Tertullianus

Adversus Marcionem #3

LIBER TERTIUS
Этот текст доступен на других языках:

1

Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare perseveramus, jam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti, post decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praejudicatum est, Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, cum determinatum est, alium Deum non credendum praeter Creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps Apostoli non alterius Christum annuntiaverint, quam ejus Dei, quem Christus praedicavit, id est Creatoris, ut nulla mentio alterius Dei, atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum [PL2.322D] Marcionis. Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu; illic scilicet pronuntiandam regulae interversionem, ubi posteritas invenitur, quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista seorsus Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus Creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem. [PL2.323A] Caeterum, in praescriptionum compendiis vincit. Sed decretum est, ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum venisse Christum, qui nunquam sit annuntiatus, quam eum qui semper sit praedicatus.

2

Hinc denique gradum consero , an debuerit tam subito venisse. Primo, quia et ipse Dei sui Filius, hoc enim ordinis fuerat , ut ante Pater Filium profiteretur, quam Patrem Filius; et ante Pater de Filio testaretur, quam Filius de Patre. Dehinc et quia missus, praeter Filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate, ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defendi [PL2.323B] se potius exspectat, praeeunte suggestu ejus, qui auctoritatem praestat. Caeterum, nec Filius agnoscetur, quem nunquam Pater nuncupavit: nec missus credetur, quem nunquam mandator designavit; nuncupaturus Pater, et designaturus mandator, si fuisset. Suspectum habebitur omne, quod exorbitarit a regula; rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci Patrem post Filium, et mandatorem post mandatum, et Christum post Deum. Nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. Subito Filius, et subito missus, et subito Christus? Atquin nihil putem a Deo subitum, quia nihil a Deo non dispositum. Si autem dispositum, cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione, et divinum ex dispositione? Et utique tantum [PL2.323C] opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset, qua per fidem profuturum. In quantum enim credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis; quo ordine fides informata, merito et homini indiceretur a Deo, et Deo exhiberetur ab homine; ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.

3

Non fuit, inquis, ordo ejusmodi necessarius, quia statim se et Filium, et missum, et Dei Christum rebus [PL2.324A] ipsis esset probaturus per documenta virtutum. At ego negabo, solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit. Siquidem edicens (Matth. XXIV, 24) multos venturos , et signa facturos, et virtutes magnas edituros, aversionem etiam electorum , nec ideo tamen admittendos; temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum . Aut quale est, si inde se voluit probari, et intelligi, et recipi (ex virtutibus dico) unde caeteros noluit, aeque et ipsos tam subito venturos, quam a nullo auctore praedicatos? Si quia prior eis venit, et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne ipse in conditione posteriorum [PL2.324B] deprehendatur, posterior inventus Creatore, ante jam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. Igitur si priorem venisse, et priorem de posteris pronuntiasse, hoc fidem cludet ; praedamnatus erit et ipse jam ab eo quod posterior est agnitus, et solius erit auctoritas Creatoris, hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior esse potuit. Jam nunc cum probaturus sim Creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse; possum et ex hoc merito praescribere, tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam Creatoris interpretari potuissent, [PL2.324C] ut respondentes virtutibus Creatoris, et editis per famulos suos, et in Christum suum repromissis. Quanquam et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova ejusdem esse cujus et vetera, quam cujus tantummodo nova; egentia experimentis fidei victricis vetustatis; ut sic quoque praedicatus venire debuerit, tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem, quam et virtutibus; praesertim adversus Christum Creatoris venturum, et signis et prophetis propriis munitum; ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret. Sed quomodo a Deo nunquam [PL2.325A] praedicato Christus ejus praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit, nec Deum, nec Christum tuum credi, quia et Deus ignotus esse non debuit, et Christus agnosci per Deum debuit.

