Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Epistolae 205–216

Овај текст је доступан на другим језицима:

Dilectissimo fratri CONSENTIO, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM

1. Quantum ad oculos attinet corporales, quosdam videmus, nec novimus; quorum a nobis studia vitaque nesciuntur: quosdam novimus, nec videmus; quorum nobis charitas et affectus innotuit, in quibus et te annumeramus; et ideo te magis videre desideramus, ut in iis sis quos et videmus et novimus. Nam illi qui ignoti nostris oculis ingeruntur, non solum desiderabiles non sunt, sed vix tolerabiles sunt, nisi aliquibus signis pulchritudo in his hominis interioris appareat. Quorum autem, sicut tuus, nobis prius animus intelligendo, quam videndo corpus apparuit, jam quidem novimus eos; sed ideo etiam videre desideramus, ut per illud quod conspicitur oculis, multo jucundius et familiarius eo quem jam novimus, amico interiore perfruamur. Verum et hoc de te nobis Deus fortasse donabit, quietioribus et tranquillioribus, sicut optamus, rebus humanis, ut id honestae charitatis sit potius quam molestae necessitatis. Nunc ad ea respondeam, sicut Domino adjuvante potuero, quae praeter epistolam in alia chartula a me quaerenda misisti.

2. Quaeris utrum nunc corpus Domini ossa et sanguinem habeat, aut reliqua carnis lineamenta. Quid si adderes, utrum etiam vestimenta? Nonne augeretur quaestio? Qua causa, nisi quia ea quae in usu vitae hujus nostrae corruptibilia novimus, sine corruptione cogitare vix possumus, cum divinorum miraculorum quaedam documenta jam data sint, ex quibus liceat conjectare majora? Nam si vestis Israelitarum per tot annos in eremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calceamentorum tamdiu sine labe duravit, potest ubique Deus quorumlibet corporum, per quantum voluerit tempus, incorruptam protendere qualitatem. Ego proinde Domini corpus ita in coelo esse credo, ut erat in terra, quando ascendit in coelum. Dixerat autem Discipulis, ut in Evangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus, et illud quod videbant, non corpus, sed spiritum esse putantibus: Videte manus meas et pedes; palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Sicut eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in coelum, [PL33.943] deductus aspectibus. Ibi vox angelica sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11). Fides adsit, et nulla quaestio remanebit.

3. Nisi forte de sanguine requirendum est, quia cum dixisset, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, non addidit, sanguinem. Non ergo et nos addamus inquirere quod ille non addidit dicere: et de compendio, si placet, finita sit quaestio. Fortassis enim, accepta occasione sanguinis, urgebit nos molestior perscrutator, et dicet: Si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flavum et fel nigrum, quibus quatuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? Sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat.

4. Ex consuetudine rerum expertarum, inexperta opera divina, infirmitas metitur humana, et acutule se garrire arbitratur, cum dicit: Si caro est, et sanguis est; si sanguis, et caeteri humores; si caeteri humores, ergo et corruptio. Eo modo diceret: Si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo virorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. Si autem hoc in tribus viris miraculum (Dan. III) factum esse non dubitat quisquis de divinis operibus recte sapit; cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi, fecisse illud corpus nec posse corrumpi igne, nec fame, nec morbo, nec senio, nec ulla vi alia qua solet humana corpora labefactare corruptio? Quod si quisquam dicit, non carni trium illorum virorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem; quid veremur ne carnem facere nequiverit non posse corrumpi, qui fecit ignem non posse corrumpere? Nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intelligitur, multo est mirabilius: simul enim et hominum corpora non urebat ne posset nocere, et ligna fornacis urebat ut posset ardere. Sed qui etiam ista non credunt, nimium de divina potestate diffidunt, nec cum eis vel ad eos nunc sermo nobis est: qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque conjiciant quae fideliter quaerunt. Valet igitur divina potentia de ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualitates: ac per hoc valet etiam membra mortalia, formae lineamentis manentibus, corruptione vero mortalitatis emortua, stabili vigore firmare; ut absit labes, adsit effigies; adsit motio, absit fatigatio; adsit vescendi potestas, absit esuriendi necessitas.

CAPUT II

5. Quod ergo legitur apud Apostolum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50), solvitur quidem quaestio etiam isto modo quem tu commemorasti, ut carnis et sanguinis nomine opera carnis et sanguinis intelligantur: verum, quia non de operibus, sed de modo resurrectionis loquebatur Apostolus, et eam quaestionem disputando versabat, melius eo loco intelligitur caro et sanguis pro corruptione carnis et sanguinis posita. Si enim nomen carnis significat operationem, cur non significet [PL33.944] etiam corruptionem, sicut dictum est, Omnis caro fenum? Nam et hic ipsa corruptibilitas significata est: sequitur enim, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit (Isai. XL, 6, 7). Numquidnam hoc etiam illi carni competit, de qua dictum est: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere? Nam quomodo arescat aut decidat, cum scriptum sit quod Christus surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9)?

6. Proinde ipsam apostolicam sententiam desuper inspice, totamque considera. Cum resurrectionem mortuorum persuadere vellet eis qui dicebant quod resurrectio mortuorum non est, Christi resurrectione praemissa in exemplum, inter caetera quae ibi disseruit, intulit sibi quaestionem atque ait: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? id est, quali corpore? Deinde adhibens documenta seminum: Stulte, inquit, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus. Secundum hoc ergo dixerat, non corpus quod futurum est seminas. Neque enim non triticum erit ex tritico; sed quia nemo seminat herbam, vel stipulam, et multiplicia in palea tegumenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt, ideo ait, sed nudum granum: hinc voleus ostendere quia si Deus potest addere quod non erat in nudo semine, multo magis potest reparare quod erat in hominis corpore.

7. Jamvero quod adjungit, ad differentiam pertinet resurgentium, propter diversas glorias fidelium atque sanctorum. Non omnis, inquit, caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem caro pecorum, alia volucrum, alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, et alia terrestrium. Et alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum. In his omnibus iste sensus est: Si genera carnis cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diversitatibus animantium; et si corpora cum sint omnia visibilia, differunt tamen pro diversitatibus locorum, unde alia est coelestium gloria, alia terrestrium; et si in locis sublimibus cum sint cuncta coelestia, differunt etiam ipsa claritatibus luminum; non mirum est quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum.

8. Hinc jam venit ad illud quod communiter habet omnis caro quae ad vitam resurgit aeternam, et dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. In his verbis Apostoli, numquid fas est putare melius corpora nostra resurrectura quam Christi; cum de illo sit propositum exemplum, [PL33.945] quod fideliter intendere, et per ejus gratiam sperare debeamus? Ac per hoc nullo modo potuit corpus Christi cum corruptione resurgere, si nostrum in incorruptione resurrecturum promittitur; nec potuit illud sine gloria, si nostrum resurget in gloria. Quae autem ibi gloria, ubi adhuc corruptio? Nimis itaque absurdum est ut credamus illud corpus et in infirmitate esse seminatum, id est mortificatum, et in infirmitate resurrexisse; cum corpus nostrum seminetur in infirmitate, resurgat in virtute; et dicat idem apostolus de Christo: Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Quis vero tam absurde sapiat, ut credat illud corpus animale seminatum, animale resuscitatum, si nostrum seminatur animale, surget spirituale?

9. Constat itaque, neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod licet corruptionem putredinis in sepulcro non viderit, unde scriptum est, Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10), clavis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere; et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est, nunc esse in gloria vitae aeternae; et quod ex infirmitate potuit crucifigi, nunc in virtute regnare; et quod erat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum est, nunc esse spirituale, quoniam spiritui jam inseparabiliter copulatum est. Cum enim vellet Apostolus de corpore animali adhibere testimonium Scripturarum, illud posuit quod in Genesi legitur: Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus Adam in animam viventem, vel, in animam vivam (I Cor. XV, 44). Recolis certe quemadmodum scriptum sit: Et insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae; et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7). Dictum est autem etiam de animalibus: Producat terra animam vivam (Id. I, 24). Intelligitur ergo corpus animale dici simile caeteris animalibus propter mortis dissolutionem et corruptionem, quae quotidie cibo reficitur, et postea, separata animantis compage, dissolvitur. Spirituale autem corpus, quod jam cum spiritu immortale est.

