enim vobis, quia capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). Dicit Veritas, trepidat infirmitas?

CAPUT II

2. Solemnitates martyrum ad exhortationem fidelium. S. Fructuosi responsum. Beati sancti, in quorum memoriis celebramus diem passionis illorum: illi acceperunt pro temporali salute aeternam coronam, sine fine immortalitatem; nobis dimiserunt in istis solemnitatibus exhortationem. Quando audimus [PL38.1249] quomodo passi sunt martyres, gaudemus et glorificamus in illis Deum: nec dolemus quia mortui sunt. Etenim si mortui pro Christo non essent, numquid usque hodie viverent? Quare non faceret confessio, quod factura fuerat aegritudo? Audistis persequentium interrogationes, audistis confitentium responsiones, cum sanctorum passio legeretur. Inter caetera, quale erat illud beati Fructuosi episcopi? Cum ei diceret quidam, et peteret ut eum in mente haberet, et oraret pro illo, respondit: Me orare necesse est pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa. Quis enim orat pro singulis? Sed neminem singulorum praeterit, qui orat pro universis. Ab eo nullum membrum praetermittitur, cujus oratio pro toto corpore funditur. Quid ergo vobis videtur admonuisse istum, a quo rogabatur ut oraret pro eo? quid putatis? Sine dubio intelligitis. Commemoramini a nobis. Rogabat ille ut oraret pro illo. Et ego, inquit, oro pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa. Tu si vis ut pro te orem, noli recedere ab illa, pro qua oro.

CAPUT III

3. Responsum Eulogii diaconi. Martyres honorandi, Deus colendus. Mortuis hominibus cultus a Paganis impensus. Quale est etiam illud sancti diaconi, qui cum episcopo suo passus et coronatus est? Ait illi judex: Numquid et tu Fructuosum colis? Et ille: Ego non colo Fructuosum, sed Deum colo, quem colit et Fructuosus. Quo modo nos admonuit, ut martyres honoremus, et cum martyribus Deum colamus. Neque enim tales esse debemus, quales Paganos dolemus. Et quidem illi mortuos homines colunt. Illi quippe omnes, quorum nomina auditis, quibus templa constructa sunt, homines fuerunt; et in rebus humanis habuerunt plerique eorum et pene omnes regiam potestatem. Auditis Jovem, auditis Herculem, auditis Neptunum, auditis Plutonem, Mercurium, Liberum et caeteros: homines fuerunt. Non ista solum in fabulis poetarum, sed etiam in historia gentium declarantur. Qui legerunt, noverunt: qui non legerunt, credant eis qui legerunt. Illi ergo homines beneficiis quibusdam temporalibus res humanas sibi conciliaverunt et ab hominibus vanis et vana sectantibus ita coli coeperunt, ut dii vocarentur, dii haberentur; tanquam diis templa aedificarentur, tanquam diis supplicaretur, tanquam diis arae construerentur, tanquam diis sacerdotes ordinarentur, tanquam diis victimae immolarentur.

CAPUT IV

4. Templum et sacrificium uni vero Deo debitum. Templum autem solus Deus verus habere debet, sacrificium soli Deo vero offerri debet. Ista ergo quae debentur rite et integre uni vero Deo, exhibebant miseri decepti multis falsis diis. Hinc humanam miseriam perversus error obsedit: hinc omnium prostratis mentibus diabolus incubabat. At ubi gratia Salvatoris et misericordia Dei tandem respexit indignos; impletum est quod prophetice praedictum est in Cantico canticorum: Exsurge, aquilo; et veni, auster; et perfla hortum meum, et fluent aromata (Cant. IV, 16). Tanquam dictum est, Exsurge, aquilo. [PL38.1250] Aquilonia enim pars mundi frigida est. Sub diabolo tanquam sub aquilone animae friguerunt, et charitatis calore perdito gelaverunt. Sed quid ei dicitur? Exsurge, aquilo. Sufficit quod incubuisti, sufficit quod possedisti, sufficit quod super prostratos recubuisti: Exsurge. Veni, auster, ventus de parte lucis atque fervoris: et perfla hortum meum, et fluent aromata. Ista paulo ante aromata legebantur.

CAPUT V

5. Aromata, sancti et martyres. Quae sunt ista aromata? De quibus dicit ipsa Dominica sponsa: Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Cujus odoris memor apostolus Paulus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Magnum sacramentum: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis ad mortem. Et ad haec intelligenda quis idoneus (II Cor. II, 14-16)? Quomodo bonus odor alios vegetat, alios necat? Bonus odor, non malus. Non enim ait: Bonus odor bonos vegetat, et malus odor malos necat. Non ait: Aliis quidem sumus odor bonus ad vitam, aliis odor malus ad mortem. Non hoc ait: sed, Christi bonus odor sumus in omni loco. Vae miseris, quos bonus odor occidit. Si ergo bonus odor estis, o Paule, quare iste odor alios occidit, alios vegetat? Quod alios vegetat, audio, intelligo: quod alios occidit, difficile assequor: maxime quia dixisti, Et ad haec quis idoneus? Non est mirum quia non sumus idonei. Faciat nos idoneos, cujus odor erat de quo loquimur. Cito enim mihi respondet Apostolus: Intellige, Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Nos tamen bonus odor, aliis odor vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem. Odor iste vegetat diligentes, necat invidentes. Si enim non esset claritudo sanctorum, invidia non surgeret impiorum. Coepit persecutionem pati odor sanctorum: sed quomodo ampullae unguentorum, quanto magis frangebantur, tanto amplius odor diffundebatur.

CAPUT VI

6. Beata Agnes. Dii Paganorum non comparandi martyribus. Beati quorum passio recitata est. Beata Agnes sancta, cujus passionis hodiernus est dies. Virgo quae quod vocabatur, erat. Agnes latine agnam significat; graece, castam. Erat quod vocabatur: merito coronabatur. Quid ergo, fratres mei, quid vobis dicam de hominibus illis quos Pagani pro diis coluerunt, quibus templa, sacerdotia, altaria, sacrificia exhibuerunt? Quid vobis dicam? non illos esse comparandos martyribus nostris? Etiam hoc ipsum injuria est, quia vel dico. Quibuscumque, qualibuscumque infirmis fidelibus, licet adhuc carnalibus et lacte alendis, non cibo, absit ut illi sacrilegi comparentur. Contra unam aniculam fidelem christianam quid valet Juno? Contra unum infirmum et trementem omnibus membris senem christianum quid valet Hercules? Vicit Cacum, vicit Hercules leonem, vicit [PL38.1251] Hercules canem Cerberum: vicit Fructuosus totum mundum. Compara virum viro. Agnes puella tredecim annorum, vicit diabolum. Eum puella ista vicit, qui de Hercule multos decepit.