4

Dedignatus, opinor, est imitari ordinem Dei nostri, ut displicentis, ut cum maxime revincendi. Novus nove venire voluit; Filius ante Patris professionem, et missus ante mandatoris auctoritatem; ut et ipsam fidem monstrosissimam induceret, qua ante crederetur Christum venisse, quam sciretur fuisse. Competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum venerit. Nam cum intueor dominum ejus, tanto aevo patientissimum acerbissimi Creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id [PL2.325B] ratione fecit, tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse Creatori, in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli Dei, et aemuli Christi, tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. Caeterum, poenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum Creatoris perseveraverit. Vane sustinuit praedicari Christum ejus, quem non sustinuit exhiberi? aut sine caussa tamdiu non intercidit? Quid illum detinuit, quidve turbavit? Atquin in utrumque commisit, post Creatorem quidem tam tarde revelatus, ante Christum vero ejus tam propere. Alterum vero jamdudum debuerat traduxisse, alterum nondum; ne illum quidem tamdiu saevientem sustinuisse; istum vero adhuc [PL2.325C] quiescentem inquietasse, circa ambos excidens ab optimi Dei titulo, certe varius et ipse et incertus; tepidus scilicet in Creatorem, et calidus in Christum, et vanus utrobique . Non magis enim compescuit Creatorem, quam obstitit Christo. Manet et Creator, qualis omnino est; veniet et Christus, qualis et scribitur. Quid venit post Creatorem, quem emendare non valuit? Quid ante Christum ejus revelatus est, quem revocare non potuerit? Aut si emendavit Creatorem, post illum revelatus est, ut emendanda praecederent; ergo et Christum ejus aeque emendaturus exspectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut Creatoris. Aliud est, si et ipse post illum rursus adveniet; ut primo quidem adventu processerit adversus Creatorem, Legem et [PL2.325D] Prophetas destruens ejus; secundo vero procedat [PL2.326A] adversus Christum, regnum redarguens ejus. Tunc ergo conclusurus ordinem suum, tunc si forte credendus est; aut si jam hinc perfecta res est ejus, vane ergo venturus est, nihil scilicet peracturus.

5

His praeluserim quasi de gradu primo adhuc, et quasi de longinquo. Sed et hinc jam ad certum et cominus dimicaturus , video aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad Scripturas scilicet Creatoris. Secundum eas enim probaturus Christum Creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturam formam , et (ut ita dixerim) naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad caussas, et sua et caussarum defensione [PL2.326B] commixtae, obtundant lectoris intentionem. Duas itaque caussas prophetici eloquii allego agnoscendas abhinc adversariis nostris: unam, qua futura interdum pro jam transactis enuntiantur. Nam et Divinitati competit, quaecumque decreverit, ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, apud quam uniformem statum temporum dirigit aeternitas ipsa, et divinationi propheticae magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit, jam visum, atque ita jam expunctum, id est, omni modo futurum demonstrare, sicut per Isaiam (Is. L. 6): Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas; faciem meam vero non averti a sputaminibus. Sive enim Christus jam tunc in semetipsum secundum nos, sive prophetes de semetipso secundum Judaeos pronuntiabat, [PL2.326C] nondum tamen factum pro jam transacto sonabat. Alia species erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intelligenda quam scripta sunt. Nam et montes legimus distillaturos dulcorem (Joel. III, 18); non tamen ut sapam de petris , aut defrutum de rupibus speres: et terram audimus lacte et melle manantem; non tamen ut de glebis credas te unquam placentas et samias coacturum: quia nec statim aquilicem et agricolam os Dei repromisit, dicens (Is. XLI, 19): Ponam flumina in regione sitienti, et in solitudine cedrum et buxum. Sicut et praedicans de Nationum conversione: Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum (Is. XLIII, 20); non utique ab hirundinum pullis et vulpeculis, et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta [PL2.326D] omina relaturus est. Et quid ego de isto genere amplius? [PL2.327A] cum etiam (I Cor. IX, 9), haereticorum apostolus , ipsam legem indulgentem bobus terentibus os liberum, non de bubus, sed de nobis interpretetur: et petram potui subministrando comitem, Christum alleget (I Cor. X, 4) fuisse, docens proinde et Galatas (Gal. IV, 22), duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis (Eph. V, 51), quod in primordio de homine praedicatum est, relicturo patrem et matrem, et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et Ecclesiam agnoscere.