10. Quamvis nonnulli arbitrentur tunc fieri corpus spirituale, cum jam et ipsum corpus mutatur in spiritum, et quod homo erat ex corpore et spiritu, utrumque ac totum spiritus erit, quasi dixerit Apostolus, Seminatur corpus, surget spiritus. Dixit autem, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: proinde, sicut animale corpus non est anima, sed corpus, ita et spirituale corpus non spiritum debemus putare, sed corpus. Quis porro audeat opinari, vel Christi corpus non spirituale resurrexisse; vel si spirituale surrexit, jam non corpus fuisse, sed spiritum: cum hanc opinionem Discipulorum refellat, ubi, cum eum videntes existimarent se spiritum videre, ait, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere? Jam igitur illa caro spirituale erat corpus, nec tamen spiritus erat, sed corpus, nulla ulterius morte ab anima resolvendum atque separandum: [PL33.946] sicut corpus animale, quale animatum est Dei flatu, cum factus est homo in animam vivam, etiam ipsum ex animali spirituale sine mortis interventu fuerat futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam Deus servatae justitiae daret coronam.

11. Unde Dominus Christus per nos ad nos venit, cum peccatores justus invenit; per stratum quodammodo humilitatis nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae. Nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit; qui utique si voluisset, cum corpore immortali primitus advenisset. Sed quia nos humilitate Filii Dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit, et fidei nostrae meritum ac praemium, virtute suae resurrectionis ostendit. Ideo sequitur Apostolus et dicit: Novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sive intelligatur primus Adam, qui de pulvere ante formatus est, novissimus autem Adam, qui de virgine procreatus est; sive in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, novissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam viventem et spiritum vivificantem hoc interesse voluit, ut illic sit corpus animale, hic spirituale. Anima quippe in corpore animali vivit quidem, sed non vivificat usque ad auferendam corruptionem: in corpore vero spirituali, quoniam perfecte adhaerens Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17), sic vivificat ut spirituale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem.

12. Proinde sequitur: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Quid est, Qualis terrenus, tales et terreni; nisi, mortales ex mortali? et quid est, Qualis coelestis, tales et coelestes; nisi, immortales per immortalem? Illud per Adam, hoc per Christum. Dominus enim ad hoc terrenus factus est, cum esset coelestis, ut eos qui terreni erant, faceret coelestes; hoc est, ideo ex immortali mortalis factus est, assumendo servi formam, non Domini mutando naturam, ut eos qui mortales erant faceret immortales, impertiendo dominicam gratiam, non servilem injuriam retinendo.

13. Cum igitur de resurrectione corporis Apostolus disputans, doceret nostra corpora futura ex corruptibilibus incorruptibilia, ex contemptibilibus gloriosa, ex infirmis fortia, ex animalibus spiritualia, hoc est, ex mortalibus immortalia, subjecit unde agitur, atque ait: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam putaret secundum substantiam carnis hoc Apostolum definiisse, aperuit quid diceret, subjungendo: neque corruptio incorruptionem possidebit. Tanquam diceret, Quod dixi, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, ideo dixi, quia corruptio incorruptionem non possidebit [PL33.947] Hoc ergo loco nomine carnis et sanguinis, corruptionem mortalitatis intelligi voluit.

14. Denique, tanquam ei diceretur, Quomodo caro erit, et caro non erit? caro quippe erit, quoniam Dominus post resurrectionem ait, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere; caro autem non erit, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: exponit quid dixerit, adjiciens, Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus; vel sicut graeci codices habent, omnes quidem dormiemus, non tamen omnes immutabimur. Hanc immutationem utrum in deterius, an in melius intelligi voluerit, inferiora demonstrant. In atomo, inquit, hoc est, in puncto temporis, quod dividi non potest; in ictu oculi, hoc est in summa celeritate; in novissima tuba, hoc est, in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur: canet enim tuba, inquit, et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur. Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intelligi, quia omnes et justi et injusti resurrecturi sunt: sed, sicut Dominus in Evangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29); judicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco, Qui non credit, inquit, jam judicatus est (Id. III, 18). Proinde illi qui ad judicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam quae nec doloris corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum: isti vero perpetua corruptione cruciabuntur; quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isai LXVI, 24).

15. Quid sibi ergo vult ista distinctio, Et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur; nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his etiam justi immutabuntur in illam incorruptelam cui omnino nulla possit nocere corruptio? Ac per hoc, qui in eam non commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). A quo auditu malo justus non timebit (Psal. CXI, 7). De illa vero commutatione justorum cum dixisset, nos commutabimur; tanquam quaereremus quomodo istud fiat, vel qualis illa commutatio futura sit, adjungit et dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 35-53). Non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis: secundum has enim qualitates, hoc loco carnem et sanguinem nuncupavit.

16. Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit: sicut scriptum est. Ne forte tentaverit vos qui tentat, et inanis sit labor noster (I Thess. III, 51); atque hic intelligitur diabolus, tanquam Deus omnino non tentet, de quo alio loco Scriptura dicit, Ipse autem neminem tentat (Jacobi I, 13): nec contraria est ista sententia ei qua dicitur, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3); sed solvitur [PL33.948] quaestio, cum vocabulum tentationis diversas intelligentias habeat, eo quod alia sit tentatio deceptionis, alia tentatio probationis; secundum illam non intelligitur qui tentat, nisi diabolus, secundum hanc vero tentat Deus: ita cum dicitur, Caro possidebit regnum Dei, et, Caro non possidebit regnum Dei; etiam hujus nominis intelligentia discernatur, et nulla erit quaestio: quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est, Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere, possidebit regnum Dei; caro autem cum secundum corruptionem intelligitur, non possidebit. Hoc enim expositum est cum diceretur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, in eo quod continuo additum est, neque corruptio incorruptionem possidebit; sicut satis, quantum arbitror, disseruimus.

CAPUT III

17. Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore Deo corporum lineamenta formentur; non te movebit, si quantum potest humana mens, potentiam divinae operationis intelligas. Quomodo enim negare poterimus Deum etiam nunc operari cuncta quae creantur, cum Dominus dicat: Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17)? Unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intelligenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. Cum ergo natura rerum a Creatore administratur, et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, Deus usque nunc operatur. Nam si Deus nunc ista non format, quomodo legitur, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5)! quomodo etiam accipi potest, Quod si fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. VI, 30)? Nisi forte credendum est, fenum a Deo vestiri, et a Deo corpora non formari! Cum enim dixit, vestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. Unde est etiam illud Apostoli de seminibus, quod supra commemoravi: Non, inquit, corpus quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem illi dat corpus, quomodo voluerit. Non dixit, Dedit, aut, disposuit; sed, dat: ut Creatorem intelligas efficaciam sapientiae suae rebus, quae quotidie suis temporibus oriuntur, condendis adhibere. De qua sapientia dictum est, Pertendit a fine usque in finem fortiter: et non dixit, Disposuit; sed, disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Multum est autem vel tenuiter sapere quomodo commutabilia et temporalia, non commutabilibus et temporalibus Creatoris motibus, sed aeterna et stabili virtute condantur.

CAPUT IV

18. De illo sane quod percontandum putasti, utrum baptizati omnes, si absque poenitentia, diversis criminibus irretiti de corpore exierint, veniam quolibet tempore consecuturi sint, librum non parvae quantitatis jam scripsi; quem si describere curaveris, fortasse nihil ulterius hinc requires.

19. Vis etiam per me scire utrum Dei flatus ille in Adam, idem ipse sit anima. Breviter respondeo: [PL33.949] aut ipse est, aut ipso anima facta est. Sed et si ipse est, factus est. De anima quippe loquitur per Isaiam prophetam Deus, ubi dicit, Omnem flatum ego feci; quod sequentia satis indicant: sequitur enim, Propter peccatum modicum quid contristavi illum (Isai. LVII, 16, 17), id est, ipsum flatum; et caetera, quae nisi de anima humana intelligi nequeunt. In hac enim quaestione maxime cavendum est ne anima non a Deo facta natura, sed ipsius Dei substantia tanquam unigenitus Filius, quod est Verbum ejus, aut aliqua ejus particula esse credatur; tanquam illa natura atque substantia, qua Deus est quidquid est, commutabilis esse possit: quod esse animam nemo non sentit, qui se animam habere sentit. Cum ista dictarem, perlator jam ventum exspectans, me vehementer, ut navigaret, urgebat. Itaque si quid hic incondite atque inculte dictum legeris, vel si totum ita esse perspexeris, doctrinae da operam, linguae veniam. Et alia manu: Deo vivas, dilectissime fili.

