Domino recte ac merito suscipiendo et omnibus modis honorando fratri AUGUSTINO, NECTARIUS, in Domino salutem.

1. Sumptis litteris Eximietatis tuae, quibus idolorum cultum, et templorum cerimonias destruxisti, audire mihi visus sum philosophi vocem, non illius quem in Academiae Licaeo memorant, tenebrosis humo angulis residentem, ex profunda quadam cogitatione demersum, reductis ad frontem caput implicuisse genibus, ut aliorum praeclara inventa doctrinae egenus quidam calumniator oppugnet, assertaque praeclare, cum suum nihil defendat, accuset: sed plane excitatus oratione tua ante oculos stetit M. Tullius consularis, qui innumeris civium capitibus conservatis, forensis campi signa victricia stupentibus Graeciae scholis laureatus inferret, tubamque illam canorae vocis et linguae, quam in criminum reos et reipublicae parricidas, spiritu justae indignationis inflaverat, anhelus inverteret, togamque ipsam rugarum paginis resolutis, palliorum imitatus speciem, retorqueret.

2. Ergo cum nos ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compelleres, libenter audivi; cum coelestem patriam intuendam esse suaderes, gratanter accepi. Non enim illam mihi civitatem dicere videbare, quam muralis aliquis gyrus coercet, nec illam quam philosophorum tractatus mundanam memorans communem omnibus profitetur; sed quam magnus Deus, et bene meritae de eo animae habitant atque incolunt, quam omnes leges diversis viis et tramitibus appetunt, quam loquendo exprimere non possumus, cogitando forsitan invenire possemus. Haec ergo licet principaliter appetenda atque diligenda sit, tamen illam non arbitror deserendam, in qua nati et gemti sumus: quae prima nobis usum lucis hujus infudit, quae aluit, quae educavit, et, ut quod ad causam proprie pertinet dicam, de qua bene meritis viris, [PL33.387] doctissimi homines ferunt, post obitum corporis in coelo domicilium praeparari, ut promotio quaedam ad supernam praestetur, his hominibus, qui bene de genitalibus urbibus meruerunt; et hi magis cum Deo habitent, qui salutem dedisse, aut consiliis, aut operibus patriae doceantur. Jam illud quod joculariter dignatus es dicere, urbem nostram non armis, sed flammis incendiisque flagrare, et spinas magis ingenerare quam flores, non est maxima reprehensio, cum sciamus flores ex spinis plerumque generari. Nam et rosas ex spinis gigni quis dubitat, et fruges ipsas aristarum vallo sepiri, ita ut asperis suavia plerumque misceantur.

3. Postremum fuit in litteris Praestantiae tuae non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed quibus rebus maxime metuunt spoliandos. Ego autem, nisi me opinio fallit, sic arbitror, gravius esse spoliari facultalibus quam occidi. Siquidem quod frequentatum in litteris nosti, mors malorum omnium aufert sensum, egestosa vita aeternam parit calamitatem: gravius est enim male vivere, quam mala morte finire. Hoc etiam operae vestrae indicat ratio, in quibus pauperes sustinetis, morbidos curatione relevatis, medicinam afflictis corporibus adhibetis; id postremo modis omnibus agitis, ut diuturnitatem calamitatis afflicti non sentiant. Quod autem ad modum pertinet peccatorum, nihil interest quale videatur esse peccatum cui indulgentia postulatur. Primum enim si poenitentia et veniam tribuit et purgat admissum, poenitet utique illum qui rogat, qui pedes complectitur, et, si, ut quibusdam philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit; aliena quisquam diripuit, inter delicta numeratur; loca profana sacrave violavit, non est ab indulgentia secernendus. Postremo nullus esset veniae locus, nisi peccata praecederent.

4. Nunc quoniam non quantum debui, sed quantum potui, majus ut dicitur, minusve respondi, oro atque obsecro, utinam praesentem possem, ut etiam lacrymas meas pervideres, ut qui sis, quid profitearis, quid agas, etiam atque etiam cogites; intendas quae sit illius species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae conjugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovat dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Et his omnibus pertractatis, Deum primo consideres, hominumque cogites famam, bonitatem amicam potius, familiaremque conjunctionem, et ignoscendo potius laudem, quam vindicando conquiras. Atque haec de his dicta sint, quos verus confessionis suae reatus astringit. Quibus quidem legis contemplatione, quod laudare non desino, veniam tribuistis. Jam illud explicari vix potest quantum crudelitatis sit, innocentes appetere, et eos, quos a crimine constat esse discretos, in judicium capitis devocare. Quos si purgari contigerit, cogites, quaeso, quanta accusatorum liberabuntur invidia, cum reos sponte dimiserint victi, reliquerint innocentes. Deus summus te custodiat, et legis suae te conservet praesidium atque ornamentum nostrum.

EPISTOLA CIV. Ad superioris epistolae capita singula respondet Augustinus; id praeter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria

Domino eximio meritoque honorabili ac suscipiendo fratri NECTARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAP. PRIMUM

1. Legi litteras Benignitatis tuae quibus mihi longe postea respondistis, quam meas ad te perferendas dedi. Nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset, neque navigasset sanctus frater, et coepiscopus meus Possidius. His autem quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi VI cal. april., post menses ferme octo, quam scripseram. Cur ergo ad te tam sero mea scripta pervenerint, aut ad me tua, prorsus ignoro. Nisi forte modo rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras. Hoc sita est, miror unde sit. An aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium adversus cives tuos (quos, pace tua dixerim, multo salubrius diligit ipse quam tu) quo plectantur severius impetrasse. Nam hoc et epistola tua te metuere indicat, cum admones ut mihi ante oculos constituam, qualis illa sit species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae conjugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovet dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Absit ut ista cuiquam inimicorum nostrorum vel per nos, vel per quemquam, quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut noverimus vel quid agere ne ista fiant, vel quid haec credentibus respondere debeamus.

2. Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit; illic enim satis expressi animum nostrum: sed, ut opinor, oblitus quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diversa et dissimilia retulisti Quippe quasi recordatus quod in litteris meis posui. hoc tuis inseruisti quod omnino non posui. Postremum enim fuisse in litteris meis dicis, non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed rebus, quibus maxime metuunt spoliandos. Deinde ostendens quantum sit hoc mali, adjungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari gravius esse spoliari facultatibus quam occidi. Atque ut apertius exponas de quibus facultatibus dixeris, pergis atque addis, me frequentatum in litteris nosse quod mors malorum omnium adferat sensum, egestosa autem vita aeternam pariat calamitatem. Deinde conclusisti, gravius esse in malis vivere quam mala morte finire.

3. Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse quam vellem, nec in vestris, quas ab ineunte aetate didici, litteris uspiam legisse recolo quod egestosa vita aeternam pariat calamitatem. Nam nec unquam peccatum est laboriosa paupertas, et est aliquanta restrictio et coercitio peccatorum. Ac per hoc non est metuendum ne cuiquam [PL33.389] post hanc brevem vitam, hoc ad aeternam valeat animae calamitatem, quod pauper hic vixerit; et in hac ipsa quam in terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum eadem vita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad quamlibet aetatem senectutemque pervenerit Hoc enim potius in illis litteris legi, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, in qua tu arbitraris, et frequentatum in litteris jam mones, aeternam esse posse calamitatem: mortem autem malorum omnium esse finem, habent quidem vestrae litterae, sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista sententia, et si qui alii mortalem animam putant. At illi quos Tullius quasi consulares philosophos appellat. quod eorum magnipendat auctoritatem, quoniam cum extremum diem fungimur, non exstingui animam, sed emigrare censent, et ut merita quoque ejus asserunt seu bona, seu mala, vel, ad beatitudinem, vel ad miseriam permanere. Hoc congruit et Litteris sacris, quarum me cupio litteratorem. Malorum ergo finis est mors, sed in eis quorum casta, pia, fidelis, innocens vita, non in eis qui temporalium nugarum et vanitatum cupiditate flagrantes, et cum hic sibi felices videntur. ipsa voluntatis pravitate miseri convincuntur, et post mortem graviores miserias non habere tantum, verum etiam sentire coguntur.

4. Haec ergo cum et vestris quibusdam, quas honorabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenae patriae tuae, luxuriosam vitam time civibus tuis, non egestosam: aut si egestosam times, illam potius egestatem mone devitandam, quae magna licet rerum terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut vestrorum ipsorum verbis utar auctorum, neque copia neque inopia minuitur. Verumtamen in illis, quibus respondisti litteris meis, inimicos Ecclesiae cives tuos, nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione relevamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus; quanquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare. Sed absit ut ego illa coercitione ad hanc aerumnam eos de quibus agimus, redigendos esse censuerim.

CAPUT II

5. Recense epistolam meam, si tamen dignam habuisti, si non quam relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut tibi jubenti, cum volueris proferretur, et attende quid dixerim; hoc profecto invenies, cui te non respondisse, quantum existimo, fatearis. Nam ex epistola illa mea verba nunc insero: Non praeterita, inquam, vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, [PL33.390] hoc, quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium vero si Dominus voluerit, tanquam putre noxiumque resecare, valde misericorditer puniet. Haec verba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum de morte, sed et de tormentis corporalibus evitandis eorum pro quibus agis, nos invidiosius, quam officiosius rogandos putares; quorum dixi, velle nos in eis salvum esse quod incolumes corpore vivunt. Nec egestosam vitam, ut victu indigeant ab aliis impartito, per nos eis utique formidares; quorum et illud secundum dixi velle nos salvum, quod habent unde vivunt. Tertium vero quod habent unde male vivunt, id est, ut nihil aliud dicam, certe unde falsorum deorum argentea fabrica vere simulacra, pro quibus vel servandis, vel adorandis, vel sacrilego ritu adhuc colendis, usque ad ecclesiae Dei prosiliatur incendium, et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici vulgo diripienda praebeantur, sanguisque fundatur, tu qui tuae consulis civitati, quare metuis resecari, ne omnimodo impenitate perniciosa nutriatur et roboretur audacia? Hoc nobis edissere, hoc doce circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter attende quod dicimus, ne id quod vobis dicimus, velut specie petendi quodammodo accusatione obliqua objicere videaris.

6. Sint honesti cives tui, probis moribus, non superfluis facultatibus: non eos volumus ad aratrum Quintii, et ad Fabricii focum per nos illa coercitione perduci. Qua paupertate illi Romanae reipublicae principes non solum non viluerunt civibus suis, sed ob eam fuerunt praecipue chariores, et patriae gubernandis opibus aptiores. Ne illud quidem optamus aut agimus, ut patriae tuae divitibus illius Ruffini bis consulis argenti solum decem pondo remaneant; quod tunc laudabiliter severa censura adhuc resecandum tanquam vitium judicavit. Tantum nos consuetudo decoloris aetatis nimium marcidas animas mitius contrectare persuadet, ut mansuetudini christianae, quod illis censoribus justum visum est, nimium videatur: et vides quam multum intersit, utrum jam punienda culpa sit tantum habere, an propter alias gravissimas culpas, ut tantum quis habeat permittere; quod tunc jam fuit peccatum, nunc volumus sit saltem poena peccati. Sed est quod fieri possit et debeat, ut nec usque ad ista progrediatur severitas, nec nimis secura laetetur et debacchetur impunitas, et imitationis exemplum ad gravissimas et occultissimas poenas infelicibus proponatur. Saltem concede ut nimium superfluis suis timeant, qui necessaria nostra incendere ac vastare moliuntur. Liceat et hoc beneficium tribuere inimicis nostris, ut dum metuunt rebus quas noxium non est amittere, quod sibi noxium est non conentur admittere. Neque enim haec dicenda est vindicta peccati, sed tutela consilii; non est hoc irrogare supplicium, sed ab excipiendo supplicio communire.