CAPUT VII

7. Templa et sacrificia non martyribus, sed Deo soli exhibentur. Martyres loco meliore recitantur ad altare. Et tamen, charissimi, nos martyres nostros, quibus illi nulla ex parte sunt conferendi, pro diis non habemus, non tanquam deos colimus. Non eis templa, non eis altaria, non sacrificia exhibemus. Non eis sacerdotes offerunt: absit. Deo praestantur. Imo Deo ista offeruntur, a quo nobis cuncta praestantur. Etiam apud memorias sanctorum martyrum cum offerimus, nonne Deo offerimus? Habent honorabilem locum martyres sancti. Advertite: in recitatione ad altare Christi loco meliore recitantur; non tamen pro Christo adorantur. Quando audistis dici apud memoriam sancti Theogenis, a me, vel ab aliquo fratre et collega meo, vel aliquo presbytero: Offero tibi, sancte Theogenis? aut offero tibi, Petre? aut, offero tibi, Paule? Nunquam audistis. Non fit: non licet. Et si dicatur tibi, numquid tu Petrum colis? responde quod de Fructuoso respondit Eulogius: Ego Petrum non colo, sed Deum colo, quem colit et Petrus. Tunc te amat Petrus. Nam si volueris pro Deo habere Petrum, offendis petram, et vide ne pedem frangas, offendendo in petram.

CAPUT VIII

8. Sancti cultum Deo debitum impendi sibi horrent. Ut noveritis verum esse quod dico; audite, admoneo vos. In Actibus Apostolorum cum magnum miraculum fecisset apostolus Paulus in Lycaonia, cives ejusdem regionis sive provinciae putaverunt deos descendisse ad homines, et crediderunt esse Barnabam Jovem, Paulum autem Mercurium, quia ipse erat in sermone promptissimus. Hoc credentes attulerunt vittas et victimas, et voluerunt illis offerre sacrificium. Illi continuo non irriserunt, sed expaverunt; vestimenta sua continuo consciderunt, et dixerunt eis: Fratres, quid facitis? Et nos sicut vos homines sumus passibiles: sed annuntiamus vobis Deum verum. Convertimini ab his vanis (Act. XIV, 10-14). Videtis quomodo sancti horruerunt coli se pro diis. Item beatus Joannes evangelista, qui scripsit Apocalypsim, cum illa mira quae sibi ostendebantur stuperet, expavescens quodam loco cecidit ad pedes angeli, a quo sibi omnia monstrabantur. Et ait illi angelus, cui nullus homo est comparandus: Surge, quid facis? Deum adora. Nam ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10). Oderunt martyres lagenas vestras, oderunt martyres sartagines vestras, oderunt martyres ebrietates vestras. Sine injuria eorum dico, qui tales non sunt: illi ad se referant, qui talia faciunt: [PL38.1252] oderunt ista martyres, non amant talia facientes. Sed multo plus oderunt, si colantur.

CAPUT IX

9. In diebus martyrum cogitandum de ipsorum sequendis vestigiis. Martyres laudandi et amandi, Deus martyrum colendus. Ideo, charissimi, exsultate in diebus sanctorum martyrum: orate, ut sequamini vestigia martyrum. Non enim homines estis, et illi homines non fuerunt: non enim nati estis, et illi aliunde nati sunt: non enim alterius generis carnem portaverunt, quam vos portatis. Ex Adam omnes sumus, in Christo omnes esse conamur. Ipse Dominus noster, ipsum caput Ecclesiae, unigenitus Filius Dei, Verbum Patris per quod facta sunt omnia, non alterius generis carnem habuit quam nos. Ideo voluit de virgine hominem suscipere, de una ex genere humano carne nasci. Nam si aliunde faceret sibi corpus, quis crederet quia carnem portabat, quam portamus et nos? Sed tamen ille carnem in similitudinem carnis peccati, nos carnem peccati. Non enim ex virili semine, aut ex masculi et feminae concupiscentia: sed quid? Nuntio Patris. Et tamen cum sit mirabiliter natus, mortalis nasci dignatus est, et mori pro nobis, et sanguine suo redimere nos, secundum quod homo est. Videte quod dico, fratres: et ipse Christus cum sit Deus, cum sit cum Patre unus Deus, cum sit Verbum Patris, unigenitus, aequalis Patri et coaeternus; tamen in quantum homo esse dignatus est, maluit sacerdos dici, quam sibi exigere sacerdotem; maluit sacrificium esse, quam poscere; in quantum homo est. Nam in quantum Deus est, totum quod Patri debetur, et unigenito Filio debetur. Ideo, charissimi, veneramini martyres, laudate, amate, praedicate, honorate: Deum martyrum colite. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCLXXIV. In Natali martyris Vincentii, I

Vincentius ubique vicit. Christi sanguine redemptus non perit. Patientia donum Dei. Victoria perfecta de universis machinis inimicis. Magnum spectaculum spectavimus oculis fidei, martyrem sanctum Vincentium ubique vincentem. Vicit in verbis, vicit in poenis; vicit in confessione, vicit in tribulatione; vicit exustus ignibus, vicit submersus fluctibus: postremo vicit tortus, vicit mortuus. Quando caro ejus, in qua erat tropaeum Christi victoris, de navicula mittebatur in mare, tacite dicebat: Dejicimur, sed non perimus (II Cor. IV, 9). Quis istam patientiam militi suo donavit, nisi qui pro illo prior sanguinem fudit? Cui dicitur in Psalmo: Quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea (Psal. LXX, 5). Magnum certamen magnam comparat gloriam; non humanam, nec temporalem, [PL38.1253] sed divinam et sempiternam. Fides pugnat; et quando fides pugnat, carnem nullus expugnat. Quia etsi laniatur, etsi laceratur; quando perit qui sanguine Christi redemptus est? Potens homo non potest perdere quod emit auro suo, et Christus perdit quod emit sanguine suo? Sed hoc totum non ad hominis, sed ad Dei gloriam referatur. Ab ipso vere est patientia, vera patientia, sancta patientia, religiosa patientia, recta patientia; christiana patientia donum Dei est. Nam et multi latrones patientissime torquentur; et non cedentes et tortorem vincentes, postea aeterno igne puniuntur. Causa discernit martyrem a patientia, imo a duritia sceleratorum. Par est poena, sed dispar est causa. Martyrum voce cantavimus (dixerat enim ista Vincentius in orationibus suis): Judica me, Deus, et discerne causam meam a gente non sancta (Psal. XLII, 1). Discreta est causa ejus: quia pro veritate, pro justitia, pro Deo, pro Christo, pro fide, pro Ecclesiae unitate, pro individua charitate certavit. Quis ei donavit istam patientiam? Quis? Indicet nobis Psalmus. Ibi enim legitur, ibi cantatur: Nonne Deo subjecta erit anima mea? Ab illo enim patientia mea (Psal. LXI, 2). Quisquis putat sanctum Vincentium viribus suis ista potuisse, nimis errat. Quisquis enim viribus suis hoc se posse praesumpserit, etsi videtur vincere patientia, vincitur a superbia. Bene vincere, hoc est, universas machinas vincere. Illecebras dum ministrat, vincitur per continentiam: poenas et tormenta infligit, vincitur per patientiam: errores suggerit, vincitur per sapientiam. Ad extremum, cum omnia haec victa fuerint, suggerit animae, Euge, euge, quantum potuisti? quantum certasti? Quis tibi comparatur? Quam bene vicisti? Respondeat illi anima sancta: Confundantur et revereantur, qui dicunt mihi, Euge, euge (Psal. LXIX, 4). Quando ergo vincit, nisi cum dicit, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Mites enim sciunt quod dico; quia in illis habitat verbum, in illis habitat exemplum. Nam qui non est mitis, nescit quid sapiat quod dictum est, In Domino laudabitur anima mea. Omnis enim non mitis, superbus, asper, elatus, in se vult laudari, non in Domino. Qui autem dicit, In Domino laudabitur anima mea; non dicit, Audiant gentes, et jucundentur; audiant homines, et jucundentur: sed, Audiant mites, et jucundentur. Audiant quibus sapit. Mitis enim erat Christus: Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Propterea mitis, quia sicut ovis ad immolandum ductus est. Audiant mites, et jucundentur. Quia sapiunt quod dictum est, Gustate, et videte quam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eum (Psal. XXXIII, 3, 9). Longam lectionem audivimus, brevis est dies: longo sermone etiam nos tenere vestram patientiam non debemus. Novimus quia patienter audistis, et diu stando et audiendo tanquam martyri compassi estis. Qui audit vos, amet vos, et coronet vos.