EPISTOLA CCVI. Valerio comiti Felicem episcopum commendat

Domino merito illustri et praestantissimo, atque in Christo charissimo filio VALERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quotiescumque a me petunt homines, ut eos tuae benignitati fideique commendem, si non facio, non mihi recte videor de tua vel erga opis indigos misericordia, vel erga nos benevolentia judicare. Itaque facio, et maxime ministros Christi, qui Ecclesiae curam gerunt, cujus te cohaeredem et filium esse gaudemus, tuae Praestantiae commendare non dubito, domine merito illustris atque praestantissime, atque in Christo charissime fili. Sanctus itaque frater et coepiscopus noster Felix cum hoc me rogasset, utique negare non debui. Commendo ergo tibi episcopum Christi egentem auxilio viri sublimis: fac ergo quod potes; quoniam tibi plurimum posse praestitit Dominus, cujus te lucrorum avidissimum novimus.

EPISTOLA CCVII. Augustinus Claudio episcopo, transmittens ipsi libros contra Julianum elaboratos

Beatissimo fratri et coepiscopo CLAUDIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Juliani quatuor libros, quos adversus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea quae respondeo, potissimum tu legens judices, utrum recte congruenterque responderim. Nam de his quatuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus [PL33.950] eumdem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat: quae cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adjungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed nunc cum eosdem libros diligentius inspicerem, comperi illum qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris leguntur: unde videri poterit Juliano, vel cuilibet illorum, me potius fuisse mentitum, quia non utique sicut hi quatuor libri, ita illa quae de his excerpta et memorato comiti missa sunt, innotescere potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium sicut primum conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret quae aliena esse constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria quae tua Sanctitas misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quatuor libris suis refellisse jactat, et usquequaque spargere fidei venena non cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adjutorio Salvatoris pusillorum atque magnorum; et scio te, ut id implerem orasse pro me, et pro iis quibus hujuscemodi labores nostros profuturos credimus et optamus. Attende ergo jam responsionem meam, cujus principium hanc epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, beatissime frater.

EPISTOLA CCVIII. Augustinus Feliciae virgini, quae malam quorumdam Ecclesiae pastorum vitam iniquiori animo ferebat (an Antonii Fussalensis de quo in subsequente epistola?), monens ne, scandalis offensa, ab Ecclesia catholica recedat

Dominae merito suscipiendae, et in Christi membris honorandae filiae FELICIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Non dubito animum tuum et pro tua fide et pro aliorum infirmitate vel iniquitate turbatum; cum sanctus Apostolus plenus visceribus charitatis confiteatur et dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Unde etiam ego ipse compunctus, et pro tua quae in Christo est, salute sollicitus, has vel consolatorias, vel exhortatorias litteras ad tuam Sanctitatem dandas putavi: quoniam in Domini nostri Jesu Christi corpore, quod est Ecclesia ejus et unitas membrorum ejus, germanissima nobis facta es, quae tanquam honorabile membrum in ejus compage diligeris, et nobiscum illius sancto Spiritu vivis.

2. Unde te admoneo ne gravius perturberis his scandalis, quae ideo ventura praedicta sunt, ut quando venirent reminisceremur esse praedicta, et non eis valde commoveremur. Nam haec ipse Dominus in Evangelio ita praedixit: Vae mundo ab scandalis! oportet [PL33.951] venire scandala: vae autem homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7)! Qui sunt ipsi homines, nisi de quibus dicit Apostolus: Sua quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Alii sunt ergo qui propterea tenent pastorales cathedras, ut Christi gregibus consulant; alii vero qui propterea in eis sedent, ut suis honoribus temporalibus et commodis saecularibus gaudeant. Ista duo genera pastorum, aliis morientibus, aliis nascentibus, in ipsa Catholica necesse est usque ad finem saeculi et usque ad Domini judicium perseverent. Si enim temporibus Apostolorum fuerunt tales, inter quos falsos fratres Apostolus gemeret, et diceret. Periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26); nec eos per superbiam separaret, sed per tolerantiam sustineret; quanto magis temporibus nostris necesse est ut sint, cum de tempore hujus saeculi, quod propinquat ad finem, apertissime Dominus dicat: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum? Sed quod sequitur, nos debet consolari et exhortari: Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13).

3. Sicut autem sunt pastores boni et mali, sic etiam in ipsis gregibus sunt et boni et mali. Boni, ovium nomine significantur; mali vero, hoedi appellantur: sed commixti pariter pascunt, donec veniat princeps pastorum, qui dictus est unus Pastor (Joan. X, 16); et quemadmodum ipse promisit, separet sicut pastor oves ab hoedis (Matth. XXV, 32). Nobis enim imperavit congregationem, sibi autem servavit separationem: quia ille debet separare, qui nescit errare. Nam qui separare ante tempus, quod sibi Dominus servavit, superbi servi facile ausi sunt; ipsi potius ab unitate catholica separati sunt: nam schismate immundi, mundum gregem unde habere potuerunt?

4. Ut ergo in unitate maneamus, nec offensi scandalis palearum aream dominicam deseramus, sed potius usque in finem ventilationis frumenta perseveremus (Id. III, 12), et comminutam stipulam firmo charitatis pondere toleremus; ipse Pastor noster in Evangelio de pastoribus bonis nos admonet, ut propter bona opera eorum nec in eis ipsis nostram spem ponamus; sed eum qui tales illos fecit, Patrem qui in coelis est, glorificemus et de pastoribus malis, quos nomine Scribarum et Pharisaeorum significare voluit, docentes bona, et facientes mala.

5. Nam de bonis pastoribus ita loquitur: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 14-16). De malis autem pastoribus oves admonet dicens: Super cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Id. XXIII, 2, 3). His auditis, oves Christi etiam per malos doctores vocem ipsius audiunt, et unitatem illius non relinquunt; quia bonum quod eos audiunt dicere, non est ipsorum, sed illius: et ideo securae [PL33.952] oves pascuntur, quia et sub malis pastoribus pascuis dominicis nutriuntur. Non autem faciunt malorum facta pastorum; quia talia opera non sunt illius, sed ipsorum. Quos autem bonos vident, non solum audiunt bona quae dicunt; sed etiam imitantur bona quae faciunt. De talibus erat Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Id. XI, 1). Iste lumen erat illuminatum a Lumine sempiterno, ipso Domino Jesu Christo, et in candelabro positum erat, quia in ejus cruce gloriabatur: unde ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Et quia non sua quaerebat, sed quae Jesu Christi: quamvis ad imitationem suam quos per Evangelium genuerat (I Cor. IV, 15), hortatur; tamen corripit graviter eos qui per Apostolorum nomina schismata fecerunt; et objurgat illos qui dicebant, Ego sum Pauli: Numquid Paulus pro vobis, inquit, crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 12, 13)?

6. Hinc intelligimus et bonos pastores, non sua quaerentes, sed quae Jesu Christi; et bonas oves, quamvis imitentur facta pastorum bonorum, tamen in eis non ponere spem suam, quorum ministerio sunt congregatae; sed in Domino potius, cujus sanguine sunt redemptae: ut quando forte incurrerint in pastores malos, doctrinam illius praedicantes et sua mala opera facientes, quae dicunt, faciant; quae autem faciunt, non faciant; nec propter filios iniquitatis, pascua deserant unitatis. In catholica enim Ecclesia, quae non in sola Africa, sicut pars Donati, sed per omnes gentes, sicut promissa est, dilatatur atque diffunditur, in universo mundo, sicut dicit Apostolus, fructificans et crescens (Coloss. I, 6), et boni sunt et mali. Ab ea vero separati, quamdiu contra illam sentiunt, boni esse non possunt; quia etsi aliquos eorum bonos videtur ostendere quasi laudabilis conversatio, malos eos facit ipsa divisio, dicente Domino: Qui mecum non est, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30).

7. Unde et exhortor, domina merito suscipienda, et in Christi membris honoranda filia, ut quod tibi Dominus praestitit, fideliter teneas; eumque corde toto diligas et ejus Ecclesiam, qui te non permisit virginitatis tuae fructum cum perditis perdere vel perire. Si enim de isto saeculo exires separata ab unitate corporis Christi, nihil tibi prodesset, servata integritas corporis tui. Sed Deus qui dives est in misericordia, fecit juxta te quod in Evangelio scriptum est; cum se excusarent invitati ad coenam patrisfamilias, inter caetera dixit servis suis: Exite in vias et sepes, et quoscumque inveneritis, cogite intrare (Id. XXII, 9). Tu ergo quamvis dilectionem sincerissimam debeas etiam bonis servis ejus, per quorum ministerium intrare coacta es; in illo tamen debes spem ponere, qui convivium praeparavit, cui et tu ad vitam aeternam beatamque sollicita es. Ei quippe commendans cor tuum, et propositum tuum, et sanctam virginitatem tuam, et fidem, et spem, et charitatem tuam, non moveberis scandalis, quae abundabunt usque in finem; sed stabili robore pietatis salva eris, atque in Domino gloriosa, in [PL33.953] ejus unitate perseverando usque in finem. Quomodo autem hanc acceperis pro te sollicitudinem meam, quam quibus potui litteris tibi insinuare curavi, fac ut noverim rescriptis tuis. Dei misericordia et gratia te semper protegat.