6

Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus judaicae litteraturae; memento, lector, constitisse, ut cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu caussae. Cum igitur [PL2.327B] haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret, qui nunquam fuerat annuntiatus; sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet, qui semper fuerat praedicatus: atque ita coacta est cum judaico errore sociari, et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Judaei certi et ipsi alium fuisse qui venit, non modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex , sed Pontica caverat, errare Judaeos in Christum suum non licere; quando etsi nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia, persuasisset, Judaeos errare potuisse, qua homines; nec statim [PL2.327C] praejudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse. Porro, cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum, ideoque etiam perempturos; jam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam, quae interemptibilem Christum edicentes, utique et ignorabilem affirmant: nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset: sed reservatis eis ad caussam passionum, eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a Creatore. Auferam, inquit [PL2.328A] (Is. XXIX, 14), sapientiam sapientium illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et (Is. VI, 10), Aure audietis, et non audietis: et oculis videbitis, et non videbitis: Incrassatam est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos concluserunt; ne quando auribus audiant et oculis videant, et corde conjiciant, et convertantur, et sanem illos. Hanc enim obtusionem salutarium sensuum meruerant, labiis diligentes Deum, corde autem longe absistentes ab eo. Igitur si Christus quidem annuntiabatur a Creatore solidante tonitruum, et (Amos. IV, 13) condente spiritum, et annuntiante in homines Christum suum, secundum Amos Prophetam; si omnis spes Judaeorum, ne dicam etiam Gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur [PL2.328B] non agnituri, et non intellecturi, ablatis agnitionis et intelligentiae viribus sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christum, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum , id est pharisaeis; pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique Christum docentem: et oculis visuro et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi (Is. XLII, 19): Et quis caecus, nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? Sed et cum exprobrat per eumdem Isaiam (Is. I, 3): Filios generavi, et exaltavi: at illi me rejecerunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit. Nos quidem certi, Christum semper in Prophetis locutum, [PL2.328C] spiritum scilicet Creatoris, sicut propheta testatur, Spiritus personae ejus (Thren. IV, 20), Christus Dominus, qui ab initio vicarius Patris in Dei nomine et auditus sit et visus; scimus ipsius voces ejusmodi fuisse jam tunc Israeli exprobrantis, quae in illum commissuri praedicabantur: Dereliquistis Dominum, et in iram provocastis Sanctum Israel (Is. I, 4). Si vero non in Christum, sed in ipsum potius Deum volueris referre omnem judaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est, Christum Creatoris despectum ab eis, et non agnitum, sic quoque revinceris. Non negans enim Filium et spiritumet substantiam Creatoris esse Christum [PL2.329A] ejus, concedas necesse est, eos qui Patrem non agnoverint, nec Filium agnoscere potuisse, per ejusdem substantiae conditionem, cujus si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors. His ita dispectis, jam apparet quomodo et respuerint Judaei Christum, et interemerint, non ut extraneum Christum intelligentes, sed ut suum non agnoscentes. Qui enim extraneum intelligere potuissent, de quo nihil unquam fuerat annuntiatum, cum intelligere non potuissent, de quo semper fuerat praedicatum? Id enim intelligi vel non intelligi capit, quod habendo substantiam praedicationis, habebit et materiam vel agnitionis, vel erroris. Quod vero materia caret, non admittit sapientiae eventum. Et adeo non qua alterius Dei, Christum aversati persecutique [PL2.329B] sunt; sed qua solummodo hominem, quem planum in signis , et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est judaeum, sed judaismi exorbitatorem et destructorem, deduxerint in judicium, et suo jure punierint, alienum scilicet non judicaturi. Tanto abest ut alienum Christum intellexisse videantur, qui nec hominem ejus ut alienum judicaverunt.

7

Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Judaeo, rationem quoque errorum ejus, a quo ducatum mutuatus, in hac argumentatione, caecus a caeco in eamdem decidit foveam. Duos dicimus Christi habitus, a Prophetis demonstratos, totidem adventus ejus praenotasse: unum in humilitate, utique primum; [PL2.329C] cum (Is. XLIII, 7 et seq.) tanquam ovis ad victimam deduci habeat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, ita non aperiens os suum; nec adspectu quidem honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo; sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti; et non est species ejus, neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem; sed species ejus inhonorata, deficiens citra filios hominum; homo in plagit, et sciens ferre infirmitatem, ut (Is. LIII, 14) positus [PL2.330A] a Patre in lapidem offensionis et petram scandali; minoratus (Ps. VIII, 6) ab eo modicum citra angelos; vermem se pronuntians (Ps. XXI, 6), et non hominem; ignominiam hominis, et nullificamen populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo; cum fiet jam non lapis offensionis, nec petra scandali; sed lapis summus angularis, post reprobationem assumptus, et sublimatus in consummationem templi, Ecclesiae scilicet; et petra sane illa, apud Danielem (c. II), de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. De quo secundo adventu idem prophetes (Dan, VII, 13): Et ecce cum nubibus coeli tanquam filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, et aderat in conspectu ejus: et qui assistebant, [PL2.330B] adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda; et potestas ejus usque in aevum, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non vitabitur. Tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem, et decorem indeficientem supra filios hominum. Tempestivus enim, inquit (Ps. XLIV, 3), decore citra filios hominum; effusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aevum. Accingere ensem super femur tuum, potens, tempestivitate tua et pulchritudine tua; cum et Pater, posteaquam (Ps. VIII, 6) diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum, et subjiciet omnia sub pedibus ejus. Tunc et (Zach. XII, 10) cognoscent eum, qui compugerunt; et caedent pectora sua tribus ad tribum; utique [PL2.330C] quod retro non agnoverunt cum in humilitate conditionis humanae constitutum . Et homo est, inquit Hieremias (Jerem. XVII, 9); et quis cognoscet illum? quia et, Nativitatem ejus, inquit Isaias (Is. LIII, 8), quis enarrabit? Sic et apud Zachariam (Zach. III), in persona Jesu, imo et in ipsius hominis sacramento verus summus sacerdos Patris Christus Jesus, duplici habitu in duos adventus deliniatur. Primo, sordidis indutus, id est, carnis passibilis et mortalis [PL2.331A] indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Judae traditoris, ne dicam etiam post baptisma tentator. Dehinc (Zach. III, 5), despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere, et mitra, et cidari munda, id est, secundi adventus gloria et honore. Si enim (Levit. XVI) et duorum hircorum qui jejunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares quidem atque consimiles propter eumdem Dominum conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus et laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus, et consputatus , et convulsus, et compunctus a populo extra civitatem abjiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis. [PL2.331B] Alter vero pro delictis oblatus, et sacerdotibus templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua, delictis omnibus expiatis, sacerdotes templi spiritalis, id est Ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, jejunantibus caeteris a salute. Igitur, quoniam primus adventus, et plurimum figuris obscuratus, et omni inhonestate prostratus canebatur; secundus vero et manifestus, et Deo condignus; idcirco, quem facile et intelligere et credere potuerunt , eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria , non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate [PL2.331C] fuisse venturum.