SERMO CCLXXV. In Natali martyris Vincentii II

1. Vincentii in poenis fortitudo ex adjutorio Christi. Martyres discernit causa, non poena. Magnum et multum mirandum spectaculum noster animus cepit: nec inanissimam et perniciosissimam, sicut solet in theatris quarumque nugarum, sed plane utilissimam et fructuosissimam voluptatem oculis interioribus hausimus, cum beati Vincentii gloriosa passio legeretur. Erat videre invictam Martyris animam contra insidias antiqui hostis, contra saevitiam impii judicis, contra dolores mortalis carnis, acerrima conflictatione certantem, et in adjutorio Domini cuncta superantem. Ita plane, charissimi, ita prorsus fuit: in Domino laudemus hanc animam, ut audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Quas voces audierit, quas reddiderit, quae tormenta devicerit, decursa lectio declaravit, et nobis tanquam in conspectu quae gesta sunt posuit. Tanta poena erat in membris, tanta securitas in verbis, tanquam alius torqueretur, alius loqueretur. Et vere alius: praedixit enim hoc Dominus, et promisit martyribus suis dicens: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). In Domino ergo laudetur haec anima. Nam quid est homo, nisi quod memor est ejus (Psal. VIII, 5)? Aut quae vires pulveris, nisi illo adjuvante qui nos fecit ex pulvere? Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Si enim diabolicus et seductor spiritus plerumque implet vel fallaces vates, vel falsos martyres suos, ut tormenta corporis vel ipsi sibi ingerant, vel ingesta contemnant: quid magnum est Domino Deo nostro ad confirmandam praedicationem nominis sui, ipsorum praedicatorum carnem quidem in manus persequentium tradere, mentem vero in arcem libertatis assumere; ut etiam dum illa patitur iniquitatem, haec asserat veritatem? scilicet ut victores non tolerantia faciat, sed justitia: quoniam martyres discernit causa, non poena. Multi enim dolores toleraverunt pertinacia, non constantia; vitio, non virtute; pravo errore, non recta ratione; diabolo possidente, non persequente. In nostro autem vincente Vincentio, ille quidem vincebat, qui possidebat: sed ille possidebat, qui principem hujus mundi miserat foras (Joan. XII, 31), ut etiam pugnans extrinsecus superaretur, qui jam fuerat superatus, ne intus dominaretur. Ille quippe qui missus est foras, non cessans tanquam leo rugiens circuit requirendo quem devoret (I Petr. V, 8). Sed eum expugnat ille pro nobis, qui eo excluso regnat in nobis.

2. Diabolus in Vincentii tormentis magis tortus quam Vincentius. Denique magis diabolus non victo Vincentio, quam Vincentius persequente diabolo torquebatur. Quanto enim erant illa truculentiora et exquisitiora tormenta, tanto magis tortus de torquente triumphabat; et ex illa carne tanquam ex terra suo sanguine irrigata, de qua plus dolebat inimicus, palma crescebat. Sed quia ille latenter saevit, et latenter victus affligitur; [PL38.1255] manifeste apparebat in praeside homine, quid in occulto diabolus pateretur, et ille invisibilis adversarius per sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas prodebatur. Voces enim hujus hominis, oculi, vultus, et turbulentus totius corporis motus, indicabant quam graviora tormenta sentiret interius, quam erant quae Martyri infligebat exterius. Si consideremus perturbationem torquentis et tranquillitatem tormenta patientis, videre facillimum est quis erat sub poenis, quis supra poenas. Quae gaudia erunt in virtute regnantium, quando tanta sunt pro veritate morientium? Quid erit cum corporis incorruptione fons vitae, quando ros ejus inter tormenta tam dulcis est? Et quid faciet impiis aeterna flamma, quos ita vastat irati cordis insania? Quid passuri sunt, cum judicabuntur, qui jam cum judicant cruciantur? Judicia futura sanctorum quid habitura sunt potestatis, cum in hac vita tribunal judicis catasta torserit Martyris?

3. Corpus Martyris exanime divino praesidio non destitutum. Reliquiis sanctorum divinitus honor conciliatus. Magnum autem Dominus testimonium praebet testibus suis, cum ille qui rexit corda certantium, nec corpora deserit mortuorum, velut de hujus ipsius beati Vincentii corpore praeclarissimum miraculum exhibuit; ut id quod inimicus omnino non apparere cupierat, sategerat, fecerat, tam praesenti nutu divino proderetur, et religiosius humandum venerandumque demonstraretur, ut victricis pietatis et devictae impietatis praeclara in eo memoria perduraret. Vere pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15): quando nec terra carnis vita deserente contemnitur; et invisibili anima de domo visibili discedente, habitaculum servi cura Domini custoditur, et in gloriam Domini a conservis fidelibus honoratur. Quid enim agit Deus, mira opera faciendo circa sanctorum corpora defunctorum, nisi testimonium perhibet, sibi non perire quod moritur; et ut hinc intelligatur in quali honore secum habeat animas occisorum, quando caro exanimis tanto effectu divinitatis ornatur? Sicut enim de membris Ecclesiae loquens Apostolus, similitudinem adhibuit de membris corporis nostri, quoniam quae inhonesta sunt nostra, his abundantiorem honorem circumponimus (I Cor. XII, 23): ita providentia Creatoris cadaveribus martyrum tam praeclara miraculorum testimonia praestando, abundantiorem honorem exsanguibus reliquiis hominum circumponit, et quod vita emigrante tanquam deforme jam remanet, ibi evidentius praesens vitae dator apparet.

SERMO CCLXXVI. In festo martyris Vincentii, III

CAPUT PRIMUM

1. Martyris fortitudo a Christo est. In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres mei, evidenter ostenditur judex ferox, tortor cruentus, Martyr invictus. In cujus corpore poenis variis exarato, [PL38.1256] jam tormenta defecerant, et adhuc membra durabant. Tot convicta miraculis persistebat impietas, tot vexata suppliciis non cedebat infirmitas: agnoscatur ergo operata divinitas. Quando enim corruptibilis pulvis contra tam immania tormenta duraret, nisi in eo Dominus habitaret? In his enim omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima vocatione dedit fidem, et in suprema passione virtutem. Vultis nosse quia utrumque donatum est? Audite apostolum Paulum: Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29). Acceperat haec utraque levita Vincentius, acceperat et habebat. Si enim non accepisset, quid haberet? Habebat in sermone fiduciam, habebat in passione tolerantiam. Nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem; nemo de suis viribus confidat, quando suffert tentationem: quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia; et ut mala fortiter perferamus, ab illo est nostra patientia. Recolite Dominum Christum suos in Evangelio discipulos admonentem: recolite martyrum Regem cohortes suas armis spiritualibus instruentem, bella monstrantem, adjutoria ministrantem, praemia pollicentem: qui cum dixisset discipulis suis, In hoc mundo pressuram habebitis; mox unde territi consolarentur, adjunxit dicens, Sed confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Quid ergo miramur, charissimi, si in illo Vincentius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressuram habebitis: ut si premit, non opprimat; si oppugnat, non expugnet.