EPISTOLA CCIX. Augustinus Coelestino Romano Pontifici, de ipsius electione pacifice facta (quae ad finem anni 422 referri potest) gratulatur: tum exponit causam Antonii episcopi Fussalensis, qui administratione Ecclesiae suae ob scelera privatus appellaverat ad apostolicam Sedem; atque obtestatur ut latam in ipsum sententiam vigere sinat

Domino beatissimo, et debita charitate venerando sancto papae COELESTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa Sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. Deinde insinuo Sanctitati tuae, quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando subvenias. In magna quippe tribulatione positus, haec ad tuam Beatitudinem scripta direxi: quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus et incautus ingessi.

2. Fussala dicitur Hipponensi territorio confine castellum: antea ibi nunquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad paroeciam Hipponensis Ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos; caeteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in Dei misericordia ut omnia ipsa loca unitati Ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, exspoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur: quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, unitatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum millibus quadraginta sejungitur, cum in eis regendis, et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu aberrabant non minaces ulterius, sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi.

3. Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus; et habebam de quo cogitabam paratum presbyterum, propter quem ordinandum, sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat de longinquo ut veniret [PL33.954] rogans litteris impetravi. Quo jam praesente, omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omnimodo resistendo destituit. Ego autem qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui, quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quemdam adolescentem Antonium qui mecum tunc erat; in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi obedientissime crediderunt. Quid plura? factum est; esse illis episcopus coepit.

4. Quid faciam? Nolo apud tuam Venerationem gravare quem nutriendum collegi; nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi; et quomodo utrumque agam reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut in eum hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo, tanquam bene sibi consulentibus, obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam objecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab iis quae invidiosissime jactabantur, videretur esse purgatus; tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut quidquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus objiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta, episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata.

5. Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu, non tamen omnino impunita relinquerentur quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda, vel caeteris imitanda proponi. Honorem itaque integrum servavimus juveni corrigendo; sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore justo eum sibi praeesse ferre omnino non possent, et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam impatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc, quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit; cum jam vir spectabilis Celer, de cujus adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat, vel in Africa, vel uspiam potestatem.

6. Sed quid multis morer? Collabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabilis domine beatissime, et debita charitate venerande sancte Papa, et jube tibi quae directa sunt omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit; quemadmodum judicio nostro usque adeo [PL33.955] consenserit, communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, jam postea ut re acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur; quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando Papae Bonifacio commendaret, induxerit; et caetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam Sanctimoniam universa retulerit?

7. In illis autem multiplicibus Gestis, quibus de illo nostrum judicium continetur, magis deberem vereri ne tibi minus severe, quam oporteret, judicasse videamur, nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. Sed ille quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur. Clamat, Aut in mea cathedra sedere debui, aut episcopus esse non debui; quasi nunc sedeat nisi in sua. Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus illicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse debet, sive severitatis, sive lenitatis exactor, ut qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur; aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur?

8. Existunt exempla, ipsa Sede apostolica judicante, vel aliorum judicata firmante, quosdam pro culpis quibusdam, nec episcopali spoliatos honore, nec relictos omnimodis impunitos. Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus provinciae Caesareensis episcopus: Aut ad primatum locus sicut caeteris et mihi patere debuit, aut episcopatus mihi remanere non debuit. Clamet alius ejusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua et Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi ejus ab aliquo communicatur episcopo; clamet, inquam: Aut ubique communicare debui, aut etiam in meis locis communicare non debui. Clamet tertius ejusdem provinciae Laurentius episcopus, et prorsus hujus vocibus clamet: Aut in cathedra cui ordinatus sum, sedere debui, aut episcopus esse non debui. Sed quis ista vituperet, nisi qui parum attendit nec inulta omnia relinquenda, nec uno modo omnia vindicanda?

9. Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus Papa Bonifacius in epistola sua posuit, de Antonio loquens episcopo, et ait, Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit; accipe nunc ordinem rerum quem ille in suo libello reticuit, ac deinde quae post ejus [PL33.956] sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt; et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cujus inquietudine desiderant liberari. Judicia quippe illis, et publicas potestates, et militares impetus tanquam exsecuturos apostolicae Sedis sententiam, sive ipse, sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici, a catholicorum imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui christianorum praepositos populorum monuit ne violenter dominentur in fratres (I Petr. V, 3). Ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos, et Antonium episcopum filium in Christo meum, benignitati charitatis Sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. Neque Fussalensibus succenseo, quia justam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi: neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo charitatem, tanto magis pravae ejus cupiditati obsisto. Utrique misericordiam mereantur tuam; illi ne mala patiantur, iste ne faciat: illi, ne oderint Catholicam, si a catholicis episcopis, maximeque ab ipsa Sede apostolica, contra catholicum non eis subvenitur episcopum; iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos.

10. Me sane, quod confitendum est Beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et moeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere, et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cujus episcopatui per imprudentiam suffragatus sum, vastari Ecclesiam Dei, et, quod ipse Deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait Apostolus, Si nosmetipsos judicaremus, a Domino non judicaremur (I Cor. XI, 31), judicabo meipsum, ut parcat mihi, qui judicaturus est vivos et mortuos. Si autem et [PL33.957] membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris, et meam senectutem hac misericordi justitia fueris consolatus, retribuet tibi, et in praesenti et in futura vita, bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit, et qui te in illa Sede constituit.

EPISTOLA CCX. Augustinus Felicitati et Rustico, de malis tolerandis et de fraterna correptione; forte occasione tumultus in sanctimonialium conventu exorti, de quo in epistola proxime post hanc subsequente

Dilectissimae et sanctissimae matri FELICITATI, et fratri RUSTICO, et sororibus quae vobiscum sunt, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt, in Domino salutem.

1. Bonus est Dominus, et misericordia ejus ubique diffusa, quae nos de vestra charitate in suis visceribus consolatur. Quantum enim diligat credentes et sperantes in se, et illum atque in vicem diligentes, et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus, et desperatis, et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur; Qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45): breviter enim aliquid dictum est, ut plura cogitentur. Quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest? Inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum quas hujus saeculi dulcedini tanquam bonus medicus miscet, admonet eos, si attendere velint, fugere ab ira ventura; et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum sermone Dei, quem sibi adversarium fecerunt male vivendo. Quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a Domino Deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? Nam res prospera donum est consolantis; res autem adversa donum est admonentis Dei: et si haec praestat, ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3). Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita purgaverit Dominus, absorpta morte in victoriam, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 54, 28).

2. Dissensiones autem nunquam debent amari; sed aliquando tamen aut a charitate nascuntur, aut charitatem probant. Quis enim facile invenitur qui velit reprehendi? et ubi est ille sapiens de quo dictum est, Corripe sapientem, et amabit te? Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem? Solet enim fieri, et frequenter accidit ut ad horam contristetur cum reprehenditur, et resistat, et contendat; et tamen postea [PL33.958] consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi Deus et ipse, nec timet displicere hominibus, quia corripitur; sed timet displicere Deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud in quo juste reprehensus est, et quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem quem sensit hostem peccati sui. Si autem de illo numero est, de quo dictum est, Corripe stultum, et adjiciet ut oderit te (Prov. IX, 8); non de charitate illius dissensio nascitur, sed tamen charitatem reprehensoris sui exercet et probat: quia non ei rependitur odium; sed dilectio quae cogit reprehendere, imperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane qui etiam ipse corripi deberet. Haec agite ut inter vos aut non exsistant indignationes, aut exortae statim celerrima pace perimantur. Majorem date operam concordandis vobis quam redarguendis. Quia sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit; sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Haec ergo agite, et Deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus.