7. Quisque imprudentem cum aliquo sensu doloris privat, ne supervacuis sceleribus assuefactus poenas atrocissimas pendat, puero capillos vellit, ne serpentibus [PL33.391] plaudat; atque ita, ubi molesta dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et vita periclitatur. Non tunc benefici sumus, cum id quod a nobis petitur facimus, sed cum id facimus quod non obsit petentibus. Nam pleraque non dando prosumus, et noceremus si dedissemus. Unde illud proverbium: Nec puero gladium. Tu vero, inquit Tullius, ne unico quidem filio. Quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. Et de divitiis, ni fallor, cum haec agerer, loquebatur. Proinde quae periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur. Medici cum vident secandam urendamque putredinem, saepe adversus multas lacrymas misericorditer obsurdescunt. Si quoties parvuli, vel etiam grandiusculi veniam peccantes deprecati sumus, toties a parentibus vel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus crevisset? quis aliquid utile didicisset? providenter ista, non crudeliter fiunt. Ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas, nisi quemadmodum apud nos efficias quod rogaris a tuis: omnia vero diligenter considera. Si praeterita negligis, quae fieri jam infecta non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat prudenter attende. Non sane fideliter eos amare convincimur, si hoc solum intuemur, ne, non faciendo quod poscunt, minuatur quod amamur ab eis. Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem qui populi utilitate magis consulat quam voluntati?

CAPUT III

8. Nihil interest, inquis, quale videatur esse peccatum cum indulgentia postulatur. Recte hoc diceres si de puniendis, non de corrigendis hominibus ageretur. Absit enim a corde christiano, ut libidine ulciscendi ad poenam cujusque rapiatur. Absit ut in dimittendo cuique peccatum, aut non praeveniat preces rogantis, aut certe continuo subsequatur: sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne vindicta etiam lege debita pasci desideret; non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. Fieri enim potest ut vehementius adversando, emendationem quisque negligat hominis quem gravius odit, et nonnulla molestia reddat coercendo meliorem, quem maxime diligit.

9. Nam et poenitentia, sicut scribis, impetrat veniam, et purgat admissum: sed illa quae in vera religione agitur, quae futurum judicium Dei cogitat; non illa quae ad horam hominibus, aut exhibetur, aut fingitur, non ut a delicto anima purgetur in aeternum, sed ut interim a praesenti metu molestiae vita cito peritura liberetur. Hinc est quod Christianis confitentibus atque deprecantibus, qui delicto illo fuerant implicati, vel non succurrendo arsurae ecclesiae, vel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, poenitentiae dolorem fructuosum esse credidimus, eisque ad correctionem sufficere existimavimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare possent quid de divino judicio formidare deberent. Quae autem poenitentia [PL33.392] sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiae non solum agnoscere negligunt, verum etiam irridere ac blasphemare non desinunt? et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus, quod illi patet ac nudum est, cujus et in praesenti et in futura vita et timemus judicium, et speramus auxilium. Sed arbitramur nos etiam pro ipsis aliquid providere, si homines qui Deum non timent, aliquid timeant, quo non eorum laedatur utilitas, sed vanitas castigetur; ne ab eis Deus ipse quem spernunt, noxia securitate, audacioribus factis gravius offendatur, et ne aliis ad imitandum, eadem ipsa securitas multo perniciosius proponatur. Denique pro quibus abs te rogamur, nos pro illis Deum rogamus uti eos ad se convertat, ut fide mundans corda eorum, veracem ac salubrem agere poenitentiam doceat.

10. Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, pace tua dixerim, ordinatius quam tu, utiliusque diligimus, pro quibus et ad evitanda tanto majora mala, et ad consequenda tanto majora bona, deprecamur. Quos etiam tu, si ex Dei coelesti munere non ex hominum terreno more diligeres, sinceriterque mihi rescriberes quod cum te ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires. Sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur. Sic illam coelestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti, ex hujus etiam, quae te carnaliter genuit, vera et pia dilectione promereris; vere consulens tuis non ad vanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sceleris, sed ad gratiam sempiternae felicitatis.

11. Habes expositas in hac causa cogitationes et vota pectoris mei. Quid autem lateat in consilio Dei, fateor, homo sum, nescio: quidquid illud est, id est justius, atque sapienties, et firmissime stabilitum, incomparabili excellentia prae omnibus mentibus hominum. Verum est quippe quod legitur in Libris nostris, Multae cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum (Prov. XIX, 21). Proinde quid tempus afferat, quid nobis facultatis aut difficultatis oriatur, quid postremo voluntatis ex rerum praesentium, vel correctione, vel spe, subito possit existere, utrum Deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt, impunitate magis severiusque puniantur, an illo modo quo nobis placet coercendos misericorditer judicet, an aliqua duriore, sed salubriore eorum praecedente correctione, nec ad hominum, sed ad suam misericordiam veraci conversione quidquid terroris praeparabatur, avertat et convertat in gaudium, jam novit ipse, nos autem ignoramus. Quid ergo hic ante tempus, inter nos ego et Praestantia tua frustra laboremus? Seponamus paululum curam cujus hora non est, et quod semper instat, si placet, agamus. Nudum enim tempus est, quo non deceat et oporteat agere, unde Deo placere possimus; quod in hac vita usque ad eam perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine aut non potest, aut forte difficilimum est: [PL33.393] unde praecisis omnibus dilationibus, ad illius gratiam confugiendum est, cui verissime dici potest quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex Cumaeo, tanquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est: Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. (Virg. Eclog. 4.) Hoc enim duce, solutis omnibus dimissisque peccatis, hac via ad coelestem patriam pervenitur, cujus habitatione cum eam tibi amandam, quantum potui, commendarem, admodum delectatus es.

CAPUT IV

12. Sed quia dixisti quod omnes eam leges diversis viis et tramitibus appetant; vereor ne forte, cum putas etiam illam viam, in qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam quae illuc sola perducit. Sed rursus verbum quod posuisti diligenter attendens, videor mihi tuam non impudenter aperire sententiam: neque enim dixisti, quam omnes leges diversis viis et tramitibus assequuntur, aut ostendunt, aut inveniunt, aut ingrediuntur, aut obtinent, aut aliquid ejusmodi, sed dicendo, appetunt, librato verbo, atque perpenso, non adeptionem significasti, sed adipiscendi cupiditatem. Ita nec illam quae vera est, exclusisti, nec alias quae falsae sunt, admisisti, et illa quippe appetit quae perducit, nec perducit omnis quae hoc appetit; quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione beatus est. Beati autem omnes esse volumus, hoc est, appetimus, nec tamen omnes qui volumus possumus, hoc est, quod apperimus adipiscimur. Ille ergo adipiscitur qui viam tenet non solum qua id appetit, sed qua etiam pervenitur, relinquens alios in itineribus appetendi, sine fine adipiscendi. Quoniam nec error esset si nihil appeteretur, nec si appetita veritas teneretur. Si vero diversas vias ita dixisti, ut non intelligamus adversas, sicut dicimus diversa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent vitam, alia de castitate, alia de patientia, alia de fide, alia de misericordia, et si quae sunt caetera; non solum appetitur viis et tramitibus ita diversis illa patria, verum etiam reperitur. Nam et in Scripturis sanctis et viae leguntur, et via: viae, sicut illud est, Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15); via, sicut illud, Deduc me in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Non aliae, illae, alia ista; sed omnes una, de quibus alio loco eadam sancta Scriptura dicit, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem, intellectumque suavissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud differam.

13. Nunc autem, quod satis esse arbitror pro suscepto officio rescribendi Praestantiae tuae, quoniam Christus dixit. Ego sum via (Joan. XIV, 6). in illo quaerenda est misericordia et veritas; ne si alibi quaesierimus erremus, tenentes appetentem viam, sed non etiam perducentem. Velut si hanc ipsam tenere vellemus, unde quiddam commemorasti, omnia peccata esse paria; [PL33.394] nonne ab illa patria veritatis et beatitatis nos longe exsules mitteret? Quid enim absurdius, quid insanius dici potest, quam ut ille qui aliquanto immoderatius riserit, et ille qui patriam truculentius incenderit, peccasse judicentur aequaliter? Quam quidem tu ex quorumdam philosophorum opinione non diversam viam, quae tamen ducat ad coelestem habitationem, sed plane perversam, quae ducit ad perniciosissimum errorem, non pro tuo sensu, sed pro causa civium tuorum adhibendam putasti; ut sic ignoscamus eis quorum saevientium ignibus arsit Ecclesia, quemadmodum ignosceremus, si ab eis aliquo petulanti convicio appeteremur.

14. Sed quemadmodum id adstruxeris vide: Et si ut quibusdam, inquis, philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. Deinde cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subjungis et dicis: Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit. Hoc non est docere, sed id quod perverse sentitur, sine ulla documentorum a tructione proponere. Ad hoc enim quod dicis, aeque peccavit, cito respondetur, non aeque peccavit. Exigis fortassis ut probem: quid enim tu quod aeque peccaverit, jam probasti? An illud quod jungis audiendum est? Aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur. Hic etiam tu ipse verecundatus es: puduit enim te dicere quod peccavit aequaliter; sed, inter delicta, inquis, numeratur. Non autem ibi quaestio est utrum et hoc inter delicta numeretur, sed utrum hoc illi delicto aequalitate jungatur. Aut si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia; muscae et aquilae, quia utraque volatilia.

15. Adhuc etiam progrederis et conjectas: Loca profana sacraque violavit, non est ab indulgentia secernendus. Hic sane de violatis sacris locis ad facinus tuorum civium pervenisti: verum locutioni petulanti, nec tu ipse coaequasti; tantummodo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem, non propter peccatorum parilitatem. Ego autem supra posui scriptum in Litteris nostris: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Consequentur itaque misericordiam, si non oderint veritatem. Quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint; sed de scelere immanissimo atque impio recte poenitentibus christiano jure debetur. Tu vero, vir merito laudabilis, ne quaeso ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus vera pietate ac felicitate grandescere. Nam quid generosus adolescens sapere iniquius, et tibi ipsi periculosius potest, quam si convicio in quemlibet extraneum jaculato, non dico parricidium, sed ipsum in patrem convicium coaequaverit?

16. Convenienter itaque apud nos pro civibus tuis agis, ingerendo nobis misericordiam Christianorum, non duritiam Stoicorum: quae causae a te susceptae, non modo nihil suffragatur, verum etiam multum adversatur. Nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, [PL33.395] nulla tua petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in vitio Stoici ponunt, eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus ferreum et inflexibilem volunt. Melius itaque tibi occurreret de tuo Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla, inquit, de virtutibus tuis admirabilior, vel gratior misericordia est (Orat. pro Q. Ligario). Quanto magis debet ea in Ecclesiis praevalere, quando eum sequuntur qui dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6); et legunt, Universae viae Domini misericordia et veritas. Noli ergo metuere innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes volumus ad dignum supplicium pervenire; prohibente nos illa misericordia quam in Christo cum veritate diligimus. Sed qui vitiis nutriendis parcit et fovet, ne contristet peccantium voluntatem, tam non est misericors quam qui non vult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet ne vulneratum doleat vel exstinctum. Serva ergo tempori opportuno quod apud nos agas, pro his hominibus, in quorum dilectione (da veniam) non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris; et rescribe potius quid te de hac via moveat quam tenemus, et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari novimus et gaudemus, ut gradiaris instamus.