CAPUT II

2. Duplex mundi acies contra milites Christi, blanditiae et terrores. Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. Advertite, fratres. Duplicem, dixi, aciem producit mundus contra milites Christi. Blanditur enim, ut decipiat; terret, ut frangat. Non nos teneat voluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena; et victus est mundus. Ad utrosque aditus occurrit Christus, et non vincitur christianus. Si consideretur in ista passione humana patientia, incipit esse incredibilis; si agnoscatur divina potentia, desinit esse mirabilis. Tanta grassabatur crudelitas in Martyris corpore, et tanta tranquillitas proferebatur in voce, tantaque poenarum asperitas saeviebat in membris, et tanta securitas sonabat in verbis; ut miro quando putaremus Vincentio patiente, alium non loquentem torqueri. Et vere, fratres, ita erat: prorsus ita erat; alius loquebatur. Promisit enim et hoc testibus suis Christus in Evangelio, quos ad hujusmodi certamina praeparabat. Sic enim ait: Nolite praemeditari quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19 et 20). Caro ergo patiebatur, et Spiritus loquebatur. Et loquente Spiritu, non solum convincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas.

CAPUT III

3. Vincentius tormentis suis non tantum vastatus, quantum Dacianus. Clariorem nobis Martyrem tot tormenta faciebant. Multiplici enim [PL38.1257] vulnerum varietate confossus, non deserebat pugnam, sed acrius iterabat. Putares quod eum duraret flamma, non ureret; et tanquam figuli fornax lutum molle suscipiens, duram redderet testam. Poterat Martyr noster dicere Daciano: Jam non urit ignis tuus carnem meam, quia exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Et quoniam veraciter scriptum est, Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6); probatus est atque decoctus illo igne Vincentius: arsit vero et crepuit Dacianus. Si enim non ardebat, unde clamabat? Quid enim erant verba irascentis, nisi fumus ardentis? Ergo Martyri nostro refrigerium in corde habenti, flammas extrinsecus admovebat: sed ipse facibus furoris accensus, tanquam clibanus intus ardebat, et habitatorem suum diabolum concremabat. Per furiosas enim Daciani voces, per truces oculos et minaces vultus et totius corporis motus ille habitator ejus interior monstrabatur; et per haec signa visibilia, tanquam per sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas videbatur. Non tantum Martyrem cruciabant tormenta, quantum illum vastabat insania.

CAPUT IV

4. Vincentii gloria post passionem, etiam in hoc mundo. Sed jam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Daciani, et poena Vincentii. Nunc autem poena Daciano, corona vero manet Vincentio. Denique his praemissis futurae videlicet retributionis finibus, etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus. Quae hodie regio, quaeve provincia ulla, quo usque vel Romanum imperium, vel christianum nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare Vincentii? Quis autem hodie Daciani vel nomen audisset, nisi Vincentii passionem legisset? Quod vero tanta cura servavit Dominus Martyris corpus, quid aliud demonstravit, nisi se gubernasse viventem, quem non reliquit exanimem? Vicit ergo Dacianum vivens Vincentius, vicit et mortuus. Vivens tormenta calcavit, mortuus maria transnatavit. Sed ipse inter undas gubernavit cadaver exstinctum, qui inter ungulas animum donavit invictum. Non flexit flamma tortoris cor ejus, non mersit aqua maris corpus ejus. Sed in his et hujusmodi omnibus nihil est aliud, nisi pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15).

SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta

CAPUT PRIMUM

1. Vincentii cadaver invictum. Reliquiae sanctorum ad fidelium consolationem. Corpora sanctorum data Ecclesiis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum. Oculis fidei certantem exspectavimus Martyrem, et amavimus totum invisibiliter [PL38.1258] pulchrum. Qualis enim decoris habebat spiritum, cujus fuit et cadaver invictum? Dominum confessus est vivus: inimicum superavit et mortuus. Quid putamus, fratres, quod istum honorem providentia et consilium omnipotentis Creatoris cum etiam defuncto corpori detulit, Martyri aliquid praestitit? Quid enim? si non sepeliretur, ignorabat ille unde suscitaretur? Illi et in victoria corona, et in resurrectione servata est vita aeterna. Sed de corpore ejus, Ecclesiae praestita est consolationis memoria. Sic plerumque Deus de servis suis praestat servis suis quadam dignatione, donans quod magis prosit ei cui datur, quam ei de quo datur. Sic Eliam sanctum Deus per avem pascebat: non autem misericordia Dei et omnipotentia defecerat, ut semper sic pasceret. Mittitur tamen pascendus ad viduam (III Reg. XVII, 9): non quia non erat quomodo Dei servus aleretur, sed ut fidelis vidua benedictionem mereretur. Praestitit ergo sanctorum corpora Ecclesiis suis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum. Illi enim habent integram gloriam suam apud Creatorem suum. Nec ipsi corpori aliquid timent, quoniam non est quod timeant. Magis si parcant corpori, nocent et corpori. Si autem per fidem non parcant corpori, praestant et corpori.

CAPUT II

2. Martyr corpori non parcenao, ipsi consulit. Judicium, pro poena aeterna. Ecce hoc attendite, et fidem vestram interrogate. Sanctus Vincentius si formidine tormentorum negaret Christum, videretur corpori pepercisse: quadam autem conditione mortali, corpore solveretur. Quid ageret in resurrectione, cum in aeternum ignem praecipitaretur? Negans Christum, negatur a Christo. Qui negaverit me, inquit, coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui est in coelis (Luc. XII, 9). Ecce negaret, quiescerent illi tortores, et vulnerato animo sanum esset corpus; imo occiso animo, viveret corpus: quid prodesset in aeternum mortuo brevis corporis vita? Veniret dies, quam commemorat Dominus, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent: sed cum magna differentia. Omnes procedent, sed non omnes ad eamdem rem procedent. Omnes surrecturi, sed non omnes immutandi. Qui enim bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae; qui autem male, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Cum dicit, Omnes qui in monumentis sunt, procul dubio manifestat corporum resurrectionem. Judicium autem cum audis, ne tibi tanquam de temporali judicio blandiaris; ponitur judicium pro poena aeterna. Secundum hoc dictum est, Qui autem non credit, jam judicatus est (Id. III, 18). Haec ergo differentia separatura est justos ab injustis, fideles ab infidelibus, confessores a negatoribus, amatores vitae periturae ab amatoribus vitae aeternae; separatura est illa discretio. Et ibunt justi in vitam aeternam, impii vero in ignem aeternum (Matth. XXV, 46). Ibi cum corpore torquebuntur, [PL38.1259] qui corpori pepercerunt. Timendo enim tormenta corporis, corpori pepercerunt; et parcendo corpori, Christum negaverunt; et negando Christum, poenas aeternas etiam corpori distulerunt. Si distulerunt, numquid abstulerunt?

