Sancto fratri et coepiscopo HONORATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Charitati tuae misso exemplo epistolae quam fratri Quodvultdeo nostro coepiscopo scripsi, putabam me hoc onere caruisse quod mihi imposuisti, quaerendo consilium quid in his periculis quae tempora nostra invenerunt, facere debeatis. Quamvis enim epistolam illam breviter scripserim, nihil me tamen praetermisisse arbitror, quod et respondenti dicere, et quaerenti audire sufficeret: quandoquidem dixi nec eos esse prohibendos qui ad loca, si possunt, munita migrare desiderant; et ministerii nostri vincula, quibus [PL33.1014] nos Christi charitas alligavit, ne deseramus Ecclesias quibus servire debemus, non esse rumpenda. Ista quippe verba sunt quae in illa epistola posui (Epist. ad Quodvultdeum episcopum, quae non exstat): Restat ergo, inquam, ut nos quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino, Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum (Psal. XXX, 3).

2. Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini praeceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis, Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X, 23): quis autem credat ita hoc Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges, quos suo sanguine comparavit? Numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit (Id. II, 14), qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus? Numquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est, et effugit manus ejus (II Cor. XI, 33), deserta est quae ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non ab aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et Sacramenti ejus, quod praecepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum, clericorum et laicorum est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti.

3. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii majus, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiuntur, apparet; illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent, manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa charitas quam Joannes apostolus commendat, dicens: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt; si comprehensi patiuntur, pro seipsis, non pro fratribus, utique patiuntur: qui vero propterea patiuntur, quia fratres, qui eis ad christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt.

4. Unde illud quod episcopum quemdam dixisse audivimus, [PL33.1015] Si Dominus nobis imperavit fugam in eis persecutionibus, ubi potest fructus esse martyrii; quanto magis debemus fugere steriles passiones, quando est barbaricus et hostilis incursus? verum est quidem et acceptabile, sed his quos ecclesiastici officii non tenent vincula. Nam qui clades hostiles ideo non fugit, cum possit effugere, ne deserat ministerium Christi, sine quo non possunt homines vel fieri vel vivere christiani, majorem charitatis invenit fructum, quam qui non propter fratres, sed propter seipsum fugiens, atque comprehensus non negat Christum, suscipitque martyrium.

5. Quid est ergo quod in epistola tua priore posuisti? dicis enim, Si in Ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminae constuprentur, incendantur ecclesiae, nos ipsi in tormentis deficiamus, cum de nobis quaeritur quod non habemus. Potens est quidem Deus audire preces familiae suae, et haec, quae formidantur, avertere; nec ideo tamen propter ista, quae incerta sunt, debet nostri officii esse certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies, non in rebus vitae hujus, sed alterius incomparabiliter diligentius sollicitiusque curandae. Nam si certa essent ista mala, quae timentur ne in locis in quibus sumus, forte contingant, prius inde fugerent omnes propter quos ibi manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent: non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerint quibus necesse sit ministrare. Ita quidam sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis: sed multo plures, illic manentibus propter quos manerent, sub eorumdem periculorum densitate manserunt. Et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est quod dicimus fieri non debere: neque enim tales docti auctoritate divina, sed humano vel errore decepti, vel timore sunt victi.

6. Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum; et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus (Joan. X, 12, 13)? Cur non istas duas dominicas verasque sententias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut jubetur, alteram ubi arguitur atque culpatur, sic intelligere student, ut inter se reperiantur non esse contrariae, sicut non sunt? Et hoc quomodo reperitur, nisi attendatur quod jam superius disputavi, tunc de locis in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur; aut etiam fuerit, et potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi: sicut in sporta submissus, quod supra memoravi, fugit Apostolus, cum a persecutore proprie ipse quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae; sicut fugit sanctus Athanasius [PL33.1016] Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator, nequaquam a caeteris ministris deserta plebe catholica quae in Alexandria commanebat. Cum autem plebs manet, et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur; quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus? Veniet enim lupus; non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium dominici corporis defuit; et peribit infirmus in tua non scientia, sed ignorantia frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11).

7. Quod autem ad eos attinet, qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur; quare non potius contra suum timorem Domino miserante atque adjuvante fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quae multo amplius sunt tremenda, contingant? Fit hoc ubi Dei charitas flagrat, non mundi cupiditas fumat. Charitas enim dicit: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Sed charitas ex Deo est. Oremus ergo ut ab illo detur, a quo jubetur: et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritualis nequitiae gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur, ubi quandocumque, quocumque mortis genere, morituri sunt. Magis timeamus ne sensu interiori corrupto, pereat castitas fidei, quam ne feminae violenter constuprentur in carne: quia violentia non violatur pudicitia, si mente servatur; quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur. Magis timeamus ne lapides vivi exstinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis. Magis timeamus ne membra corporis Christi destituta spirituali victu necentur, quam ne membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur. Non quia ista non sunt vitanda cum possunt; sed quia potius ferenda sunt, quando vitari sine impietate non possunt: nisi forte quisquam contenderit non esse ministrum impium, qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium.

8. An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus; aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectionem et erogationem? Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos, qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati! quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitae aeternae requie non habebunt! quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et minostrorum! Vide quid faciat malorum temporalium timor, et quanta in eo sit acquisitio malorum aeternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas eis Dominus subministrat, [PL33.1017] omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici corporis communione fraudantur, omnes consolantur, aedificantur, exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quae timentur, avertere; parati ad utrumque, ut si non potest ab eis calix iste transire, fiat voluntas ejus (Matth. XXVI, 42) qui mali aliquid non potest velle.

9. Certe jam vides quod te scripseras non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21); nec habent illam de qua dictum est, Non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5); nec imitantur eum qui dixit, Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant (Id. X, 33). Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset: propter quod ait, Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 23).

10. Hic forte quis dicat ideo debere Dei ministros fugere talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiae temporibus tranquillioribus servent. Recte hoc fit a quibusdam, quando non desunt alii per quos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur; quod fecisse Athanasium supra diximus: nam quantum necessarium fuerit Ecclesiae, quantumque profuerit, quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quae adversus Arianos haereticos ore illius et amore defensa est. Sed quando est commune periculum, magisque timendum est ne quisquam id facere credatur, non consulendi voluntate, sed timore moriendi, magisque fugiendi obsit exemplo, quam vivendi prosit officio, nulla ratione faciendum est. Denique sanctus David, ne se committeret periculis praeliorum, et fortassis exstingueretur, sicut ibi dictum est, lucerna Israel (II Reg. XI, 17), a suis hoc petentibus sumpsit, non ipse praesumpsit; alioquin multos imitatores fecisset ignaviae, qui eum crederent hoc fecisse non consideratione utilitatis aliorum, sed suae perturbatione formidinis.

11. Occurrit autem alia quaestio quam contemnere non debemus. Si enim haec utilitas negligenda non est, ut aliqui ministri propterea fugiant imminente aliqua vastitate, ut serventur qui ministrent eis quos post illam cladem residuos potuerint invenire; quid fiet ubi omnes videntur interituri, nisi aliqui fugiant? quid si enim hactenus saeviat illa pernicies, ut solos ministros Ecclesiae persequatur? Quid dicemus? an relinquenda est a ministris fugientibus Ecclesia, ne a morientibus miserabilius relinquatur? Sed si laici non quaeruntur ad mortem, possunt occultare quoquo modo episcopos et clericos suos, sicut ille adjuverit in cujus potestate sunt omnia, qui potest et non fugientem per mirabilem conservare potentiam. Sed ideo quaerimus quid nos facere debeamus, ne in omnibus exspectando divina miracula tentare Dominum judicemur. [PL33.1018] Non quidem talis est ista tempestas, quando laicorum et clericorum est commune periculum, sicut in navi una commune periculum est mercatorum atque nautarum. Verum absit ut tanti pendenda sit haec navis nostra, ut debeant eam nautae, et maxime gubernator, periclitantem deserere, etiamsi in scapham transiliendo vel etiam natando possint effugere. Quibus enim metuimus ne nostra desertione pereant, non temporalem mortem, quae quandoque ventura est, sed aeternam, quae potest, si non caveatur, venire, et potest, si caveatur, etiam non venire, metuimus. In communi autem periculo vitae hujus cur existimamus, ubicumque fuerit hostilis incursus, omnes clericos et non etiam omnes laicos esse morituros, ut simul finiant hanc vitam, cui sunt clerici necessarii? aut cur non speremus sicut laicos aliquos, sic etiam clericos remansuros, a quibus eis necessarium ministerium valeat exhiberi?

12. Quanquam, o si inter Dei ministros inde sit disceptatio, qui eorum maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur Ecclesia! Tale quippe certamen erit inter eos, ubi utrique ferveant charitate, et utrique placeant charitati. Quae disceptatio si aliter non potuerit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt. Qui enim dixerint se potius fugere debere, aut timidi videbuntur, quia imminens malum sustinere noluerunt; aut arrogantes, quia se magis qui servandi essent, necessarios Ecclesiae judicarunt. Deinde, fortassis ii qui meliores sunt, eligent pro fratribus animas ponere; et hi servabuntur fugiendo, quorum est minus utilis vita, quia minor consulendi et gubernandi peritia: qui tamen si pie sapiunt, contradicent eis quos vident et vivere potius oportere, et magis mori malle quam fugere. Ideo, sicut scriptum est, Contradictiones sedat sortitio, et inter potentes definit (Prov. XVIII, 18): melius enim Deus in hujuscemodi ambagibus, quam homines, judicat; sive dignetur ad passionis fructum vocare meliores et parcere infirmis, sive istos facere ad mala perferenda fortiores, et huic vitae subtrahere, quorum non potest Dei Ecclesiae tantum quantum illorum vita prodesse. Res quidem fiet minus usitata, si fiat ista sortitio: sed si facta fuerit, quis eam reprehendere audebit? Quis non eam, nisi imperitus, aut invidus, congrua praedicatione laudabit? Quod si non placet facere, cujus facti non occurrit exemplum, nullius fuga faciat ut Ecclesiae ministerium, maxime in tantis periculis necessarium ac debitum, desit. Nemo excipiat personam suam, ut si aliqua gratia videtur excellere, ideo se dicat vita, et ob hoc fuga, esse digniorem. Quisquis enim hoc putat, nimium sibi placet: quisquis autem etiam hoc dicit, omnibus displicet.

13. Sunt sane qui arbitrantur episcopos et clericos non fugientes in talibus periculis, sed manentes, facere ut plebes decipiantur, cum ideo non fugiunt, quia manere suos praepositos cernunt. Sed facile est hanc responsionem vel invidiam declinare, alloquendo easdem [PL33.1019] plebes, atque dicendo: Non vos decipiat, quod de loco isto non fugimus: non enim propter nos, sed propter vos potius hic manemus, ne vobis non ministremus quidquid saluti vestrae, quae in Christo est, novimus necessarium. Si ergo fugere volueritis, et nos ab istis, quibus tenemur, vinculis solvistis. Quod tunc puto esse dicendum, quando vere videtur utile esse ad loca tutiora migrare. Quo audito, si vel omnes vel aliqui dixerint, In illius potestate sumus, cujus iram nullus, quocumque vadit, evadit; cujus misericordiam, ubicumque sit, potest invenire qui nusquam vult ire, sive certis necessitatibus impeditus, sive laborare nolens ad incerta suffugia, et non ad finienda, sed ad mutanda pericula: procul dubio isti deserendi non sunt ministerio christiano. Si autem, hoc audito, abire maluerint, nec illis manendum est, qui propter illos manebant; quia ibi jam non sunt propter quos manere adhuc debeant.

14. Quicumque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiae necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit quod Dominus praecepit, sive permisit. Qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritualiter vivit, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem, et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus. Haec tibi, quia me consuluisti, frater dilectissime, qua existimavi veritate et certa charitate rescripsi; sed ne meliorem, si inveneris, sequaris sententiam, non praescripsi. Melius tamen quod in his periculis faciamus, invenire non possumus, quam orationes ad Dominum Deum nostrum, ut misereatur nostri. Quod ipsum, ut scilicet Dei Ecclesias non desererent, Dei dono nonnulli prudentes et sancti viri et velle et facere meruerunt, et inter dentes obtrectantium a sui propositi intentione minime defecerunt.