17. Cives autem carnalis patriae tuae, etsi non omnes, sed quosdam innocentes quidem dixisti; verumtamen, quod relecta illa epistola mea debes advertere, non defendisti. Quorum non flores, sed spinas nos sensisse cum dicerem, respondens ad illud quod scripseras, florentem te cupere patriam relinquere, jocari me putasti. Hoc scilicet in malis tantis libeat! ita est prorsus. Fumant adhuc ruinae incensae ecclesiae, et in ea causa nos jocamur! Et ego quidem quamvis innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt, aut mala illa perpessi sunt, aut nullis ad prohibendum viribus vel auctori ate valuerunt, tamen nocentiores a minus nocentibus in rescribendo distinxi, aliamque causam posui eorum qui timuerunt offendere potentes inimicos Ecclesiae, aliam eorum qui hoc committi voluerunt: aliam corum qui commiserunt, aliam eorum qui immiserunt; nihil agi de immissoribus volens, quia hoc sine tormentis corporalibus a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inveniri. Stoici autem tui omnes aequaliter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia paria esse peccata; qui etiam duritiam suam qua misericordiam vituperant, huic sententiae sociantes, nullo modo censent omnibus pariter ignoscendum, sed omnes pariter esse puniendos. Remove ergo illos quam longissime potes a patrocinio causae istius, et opta potius ut tanquam christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos quibus parcimus, acquiramus, ne perniciosa illis dissolutione parcamus. Deus misericors et verax et felicitate vera donare dignetur.

EPISTOLA CV. Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere

AUGUSTINUS episcopus catholicus, Donatistis.

CAPUT PRIMUM

1 Charitas Christi, cui omnem hominem, quantum ad nostram pertinet voluntatem, lucrari volumus, tacere nobis non permittit. Si propterea nos odistis, quia pacem vobis catholicam praedicamus, nos Domino servimus dicenti, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9); et in Psalmo scriptum est: Cum iis qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 7). Propterea mandaverunt nobis quidam presbyteri partis vestrae, dicentes: Recedite a plebibus nostris, si non vultis ut interficiamus vos. Quanto justius eis nos dicimus: Imo vos non recedite, sed accedite pacati ad plebes non nostras, sed illius cujus omnes sumus; aut si non vultis et impacati estis, vos potius recedite a plebibus, pro quibus Christus suum sanguinem fudit: quas ideo vultis vestras facere ne Christi sint, quamvis eas sub ejus nomine possidere conemini; tanquam si servus furetur oves de grege domini sui, et quaecumque ex illis nata fuerint, characterem domini sui eis infigat, ne furtum ejus possit agnosci. Sic enim fecerunt majores vestri; separaverunt ab Ecclesia Christi populos habentes baptismum Christi, et quicumque illis accreverunt, baptismo Christi eos baptizaverunt. Sed Dominus et fieres punit, si non se correxerint, et oves ab errore revocat ad gregem, nec in eis suum exterminat characterem.

2. Dicitis nos traditores; quod nec majores vestri in majores nostros potuerunt, nec vos in nos probare ullo modo poteritis. Quid vobis vultis faciamus, qui quando vobis dicimus ut causam nostram et vestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire? Nam utique ostenderemus vobis, quia potius illi traditores fuerunt, qui Caecilianum et socios ejus quasi traditionis crimine damnaverunt. Et dicitis, recedite a plebibus nostris; quas docetis ut vobis credant, et Christo non credant. Vos enim eis dicitis, propter traditores, quos non ostenditis, remansisse Ecclesiam Christi in sola Africa partis Donati: quod non de Lege, non de Propheta, non de Psalmo, non de Apostolo, non de Evangelio, sed de corde vestro, et de parentum vestrorum calumniis recitatis. Christus autem dicit praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): cui Ecclesiae ex ore Christi manifestatae [PL33.397] vos non communicatis, et alios in vestram perditionem trahentes, liberari non vultis.

CAPUT II

3. Si autem ideo vobis displicemus, quia per Imperatorum jussiones ad unitatem cogimini, hoc vos fecistis, qui ubicumque vellemus praedicare veritatem, ut eam quisque secunus audiret et volens eligeret, nunquam permisistis per violentias et terrores vestros. Nolite stridere, et perturbare animas vestras; patienter, si fieri potest, considerate quod dicimus, et recolite facta Circumcellionum vestrorum, et clericorum qui duces eorum semper fuerunt, et videbitis quae causa vobis hoc excitaverit. Unde injuste querimini, quia vobis omnia ista ut juberentur coegistis. Nam ut longe praeterita et multa non repetamus, saltem recentia facta vestra cogitate. Marcus presbyter Casphalianensis a nemine coactus, propria voluntate catholicus factus est. Quare illum vestri persecuti sunt, et pene occidissent, nisi Dei manus per homines supervenientes violentias eorum compressisset. Restitutus Victorianensis ad catholicam nullo cogente se transtulit. Quare raptus est de domo sua, caesus, in aqua volutatus, buda vestitus, et nescio quot dies in captivitate retentus est, nec libertati proprie fortasse restitutus esset, nisi jam pene propter ipsam causam Proculeianus sibi exhibitionem videret imminere. Marcianus Urgensis catholicam unitatem propria voluntate delegit. Quare subdiaconum ejus, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem caesum, clerici vestri lapidibus obruerunt, quorum domus pro suo scelere eversae sunt.

4. Quid amplius dicamus? Modo praeconem misistis, qui clamaret Siniti, Quisquis Maximino communicaverit, incendetur domus ejus: qui antequam ipse ad Catholicam conversus esset, et nondum de transmarinis remeasset, ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus, nisi ut nulli molestus nostros visitaret, et in domo juris sui positus, pacem catholicam volentibus praedicaret? quem vos inde cum gravi injuria projecistis. Quid aliud agebamus, quando unus nostrum Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem, nisi ut nostri, quamvis pauci qui illic erant, visitarentur, et audito verbo Dei ad unitatem Christi qui vellent converterentur? Cui ambulanti viam suam, latronum more insidiati sunt, et quia in eorum insidias cadere non potuit, eum aperta violentia in fundo Livetensi pene vivum cum domo quo fugerat, incenderant, nisi tertio suppositas flammas coloni ejusdem fundi propter periculum suae salutis exstinguerent: et tamen cum Crispinus propter hoc factum in proconsulari judicio convinceretur haereticus, ejusdem episcopi Possidii intercessu decem libras auri non est exactus. Cui benevolentiae et mansuetudini ingratus, ad imperatores catholicos ausus est appellare. Unde [PL33.398] hanc in vos iram Dei, de qua murmuratis, multo importunius et vehementius provocavit.

5. Videtis quia vos contra pacem Christi violenter insurgitis, et patimini non pro ipso, sed pro iniquitatibus vestris. Quae est ista dementia, ut cum male vivitis, latronum facta faciatis; et cum jure punimini, gloriam martyrum requiratis? Si ergo vos privata vestra audacia tam violenter cogitis homines aut ire in errorem, aut permanere in errore; quanto magis nos debemus per ordinatissimas potestates, quas Deus secundum suam prophetiam subdidit Christo, resistere furoribus vestris, ut miserae animae de vestra dominatione liberatae, eruantur de vetustissima falsitate, et assuescant in apertissima veritate? Nam quod a nobis nolentes dicitis cogi, multi etiam se cogi volunt; quod nobis antea et postea confitentur, ut vel sic evadant oppressiones vestras.

6. Et tamen quid est melius, proferre veras Imperatorum jussiones pro unitate, an falsas indulgentias pro perversitate: quod vos fecistis, et mendacio vestro subito totam Africam implestis? In quo facto nihil aliud ostendistis, nisi partem Donati semper de mendacio praesumentem, omni vento jactari et circumferri, sicut scriptum est, Qui fidit in falsis, hic pascit ventos (Prov. X, 4). Sicut enim vera fuit ista indulgentia, sic vera sunt crimina Caeciliani, et traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quidquid aliud contra catholicos dicere consuevistis, ut a pace Ecclesiae Christi infelices separetis, et infeliciter separemini. De nulla quidem nos hominis potestate praesumimus, quamvis utique multo sit honestius praesumere de Imperatoribus quam praesumere de Circumcellionibus, praesumere de legibus quam praesumere de seditionibus. Sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jer. XVII, 5). Unde ergo praesumimus, si vultis nosse, illum cogitate de quo propheta praenuatiavit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, et omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Et ideo hac Ecclesiae potestate utimur, quam ei Dominus et promisit et dedit.

7. Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra veritatem leges darent, per quas justi et probarentur et coronarentur, non faciendo quod illi juberent, quia Deus prohiberet. Sicut jusserat Nabuchodonosor ut aurea statua adoraretur; quod qui facere noluerunt, Deo talia prohibenti placuerunt. Quando autem Imperatores veritatem tenent, pro ipsa veritate contra errorem jubent, quod quisquis contempserit, ipse sibi judicium acquirit. Nam et inter homines poenas luit, et apud Deum frontem non habebit, qui hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa veritas jussit. Sicut ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque mutatus, pro veritate contra errorem edictum proposuit, ut quicumque blasphemarent Deum Sidrach, Misach [PL33.399] et Abdenago, in interitum irent, et domus eorum in dispersionem (Dan. III, 96): et non vultis ut tale aliquid contra vos jubeant imperatores Christiani, cum sciant a vobis, in eis quos rebaptizatis, Christum exsufflari? Si jussiones regum non pertinent ad praedicandam religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edietum regis talia jubentis etiam ipsi vos signatis? An ignoratis verba regis esse: Signa et ostenta quae fecit mihi Dominus Deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo annuntiare, quam magnum et potens sit regnum ejus, regnum sempiternum et potestas ejus in saecula saeculorum (Dan. III, 99, 100)? An cum hoc audieritis, non respondetis, Amen; et hoc dicto clara voce ad edictum regis, vos in sancta solemnitate signatis? Sed modo quia nihil apud Imperatores potestis, nobis inde vultis facere invidiam. Si autem aliquid possetis, quanta faceretis; quando nihil potestis, et non cessatis!

8. Scitote quod primi majores vestri causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum detulerunt. Exigite hoc a nobis, probemus vobis; et si non probaverimus, facite de nobis quidquid potueritis. Sed quia Constantinus non est ausus de causa episcopi judicare, eam discutiendam atque finiendam episcopis delegavit. Quod et factum est in urbe Roma praesidente Melchiade episcopo illius Ecclesiae cum multis collegis suis. Qui cum Caecilianum innocentem pronuntiassent, et Donatum qui schisma Carthagini fecerat, sententia percussissent, iterum vestri ad Imperatorem venerunt, de judicio episcoporum, in quo victi fuerant, murmurarunt. Quomodo enim potest malus litigator laudare judices, quibus judicantibus victus est? Iterum tamen clementissimus Imperator alios judices episcopos dedit apud Arelatum galliae civitatem, et ab ipsis vestri ad ipsum Imperatorem appellarunt, donec etiam ipse causam cognosceret, et Caecilianum innocentem, illos calumniosos pronuntiaret. Nec sic toties victi quieverunt, sed de Felice Aptungitano, per quem Caecilianus fuerat ordinatus, quotidianis interpellationibus ipsi Imperatori taedium fecerunt, dicentes eum esse traditorem: et ideo Caecilianum episcopum esse non posse, quod a traditore fuerit ordinatus; donec et ipse Felix jussu Imperatoris causa cognita ab Aeliano proconsule innocens probaretur.