EPISTOLA CCXI. Augustinus monachas quae dum student mutare praepositam, indecenter fuerant tumultuatae, revocat ad concordiam, et praescribit illis vitae regulam

1. Sicut parata est severitas peccata quae invenerit vindicare; ita non vult charitas quod vindicet invenire. Haec causa fecit ut ad vos non venirem, cum meam praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium, sed ad dissensionis vestrae augmentum. Quomodo enim contemnerem, et impunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus exsisteret, quantus me absente, etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit? Nam fortassis etiam major esset vestra seditio in praesentia mea, cum necesse esset vobis non concedi, quae in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis; ac sic quales non volo, invenirem vos, et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis.

2. Cum ergo scribat Apostolus ad Corinthios, dicens, Testem Deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum; non quia dominamur fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23); hoc ego etiam dico vobis, quia parcens vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem; et elegi non ut exhiberem faciem meam vobis, sed effunderem cor meum Deo pro vobis, et causam magni periculi vestri, non apud vos verbis, sed apud Deum lacrymis agerem, ne [PL33.959] convertat in luctum gaudium meum quo soleo gaudere de vobis, et inter tanta scandala quibus ubique abundat hic mundus aliquando consolari, cogitans copiosam congregationem, et castam dilectionem, et sanctam conversationem vestram, et largiorem gratiam Dei, quae data est vobis, ut non solum carnales nuptias contemneretis, verum etiam eligeretis in domo societatem unanimes habitandi, ut sit vobis anima una et cor unum in Deum.

3. Haec in vobis bona, haec Dei dona considerans, inter multas tempestates quibus ex aliis malis quatitur cor meum, solet utcumque requiescere. Currebatis bene; quis vos fascinavit? Suasio illa non est ex Deo qui vocavit vos (Galat. V, 7). Modicum fermenti (I Cor. V, 6): nolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio, et oro, et hortor, ut ipsum fermentum convertatur in melius, ne tota massa, sicut pene jam fecerat, convertatur in pejus. Si ergo repullulastis sanum sapere, orate ne intretis in tentationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas metamus istas ex vobis. Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de tentatione. Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant vos, nisi correxerint se, portabunt judicium, quaecumque illae fuerint.

4. Cogitate quid mali sit, ut cum de Donatistis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. Perseverate in bono proposito, et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et aetate crevistis; quae vos mater non utero, sed animo suscepit. Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem, aut etiam ipsam praepositam quae vos suscepit, invenistis: sub illa estis eruditae, sub illa velatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut ea vobis mutetur, cum lugere deberetis, si eam vobis mutare vellemus. Ipsa est enim quam nostis, ipsa est ad quam venistis, ipsa est quam per tot annos habendo crevistis. Novum non accepistis, nisi praepositum: aut si propter illum quaeritis novitatem, et in ejus invidiam contra matrem vestram sic rebellastis, cur non potius id petistis, ut ipse vobis mutetur? Si autem hoc exhorretis; quia novi quomodo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illam? In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non vos aliam quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. Tranquillet ergo Deus et componat animos vestros; non in vobis praevaleat opus diaboli, sed pax Christi vincat in cordibus vestris: nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem; sed potius poenitendo resumatis virtutem, nec habeatis poenitentiam [PL33.960] Judae traditoris, sed potius lacrymas Petri pastoris.

5. Haec sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutae. Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis cor unum et anima una in Deo. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia: et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum; non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, Quia erant eis omnia communia, et distribuebatur singulis prout cuique opus erat (Act. IV, 32, 35). Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter velint illud esse commune. Quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt: sed tamen earum infirmitati quod opus est tribuatur, etiamsi pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; ac nunc non ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non potuerunt.

6. Nec erigant cervicem quia sociantur eis, ad quas foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant, et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas, quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, si anima misera superbior efficiatur contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cujus templa factae estis.

7. Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit; ut si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agere voluerint. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce: et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.

8. Carnem vestram domate jejuniis et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliqua non potest jejunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine [PL33.961] tumultu et contentionibus audite: nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures percipiant Dei verbum.

9. Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec injustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. Nec illas feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsae: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae. Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderint, quamvis usque ad aliarum quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec illae debent conturbari, quod eas vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae. Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere ne graventur; ita post aegritudinem sic tractandae sunt ut citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerunt, tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eas teneat voluntas jam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. Illae se existiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere.

10. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Nec sint vobis tam tenera capitum tegmina ut retiola subter appareant. Capillos ex nulla parte nudos habeatis, nec foris vel spargat negligentia, vel componat industria. Quando proceditis, simul ambulate: cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat quod illiciat cujusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi jaciuntur in aliquem, figantur in neminem. Neque enim quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere, aut ipsis appeti velle. Nec solo tactu, sed affectu quoque et aspectu appetitur, et appetit femina. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore; etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet quae in masculum figit oculum, et illius in seipsam diligit fixum, non ab aliis videri, cum hoc facit; videtur omnino et a quibus videri non arbitratur. Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo superno inspectore quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi [PL33.962] ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere: illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum (Prov. XXVII, 20, sec. LXX). Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis.

11. Et si hanc de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed ex proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum eam facere videritis, jam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque invenire potuit hoc, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci (Matth. XVIII, 16), et competenti severitate coerceri. Nec vos judicetis esse malevolas, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultari, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde? Sed antequam aliis demonstretur, per quas convincenda est si negaverit, praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere caeteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendae sunt aliae, ut jam coram omnibus possit, non ab una teste argui, sed a duabus tribusve convinci. Convicta vero, secundum praepositae vel presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam: quam si ferre recusaverit, et si ipsa non abscesserit, de vestra societate projiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis, vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro ea. Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium praepositae vel presbyteri, vel etiam episcopi, gravius emendetur.

12. Vestes vestras in uno loco habete sub una custode, vel duabus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique [PL33.963] quod opus est non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, et conqueritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se judicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror ejus vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis; ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur, sive ubi jaceat, sive unde cingatur, vel operiatur, vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant majore studio et frequentiori alacritate, quam si vobis propria faceretis. Charitas enim de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo quanto amplius rem communem quam propriam curaveritis, tanto amplius vos profecisse noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas, superemineat quae permanet charitas. Consequens ergo est ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit, sive vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur; sed sit in potestate praepositae, ut in commune redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliqua rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur.

13. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum, ususque balnearum non sit assiduus, sed eo quo solet intervallo temporis tribuatur, hoc est, semel in mense. Cujus autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur: fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, jubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur: aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore famulae Dei, dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam tres. Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita jusserit, ire debebit. Aegrotantium cura sive post aegritudinem reficiendarum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, alicui debet injungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario, sive quae vestibus, [PL33.964] sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petiverint non accipiant. Vestimenta vero et calceamenta quando fuerint indigenti necessaria, dare non differant sub quarum custodia sunt quae poscuntur.

14. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Neque enim ad solos viros pertinet quod scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15): sed sexu masculino, quem primum Deus fecit, etiam femineus praeceptum sexus accepit. Quaecumque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis objectu, alteram laeserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quae laesa est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserunt, invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras; quas utique quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem quae quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit injuriam, quam quae tardius irascitur, et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Quae non vult dimittere sorori, non speret accipere orationis effectum: quae autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde projiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae minoribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas quas oportet esse subjectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas: sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eas quas plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio: nam quae faciunt pudoris immemores, etiam feminis feminae, jocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis, sed omnino nec a mulieribus nuptis, nec a virginibus sunt facienda nupturis.

15. Praepositae tanquam matri obediatur, honore servato, ne in illa offendatur Deus: multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum non fuerit, non negligenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinet, ita ut ad presbyterum qui vobis intendit, referat quod modum vel vires ejus excedit. Ipsa vero non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem. Honore coram hominibus praelata sit vobis; timore coram Deo substrata sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsam bonorum operum praebeat exemplum (Tit. II, 7). Corripiat inquietas, consoletur [PL33.965] pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes (I Thess. V, 14), disciplinam libens habeat, metuens imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri; semper cogitans Deo se pro vobis reddituram esse rationem. Unde magis obediendo non solum vestri, verum etiam ipsius miseremini; quia inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo majore versatur.

16. Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tanquam spiritualis pulchritudinis amatrices, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae. Ut autem in hoc libello tanquam in speculo vos possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur: et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori; ubi autem sibi quaecumque vestrum videt deesse aliquid, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur.

