1
[PL2.284C]
Occasio reformandi opusculi hujus, cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis adversus Marcionem retractandis, sui cuique titulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne Deum esse: quatenus ita Pontico placuit, alterum inducere, alterum excludere. Non enim poterat aedificare mendacium sine demolitione veritatis. Aliud subruere necesse habuit, ut quod vellet, exstrueret. Sic aedificat qui propria paratura caret. Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille qui Creatori superducitur; ut falso deo depulso, regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus [PL2.284D] divinitatem, nihil jam quaereretur in Deum verum: quem quanto constaret esse, sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcumque sine controversia haberi deceret, adorandum potius quam judicandum; et demerendum magis quam retractandum, vel quam timendum ob severitatem. [PL2.285A] Quid enim amplius homini necessarium, quam cura in Deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius Deus non erat.
2
At nunc negotium patitur Deus omnipotens, dominus et conditor universitatis; ideo tantum opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium: nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt: propterea alium Deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse, reprehendere magis possunt, quam negare de arbitrio sensus sui pensitantes Deum aliqui: proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis, ideo alium solem praesumere velit mitiorem [PL2.285B] et salubriorem; quia quem videat, non videt. Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat; et quando non putas, optimus et utilis; et cum tibi acrior et infestior, vel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. Eam tu si perspicere non vales , jam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique majoris . Nam qui in inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? Quin potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum, et hoc ipso satis visum, cum id primum conspexeris eum esse, quem non scias, nisi ex parte qua voluit ipse. Sed Deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas; imo et accusas quasi sciens; quem si scires, non accusares, imo [PL2.285C] nec retractares. Reddens nomen illi, negas substantiam nominis, id est magnitudinem, qua Deus dicitur, non tantam eam agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. Isaias jam tum apostolus, prospiciens haeretica corda: Quis, inquit (Is. XL, 13, 14), cognovit sensum Domini, aut quis illi consiliarius fuit? [PL2.286A] aut ad quem consultavit? aut viam intellectus et scientiae quis demonstravit ei? Cui et Apostolus condicet: O profundum divitiarum et sophiae Dei! ut ininvestigabilia judicia ejus, utique Dei judicis, et ininvestigabiles viae ejus! utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstravit: nisi forte isti censores divinitatis, dicentes: Sic non debuit Deus; et sic magis debuit: quasi cognoscat aliquis quae sint in Deo, nisi spiritus Dei. Mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia Dei per sapientiam Deum (I Cor., I, 21), consultiores sibimet videntur Deo. Quoniam, sicut sapientia mundi stultitia est penes Deum, ita et sapientia Dei stultitia est penes mundum. Sed nos scimus stultum Dei sapientius hominibus, et invalidum Dei validius hominibus (I Cor., I, 25). [PL2.286B] Et ita Deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus; et tunc maxime optimus, cum homini non bonus; et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures. Quod si a primordio homo animalis non recipiens quae sunt spiritus (I Cor., II, 14), stultitiam existimavit Dei legem, ut quam observare neglexit: ideoque non habendo fidem, etiam quod videbatur habere ademptum est illi (Matth., XIII, 12; Luc., VIII, 18), paradisi gratia et familiaritas Dei, per quam omnia Dei cognovisset, si obedisset: quid mirum si redhibitus materiae suae, et in ergastulum terrae laborandae relegatus, in ipso opere prono et devexo ad terram, usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit, dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt Dei? Aut quis [PL2.286C] dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, quod per electionem suae potius quam divinae sententiae admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit: »Non prudenter definxisti me.« Confessus est seductionem; non occultavit seductricem: rudis admodum haereticus fuit. Non obaudiit; non tamen blasphemavit Creatorem, nec reprehendit [PL2.287A] auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse si forte judicem fecerat a primordio.
3
Igitur oportebit ineuntes examinationem in Deum notum, si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus ejus incipere quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas ejus, et exinde constituta atque praescripta, aliquem sensum suggerat nobis intelligendi, qualiter sequens rerum ordinatio evaserit. Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem Dei nostri, dignam quoque Deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum. Jam hoc ipsum quod [PL2.287B] materia est agnitionis suae, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit. Prima denique bonitas Creatoris, qua se Deus noluit in aeternum latere, id est non esse aliquid, cui Deus cognosceretur. Quid enim tam bonum, quam notitia et fructus Dei? Nam, etsi nondum apparebat, hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret; sed Deus praesciebat quid boni appariturum esset: et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam, nec obventitiae bonitatis, nec provocatitiae animationis, quasi exinde censendam, quo coepit operari. Si enim ipsa constituit initium, exinde quo coepit operari, non habuit initium ipsa cum fecit. Initio autem facto, ab ea etiam ratio temporum nata est, utpote quibus distinguendis [PL2.287C] et notandis, sidera et luminaria coelestia disposita sunt: Erunt enim, inquit (Gen., I, 14), in tempora, et menses, et annos. Ergo nec tempus habuit ante tempus, quae fecit tempus; sicut nec initium ante initium, quae constituit initium. Atque ita carens et ordine initii et modo temporis, de immensa et indeterminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventitia et provocatitia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem; sed et aeterna, et Deo ingenita, et perpetua praesumenda, ac per hoc Deo digna, suffundens jam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi .
4
[PL2.288A]
Igitur, cum cognoscendo Deo hominem prospexisset bonitas Dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum et majorem, ut in magna tamquam in minore proluderet atque perficeret: et ita de bono Dei, id est de magno, ad optimum quoque ejus, id est ad majus habitaculum promoveretur. Adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum: Eructavit, inquit, (Ps. XLIV, 1) cor meum sermonem optimum. Agnoscat hinc primum fructum optimum, utique optimae arboris, Marcion: imperitissimus rusticus quidem in malam, bonam inseruit; sed non valebit blasphemiae [PL2.288B] surculus , arescet cum suo artifice, et ita se bonae arboris natura testabitur. Adspice ad summam, qualia sermo fructificaverit: Et dixit Deus: Fiat; et factum est, et vidit Deus quia bonum (Gen., I): non quasi nesciens bonum, nisi videret, sed quia bonum, ideo videns, honorans et consignans, et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. Sic et benedicebat quae bene faciebat, ut tibi totus Deus commendaretur, bonus, et dicere et facere. Maledicere adhuc sermo non norat, quia nec male facere. Videbimus caussas, quae hoc quoque a Deo exegerunt. Interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans quantum boni pararetur illi, cui praeparabatur hoc totum. Quis denique dignus incolere Dei opera, quam ipsius imago et similitudo? [PL2.288C] Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali verbo, sed familiari manu, etiam verbo blandiente praemisso: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen., I, 26). Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo, in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam. Bonitas inflavit animam, non mortuam, sed vivam. Bonitas praefecit universis fruendis atque regnandis, etiam cognominandis (Gen., II, 7). Bonitas amplius delicias adjecit homini, ut quamquam totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum, jam tunc de mundo in Ecclesiam. Eadem bonitas et adjutorium prospexit, ne quid non boni: Non est enim, inquit [PL2.289A] (Gen., II, 18), bonum solum esse hominem. Sciebat illi sexum Mariae, et deinceps Ecclesiae profuturum. Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavit, consulens homini quo Deo adhaereret, ne non tam liber, quam adjectus videretur, aequandus famulis suis caeteris animalibus, solutis a Deo et ex fastidio liberis; sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a Deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subjectus, qui subjecerat illi omnia (I Cor., XV, 28). Cujus legis observandae consilium, bonitas pariter adscripsit: Qua die autem ederitis, morte moriemini (Gen., II, 17). Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi [PL2.289B] negligentiam juvaret obsequii. Porro, si legis imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam observandae, ut poena transgressioni adscriberetur; quam tamen evenire noluit, qui ante praedixit. Agnosce igitur bonitatem Dei nostri interim, vel hucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex providentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.