EPISTOLA CCXXIX. Augustinus Dario comiti, qui pacis conferendae causa missus sit, gratulatur, et provocat ad rescribendum

Domino merito illustri, et magnificentissimo atque in Christo charissimo filio DARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi: quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido, et modo in Siccensi; alteri autem apud Sitifim te nosse provenit. Per hos ergo factum est, ut nec ego te habere incognitum possem. Neque enim quia me infirmitas corporis, et congenitum frigus, id est, genus aetatis non sinit coram tecum colloqui, ideo non te vidi: nam et iste mihi praesens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuae carnis, sed cordis ostendit, ut tanto suavius, quanto interius te viderem. Hanc faciem tuam et in sancto Evangelio, et nos, et [PL33.1020] tu ipse, propitio Deo, tanquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).

2. Magni quidem sunt, et habent gloriam suam, non solum fortissimi, sed etiam, quod verioris genus est laudis, fidelissimi bellatores, quorum laboribus atque periculis, Dei protegentis atque opitulantis auxilio, hostis indomitus vincitur, et quies reipublicae pacatisque provinciis comparatur: sed majoris est gloriae, ipsa bella verbo occidere, quam homines ferro; et acquirere vel obtinere pacem pace, non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem, sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem ne cujusquam sanguis quaereretur, es missus: est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. Proinde, domine merito illustris et magnificentissime, atque in Christo charissime fili, gaude isto tuo tam magno et vere bono, et fruere in Deo unde sumpsisti, ut talis esses, et talia gerenda susciperes. Confirmet Deus quod per te operatus est nobis (Psal. LXVII, 29). Accipe hanc salutationem nostram, et tuam dignare rependere. Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. Si ergo legisti quae dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus. Non multum displicent, quantum existimo, si propensiore charitate, quam severitate legisti. Non est multum; sed multum gratum, si pro litteris nostris, et his et illis, unam nobis epistolam reddas. Saluto et pignus pacis, quod Domino Deo nostro adjuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo.

EPISTOLA CCXXX. Darius Augustino, pro litteris ab eo acceptis gratiam referens, et petens mitti sibi libros Confessionum, seque ipsius apud Deum precibus commendatum cupiens

DARIUS AUGUSTINO domino suo salutem.

1. Utinam, domine sancte pater, ut meum nomen ad aures tuas, coepiscoporum, ut ais, tuorum Urbani et Novati benigna erga me gratia faciente, perlatum est; ita memetipsum Deus omnium, Deus tuus, manibus tuis atque oculis obtulisset: non quo majorem, aut forsitan talem, qualem tantorum virorum apud te benevolus sermo, et litterarum mentio fecerat, tui me probasset melior lima judicii; sed ut coelestis sapientiae tuae verissimos atque immortales fructus, ore tuo potius, veluti cujusdam purae aquae dulcedinem, ab ipso fontis praesenti ac perpetuo liquore sumpsissem. O me, non modo ter aut quater, ut apud nescio quem est, sed millies, et omni numero plus beatum! si mihi datum esset praesenti intueri tuos vere sidereos vultus, vocemque divinam, ac divina canentem, et non solum mentis fructus, sed etiam cum aurium jucunditate sumere et haurire licuisset. Putarem profecto me quasdam immortalitatis leges, non modo de coelo, sed in ipso constitutum coelo suscipere, et quasdam Dei voces non longe de templo, sed prope ipsum Dei astantem tribunal audire.

[PL33.1021] 2. Hoc ut mihi contingeret, propter ardentissimum tui desiderium forsitan merebar; propter conscientiam, fateor, non merebar. Sed absens quoque cepi fructus cupiditatis bonae non minimos, et est mihi de secundis bonis bonorum summa perfectio. Commendatus sum ei cui vellem, ore sanctorum et duorum locis ac regionibus inter se distantium sacerdotum; unius, quod jam dixi, de me benevolus sermo, et praesens, ut ita dicam, testimonium; alterius ejusdem sensus parilisque sententiae volantia ad te scripta concurrunt. Coronam mihi apud te quamdam, tanti ac tales viri, non viridantium florum germine, sed gloriosae vocis testimonio tanquam quibusdam perpetuitatis gemmulis texuerunt. Propter quod Deum summum oro pro te, et tuam intercessionem, sancte pater, expostulo, ut quoniam minime mihi testimonii tanti sum conscius, esse mihi talem vel quandoque proveniat. Jam illa nonne omnia absentiae meae detrimenta vicerunt, quod ipse nos alloqui, quod scribere, quod salutare dignaris, et absente me, absentem esse non pateris. Dolebam me modo post Deum..... non visum: attamen non carnis faciem, sic enim ais, sed quod plus est, cordis attendis; eoque visus sum tibi esse jucundior, quo penitius inspexisti. Faxit Deus, ut judicio, mi pater, tuo respondeam, nec sim apud meam conscientiam reus, cum talem me, qualem tibi ipse formasti, interius ego non videam.

3. Bella me in eadem divina ac coelesti epistola tua, ex more tibi, quod laudare velles, eloquentia ministrante, bella me, inquam, verbo ais occidere. Hic vero, mi sancte pater, animus mihi tanquam e quibusdam cogitationum tenebris, quasi veras sui laudes recognovisset, emersit. Ut enim totum breviter ac simpliciter Beatitudini tuae confitear, si non exstinximus bella, certe distulimus; et Deo opitulante omnium principe, quae jam usque ad quemdam calamitatum apicem increverant mala, sopita sunt. Spero tamen ab eo, a quo quidquid bonum est totum sperare debemus, quin etiam epistolae tuae auguror benedictionem tam largam, tam certam, ut haec ipsa bellorum, quam dixi, dilatio, pacis habeat teneatque perennem ac perpetuam firmitatem. Dixisti enim, et perpetua Dei lege fixisti, ut gaudeam isto, ut tu ais, meo tam magno ac vere bono, et fruar in Deo, unde sumpsisse me dicis, ut et talis essem, et talia gerenda susciperem. Connectis deinde: »Confirmet, inquis, Deus quod per te operatus est nobis.« O vota non modo pro me, sed pro salute omnium nuncupata! Nec enim mea ista gloria separari a salute omnium potest, et ut ego orationibus tuis felix esse possim, una mecum omnes felices esse necesse est. Diu, pater, pro Romano imperio, pro Romana republica, pro his etiam, quos dignos esse tibi occurrerit, talia vota sumas ac nuncupes; quandoque te usque in coelum tollis, tradas posteris, mandesque sequentibus.

4. Satis progressus sum fortasse quam debui, sed parum locutus certe quam volui. Confiteor enim, scribens ad te vultus mihi tuos tanquam praesentis imaginor; et cum olim me sermo rudis et inops lingua deficiat, tamen quasi coram tecum colloquar fabulerque, non satior. Proinde hinc etiam nostra in te desideria metire. Cum jamdiu finem mereretur epistolaris paginae forsitan ingrata verbositas, subtrahimus verecundiam; dum cupiditati consulimus, [PL33.1022] et sermonem relinquere, esse a te recedere suspicamur. Nolo ergo non desinere, sed non possum: si enim credis, mi pater, adeo nostris sensibus ac praecordiis inhaesisti, ex quo non contenti tua fama tam gloriosa, tam maxima, scriptis te tuis intueri maluimus, cum una mihi, atque haec brevis epistola tua, ardoris tantas flammas, incendiaque commoverit. Unde deprecamur te, ac tota mente deposcimus, ut quoniam gentiles ritus te etiam legendo, ut nunquam alias, abunde affatimque contempsimus (quanquam enim a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi jura percepimus, tamen aliquoties sensibus nostris superfluae superstitionis superba vanitas inerrabat); peto ut etiam Confessionum libros a te perscriptos, nobis mittere ac donare digneris. Si enim alii quoque, prono animo ac benigna mente, tua nobis scripta largiti sunt, quanto magis de tuis ipse excusare non debes?

5. Fertur satrapae, seu regis potius cujusdam epistola, Deum Dominum Christum deprecantis, cum intra Judaeae regiones adhuc versaretur, et necdum in coelum suum remeaverat, quoniam is ad eum ire ac pergere per aegritudinem praepediretur, et sanari aliter se posse non crederet, ad se, si dignaretur, mundi salus ac medicina decurreret; et ne tantae majestati, quam ignarus rex provida, sed non perfecta mente, conceperat, injuria fieri videretur, laudasse insuper suam dicitur civitatem, ut pulchritudine urbis et regis hospitio Deus illectus, preces supplicis non dedignaretur. Adfuit Deus regi; sanatus est: et amplificato petitionis munere, per epistolam non modo salutem ut supplici, sed etiam securitatem ut regi transmisit; jussit insuper ejus urbem ab hostibus in perpetuum esse ac semper immunem. Quid his addi beneficiis potest? Ego humilis, et regum servus, a te meo domino peto ut apud istum Christum ac principem Deum quotidie pro meis peccatis intercedere ne cuncteris, ac pro me indefessus ores, ac petas quidquid ipse volueris.

6. Si tibi taedium affert longa epistola mea, hoc tuae magnanimitatis patientia moderare, et tibi imputa, quoniam ipse jussisti. Oramus tamen, atque identidem deprecamur, ut iterum scribas; sic enim fiet ut libenter suscepisse te scripta mea suspicari possimus. Deus donet nobis Beatitudinem tuam per multos annos pro nobis orantem, domine vere sancte pater. Filius noster Verimodus salutat Beatitudinem tuam, qui admodum gratulatus est quod in epistola ad nos tua ejus mentionem fecisse dignatus es. Nescio quae medicamenta ab archiatro, qui nobiscum est, accepta dedimus Lazapo sacro presbytero, ad tuam Beatitudinem deferenda; quae, ut vir memoratus affirmat, ad alleviationem doloris et morbi curationem non parum proficient.

EPISTOLA CCXXXI. Augustinus Dario, declarans se ipsius litteris summopere delectatum, et quare; ubi multa obiter de humanae laudis amore dicit: mittitque ipsi Confessionum libros et alia quaedam sua opuscula

[PL33.1023] AUGUSTINUS servus Christi membrorumque Christi, DARIO filio membro Christi, in ipso salutem.

1. Quod acceperim libenter litteras tuas, mea rescripta indicio esse voluisti. Ecce rescribo, et tamen rescriptis hoc indicare non possum, vel istis, vel quibuslibet aliis, sive breviter, sive prolixissime scribam: neque enim aut paucis aut multis verbis indicari potest quod indicari verbis non potest. Et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquar: sed nulli eloquenti omnino concesserim, ut qualicumque et quantacumque epistola sua affectum explicet, quem fecit in mente tua, quod non possum ego, etsi eum possit ita in animo meo videre sicut ego. Restat ergo sic tibi indicare quod scire voluisti, ut in verbis meis, et quod non indicant, sentias. Quid igitur dicam, nisi delectatum me esse litteris tuis, delectatum valde? Repetitio verbi hujus, non est repetitio, sed quasi perpetua dictio: quia fieri non posset, ut semper diceretur, ideo factum est ut saltem repeteretur; sic enim fortasse dici potest.

2. Hic si quaerat aliquis, quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit; utrum eloquium? respondebo, Non: et ille forsitan respondebit, Ergo laudes tuae; sed de his quoque respondebo, Non: nec ideo, quia non sint ista in illa epistola; nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio, et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus. Ergone, ait quispiam, non te ista delectant? Imo vero. Neque enim mihi, ut ait quidam, cornea fibra est (Pers. Satyra 1), ut haec non sentiam, vel sine delectatione sentiam. Delectant et ista; sed ad illud quo me valde dixi esse delectatum, quid sunt ista? Nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est, vel suaviter grave: meis autem laudibus, cum profecto nec omnibus delecter, nec ab omnibus, sed eis qualibus me dignum esse arbitratus es, et ab eis qualis es, id est qui propter Christum diligunt servos ejus; etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum.

3. Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset, et ob hoc indoctior haberetur, totumque illud jucunditatis genus aspernatus esset; dictum illi est: Quid ergo audire te delectat? Ad quod ille respondisse fertur: Laudes meas. Viderint ergo quo fine et qua intentione illud dixisse crediderint, vel ipse qua dixerit. Erat enim secundum hoc saeculum vir magnificus. Nam etiam cum ei dictum fuisset, Quid igitur nosti? Rempublicam, inquit, ex parva magnam facere. Ego autem quod ait Ennius, Omnes mortales sese laudari exoptant, partim puto approbandum, partim cavendum. Ut enim appetenda est veritas, quae procul dubio est, etiamsi non laudetur, sola laudabilis; sic etiam ea, quae facile subrepit, vanitas in hominum laude fugienda est: haec est autem, vel cum ipsa bona, quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo; vel ea quoque vult in se multum quisque laudari, quae [PL33.1024] aut exigua laude, aut etiam vituperatione digniora sunt. Unde Horatius Ennio vigilantior ait: Laudis amore tumes? Sunt certa piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. (Horat. lib. 1, Epist. 1.)