EPISTOLA CCXII. Augustinus Quintiliano, commendat matrem viduam cum filia virgine, quae deferebant reliquias Stephani martyris

Domino beatissimo, et merito venerabili fratri et coepiscopo QUINTILIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Honorabiles Dei famulas, et pretiosa Christi membra, Gallam viduam sancti propositi, et ejus filiam Simpliciolam virginem sacram, matri aetate subditam, sanctitate praelatam, quas verbo Domini aluimus ut potuimus, Venerationi tuae in Christi dilectione commendo, et tanquam mea manu per hanc epistolam trado consolandas, et in omnibus adjuvandas, quae utilitas earum vel necessitas postulat: quod et sine mea commendatione procul dubio faceret Sanctitas tua. Si enim nos propter supernam Jerusalem, cujus nos omnes cives sumus, et in qua concupierunt habere excellentioris sanctitatis locum, non solum civicum, verum etiam fraternum eis debemus affectum: quanto magis vos, apud quos earum etiam carnalis est patria, in qua saecularem nobilitatem pro Christi amore contemnunt dominae illae? Officium quoque salutationis per illas meum ea charitate peto digneris sumere qua direxi, et meminisse nostri in orationibus tuis. Portant sane secum reliquias beatissimi et gloriosissimi martyris Stephani, quas non ignorat Sanctitas vestra, sicut et nos fecimus, quam convenienter honorare debeatis.

ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII. Ecclesiastica Gesta a B. Augustino confecta in designando ERACLIO qui ipsi in episcopatu succederet, atque interim senem aliqua parte curarum sublevaret

1. Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano Augusto iterum consulibus, sexto calendas octobris, cum Augustinus episcopus una cum Religiano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in ecclesia Pacis Hipponensium Regiorum, praesentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro, et Eraclio presbyteris, astante clero et frequenti populo, Augustinus episcopus dixit: Quod hesterno die promisi Charitati vestrae, propter quod vos volui frequentius convenire, et video frequentius convenisse, mora omni postposita hoc agendum est. Si enim aliud velim loqui, in illud suspensi minus auditis. Omnes in hac vita mortales sumus, et dies hujus vitae ultimus, omni homini est semper incertus: verumtamen in infantia speratur pueritia; et in pueritia speratur adolescentia; et in adolescentia speratur juventus; et in juventute speratur gravitas; et in gravitate speratur senectus: utrum contingat incertum est; est tamen quod speretur. Senectus autem aliam aetatem quam speret, non habet: incertum est etiam ipsa senectus quamdiu sit homini; illud tamen certum est, nullam remanere aetatem quae possit succedere senectuti. Quia voluit Deus, ad istam civitatem cum vigore aetatis adveni; sed tamen juvenis fui, et senui. Scio post obitus episcoporum, per ambitiosos aut contentiosos solere Ecclesias perturbari; et quod saepe expertus sum et dolui, debeo quantum ad me attinet, ne contingat, huic prospicere civitati. Sicuti novit Charitas vestra, in Milevitana Ecclesia modo fui: petierunt enim me fratres, et maxime servi Dei qui ibi sunt, ut venirem; quia post obitum beatae memoriae fratris et coepiscopi mei Severi, nonnulla ibi perturbatio timebatur. Veni; et quomodo voluit Dominus, adjuvit nos pro sua misericordia, ut cum pace episcopum acciperent, quem vivus designaverat episcopus eorum: hoc enim eis cum innotuisset, voluntatem praecedentis et decedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. Minus tamen aliquid factum erat, unde nonnulli contristabantur, quia frater Severus credidit posse sufficere ut successorem suum apud clericos designaret, ad populum inde non est locutus; et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. Quid plura? Deo placuit; tristitia fugata est, gaudium successit: ordinatus est episcopus, quem praecedens episcopus designaverat. Ergo ne aliquis de me queratur, voluntatem meam, quam credo Dei esse, in [PL33.967] omnium vestrum notitiam perfero: presbyterum Eraclium mihi successorem volo. A populo acclamatum est, Deo gratias, Christo laudes; dictum est vicies terties. Exaudi Christe, Augustino vita; dictum est sexies decies. Te patrem, te episcopum; dictum est octies.

2. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Non opus est me de laudibus ejus aliquid dicere; faveo sapientiae, et parco verecundiae: sufficit quia nostis eum; et hoc me velle dico quod vos velle scio; et si ante nescirem, hodie probarem. Hoc ergo volo: hoc a Domino Deo nostro, nunc etiam in aetate frigida, votis ferventibus posco; hoc ut mecum oretis exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi collatis et conflatis mentibus confirmet Deus quod operatus est in nobis (Psal. LXVII, 29). Qui misit mihi eum, servet eum; servet incolumem, servet sine crimine, ut qui facit gaudium viventis, locum suppleat morientis. A notariis Ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur quae dicimus, excipiuntur quae dicitis; et meus sermo, et vestrae acclamationes in terram non cadunt. Apertius ut dicam, ecclesiastica nunc Gesta conficimus: sic enim hoc esse, quantum ad homines attinet, confirmatum volo. A populo acclamatum est trigesies sexies: Deo gratias, Christo laudes. Exaudi, Christe, Augustino vita; dictum est tredecies. Te patrem, te episcopum; dictum est octies. Dignus et justus est; dictum est vicies. Bene meritus, bene dignus; dictum est quinquies. Dignus et justus est; dictum est sexies.

3. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ergo, ut dicebam, voluntatem meam et voluntatem vestram Gestis ecclesiasticis, quantum ad homines attinet, confirmatam volo: quantum vero ad latentem Omnipotentis voluntatem, omnes, ut dixi, oremus ut confirmet Deus quod operatus est in nobis. A populo acclamatum est: Judicio tuo gratias agimus; dictum est sedecies. Fiat, fiat; dictum est duodecies. Te patrem, Eraclium episcopum; dictum est sexies.

4. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Scio quod scitis et vos, sed nolo de illo fieri quod de me factum est. Quid autem factum sit multi scitis; illi soli nesciunt qui tunc aut nondum nati erant, aut nondum habebant aetatem sciendi. Adhuc in corpore posito beatae memoriae patre et episcopo meo sene Valerio, episcopus ordinatus sum, et sedi cum illo: quod concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse sciebat. Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo. A populo acclamatum est: Deo gratias; Christo laudes; dictum est tredecies.

5. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Erit presbyter ut est; quando Deus voluerit, futurus episcopus. Sed plane modo facturus sum adjuvante misericordia Christi, quod adhuc usque non feci. Nostis ante aliquot annos quid facere voluerim, et non permisistis. Placuit mihi et vobis propter curam Scripturarum, quam mihi fratres et patres mei coepiscopi duobus conciliis Numidiae et Carthaginis imponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esset. Gesta confecta sunt, placuit, acclamastis: recitatur placitum vestrum, et acclamationes vestrae. Parvo [PL33.968] tempore servatum est circa me; et postea violenter irruptum est, et non permittor ad quod volo, vacare: ante meridiem et post meridiem occupationibus hominum implicor. Obsecro vos et obstringo per Christum, ut huic juveni, hoc est Eraclio presbytero, quem hodie in nomine Christi designo episcopum successorem mihi, patiamini me refundere onera occupationum mearum. A populo acclamatum est: Judicio tuo gratias agimus; dictum est vicies sexies.

6. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ego charitati et benevolentiae vestrae apud Dominum Deum nostrum gratias ago, imo de illa Deo gratias ago. Ergo, fratres, quidquid est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur: ubi necessarium habuerit consilium, meum non negabo auxilium; absit ut subtraham. Tamen quidquid illud est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur. Ipse me aut consulat, si forte non invenerit quid facere debeat, aut poscat adjutorem quem novit patrem: ut et vobis nihil desit, et ego tandem aliquando, si quantulumcumque spatium mihi hujus vitae donaverit Deus, ipsam meam quantulamcumque vitam non dem segnitiei, nec donem inertiae, sed in sanctis Scripturis, quantum ipse permittit et largitur, exerceam; hoc et ipsi proderit, et per ipsum etiam vobis. Nemo ergo invideat otio meo, quia meum otium magnum habet negotium. Video me de hac re propter quam vos invitavi, omnia vobiscum egisse quae debui: hoc ad ultimum rogo, ut Gestis istis dignemini subscribere qui potestis. Hic mihi responsione vestra opus est: teneam responsionem vestram; de hac assensione aliquid acclamate. A populo acclamatum est: Fiat, fiat; dictum vicies quinquies. Dignum est, justum est; dictum vicies octies. Fiat, fiat; dictum quater decies. Olim dignus, olim meritus; dictum vicies quinquies. Judicio tuo gratias agimus; dictum tredecies. Exaudi, Christe, Eraclium conserva; dictum octies decies.

7. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Bene habet ut ea quae Dei sunt, circa sacrificium ejus agere valeamus; in qua hora supplicationis nostrae maxime commendo Charitati vestrae ut omnes vestras causas et negotia intermittatis, et pro ista Ecclesia, et pro me, et pro presbytero Eraclio, Domino precem fundatis.

EPISTOLA CCXIV. Augustinus Valentino Abbati et Monachis Adrumetinis, oborta inter eos dissensione de libero arbitrio et justitia Dei, ex prava interpretatione epistolae prolixioris ad Sixtum, docet fidem catholicam in illa epistola propugnatam hanc esse, quae neque liberum arbitrium neget, neque tantum ei tribuat, ut sine gratia Dei valeat quidquam ad bonum

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et [PL33.969] Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27, et Rom. II, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera ejus, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 10). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.

2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. III, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus; quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in seipso glorietur, hoc est in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21); et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (Id. I, 31). Illi vero haeretici seipsos a seipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi; non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus: Quis enim te discernit? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit? posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere, Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus et dixit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Sic autem gloriantur quasi non [PL33.970] acceperint, qui se a seipsis justificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino gloriantur.

4. Propter quod ego in hac epistola quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum (Jacobi I, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo judicabit Deus mundum? sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); ut justificetur impius, hoc est ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando judicabitur mundus.

5. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestrae Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo possit, adjuvante Domino, tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire.

6. Melius autem facitis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia Dei, quae fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et dilectissimus frater noster Paulus, secundum eam quae data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus epistolis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt, sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. III, 14-16.)

7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter [PL33.971] intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8). Eo ipso quippe quo praeceptum et imperatum est ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus, non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125); neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45); nec Jacobus apostolus diceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi I, 5). Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Dominus.

EPISTOLA CCXV. Augustinus Valentine ejusque monachis, de eodem argumento, simul transmittens ipsis librum de Gratia et Libero Arbitrio

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Cresconium, Felicem et alium Felicem Dei servos, qui ex vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha, noverit Charitas vestra. Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad vos redirent adversus novos haereticos Pelagianos, in quorum errorem cadit qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei, quae sola hominem liberat per Dominum nostrum Jesum Christum. Sed rursum qui putat, quando ad judicium Dominus venerit, non judicari hominem secundum opera sua, qui jam per aetatem uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est. Soli enim parvuli qui nondum habent opera propria vel bona vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Caeteri autem omnes qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum suae bonae voluntatis merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt. Ac sic impletur quod scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci: [PL33.972] gloria autem, et honor, et pax operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco (Rom. II, 9, 10).

2. De qua difficillima quaestione, hoc est de voluntate et gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare; quoniam et aliam jam eis dederam, tanquam citius redituris. Et scripsi ad vos etiam librum, quem si, adjuvante Domino, diligenter legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius jam futuras. Portant autem secum et alia, quae vobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianae haeresis venena repulerit. Quod enim scriptum est ad papam Innocentium Romanae urbis episcopum, de concilio provinciae Carthaginensis et de concilio Numidiae, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quae ipse ad tria ista rescripsit; item quod papae Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum; et quod posteriori concilio plenario totius Africae contra ipsum errorem breviter constituimus; et supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: haec omnia et in praesenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis.

3. Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, et ostendimus quemadmodum docuerit omnia quae ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in coelis est, esse poscenda, ne de libero praesumentes arbitrio, a divina gratia decidamus. Ubi etiam demonstravimus quomodo admonuerit idem gloriosissimus martyr, etiam pro inimicis nostris, qui nondum in Christum crediderunt, nos ut credant orare debere: quod utique inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet etiam malas atque infideles hominum voluntates, per Dei gratiam in bonum posse converti. Sed hunc librum sancti Cypriani, quia dixerunt etiam illic apud vos esse, non misimus. Meam quoque epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et ostendimus adversus eos esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est adversus eosdem Pelagianos.

[PL33.973] 4. Quantum ergo potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseverent: quae neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia Dei valeat aliquid, sive ut ex malo convertatur in bonum, sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut ad bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. Vos quoque, charissimi, etiam in hac epistola exhortor, quod nos omnes exhortatur Apostolus, non plus sapere quam oportet sapere; sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3).

5. Attendite quid per Salomonem moneat Spiritus sanctus: Rectos cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vias tuas dirige: ne declines in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala. Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet (Prov. IV, 26, 27). In his verbis sanctae Scripturae considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diceretur, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige; ne declines in dexteram, neque in sinistram. Et tamen sine Dei gratia, si posset hoc fieri, non postea diceretur, Ipse autem rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet.

6. Nolite ergo declinare in dexteram neque in sinistram; quamvis laudentur viae quae a dextris sunt, et vituperentur quae sunt a sinistris. Hoc est enim propter quod addidit, Averte autem pedem tuum a via mala, hoc est a sinistra: quod manifestat in consequentibus, dicens, Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Eas utique vias ambulare debemus, quas novit Dominus: de quibus in Psalmo legitur, Novit Dominus viam justorum, et via impiorum peribit (Psal. I, 6). Hanc enim non novit Dominus, quia sinistra est: sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis, Non novi vos (Matth. XXV, 12, et Luc. XIII, 27). Quid est autem quod ille non novit, qui utique novit omnia sive bona hominum, sive mala? Sed quid est, Non vos novi, nisi tales vos ego non feci? Quemadmodum illud quod dictum est de ipso Domino Jesu Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. V, 21); quid est non noverat, nisi quia non fecerat? Ac per hoc quod dictum est, Vias quae a dextris sunt, novit Dominus, quomodo intelligendum est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est vias justorum, quae sunt utique opera bona, quae praeparavit Deus, sicut dicit Apostolus, ut in illis ambulemus (Eph. II, 10)? Vias autem sinistras perversas, id est vias impiorum, non utique novit, quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi: propter quod dicit, Odivi autem ego perversas vias malorum, ipsae sunt a sinistris.

7. Sed respondetur nobis, Cur ergo dixit, Ne declines in dexteram, neque in sinistram; cum potius dicere debuisse videatur, Tene dexteram, et ne declines in sinistram; si bonae sunt viae quae a dextris sunt? [PL33.974] Cur, putamus, nisi quia ita viae sunt bonae quae a dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum? Declinare quippe ille est intelligendus in dexteram, qui bona ipsa opera, quae ad vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo. Et ideo cum dixisset, Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt quae a sinistris sunt; tanquam diceretur ei, Quomodo ergo non vis ut declinemus ad dexteram; secutus adjunxit, Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet. Sic ergo intellige, quod tibi praeceptum est, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi praestari ut hoc facias; et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute tua: et ipse erit virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet.

8. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit, Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. Sed rursus illi qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam praedicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8); in sinistram declinant. Ideo vobis dixit, Non declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi, mala opera diligatis: quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus ait, Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? atque his verbis hominum errantium, et Dei gratiam non intelligentium, respondit ut debuit, dicens, Absit. Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo (Id. VI, 1, 2)? Nihil potuit dici brevius et melius. Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato? Ac per hoc ipsi gratiae invenietur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato. Deus autem qui dives est in misericordia, det vobis et sanum sapere, et usque in finem proficienter in bono proposito permanere. Hoc pro vobis, hoc pro nobis, hoc pro omnibus qui vos diligunt, et pro eis qui vos oderunt, instanter in pace fraterna et vigilanter orate. Deo vivatis. Si quid de vobis mereor, veniat ad me frater Florus.

EPISTOLA CCXVI.. Valentinus Augustino, renuntians quae exstiterit causa dissidii, quive auctores tumultus in suo coenobio; tum declarans fidem suam de libero arbitrio et de justitia Dei remunerantis; ac denique Florum, quem ipsi mittit, ab erroris suspicione liberans

Domino vere sancto, ac nobis venerabiliter super omnia praeferendo, et pia exsultatione colendo beatissimo papae AUGUSTINO, VALENTINUS servus tuae Sanctitatis, et omnis congregatio quae tuis orationibus [PL33.975] mecum sperat in Domino, salutem.