8

Desinat nunc haereticus a Judaeo, aspis (quod aiunt) a vipera mutuari venenum; evomat jam hinc proprii ingenii virus, phantasma vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Joannes (Joan. II, 4) antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse; et tamen non ut alterius Dei jus constituerent, quia et de isto notati fuissent; sed quoniam incredibile praesumpserant Deum carnem. Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem; aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum Deum ejus nec auctorem carnis induxerat, [PL2.331D] nec resuscitatorem: optimum videlicet, et in isto diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus ejus ne mentiretur, ne falleret, [PL2.332A] et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur; caro, nec caro; homo, nec homo: proinde Deus Christus, nec Deus. Cur enim non etiam Dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus? Quomodo verax habebitur in occulto, tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens, negatam ab Apostolo (II Cor. VI, 14) lucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit communicationem? Jam nunc, cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae quoque virtutes. Si enim tangendo aliquem liberavit [PL2.332B] a vitio, vel tactus ab aliquo; quod corporaliter actum est, non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit. Putativus habitus, putativus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. Sic nec passiones Christi ejus fidem merebuntur: nihil enim passus est, qui non vere est passus. Vere autem pati, phantasma non potuit. Eversum est igitur totum Dei opus. Totum christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse Apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum Evangelii constituens, et salutis nostrae, et praedicationis suae: Tradidi enim, inquit (I Cor. XV, 3, 4), vobis in primis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et [PL2.332C] quod resurrexerit tertia die. Porro, si caro ejus negatur, quomodo mors ejus asseveratur, quae propria carnis est passio per mortem devertentis in terram, de qua est sumpta secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. Eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis; cujus sicut et mors, ita et resurrectio est (I Cor. XV, 13). Proinde resurrectione Christi infirmata, etiam nostra subversa est. Nec ea enim valebit, propter quam Christus venit, si Christus non resurrexit . Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab Apostolo ex resurrectione Christi; ita, resurrectione Christi non consistente, aufertur et mortuorum [PL2.332D] resurrectio, atque ita inanis est fides nostra, inanis est praedicatio Apostolorum, inveniuntur autem etiam falsi testes Dei, quod testimonium dixerint [PL2.333A] quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit, et sumus adhuc in delictis, et, qui in Christo dormierunt, perierunt, sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.

9

In ista quaestione, qui putaveris opponendos esse nobis angelos Creatoris, quasi et illi in phantasmate putativae utique carnis egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi, et pasti, et operati quod mandatum eis fuerat; primo, non admitteris ad ejus Dei exempla, quem destruis: nam et quanto meliorem et perfectiorem Deum inducis, tanto non competunt illi ejus exempla, quo, nisi diversus in totum, non erit omnino melior atque perfectior. Dehinc scito, nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit [PL2.333B] in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile non fuit illi, putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex ejus. Tuus autem Deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma ejus intulerit, cujus non valuerat veritatem. Meus autem Deus, qui illam de limo sumptam, in hac reformavit qualitate, nondum ex semine conjugali, et tamen carnem aeque potuit ex quacumque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem verbo, aedificavit. Et utique si Deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur: Erunt enim, inquit [PL2.333C] (Luc. XX, 36), sicut angeli; cur non et Deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit, unde unde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis, unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire, quod Deo congruit; veritatem scilicet ejus rei, quam tribus testibus sensibus objecit, visui, tactui, auditui. Difficilius Deo mentiri, quam carnis veritatem unde unde producere, licet non natae. Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [PL2.334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae; quia nondum moriturae; sed et discentis jam inter homines conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed unde unde sumptam, et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt. Si [PL2.334B] Creator facit angelos spiritus, et apparitores suos ignem flagrantem (Ps. CIII, 4), tam vere spiritus quam et ignem; idem illos vere fecit et carnem: ut nunc recordemur, et haereticis renuntiemus, ejus esse promissum, homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in homines formarit aliquando.