4. Ita tumorem de amore laudis humanae, vel a se penitus morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit. Docuit itaque nos per Apostolum suum Magister bonus, neque propterea nos recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est, finem recti nostri non in hominum laudibus ponere; et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum. Etenim cum laudantur boni, non laudatis, sed laudantibus prodest. Nam illis, quantum ad ipsos attinet, quod boni sunt sufficit: sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni; quoniam sic indicant eos sibi placere, quos veraciter laudant. Dicit ergo Apostolus quodam loco, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10): et idem dicit alio loco, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; sed adjungens causam, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 32, 33). Ecce quid quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat, De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecumque charissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quae didicistis, et accepistis, et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV, 8, 9). Caetera igitur, quae supra commemoravi, virtutis nomine amplexus est, dicens, si qua virtus: illud autem quod subjecit, quaecumque bonae famae, alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo, si qua laus. Quod itaque ait, Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum tanquam dixerit: Si bona quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore tumescerem. Volebat ergo Apostolus placere omnibus, et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in seipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. Cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et vir bonus sis ne me fallas, et ea laudes quae ames, et quae amare utile ac salubre est, etiamsi non sint in me? neque hoc tibi tantum, sed etiam mihi prodest. Si enim non sunt in me, salubriter erubesco, atque ut sint inardesco. Ac per quod agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere, et abs te illa ac meipsum diligi propter illa: quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur, qui me sinceriter diligunt.

5. Ecce quam multa dixi, et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi. Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum, et non visum feci amicum; si tamen non visum dicere debeo, cujus non corpus, sed animam in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te, non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi? Quis enim esses jam quidem acceperam, sed qualis erga me esses, nondum [PL33.1025] tenebam. Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent satis dixi, multo uberius Ecclesiae Christi non dubito profuturas; quandoquidem etiam labores meos in defensione Evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior: eos enim latenter illustris illustras, clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. Si unde id sciam quaeris: talis mihi apparuisti in litteris tuis. Hinc jam vide quantum me illae litterae delectare potuerint: si bene de me existimas, cogitas quantum me Christi lucra delectent. Jamvero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi jura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus, ut nunquam alias, eisdem laboribus meis adjutum esse significas; parumne cogito quantum boni aliis, et quam multis, quam claris, et quam facile, quamque salubriter per illos caeteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante atque disseminante conferre? aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum jucunditate perfundi?

6. Quia igitur non potui verbis explicare quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde me delectaverint, dixi: jam quod nequivi satis dicere, id est, quantum delectaverint, tibi conjiciendum relinquo. Sume itaque, mi fili, sume, vir bone et non in superficie, sed in christiana charitate christiane; sume, inquam, libros, quos desiderasti, Confessionum mearum: ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum; et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3); nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me ne deficiam, sed perficiar; ora fili, ora. Sentio quid dicam, scio quid petam; non tibi videatur indignum, et quasi ultra merita tua: fraudabis me magno adjutorio, si non feceris. Non solum tu, sed etiam omnes qui ex ore tuo dilexerint, orate pro me: hoc eis me petivisse indica, et si multum nobis tribuitis, [PL33.1026] jussisse nos existimate quod petimus, et tamen date petentibus, vel obtemperate jubentibus. Orate pro nobis. Lege Litteras divinas, et invenies ipsos arietes nostros Apostolos petiisse hoc a filiis suis, sive praecepisse auditoribus suis. Ego certe quoniam hoc a me petiisti pro te, quantum faciam, videt qui exaudiat, qui videbat quia et ante faciebam: sed redde etiam in hac re dilectionis vicem. Praepositi vestri sumus; grex Dei estis: considerate et videte pericula nostra majora esse quam vestra, et orate pro nobis. Hoc enim et nobis condecet et vobis, ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti, pariterque evadamus hujus mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax ejus ad hoc proficit, quod Apostolus orare nos monuit, ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et charitate (I Tim. II, 2). Si enim desit pietas et charitas, quid est ab illis et a caeteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies, sive invitamentum, sive adjumentum? Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et charitate, quod nos pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus nusquam enim non est, cujus sumus.

7. Misi et alios libros quos non petisti, ne hoc tantummodo facerem quod petisti; de Fide rerum quae non videntur, de Patientia, de Continentia, de Providentia, et unum grandem de Fide et Spe et Charitate. Hos omnes si dum es intra Africam legeris, judicium tuum mitte de illis; aut mitte nobis, aut quo nobis a domino fratre Aurelio mittatur, ibi dimitte: quanquam et ubicumque fueris speramus inde litteras tuas, et hinc tu, dum possumus, nostras. Suscepi gratissime quae misisti; ubi et salutem meam quamvis corporalem, quoniam vis me utique sine impedimento malae valetudinis Deo vacare, et bibliothecam nostram, ut sint unde libri vel parentur vel reparentur, adjuvare dignatus es. Rependat tibi Dominus et hic et in futuro saeculo bona, quae talibus qualem te esse voluit, praeparavit. Pignus pacis apud te depositum, nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto.

QUARTA CLASSIS. Epistolae a S. Augustino episcopo scriptae, quarum tempus minus compertum est

EPISTOLA CCXXXII. Madaurenses idololatras ad veram religionem hortatur, terrorem incutiens denuntiatione judicii extremi, quod venturum esse persuadet; quippe cum caetera de christiana religione in Scripturis praedicta jam evenerint: et demum perstringit mysterium Trinitatis et Incarnationis

[PL33.1026] Dominis praedicabilibus, et dilectissimis fratribus MADAURENSIBUS, quorum per fratrem Florentinum epistolam accepi, AUGUSTINUS.

1. Si forte illi qui inter vos catholici christiani sunt, talia mihi scripta miserunt, hoc tantum miror, quod non suo potius quam ordinis nomine. Si autem revera omnes aut prope omnes ordinis viri ad me dignati estis litteras dare, miror quod patri, et in Domino salutem scripsistis; quorum mihi superstitiosus [PL33.1027] cultus idolorum, contra quae idola facilius templa vestra quam corda clauduntur, vel potius quae idola non magis in templis quam in vestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus: nisi forte jam de salute ipsa, quae in Domino est, per quem me salutare voluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis. Nam si non ita est, quaeso vos, quid laesi, quid offendi benevolentiam vestram, ut me titulo epistolae vestrae irridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles, et dilectissimi fratres?

2. Quod enim scripsistis, Patri Augustino, in Domino aeternam salutem, cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum Dominum, et ad ipsam aeternam salutem aut jam esse conversos, aut per nostrum ministerium desiderare converti. Sed ubi legi caetera, refriguit animus meus: quaesivi tamen ab epistolae perlatore utrum jam vel essetis christiani, vel esse cuperetis. Cujus responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui quod Christi nomen, cui jam totum orbem subjectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum, sed etiam in nobis irridendum esse credidistis. Non enim potui cogitare alterum Dominum, secundum quem posset episcopus pater a vobis vocari, praeter Dominum Christum: et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistolae tolleretur, ubi aperte posuistis, Optamus te, domine, in Deo et Christo ejus, per multos annos semper in clero tuo gaudere. Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid mihi aliud occurrere potuit, aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta? Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusit viam? quis aspera dumeta substravit? quis rupium praerupta inimicus opposuit? postremo quis basilicae januam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem Domino per quem nos salutatis, eamdem salutem nobiscum habere nolitis? Si autem fallaciter atque irridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda imponitis, ut nomen ejus per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita attollere, sed insultatione adulatoria ventilare?

3. Sciatis me, charissimi, cum ineffabili pro vobis tremore cordis haec dicere: novi enim quanto graviorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud Deum, si frustra vobis haec dixero. Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus majores nostri gesta esse meminerunt, nobisque tradiderunt; omnia etiam quae nos videmus, et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina Scriptura non tacuit; sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitura esse praedicta sunt. Videtis certe populum Judaeorum avulsum a sedibus suis, per omnes fere terras disseminatum atque diffusum: et origo ejusdem populi, et incrementa, et regni amissio, et per cuncta dispersio, sicut praedicta, ita facta sunt. Videtis certe ex ipso populo verbum Dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis [PL33.1028] mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse: ita haec omnia praenuntiata legimus, ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice christianae societatis, quae per Sedes Apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis, sub christiano nomine, quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus: praevisa, praedicta, scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione collapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata; ipsaque simulacra vel confringi, vel incendi, vel includi, vel destrui: atque ipsas hujus saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum christianum persequebantur, victas et domitas, non a repugnantibus, sed a morientibus Christianis, et contra eadem simulacra pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse, et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri, submisso diademate, supplicare.

4. Haec omnia Scripturae divinae, quae in manus omnium jam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt. Haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto majore auctoritate praedicata esse in sanctis Litteris invenimus. Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum judicium Dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem Litteris legimus, cum illa omnia sicut praedicta sunt venerint; numquidnam solum judicium Dei venturum non esse putabimus? Imo vero veniet, sicut illa omnia venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo judicio de sua possit infidelitate defendere; cum Christum cantet et justus ad aequitatem, et perjurus ad fraudem, et rex ad imperium, et miles ad pugnam, et maritus propter regimen, et uxor propter obsequium, et pater propter praeceptum, et filius propter obedientiam, et dominus propter dominationem, et servus propter famulatum, et humilis ad pietatem, et superbus ad aemulationem, et dives ut porrigat, et pauper ut sumat, et ebriosus ad phialam, et mendicus ad januam, et bonus ut praestet, et malus ut fallat; et christianus venerator, et paganus adulator, omnes Christum cantant, et qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi quem cantant rationem sine dubio reddituri sunt.

5. Est quiddam invisibile, ex quo Creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam, quo se ipsa summitas majestatis narrat et praedicat, non impar gignenti atque narranti Verbum, quo ille qui Verbum gignit, ostenditur. Est quaedam sanctitas, omnium quae sancta fiunt sanctificatrix, ipsius incommutabilis Verbi per quod narratur illud principium, et ipsius principii quod pari se Verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio. Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum, et dicendo non dicere; quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri, eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur deficiens quodammodo [PL33.1029] se oblivisci, et pergere in illud cujus visio nobis invisibilis est, quod est immortalitate indui, et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini? Quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes, peccata sua confitens, complanaverit, seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum Deum doctorem?

6. Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus; non potuit hoc nobis tanto magnificentius, quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi, sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se Angelis indicat Deus Pater, quod Virtus et Sapientia ejus est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis, quam humiliari exemplo Dei. Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus illa terrena felicitate praefulgens; sed Christus crucifixus, per totum terrarum orbem praedicatur. Quod riserunt prius populi superborum, et adhuc rident reliquiae: crediderunt autem prius pauci, nunc populi; quia tunc ad fidem paucorum, et contra irrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant. Sic tandem animadvertit terrena superbia, nihil in ipsis terrenis esse potentius humilitate divina (I Cor. I, 23-25), ut etiam saluberrima humilitas humana, contra insultantem sibi superbiam, divinae imitationis patrocinio tueretur.

7. Expergiscimini aliquando, fratres mei, et parentes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi vobis Deus mihi obtulit. Quantum potui quidem in negotio fratris Florentini, per quem litteras misistis, sicut Deus voluit, adfui et adjuvi; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset: prope omnes enim domus ipsius homines, qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentinum, et multum ejus orbitatem dolent. Sed epistola mihi a vobis missa est, ut non impudens esset epistola mea, cum, occasione a vobis accepta, idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. Sed obsecro vos, si eum non inaniter in ea epistola nominastis, ut non inaniter vobis ista scripserim. Si autem me irridere voluistis, timete illum quem prius judicatum irrisit superbus orbis terrarum, et nunc judicem subjectus exspectat: erit enim testis affectus in vos cordis mei, per hanc, quantum potui paginam expressus; erit testis vobis in judicio ejus qui credentes sibi confirmaturus est, et incredulos confusurus. Deus unus et verus vos ab omni hujus saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles, et dilectissimi fratres.