9. Tunc Constantinus prior contra partem Donati severissimam legem dedit. Hunc imitati filii ejus, talia praeceperunt. Quibus succedens Julianus desertor Christi et inimicus, supplicantibus vestris Rogatiano et Pontio, libertatem perditionis parti Donati permisit: denique tunc reddidit basilicas haereticis, quando templa daemoniis, eo modo putans christianum nomen posse perire de terris, si unitati Ecclesiae de qua lapsus fuerat, invideret, et sacrilegas dissensiones liberas esse permitteret. Haec erat ejus praedicanda [PL33.400] justitia, quam supplicantes Rogatianus et Pontius laudaverunt, dicentes homini apostatae, quod apud eum sola justitia haberet locum. Huic successit Jovianus, qui quoniam cito mortuus est, nihil de rebus talibus jussit. Deinde Valentinianus; legite quae contra vos jusserit. Inde Gratianus et Theodosius; legite quando vultis, quae de vobis constituerint. Quid ergo de filiis Theodosii miramini, quasi aliud in hac causa sequi debuerint, quam Constantini judicium per tot christianos imperatores firmissime custoditum?

10. Ad Constantinum autem, sicut diximus, sicut vobis quando vultis, si tamen ignoratis, ostendimus, majores vestri causam Caeciliani ultro detulerunt. Defunctus est Constantinus, sed judicium Constantini contra vos vivit, quo vestri causam miserunt, apud quem judices episcopos reprehenderunt, ad quem a judicibus episcopis appellaverunt, quem taediosissime de Felice Aptungitano interpellaverunt, a quo toties convicti et confusi redierunt, et a pernicie furoris et animositatis suae non recesserunt; eamque vobis post. eris suis haereditariam reliquerunt, ut tam impudenter de jussionibus christianorum imperatorum faciatis invidiam, cum si vobis liceret, non quidem jam Constantinum christianum, quia veritati favit, contra nos interpellaretis, sed apostatam Julianum ab inferis excitaretis; quasi vero si aliquid tale contingeret, esset magnum malum nisi vobis. Quae est enim pejor mors animae, quam libertas erroris?

CAPUT III

11. Sed jam tollamus ista omnia de medio; amemus pacem, quam omnis doctus et indoctus intelligit praeponendam esse discordiae, diligamus et teneamus unitatem. Hoc jubent imperatores, quod jubet et Christus; quia cum bonum jubent, per illos non jubet nisi Christus. Et nos etiam per Apostolum obsecrat, ut idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata, neque dicamus, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi; sed simul omnes non simus nisi Christi, quia nec divisus est Christus, nec Paulus crucifixus est pro nobis; quanto minus Donatus? nec in nomine Pauli baptizati sumus (I Cor. I, 10 13); quanto minus in Donati? Hoc dicunt et Imperatores, quia christiani catholici sunt, non idolorum servi, sicut vester Julianus; non haeretici, sicut quidam fuerunt et Ecclesiam catholicam persecuti sunt, quando veri christiani non pro haeretico errore poenas justissimas sicut vos, sed pro catholica veritate passiones gloriosissimas pertulerunt.

12. Attendite quam manifestissima veritate per cor regis, quod in manu Dei est, ipse Deus dixerit in ista ipsa lege quam contra vos prolatam dicitis; est autem, si intelligatis, prolata pro vobis. Attendite quid habeant verba principis: Nam si in eis qui primo initiati sunt, idcirco religio Baptismatis judicatur infirma, quod ii a quibus accipitur peccatores putentur, toties renovari necesse erit traditum Sacramentum, quoties indignus fuerit inventus collati Baptismatis administrator, et fides nostra non ex nostrae voluntatis arbitrio, neque ex divini [PL33.401] muneris gratia, sed ex meritis sacerdotum et clericorum qualitate pendebit. Faciant mille concilia episcopi vestri, huic uni sententiae respondeant, et ad quod volueritis consentimus vobis. Videte enim quam perverse et impie dicatur, quod dicere soletis, quia si bonus sit homo, ipse sanctificat eum quem baptizat; si autem malus sit, et nesciat ille qui baptizatur, tunc Deus sanctificat. Hoc si verum est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur, potius quam a notis bonis, ut magis a Deo quam ab homine possint sanctificari: sed absit a nobis ista dementia. Quare ergo non verum dicimus, et recte sapimus, quia semper Dei est illa gratia et Dei Sacramentum, hominis autem solum ministerium; qui si bonus est, adhaeret Deo, et operatur cum Deo; si autem malus est, operatur per illum Deus visibilem Sacramenti formam, ipse autem donat invisibilem gratiam. Hoc sapiamus omnes, et non sint in nobis schismata.

CAPUT IV

13. Concordate nobiscum, fratres; diligimus vos, hoc vobis volumus quod et nobis. Si propterea nos gravius odistis, quia errare vos et perire non permittimus, hoc Deo dicite, quem timemus minantem malis pastoribus, et dicentem: Quod erraverat, non revocastis, et quod perierat, non inquisistis (Ezech. XXXIV, 4). Hoc vobis per nos Deus ipse facit, sive obsecrando, sive minando, sive corripiendo, sive damnis, sive laboribus, sive per suas occultas admonitiones vel visitationes, sive per potestatum temporalium leges. Intelligite quid vobiscum agatur; perire vos non vult Deus in sacrilega discordia alienatos a matre vestra Catholica. Nihil in nos aliquando probare potuistis; vestri episcopi conventi a nobis, nunquam nobiscum pacifice conferre voluerunt, quasi fugientes cum peccatoribus loqui. Quis ferat istam superbiam? quasi Paulus apostolus non contulerit cum peccatoribus et cum valde sacrilegis: legite Actus Apostolorum, et videte. Quasi ipse Dominus non cum Judaeis, a quibus crucifixus est, sermones de Lege habuerit, eisque congruenter responderit. Postremo diabolus est primus omnium peccatorum, qui converti ad justitiam nunquam poterit, et tamen nec ipse Dominus de Lege dedignatus est ei respondere; ut intelligatis istos ideo nobiscum nolle conferre, quia causam suam perditam norunt.

14. Nos ignoramus quid adversus seipsos homines jactent, qui calumniosis dissensionibus gaudent. In Scripturis discimus Christum, in Scripturis discimus Ecclesiam. Has Scripturas communiter habemus, quare non in eis et Christum et Ecclesiam communiter retinemus? Nos ubi agnovimus eum de quo dicit Apostolus, Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus; non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16); ibi agnovimus Ecclesiam, de qua dicit Deus ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3). Ubi agnovimus Christum in Psalmo de se prophetantem, Dominus dixit ad me, Filius meus es [PL33.402] tu; ego hodie genui te; ibi agnovimus Ecclesiam, in eo quod sequitur, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus deorum Dominus locutus est; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, Et vocavi, terram a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo superius dicitur, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 5, 6). Ipsa est Ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota, usque ad terminos terrae. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Foderunt manus meas, et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et aspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo post in psalmo ipso dicitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Exaltare super coelos, Deus; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 6). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod de illo in psalmo ipso dicitur, Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 2, 8, 9, 10, 11).

15. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, lapidem de monte sine manibus praecisum, fregisse omnia regna terrarum, utique illa quae de culturis daemonum praesumebant; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod dictum est, lapidem ipsum crevisse, et factum montem magnum, et replevisse omnem terram (Dan. II, 34, 35). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic sequitur, Et adorabunt in conspectu ejus unusquisque de loco suo omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso; operiet coelos virtus ejus; ibi agnovimus Ecclesiam in eo quod sequitur, Et laudis ejus plena est terra (Habac. III, 3). Ab Africo enim posita est Jerusalem, sicut legitur in libro Jesu Nave (Josuae XV, 8), unde nomen Christi diffusum est; et ibi est mons umbrosus, mons Oliveti, unde ascendit in coelum ut cooperiret coelos virtus ejus, et impleretur Ecclesia per omnem terram laudis [PL33.403] ejus. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum, et caetera quae illic de ejus passione dicuntur; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic dicitur, Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeas tuas confige, non est quod parcas. Porrige longius funiculos, et palos validos confirma; etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates, quae desertae erant, inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim; nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor; quoniam ego sum Dominus, qui feci te, Dominus nomen ei: et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Isai. LIII. 7, et LIV, 1-5).

CAPUT V

16. Non novimus quid de traditoribus dicatis, quos nunquam convincere, nunquam ostendere potuistis. Non dico quia vestri potius in tali crimine detecti et confessi manifestantur: quid ad nos pertinet de sarcinis alienis? nisi ut quos possumus corrigamus, vel correptione vel quacumque disciplina in spiritu mansuetudinis et diligentia charitatis; quos autem corrigere non valemus, etiamsi necessitas cogit pro salute caeterorum ut Dei Sacramenta nobiscum communicent, peccatis tamen eorum non communicemus, quod non fit nisi consentiendo et favendo. Sic enim eos in isto mundo, in quo Ecclesia catholica per omnes gentes diffunditur, quem agrum suum Dominus dicit, tanquam zizania inter triticum, vel in hac unitatis area tanquam paleam permixtam frumento, vel intra retia verbi et Sacramenti tanquam malos pisces cum bonis inclusos, usque ad tempus messis (Matth. XIII, 24-43), aut ventilationis (Id. III, 12) aut littoris (Id. XIII, 47-50, toleramus, ne propter illos eradicemus et triticum, aut grana nuda ante tempus de area separata, non in horreum mittenda purgemus, sed volatilibus colligenda projiciamus; aut disruptis per schismata retibus, dum quasi malos pisces cavemus, in mare perniciosae libertatis exeamus. Propter hoc enim his atque aliis similitudinibus Dominus servorum suorum tolerantiam confirmavit, ne dum se boni putant malorum permixtione culpari, per humanas et temerarias dissensiones aut parvulos perdant, aut parvuli pereant. Quod usque adeo coelestis magister cavendum praemonuit, ut etiam de praepositis malis plebem securam faceret, ne propter illos doctrinae salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere. Neque enim sua sunt quae dicunt, sed Dei, qui in cathedra unitatis doctrinam posuit veritatis. Proinde ille verax et ipsa veritas, de praepositis sua mala facientibus, et Dei bena dicentibus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Non utique diceret, [PL33.404] Quae faciunt, facere nolite, nisi manifesta essent mala quae faciunt.

17. Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus: quamvis vestros majores non exsecratores malorum, sed accusatores innocentium fuisse, si velitis possimus ostendere. Sed quicumque illi et qualescumque fuerint, portent sarcinas suas. Ecce Scripturae communes, ecce ubi novimus Christum, ecce ubi novimus Ecclesiam. Si Christum ipsum tenetis, ipsam Ecclesiam quare non tenetis? Si in ipsum Christum quem legitis, et non videtis, tamen propter veritatem Scripturarum creditis; quare Ecclesiam negatis, quam et legitis et videtis? Haec vobis dicendo et ad hoc bonum pacis et unitatis et charitatis vos compellendo, inimici vobis facti sumus; et mandatis quia occidetis nos qui veritatem vobis dicimus, et in errore vos perire quantum possumus non permittimus. Vindicet nos Deus de vobis, ut ipsum errorem vestrum in vobis occidat, et nobiscum de veritate gaudeatis. Amen.