5
Jam hinc ad quaestiones omnes. O canes, quos foras Apostolus expellit (Apoc., XXII, 15), latrantes in Deum veritatis! haec sunt argumentationum ossa quae obroditis. Si Deus bonus et praescius futuri, et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, imo et substantiam suam, per [PL2.289C] animae scilicet censum, passus est labi de obsequio legis in mortem, circumventum a diabolo? Si enim et bonus qui evenire tale quid nollet, et praescius qui eventurum non ignoraret, et potens qui depellere valeret, nullo modo evenisset, quod sub his tribus conditionibus divinae majestatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum est e contrario Deum neque bonum credendum, neque praescium, neque potentem: siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis Deus, id est bonus, et praescius, et potens, in tantum ideo evenit, quia non talis Deus. Ad haec, prius est istas species in Creatore defendere, quae in dubium vocantur; bonitatem dico, et praescientiam, [PL2.290A] et potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi (Joan., X, 25): ex operibus ineundae probationes . Opera Creatoris utrumque testantur et bonitatem ejus, qua bona, sicut ostendimus; et potentiam qua tanta; et quidem ex nihilo. Nam, etsi ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex nihilo, dum non id fuerunt quod sunt. Postremo, vel sic magna, dum bona: vel sic Deus potens, dum omnia ipsius; unde et omnipotens. De praescientia vero quid dicam? quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas. Quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit, et praesciendo disposuit, certe ipsam transgressionem; quam nisi praescisset, nec cautionem ejus delegasset sub metu mortis. Igitur [PL2.290B] si et fuerunt in Deo istae facultates, prae quibus nihil mali evenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit; videamus et hominis conditionem, ne per illam potius evenerit, quod per Deum evenire non potuit. Liberum et sui arbitrii et suae potestatis invenio hominem a Deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem Dei in illo animadvertens, quam ejusmodi status formam. Neque enim facie et corporalibus lineis, tam variis in genere humano, ad uniformem Deum expressus est; sed in ea substantia, quam ab ipso Deo traxit, id est animae , ad formam Dei respondentis , et arbitrii sui libertate et potestate signatus est. Hunc statum ejus confirmavit etiam ipsa lex, tunc a Deo posita. Non enim poneretur lex ei qui non haberet [PL2.290C] obsequium debitum legi in sua potestate: nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. Sic et in posteris legibus Creatoris invenias, proponentis ante hominem bonum et malum, vitam et mortem (Deut., XXX, 15): sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante Deo et minante et exhortante , nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et voluntario homini .
6
Sed quoniam ex hoc jam intelligimur, eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei evenit, non Deo, sed ipsi debeat exprobrari; ne et tu [PL2.291A] hinc jam opponas, non ita illum institui debuisse si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset; hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem, et ita institutum, et digne Deo institutum, potiore ostensa ea caussa quae ita fecit institui. Bonitas Dei et ratio ejus huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud Deum nostrum. Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis, inrationaliter bonum, sicut ostendimus. Oportebat Deum cognosci: bonum hoc utique et rationale. Oportebat dignum aliquid esse, quod Deum cognosceret: quid tam dignum prospici posset, quam imago Dei et similitudo? Et hoc bonum, sine dubio, et rationale. Oportebat igitur imaginem [PL2.291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis. Sed et alias quale erat ut totius mundi possidens homo, non in primis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus, sui famulus? Habes igitur et bonitatem Dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. Sola nunc bonitas deputetur, quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem. Aliud sibi ratio defendat in ejusmodi institutionem. Nam bonus natura Deus solus (Matth., XIX, 17). Qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud, sed natura. Homo autem qui totus ex [PL2.291C] institutione est, habens initium, cum initio sortitus est formam qua esset: atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione; non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni , libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [PL2.292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni , non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet , liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus. Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret, et bono sponte [PL2.292B] servando, et malo sponte vitando: quoniam et alias positum hominem sub judicio Dei, oportebat justum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. Caeterum, nec boni nec mali merces jure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando, vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii. Igitur, si et bonitas et ratio Dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet, omissa prima definitione bonitatis atque rationis quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praejudicare non ita Deum instituere debuisse quia aliter quam Deum deceret evasit; sed dispecto quia [PL2.292C] ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est, caetera explorare. Caeterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam conditionem ejus inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. Denique, et bonitas Dei a primordio operum perspecta, persuadebit nihil a deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet , quod ipsa commisit.
7
Hac definitione omnia Deo salva sunt; et natura bonitatis, et ratio dispositionis, et praescientiae et potentiae [PL2.293A] copia. Exigere tamen a Deo debes et gravitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione ejus, ut desinas quaerere an Deo nolente potuerit quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem Dei boni, sed rationalibus institutionibus ejus vindicandas, nec illud miraberis, quod Deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire, ut conservaret ea quae voluit . Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat; fruendas autem quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum Deum, id est in bonum: quis enim adversus se permittet aliquid? quantum vero in homine, secundum motus libertatis ipsius Quis enim non hoc [PL2.293B] praestat ei, cui quid semel frui praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur? Igitur consequens erat uti Deus secederet a libertate semel concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quo minus homo male libertate sua frui adgressus, in periculum laberetur. Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. Denique, puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu foeminae arcet, nonne exclamaret Marcion: O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit! Cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur intercedit, si permisit? [PL2.293C] Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an in rescissione. Nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri videretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans quomodo evasurum esset indulserat, quis non diceret? Sed etsi praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum Deo, quam gravitas, quam fides institutionum qualiumcumque? Vidisset homo si non bene dispunxisset quod bene acceperat; ut ipse legi reus fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum ejus impleri. Haec dignissime peroraturus in Creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis, [PL2.294A] obstitisset, nunc tibi insusurra pro Creatore et gravitatem, et patientiam, et fidem, institutionibus suis functo, ut et rationalibus et bonis.