EPISTOLA CCXXXIII. Augustinus Longiniano pagano philosopho, provocans illum ad scribendum quonam modo Deum colendum credat, quidve de Christo sentiat

LONGINIANO AUGUSTINUS.

Solere aiunt quemdam veterum dicere, quibus satis persuasum esset ut nihil mallent se esse quam viros bonos, his reliquam facilem esse doctrinam. Hanc sententiam (nam, si rite recolo, Socratica est) longe antiquior prophetica jam praecesserat, praecipiens homini breviter et simul, non tantum ut se nihil malit esse quam bonum, verum etiam unde fiat bonus: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto cordo tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5); et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Lev. XIX, 18). Hoc cui persuasum esset, non ei reliquam facilem, sed eam totam esse doctrinam duntaxat utilem ac salubrem. Multae enim doctrinae sunt, si tamen doctrinae dicendae sunt, vel superfluae, vel noxiae. Veterum Libris Christus attestans: In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Proinde, quia mihi videor inspexisse tanquam in speculo sermocinationis mecum tuae, nihil te esse malle quam virum bonum; Deum, quo nihil est melius, et unde humanus animus haurit ut bonus sit, quonam modo colendum credas, audeo percontari: nam quod eum colendum credas, jam teneo. Quaero etiam quid de Christo sentias. Quod enim eum non parvipendas, adverti: sed utrum ea et sola via quae ab illo demonstrata est, ad vitam beatam perveniri posse existimes, et aliqua ex causa non eam negligas ire, sed differas; an et aliam vel alias ad tam opimam et prae omnibus appetendam possessionem vias esse arbitreris, et aliquam earum jam te ingredi credas, nosse cupio, ut opinor, non impudenter. Diligo enim te propter id quod supra dixi, meque abs te diligi non temere existimo; nec ulla de re alia inter eos qui se benevole noverunt, sermo fructuosior, vel impenditur, vel reposcitur, vel accipitur, vel recipitur, quam unde boni beatique sumus.

EPISTOLA CCXXXIV. Longinianus Augustino, ad id respondens juxta Trimegistum et Platonicos, per minores deos perveniri ad summum Deum, sed non sine sacris purificatoriis

Domino venerando, et vere ac merito percolendo sancto patri AUGUSTINO, LONGINIANUS.

1. Beatus sum, et relucentis puro virtutis tuae lumine admodum illustratus, qui dignum me divini tui affaminis honore cumulandum esse duxisti. Sed grave mihi onus et difficillimam respondendi provinciam, domine venerande, satis imponis, praecipue tuis percontationibus, et sub hoc tempore in talibus explicandis, per meae opinionis sententiam, id est, a pagano homine. Quaestionibus [PL33.1031] siquidem abundet quod ex parte vel jamdudum inter nos convenerit, vel nunc identidem litteris magis magisque conveniat praeceptis, non dicam tantum Socraticis, nec tuis, Romanorum vir vere optime, propheticis, aut paucis Jerosolymiticis; sed etiam Orpheicis atque Ageticis, et Trimegisticis, longe ante illis antiquioribus, et pene rudibus adhuc saeculis diis auctoribus enatis, et toti orbi terrae certis limitibus partitae trifariam divinitus ostensis, priusquam nomen aut Europa caperet, aut Asia acciperet, aut Libya possideret virum bonum, ut tu, medius fidius, et eris et fuisti. Siquidem adhuc post hominum memoriam nisi Xenophontis figmentis compositae fabulae schema concedas, adhuc audierim, legerim, viderim neminem, aut certe post unum, nullum, quod, Deo teste, bono periculo certoque dixerim, nisi te, Deum et conniti semper agnoscere, et posse puritate animi, corporisque projecta gravedine sectari facillime, et spe perfectae conscientiae, non dubia credulitate tenere.

2. Verum qua via effici possit, magis est ut tu non nescias, et mihi non insinuato extrinsecus aliquo dissertes, quam ut a me, domine percolende, scias. Quia tunc, fateor, hujus boni in sedem profecturus sufficiens, ut mea expetunt sacerdotia, minime necdum, et si tamen potuero, viaticum colligo. Verum quid traditum sancte atque antiquitus teneam atque custodiam, ut potuero paucis edicam. Via est in Deum melior, qua vir bonus, piis, puris, justis, castis, veris dictis factisque, sine ulla temporum mutatorum captata jactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, ejus unius, et universi, et incomprehensibilis, et ineffabilis, infatigabilisque Creatoris impletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum vel cum Deo, aut a Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat. Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant.

3. De Christo autem tuae jam credulitatis carnali et spiritu Deo, per quem in illum summum, beatum, verum, et patrem omnium ire securus es, domine pater percolende, non audeo nec valeo quid sentiam exprimere; quia quod nescio, difficillimum credo definire. Ut autem me cultorem tuarum virtutum dignatus es jam olim scienti insinuare quod diligas, satis ad bonae vitae testimonium habeo, quod cum ne tibi displiceam, qui Deo te animamque tuam quotidie insinuas, custodio: intelligis procul dubio quod et ego te delectabiliter diligam, cum tui judicii de me habiti normam lineamque accipiens teneam. Sed ante omnia, quaeso te, ut exiguissimae opinioni meae veniam concedas, et sermoni meo ad te, quia coegisti, remisso forte, incongruo facile indulgeas, et me quid de his existimes, vel tu quid sentias, sanctis scriptis tuis, ut ille ait, jam non melle, sed nectare dulcioribus (Ovid. Trist. 5, Eleg. 5), si mereor, informare digneris. Dei pietate perfruaris, domine pater, ac perpetua sanctitate Deo placeas, quod necesse est.

EPISTOLA CCXXXV. Augustinus Longiniano, explanari quaerens cur putari opus sacrificiis purificatoriis ei qui jam divinis virtutibus sit circumvallatus

LONGINIANO AUGUSTINUS.

1. Cepi fructum scripti mei, rescriptum scilicet Benevolentiae tuae. Unde jam video exortum et exorsum inter nos magnae hac de re magna disputationis quasi sementem: hoc est quod volebam prius, deinde quod adhuc volo, Deus adjuvabit. Id autem est, ut hoc coeptum debito ac salubri fine claudatur. Proinde, quod de Christo nihil temere tibi negandum vel affirmandum putasti, hoc in pagani animo temperamentum non invitus acceperim. Quod vero etiam scriptis meis doceri te cupis de hac re, nequaquam abnuam, neque desistam huic tam bonae mihique charissimae servire voluntati tuae. Sed prius opus est eliquare quodammodo, perspicuamque sumere sententiam tuam de antiquis sacris. Cum enim dixisses eam viam in Deum esse meliorem, qua vir bonus, piis, justis, puris, castis, veris dictis factisque sine ulla temporum mutatorum captata jactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, ejus unius, et universi, et incomprehensibilis, et infatigabilis, ineffabilisque Creatoris adimpletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum, vel a Deo, vel cum Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat (quae verba ex epistola tua recognoscis); cum addidisti, et aisti: Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis, expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant.

2. In his verbis sentio, ni fallor, videri tibi non sufficere ad viam qua itur ad Deum, uti vir bonus, piis, justis, puris, castis, veris dictis factisque promereatur deos, quorum comitatu vallatus in illum summum Deum omnium creatorem ire festinet, nisi etiam sacrorum antiquorum piis praeceptis expiationibusque purgetur. Quamobrem velim scire quid arbitreris esse per sacra purgandum in eo qui pie, juste, pure, veraciterque vivendo promeretur deos, et per eos unum illum deorum Deum. Si enim adhuc sacris purgandus est, utique mundus non est: et si mundus non est, pie, juste, pure casteque non vivit. Si enim jam ita vivit, jam mundus est: porro jam mundum atque purum, quid opus est sacris expiando purgari? Itaque hic nodus est disputationis nostrae, quo soluto consequentia videbimus: vivatne homo bene, ut sacris purgetur; an sacris purgetur, ut bene vivat: an ipse quantuscumque bene vivendi in homine modus nondum sit idoneus ad beatam vitam, quae ex Deo capitur, nisi accedant adjumenta sacrorum; an bene vivendi quaedam velut portio sit etiam sacra percipere, scilicet ut non aliud sit bene vivere, aliud sacrate vivere, sed bene vivendi terminis etiam sacrata vita claudatur. Horum quatuor quae proposui, quod potissimum probes, quaeso te litteris aperire non pigeat. Plurimum quippe interest ad id quod suscepimus [PL33.1033] inter nos colloquendo peragere, ne cum multa non necessaria, tanquam ea sentias quae forte non sentis, refellere molior, tempus necessarium in superfluis insumatur. Onerare te itaque epistola nolui, ut te cito rescribente caetera contexamus.

EPISTOLA CCXXXVI. Augustinus Deuterio episcopo, significat se Victorinum hypodiaconum qui clam docuerat haeresim Manichaeorum, deprehensum e clericorum ordine submovisse; admonens ne illic recipiatur ad poenitentiam, nisi prodat quotquot novit eodem infectos errore. Docet autem qui apud Manichaeos fuerint auditores, qui electi

Domino beatissimo, et venerabiliter charissimo fratri et coepiscopo DEUTERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Nihil melius me facere posse arbitratus sum, quam ut tuae Sanctitati potissimum scriberem, ne per negligentiam in vestra provincia Domini nostri Jesu Christi ovile vastet inimicus, qui non desinit insidiari, ut perdat animas tam magno pretio comparatas. Mallianensem quemdam subdiaconum Victorinum, apud nos constitit esse Manichaeum, et in tam sacrilego errore sub nomine clerici latitabat: nam est etiam aetate jam senex. Ita est autem manifestatus, ut etiam ipse a me interrogatus, antequam a testibus coargueretur, negare non posset. Tot enim et tales esse jam sciebat, quibus se incautus effuderat, ut nihil aliud, si negare tentaret, quam, non dico impudentissimus, sed insanissimus appareret. Auditorem sane Manichaeorum, non electum se esse confessus est.

2. Auditores autem qui appellantur apud eos, et carnibus vescuntur, et agros colunt, et, si voluerint, uxores habent; quorum nihil faciunt qui vocantur electi. Sed ipsi auditores ante electos genua figunt, ut eis manus supplicibus imponantur non a solis presbyteris, vel episcopis, aut diaconibus eorum, sed a quibuslibet electis. Solem etiam et lunam cum eis adorant et orant. Die quoque dominico cum illis jejunant, et omnes blasphemias cum illis credunt, quibus Manichaeorum haeresis detestanda est; negantes scilicet Christum natum esse de virgine, nec ejus carnem veram confitentes fuisse, sed falsam: ac per hoc et falsam ejus passionem, et nullam resurrectionem fuisse contendunt. Patriarchas Prophetasque blasphemant. Legem per famulum Dei Moysen datam, non a vero Deo dicunt, sed a principe tenebrarum. Animas non solum hominum, sed etiam pecorum, de Dei esse substantia, et omnino partes Dei esse arbitrantur. Deum denique bonum et verum dicunt cum tenebrarum gente pugnasse, et partem suam tenebrarum principibus miscuisse, eamque toto mundo inquinatam [PL33.1034] et ligatam per cibos electorum suorum, ac per solem et lunam purgari asseverant: et quod purgari de ipsa parte Dei non potuerit, in fine saeculi aeterno ac poenali vinculo colligari; ut non solum violabilis et corruptibilis et contaminabilis credatur Deus, cujus pars potuit ad mala tanta perduci, sed non possit saltem totus a tanta coinquinatione et immunditia et miseria vel in fine saeculi purgari.

3. Has cum illis intolerabiles blasphemias, subdiaconus iste quasi catholicus, non solum credebat, sed quibus viribus poterat, edocebat. Nam docens patefactus est, cum se quasi discentibus credidit. Rogavit me quidem, posteaquam se Manichaeorum auditorem esse confessus est, ut eum in viam veritatis doctrinae catholicae revocarem: sed, fateor, ejus fictionem sub clerici specie vehementer exhorrui, eumque coercitum pellendum de civitate curavi. Nec mihi hoc satis fuit, nisi et tuae Sanctitati cum meis litteris intimarem, ut a clericorum gradu congrue ecclesiastica severitate dejectus, cavendus omnibus innotescat. Petenti autem poenitentiae locum, tunc credatur, si et alios quos illic novit esse, manifestaverit vobis, non solum in Malliana, sed in ipsa tota omnino provincia.