EPISTOLA CVI. Augustinus Macrobio donatianae partis apud Hipponem, uti ex epistola 108 intelligitur, episcopo, agens ne subdiaconum quemdam rebaptizet

Domino fratri dilecto MACROBIO, AUGUSTINUS.

1. Audivi quod quemdam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis. Noli: sic Deo vivas, sic Deo placeas, sic Christi Sacramenta non inaniter habeas, sic non in aeternum a Christi corpore separeris. Noli, rogo te, frater, pro teipso te magis rogo; certe paululum attende quod dico. Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginensem damnavit, et vicissim ab illo etiam ipse damnatus est. Diu Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas Ecclesias baptizavit, modo cum Primiano vester episcopus, sed et neminem post eum baptizans. Qua ergo licentia post nos adhuc rebaptizandum putatis? Hanc mihi solve quaestionem, et me baptiza: si hanc autem solvere non potes, parce alienae animae, parce tuae. Aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige ut probem; certe si non probavero, tunc fac quod putas. Addo etiam, si non probavero, non sim episcopus communionis meae; si autem probavero, noli esse inimicus salutis tuae. Opto te, domine frater, in pace esse nobiscum.

EPISTOLA CVII. Maximus et Theodorus Augustino renuntiantes quid ipsis coram responderit Macrobius ad ipsius litteras

Domino beatissimo et venerabili multumque desiderabili patri AUGUSTINO MAXIMUS et THEODORUS, in Domino salutem.

[PL33.405] 1. Ex praecepto Sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuae perferremus, primo negavit se ne eidem legerentur. Deinde aliquando ex nostra suggestione commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait: »Non possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam postulaverint dare.« Cum autem a nobis eidem diceretur quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui judicem esse non posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere. Quod necesse habuimus his litteris Sanctitati tuae significare. Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater.

EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse

Domino dilecto fratri MACROBIO, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM

1. Charissimifilii mei, honorabiles viri, cum ad tuam Benevolentiam attulissent litteras meas, quibus admonui rogavique te, ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te respondisse, Non possum nisi ad me venientes suscipere, et eis fidem quam postulaverint dare: et tamen si ad te venerit in vestra communione baptizatus, qui diu a vobis separatus fuit, et per ignorantiam se putaverit denuo baptizandum, idque poposcerit, cum quaesieris et cognoveris ubi fuerit baptizatus, suscipis quidem ad te venientem, nec tamen ei das quam postulat fidem, sed doces hominem habere quod petit, nec verba errantis attendis, sed studium adhibes corrigentis. Male ergo dantem quod jam dandum non est, et Sacramentum quod datum est violantem suus error accusat, non petentis excusat. Dic itaque mihi, obsecro te, quomodo non habeat qui petivit abs te, quod jam acceperat per me? Si propter alienam aquam, et alienum fontem, quod solent dicere qui non intelligunt, quia scriptum est, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis; Felicianus quando separatus est a vobis in parte Maximiani, veritatis adulter, catena sacrilegii, sicut concilii vestri verba indicant, trahebatur. Si secum abstulerat fontem vestrum, quis erat fons in quo, illo separato, vestros baptizatis? Simul enim nunc vester episcopus sedet cum Primiano a se damnato et damnatore suo.

2. Sed sicut mihi suis litteris (Epist. 107) intimarunt nostri, qui in hac causa te viderunt, cum quaererent quid hinc diceres, respondisti te nuper ordinatum, factorum patris tui judicem esse non posse, [PL33.406] sed in eo quod a prioribus tuis acceperis, permanere. Hinc sane dolui necessitatem tuam, cum te existimem, sicut audio, bonae indolis juvenem. Quid enim te ad hanc responsionem, nisi malae causae necessitas cogit? Sed si attendas, mi frater, si recte cogites, si Deum timeas, in mala causa perseverare nulla necessitas cogit. Haec enim responsio tua non quaestionem tibi a me propositam solvit, sed causam nostram ab omni calumnia vestrae causationis absolvit. Dicis enim te nuper ordinatum factorum patris tui judicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis permanere. Cur ergo non potius in Ecclesia, quam Scriptura teste incipientem ab Jerusalem, atque per omnes gentes fructificantem atque crescentem (Act. I, 8) a Domino Christo per Apostolos accepimus, permanemus; et de factis nescio quorum patrum, quae ante pene centum annos admissa dicuntur, modo judicamur? Si enim tu de patre tuo, adhuc in hac vita constituto, non audes judicare, quem potes interrogare; mihi quare dicitur ut judicem de mortuo longe antequam natus sum? et christianis gentibus quare dicitur ut judicent de factis Afrorum traditorum ante tot annos mortuorum, quos nec vivos tot christiani qui tunc vivebant, in terris remotissimis constituti audire vel nosse potuerunt? Qui manentem notum non audes judicare Primianum, cur mihi antiquum et ignotum judicandum vis imponere Caecilianum? Si patres tuos non judicas de factis suis, quare fratres tuos judicas de factis alienis?

3. An forte fratres nos negas? Sed melius audimus sanctum Spiritum per prophetam praecipientem, Audite qui pavetis verbum Domini: dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos detestantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate, ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5, secundum LXX). Revera enim si hominibus nomen Domini jucundius esset, quam nomina hominum, numquid Christus clamans, Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27), divideretur in membris suis per eos qui dicunt, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae (I Cor. III, 4) et per hominum nomina dilaniantur? numquid Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33); de quo dictum est, Christus dilexit Ecclesiam suam, et tradidit seipsum pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Eph. V, 25, 26)? numquid ergo in ipso suo lavacro exsufflaretur, si nomen Domini esset jucundius, cujus est ipse baptismus, quam nomen hominum, de quibus dicitis: Sanctum est quod ille dat, non quod ille?

CAPUT II

4. Et tamen collegae tui ubi voluerunt, veritatem potius attenderunt, et non solum baptismum quem Primianus in vestra communione, sed et quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego schismate, propter honoris Domini jucunditatem sanctum esse senserunt; et characterem, non solum quem ipse [PL33.407] apud vos acceperat, sed et quem aliis extra nos desertor infixerat, ipso correcto violare non ausi sunt, quia regium cognoverunt. De hoc eorum facto tam bono judicare non vis, ubi eos deberes laudabiliter imitari, et sequeris judicium eorum, in quo merentur ab omnibus detestari. Times de Primiano judicare, ne cogaris audire quod culpes: imo vero judica, et illic magis poteris invenire quod laudes. Non enim quod male fecit Primianus te volumus memorare, sed quod optime fecit: qui in suscipiendis quos ejus damnator in separatione sceleratissima baptizaverat, errorem hominum correxit, non Dei Sacramenta destruxit. Bonum Christi et in hominibus malignis agnovit; malum autem hominum, non violato Christi bono, emendavit. Aut si hoc factum displicet tibi, illud saltem attende, illud pro bono tuo ingenio prudenter adverte, quia unum Primianum non judicas de factis ipsius Primiani, et orbem christianum judicas de factis Caeciliani. Times ne te polluat, si noveris quod vindicare non audeas: absolve ergo gentes, quae nec nosse poterant quod accusas.

5. Nec tamen illud unius Primiani factum est: scis, in quantum opinor, et tu, centum ferme episcopi vestri factione damnabili cum Maximiano conspirantes, ausi sunt damnare Primianum; et trecentorum decem Vagaiensi concilio, sicut decreti ejus verba personant: Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. Hinc alii duodecim, qui ejus ordinationi, quando contra Primianum levatus est, interfuerant, non dilata damnatione conjuncti sunt: caeteris autem, ne nimia praecisio fieret, praestituto die, redeundi est concessa dilatio, salvis suis honoribus, si intra terminum temporis remeassent. Nec timuerunt trecenti et decem ad suum collegium revocare tanto Maximiani sacrilegio accusatos, intuentes forte quod scriptum est: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8). Quibus autem est permissum tempus dilationis, foris a vestra communione baptizaverunt, quoscumque baptizare potuerunt. Neque enim nisi foris fuissent, dilatione concessa invitari poterant ut redirent. Deinde et antequam dilatio finiretur, et posteaquam finita est, illi duodecim cum Maximiano damnati, apud tres aut amplius proconsules accusati sunt, ut e sedibus suis judiciario vigore pellerentur: inter quos erat Felicianus Mustitanus, de quo non ago, et Praetextatus Assuritanus nuper defunctus, in cujus damnati loco alter jam fuerat ordinatus. Quos duos non unus Primianus, sed multi coepiscopi vestri, cum frequentissima numerositate Thamugadensis Optati natalitia celebrarent, post eorum sine dilatione [PL33.408] damnationem, post terminatam quae caeteris data fuerat dilationem, post divulgatam forensi etiam strepitu apud tot consules accusationem, in honoribus integris susceperunt, et post eos nullum baptizaverunt. Si huic assertioni resistitur, vel horum aliquid si negatur, periculo episcopatus mei exigar probare quod loquor.

6. Finita est causa, frater Macrobi: Deus hoc egit, Deus hoc voluit; occultae illius providentiae fuit ut in causa Maximiani speculum vobis correctionis proponeretur, ut omnis adversum nos, imo adversus Christi Ecclesiam toto orbe crescentem, non dico vestra, ne in tevidear contumeliosus, sed certe vestrorum criminosa calumnia finiretur. Nihil enim remansit omnino eorum quae contra nos, tanquam de Scripturis ab hominibus non intelligentibus proferri solent. Nam haec habere in ore consueverunt: Ab aqua aliena abstine te (Prov. IX, 18). Sed respondetur: Non est aqua aliena, quamvis sit in alienis; sicut nec aqua illa Maximiani fuit, unde vos non abstinuistis. Item proponitur nobis: Facti sunt mihi sicut aqua mendax, non habens fidem (Jer. XV, 18). Sed respondetur: Hoc dictum est de fictis hominibus, non pertinentibus ad Dei Sacramenta, quae nec in mendacibus possunt esse mendacia. Nam utique mendaces fuerunt qui Primianum, sicut ipsi perhibetis, falsis criminibus damnaverunt; nec tamen aqua mendax fuit, in qua separati a vobis, quos potuerunt, baptizaverunt. Nam quando eam in his, quos Felicianus et Praetextatus foris baptizaverunt, suscepistis, et in mendacibus veracem fuisse sensistis. Proponitur nobis, Qui baptizatur a mortuo, quid prodest lavacrum ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Respondetur: Si hoc de baptismo scriptum est, quo baptizant illi quos tanquam mortuos ejecit Ecclesia, non dixit hoc lavacrum non esse, sed nihil prodesse; quod et nos dicimus. Verumtamen quando cum illo ad Ecclesiam venerit, quod foris oberat, intus proderit; non cum ipse repetitur Baptismus, sed cum corrigitur baptizatus. Sicut Maximianum et socios ejus, unquam mortuos a vestra congregatione, communionis lectos loquitur Vagaiense concilium: Veridica, inquit, unda, in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra. Aegyptiorum quodammodo exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora, quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inveniunt sepulturam. Ex hac turba mortuorum, quasi reviviscentes Felicianum et Praetextatum in suis honoribus suscepistis, et ab eis in illa morte baptizatos non rebaptizastis; quia baptismum Christi foris datum per mortuos, mortuis non prodesse, eumdem tamen ipsum prodesse intus reviviscentibus agnovistis. Proponitur nobis: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). [PL33.409] Respondetur, hoc scriptum de assentatione leni atque fallaci blandi adulatoris intelligi, qua ungitur et crescit eis caput, cum laudantur peccatores in desideriis animae suae, et qui iniqua egerint, benedicuntur. Quod ex priore versu satis apparet; sic enim posita est tota sententia: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Malle se dixit veraci misericordis austeritate conteri, quam deceptoria laude fallentis extolli. Sed quomodolibet intelligatis, certe in eis quos in sacrilegio Maximiani Felicianus et Praetextatus baptizaverunt, aut peccatorum oleum suscepistis, aut etiam peccatoribus ministrantibus datum Christi esse oleum cognovistis. Neque enim non erant peccatores, quando de illis in Vagaiensi concilio dicebatur: Famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis, vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite.