8
Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet Dei legisque ejus. Igitur vivere quidem illi ipse praestiterat, facto in animam vivam; recte vero vivere demandarat, admonito in legis obsequium. Ita non in mortem institutum hominem probat, qui nunc cupit in vitam restitutum, malens peccatoris poenitentiam, quam mortem (Ezech., XVIII, 23). Igitur, sicut Deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit: et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. [PL2.294B] Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est; sed imago et similitudo Dei, fortior angelo; sed adflatus Dei generosior spiritu materiali, quo angeli constituerunt. Qui facit, inquit (Ps. CIII, 5), spiritus angelos (Hebr., I, 7), et adparitores flammam ignis. Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. Atque adeo eumdem hominem, eamdem substantiam animae, eumdem Adae statum, eadem arbitrii libertas et [PL2.294C] potestas, victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum ejus administratur.
9
Quoquo tamen, inquis, modo substantia Creatoris delicti capax invenitur, cum adflatus Dei, id est anima, in homine deliquit. Nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. Ad hoc interpretanda erit qualitas animae. In primis tenendum, quod graeca Scriptura signavit, adflatum nominans, non spiritum. Quidam enim de graeco interpretantes, non recogitata differentia, nec curata proprietate verborum, pro adflatu, spiritum ponunt, et dant haereticis occasionem spiritum Dei delicto [PL2.295A] infuscandi, id est ipsum Deum; et usurpata jam quaestio est. Intellige itaque adflatum minorem spiritu esse , etsi de spiritu accidit, ut aurulam ejus, non tamen spiritum. Nam et aura vento rarior, etsi de vento aura, non tamen ventus aura. Capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. Nam et ideo homo imago Dei, id est spiritus: Deus enim spiritus. Imago ergo spiritus, flatus . Porro, imago veritati non usquequaque adaequabitur. Aliud est enim secundum veritatem esse, aliud ipsam veritatem esse. Sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem Dei comparare , ut quia veritas, id est spiritus, id est Deus, sine delicto est, ideo et adflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum. In hoc erit imago minor veritate, et adflatus spiritu [PL2.295B] inferior, habens illas utique lineas Dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae: tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto; quia hoc soli Deo cedit, id est veritati; et hoc solum imagini non licet. Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat veritatis, vi tamen ipsa caret, non habens motum; ita et anima imago spiritus, solam vim ejus exprimere non valuit, id est, non delinquendi foelicitatem . Caeterum non esset anima, sed spiritus; nec homo, qui animam sortitus est, sed Deus. Et alias autem, non omne quod Dei erit, deus habebitur: ut expostules Deum et adflatum, id est vacuum a delicto, quia Dei sit adflatus. [PL2.295C] Nec tu enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaveris, sicut et Deus de spiritu suo. Denique, cum manifeste Scriptura dicat (Genes., II, 7) flasse Deum in faciem hominis, et factum hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem, separavit eam a conditione factoris. Opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. Nec urceus enim factus a figulo, ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu, ideo erit spiritus. Ipsum quod anima, vocitatus est flatus. Vide etiam ne de adflata conditione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. Ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. Plane, cum illam exigis Deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam. Cum vero ad angelum [PL2.295D] provocatur, fortiorem defendam necesse est dominum universitatis; cui jam angeli administrant (Hebr., I, 14); qui etiam angelos judicaturus est [PL2.296A] (I Cor., VI, 2), si in Dei lege constiterit, quod in primordio noluit. Hoc ipsum ergo potuit adflatus Dei admittere. Potuit, sed non debuit. Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas. Itaque non per illud jam videri potest anima deliquisse, quod illi cum Deo adfine est, per adflatum: sed per illud quod substantiae accessit, id est per liberum arbitrium; a Deo quidem rationaliter adtributum; ab homine vero, qua voluit agitatum. Quod si ita se habent, omnis jam Dei dispositio de mali exprobratione purgatur. Libertas enim [PL2.296B] arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. Quod denique malum adscribes Creatori ? si delictum hominis, non erit Dei, quod est hominis: nec idem habendus est delicti auctor qui invenitur interdictor, imo et condemnator. Si mors malum, nec mors comminatori suo, sed contemptori faciet invidiam, ut auctori. Contemnendo enim eam fecit; non utique futuram, si non contempsisset.
10
Sed, etsi ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti; uti sic quoque in Creatorem dirigas culpam, ut auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus: ergo quod factus a Deo est, id est angelus, id erit ejus qui [PL2.296C] fecit; quod autem factus a Deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de Deo; et quidem falsum: primo, quod Deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc quasi morituri non essent, si edissent; tertio, quasi Deus illis invidisset divinitatem. Unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines, et infamiae in Deum? a Deo utique non, qui et angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus omnium editur, antequam diabolus; nisi malum est sapientia. Et si evolvas Ezechielis prophetiam (Ezech., XXVIII, 12), facile animadvertes tam institutione bonum angelum illum, quam sponte corruptum. In persona enim principis Sor, ad diabolum pronuntiatur: Et factus est sermo Domini ad [PL2.296D] me, dicens: Filii hominis, sume planctum super principem Sur; et dices ei : Haec dicit Dominus: Tu resignaculum similitudinis (qui scilicet integritatem [PL2.297A] imaginis et similitudinis resignaveris), plenus sapientia , corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium), in deliciis paradisi Dei tui natus es (illic enim ubi Deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat). Lapidem optimum indutus es; sardium, topazium, smaragdum, carbunculum, sapphirum, jaspin, lyncurium, achaten, amethystum, chrysolitum, beryllum, onychinum ; et auro replesti horrea tua, et thesauros tuos. Ex qua die conditus es, cum Cherub posui te in monte sancto Dei; fuisti in medio lapidum igneorum; fuisti invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventae sunt laesurae tuae . De multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti, et deliquisti: et caetera. Quae ad sugillationem angeli, [PL2.297B] non ad illius principis proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo hominum in paradiso Dei natus sit; ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc: nec cum Cherub positus in monte sancto Dei, id est, in sublimitate coelesti, de qua Satanam Dominus quoque decidisse testatur; nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur dejectus est Satanas. Sed ipse auctor delicti, in persona peccatoris viri denotabatur; retro quidem invituperabilis a die conditionis suae, a Deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud Deum constitutus, qua bonus apud bonum: postea vero a semetipso translatus in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt [PL2.297C] laesurae tuae: illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem ejectum a Dei obsequio : et ex illo deliquit, ex quo delictum seminavit; atque ita exinde negotiationis, id est, malitiae suae multitudinem exercuit; delictorum scilicet et sensuum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. Nihil enim Deus proximum sibi non libertate ejusmodi ordinasset. Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [PL2.297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [PL2.298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
