Contextus eventuum anni 1054

Epistola Dominici patriarche Venetiarum ad Antiochiæ patriarcham

Этот текст доступен на других языках:

Epistola Dominici patriarche Venetiarum ad Antiochiæ patriarcham. Excelsissimæ sanctæ sedis, Ecclesiæ Antiochen -siuni præsidi, eminenti patriarchæ, magno et apo-stolico viro, Dominicus Dei gratia Gradensis et Aquileiensis Ecclesiæ patriarcha.

1. Adinonenius, omnis desiderii ac reverentiæ voto, cum proposito fidelissimi obsequii, nostræ reverentia et amicitia honorari et coli Ecclesiam tuam; quæ nostræ matris Romanæ Ecclesiæ soror esse cognoscitur, atque fundatoris sui meritis, Petri videlicet apostolorum principis, post secun-dam prædicatur. His igitur omissis, fama pietatis tue, fide ac opere plene ipsam se ubique procla-mans, cogit nos humilem tibi reverentiam reddere, necnon te per viam Domini incedente, vestigia tua sequi.

2. Nos ergo in septentrionali zona, longissimis terræ marisque intervallis divisi, animi tamen amore conjuncti, vestræ sanctitatis notitiæ agglu-tinari cupimus, mutui amoris nobis participationem rependcuti. Quapropter indicamus, nostram Eccle-siam a beati Marci evangelistæ præconio sumpsisse originem; item beato Petro constituente, honorem patriarchici nominis intra Italiam duntaxat ha-

buisse, et in Romano conventu, confessionein œcumenici papæ dextram obtinuisse. Cujus qui-deni rei ordinem voltis plenius futuro tempore os tendemus, postquam ex mutuo rescripti usu, de iis quæ ad fidem pertinent ad invicem declaraverimus. Modo tantum vestræ probitatis amore capti, ad solam notitiam vestram pervenire festinamus, cha-ritatem perfectam inter nos fundaturi, supra quam in posterum, quæ Dei sunt excelsins ædificabimus.

3. Attamen hoc paternitati vestræ facere non possumus, quod a clero Constantinopolitano san-etam Romanam Ecclesiam vituperari audivimus. Reprehendunt igitur sacratissima azyma, quæ in corpore Christi sanctificamus et sumimus; atque in hoc nos expertes illius corporis astrunut, et ab unitate Ecclesiæ judicant separatos; quod nimirum absque mistione fermenti Eucharistiam sacrifice-mus. Ubi nos unitatem catholicæ Ecclesiæ servare, sine quolibet schismate cupientes, maxime azymo-rum consuetudinem, non so'um apostolica, sed etiam ipsamet Domini retinemus traditione. Tamen quia fermentati panis sacra commistio, a sanctis-simis orthodoxisque Patribus Orientalium Ecclesla-rum accepta creditur, ac legitime tenta: utramque consuetudinem fideliter intelligamus, intellectuque spiritali salubriter confirmemus. Nam fermenti el farine commistio, qua Orientis utuntur Ecclesin, incarnati Verbi declarat substantiam; simplex vero massa azymorum, quam Romana tenet Ecclesia, puritatem humanæ carnis, quam placuit divinitati sibi unire, citra controversiam repræsentat.

4. Itaque redargui debent a vestra paternitate qui adeo impudenter sacris apostolicisque sanctio-nibus contradicunt; et in quo ædificare arbitran-tur, non solum ædificata destruunt, sed ad funda-mentum ipsum effodiunt. Frustra quippe beatissimi Petrus et Paulus in Italia prædicarunt, si Ocriden-talis Ecclesia, beatitudine sempiternæ vitæ priva-tur: ad quam nemo perveniet, nisi particeps, fuerit corporis et sanguinis Christi, sicut ipse contesta-tus est: Nisi comederitis carnem Filii hominis, el sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis. Si ergo infermentati panis oblatio corpus Christi non est, omnes nos alieni sumus a vita. Proinde his a sanctitate tua breviter intellectis, juxta nostri amoris signa, postulamus vestri quo-que animi documenta nobis rescribi.

Примечания

4
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Хотите исправить или дополнить? Напишите нам: https://t.me/bibleox_live
Или отредактируйте статью сами: Редактировать