EPISTOLA CCXXXVII. Augustinus Ceretio, de Priscillianistarum fraude in Scripturis, cum sacris, tum apocryphis exponendis; deque hymno quem a Christo dictum esse fingentes praeferebant canonicis Litteris

Domino beatissimo, et merito venerabili fratri et coepiscopo CERETIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Lectis his quae misit Sanctitas tua, videtur mihi Argirius in Priscillianistas aut nesciens irruisse, ita ut omnino utrum ipsi essent Priscillianistae ignoraret, aut jam ejusdem haeresis retibus implicatus. Nam scripturas illas Priscillianistarum esse non dubito. Vix autem mihi vacare utcumque potuit, aliis atque aliis sine intermissione necessitatibus superantibus, ut unus mihi saltem totus ex duobus ipsis codicibus legeretur. Nescio quo enim modo alius aberravit, et diligentissime inter nostros requisitus nullo modo potuit inveniri, domine beatissime, et merito venerabilis pater.

2. Hymnus sane quem dicunt esse Domini nostri Jesu Christi, qui maxime permovit Venerationem tuam, in scripturis solet apocryphis inveniri. Quae non propriae Priscillianistarum sunt, sed alii quoque haeretici eis nonnullarum sectarum impietate vanitatis utuntur; inter se quidem diversa sentientes, unde suas quisque varias haereses sunt secuti, sed scripturas istas habent in sua diversitate communes, easque illi praecipue frequentare assolent, qui Legem veterem et Prophetas canonicos non accipiunt. Negant enim haec ad Deum bonum, et ad Christum ejus Filium pertinere; sicut Manichaei, sicut Marcionistae, et caeteri quibus haec blasphemia damnabilis placuit. [PL33.1035] Qui etiam in Scripturis canonicis Testamenti Novi, hoc est in veris evangelicis et apostolicis Litteris, non accipiunt omnia, sed quod volunt, et libros eligunt quos accipiant, aliis improbatis. Sed et in singulis quibusque libris loca distinguunt quae putant suis erroribus convenire: caetera in eis pro falsis habent. Nam quidam Manichaei canonicum librum, cujus titulus est Actus Apostolorum, repudiant. Timent enim evidentissimam veritatem, ubi apparet sanctus Spiritus missus, qui est a Domino Jesu Christo in evangelica veritate promissus (Act. II, 2-4). Sub ejus quippe Spiritus nomine, a quo penitus alieni sunt, indocta hominum corda decipiunt, mira caecitate asserentes eamdem Domini promissionem in suo haeresiarcha Manichaeo esse completam. Quod et illi haeretici faciunt, qui vocantur Cataphryges, dicentes, per nescio quos insanos, Montanum scilicet et Priscillam, quos et proprios suos prophetas habent, venisse Spiritum sanctum, quem Dominus missurum se esse promisit.

3. Priscillianistae vero accipiunt omnia, et canonica et apocrypha simul. Sed quaecumque quae contra eos sunt, in suae perversitatis sensus aliquando callida et astuta, aliquando ridicula et hebeti expositione pervertunt. Nec saltem ita ut ea ipsa, quae exponunt ab suae sectae hominibus alienis, vera esse credant; alioquin aut catholici essent, aut non multum a veritate alieni, qui et in ipsis scripturis apocryphis sensus catholicos invenirent, aut invenire velle viderentur: sed cum ipsi alia cum suis sentiant, atque inter suos doceant, sive discant, quae non audent prodere, quoniam re vera nefaria sunt et detestanda; tamen fidem catholicam eis quos timent, praedicant, non quam teneant, sed sub qua lateant. Possunt enim aliqui haeretici reperiri fortasse immundiores, sed nullus istis fallacia comparatur. Alii quippe, ut sunt hominum vitia, de hujus vitae consuetudine vel infirmitate mentiuntur: isti autem in ipsa nefaria doctrina haeresis suae praeceptum habere perhibentur, ut occultandorum dogmatum suorum causa, etiam cum falsa juratione mentiantur. Hi qui eos experti sunt, et ipsorum fuerant, atque ab eis Dei misericordia liberati sunt, etiam verba ipsa praecepti hujus ista commemorant: Jura, perjura, secretum prodere noli.

4. Proinde ut sine ulla difficultate videatur quam non hoc sentiunt de scripturis apocryphis, quod se exponere simulant, ratio consideranda est quam reddere videntur, ut eisdem scripturis tanquam divina tribuatur auctoritas, ut quod scelestius est, etiam canonicis praeferant. Habes verba eorum in illo codice ita posita: Hymnus Domini, quem dixit secrete sanctis Apostolis discipulis suis, quia scriptum est in Evangelio, »Hymno dicto, ascendit in montem« (Matth. XXVI, 30); et qui in canone non est positus, propter eos qui secundum se sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei, eo quod scriptum est, »Sacramentum regis bonum est abscondere; opera autem Dei revelare honorificum est (Tob. XII, 7).« Ista est magna eorum [PL33.1036] ratio cur iste hymnus non sit in canone, quia velut sacramentum regis abscondendum fuit his qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei. Ergo Scripturae canonicae non pertinent ad sacramentum regis, quod istis abscondendum videtur; et eis conscriptae sunt, qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei. Quod quid est aliud, quam dicere Scripturas sanctas canonicas nec secundum spiritum Dei sapere, nec pertinere ad veritatem Dei? Quis hoc audiat? quis valeat sustinere tantae impietatis horrorem? Aut si Scripturae canonicae spiritualiter a spiritualibus, carnaliter a carnalibus sentiuntur; cur non est et iste hymnus in canone, si et ipsum spirituales spiritualiter, carnales carnaliter sentiunt?

5. Deinde quid causae est ut eumdem hymnum isti secundum Scripturas canonicas conentur exponere? Si enim propterea non est in Scripturis canonicis, quia illae Scripturae carnalibus, hymnus autem iste spiritualibus scriptus est; quomodo de Scripturis ad carnales homines pertinentibus exponitur hymnus, qui non pertinet ad carnales? Si enim, verbi gratia, propterea in isto hymno cantatur et dicitur, Solvere volo, et solvi volo, quia, sicut isti haec verba exponunt, solvit nos Dominus Christus a conversatione saeculi, ut non iterum ligemur in eo; haec in Scripturis canonicis utique didicimus, quod solvat nos Dominus a conversatione saeculi, et quia in eo non debemus iterum colligari. Nam quid est aliud, Dirupisti vincula mea (Psal. CXV, 16)? quid est aliud, Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 7)?. Jam solutos autem Apostolus admonet dicens, State ergo, et ne iterum servitutis jugo detineamini (Galat. V, 1): et apostolus Petrus dicit, Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus impliciti superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (II Petr. II, 20); sic ostendens, cum soluti fuerimus, alligari nos mundo iterum non debere. Cum itaque ista in canone, sive ex his testimoniis quae commemoravi, sive ex aliis plurimis manifesta sint, et legi et praedicari non cessent; quid est quod isti hunc hymnum, ubi, ut secundum ipsos loquar, verba obscurissime sunt posita, propterea dicunt in canone non esse, ne velarentur carnalibus? cum potius ea videamus in canone revelata, in hoc autem hymno omnino velata, sicut ipsi asserunt; nam sicut magis credendum est, prorsus non sunt ipsa, sed nescio quae alia, quae tali expositione multo amplius velant, et revelare formidant.

6. Nam utique si hoc illis verbis significatur, quod nos solvit Dominus a conversatione saeculi, et ut non iterum ligemur in eo; non diceretur, Solvere volo, et solvi volo, sed, Solvere volo, et eos quos solvero, ligari nolo. Aut si membra sua, id est, fideles suos in se transfigurat, quemadmodum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35); diceret potius, Solvi volo, et ligari nolo. Aut si propterea ipse solvit, et ipse solvitur, quia solvit caput, membra solvuntur, [PL33.1037] quae persequebatur cui clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? hoc quidem verborum istorum expositor iste non dixit; sed etiamsi dixisset, id ei responderemus quod paulo ante respondimus: quoniam haec in Scripturis canonicis legimus, ibi intelligimus, inde firmamus, inde quotidie praedicamus. Quid est igitur quod iste hymnus dicitur carnalibus fuisse subtractus, ut non poneretur in canone, cum quod in illo opertum est, in canone apertum sit? An usque adeo desipiunt, imo insaniunt, ut audeant dicere sacramentum regis in hoc hymno absconditum esse spiritualibus, in canone autem manifestum esse carnalibus?

7. Hoc de superioribus ejusdem hymni verbis dici potest, ubi ait: Salvare volo, et salvari volo. Si enim, sicut ipsi exponunt, hoc ista verba significant, quod salvamur a Domino per Baptismum, et salvamus, id est custodimus in nobis Spiritum datum nobis per Baptismum; nonne istum sensum Scriptura canonica clamat, ubi legimus, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5)? et ubi nobis dicitur, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19)? Quomodo ergo iste hymnus in canone ideo non est, ne carnalibus innotescat, cum id quod in illo obscurum est, in canone luceat; nisi quia sub hac qualicumque expositione, quam quibuslibet aliis obtendunt, illud quod hic ipsi sapiunt, occultare conantur? qui tamen usque adeo caeci sunt, ut etiam quaedam verba de ipso canone adhibeant ad exponendum hymnum, quem propterea dicunt in canone non esse, ne sacramentum regis carnalibus proderetur. Quid ergo faciunt in canone clarius posita, per quae in isto hymno aperiantur obscura?

8. Nam si hoc, ut dicunt, intelligendum est in isto hymno, ubi ait, Generari volo, quod in canonica Epistola Pauli apostoli scriptum est, Quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19): si hoc intelligendum est in isto hymno ubi ait, Cantare volo, quod in Psalmo canonico scriptum est, Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV, 1): si hoc intelligendum est in isto hymno, ubi ait, Saltate cuncti, quod scriptum est in cantico evangelico, Cantavimus vobis, et non saltastis: si hoc intelligendum est in isto hymno, Plangere volo, tundite vos omnes, quod scriptum est in cantico evangelico, Planximus vobis, et non luxistis (Matth. XI, 17): si, Ornare volo, et ornari volo, hoc significat in isto hymno, quod scriptum est in canone, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Eph. III, 17); et, Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16): si quod ait in isto hymno, Lucerna sum tibi, ille qui me vides, hoc significat, quod scriptum est in Psalmo canonico, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10): si quod ait in isto hymno, Janua sum tibi quicumque me pulsas, hoc significat quod in Psalmo canonico legitur, Aperite mihi portas justitiae; ingressus in eis, confitebor Domino (Psal. CXVII, 19); et in alio psalmo, Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7): si quod ait in isto [PL33.1038] hymno, Qui vides quod ago, tace opera mea, hoc significat quod scriptum est in libro Tobiae, Sacramentum regis bonum est abscondere (Tob. XII, 7): cur iste hymnus non esse in canone propterea dicitur, ut sacramentum regis abscondatur carnalibus; cum ea quae in isto hymno exponuntur, etiam in canone legantur, et sic ibi reperiantur manifesta, ut per haec illa exponantur obscura: nisi quia istas expositiones habent in quibus lateant; in verbis vero illius hymni, quem exponere se simulant, hoc sapiunt quod alienis exponere timeant?

9. Longum est cuncta disputando monstrare. Verum ex his quae diximus, caetera considerare facillimum est, et videre ea quae in expositione hujus hymni bona et honesta dicunt, etiam in canone reperiri. Unde illa eorum non ratio, sed tergiversatio est, ideo illum esse a canone separatum, quia carnalibus hominibus abscondendum regis fuerat sacramentum. Unde non immerito creduntur istis expositionibus non aperire velle quod legunt, sed potius operire quod sentiunt. Nec mirum, quandoquidem ipsum Dominum Jesum loquentem, non per ora Prophetarum, vel Apostolorum, vel Angelorum, sed per os proprium, illusorem potius quam veritatis doctorem fuisse crediderunt. Huic utique hymno divinam tribuentes auctoritatem, ubi eum dixisse nescio quis ejusdem hymni conditor finxit, Verbo illusi cuncta, et non sum illusus in totum; respondeant, si possunt, egregii spirituales, quo eamus, cui aures aperiamus, cui loquenti utcumque credamus, in cujus promissione spem ponamus, si verbo cuncta Christus illusit, si verbo cuncta omnipotens magister illusit, si verbo cuncta ille qui est Unigenitus Verbum Dei Patris illusit. Quid ulterius loquar de perditis vaniloquis, et mentis seductoribus, primum suae, deinde caeterorum, quos sibi ad interitum praedestinatos aeternum consociare potuerunt? Rescripsi Venerationi tuae, et multo serius quam volueram, et plura quam disposueram. Optime facitis vigilanter lupos cavere; sed etiam pro sanandis ovibus, si quas forte violaverint, sive jam vulneraverint, pastorali diligentia, ipso adjuvante pastorum Domino, laborate.