11
Igitur usque ad delictum hominis, Deus a primordio tantum bonus, exinde judex, et severus, et quod Marcionitae volunt, saevus. Statim mulier in doloribus parere, et viro servire damnatur (Gen., III, 16): sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem in crementum generis audierat, Crescite tantum et multiplicamini: sed quae in adjutorium masculo, non in servitium fuerat destinata. Statim et terra maledicitur (Gen., III, 18); sed ante benedicta. Statim tribuli et spinae; sed ante foenum, et herbae, et arborum [PL2.298B] fructuosa. Statim sudor et labor panis; sed ante ex omni ligno victus immunis, et alimenta secura. Exinde homo ad terram, sed ante de terra. Exinde ad mortem, sed ante ad vitam. Exinde in scorteis vestibus, sed ante sine scrupulo nudus. Ita prior bonitas Dei, secundum naturam; severitas posterior, secundum caussam. Illa ingenita, haec accidens: illa propria, haec accommodata: illa edita, haec adhibita. Nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem, nec caussa dissimulatam evasisse severitatem. Alteram sibi, alteram rei Deus praestitit. Incipe nunc etiam judicis statum ut affinem mali arguere, qui idcirco alium Deum somniasti solummodo bonum, quia non potes judicem: quanquam et illum ut judicem ostendimus. Aut si non judicem, certe perversum [PL2.298C] ac vanum, disciplinae non vindicandae, id est, non judicandae constitutorem. Non reprobas autem Deum judicem, qui non judicem Deum probas? Ipsam sine dubio justitiam accusare debebis, quae judicem praestat, aut et eam in species malitiae deputare, id est, injustitiam in titulos bonitatis adscribere. Nunc enim justitia malum, si injustitia bonum. Porro, cum cogeris injustitiam de pessimis pronuntiare, eodem jugo urgeris justitiam de optimis censere. Nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. Igitur quanto malum injustitia, tanto bonum justitia. Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis; quia bonitas nisi justitia regatur. ut justa sit, non erit bonitas, si injusta sit. Nihil enim bonum, quod injustum; bonum autem [PL2.298D] omne, quod justum.
12
[PL2.299A]
Ita si societas et conspiratio bonitatis atque justitiae separationem earum non potest capere, quo ore constitues diversitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans deum bonum, et seorsum deum justum? Illic consistit bonum, ubi et justum. A primordio denique creator tam bonus, quam et justus, pariter et utrumque processit. Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est , quae etiam tum mundum judicavit ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio judicavit. Justitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter coelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria majora et [PL2.299B] minora, diurna atque nocturna, inter marem et foeminam; inter arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita justitia distinxit. Totum hoc judicato dispositum et ordinatum est. Omnis situs, habitus elomentorum, effectus, motus, status, ortus, occasus singulorum, judicia sunt Creatoris; ne putes eum exinde judicem definiendum, quo malum coepit, atque ita justitiam de caussa mali offusces. His enim modis ostendimus eum cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam Deo et naturalem, nec obventitiam deputandam, quae in Domino inventa sit arbitratrix operum ejus.
13
Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [PL2.299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus , qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur. Ita omne hoc justitiae opus procuratio bonitatis est, quod judicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, saevit; utique bono, non malo proficit. Denique timor judicii ad bonum, non ad malum confert. Non enim sufficiebat bonum [PL2.300A] per semetipsum commendari, jam sub adversario laborans. Nam etsi commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile jam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere, et custodire compelleret. Coeterum, tot illecebris mali expugnantibus bonum, quis illud appeteret, quod impune contemneret? Quis custodiret, quod sine periculo amitteret? Legis (Matth., VII, 13) mali viam latam, et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur , si nihil in illa timeretur? Horremus terribiles minas Creatoris, et vix a malo avellimur: quid, si nihil minaretur? Hanc justitiam malum dices, quae malo non favet? Hanc bonum negabis, quae bono prospicit? Non qualem oportet Deum velles ; [PL2.300B] qualem malles expediret? sub quo delicta gauderent? cui diabolus illuderet? illum bonum judicares Deum, qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde, quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator? Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus Deus bonus est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et juvandi et laedendi potens. Minus est, tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. De ejusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem ? Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur , qui utramque non valuit. Usque adeo justitia etiam plenitudo est divinitatis ipsus [PL2.300C] exhibens Deum perfectum, et patrem, et dominum: patrem, clementia; dominum, disciplina; patrem, potestate blanda; dominum, severa: patrem, diligendum pie; dominum, timendum necessarie: diligendum, quia malit misericordiam, quam sacrificium (Ps. VI, 6; Ezech., XXXIII, 11); et timendum, quia nolit peccatum: diligendum, quia malit poenitentiam peccatoris, quam mortem; et timendum, quia nolit peccatores sui jam non poenitentes. Ideo lex utrumque definit, Diliges Deum, et Timebis Deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori
14
[PL2.301A]
Ad omnia tibi occurrit Deus: idem percutiens, sed et sanans; mortificans, sed et vivificans; humilians, sed et sublimans; condens mala, sed et pacem faciens (Deuter., XXXIII, 39): ut etiam et hinc respondeam haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum, dicens: Ego sum qui condo mala (Is., XLV, 7). Amplexi enim vocabuli communionem, duas malorum species in ambiguitate turbantem; quia mala dicuntur, et delicta, et supplicia; passim volunt eum conditorem intelligi malorum, ut malitiae auctor renuntietur. Nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem; malorum quidem [PL2.301B] peccati et culpae, diabolum, malorum vero supplicii et poenae, Deum creatorem; ut illa pars malitiae deputetur, ista justitiae, mala condentis judicii adversus mala delicti . De his ergo creator profitetur malis, quae congruunt judici. Quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur, caeterum suo nomine bona, qua justa, et bonorum defensoria, et delictorum, inimica, atque in hoc ordine, Deo digna. Aut proba ea injusta, ut probes malitiae deputanda, id est, injustititae mala: quia si justitiae erunt, jam mala non erunt, sed bona; malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. Constitue igitur injuste hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse, quo noluit caruisse; injuste malitiam aevi illius imbribus, [PL2.301C] dehinc et ignibus caesam; injuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. Indurat cor Pharaonis; sed meruerat in exitium subministrari, qui jam negaverat Deum; qui jam legatos ejus toties superbus excusserat; qui jam populo laborem operis adjecerat: postremo, qua Aegyptius [PL2.302A] olim Deo reus fuerat gentilis idololatriae, ibin et crocodilum citius colens , quam Deum vivum. Impetit et ipsum populum, sed ingratum. Immisit et pueris ursos, sed irreverentibus in Prophetam.