CAPUT III

7. Ista de Baptismo dixisse suffecerit. Causa vero separationis vestrae his solet non intellectis testimoniis colorari. Scriptum est: Ne communices peccatis alienis (I Tim. V, 22). Sed respondetur, eum communicare peccatis alienis, qui consentit malis factis; non eum, qui cum ipse sit triticum, simul tamen cum palea, quamdiu area retrituratur, divinis communicat Sacramentis. Scriptum est enim, Exite inde, et immundum ne tetigeritis; et, Qui tetigerit pollutum, pollutus est (Isai. LII, 11); sed consensione voluntatis, qua deceptus est homo primus, non conversatione corporis, qua et Judas osculatus est Christum. Pisces quippe illi, de quibus in Evangelio Dominus loquitur, boni et mali intra eadem retia, quibus congregationis coaptat unitatem, usque ad finem saeculi, quod littoris nomine praefiguratur (Matth. XIII, 48, 49) pariter natant corporibus mixti, sed moribus separati. Scriptum est enim, Modicum fermentum totam massam corrumpit ((I Cor. V, 6), sed eorum qui consentiunt mala facientibus, non eorum qui secundum prophetam Ezechielem, gemunt, et moerent ob iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 4).

8. Istam malorum permixtionem gemit et Daniel (Dan. IX, 5-16): tres quoque viri gemuerunt (Id. III, 28-31); ille hoc in oratione, illi in fornace testantur: nec tamen se ab unitate populi, cujus peccata confitebantur, corporali disjunctione separaverunt. Prophetae omnes in eumdem populum in quo erant, quae et quanta dixerunt! nec sibi tamen alterum populum in quo essent, discessione corporali vel segregatione quaesierunt. Ipsi Apostoli permixtum sibi diabolum Judam usque in finem, quo se ipse etiam laqueo perdidit, sine ulla sui contaminatione tolerarunt, ita ut diceret eis Dominus, propter illius inter eos praesentiam: Et vos mundi estis, sed non omnes (Joan. XIII, 10). Nec ob illius immunditiam, tanquam fermento in eis dissimilium morum massa corrupta est. Nec recte affirmari potest quod eos illius latebat nequitia, nisi [PL33.410] forte qua fuerat etiam Dominum traditurus: nam ipsi de illo scripserunt quod fur erat, et omnia quae mittebantur de dominicis loculis auferebat (Joan. XII, 6). Non eis quisquam calumniabatur illo testimonio, Videbatis furem, et concurrebatis cum eo (Psal. XLIX, 18): et factis enim malorum, non Sacramentorum communione, sed eorumdem factorum consensione concurritur. Apostolus Paulus quantum de falsis fratribus conqueritur (II Cor. XI, 26)! quorum tamen corporali permixtione non maculabatur, cordis puri diversitate sejunctus. Nam a quibusdam quos invidos noverat, gaudet Christum pariter praedicari (Philipp. I, 15-18); et utique invidia diabolicum vitium est.

9. Postremo episcopus Cyprianus, jam Ecclesia copiosius dilatata, vicinior temporibus nostris, cujus auctoritate aliquando repetitionem Baptismi confirmare conamini, cum illud concilium, vel illa scripta, si vere ipsius sunt, et non, sicut aliqui putant, sub ejus nomine conscripta atque conficta, contineant quantum dilexerit unitatem, quomodo in ea tolerandos, etiam contra quos ipse sentiebat, apertissima exhortatione consuluerit, ne pacis vinculum rumperetur: id potissimum attendens, quia si quis alterutris, quibus aliud videtur quam veritas habet, humanus error irrepserit, fraterna concordia custodita charitas etiam cooperit multitudinem peccatorum. Hanc ille sic tenuit, sic amavit, ut si quid aliter quam res est, de Baptismi sacramento sapuerat, id quoque Deus illi revelaret, sicut Apostolus fratribus in charitate ambulantibus dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Id. III, 15, 16). Huc accedit quoniam fructuosum sarmentum, si aliquid habebat adhuc purgandum, gloriosa martyrii falce purgatum est: non quia pro Christi nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine in gremio unitatis occisus est. Nam ipse scripsit, et fidentissime asserit, eos qui extra unitatem, etiamsi pro illo nomine moriantur, occidi posse, non posse coronari (Lib. de anit. Eccl.). Tantum valet sive ad delenda, sive ad confirmanda peccata, vel custodita, vel violata charitas unitatis.

10. Ipse ergo ille Cyprianus, cum per impiorum Gentilium persecutionem vastata Ecclesia multos plangeret lapsos, malis hoc moribus tribuens eorum, qui in ipsa Ecclesia damnabili conversatione vivebant, de collegarum suorum moribus gemit, nec suum gemitum silentio tegit; sed dicit eos in tantam cupiditatem fuisse progressos, ut esurientibus, etiam in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent (Serm. de lapsis, vers. init.). Puto istorum avaritia, fundis, et fenore Cyprianum non fuisse maculatum; nec tamen ab eis se corporali segregatione, sed vitae dissimilitudine fuisse disjunctum. Cum eis altare tetigit; sed immundam illorum vitam ille non tetigit, quando sic culpavit atque redarguit. Placentia [PL33.411] quippe ista attinguntur, displicentia repelluntur. Ideoque illi optimo episcopo, nec censura, qua peccata coerceret, nec cautela defuit, qua unitatis vinculum custodiret. Legitur ejus in quadam epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum, de hac re clara et aperta sententia, qua omnino praecepit, propheticam regulam tenens, nullo modo Ecclesiae deseri debere unitatem, propter malorum permixtionem. Nam etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra, ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, nos de Ecclesia recedamus. Tantummodo nobis laborandum est, ut frumentum esse possimus (Epist. 51).

11. Istam charitatis legem ex ore Christi Domini promulgatam; ipsius enim sunt istae similitudines, et de zizaniis usque ad tempus messis in unitate agri per mundum (Matth. XIII, 24-43), et de malis piscibus usque ad tempus littoris intra eadem retia tolerandis (Ibid. 47-50); hanc ergo charitatis legem si majores vestri mente retinerent, si cum Dei timore cogitarent, non propter Caecilianum, et nescio quos Afros, sive, ut putatis, revera criminosos, sive, quod magis credendum est, calumniis appetitos, se ab Ecclesia, quam descripsit ipse Cyprianus, per omnes gentes radios suos porrigente, et ramos suos per omnem terram copia ubertatis extendente, non, inquam, se a tot gentibus christianis, quae omnino nescierunt qui, vel quid, vel quibus objiciebant, nefaria separatione discinderent; quod non fit, nisi aut simultate privata potius quam utilitate communi, aut illo vitio quod consequenter Cyprianus ipse connumerat, vitandumque commemorat. Nam cum praecepisset propter zizania quae in Ecclesia cernuntur, non esse Ecclesiam deserendam, sequitur et adjungit: Nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere et labore nostro capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit, »In domo autem magna non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata« (II Tim. II, 20): nos operam demus, et quantum possumus laboremus ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est. Esse non potest major domino suo servus; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam et ventilabrum jam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista praesumptio, et sacrilega obstinatio, quam sibi furor pravus assumit, et dum sibi semper amplius aliquid quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter [PL33.412] extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt.

12. Quid hac Cypriani attestatione clarius; quid veracius? Vides quanta evangelica et apostolica luce praefulgeat; vides eos, qui velut offensi pro sua justitia iniquitatibus alienis, Ecclesiae deserunt unitatem, ipsos esse potius iniquissimos. Vides foris esse zizania, eos qui noluerunt in unitate agri Domini zizania tolerare. Vides foris esse paleam, eos qui noluerunt in unitate domus magnae talia tolerare. Vides quam veraciter scriptum est, Filius malus ipse se justum dicit; exitum autem suum non abluit (Prov. XXIV, sec. LXX): exitum scilicet quo exit de Ecclesia, non purgat, non excusat, non defendit, non purum et sine crimine ostendit; hoc est enim, non abluit; quia si non seipsum justum diceret, sed vere ac legitime justus esset, non bonos propter malos impiissime desereret, sed malos propter bonos patientissime sustineret, donec ipse Dominus, sive per se, sive per Angelos suos, a tritico zizania, a frumentis paleas, a vasis misericordiae vasa irae, et haedos ab ovibus, pisces malos a bonis in fine saeculi separaret.

CAPUT IV

13. Sed si testimonia illa Scripturarum, quae majores vestri ad dividendum populum Dei, vel intelligenda, vel proferenda crediderunt, aliter quam divinorum eloquiorum sensus postulat, accipere conamini, jam desinite: attendite illud speculum quod ad vos admonendos, Deus misericordissima, si sapitis, provisione constituit. Causam dico Feliciani, Fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris, sicut in Vagaiensi concilio conclamatum est, inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum; de quo amplius addiderunt quod eum aperta terra non absorbuit, sed ad majus supplicium superis reservasse. Raptus enim, inquiunt, poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit funeris, cum mortuis interest vivus. Quaero enim utrum istum tunc immundum mortuum tetigerunt illi qui cum eo conspirantes, Primiani innocentiam damnaverunt. Si enim tetigerunt, utique pollutum tangendo polluti sunt. Cur ergo in ejusdem communione, atque a vestra separatis, tanquam innocentibus dilatio redeundi conceditur, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta, et qui tanquam ordinationi Maximiani non interfuerint, mereantur audire quod eos sacrilegi surculi non polluerunt plantaria, in eadem parte positos, in eodem schismate colligatos, a vobis divisos, illis sociatos, simul in Africa constitutos, notissimos, amicissimos, conjunctissimos, qui etsi non praesentes eum ordinaverunt, propter eum tamen et absentem Primianum damnaverunt; et inquinasse dicitur surculus Caeciliani orbis terrarum populos christianos numerosissimos, remotissimos, ignotissimos, cujus non dico causam, sed multi nec nomen nosse potuerunt? Non communicant peccatis alienis, qui peccatum Maximiani non solum scierunt, sed et contra Primianum levando erexerunt: et communicant [PL33.413] peccatis alienis, qui Caecilianum episcopum factum, aut in longinquis gentibus nescierunt, aut in propinquioribus tantummodo audierunt, aut in ipsa Africa factum simpliciter, et pacifice cognoverunt, aut in ipsa Carthagine contra neminem levaverunt! Nec cum fure concurrebant, qui communicabant ei de quo dicit Nummasius advocatus, loquens pro praesente Restituto episcopo vestro, quod per occultum sacrilegii propemodum furtum, episcopalis nominis invaserit principatum; nec cum adultero portionem suam ponebant, qui communicabant veritatis adultero; nec modico fermento tota eorum massa corrumpebatur, cum ei faverent, cum in ejus parte, non quasi nescientes, a vobis praecisi, remanerent, sed a vobis contra praecidendam erigendamque curarent; deinde vos ipsi, qui eos ad redeundum sic invitastis, ut Maximiano tanta societate conjunctos, impollutos a sacrilegii surculo diceretis, quod Praetextatum quoque et Felicianum salvis eorum honoribus suscepistis, quod cum eis pacifice concordetis (quod hodieque Felicianum vobiscum consedentem videtis) nulla communione peccatorum alienorum maculati, nullo contactu immunditiae coinquinati, nullius estis malignitatis fermento corrupti: et orbi christiano per haec testimonia alienum crimen objicitur, unitatis divisio a separatione funesta defenditur, a praeciso ramo, tanquam immundus ramus, qui in verae matris radice manserit, accusatur!