CAPUT III

3. Corpus non contempserunt martyres, sed ei bene consuluerunt. Ergo prudenter martyres Christi non sua corpora contempserunt. Perversa est ista, et mundana philosophia, eorum qui non credunt corporum resurrectionem. Videntur enim sibi quasi magni corporis contemptores, quia ipsa corpora quasi pro carceribus se habere arbitrantur, quo detrusas putant animas, quod alibi ante peccaverunt. Deus autem noster et corpus fecit et spiritum; et utriusque creator est, et utriusque recreator; utriusque institutor, utriusque etiam restitutor. Non ergo carnem tanquam inimicam, vel contempserunt, vel persecuti sunt martyres. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Magis ei consuluerunt, quando eam negligere videbantur: quando in ea fideliter persistentes, temporalia tormenta tolerabant, aeternam etiam ipsi carni gloriam comparabant.

CAPUT IV

4. Corporis gloria post resurrectionem. Sanitas corporis, concordia eorum quibus constat. Quae sit autem futura in resurrectione gloria carnis hujus, quis explicet verbis? Nemo adhuc nostrum habendo expertus est. Nunc carnem onerosam portamus; quia indigam, quia infirmam, quia mortalem, quia corruptibilem. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Sed noli hoc in resurrectione metuere. Oportet ut corruptibile hoc induat in corruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 53). Quod nunc est onus, erit honor: quod nunc sarcina, tunc levamen. Non enim habebit pondus, ut corpus habere te sentias. Videte, charissimi: quando sanum est corpus nostrum, etiam hoc fragile atque mortale, quando suarum partium temperamento moderatum est, quando in eo nihil ejus adversus aliud rixatur; non calor superat et urget algorem, non copia frigoris fervor exstinguitur, et dum luctatur affligit; non humorem siccitas sorbet, non inundat humor et premit; sed omnia quibus constat concordi inter se junctura librata sunt, quae sanitas dicitur. Est autem, ut breviter dicam, sanitas corporis, eorum concordia quibus constat. Haec ergo sanitas, id est membrorum humorumque concordia in re corruptibili, in re egena et infirma, in re quae adhuc esurire et sitire potest, stando lassari, sedendo refici, rursus sedendo lassari, esuriendo deficere, vescendo refici; non succurrere defectionibus praeteritis nisi aliis inchoatis: quidquid enim aliud ad refectionem ceperis lassus, initium est alterius lassitudinis; quia in re, quam sumpsisti ut succurreres, si perseveres, et inde fatigaberis: in hoc ergo infirmo et corruptibili corpore, quid est ipsa sanitas qualiscumque? Neque enim haec, quae in carne mortali et corruptibili dicitur [PL38.1260] sanitas, ullo modo Angelorum sanitati comparanda est, quorum nobis aequalitas in resurrectione promittitur (Luc. XX, 36).

CAPUT V

Haec tamen sanitas, ut dixi, qualiscumque quid habet delectationis, quam exoptabile bonum est omnibus? Quantam rem habet pauper, eum hanc solam habet; quantam non habet dives, eum hanc solam non habet? Quid se jactat copiosum? Febris lectum non formidat argenteum: non timet pompam divitis, non timet jacula bellatoris.

5. Sanitas est nihil sentire, scilicet molestum et onerosum. Quid ergo sanitas haec ipsa, quam recte martyres contempserunt, quia in ipsa carne aliam speraverunt? Tamen quia illam nondum experti sumus, ex ista quam novimus, illam utcumque conjiciamus. Quid est sanitas? Si dicas mihi, Quid est videre? quantum ad corpus attinet, respondebo tibi fortasse, formas coloresque sentire. Si dicas mihi, Quid est audire? respondebo, sonos sentire. Si dicas, Quid est olfacere? respondebo, odores sentire. Quid est tangere? Dura vel mollia, calida vel frigida, aspera et lenia, gravia vel levia sentire. Quid est sanitas? Nihil sentire. Sed et haec ipsa in nobis modo aliorum comparatione vilescunt. Acute vides: acutius te forsitan aquila. Acute audis: sunt bestiolae quae audiunt acutius. Acute olfacis: canem sagacem non vincis. Acute sapores gustando dijudicas: sunt animalia quae inexpertas herbas discernunt, et quod est noxium non attingunt. Nam tu quamlibet acute discernas cibum, imprudens irruis in venenum. Acute sentis tangendo: quam multae aves aestatem futuram praesentiunt, et loca demutant; hiemem imminere praesentiunt, ad loca calidiora demigrant? quod tu cum venerit sentis, antequam veniat illae praesentiunt. Et hoc ipsum quod in sanitate laudavi, nihil sentit lapis, nihil arbor, nihil cadaver.

CAPUT VI

6. Dacianus saeviens in corpus mortuum. Vivere in corpore, et nihil ex ejus onere sentire, est sanum esse. Onus corporis in hac vita semper manet. Nam praeses ille Dacianus in corde nihil sentiebat, quando in nihil sentiens cadaver saeviebat? Quid enim jam faciebat nihil sentienti, qui potuit et a sentiente superari? Fecit tamen quidquid potuit, fecit iratus. Sed qui jam nihil in palam patiebatur, in occulto coronabatur. Tenebat enim sententiam Domini sui: qui cum vellet nos securos facere de his qui corpus occidunt, Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Matth. X, 28; Luc. XII, 4). Quomodo postea non habent quid faciant, quando insanus ille de Vincentii corpore tanta fecit? Sed Vincentio quid fecit, qui etiam sentienti nihil fecit? Ergo non sic non sentire, ut non sentit lapis, ut non sentit arbor, ut non sentit cadaver; sed vivere in corpore, et nihil ex ejus onere sentire, hoc est sanum esse. Et tamen quantumlibet sit homo in hac vita sanus, sentit etiam [PL38.1261] sani corporis pondus. Aggravat animam etiam sanum corpus quod corrumpitur, id est, corruptibile. Aggravat animam, id est, non obtemperat animae ad nutum omnis voluntatis. Obtemperat in multis: movet manus ad operandum, pedes ad ambulandum, linguam ad loquendum, oculos ad videndum, ad sentiendas voces intendit auditum: in his omnibus corpus obsequitur. Mutandi loci cupiditas sentit onus, sentit pondus: non tanta facilitate movetur corpus ad perveniendum, quo desiderat. Desiderat aliquis amicum videre in corpore constitutus, in corpore constitutum; illum novit esse in loginquo, multae mansiones interjacent: animo jam praecessit, corpore quando pervenit, tunc sentit quale onus portet. Non potuit ad celeritatem praesumptam obedire voluntati pondus carnis: non potuit ea celeritate rapi, qua voluit, qua eam portat animus. Tardum et onerosum est.