10

Igitur non admissus ad consortium exemplorum Creatoris, ut alienorum et suas habentium caussas, velim edas et ipse consilium Dei tui , quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si aspernatus est illam, ut terrenam, et, ut dicitis, stercoribus infersam , cur non et simulacrum ejus proinde despexit? Nullius enim dedignandae rei imago dignanda est: sequitur statum similitudo. Sed quomodo [PL2.334C] inter homines conversaretur, nisi per imaginem substantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari? quanto dignius necessitas fidem, quam stropham administrasset? Satis miserum Deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere, nisi in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis conveniet uti, si nostris ; sicut alienis non congruet uti, licet dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et in primis sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? Si Creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus [PL2.335A] est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis ostendunt, Deum non eguisse aut falsae, aut etiam verae carnis paratura. Caeterum, si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam Deus inducat. Quodcumque induerit ipse, dignum facit, absque mendacio tamen. Et ideo, quale est, ut dedecus existimarit veritatem potius, quam mendacium carnis? Atquin honoravit illam fingendo. Quanta jam caro est, cujus phantasma necessarium fuit Deo superiori?

11

Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae , Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae, nativitas quoque [PL2.335B] ejus defenderetur, atque ita Christus Creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis, ac per hoc, carneus annuntiaretur. Stultissime et hic Ponticus, quasi non facilius crederetur caro in Deo non nata, quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis Creatoris, in carne vera conversatis, nec tamen nata. Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli, caeterisque desertoribus Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem; nullius tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quod si verebatur Marcion, ne fides carnis nativitatis quoque fidem induceret; sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur: nam et mulier quaedam exclamaverat (Luc. XI, 27): Beatus venter qui te portavit, et ubera quae hausisti. Et [PL2.335C] quomodo mater et fratres ejus dicti sunt foris stare (Luc. VIII)? Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. Nunc ut haec omnia ad Evangelii distulerim examinationem, tamen quod supra statui, si omni modo natus credi habebat, qui homo videbatur; vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam putavit. Quid enim profuit non vere fuisse, quod pro vero haberetur, tam carnem quam nativitatem? Aut si dixeris, viderit opinio humana, jam Deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciebat esse, quam quod homines fecerat opinari. Jam tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in [PL2.336A] hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi videntur, aut sanguinis tributo, aut aliqua valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset , qui personam substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti, ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet Dei, etiam vera, nativitas. Age jam , perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae: invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue: cloacam voca uterum, tanti animalis, id est, hominis producendi officinam: persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, auxios, ludicros exitus . Tamen cum omnia ista [PL2.336B] destruxeris, ut Deo indigna confirmes, non erit indignior morte nativitas, et cruce infantia, et natura poena, et carne damnatio. Si vera ista passus est Christus, minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor, ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere Deo veritatem, quam mendacium ejus habitus, in quo Christum suum exhibuit. Si veritas fuit, caro fuit; si caro fuit, natus est. Ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae expugnat, destruuntur. Itaque si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus; quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne, et ex [PL2.336C] nativitate venturus annuntiabatur a Creatoris prophetis, utpote Christus Creatoris.

12

Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, contendens illam in nullo convenire. Primo enim, inquis, Christus Esaiae (Is. VII, 14) Emmanuel vocari habebit; dehinc virtutem sumere Damasci, et spolia Samariae adversum regem Assyriorum. Porro (Is. VIII, 4) iste qui venit, neque sub ejusmodi nomine est editus, neque ulla re bellica functus est. At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. Subjuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, nobiscum Deus; uti non solum sonum nominis spectes, sed et [PL2.337A] sensum. Sonus enim hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est. Sensus autem ejus, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaere ergo, an ista vox, nobiscum Deus, quod est Emmanuel, exinde quod Christus illuxit, agitetur in Christo. Et puto non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus-nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus es, ut quia penes te Nobiscum-Deus dicitur, non Emmanuel; idcirco nolis venisse illum, cujus proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, imo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere, Nobiscum-Deus: sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit, Nobiscum-Deus, Emmanuelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens. Quod si [PL2.337B] Emmanuel Nobiscum-Deus, Deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est: Quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis; tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum-Deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel. Atque ita constat venisse jam illum qui praedicabatur Emmanuel; quia quod significat Emmanuel venit, id est, Nobiscum-Deus.

