Contextus eventuum anni 1054

Bullā Pontificiā annī 1054

Этот текст доступен на других языках:

HUMBERTUS, Dei gratia cardinalis episcopus sanctae romanae Ecclesiae; PETRUS Amallitanorum archiepiscopus; FRIDERICUS, diaconus et cancellarius, omnibus catholicae Ecclesiae filiis.

Sancta et Romana prima et apostolica sedes ad quam tanquam ad caput sollicitudo omnium [Col. 1002D] Ecclesiarum specialius pertinet, ecclesiasticae pacis [Col. 1003A] et utilitatis gratia ad hanc regiam urbem nos apocrisarios suos facere dignata est, ut juxta quod scriptum est, descenderemus et videremus utrum opere completus sit clamor, qui sine intermissione ex tanta urbe conscendit ad ejus aures, aut si non est ita, ut sciret. Quamobrem cognoscant ante omnia gloriosi imperatores, clerus, senatus et populus hujus Constantinopolitanae urbis, et omnis Ecclesiae catholica nos hic persensisse magnum unde vehementer in Domino gaudemus bonum, et maximum unde miserabiliter contristamur, malum. Nam quantum ad calumnas imperii et honoratos ejus cives sapientes Christianissima et orthodoxa est civitas. Quantum autem ad Michaelem abusive dictum patriarcham, et ejus stultitiae fautores, nimia [Col. 1003B] zizania haereseon quotidie seminantur in medio ejus. Quia sicut Simoniaci donum Dei vendunt; sicut Valesii hospites suos castrant, et non solum ad clericatum sed insuper ad episcopatum promovent; sicut Ariani rebaptizant in nomine sanctae Trinitatis baptizatos, et maxime Latinos; sicut Donatistae affirmant, excepta Graecorum Ecclesia, Ecclesiam Christi et verum sacrificium atque baptismum ex toto mundo periisse; sicut Nicolaitae carnales nuptias concedunt et defendunt sacri altaris ministris; sicut Severiani maledictam dicunt legem Moysis; sicut Pneumatomachi vel Theumachi absciderunt a symbolo Spiritus sancti processionem a Filio; sicut Manichaei inter alia, quodlibet fermentatum [Col. 1003C] fatentur animatum esse; sicut Nazareni carnalem Judaeorum munditiam adeo servant, ut parvulos morientes ante octavum a nativitate diem baptizari contradicant, et mulieres in menstruo vel in partu periclitantes communicari, vel si paganae fuerint baptizari prohibeant, et capillos capitis ac barbae nutrientes eos qui comam tondent, et secundum institutionem Romanae Ecclesiae barbas radunt, in communione non recipiant. Pro quibus erroribus et aliis pluribus factis suis, ipse Michael litteris [Col. 1004A] domini nostri papae Leonis admonitus resipiscere contempsit. Insuper nobis nuntiis illius, causa tantorum malorum rationabiliter reprimere volentibus, praesentiam suam et colloquium denegavit, et Ecclesias ad missas agendum interdixit, sicut et prius Latinorum Ecclesias clauserat, et eos azymitas vocans, verbis et factis ubique persecutus fuerat: in tantum, ut in filiis suis anathematizasset sedem apostolicam, contra quam se adhuc scribit oecumenicum patriarcham. Unde nos quidem sanctae primae apostolicae sedis inauditam contumeliam et injuriam non ferentes, catholicamque fidem subrui multis modis attendentes, auctoritate sanctae et individuae Trinitatis atque apostolicae sedis, cujus legatione fungimur, et cunctorum orthodoxorum Patrum ex [Col. 1004B] conciliis septem atque totius Ecclesiae catholicae anathemati, quod noster reverendissimus papa itidem Michaeli et suis sequacibus, nisi resipiscerent, denuntiavit, ita subscribimus.

Michael abusivus patriarcha neophytus, et solo humano timore habitum monachorum adeptus, nunc etiam criminibus pessimis diffamatus, atque cum eo Leo Acridanus episcopus dictus, et sacellarius ipsius Michaelis, Constantinus, qui Latinorum sacrificium profanis conculcavit pedibus et omnes sequaces eorum in praefatis erroribus et praesumptionibus, sint anathema Maranatha, cum Simoniacis, Vallesiis, Arianis, Donatistis, Nicolaitis, Severianis, Pneumatomachis et Manichaeis, et Nazarenis, et cum omnibus haereticis, imo cum diabolo et angelis ejus, [Col. 1004C] nisi forte resipuerint. Amen, amen, amen.

*

Quicunque fidei sanctae Romanae et apostolicae sedis ejusque sacrificio pertinaciter contradixerit, sit anathema, Maranatha, nec habeatur Christianus Catholicus, sed prozymita (qui azymis in sacrifitio uti respuunt) haereticus, fiat, fiat, fiat.

Примечания

Source: PL 143, col. 1001–1004. См. Также: Acta et Scripta Quae de Controversiis Ecclesiae Graecae et Latinae Saeculo Undecimo Composita Extant, Leipzig &Marburg 1861, Documents VIII-X, pp. 150-154

20
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Хотите исправить или дополнить? Напишите нам: https://t.me/bibleox_live
Или отредактируйте статью сами: Редактировать