EPISTOLA CCXXXVIII. Augustinus Pascentio, domus regiae comiti ariano, qui ipsum ad colloquium apud Carthaginem provocarat (ex Possidio, c. 17), et in professione fidei eluserat, ac post jactarat Augustinum ab ipso superatum; scripto reddit rationem fidei suae, de tribus personis et uno Deo, deque verbo ὁμούσιον

CAPUT PRIMUM

1. Volueram quidem, petente te atque instante, ut meminisse dignaris, imo pro merito aetatis ac dignitatis tuae jubente te, de fide christiana etiam praesens cum praesente, in quantum mihi facultatem Dominus largiretur, conferre sermonem. Sed quia tibi post prandium displicuit quod inter nos mane placuerat, ut a notariis verba nostra exciperentur; ne ulterius dicas, quod te audio non tacere, non [PL33.1039] me fuisse ausum tibi dicere fidem meam, his litteris accipe quod et tu legas, et cui volueris legendum tradas, et quod volueris vicissim scribendo ipse respondeas. Iniquum est enim ut quisque de alio judicare velit, et judicari de se nolit.

2. Et de praeterito quidem placito nostro, quod condicto meridiano implere noluisti, facile existimari potest quis nostrum fidei suae fiduciam non habuerit: utrum qui volebat ut diceretur, et timebat ne teneretur; an qui usque adeo nolebat eam disceptantium judicio subtrahi, ut mandata litteris vellet etiam legentium memoriae commendari, ne quisquam vel oblivione opinatus, vel dissensione irritatus, diceret ab aliquo nostrum aut non esse dictum quod dictum erat, aut dictum esse quod dictum non erat. In his enim solent latebras suae malae defensionis inquirere, qui contentionis sunt cupidiores quam veritatis. Hoc autem nec a te nec a me, nec de te nec de me dici posset, si in fide condicti permaneres, ut verba nostra exciperentur et scriberentur; praesertim quia tu ipse in iis verbis quibus fidem tuam pronuntiasti, quoties ea repetisti, toties variasti, quod nulla credo fraude, sed oblivione factum esse.

3. Nam primo dixisti credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, ingenitum, incapabilem: et in Jesum Christum Filium ejus, Deum, natum ante saecula, per quem facta sunt omnia; et in Spiritum sanctum. Quibus ego auditis, cum respondissem nondum a te quidquam dictum quod meae fidei repugnaret, et ideo, si ea scripsisses, me his etiam posse subscribere; ad hoc nescio quomodo res perducta est, ut accepta charta, ea ipsa quae dixeras, velles etiam litteris tua manu exprimere. Quod cum mihi ad legendum dedisses, animadverti minus te scripsisse, Patrem, cum scripsisses, Deum omnipotentem, invisibilem, ingenitum, innatum. Quod ubi commemoravi, non post multam allegationem addidisti, Patrem: et incapabilem quidem, quod verbis dixeras, scripto praetermiseras; sed nulla hinc a me facta commemoratio est.

4. Deinde cum dixissem me paratum esse subscribere adhuc illa verba etiam mea esse posse, prius quaesivi, ne quod in mentem venerat, laberetur, utrum alicubi Scripturarum divinarum legeretur, Pater ingenitus. Hoc autem feci, quia in exordio sermonis nostri cum Arius et Eunomius commemorati essent, non a me, sed a fratre meo Alypio, requirente quemnam eorum secutus esset Auxentius, qui abs te fuerat non parva praedicatione laudatus; exclamando anathematizasti et Arium et Eunomium: tum continuo flagitasti ut et nos anathematizaremus ὁμούσιον, quasi quisquam homo esset, qui hoc vocaretur, sicut Arius et Eunomius. Deinde vehementer exigebas ut hoc verbum tibi in Scripturis ostenderemus, et statim nobis communicares. Respondebatur a nobis, quia nos latine loqueremur, et illud graecum esset, prius quaerendum esse quid sit ὁμούσιον, et tunc exigendum ut in Libris sanctis ostenderetur. Tu contra, [PL33.1040] verbum ipsum crebro repetens, et invidiose ventilans, atque in conciliis majorum nostrorum conscriptum commemorans, vehementer urgebas ut ipsum omnino verbum quod est ὁμούσιον, in sanctis Libris ostenderemus; nobis etiam atque etiam revocantibus, quia lingua nostra graeca non esset, prius interpretandum et exponendum esse quid sit ὁμούσιον, tum demum in divinis Litteris requirendum: quia etsi fortasse nomen ipsum non inveniretur, res tamen ipsa inveniretur. Quid est enim contentiosius, quam, ubi de re constat, certare de nomine?

5. Haec ergo quia inter nos jam collocuti fueramus, posteaquam ad id ventum est ut fidem tuam, sicut commemoravi, scriberes, quanquam nihil in eis verbis viderem nostrae fidei esse contrarium, et propterea me dicerem paratum esse subscribere; quaesivi, ut dixi, utrum Scriptura Dei contineret hoc verbum, quod Pater esset ingenitus: et cum scriptum esse respondisses, instantius quaerebam ut ostenderes. Tunc unus ex iis qui aderant, quantum intelligi datur, fidei tuae socius, ait mihi: Quid ergo? tu patrem genitum dicis? Respondi: Non dico. Et ille: Si ergo genitus non est, inquit, utique ingenitus est. Cui ego: Vides, inquam, posse fieri ut etiam de verbo quod in Scriptura Dei non est, reddatur tamen ratio unde recte dici ostendatur. Sic ergo et ὁμούσιον quod in auctoritate divinorum Librorum cogebamur ostendere, etiamsi vocabulum ipsum ibi non inveniamus, fieri posse ut illud inveniamus cui hoc vocabulum recte adhibitum judicetur.

6. Quibus dictis, quid hinc tibi videretur attendi ut audirem, et aisti, Recte factum esse ut ingenitus Pater in Scripturis sanctis non diceretur, ne illi vel tali verbo fieret injuria. Ergo, inquam, modo facta est injuria Deo, et hoc manu tua. Quo audito, fateri jam coepisti nec te hoc dicere debuisse. Sed cum admonerem ut, si tibi tale videretur hoc verbum ut ad Dei pertineret injuriam, deleres illud inde ubi scripseras; considerasti, credo, posse id recte dici, et posse defendi; et rursus aisti: Prorsus ego hoc dico. Tum ego illud quod jam dixeram repetivi, ita fieri posse ut etiam ὁμούσιον neque scriptum in sanctis paginis inveniatur, et tamen dictum in assertione fidei defendatur; sicut Patrem in illis Libris nusquam ingenitum legimus, et tamen dicendum esse defenditur. Tunc a me chartam, quam dederas, abstulisti et conscidisti. Et constituimus, post meridianum tempus ut adessent notarii ad excipienda verba nostra, atque inter nos ista, quantum possemus, diligentius tractaremus.

7. Venimus, ut nosti, ad horam condictam, notarios adduximus; ut et tui adessent, consedimus. Dixisti rursus fidem tuam, atque in verbis tuis non audivi ingenitum Patrem. Credo quod cogitaveris quid inde mane dictum fuerit, et praecavere volueris. Deinde poposcisti ut ego etiam dicerem fidem meam. Ubi cum postulassem, commemorans antemeridianum placitum nostrum, ut ea quae dixeras, dictare [PL33.1041] potius dignareris; tunc exclamasti calumniam parare nos tibi, et ideo verba tua conscripta velle retinere. Ibi quid responderim recordari non libet, atque utinam nec tu memineris. Servavi tamen debitam honorificentiam honori tuo, nec maledictum deputavi, quod non a veritate, sed a potestate audire meruissem. Tamen quia vel ipsa verba repetivi, ut pressa voce dicerem, Itane calumniam paramus nos tibi? ut ignoscas peto.

8. Sed tu, his auditis, rursus fidem tuam sono clariore repetiisti, atque in verbis tuis non audivi, Deum Filium; quod nunquam, quoties eam dixisti, tacueras. Hic ego tam modeste ut nusquam pulsarem, ut de excipiendis verbis nostris quod inter nos placuerat impleretur, etiam ipsam utilitatem de praesenti experimento suggessi, dicens teipsum non potuisse in memoria verba tua tibi usitatissima retinere, quando nunquam ea repetere valuisse videbamus, cum non aliquid maxime necessarium parares; quanto minus posse illos qui nos audirent, ita nostrorum meminisse verborum, ut si quid forte vel tu de meis, vel ego de tuis verbis vellem retractare atque discutere, valerent seu dictum seu non dictum liquido recordari; in qua nobis difficultate facile notariorum recitatio subveniret. Tunc indignanter dixisti melius fuisse ut meam famam semper audires, eo quod longe inferiorem me expertus esses, quam tibi illa jactasset. Tunc ego commemoravi, cum te ante prandium salutaremus, et eam famam nobis praedicasses, hoc me dixisse, quod de me illa mentita sit: hic sane aisti verum me dixisse. Proinde cum duo tibi de me diversa locuti sint, aliud fama mea, et aliud ego; magis utique gaudere debeo, me potius quam illam repertum esse veracem. Sed quia scriptum est, Solus Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4); vereor ne hoc quoque de me temere dixerim: neque enim in nobis ipsis, vel per nos ipsos veraces sumus, cum sumus; sed cum ille in servis suis loquitur, qui solus est verax.

9. Haec si, ut narravi, gesta esse recolis, vides quam non debeas jactare apud homines quod non ausus sim tibi asserere fidem meam; quandoquidem in fide nostri placiti stare noluisti; et vir tantus qui pro fide quam reipublicae debes, non times maledicta provincialium, pro fide quam Christo debes, times calumnias episcoporum. Deinde cum disputationi nostrae etiam honoratos viros interesse cupiveris, miror quomodo in ipsa devitatione calumniae verba tua times a notariis conscribi, et ex ore tuo a clarissimis testibus non times audiri. Nonne consideras difficile esse ut homines suspicentur te a nobis ullam formidasse calumniam, ut verba tua excipi nolles; sed cum cogitasses retentum te fuisse in verbo ante prandium manu tua conscripto, simul etiam cogitasse non tam facile te notariorum tabulas delere potuisse, quam facile illam chartulam conscidisti? Si autem dicis non illa ita gesta esse ut a me narrata sunt, aut tu oblivione falleris, non enim audeo dicere mentiris; aut ego vel similiter fallor, vel mentior. Vides ergo [PL33.1042] quam recte dicam ea quae de his maxime rebus geruntur, excipi atque conscribi oportere, et quam tibi quoque hoc ipsum recte placuerat, nisi postmeridianus timor antemeridianum placitum frangeret.

CAPUT II

10. Audi ergo jam fidem meam: potens est misericordia Domini Dei nostri, quae praestet me quod credidi sic loqui, ut nec ejus offendam veritatem, nec humanitatem tuam. In omnipotentem Deum Patrem me credere profiteor, eumque aeternum ea aeternitate, hoc est, immortalitate, dico, quam solus Deus habet; hoc et de Filio ejus unigenito credo in forma Dei; hoc et de Spiritu sancto, qui Spiritus est Dei Patris et Filii ejus unigeniti. Sed quia ipse Dei Patris unigenitus Filius, Dominus et Deus noster Jesus Christus, posteaquam venit plenitudo temporis, opportunus ad diem salutis nostrae formam servi accepit (Galat. IV, 4), multa de illo in Scripturis secundum formam Dei dicuntur, multa secundum formam servi. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemoro, ut singula ad singula referantur. Secundum formam Dei de se ipse dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): Secundum formam servi, Quoniam Pater major me est (Id. XIV, 28).