13

Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci, et spolia Samariae, et regem Assyriorum, sic accipis, quasi bellatorem portendant Christum Creatoris, non animadvertens quid Scriptura praemittat (Is. VII, 4) : Quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et matrem , accipiet virtutem [PL2.337C] Damasci, et spolia Samariae, adversus regem Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an hominem jam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans; et signa belli, non tuba, sed crepitacillo daturus: nec ex equo, vel de curru, vel de muro; sed de nutricis aut gerulae suae collo sive [PL2.338A] dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mamillis subacturus. Aliud etsi penes Ponticos, barbaricae gentis infantes in praelium erumpunt, credo ad solem uncti prius , dehinc pannis armati, et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare, quam lancinare . Enimvero, si nusquam hoc natura concedit , ante militare quam vivere; ante virtutem Damasci sumere, quam patris et matris vocabulum nosse; sequitur ut figurata pronuntiatio videatur. Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae . Et merito. Praestruxit enim fidem incredibili rei, rationem edendo, quod in signo esset futura. Propterea, inquit (Is. VII, 14), dabit vobis Dominus signum: Ecce virgo concipiet in [PL2.338B] utero, et pariet filium. Signum autem a Deo , nisi novitas aliqua monstruosa, tam dignum non fuisset. Denique et Judaei, si quando ad nos dejiciendos mentiri audent, quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat, hinc revincuntur, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur ; infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur. Sed signo nativitatis novae adscripto, exinde post signum, alius ordo jam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum est malitiae non assentaturi; et hoc enim infantia est; sed accepturi virtutem Damasci, et spolia Samariae, adversus [PL2.338C] regem Assyriorum. Serva modum aetatis, et quaere sensum praedicationis: imo, redde Evangelio veritatis, quae posterior detraxisti, et tam intelligitur prophetia, quam renuntiatur expuncta. Maneant enim orientales illi magi, in infantia Christum recentem auro et thure munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine praelio et armis. Nam [PL2.339A] praeter quod omnibus notum est, Orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam; certe est Creatori virtutem caeterarum quoque gentium aurum constituere; sicut per Zachariam (Zach. XIV, 14): Et Judas pertendet apud Hierusalem, et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. De illo autem tunc auri munere etiam David: Et dabitur illi ex auro Arabiae; et rursus: Reges Arabum et Saba munera afferent illi . Nam et magos reges habuit fere Oriens , et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen, ex distinctione Syriarum; cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariae, [PL2.339B] ipsos magos: qui cum illum cognovissent, et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi Deum et regem, sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciverat tunc a Deo, sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum est Creatori figurate uti translatione nominum, ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum, appellat archontas Judaeorum; et populum ipsum, populum Gomorrhae vocat, et idem alibi: Pater, inquit (Ezech. XVI, 3), tuus Amorrhaeus, et mater tua Gethea, ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam suos filios dixerat: Filios generavi, et exaltavi. Sic et [PL2.339C] Aegyptus, nonnunquam totus orbis intelligitur apud illum, superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon etiam, apud Joannem nostrum, romanae Urbis figura est ; proinde magnae, et regno superbae, et sanctorum Dei debellatricis. Hoc itaque usu, magos quoque Samaritarum appellatione titulavit despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus regem autem Assyriorum, adversus Herodem intellige; cui utique adversati sunt [PL2.340A] magi tunc, non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.

14

Adjuvabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem existimans Christum, ob armorum quorumdam vocabula et ejusmodi verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris: Accingere, inquit David (Ps. XLIV, 4), ense super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore praeter filios hominum: effusa est gratia in labiis tuis. Rideo, si quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris, et labiorum gratia blandiebatur. Sic item subjungens: Extende, et prosperare, et regna; adjecit: Propter veritatem, et lenitatem, et justitiam. Quis enim haec ense operabitur, et [PL2.340B] non contraria potius lenitati et justitiae , dolum et asperitatem et injustitiam, propria scilicet negotia praeliorum? Videamus ergo, an alius sit ensis ille, cujus alius est actus. Nam et apostolus Joannes in Apocalypsi (Apoc. I, 16), ensem describit ex ore Dei prodeuntem, bis acutum, praeculum; quem intelligi oportet (Eph. VI, 17) sermonem divinum, bis acutum duobus Testamentis, Legis et Evangelii; acutum sapientia, infestum diabolo; armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, amputantem etiam a carissimis ob Dei nomen. Quod si Joannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum , praecingentem lumbos nostros veritate et lorica justitiae, et calciantem nos praeparationem Evangelii pacis, non belli: assumere [PL2.340C] jubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere; et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, Dei sermo. Hanc et Dominus ipse machaeram venit mittere in terram, non pacem (Matth. X, 33). Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est; si bellator non est, machaeram intentans allegoricam, licuit ergo et Christo Creatoris in Psalmo, sine bellicis rebus, ensem sermonis Dei praecingi figurato, cui [PL2.341A] supradicta tempestivitas congruat, et gratia labiorum; quem tunc jam cingebatur super femur apud David, quandoque missurus in terram. Hoc est enim quod ait, et extende, et prosperare, et regna. Extendes sermonem in omnem terram ad universarum gentium vocationem; prosperaturus successu fidei, qua est recepturus; et regnans exinde, qua mortem resurrectione devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua; virtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. Sagittae tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae, et traductiones cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus Creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae, [PL2.341B] verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cujus et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et Domino ejusmodi loquente, et Apostolo scribente, non temere interpretationibus ejus utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt: atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.