CAPUT VII

7. Quaerendum aliquid in hoc corpore unde intelligatur velocitas corporis futuri spiritualis. Putamusne, habet aliquid ipsum corpus, unde probetur velocitas corporis? Pedes dicemus? Quid tardius? Ipsi sunt qui perveniunt, et desideria vix sequuntur, et molimenta moliendo perveniunt. Sed fac quemquam ita velocem, ut sunt quaedam animalia, quibus nec comparanda est velocitas nostra; fac quemquam ita velocem, ut sunt aves: non eo ictu pervenit, quo voluerit. Diu volant aves migrando, et aliquando fessae insidunt arboribus navium. Ergo si etiam sicut aves volare possemus, prae desiderio perveniendi tardi essemus. Cum vero fuerit corpus spirituale, de quo dictum est, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44); quanta ibi facilitas, quanta celeritas, quanta obedientia volentis? In nullo pondus, in nullo egestas, in nullo lassitudo, in nullo ex alia parte renitentia et reluctatio.

CAPUT VIII

8. De corpore spirituali ex occasione dicendum. Quale illud corpus erat, quod Dominus per claustra trajecit? Intendite, obsecro, si possim adjuvante Domino qualibuscumque verbis exspectationi vestrae aut satisfacere, aut non multum deesse. Nata nobis occasio est de corpore spirituali aliquid disputandi ex passione Martyris, a quo sic vidimus et mirati sumus corpus inter tormenta contemni. Diximus enim quia non parcendo corpori, eidem etiam corpori consulebat: ne forte fugiendo temporales poenas, et Christum negando, idem ipsum corpus poenis sempiternis et atrocissimis suppliciis destinaret. Hinc ergo hortari vos cupiens, et me ipsum ad praesentia contemnenda, futura speranda: Etenim in hoc habitaculo ingemiscimus gravati, et tamen mori nolumus, et exui pondere formidamus; nolumus enim spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4): hac ergo occasione de spirituali corpore suscepi aliquid loqui vobis, et primitus commendandam putavi hanc ipsam hujus fragilis et corruptibilis corporis sanitatem, ut ex ipsa magnum aliquid inveniamus. Invenimus in ipsa sanitate nihil sentire. Etenim multa habemus intus in visceribus nostris; quis ea nostrum sciret nisi in corporibus laniatis videret? [PL38.1262] Viscera nostra, interiora nostra, quae dicuntur intestina, unde novimus? Et tunc est bonum, quando illa non sentimus. Quando enim illa non sentimus, tunc sani sumus. Dicis alicui, Observa stomachum. Respondet tibi, Quid est stomachus? Felix ignorantia: nescit ubi habeat, quod semper sanum habet. Si sanum non haberet, sentiret: si sentiret, non bono suo sciret.

CAPUT IX

9. Celeritas corporum coelestium. Angelorum corpora. Sed quamvis laudata corporis sanitate venimus ad celeritatem motus, et invenimus nos plumbeos quodam modo. Quanta est celeritas coelestium corporum? Vis nosse quanta sit? Intueris solem, et tibi videtur quasi non moveatur, et tamen movetur. Forte dicis: Movetur, sed tardius. Vis nosse quanta celeritate moveatur? Vis ratione colligere, quod non sentis aspectu? Si recta via ab oriente usque in occidentem in hac terra veredis quisque curreret, per quot dies perveniret? Qualibet equorum velocitate ferretur, quot mansiones ageret? Spatium itineris ab initio orientis usque ad finem occidentis sol, qui tibi videtur stare, uno die conficit, et una nocte ad ortum redit. Nolo dicere, quia obscurum est, et ad persuadendum difficile, vel fortassis incertum, quam sint spatia coelestia multo quam terrestria latiora. Cum ergo videamus tantam celeritatem coelestium corporum, quae nobis videntur cum attenduntur non moveri; cui celeritati comparare possumus corpus angelicum? Adfuerunt etiam, et quando voluerunt se conspiciendos tangendosque praebuerunt. Lavit Angelis pedes Abraham (Gen. XVIII, 4). Non solum lavit illa corpora, verum etiam contrectavit. Apparuerunt, ut voluerunt, quando voluerunt, quibus voluerunt. Nihil difficultatis, nihil omnino tarditatis sentiunt. Sed non eos videmus currentes, non eos videmus de loco in locum migrantes, ut nossemus ab oculis hominum discedentes: quando voluerunt, pervenerunt. Non est ergo unde etiam de istis evidentissimum celeritatis hujus praebeamus exemplum. Omittamus incognita, et de inexpertis nihil temere praesumere audeamus.

CAPUT X

10. Radii oculi celeritas. In hoc ipso corpore, quod gestamus, invenio aliquid, cujus ineffabilem mirer celeritatem. Quid est hoc? Radius oculi nostri, quo tangimus quidquid cernimus. Quod enim vides, oculi tui radio contingis. Si velis videre longius, et interponatur aliquod corpus, irruit radius in corpus objectum, et transire non permittitur ad id quod videre desideras; et dicis impedienti, Exi, obstas mihi. Columnam vis videre, homo in medio stat, impedit aciem tuam. Radius tuus emissus est, sed pervenit usque ad hominem, usque ad columnam pervenire non sinitur: incurrit in aliud aliquid, non permittitur. Ecce qui tibi obstabat, discessit e medio, pervenit acies quo volebat. Modo discute, et si potes, inveni atque responde, utrum acies ista, radius iste oculi tui citius pervenit ad proximum, tardius ad longinquum. Vidisti hominem in proximo constitutum, tanta mora illum vidisti, tanta mora ad eum radium oculi tui tetendisti, tanta mora ad eum oculi tui radio [PL38.1263] pervenisti, quanta mora pervenis et ad illam columnam quam volebas videre, et quia homo interpositus erat, non poteras: non ad ipsum citius, et ad illam tardius; et ecce ipse in proximo erat, et illa longius. Si ambulare velles, citius ad hominem, quam ad columnam pervenires: quia videre voluisti, tam cito ad hominem, quam ad columnam pervenisti. Nihil est hoc de columna et de homine. Jace adhuc oculos, vides longe parietem: mitte longius, pervenis ad solem. Quantum est inter te et solem? Quis illa intervalla metiatur? Quis ullo acumine cogitationis aestimet quantum a te longe sit sol? Et tamen mox ut oculum aperueris, ecce tu hic es, radius tuus ibi est. Mox ut videre voluisti, videndo pervenisti. Non quaesisti machinas quibus nitereris, non scalas quibus ascenderes, non funes quibus levareris, non pennas quibus volares. Oculum aperuisse, hoc est pervenisse.

CAPUT XI

11. Celeritati radii ex oculo emissi resurrectio comparata. Quid ergo ista celeritas? quanta est? quid sibi vult? Corporis nostri est, de carne nostra emittitur. Radios nos habemus, et non miramur. Videndo utimur, considerando expavescimus. Non invenis aliquid quod huic compares celeritati, quantum attinet ad corporis celeritatem. Merito huic celeritati apostolus Paulus facilitatem resurrectionis comparavit, dicens, In ictu oculi (I Cor. XV, 52). Ictus oculi est, non in palpebris claudendis et aperiendis: nam hoc tardius agitur, quam videtur. Tardius palpebram levas, quam dirigis radium. Citius radius tuus pervenit ad coelum, quam palpebra levata ad supercilium. Videtis quid sit ictus oculi: videtis quam facilitatem Apostolus resurrectioni corporum dederit. Quam tarde ista creata atque formata sunt? Recolamus moras conceptus, et in ipsis uteris matrum coalescentium semina parvulorum; per temporum numerum membra formata, diebus certis, mensibus multis, quo usque illud quod intus creatum atque formatum est proferatur in lucem. Deinde quanta mora crescit, quanta mora succedit adolescentia pueritiae, juventus adolescentiae, senectus juventuti, mors omnibus. Accedit etiam alia mora: videtur integrum recens cadaver, in putredinem solvitur; et ad ipsam resolutionem necessaria sunt tempora, donec in tabem defluat, siccetur in cinere: et ab ipsis primordiis uteri usque ad cinerem extremum sepulcri quanta interjacet mora? quot dies? quae temporum spatia? Venit ad resurgendum, in ictu oculi reparatur.