CAPUT V

14. Quid illud, quod soletis de sustentatis persecutionibus gloriari? Si martyres non facit causa, sed poena; cum diceretur, Beati qui persecutionem patiuntur, frustra est additum, propter justitiam (Matth. V, 10). Nonne vos etiam in hujus tituli gloria Maximianistae facillime vincunt, qui persecutionem non solum postea vobiscum, sed prius et a vobis pertulerunt? Advocati accusantis Maximianum, vestro collega praesente Restituto, qui in locum Salvii Membressitani, cum caeteris illis undecim sine dilatione damnati, antequam ipse dies dilationis transiret, jam fuerat ordinatus, verba sunt quae jam paulo ante commemoravi. Titianus etiam die ipso dilationis transacto, Felicianum et Praetextatum de tota ipsa contra Primianum conspiratione verbis gravissimis accusavit. Concilium etiam Vagaiense non semel Gestis proconsularibus, ac deinde municipalibus allegatum est, excitata judicia, impetratae minacissimae jussiones, postulatum atque praeceptum est, ad coercitionem resistentes perducerentur, impertitum officium, concessa auxilia civitatum, per quae id quod judicatum est, impleretur. Quid ergo nobiscum de imperata persecutione confligitis, qui vobiscum ista non aequo jure divisimus? Cum enim non semper qui persecutionem sustinet, perveniat ad passionem; sic inter nos composuerunt clerici et Circumcelliones vestri, ut vos persecutionem, nos passionem sustineremus. Sed, ut dixi, cum Maximianistis de ista laude certate, qui contra vos recitant Gesta forensia, ubi eos per judices persecutionibus [PL33.414] agitastis: sed plane cum quibusdam eorum tali coercitione correctis postea concordastis; unde nec nostra est desperanda concordia, si Deus adjuvare, et vobis pacificam mentem inspirare dignetur. Nam et illud, quod contra nos a vestra parte magis ore maledico quam veridico solet dici, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3), nos potius ista in tantis latrociniis Circumcellionum, clericorumque vestrorum experti sumus, qui corporibus humanis caede atrocissima laniatis, tot loca nostrorum sanguine cruentarunt: quorum duces, quando te ingrediente in hanc patriam, cum suis cuneis deduxerunt, Deo laudes inter cantica conclamantes, quasi voces, velut tuba praeliorum in suis omnibus latrociniis habuerunt. Alio tamen die concussi ac stimulati aculeis verborum tuorum, quae in eos per punicum interpretem honesta et ingenua libertatis indignatione jaculatus es, factis eorum irritatus potius quam delectatus obsequiis, se de media congregatione, sicut ab eis qui aderant narrantibus audire potuimus, furibundis motibus rapuerunt, nec post eorum pedes veloces ad effundendum sanguinem, ulla aqua pavimenta salsavistis - quod post nostros clerici tui putaverunt esse faciendum.

15. Sed, ut dicere coeperam, hoc de Scripturis testimonium, quod in nos soletis magis conviciando quam probando jactare, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, etiam in Felicianum et Praetextatum impetu vehementi, grandiloqua illa sententia concilii Vagaiensis evomuit. Nam cum de Maximiano, quae visa sunt dicenda, dixissent: Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors justa condemnat; trahit et ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: »Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3),« etc. Quibus dictis, ut deinde ostenderent qui essent, quos traheret ad consortium criminis catena sacrilegii, eosque cum Maximiano simili severitate damnarent: Famosi ergo, inquiunt, criminis reos Victorianum Carcavianensem, ad quem adjungunt alios undecim, inter quos Felicianum Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum. Post haec in eos dicta, facta est cum eis tanta concordia, ut nihil eorum minueretur honoribus; nullus ab eis ablutus, post abluentium pedes veloces ad effundendum sanguinem, rursus abluendus judicaretur. Cur ergo de nostra concordia desperandum est? Deus diaboli averterit invidiam, et pax Christi vincat in cordibus nostris: ac, sicut idem Apostolus dicit, donemus nobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Colos. III, 15, 13), ut, quod jam dixi et saepe dicendum est, charitas cooperiat multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8).

CAPUT VI

16. Verum tu, frater, cum quo nunc ago, et de quo in Christo, sicut ipse novit, gaudere desidero, si partis Donati defensionem in hac Maximiani causa velis per ingenii tui et eloquii facultatem suscipere, nec mendaciter agere, quoniam recens est memoria ipsius, hominibus in quos haec gesta sunt, adhuc in corpore constitutis, tot etiam proconsularibus et municipalibus Gestis, ubi adversus vos semper catholica Ecclesia commonita est: ut nec illud de aqua aliena, et de aqua mendacii, et lavacro mortui, et si qua alia sunt hujusmodi, sicut soletis, intelligenda fatearis; sed eo potius modo, ut baptismus Christi ad participationem salutis aeternae datus Ecclesiae, nec extra Ecclesiam judicetur extraneus, nec in alienis deputetur alienus, sed extraneis et alienis valeat ad perniciem, suis autem et propriis ad salutem; atque in illis, cum ad pacem Ecclesiae convertuntur, error emendetur, non Sacramentum errorem puniendo destruatur, utque id quod oberat foris perverso, intus incipiat prodesse correcto: nec illa rursus de non communicando peccatis alienis, de separatione a malis, de non tangendo immundo atque polluto, de cavenda modici fermenti corruptione, et caetera talia, sicut soletis accepturus es, ne vos in Maximiani causa inexplicabiliter implicetis. Sed ita sapiens hoc asseres, hoc tenebis, quod sana doctrina commendat, quod vera regula exemplis propheticis atque apostolicis probat, malos esse potius tolerandos, ne deserantur boni, quam bonos deserendos, ut separentur mali. Tantum ut ab imitatione, a consensione, a vitae ac morum similitudine reprobi sejungantur, simul crescentes, simul in tribulatione permixti, simul intra retia congregati usque ad tempus messis, ventilationis, et littoris. De persecutione autem, quidquid ad expellendos et sedibus perturbandos Maximianistas a vestris per judices actum est, quomodo defensurus es, nisi hoc prudentiores vestros corrigendi animo, non nocendi moderato terrore fecisse: si qui autem humanum modum excesserunt, sicut in his quae Salvium Membressitanum esse perpessum civitas ipsa testatur, non praescribere caeteris, tanquam palea cum frumentis in una Sacramentorum communione constitutis, vitae autem dissimilitudine separatis?

17. Quae cum ita sint, amplector istam defensionem tuam. Ista quippe erit, si verax erit; et veritate vincetur, si ista non erit. Amplector, inquam, defensionem tuam; sed hanc esse cernis et meam. Cur non ergo in unitate areae dominicae simul frumentum esse laboremus, simul paleam toleramus? cur non, obsecro te, quae causa, cui bono, ob quam utilitatem, dic mihi? Fugitur unitas, ut Agni unici sanguine populi comparati, adversus invicem studiis contrariis inflammentur, et dividantur oves, quasi nostrae inter nos, patrisfamilias illius qui servo dixit, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), non, Pasce oves tuas; et de quibus dictum est, Ut sit unus grex, et unus pastor (Id. X, 16): qui clamat in Evangelio, In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si veram dilectionem habueritis in vobis [PL33.416] (Id. XIII, 35); et, Sinite crescere utraque usque ad messem, ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 30). Fugitur unitas, ut huc maritus, illuc uxor conveniat: dicat ille, Mecum tene unitatem, quia ego sum vir tuus; respondeat illa, Ibi morior, ubi est pater meus: ut in uno lecto dividant Christum, quos detestamur si dividant lectum. Fugitur unitas, ut propinqui, et cives, et amici, et hospites, et quicumque sibi humana necessitudine colligati, utrique Christiani, in conviviis ineundis, in matrimoniis tradendis et accipiendis, in emendo ac vendendo, in pactis et placitis, in salutationibus, in consensionibus, in collocutionibus, in omnibus suis rebus negotiisque concordes sint, et ad Dei altare discordes. Qui enim quantamlibet aliunde conceptam, illic deberent finire discordiam, et secundum praeceptum Domini, prius reconciliari fratribus suis, et tunc offerre munus altaris (Id. V, 24), alibi concordes, ibi discordant.

18. Fugitur unitas, ut nos adversus vestrorum (nolo enim vestras dicere) improbitates quaeramus publicas leges, et adversus ipsas leges armentur Circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in vos cas cum furerent excitarunt. Fugitur unitas, ut contra possessores suos rusticana erigatur audacia, et fugitivi servi contra apostolicam disciplinam, non solum a dominis alienentur, verum etiam dominis comminentur; nec solum comminentur, sed et violentissimis aggressionibus depraedentur, auctoribus et ducibus, et in ipso scelere principibus agonisticis confessoribus vestris, qui ad Dei laudes ornant honorem vestrum, qui ad Dei laudes fundunt sanguinem alienum, ut vos propter hominum invidiam collectis vestris, atque discursis promittatis praedas eis, a quibus ablatae sunt, reddituros. Nec tamen et hoc velitis, ut valeatis implere, ne illorum audaciam, quam sibi putaverunt vestri presbyteri necessariam nimium cogamini offendere. Jactant enim praecedentia circa vos merita sua, demonstrantes, et enumerantes ante istam legem, qua gaudetis vobis redditam libertatem, quod loca et basilicas per eos presbyteri vestri vastatis nostris fugatisque tenuerunt, ut si in eos volueritis esse severi, beneficiis eorum appareatis ingrati.

19. Fugitur unitas, ut quicumque apud nos ferre detrectaverint disciplinam, ad illos fugiant defendendi, ut vobis offerantur rebaptizandi. Sicut iste de agro [PL33.417] subdiaconus Rusticianus, cujus causa haec ad te scribere magno sum dolore ac timore compulsus, propter reprobos et perversos mores excommunicatus a presbytero suo, multorum etiam in illa regione debitor factus, et contra ecclesiasticum vigorem, et contra creditores suos, aliud praesidium non quaesivit, nisi ut abs te iterum plagaretur, et ab ipsis quasi mundissimus amaretur. Jam talem diaconum nostrum, et ipsum a suo presbytero excommunicatum, decessor tuus rebaptizavit, et vestrum diaconum fecit, qui non post multos dies, eorumdem perditorum sicut desideravit commixtus audaciae, et in nocturna aggressione, in medio latrocinio atque incendio suo, subvenientis multitudinis concursu, peremptus est. Hi sunt fructus divisionis hujus quam sanare non vultis, sic fugiendo unitatem, quemadmodum fuerat ipsa divisio fugienda; quae per seipsam foeda est, et damnabilis Deo, etsi propter ipsam haec et alia tam horrenda et nefanda non fierent.