15
Justitiam ergo primo judicis dispice : cujus si ratio constiterit, tunc et severitas; et per quae severitas decurrit, rationi et justitiae reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite caussas caeteras quoque, ut sententias condemnetis: excusate delicta, ut judicia reprobetis. Nolite reprehendere judicem, sed revincite malum judicem. Nam et si patrum delicta ex filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes legi divinae obedirent. Quis enim non magis [PL2.302B] filiorum salutem, quam suam curet? Sed etsi benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito ejus; cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et offensa; ut per totum genus et gratia decurreret, et offensa. Salvo eo quod postea decerni habeat: non dicturos acidam uvam patres manducasse, et filiorum dentes obstupuisse (Jerem., XXXI, 29); id est, non sumpturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris; sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi, duritia legis edomita, justitia jam non genus, sed personas judicaret. Quanquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces; ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam [PL2.302C] fuerant irrogaturi: Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum (Matth., XXVII, 25). Hoc itaque omnis providentia Dei censuit, quod jam audierat.
16
Bona igitur et severitas, quia justa, si bonus judex, id est justus. Item caetera bona, per quae opus [PL2.303A] bonum currit bonae severitatis, sive ira, sive aemulatio, sive saevitia. Debita enim omnia haec sunt severitatis , sicut severitas debitum est justitiae. Vindicanda erit procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non poterunt judici exprobrari quae judici accidunt , carentia et ipsa culpa, sicut et judex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta vero ejus accuses, quod secent, et inurant, et amputent, et constrictent? quando sine instrumento artis, medicus esse non possit. Sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque ejus, ut mala ministeria, reprehende. Proinde est enim, cum Deum quidem judicem admittis, eos vero motus et sensus, per quos judicat, destruis. Deum nos a Prophetis [PL2.303B] et a Christo, non a philosophis, nec ab Epicuro, erudimur. Qui credimus Deum etiam in terris egisse, et humani habitus humilitatem suscepisse ex caussa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt Deum curare quidquam. Inde venit ad haereticos quoque definitio ejusmodi: Si Deus irascitur, et aemulatur, et extollitur, et exacerbatur; ergo et corrumpetur, ergo et morietur. Bene autem quod Christianorum est, etiam mortuum Deum credere, et tamen viventem in aevo aevorum. Stultissimi, qui de humanis divina praejudicant , ut quoniam in homine corruptoriae conditionis habentur hujusmodi passiones, idcirco et in Deo ejusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis distribue sensus, tam diversos, quam substantiae exigunt, licet [PL2.303C] vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram, et oculos ostendunt: quam [PL2.304C] semotam a judicariis sensibus, et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem Deo agnoscere, pluentem super bonos et malos, et solem suum oriri facientem super justos et injustos (Matth., V. 45): quod alius Deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in Creatorem Marcion de Evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est , et omni a conscientia legitur; et erit haec ipsa patientia creatoris in judicium Marcionis: illa patientia, quae exspectat poenitentiam potius peccatoris, quam mortem; et mavult misericordiam, quam sacrificium (Os., VI, 6); avertens jam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae lacrymis, et restituens statum regni Babylonis tyranno poenitentiam functo. Illam [PL2.305A] dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit: et David, delicta in domum Uriae confessum, venia liberavit: et ipsum Israel toties restituit, quoties judicavit; toties refovit, quoties et increpuit. Non solum igitur judicem aspiciens, convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur, considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem: cum utrumque conveneris in Creatore, invenies in eo et illud, propter quod alterum Deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum, consiliorumque ejus. Dices forsitan, haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes, Moses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. Tamen non a tuo Deo didicit Creator [PL2.305B] meus praescribere : Non occides; non adulterabis; non furaberis; non falsum testimonium dices; alienum non concupisces; honora patrem et matrem; et: diliges proximum tuum ut temetipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae, et justitiae, et pietatis principalia consulta, accedunt etiam humanitatis praescripta: cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur (Levit., XXV); cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum; bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.
18
Sed quae potius legis bona defendam, quam quae haeresis concupiit, ut talionis definitionem, oculum [PL2.305C] pro oculo, dentem pro dente, et livorem pro livore repetentis (Exod., XXI, 24)? Non enim injuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae prospicit, ut quia durissimo et infideli in Deo populo longum, vel etiam incredibile videtur a Deo exspectare defensam , edicendam postea per Prophetam: Mihi defensam, et ego defendam, dicit Dominus (Deuter., XXXII, 35; Rom., XII, 19): interim commissio injuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis; ut sic improbitas astuta cessaret, dum, secunda permissa, prima [PL2.306A] terretur, et prima deterrita, nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eumdem saporem passionis. Nihil amarius quam idipsum pati, quod feceris aliis. Et si lex aliquid cibis detrahit, et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellige, et fraenos impositos illi gulae agnosce, quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat, et surrexerat ludere (Exod. XXXII, 6). Proinde, ut et pecuniae ardor restingueretur ex parte, qua de victus necessitate caussatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est: postremo, [PL2.306B] ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esuriturus. Reprehendendus sane Creator, quod cibos potius populo suo abstulit, quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera, et operationum, et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi Deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? Et quis exquisivit ista de manibus vestris (Is. t. II)? sed illam Dei industriam sentiat, qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi jubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.
19
[PL2.306C]
Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris, adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento vacarent a Dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem, quam in lege Domini voluntas ejus, et in lege Domini meditabitur die ac nocte (Ps. I, 2)? Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis, et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis: ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis [PL2.307A] scilicet et propheticae, in omnibus pene argumentis figuratae. Sufficit enim in praesenti, si simpliciter hominem Deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet Deo servire. Ad hoc beneficium, non onus legis adjuvandum, etiam Prophetas eadem bonitas Dei ordinavit, docentes Deo digna: Auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere judicium, judicare pupillo, et justificare viduam, dirigere quaestiones, fugere improborum contactum , dimittere conflictam in integram, dissipare scripturam injustam (Is. LVIII, 1), infringere panem esurienti, et tectum non habentem inducere in domum tuam; nudum si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere: compescere linguam a malo, et labia ne loquantur dolum (Ps. XXXIII, 13); [PL2.307B] declinare a malo, et facere bonum; quaerere pacem, et sectari eam; irasci et non delinquere (Ps. IV, 5), id est, in ira non perseverare, sive saevire; non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium sedere (Ps. I, 1). Sed ubi? Vide: quam bonum et quam jucundam habitare fratres in unum (Ps. CXXXII, 1), meditantes die ac nocte in lege Domini; quia bonum scilicet fidere in Dominum, quam fidere in hominem, et sperare in Dominum, quam sperare in principes (Ps. CXVII, 7---8). Qualis enim apud Deum merces homini? Et erit tanquam lignum quod plantatum est juxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium ejus non decidet, et omnia quaecumque faciet prosperabuntur illi (Ps. I, 3). Innocens autem et purus corde, qui non accepit in vanum [PL2.307C] nomen Dei, et non juravit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutificatore suo (Ps. XXIII, 4). Oculi enim Domini super timentes eum, sperantes in [PL2.308A] misericordiam ipsius, ad eliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame (Ps. XXXII, 18), utique vitae aeternae. Multae enim pressurae justorum, et ex omnibus liberabit eos Dominus (Ps. XXXIII, 19). Honorabilis mors in conspectu Domini sanctorum ejus (Ps. CXV, 15). Dominus custodit omnia ossa eorum : unum ex ipsis non comminuetur. Redimet Dominus animas servorum suorum (Ps. XXXIII, 21-23). Pauca ista de tantis scripturis Creatoris intulimus, et nihil puto jam ad testimonium Dei optimi deest , quod satis et praecepta bonitatis, et promissa consignant.