1. Venerabilia scripta, et librum tuae Sanctitatis, ita tremebundo corde suscepimus, ut sicut beatus Elias, cum in speluncae limine staret, faciem suam gloria Domini transeunte velavit; ita nos objurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum nostro judicio erubuimus, quorum inordinata profectione tuam meruimus Beatitudinem salutare; quia tempus loquendi, et tempus tacendi, ne dum per dubitantes et de veritate fluctuantes scriberemus, de dictis sapientiae tuae, quae est sicut angeli Dei, dubitare cum dubitantibus videremur. Non enim erat nobis necessarium interrogare de beatitudine, et de sapientia tua, quae est nobis nota per Dei gratiam. Nam ad librum dulcissimum Sanctitatis tuae ita sumus alacriter jucundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare quis esset; sciebant enim quia Jesus est (Joan. XXI, 12): ita et nos nec voluimus, nec ausi sumus interrogare de libro, utrum tuae Sanctitatis esset; cum ipsa fidelium gratia quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum, domine sancte papa, eloquiis vivasissimis contestetur.

2. Incipiamus autem, domine beatissime papa, ipsius ordinem perturbationis exponere. Charissimus frater noster Florus servus Paternitatis tuae, cum ad Uzalensem patriam fuisset suadente charitate profectus, eulogias monasterii inter suae civitatis moras, de opusculis nobis tuae attulit Sanctitatis, uno fratre Felice, qui ad tuam Sanctitatem tarde post comites suos venisse dignoscitur, eumdem librum devote dictante; ventum est ad monasterium cum eodem libello, fratre Floro ad Carthaginem de Uzalensi civitate profecto. Mihi non monstrato libro, imperitis fratribus recitare coeperunt; qui quorumdam non intelligentium corda commovit, quia cum diceret Dominus »Qui non manducaverit carnem filii hominis, neque biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso« (Id. VI, 54), discesserunt qui impie intellexerunt, non culpa Domini dicentis, sed duritia impiissimi cordis.

3. Coeperunt memorati fratres, qui omnia subverterunt, innocentum animas commovere, mea parvitate penitus ignorante; in tantum conventus illorum murmurantis nescii, ut nisi frater Florus de Carthagine repedans, eorum perturbationes agnoscens, mihi sollicite nuntiasset, furtiva et tanquam servilis erat inter eos de non intelligenda veritate contentio. Proposui ad auferendas impias quaestiones, ut ad dominum sanctum patrem Evodium mitteremus, ut ipse nobis de hoc sacrosancto libro propter ignaros aliquid certius rescripsisset. Nec hoc patientius accipere voluerunt; sed arripuerunt profectionem nobis taliter non optatam: fratre Floro furore illorum propemodum conturbato, in quem saeviebant, quia [PL33.976] ipse illis, ut putabant, vulnera libri hujus attulisset; in quo non poterant medicinam infirmi cognoscere. Unde et sanctum presbyterum Sabinum ad majorem auctoritatem rogavimus, et ipsius Sanctitas librum cum liquidis interpretationibus legit; nec sic anima sauciata curata est. Quibus propter ipsam pietatem sumptus dedimus, ne vulnera ipsorum cumularemus, quae posset sanare libri hujus gratia, in qua refulget tua sancta praesentia. Quibus profectis, quies et pax per omnes fratres exsultavit in Domino. Quinque enim, vel amplius fratrum animositate ista est innata contentio.

4. Sed quia interdum, domine papa, provenit gaudium ex tristitia, non adeo maestificamur, quia per ignaros et curiosos suavissimis monitionibus tuae Sanctitatis illuminari meruimus. Nam et dubitatio beati Thomae apostoli foramina clavorum quaerentis (Idem. XX, 25), confirmatio fuit Ecclesiae universalis. Accepimus igitur, domine papa, medicamentum pie curantium tuarum cum gratia litterarum, et contudimus pectora nostra, ut saltem sic sanetur conscientia nostra, quam per liberum arbitrium nostrum, quod donat misericordia, curat et vivificat gratia; sed in hoc tempore, quando adhuc misericordiam cum dilatione cantamus. Nam cum coeperimus judicium cantare Domino, reportaturi sumus mercedem pro opere nostro, quia misericors et justus Dominus, miserator et rectus (Psal. CXI, 4). Quia sicut docet nos Sanctitas tua, repraesentari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): quia veniet Dominus, et merces ejus cum ipso (Isai. XL, 10): quia stabit homo et opus ejus ante ipsum: quia veniet Dominus sicut clibanus ardens, ut incendat impios tanquam stipulam (Joel. II, 3, 5); et timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, quando impii punientur judicio justitiae (Malach. IV, 1-3). Hoc justus, cujus tu amicus es, domine papa, exclamat, contremiscit, et suppliciter dicit: »Domine, ne intres in judicium cum servo tuo« (Psal. CXLII, 2). Si gratia esset remunerantis, non timeret justus secretarium judicium majestatis. Servi tui Flori haec fides est, pater; non sicut fratres isti sunt locuti. In praesentiarum audierunt ab illo dictum, non juxta merita nostra dari donum pietatis, sed per gratiam Redemptoris: nam de illo die, quis dubitet longe esse gratiam, cum coeperit irasci justitia? [PL33.977] Hoc clamamus, pater, hoc te docente canimus, non securi, sed trepidi: »Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me« (Psal. VI, 2). Hoc dicimus: emenda nos, Domine, et de lege tua erudi nos, ut mitiges nos a diebus malis (Psal. XCIII, 12, 13). Hoc credimus docente te, venerabilis pater, quia Deus interrogat justum et impium, quia a dexteris et a sinistris positis bonis et malis, imputat remuneranda opera pietatis, enumerat puniendam tenacitatem impietatis. Ubi erit gratia, quando pro sui qualitate dispungentur opera, sive bona, sive mala?

5. Sed cur non directum non timet proferri mendacium? Liberum arbitrium Dei gratia curatum non negamus; sed per Christi quotidianam gratiam proficere credimus, et adjuvari confidimus. Quid homines dicunt, In mea est potestate ut faciam bonum? si tamen homines facerent bonum. O inanis gloriatio miserorum! quotidie peccata arguunt, et ipsi sibi assumunt nudum liberum jactantes arbitrium; non discutientes conscientiam suam, quae non potest curari nisi per gratiam, ut dicerent: »Miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi« (Psal. XL, 5). Quid facerent qui de libero sibi gloriantur arbitrio (quod non negatur cum Dei duntaxat adjutorio), si jam absorpta esset mors in victoriam, si jam mortale nostrum indueret immortalitatem, et corruptibile nostrum indueret incorruptionem (I Cor. XV, 53, 54)? Ecce foetent vulnera, et superbe petitur medicina. Non dicunt sicut justus, »Nisi Dominus adjuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea« (Psal. XCIII, 17): non dicunt sicut sanctus, »Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam« (Psal. CXXVI, 1).

6. Sed ora, piissime pater, ut jam non curam geramus, nisi pro peccato nostro lacrymis expiando, et Dei gratia commendanda. Ora, domine pater, ut non urgeat super nos puteus os suum (Psal. LXVIII, 16), ut salvemur a descendentibus in lacum (Psal. XXIX, 4), ut non pereat cum impiis anima nostra (Psal. XXV, 9) per superbiam nostram, sed sanetur per Domini gratiam. Sicut ergo praecepisti, domine papa, frater noster Florus, servus Sanctitatis tuae, omni alacritate perrexit, cui non impedit, sed proficit fatigatio, ut accedat ei dilucidata cordis instructio; quem tuae Sanctimoniae suppliciter commendamus, pariterque deposcimus, ut et ignaros tuis orationibus Domino commendes mansuetissime componendos. Ora, domine et dulcissime pater, ut fugiat diabolus de congregatione nostra, et amota omni alienarum quaestionum procella, navis propositi nostri epibatis quietis onusta intra stationem tutissimi portus secure consistat, dum navigat per hoc mare magnum et immensum, et in illo portu, intra quem jam non erit metuendum vitae navigium, mercium indiscrepans accipiat pretium placitarum. Hoc tuae Sanctitatis impetraturos nos confidimus adjutorio, per gratiam quae est in Christo [PL33.978] Jesu Domino nostro. Omnes filios apostolatus tui dominos nostros clericos, ac sanctos in congregatione propositi servientes deprecamur ut digneris nostro officio salutare, ut cum tua Beatitudine omnes pro nobis orare dignentur. Indiscrepans Trinitas Domini Dei nostri apostolatum tuum, quem elegit per gratiam, conservet nobis in Ecclesia sua, et nostri memorem coronet in Ecclesia magna; quod optamus, domine. Si quid autem famulus tuae Sanctitatis frater suggesserit Florus, pro regula monasterii, digneris pater, petimus, libenter accipere, et per omnia nos infirmos instruere.

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 943-978 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22