11. Quod autem de Deo scriptum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); et, Invisibili, soli Deo honor et gloria (Id. I, 17); et caetera hujusmodi, non de Patre tantum accipimus, sed etiam de Filio, quod ad formam Dei attinet, et de Spiritu sancto. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, et solus verus Deus, et solus immortalis secundum incommutabilem omnino substantiam. Si enim de carne diversi sexus dictum est, Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; et de spiritu hominis, qui non est quod Dominus, consequenter scriptum est, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16, 17); quanto magis Deus Pater in Filio, et Deus Filius in Patre, et Deus Spiritus Patris et Filii unus Deus est, ubi nulla est diversa natura; cum pro diversis modo quodam sibi cohaerentibus dicatur vel spiritus unus vel corpus unum?

12. Et cum pro anima et corpore sibi cohaerentibus dicatur unus homo; cur non multo magis de Patre et Filio sibi cohaerentibus dicatur unus Deus, cum sibimet inseparabiliter cohaereant quomodo non corpus et anima? Et cum corpus et anima sit unus homo, quamvis corpus et anima non sint unum; cur non multo magis sit Pater et Filius unus Deus, cum Pater et Filius unum sint, secundum illam Veritatis vocem, Ego et Pater unum sumus? Item cum homo interior et homo exterior non sint unum, neque enim ejusdem naturae est exterior cujus interior, quia exterior cum nuncupato corpore dicitur homo, interior autem in sola rationali anima intelligitur; utrumque tamen simul non homines duo, sed unus dicitur: quanto magis Pater et Filius unus Deus est, cum Pater et Filius unum sint; quia ejusdem naturae vel substantiae sunt, vel si quo alio vocabulo congruentius dicitur id quod Deus est, unde dictum est, Ego et Pater unum [PL33.1043] sumus? Itaque unus Spiritus Domini, et unus spiritus hominis, et non sunt unum; et tamen ille cum cohaeret Domino, non sunt duo, sed unus spiritus: et unus homo interior, et unus homo exterior, et non sunt unum; et tamen ejus connexione vinculi naturalis simul utrumque non duo, sed unus est homo. Multo magis igitur cum Filius Dei dicat, Ego et Pater unum sumus, unus est Deus Pater, et unus est Deus Filius; et tamen simul utrumque non duo, sed unus Deus.

13. Quod enim fecit in multis sanctis in adoptionem filiorum vocatis cohaeredibus Christi una fides et una spes et una charitas, ut esset eis una anima et cor unum in Deum; hoc praecipue cogit intelligi una eademque Patris et Filii natura, si ita dicendum est, deitatis, ut Pater et Filius qui unum sunt, et inseparabiliter unum sunt, et sempiterne unum sunt, non sint duo dii, sed unus Deus. Illi enim homines per consortium et communionem unius ejusdemque naturae, qua omnes homines erant, unum erant: et si aliquando secundum diversitates voluntatum et sententiarum, opinionum morumque dissimilitudines non erant unum; erunt autem plene perfecteque unum, cum perventum fuerit ad eum finem, ut sit Deus omnia in omnibus. Deus autem Pater et Filius ejus, Verbum ejus Deus apud Deum, semper atque ineffabiliter unum sunt; unde magis non duo dii, sed unus Deus.

14. Homines autem minus intelligentes, quid propter quid dicatur, patentes volunt habere sententias: et Scripturis non diligenter scrutatis, cum arripiunt defensionem cujusque opinionis, et ab ea vel nunquam vel difficile deflectuntur, dum docti atque sapientes magis putari quam esse concupiscunt; ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae. Fides autem nostra est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum credere et confiteri; nec tamen eum qui Filius est, Patrem dicere; nec eum qui Pater est, Filium; nec eum qui Spiritus Patris et Filii est, aut Patrem aut Filium nuncupare. His enim appellationibus hoc significatur quo ad se invicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. Nam et pater cum dicitur, nonnisi alicujus filii dicitur; et filius nonnisi alicujus patris intelligitur; et spiritus secundum id quod ad aliquid refertur, spirantis alicujus est, et spirans utique spiritum spirans est.

15. Non autem ista corporaliter sentiuntur, nec usitato more intelliguntur in Deo, Qui potens est facere, sicut dicit Apostolus, supra quam petimus et intelligimus (Eph. III, 20): si autem facere, quanto magis esse? Nam hoc nomen quod spiritus dicitur, non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliqua natura significatur, omnis incorporea natura spiritus in Scripturis appellatur; unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit. [PL33.1044] Unde Dominus dicit, Spiritus est Deus; et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24): scriptum est etiam, Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4): dictum est de hominibus quibusdam, Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39): et Apostolus ait, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. II, 11): item scriptum est: Quis scit spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris, descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)? Dicitur etiam spiritus in Scripturis secundum quamdam distinctionem in ipsa una unius hominis anima: unde Apostolus dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus in diem Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23): item alio loco, Si oravero lingua, spiritus meus orat; mens autem mea infructuosa est. Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 14, 15). Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus, secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum Spiritus sanctus sit. Nam secundum substantiam, quoniam semel dictum est, Spiritus est Deus, et Pater spiritus est, et Filius, et ipse Spiritus sanctus, nec tamen tres spiritus, sed unus spiritus; sicut non tres dii, sed unus Deus.

16. Quid miraris? Tantum valet pax, non qualiscumque, ut solet intelligi, nec talis qualis laudatur in hac vita per concordiam charitatemque fidelium; sed illa pax Dei, quae, sicut dicit Apostolus, supergreditur omnem intellectum (Philipp. IV, 7): quem, nisi nostrum, id est, omnis rationalis creaturae? Quapropter considerantes infirmitatem nostram, et audientes Apostolum confitentem et dicentem, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse (Id. III, 13); et, Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2); cum divinis Scripturis, quantum possumus, colloquamur sine contentione pacati, non inani ac puerili animositate studentes alterutrum vincere, ut pax Christi potius vincat in cordibus nostris (Coloss. III, 15), quantum eam nobis et in hac vita percipere posse donavit: ut cogitantes quid eadem pax inter fratres egerit, quorum ex tam multis animis et multis cordibus fecit animam unam et cor unum in Deum, debita pietate credamus multo maxime in illa pace Dei, quae superat omnem intellectum, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse tres deos, sed unum Deum; tanto excellentius quam istorum erat anima et cor unum, quanto illa pax quae superat omnem intellectum, excellentior est ista pace quam tenebat omnium illorum cor unum et una anima in Deum.

17. Filium autem hominis eumdem dicimus quem Filium Dei; non tamen propter formam Dei, in qua est aequalis Deo Patri, sed propter acceptam formam servi, qua minor est Patre. Et quia eumdem Filium hominis dicimus, propter hoc et Filium Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis; non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione.

CAPUT III

18. Jam nunc paululum intuere quae Scripturarum eloquia nos cogant unum Dominum Deum confiteri, sive tantum de Patre, sive tantum de Filio, sive tantum de Spiritu sancto, sive simul de Patre et Filio et Spiritu sancto interrogemur. Certe scriptum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4): de quo dictum putas? Si tantum de Patre, non est Dominus Deus noster Jesus Christus: et ubi est vox illa tangentis et clamantis, Dominus meus et Deus meus; quam Christus ipse non reprehendit, sed approbavit, dicens, Quia vidisti me, credidisti (Joan. XX, 28)? Porro si et Filius Dominus Deus est, et Pater Dominus Deus est, et ambo jam duo domini et duo dii, quomodo erit verum, Dominus Deus tuus Dominus unus est? An forte Pater est unus Dominus, Filius autem non unus Dominus, sed tantum Dominus, sicut sunt dii multi et domini multi, non sicut ille unus de quo scriptum est, Dominus unus est? Quid ergo respondebimus Apostolo dicenti: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicut sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5, 6)? Porro si quod de uno Deo Patre dicitur, cogit inde Filium separare, dicant qui audent, non posse jam intelligi Dominum Patrem, quia unus, inquit, Dominus noster Jesus Christus. Nam si unus, utique solus: si solus, quomodo et Pater; nisi quia et ipse et Pater, unus Deus et solus Deus, non separato Spiritu sancto? Unus ergo Deus Pater, et cum illo Filius unus Deus, quamvis non cum illo unus Pater. Itemque unus Dominus Jesus Christus, et cum illo unus Dominus Pater, quamvis non cum illo unus Jesus Christus tanquam et Pater sit Jesus Christus. Hoc enim nomen ex dispensatione misericordiae susceptaeque humanitatis assumptum est.

19. An forte quod ait Apostolus, Unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, non vultis adjungi quod dictum est unus, ad id quod est Dominus, sed ad id quod ait, per quem omnia; ut non unus Dominus, sed unus per quem omnia intelligatur, ut non sit Pater per quem omnia, sed Pater solus ex quo omnia, et Filius solus per quem omnia? Si ita est, jam tandem fatemini unum Dominum et Deum nostrum esse Patrem et Filium. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria (Rom. XI, 34-36). Neque enim dixit, Ex Patre omnia, et per Filium omnia; sed, ex ipso, et per ipsum, et in ipso; quo? nisi Domino, de quo ait, Quis enim cognovit sensum Domini? Ex Domino ergo et per Dominum et in Domino omnia, non alio illo et alio isto, sed uno Domino; quia non dixit, Ipsis gloria, sed, ipsi gloria.

20. Quod si quisquam dicit, id quod ait Apostolus, [PL33.1046] unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, non intelligi unus Dominus, nec unus per quem omnia, sed unus Jesus Christus, qui unus Jesus Christus etiam Dominus dicitur, non tamen ut unus Dominus sit unus, sed ut unus Jesus Christus; quid dicturus est cum audierit eumdem apostolum clamantem, Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV, 5, 6)? Cum enim Deum Patrem hic commemoret, ubi ait, Unus Deus et Pater omnium; procul dubio id quod ibi dixit, Unus Dominus, quem, nisi Jesum Christum voluit intelligi? Si ergo eis placet, desinat esse Dominus Pater, quia unus est Dominus Jesus Christus. Quod si absurdum et impium est opinari, discamus intelligere unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti; ut quod de uno solo Deo dictum fuerit, non continuo prohibeamur de Filio vel de Spiritu sancto intelligere: quia Pater quidem non est Filius, et Filius non est Pater, et Spiritus utriusque non est Pater aut Filius; sed tamen et Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus solus et verus est Dominus Deus.

CAPUT IV

21. Neque enim Spiritus sanctus si aut Deus aut verus Deus non esset, templum ejus essent corpora nostra. Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? et ne quisquam ipsum Spiritum negaret Deum, continuo secutus ait, Et non estis vestri: empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro, eum scilicet cujus templum corpora nostra esse praedixerat. Jam hoc mirabile est, si verum est quod vos audio dicere, ita esse Spiritum sanctum minorem Filio, sicut Patre minor est Filius. Cum enim corpora nostra membra sint Christi, sicut dicit Apostolus; itemque corpora nostra templum sint Spiritus santi, sicut idem ipse dicit apostolus (I Cor. VI, 19, 20, 15), nimium miror quomodo sint membra majoris, templum minoris. An forte jam placet dicere Spiritum sanctum Domino Jesu Christo esse majorem? Videtur enim suffragari huic opinioni etiam illa sententia: Quoniam qui dixerit verbum adversum Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32). Periculosius enim peccatur in majorem quam in minorem: nec separari fas est Filium hominis a Filio Dei, quia ipse Filius Dei factus est Filius hominis, non mutando quod erat, sed assumendo quod non erat. Sed absit etiam talis impietas, ut Spiritus sanctus major Filio esse credatur. Non ergo facile in perversum moveant quae ita dicuntur, quasi ostendant alterum altero esse majorem.

22. Nam quaedam etiam sic dicuntur, ut hominibus parum intelligentibus et ipse Filius major Patre videatur. Quis enim cum fuerit interrogatus, quid sit majus, verum an veritas, non potius respondeat veritatem esse majorem? ab illa enim vera sunt quaecumque vera sunt. Non autem ita est in Deo. Nam Filium majorem Patre utique non dicimus; et tamen Filius [PL33.1047] dicitur esse veritas: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). De Patre autem tantummodo vos vultis intelligi quod ait, Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Id. XVII, 3); ubi nos subaudimus etiam Jesum Christum verum Deum, ut haec sit sententia: Te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum; ne illa consequatur absurditas, ut si propterea non est verus Deus Jesus Christus, quia dictum est Patri, te unum verum Deum; propterea non sit Dominus Pater, quia dictum est de Christo, unus Dominus. Verumtamen secundum pravum intellectum, vel potius errorem, major est Deus veritas, quam Deus verus; quia verus a veritate est: major ergo Patre Filius, quia iste est veritas, ille verus. Hanc perversitatem pellit ex animo, qui didicerit Patrem verum Deum esse gignendo veritatem, non participando: non est autem alia substantia veri gignentis, et alia genitae veritatis.