20
Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque [PL2.308B] pisculentum de cibis Lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hinc blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscujusque jam proximam dispargunt, jactitando et asseverando ea quae relucentem bonitatem Creatoris infuscent. Sed et per istas caligines sequemur nequitiam, et in lucem extrabemus ingenia tenebrarum, objicientia Creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios. Age, infelicissime haeretice, teipsum expostulo arbitrum: cognosce in utramque gentem prius, et ita de auctore praecepti judicabis. Reposcunt Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea; contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorumdem patrum nomine, ex eodem scripturae instrumento [PL2.308C] mercedes restitui oportere illius operariae servitutis, pro laterinis deductis, pro civitatibus et villis aedificatis. Quid judicabis, optimi Dei elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem? [PL2.309A] Nam et aiunt ita actum per legatos utrinque; Aegyptiorum quidem repetentium vasa, Judaeorum vero reposcentium operas suas: et tandem vasis istis renuntiaverunt sibi Aegyptii. Hodie adversus Marcionitas amplius allegant. Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum millium operae per tot annos vel singulis nummis diurnis aestimentur. Quae autem pars major? repetentium vasa, an incolentium villas et urbes? Querela ergo mare Aegyptiorum, an gratia Hebraeorum? Ut solo injuriarum judicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderet flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas: non paucis [PL2.309B] lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultatibus, et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiasses ? Igitur si bona Hebraeorum caussa, bona jam et caussa, id est, mandatum Creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum, in tempore expeditionis angusto, aliquo solatio tacitae compositionis expunxit. Plane minus exigi jussit: Hebraeis enim etiam filios Aegyptii restituere debuerant.
21
Sic et in caeteris contrarietates praeceptorum ei exprobras, ut mobili et instabili; prohibentis sabbatis operari, et jubentis arcam circumferri per dies octo, id est, etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho. [PL2.309C] Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina prohibentem. Siquidem, Sex, inquit (Exod. XX, 9, 10), diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbati Domino Deo tuo; non facies in ea omne opus. Quod? Utique tuum . Consequens enim est, ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra induxerat: tua scilicet, id est, humana, et quotidiana. Arcam vero circumferre, neque quotidianum opus videri potest, neque humanum; sed et rarum, et sacrosanctum, et ex ipso tunc Dei praecepto utique divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum esset figuras argumentorum omnium Creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. Sed plus est, si [PL2.310A] de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate: sicut et nunc certa distinctio est sabbati, humana, non divina opera prohibentis. Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est: suum enim opus fecerat, lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt: non suum enim opus, sed Dei , ex praecepto scilicet ipsius, administraverant.
22
Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in coelo et in terra et in aquis, ostendit et caussas, idololatriae scilicet substantiam cohibentes . Subjicit enim: Non adorabitis, neque servietis illis. Serpentis autem aenei effigies,. postea praecepta Mosi a Domino, non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. [PL2.310B] Et taceo de figura remedii Sic et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum, certe simplex ornamentum, accommodata suggestui, longe diversas habendo caussas ab idololatriae conditione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur. Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocantis scilicet ab idolis ad Deum officia ea, quae si rursus ejecerat, dicens (Ps. I, 11): Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrum? hoc ipsum voluit intelligi, quod non sibi ea proprie exegisset: Non enim bibam, inquit (Ps. XLIX, 13), sanguinem taurorum; quia et alibi ait (Is., XL, 28): Deus aeternus non esuriet, nec sitiet. Nam etsi ad oblationes Abel advertit , [PL2.310C] et holocausta Noe odoratus est libenter , quae jucunditas sive viscerum vervecinorum, sive nidoris ardentium victimarum? Sed animus simplex et Deum metuens offerentium ea quae a Deo habebant, et pabuli et suavis olentiae gratia apud Deum deputabatur, non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet Dei. Si cliens diviti aut regi nihil desideranti, tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii? At si cliens ei munera ultro, vel etiam dicto ordine suo offerat, et solemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circa caetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel [PL2.311A] dives exclamet: Quo mihi multitudinem munerum tuorum? plenus sum; et: Solemnitates, et dies festos , et vestra sabbata odit anima mea . Vestra dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem Dei celebrando , sua jam, non Dei, fecerant, conditionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quae administranda praescripserat.
23
Si vero etiam circa personas levem vultis intelligi, cum reprobat aliquando probatos; aut improvidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi judicia sua aut damnet praeterita, aut ignoret futura; atquin nihil tam bono et judici convenit, quam pro praesentibus meritis et rejicere et allegere. Allegitur [PL2.311B] Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. Rejicitur Salomon, sed jam a mulieribus alienis possessus, et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. Quid faceret Creator, ne a Marcionitis reprehenderetur? Bene adhuc agentes praedamnaret jam propter futura delicta? sed Dei boni non erat, nondum merentes praedamnare. Proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? Sed justi judicis non erat, rescissis jam bonis pristinis scelera donare. Aut quis hominum sine delicto, ut eum Deus semper allegeret , quem nunquam posset recusare? vel quis item sine aliquo bono opere, ut eum Deus semper recusare, quem nunquam posset allegere ? Exhibe bonum semper, et non recusabitur: exhibe malum semper , et nunquam allegetur . [PL2.311C] Caeterum, si idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a Deo, et bono, et judice, qui non levitate aut improvidentia sententias vertit; sed censura gravissima et providentissima, merita temporis cujusque dispensat.