CAPUT XII

12. Ex resurrectionis futurae facilitate intelligenda facilitas corporis spiritualis. Haec mirabilior celeritate radii oculi. Attendite ergo, fratres, et comparate quae comparanda sunt, rebus quibus comparanda sunt. Celerius movetur ista caro in ambulando, quam formata est, quam nutrita est, quam crevit, quam ad habitum juvenilem pervenit, integramque aetatem et staturam percepit: celerius movetur in ambulando, quam hoc in illa fiat. Porro autem resurrectio fiet in ictu oculi: quanta erit celeritas movendi, si tanta potuit esse resurgendi? Laniata sunt corpora a saevientibus: toto licet [PL38.1264] mundo dissipentur membra mortuorum, per totam terram cineres dispergantur; de toto tam grandi sinu totum quod sparsum est in ictu oculi reparatur. Miramur radiorum nostrorum, qui funduntur ex oculis, nimiam quamdam, et nisi experiremur, incredibilem celeritatem: mirabilior est in corpore, quod futurum est, spirituali facilitas. In ictu quidem oculi resurget: sed Dominus noster, quod radius oculi nostri non potest, corpus etiam per claustra trajecit. Post resurrectionem in loco uno constitutis discipulis suis, subito apparuit ostiis clausis (Joan. XX, 19). Qua nos videre non possumus, ille potuit et intrare. Nemo dicat, Hoc quidem potuit, sed Domini corpus; numquid continuo etiam meum poterit? Et hinc accipe ab Spiritu, qui de Apostolo loquebatur, plenam securitatem. De ipso quippe Domino dictum est: Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae (Philipp. III, 21).

CAPUT XIII

13. An Deus videbitur per corpus spirituale. Deus non potest videri in loco ad modum corporis. De isto ergo tali corpore, de hujus corporis tanta facilitate, tanta celeritate, tanta sanitate, nihil temere ac praesumenter definire audeat humana fragilitas. Quales erimus, sciemus cum fuerimus. Antequam simus, temerarii non simus, ne illud non simus. Quaerit aliquando humana curiositas, et dicit sibi: Putasne per illud spirituale corpus videbimus Deum? Cito quidem responderi potest: In loco non videtur Deus, per partes non videtur Deus, spatiis diffusus intervallisque separatus non videtur Deus. Quamvis impleat coelum et terram, non ideo tamen dimidius est in coelo, dimidius in terra. Nam aer iste si implet coelum et terram; pars ejus quae in coelo est, non est in terra. Et quidquid aqua implet, implet quidem spatium quo capitur; sed dimidia est in dimidio spatio, dimidia in alio dimidio, tota in toto. Non est tale aliquid Deus. Hoc omnino noli dubitare, quoniam non est corpus Deus. Per spatia diffundi, locis capi, habere partes dimidias, tertias, quartas, totas, corporum proprium est. Nihil tale Deus; quia ubique totus Deus: non alibi dimidius, et alibi alio dimidio constitutus; sed ubique totus. Implet coelum et terram: sed totus est in coelo, totus in terra. In principio erat Verbum. Ut etiam de ipso Filio hoc idem audias, quia et Filius cum Patre unus est Deus: non aequalis mole, sed divinitate. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et paulo post, Et lux lucet in tenebris (Joan. I, 1-5). Iste unigenitus totus manens apud Patrem, totus lucet in tenebris, totus in coelo, totus in terra, totus in Virgine, totus in infante; non alternis temporibus tanquam de loco ad locum migrando. Nam et tu totus es in domo tua, et totus in ecclesia: sed quando in ecclesia, non in domo tua; quando in domo tua, non in ecclesia. Non ergo ille sic totus in coelo, totus in terra, totus in Virgine, totus in infante (ut aliud nihil commemorem), quasi migrando de coelo in terram, de terra in [PL38.1265] Virginem, de Virgine in infantem, sed ubique simul totus. Non enim quasi aqua refunditur, aut quasi terra molimine separatur atque transfertur. Quando totus in terra est, coelum non deserit: sed et cum coelum implet, a terra non recedit. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1).

CAPUT XIV

14. Si per corpus spirituale videri possit substantia quae non videtur in loco, adhuc incompertum. Si ergo substantiam, quae non videtur in loco, poterunt vel tunc corporales oculi videre, cum fuerit corpus spirituale; si poterunt aliqua vi occulta, aliqua vi inexperta et prorsus incognita, nec ulla aestimatione percepta, si poterunt, possint. Oculis enim videmus, non nostris oculis invidemus. Tantum non conemur Deum perducere ad locum, non conemur Deum includere in loco, non conemur Deum per spatia locorum quasi aliqua mole diffundere; non audeamus hoc, non cogitemus. Maneat substantia divinitatis in sua et propria dignitate. Nos certe, quam possumus, in melius mutemus, non Deum in deterius commutemus. Maxime quia definitum aliquid inde in Scriptura non invenimus, aut nondum invenimus. Nam neque hoc audeo praesumere, non in ea esse quod valeat inveniri. Aut non est, aut latet, aut me latet. Si quid in alterutram partem potuerit ab aliquo inveniri, libenter accipio, et me instructum nisi gratias egero, non homini dicenti, sed ei qui per hominem docet, ingratus ero. Absit autem ut dator gratiae, me esse permittat ingratum. Hoc tantum dico, quia oculi qui per intervalla locorum vident quod vident, id est, ut spatium sit inter videntem, et illud quod videtur; aliter enim isti oculi non vident nam si ab eis aliquid multum in longinquo removeris, ideo non vident, quia radii ad longe posita non perveniunt; si autem ad eos aliquid propinquius admoveris, nisi sit intervallum aliquod inter oculos videntis et corpus quod videtur, videri omnino non potest; nam si propius admovendo oculos ipsos, quibus aliquid videtur, contingas, perdito spatio amittitur visio: hoc ergo dico, quoniam tales oculi, qui nonnisi per intervalla et spatia locorum vident quidquid vident, nec nunc possunt videre Deum, nec tunc poterunt, quia ille non est in loco. Aut ergo aliud erit quod videre possint, et quod in loco videri non potest: aut si manebit in eis non posse videre nisi in loco, non videbunt eum qui non est in loco.