23. Sed cum ad haec contemplanda infirmus sit oculus cordis humani, accedit ut de contentione etiam turbulentus sit. Et quando ista conspiciet? Dicit Scriptura Filium Dei, Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum, Verbum Dei esse, et veritatem, et sapientiam; et homines eum ante incarnationem, quam de Maria virgine accepit, sine ulla omnino susceptione corporeae creaturae per ipsam naturam et substantiam suam, qua Verbum Dei est, et sapientia Dei, visibilem et corruptibilem dicunt, dum sibi volunt constare quod sentiunt, de Patre tantummodo esse dictum, Invisibili, incorruptibili, soli Deo (I Tim. I, 17). Rogo te, verbum hominis non est visibile, nedum Verbum Dei. Jam vero sapientia illa, de qua dictum est, Attingit ubique propter suam munditiam; et, Nihil inquinatum in eam incurrit; et, In seipsa manens innovat omnia, et si qua similia quae numerari non possunt; si corruptibilis est, nescio quid dicam, nisi ut doleam praesumptionem humanam, et mirer patientiam divinam.

24. Cum vero de illa dictum sit, Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 24-27); nec vestri, ut arbitror, jam dicunt lucem Patris (quae quid est, nisi ejus substantia?) fuisse aliquando sine candore a se genito, sicut ista in divinis et spiritualibus et incorporeis et incommutabilibus credi, et utcumque intelligi possunt: audio enim jam eos emendasse. An forte falsum est hoc eos aliquando dixisse, quod fuerit aliquando Pater sine Filio, tanquam fuerit lux aeterna sine candore quem genuit? Quid ergo dicimus? Si natus est Filius Dei de Patre, jam Pater destitit gignere; et si destitit, coepit: si autem coepit gignere, fuit aliquando sine Filio; sed nunquam fuit sine Filio, quia Filius ejus sapientia ejus est, quae candor est lucis aeternae. Ergo semper gignit Pater, et semper nascitur Filius. Hic rursus timendum est ne putetur imperfecta generatio, si non dicimus natum esse, sed nasci. Compatere mecum, obsecro, in his angustiis humanae cogitationis et linguae, et pariter confugiamus [PL33.1048] ad Spiritum Dei per prophetam dicentem: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8).

25. Hoc unum peto interim ut diligenter exquiras, utrum alicubi divina Scriptura de diversis substantiis dixerit quod unum sint. Si enim non invenitur dictum, nisi de iis rebus quas constat esse unius ejusdemque substantiae; quid opus est ut rebellemus adversus veram et catholicam fidem? Si autem inveneris alicubi hoc scriptum etiam de diversis substantiis; tunc aliud cogar inquirere, unde ostendam recte ὁμούσιον dictum Patrem et Filium. Nam si illi qui Scripturas nostras aut nesciunt, aut non laboriose scrutantur, et tamen Filium ejusdem substantiae et aequalem Patri credunt, dicant eis qui hoc nolunt credere, cum tamen Deum Patrem Filium habere unigenitum credant, Noluit Deus habere aequalem Filium, an non potuit? si noluit, invidus est; si non potuit, infirmus est; utrumvis autem horum de Deo sentire sacrilegum est: nescio utrum possint invenire quid dicant, si nolint res absurdissimas et stultissimas dicere.

CAPUT V

26. Ecce quantum potui, exposui tibi fidem meam. Et plura quidem dici possunt, et diligentius disputari; sed vereor ne ista ipsa quae dixi, oneri sint occupationibus tuis: tamen ea non solum dictata conscribi volui, sed etiam manu mea subscribenda curavi; quod quidem et antea volueram, si quod inter nos placuerat, servaretur. Sed modo certe puto jam non a te debere dici timuisse me tibi dicere fidem meam, quando non solum dixi, sed scriptam subscripsi, ne me quisquam dicat aut dixisse quod non dixi, aut non dixisse quod dixi. Hoc fac et tu, si judices quaeris, non qui in ore tuo revereantur personam tuam, sed qui in litteris tuis exserant libertatem suam. Si enim calumniam times (quod nullo modo auderem dicere, nisi hoc ipse dixisses), licet tibi non subscribere: nam et ego propterea nolui nomen tuum scribi in his meis litteris, ne hoc forte noluisses.

27. Facile est ut quisque Augustinum vincat; videris utrum veritate an clamore. Non est meum dicere, nisi quia facile est ut quisque Augustinum vincat: quanto magis ut vicisse videatur; aut etsi non videatur vicisse, tamen dicatur? Facile est hoc: nolo magnum putes, nolo; nolo pro magno appetas. Nam cum adverterint homines in hac re tam ingentem famem cordis tui, multi gaudebunt se invenisse occasionem ut ad pauca Euge, Euge, tam potentem virum faciant amicum. Nolo dicere quia si non faveant, vel si contrariam sententiam proferant, etiam formidare poterunt inimicum; inepte quidem et stulte, sed tamen plerique homines ita sunt.

28. Noli ergo attendere quomodo vincatur Augustinus, qualiscumque unus homo; sed attende potius utrum vinci possit ὁμούσιον, non ipsum verbum graecum, quod facile est non intelligentibus irridere, sed illud quod scriptum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos. Item [PL33.1049] paulo post: Non pro his autem rogo tantum, inquit, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum (Joan. XVII, 11, 20-23). Vide quoties dixit, sint unum, sicut et nos unum sumus; nusquam tamen dixit. Ipsi et nos simus unum; sed, sicut ego et tu sumus unum, sic et ipsi in nobis sint unum: quia sicut illi erant unius ejusdemque substantiae, quos etiam unius participes vitae aeternae facere volebat; ita de Patre et Filio propterea dictum est, Unum sumus, quia unius sunt ejusdemque substantiae, et non participes vitae aeternae, sed ipsa principaliter vita aeterna. Et poterat dicere secundum formam servi, Ego et ipsi unum sumus, aut, unum simus; nec tamen hoc dixit, quia unam substantiam Patris et suam, et unam illorum volebat ostendere. Si autem dixisset, Ut tu et ipsi unum sitis, sicut ego et tu unum sumus; aut, Ut tu et ego et ipsi unum simus, sicut ego et tu unum sumus; nemo nostrum recusaret posse dici, Unum sunt, etiam diversas substantias. Nunc autem vides quam non ita sit, quia non ita dixit, et saepe dicendo vehementer commendavit quod dixit.

29. Invenis ergo in Scripturis aliquid unum de diversis naturis, sicut supra ostendimus, sed additur vel subauditur quid unum: sicut ex anima et corpore dicimus, Unum animal, et una persona, et unus homo vel est, vel sunt. Sine aliqua vero adjunctione dici, Unum sunt, si inveneris in Scripturis, nisi de iis quae unius substantiae sunt, justissime flagitabis ut aliud proferamus, unde ὁμούσιον demonstremus. Sunt enim et alia multa; sed interim de hoc uno cogita, deposito studio contentionis, ut habeas propitium Deum. Non enim bonum hominis est hominem vincere, sed bonum est homini ut eum veritas vincat volentem; quia malum est homini ut eum veritas vincat invitum. Nam ipsa vincat necesse est, sive negantem sive confitentem. Da veniam, si quid liberius dixi, non ad contumeliam tuam, sed ad defensionem meam. Praesumpsi enim de gravitate et prudentia tua, quia potes considerare quantam mihi respondendi necessitatem imposueris; aut si et hoc non recte feci, et hinc da veniam. Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi.

EPISTOLA CCXXXIX. Augustinus Pascentio, de eadem re urgens ut explanet fidem suam

1. Si dicis te mihi dixisse fidem tuam, et me tibi noluisse dicere fidem meam, quod te audio non tacere; recordare, obsecro, quam utrumque sit falsum. Nam nec tu mihi voluisti dicere fidem tuam, et ego tibi fidem meam non dicere nolui; sed ita dicere volui ut nemo posset dicere, aut dixisse me aliquid quod non dixerim, aut non dixisse quod dixerim. Diceres autem mihi fidem tuam, si hoc diceres unde dissentis [PL33.1050] a nobis; si diceres, Credo in Deum Patrem, qui Filium fecit primam creaturam ante omnes caeteras creaturas; et in ipsum Filium, nec aequalem Patri, nec similem, nec verum Deum; et in Spiritum sanctum, factum per Filium post Filium: haec enim vos audio dicere. Aut si forte falsum est quod ista dicatis, hoc potius abs te volo scire. Si autem verum est quod ista dicitis, volo scire quemadmodum ea de Scripturis sanctis defendatis. Nunc autem dixisti credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, non ab aliquo genitum, et ex quo sunt omnia. Et in Filium ejus Jesum Christum, Deum natum ante saecula, per quem facta sunt omnia. Et in Spiritum sanctum. Haec fides non est tua, sed utriusque nostrum; quemadmodum si adjungeres quod eumdem Filium Dei Jesum Christum etiam Maria virgo peperit, quod pariter credimus, et si qua alia communiter confitemur. Si voluisses ergo tuam dicere, non istam diceres quae communis est nobis, sed illam potius in qua dissentimus a vobis.

2. Haec et praesens dicerem, si quemadmodum placuerat, verba nostra exciperentur. Sed quia hoc noluisti, dicens te a nobis timere calumniam, et a placito cui mane consenseras, post prandium recessisti; utquid dicerem quod, quemadmodum velles, me dixisse narrares, et ego non haberem unde ostenderem quid vel quemadmodum dixerim? Noli ergo ulterius jactare quod tu fidem tuam dixeris, et ego meam non dixerim; quia sunt homines qui considerent me potius habuisse fiduciam fidei meae, qui eam scribi voluerim; te autem non habuisse, dum quasi calumniam pertimescis. Paratus ergo eras negare, si tibi objiceretur quod contra fidem meam aliquid dixeris. Vide ergo quid de te ipse sentiri feceris. Quod si objectum non eras negaturus, cur dictum scribi noluisti; praesertim cum magnopere voluisses etiam honoratos viros nostro interesse sermoni? Cur ergo volens calumniam devitare, notariorum stilum timebas, et clarissimorum virorum testimonium non timebas?

3. Si autem sic vis ut etiam ego dicam fidem meam, quomodo te dicis dixisse tuam, ego etiam brevius possum dicere, credere me in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Si autem proprium aliquid unde dissentis a me, vis audire: credo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec Filium dicens Patrem, nec Patrem Filium, nec utriusque Spiritum sanctum vel Patrem vel Filium; et tamen Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, solum aeternum et immortalem propria sua substantia, sicut Deus solus et aeternus et immortalis est, ea divinitate quae est ante saecula. Hoc si tibi displicet, et placet a me audire quemadmodum de Scripturis sanctis asseratur, lege etiam illud quod prolixius conscriptum misi Benignitati tuae. Si autem illud tibi non vacat legere, nec mihi vacat frustra verba jactare. Possum tamen, quantum Dominus dederit facultatis, vel dictanti tibi vel scribenti ego quoque vel dictando vel scribendo ad quod volueris respondere. Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi.

EPISTOLA CCXL. Pascentius Augustinum contumeliose compellat, urgens ut proferat qui se tribus personis sit unus Deus, ad conflictum sub arbitris provocans

Optaveram te, frater dilectissime, pristini erroris tui consilium deponere; nunc miror te in ipso adhuc permanere, sicut epistola quam ad me misisti, clamat. Nam ita est Dignatio tua, sicut sitiens nimio calore accensus, si invenerit aquam coenosam et se inde ingurgitaverit; postea, etiamsi limpidam et frigidam reperiens biberit, non satis proficere potest, quandoquidem coeno semel ejus cor et anima obruitur. Denique, quod pace tua dicam, ita est consilium Praestantiae tuae, sicut arbor curva et nodosa, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. Rescribit mihi Sanctitas tua Patrem Deum, Filium Deum, Spiritum sanctum Deum, sed unum Deum. Quis e tribus unus Deus? an forte est una persona triformis, quae hoc nomine nuncupetur? Tu si voluisses et confideres de professione tua, resideres mecum cum coepiscopis tuis puro ac pacifico animo et spiritu, et conferres de iis quae sunt Dei, et quae ad gloriam et gratiam spiritualem pertinent. Unde, quid opus est scribere et rescribere quod nos non aedificat?

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 1014-1050 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22