CAPUT VII

20. Agnoscamus ergo, frater, pacem Christi, pariterque teneamus, et quantum Deus donat, simul boni esse studeamus, et simul malos salva unitate, quanta possumus disciplina emendemus, et propter ipsam unitatem, quanta possumus patientia toleremus: ne, sicut Christus admonuit, cum volumus ante tempus colligere zizania, quae beatus Cyprianus non extra, sed in Ecclesia videri cernique testatus est, eradicemus simul et triticum. Neque enim revera vos habetis propria quaedam privilegia sanctitatis, ut nos polluant mali nostri, et vos non polluant mali vestri; ut nos antiqua contaminet, quam nescimus, timiditas traditorum, et vos non contaminet praesens, quam videtis, audacia perditorum. Agnoscamus arcam illam quae praefiguravit Ecclesiam: simul illic munda animalia simus; nec in ea nobiscum etiam immunda portari usque in finem diluvii recusemus. Simul in arca fuerunt, sed non simul Domino in odorem sacrificii de immundis obtulit Noe (Gen. VII, VIII). Nec ideo tamen a mundis aliquibus arca ante tempus propter immunda deserta est. Corvus tantum deseruit, et se ante tempus ab illius arcae communione separavit; sed de binis immundis, non de septenis mundis fuit: hujus separationis immunditiam detestemur. Nam quicumque talibus moribus laudabiles sunt, facit eos sola separatio ista damnabiles: quia filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit; quamvis insolenter elatus et ipse suo tumore caecatus audeat dicere, quod Propheta praevidens detestatus est: Noli me tangere, quoniam mundus sum. (Isai. LXV, 5) Quisquis ergo ante tempus velut propter quorumdam immunditiam, congregationem hujus deserit unitatis, tanquam arcam in diluvio, munda atque immunda portantem, ostendit se potius hoc esse quod fugit. Hoc voluit Dominus, ut et in hac civitate plebs tua per os cujusdam.....

(Vacat spatium XXVII versuum in Ms. exemplari Vaticano, unde eruta est epistola CVIII)

EPISTOLA CIX. Severus, Milevitanus antistes, maximam delectationem fructumque ex Augustini lectione capere se profitetur, summis laudibus ipsum efferens, ac demum provocans ad rescribendum

Venerabili ac desiderabili et toto sinu charitatis amplectando episcopo AUGUSTINO, SEVERUS.

1. Deo gratias, frater Augustine, cujus donum est quidquid in nobis bonorum gaudiorum est. Fateor, bene mihi tecum est; multum te lego: mirum dicam, sed verum plane, quam mihi absens solet esse praesentia, tam praesens facta est absentia tui. Nullae se nobis interponunt turbulentae actiones temporalium rerum. Ago quantum possum, etsi non tantum possum quantum volo: quid ego dicam, quantum volo? Nosti optime quam avarus sim tui: nec tamen murmuro, quia non tantum ago quantum volo, quoniam rursus non minus ago quantum possum. Deo ergo gratias, frater dulcissime, bene mihi tecum est, gaudeo tecum arctius conjunctus; et ut ita dicam, unissime quantum potest adhaerens tibi, redundantiam uberum tuorum suscipiens vires comparo, si possim idoneus effici ad ea concutienda et exprimenda, ut quidquid secretius et interius, clausum custodiunt remotis pellibus quas adhuc lactenti sugendas inserunt, ipsa mihi viscera si possibile est, dignentur effundere. Viscera, inquam, mihi ut refundantur cupio: viscera tua, viscera pinguia sagina coelesti, et condita omni dulcedine spirituali; viscera tua, viscera pura, viscera simplicia, nisi quod duplici sunt vinculo redimita geminae charitatis; viscera tua, viscera perfusa lumine veritatis, et refulgentia veritatem. Horum me manationi vel resultationi subjicio, quo nox mea in lumine tuo deficiat, ut in diei claritate simul ambulare possimus. O vere artificiosa apis Dei, construens favos divini nectaris plenos, manantes misericordiam et veritatem, per quos discurrens deliciatur anima mea, et vitali pastu quidquid in se minus invenit, aut imbecillum sentit, resarcire et suffulcire molitur.

2. Benedicitur Dominus per praeconium oris tui, et fidele ministerium: quod sic concinere et respondere facis canenti tibi Domino, ut quidquid de ejus plenitudine ad nos usque redundat, jucundius efficiatur et gratius per tuum elegantem famulatum, et succinctam munditiam, et fidele ac castum simplexque ministerium: quod ita resplendere facis per argutias tuas et vigilantiam tuam, ut perstringat oculos, et in se rapiat; nisi tu idem innuas Dominum, ut quidquid in te delectabile lucet, referentes nos ad illum, ipsius esse agnoscamus de cujus bonitate tam bonus es, et de cujus puritate et simplicitate ac pulchritudine purus, simplex et pulcher es; et illi agentes gratias de bono tuo, dono suo dignetur nos tibi adjungere, [PL33.419] vel quoquo modo subjungere, ut plenius subjiciamur illi, cujus te ductu ac moderatione talem gaudemus, ut et tibi contingat gaudere de nobis: quod non diffido ore, si tuis me orationibus adjuves, cujus imitatione nonnihil jam profeci, ut talis esse desiderem. Vides quid facias, quod sic bonus es, quam nos rapias in amorem proximi, qui nobis primus ad dilectionem Dei et ultimus gradus est, et quasi limes quo sibi uterque annectitur Dei et proximi; in quo nos, ut dixi, quasi limite stantes amborum calore tangimur, et amborum flagramus amore. Sed quantum nos iste ignis exusserit et purgaverit proximi, tantum nos in illum puriorem Dei ire compellit. In quo jam nullus nobis amandi modus imponitur, quando ipse ibi modus est sine modo amare. Non ergo verendum est ne plus amemus Dominum nostrum, sed ne minus, timendum.

3. Haec epistola superior, quae tibi me quasi abstersa tristitia felicitate actionum, de liberali otio quod tecum mihi agere licuit in hoc rure posito (nam ita licere potuit) laetiorem offert, antequam sane venerabilis episcopus nos visitare dignaretur, quasi meta illorum gaudiorum scripta est, et quod vere mirer, eodem die venit quo scripta est. Quid hoc est, quaeso, anima mea, nisi forte quod nos delectat; tamen etsi honestum est, non tamen satis utile, quia in parte est? Interim licet universo hanc ipsam partem, id est nos ipsos, quantum pro peccatis nostris nobis cedit materia, id est nos ipsi cedimus, nobis etimatiores et compaginabiliores, si tamen admittis hoc verbum, aptare moliamur. Habes epistolam non pro tua magnitudine, sed pro mea parvitate longiorem, qua te provocaverim, ut jam non pro mea parvitate, sed pro tua magnitudine mihi epistola mittatur. Quae tamen quantacumque erit, mihi longa non erit, cui totum tempus breve est ad te legendum. Rescribe mihi quando, aut ubi occurrere debeam, propter illam causam qua me jussisti occurrere. Quod si est integra, et non forte aliud melius placuit, tunc occurram; sin minus, rogo te, nolo me a cursu revoces meo: illa enim sola visa est, quam praeponerem mihi. Fratres omnes qui nobis in Domino conservi sunt, et desidero multum, et saluto.

EPISTOLA CX. Augustinus Severo episcopo, blandissime expostulans et quaerens se ab ipso tantopere laudatum in superiore epistola

Domino beatissimo atque dulcissimo, venerabili nimiumque desiderabili fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.

1. Epistola mea, quam pervexit charissimus filius et condiaconus noster Timotheus, jam parata erat profecturo, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. Inde factum est ut continuo proficiscens, non afferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque [PL33.420] apud nos immoratus est, et profecturus per horas singulas videbatur. Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. Nam et nunc quod videor respondisse debitor sum, non dico charitatis, quam tanto magis debemus quanto amplius impenderimus, cujus nos perpetuos debitores ostendit Apostolus dicens, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8); sed ipsius epistolae tuae: quando enim sufficiam tuae suavitati, tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit? Rem quidem mihi in te notissimam insinuavit; verumtamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit.

2. Miraris fortasse cur me hujus debiti persolutorem imparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tanquam anima mea noveris: sed hoc ipsum est quod mihi magnam difficultatem fecit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex charitate sincerissima dicta scirem, sed adulatione inimica amicitiae. Hoc quippe modo nec debitor fierem, quia talia rependere non deberem: sed quanto magis novi quam fideli animo loqueris, tanto magis video quanto debito graver.

3. Vide autem quid mihi contigit, ut me quodammodo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. Sed quid aliud dicerem, quam id quod de te admonui. quem nosti. Ecce mihi novam feci quaestionem quam tu non proposuisti, et eam fortassis exspectas ut solvam: ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem; quanquam hoc facile sit ostendere, et, si non ostendam, facilè tibi videre, et vera infideliter dici posse, et non vera fideliter. Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur. Numquid ergo dubito quod ea de me credas quae scripsisti? Quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non vera dicere.

4. Sed nolo te vel benevolentia sic falli; cui benevolentiae debitor sum, quia et tam fideliter, et tam benevole ea quae vera sunt, possum de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem. Ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissimo animae meae, velut a meipso lauder, sic habeo. Quod cernis quam molestum sit, etiam vera si dicantur. Quanto potius quia etiam cum sis altera anima mea, imo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse quae desunt, quomodo et de se ipse unus homo falli potest? Quod non tantum ideo nolo, ne quem diligo tu fallaris, verum etiam ne minus ores ut sim quod jam me esse credis: nec in eo sum tibi debitor, ut eadem progressu benevolentiae credam et loquar de te bona, quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benevolo ea tantum dicam bona tua, dona Dei, de quibus in te certus sum. [PL33.421] Quod non ideo non facio ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus, ipse te laudasse videaris; et propter illam justitiae regulam, qua mihi fieri nolo. Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quamdiu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum.

5. Sed novi quod mihi ad haec respondere possis: ita ista loqueris quasi prolixam epistolam tuam de laudibus meis desideraverim. Absit ut hoc de te credam; sed epistola tua, nolo dicere quam veris, vel quam non veris, plena tamen laudibus meis, hoc de me ut reprehenderem, etiam te nolente, flagitavit. Nam si quid aliud volebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. Porro justitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus; tum deinde cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus. Quanquam etiam talia qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quidquam debendum est, nisi ut invicem diligamus. Ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae charitati servientes, eum qui se adjuvari recte velit, in quo possumus, adjuvemus. Sed, mi frater, et tu credo quod noveris quanta sint in manibus meis, quibus ob diversas curas quas nostrae servitutis necessitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si impendero, contra officium meum mihi facere videor.

6. Quod enim vis, ut ad te prolixam epistolam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam merae voluntati tuae. Sed quia bonus es amator justitiae, inde te admoneo ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias. Cernis prius esse quod et tibi et aliis, quam quod tibi tantummodo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa quae priora sunt. Unde omnes charissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum alia mihi scribenda ipsi non imponant, verum etiam caeteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant; ne videar ego durus cum a singulis petita non dedero, dum ea volo magis reddere quae omnibus debeo. Denique cum sicut speramus et promissum tenemus, ad nos venerit Venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes injungere, a me demoliaris. Dominus Deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum quem ipse fecit, domine beatissime.

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 387-421 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

1
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22