15

De quaestione carnis, et per eam nativitatis, et unius interim nominis Emmanuelis hucusque. De caeteris vero nominibus, et in primis Christi, quid pars diversa respondebit? Si proinde commune est apud vos Christi nomen, quemadmodum et Dei, ut sicut utriusque Dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem Dominum, certe ratio huic argumentationi [PL2.341C] refragabitur. Dei enim nomen, quasi naturale divinitatis, potest in omnes communicari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente Apostolo (I Cor. VIII, 5). Nam et sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terris. Christi vero nomen, non ex natura veniens, sed ex dispositione, proprium ejus efficitur, a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo subjacet, maxime aemulo, et habenti suam dispositionem, cui et nomina privata debebit. Quale est enim quod diversas dispositiones duorum commentati deorum, societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum? quando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur. Nullus [PL2.341D] enim status differentiarum nonnisi proprietatibus [PL2.342A] appellationum consignatur: quibus deficientibus si quando, tunc graeca catachresis de alieno abutendo succurrit. Apud Deum autem deficere puto nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones ejus. Quis hic Deus est, qui filio quoque suo nomina a Creatore vindicat? non dico aliena, sed vetera et vulgata, quae vel sic non competerent deo novo et incognito. Quomodo denique docet, novam plagulam non assui Veteri Testamento , nec vinum novum veteribus utribus credi , adsutus ipse et indutus nominum senio? Quomodo abscidit Evangelium a Lege, tota Lege vestitus? In nomine scilicet Christi. Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem, aliunde venientem? cum propterea nec corporis susceperit veritatem, ne Christus Creatoris crederetur? [PL2.342B] Vane autem noluit eum se videri, quem voluit vocari: quando, etsi vere corporeus fuisset, magis Christus Creatoris non videretur, si non vocaretur. At nunc substantiam respuit, cujus nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit: qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit. Aliud est, si et nominis phantasma affectavit. Sed quomodo, inquit, irreperet in Judaeorum fidem, nisi per solenne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum deum narras, aut diffidentiae, aut malitiositatis consilium, fallendo quid, promovere. Multo liberius atque simplicius egerunt Pseudoprophetae, adversus Creatorem [PL2.342C] in sui dei nomine venientes. Sed nec effectum consilii hujus invenio, cum facilius ant suum crediderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei Christum, sicut Evangelium probabit.

16

Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Jesus voluit appellari, non tam exspectabili apud Judaeos nomine? Nec enim si nos per Dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum ejus, hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Judaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant, non Jesum; et Heliam potius interpretantur Christum, quam Jesum. Qui ergo et in eo nomine venit, in quo Christus non praesumebatur, potuit [PL2.342D] in eo solo nomine venisse, quod solum praesumebatur. [PL2.343A] Caeterum, cum duo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium ejus. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi Creatoris irreperet, obstrepit Jesus; quia non sperabatur Jesus in Christo creatoris: sive ideo, Jesus ut alterius haberetur, non sinit Christus; quia non alterius sperabatur Christus, quam Creatoris. Quid horum constare possit, ignoro. Constabit autem utrumque in Christo Creatoris, in quo invenitur etiam Jesus. Quomodo, inquis? Disce et hic cum partiariis erroris tui Judaeis. Cum successor Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine, et incipit vocari Jesus. Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in [PL2.343B] saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis, melle et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius; idque non per Moysen, id est, non per Legis disciplinam; sed per Jesum, id est , per Evangelii gratiam provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis ; Petra enim Christus: ideo is vir, qui in hujus sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Jesus cognominatus. Hoc nomen ipse Christus suum jam tunc esse testatus est, cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus Creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo (Exod., XXIII, 20): Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via, et introducat in terram, quam paravi [PL2.343C] tibi: intende illi, et exaudi eum; ne inobaudieris eum: non enim celavit te, quoniam nomen meum super illum est. Angelum quidem eum dixit, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus, et ob officium Prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Jesum autem, ob nominis sui futuri sacramentum. Identidem nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat; quia non angelum, nec Ausen, sed Jesum eum jusserat exinde vocitari. Ergo si utrumque [PL2.344A] nomen competit in Christum Creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non Creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique jam hinc inter nos certa ista et justa praescriptio, et utrique parti necessaria, quia determinatum sit, nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo Creatoris. Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est: quia nec vos probare poteritis, alterius Dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo Creatoris; nec nos eum Creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus, qualis constituitur a Creatore. De nominibus jam obduximus. Mihi vindico Christum, mihi defendo Jesum.