24
Sic et poenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde mobilitate vel improvidentia, imo jam ex delicti recordatione poeniteat: [PL2.312A] quoniam quidem dixerit (I Reg. XV, 11): Poenituit quod regem fecerim Saul; praescribens scilicet, poenitentiam confessionem sapere mali operis alicujus vel erroris. Porro non semper. Evenit enim in bonis factis poenitentiae confessio, ad invidiam et exprobrationem ejus qui beneficii ingratus exstiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a Creatore, qui non deliquerat, cum Saulem assumit in regnum, et Sancto Spiritu auget; optimum enim adhuc: qualis, inquit, non erat in filiis Israelis, dignissime allegerat, sed nec ignoraverat ita eventurum, nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem Deo ei, quem Deum non negans, confiteris et providum. Haec enim illi propria divinitas constat, sed malum factum Saulis (ut dixi) onerabat poenitentiae [PL2.312B] suae professione; quam, vacante delicto circa Saulis allectionem, consequens est invidiosam potius intelligi, non criminosam. Ecce, inquis, criminosam eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Jonae (Joan. III, 10): Et poenituit Dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit. Sicut et ipse Jonas ad Dominum : Propterea praeveni profugere in Tharsos, quia cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem, et plurimum misericordiae, poenitentem malitiarum (Joan. IV, 2). Bene igitur quod praemisit optimi Dei titulum, patientissimi scilicet super malos, et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnocentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Ninivitae. Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere [PL2.312C] in talem, id est optimum, etiam malitiae concursum. Et quia Marcion defendit arborem bonam malos quoque fructus non licere producere (Matth. VII, 48), sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest etiam earum malitiarum intelligendarum, quae possint et in optimum decucurrisse? Subest autem. Dicimus denique malitiam nunc significari, non quae ad naturam redigatur Creatoris quasi mali, sed quae ad potestatem [PL2.313A] quasi judicis, secundum quam enuntiarit (Is. XLV, 7): Ego sum qui condo mala, et: Ecce ego emitto in vos mala (Jerem. XVIII, II), non peccatoria, sed ultoria; quorum satis diluimus infamiam, ut congruentium judici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehendentur in judice, nec hoc nomine suo malum judicem ostendunt; ita et malitia haec erit intelligenda nunc, quae ex illis malis judicariis deputata, cum ipsis competat judici. Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur , sicut et in isto articulo; atque adeo, si ejus malitiae poenituit Creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et deletui vindicandae. Atqui nec ullum admissum criminosum reputabitur Creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque [PL2.313B] decreverat abolendam. Ita, quod juste destinaverat, non male destinans, ex justitia non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam malitiam nominavit, ex malo et merito passionis ipsius. Ergo, dices, si malitiam justitiae nomine excusas, quia juste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui justitiae, utique non poenitendae, poenitentiam gessit. Imo nec justitiae, inquam , poenitebit Deum, et superest jam agnoscere quid sit poenitentia Dei. Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicujus boni operis ingratia poenitet, ideo et Deum proinde. In quantum enim Deus nec malum admittit, nec bonum damnat, in tantum nec poenitentiae boni aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura [PL2.313C] determinat, dicente Samuele Sauli (I Reg. XV, 28): Discidit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, optimo super te; et scindetur Israel in duas partes, et non convertetur, neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum. Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinae poenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia, neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. Quis ergo erit mos poenitentiae divinae? Jam relucet, si non ad humanas conditiones eam referas. Nihil enim aliud intelligetur, quam simplex conversio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione ejus possit admitti, etiam in homine, [PL2.314A] nedum in Deo, cujus omnis sententia caret culpa. Nam et in graeco sono, poenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud Deum pro rerum variantium sese occursu fieri ostendimus.
25
Jam nunc ut omnia ejusmodi expediam, ad caeteras pusillitates, et infirmitates, et incongruentias (ut putatis) interpretandas purgandasque pertendam. Inclamat Deus (Gen. III): Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset? et caussato nuditatis pudore, an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus? Imo nec incertus admissi, nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem, evocatum prodire in conspectum Domini, non sola [PL2.314B] nominis inclamatione, sed cum aliqua jam tunc admissi suggillationem. Nec enim simplici modo, id est, interrogatorio sono legendum est, Adam ubi es ? sed impresso et incusso, et imputativo, Adam, ubi es? id est, in perditione es; id est, jam hic non es; ut et increpandi et dolendi exitus vox sit. Caeterum, qui totum orbem comprehendit manu velut nidum, cujus coelum thronus, et terra scabellum, nimirum hujus oculos aliqua paradisi portio evaserat, quo minus illi ubicumque Adam ante evocationem viseretur, tam latens, quam de interdicta fruge sumens? Speculatorem vineae vel horti tui lupus aut furunculus non latet. Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid subjecti praeterire non posse. Stulte qui tantum argumentum divinae majestatis, et [PL2.314C] humanae instructionis, naso agis. Interrogabat Deus quasi incertus, ut et hinc liberi arbitrii probans hominem, in caussa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum, et hoc nomine relevandi , sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater ejus; quasi non jam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti, et hoc nomine gravandi; atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum, quam negandorum: ut jam tunc initiaretur evangeliea doctrina (Matth. XII, 37): Ex ore tuo justificaberis , et ex ore tuo damnaberis . [PL2.315A] Nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente Domino (Gen. III, 22): Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis: de futura scilicet allectione hominis in divinitatem. Denique, quid sequitur? Et nunc, ne quando extendat manum, et sumat de ligno vitae, et vivat in aevum. Interponens enim et nunc, praesentis temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitae fecisse se ostendit. Ideoque nec maledixit ipsum Adam, nec Evam, ut restitutionis candidatos, ut confessione relevatos. Cain vero et maledixit, et cupidum morte luere delictum, mori interim vetuit, ut praeter admissum, etiam negationis ejus oneratum. Haec erit ignorantia Dei nostri, quae ideo simulabitur, ne delinquens homo, quid sibi agendum [PL2.315B] sit, ignoret . Sed ad Sodomam et Gomorrham descendens: Videbo, ait (Gen., XVIII, 21), si secundum clamorem pervenientem ad me consumment , si vero non, ut agnoscam. Et hic, videlicet, ex ignorantia incertus et scire cupidus? an hic sonus pronuntiationis necessarius, non dubitativum, sed comminativum exprimens sensum sub sciscitationis obtentu? Quod si descensum quoque Dei irrides, quasi aliter non potuerit perficere judicium, nisi descendisset; vide ne tuum aeque Deum pulses. Nam et ille descendit, ut quod vellet, efficeret.