CAPUT XV

15. De corpore spirituali, deque invisibili Dei natura quid jam certum. Hoc autem donec de spirituali corpore diligentius requiratur, quod aut intelligatur aut recte credatur, teneamus corpus resurrecturum, teneamus formam corporis nostri, hanc futuram, quam vel Christus exhibuit, vel in occulto promisit. Teneamus corpus spirituale futurum, non animale, sicut nunc est. Evidenter enim expressum est, et contradici non potest: Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Teneamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum natura [PL38.1266] propria, substantia propria, pariter et aequaliter esse invisibilem, quia pariter et aequaliter credimus immortalem, pariter et aequaliter credimus incorruptibilem. Uno autem loco simul haec posuit Apostolus: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. (I Tim. I, 17). Deus solus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, immortalis, invisibilis, incorruptibilis: non modo invisibilis, et postea visibilis; quia non modo incorruptibilis, et postea corruptibilis. Sicut immortalis semper, sicut incorruptibilis semper; ita et invisibilis semper. Si mutatur invisibilitas, metuendum est ne mutetur immortalitas. Puto, propterea ipse Apostolus invisibilem in medio posuit, inter immortalem et incorruptibilem. De quo ambigi poterat, ne posset everti, ex utroque latere communivit.

CAPUT XVI

Teneamus istam indeclinabilem confessionem. Non est simile offendere in creaturam, et offendere in Creatorem. Certe qualitates creaturarum disserendo quaeramus, et si in aliquo fallimur, in quod pervenimus in eo ambulemus. Tunc enim si quid aliter sapimus, et hoc nobis Deus revelabit (Philipp. III, 15 16,). Unde hesterno die diutius disputavimus. Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Nos mundandis cordibus modis omnibus instemus, omni conatu invigilemus; omni prece, quantum possumus, impetremus, ut cor mundemus. Et si de his quae forinsecus sunt cogitamus: Mundate, ait, quae intus sunt, et quae foris sunt mundata erunt (Id. XXIII, 26).

16. Visio Dei an carni promissa. Salutare Dei, Christus per carnem videbitur. Christus in judicio videbitur ab omni carne. Fortassis alicui videatur tam clarum esse testimonium de carne, quam de corde: quia scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6). Habemus de corde evidentissimum testimonium. Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Habemus et de carne, Videbit omnis caro salutare Dei. Jam quis dubitaret visionem Dei carni esse promissam, nisi moveret, quid est salutare Dei? Imo quia non movet, non enim dubii sumus: salutare Dei Christus Dominus est. Dominus itaque noster Jesus Christus si in sola divinitate videretur, nemo dubitaret carnem visuram esse substantiam Dei; quia, Videbit omnis caro salutare Dei. Quia vero Dominus noster Jesus Christus, et oculis cordis mundis, perfectis, Deo plenis videri potest quantum attinet ad ejus divinitatem; visus est autem et in corpore, secundum quod scriptum est, Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38): unde scio quomodo dictum sit, Videbit omnis caro salutare Dei? Quia videbit Christum, dictum est, nemo dubitet.

CAPUT XVII

Sed utrum in corpore Dominum Christum, an sicut erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hinc ambigitur, hoc quaeritur. Noli me urgere uno testimonio; [PL38.1267] cito confiteor: Videbit omnis caro salutare Dei. Dicunt hoc esse, Videbit omnis caro Christum Dei. Sed visus est Christus et in carne, non quidem carne mortali, si adhuc illa spiritualis mutatio caro dicenda est; quia et ipse post resurrectionem sic dixit videntibus et tangentibus, »Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39).« Videbitur et sic: non solum visus est, sed et videbitur. Et forte tunc perfectius implebitur quod dictum est, omnis caro. Modo enim vidit eum caro, sed non omnis caro: tunc vero in judicio venientem cum Angelis suis ad judicandos vivos et mortuos, cum audierint vocem ejus omnes qui sunt in monumentis, et processerint alii ad resurrectionem vitae, alii ad resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29), ipsam formam videbunt, quam pro nobis suscipere dignatus est, non solum justi, sed etiam iniqui, alii ad dexteram, alii ad sinistram; quia et qui occiderunt, videbunt in quem pupugerunt (Joan. XIX, 37). Videbit ergo omnis caro salutare Dei. Corpus per corpus: quia in vero corpore veniet judicaturus. Sed ad dexteram positis, et in regnum coelorum missis, sic se demonstraturus est, quomodo jam in corpore videbatur: et tamen dicebat, Qui diligit me diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi (Id. XIV, 21). Hoc Judaeus impius non videbit. Tolletur enim impius, ne videat claritatem Dei (Isai XXVI, 10, sec. LXX).

CAPUT XVIII

17. Simeon hic oculis vidit salutare Dei. Visibilis Christus in judicio futuro. Simeon justus vidit eum et corde, quia cognovit infantem; et oculis vidit, quia portavit infantem. Utroque modo videns eum, agnoscens Dei Filium, et amplectens de Virgine procreatum: »Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum« (Luc. II, 25 30). Videte quid dixerit. Tenebatur enim quousque et oculis videret, quem fide cernebat. Corpus parvulum accepit, corpus amplexus est; corpus videndo, id est, Dominum in carne cernendo ait, Viderunt oculi mei salutare tuum. Unde scis, ne sic videat omnis caro salutare Dei? ne autem desperemus eum in ea forma venturum ad judicium, quam pro nobis accepit, non in qua semper aequalis Patri permansit; audiamus et hinc vocem Angelorum. Ante oculos discipulorum suorum cum ferretur in coelum, et illi attenderent, eumque corde desideratum aspectu deducerent, audierunt ab Angelis: »Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui acceptus est a vobis, sic veniet quomodo vidistis eum euntem in coelum« (Act. I, 11). Sic ergo, sic veniet, quomodo abscessit in coelum. Visibilis veniet ad judicium; quia visibilis abscessit in coelum. Nam si visibilis abscessit et invisibilis veniet, quomodo sic veniet? Si autem sic veniet, visibilis ergo veniet; et videbit omnis caro salutare Dei.

CAPUT XIX

18. De difficultate proposita, deque Deo et de corpore futuro spirituali quid tenendum. Non hoc ideo dixi (mementote quantum potestis, ut ea discamus, usquequo invenerimus, quae nondum novimus; quod autem novimus, non opus est ut discamus, sed Domino adjuvante, doceamus): non ergo hoc ideo dixi, quia carnem visuram negavi; sed quia quaerenda sunt testimonia clariora, si forte poterunt inveniri. Nam hoc quod prolatum est, videtis quale sit. Pro nobis enim magis facit, vel pro ipsa veritate, vel pro his qui quasi certo contendunt, carnem non visuram omnino ullo modo Deum, nec in resurrectione mortuorum. Nos hinc non contendimus, sed repetendo acutos commemoramus, tardis inculcamus. Licet multis taediosi simus, dicimus tamen. Deus non videtur in loco, quia non est corpus; quia ubique totus est, quia non in parte minor, et in parte major est. Hoc firmissime teneamus. Si autem caro illa tantam acceperit mutationem, ut possit per eam videri quod non videtur in loco; omnino ita sit. Sed quaerendum est, unde doceatur. Et si nondum docetur, nondum negetur; sed certe vel dubitetur. Ita tamen ut carnem resurrecturam non dubitetur, spirituale corpus futurum ex animali non dubitetur, corruptibile hoc et mortale hoc induere immortalitatem et incorruptionem non dubitetur: ut in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 16). Certe si nimis inquirendo in aliquo forte deviamus; saltem in creatura, non in Creatore deviemus. Conetur unusquisque quantum potuerit, corpus convertere in spiritum, dum tamen in corpus non convertat Deum.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1235-1267 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22