26
Sed et jurat Deus. Numquid forte per Deum Marcionis? Imo, inquit, quod multo vanius , per semetipsum. Quid velles faceret , si alius Deus [PL2.315C] non erat in conscientia ejus, hoc cum maxime jurantis alium absque se omnino non esse? Igitur pejerantem deprehendis, an vane dejerantem? Sed non potest videri pejerasse, qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc dejerans vere, non pejeravit. Sed nec vane dejerat, alium Deum non esse. Tunc enim vane dejeraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Jurat igitur per semetipsum, ut vel juranti Deo credas alium Deum omnino non esse. Hoc ut Deus faceret, tu quoque Marcion coegisti: [PL2.316A] jam tunc enim providebaris. Proinde, si et in promissionibus aut comminationibus jurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil Deo indignum est, quod efficit Deo credere. Satis et tunc pusillus Deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem efferatus in populum, de famulo suo postulat Moyse (Exod., XXXII, 10): Sine me, et indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam. Unde meliorem soletis affirmare Moysen Deo suo, deprecatorem, imo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit , istud, aut et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis in persona Mosi figuratum, Patris deprecatorem, et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed sufficit, si et Moysi proprie donatus [PL2.316B] est populus ad praesens. Quod ut famulus postulare posset a Domino, id Dominus a se postulavit. Ad hoc enim famulo dixit: Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando, et semetipsum offerendo non sineret; atque ita disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud Deum .
27
Jam nunc ut et caetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem Creatoris, simplici et certa ratione proponam: Deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim majestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria; et ita [PL2.316C] jam Deo digna, quia nihil tam dignum Deo, quam salus hominis. De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem; quanquam et cum haereticis non multo diversa congressio stet. Quatenus et ipsi Deum in figura et in reliquo ordine humanae conditionis deversatum jam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi Deum conformasse semetipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim Deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium majestatis suae stravit, ut etiam morti subjiceret , et morti crucis; cur non putetis nostro [PL2.317A] quoque Deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen judaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? An hae sunt pusillitates, quae jam praejudicare debebunt Christum, humanis passionibus objectum, ejus Dei esse, cui humanitates exprobrantur a vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse in Dei Patris nomine; ipsum ab initio conversatum; ipsum congressum cum Patriarchis et Prophetis, Filium Creatoris, Sermonem ejus, quem ex semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni suae voluntatique praefecit; diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est (Ps. VIII, 6): qua diminutione in haec quoque dispositus est a Patre, quae ut humana reprehenditis, ediscens jam inde a primordio, jam inde hominem, [PL2.317B] quod erat futurus in fine. Ille est qui descendit; ille, qui interrogat; ille, qui postulat; ille, qui jurat. Caeterum , Patrem nemini visum, etiam commune testabitur evangelium, dicente (Matth., XI, 27) Christo: Nemo cognovit Patrem nisi Filius; ipse enim et Veteri Testamento pronuntiarat (Exod., XXXIII, 20): Deum nemo videbit, et vivet; Patrem invisibilem determinans, in cujus auctoritate et nomine ipse erat Deus, qui videbatur Dei Filius. Sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur , quia et hoc modo noster est. Igitur quaecunque exigitis Deo digna, habebuntur in Patre invisibili incongressibilique et placido, et (ut ita dixerim) philosophorum Deo. Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in Filio, et viso, et audito, et congresso, arbitro [PL2.317C] Patris et ministro, miscente in semetipso hominem et Deum; in virtutibus, Deum; in pusillitatibus, hominem; ut tantum homini conferat, quantum Deo detrahit: totum denique Dei mei penes vos dedecus, sacramentum est humanae salutis. Conversabatur Deus, ut homo divine agere doceretur. Ex aequo agebat Deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum Deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret. Qui talem Deum dedignaris, nescio an ex fide credas Deum crucifixum. Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem Creatoris? Judicem eum designatis, et severitatem judicis secundum merita caussarum congruentem pro saevitia [PL2.318A] exprobratis. Deum optimum exigitis, et lenitatem ejus benignitati congruentem, pro captu mediocritatis humanae dejectius conversatam, ut pusillitatem depretiatis. Nec magnus vobis placet, nec modicus; nec judex, nec amicus. Quid, si nunc eadem et in vestro deprehendantur? Judicem quidem et illum esse jam ostendimus in libello suo; et de judice necessarie severum, et de severo sicut saevum, si tamen saevum.
28
Nunc et de pusillitatibus, et malignitatibus, caeterisque notis, et ipse adversus Marcionem antitheses aemulas faciam. Si ignoravit Deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus , [PL2.318B] eadem via sursum et deorsum. Denique si non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. Delictum et mortem, et ipsum auctorem delicti diabolum, et omne malum, quod Deus meus passus est esse; hoc et tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas Deus noster. Proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit, qua tanto aevo non respexit. Poenituit in aliquo Deum nostrum. Sed et vestrum. Eo enim quod tandem animadvertit ad hominis salutem, poenitentiam dissimulationis pristinae fecit, debitam malo facto. Porro malum factum deputabitur negligentia salutis humanae, nonnisi per poenitentiam emendata apud Deum vestrum. Mandavit fraudem Deus noster; sed auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior auro et [PL2.318C] argento, tanto fraudulentior Deus vester, qui hominem Domino et factori suo eripit. Oculum pro oculo reposcit Deus noster; sed et vester vicem prohibens, iterabilem magis injuriam facit. Quis enim non rursus percutiet, non repercussus? Nesciit Deus noster quales allegeret? Ergo nec vester Judam traditorem adlegisset, si praescisset. Sic et mentitum alicubi dicis Creatorem: longe majus mendacium est in tuo Christo, cujus corpus non fuit verum. Multos saevitia Dei mei absumpsit? Tuus quoque Deus, quos salvos non facit, utique in exitium disponit. Deus meus aliquem jussit occidi? Tuus semetipsum voluit interfici; non minus homicida in semetipsum, [PL2.319A] quam in eum a quo vellet occidi, Multos autem occidisse Deum ejus probabo Marcioni. Nam fecit homicidam, utique periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt necessaria.
29
Caeterum, ipsas quoque antitheses Marcionis cominus caecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio Creatoris tam boni quam et judicis, secundum utriusque partis et exempla congruentia Deo, ut ostendimus. Quod si utraque pars bonitatis atque justitiae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, [PL2.319B] atque ita alienare Christum a Creatore, ut optimum a judice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso. Magis enim eos conjungunt, quos in eis diversitatibus ponunt quae Deo congruunt. Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestat quam demonstrationem ejusdem Dei optimi et judicis: quia haec duo in solum Deum competunt. Nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum Creatori, ad unitatem [PL2.320A] magis spectat. Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatibus , bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere, in quibus praemiserat severitatem. Quia nec mirum erit diversitas temporalis, si postea Deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. Ita per antitheseis facilius ostendi potest ordo Creatoris a Christo reformatus et repercussus, et redditus potius quam exclusus, cum praesertim Deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione Creatoris scilicet. Nam si ita est, quomodo eum antitheses singulas species Creatoris aemulatum demonstrant, agnoscam igitur et in hoc per illas Deum meum zelotem, qui res suas arbustiores in primordiis bona et rationali aemulatione [PL2.320B] maturitatis praecuraverit suo jure. Cujus antitheses etiam ipse mundus ejus agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen ratione modulatus. Quamobrem, inconsiderantissime Marcion, alium Deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses. Caeterum ejus erit antithesis, cujus est et in mundo.