17

[PL2.344B] Reliquum ordinem ejus cum Scripturis conferamus. Quodcumque illud corpusculum sit, quoniam habitum, et quoniam conspectum fuit; si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis , meus erit Christus: talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Isaias (Is. LIII, 1-2): Annuntiavimus, inquit, coram ipso; velut puerulus, velut radix in terra sitienti, et non est species ejus neque gloria; et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed species ejus inhonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra Patris ad Filium vox, (Is., LII, 14): Quemadmodum expavescent multi super te , sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. Nam etsi tempestivus decore , apud David (Ps. XLIV, 3), supra filios hominum; sed in allegorico [PL2.344C] Illo statu gratiae spiritalis, cum accingitur ensem sermonis, qui vere species et decor et gloria ipsius est: caeterum habitu incorporabili apud eumdem prophetam (Ps. XXI, 7), vermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem ejus, ejuscemodi annuntiant . Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco virgam de radice Jesse flos ejus: meus erit Christus, in quo requievit, secundum Isaiam (Is., XC, [PL2.345A] 2), spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris Dei. Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum: flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum; ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam inde censendum . Expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Isaiae erit Christus (Is., LIII, 7): Homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem; qui tanquam ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os; qui (Is., XLII, 2) neque contendit, neque clamavit, nec audita est foris vox ejus: qui arundinem contusam, id est, quassam Judaeorum fidem, non comminuit: qui linum ardens, id est, [PL2.345B] momentaneum ardorem gentium, non extinxit, sed lucernam magis fecit ortu luminis sui. Non potest alius esse, quam qui praedicebatur. Oportet actum ejus ad Scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut quoniam ipsum quoque Marcionis Evangelium discuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus quasi in rem praesentem: hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam (Is., L, 10): Quis enim, inquit, in vobis, qui Deum metuit , et exaudiet vocem filii ejus? Item medicatorem (Is., LIII): Ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit, et languores portavit.

18

[PL2.345C]

De exitu plane puto diversitatem tentatis inducere, negantes passionem crucis in Christum Creatoris praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit Creator Filium suum, quod ipse maledixerat: Maledictus, inquit (Deuter., XXI), omnis qui pependerit in ligno. Sed hujus maledictionis sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nunc maxime quaeritur, [PL2.346A] quia et alias antecedit rerum probatio rationem. De figuris prius edocebo. Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret. Itaque in primis Isaac, cum a patre in hostiam deditus, lignum sibi ipse portaret, Christi exitum jam tunc denotabat, in victimam concessi a Patre, et lignum passionis suae bajulantis. Joseph et ipse in Christum figuratus, nec hoc solo (ne demorer cursum) quod persecutionem a fratribus passus est, et venumdatus in Aegyptum , ob Dei gratiam, sicut et Christus a Judaeis carnaliter fratribus venumdatus, a Juda cum traditur. Nam [PL2.346B] et benedicitur in haec verba (Deuter., XXXIII, 17): Tauri decor ejus , cornua unicornis cornua ejus, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae: non utique rhinoceros destinabatur unicornis, nec Minotaurus bicornis; sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem; aliis ferus, ut judex; aliis mansuetus, ut salvator; cujus cornua essent crucis extima . Nam et in antenna navis , quae crucis pars est, extremitates cornua vocantur : unicornis autem, media stipitis, palus. Hac denique virtute crucis , et hoc more cornutus, universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in coelum; et tunc per judicium ventilabit, dejiciens de coelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eamdem scripturam, cum Jacob in [PL2.346C] Simeonem et Levi exporrigens benedictionem , id est , in Scribas et Pharisaeos (ex illis enim deducitur census istorum) spiritaliter interpretatur. Simeon et Levi (Genes., XLIX, 6) perfecerunt iniquitatem, ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint jecora mea: quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est Prophetas, et in concupiscentia sua caeciderunt nervos [PL2.347A] tauro, id est Christo, quem post necem Prophetarum interfecerunt , et suffigendo nervos ejus clavis desaevierunt. Caeterum, vanum si, post homicidia, alicujus bovis illis exprobrat carnificinam. Jam vero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Jesus adversus Amalech praeliabatur, expansis manibus orabat residens; quando in rebus tam attonitis, magis utique genibus depositis , et manibus caedentibus pectus, et facie humi volutante, orationem commendare debuisset; nisi quia illic ubi nomen Domini Jesu dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Jesus victoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses (Num. XXI) post interdictam omnis rei similitudinem, cur aereum serpentem, ligno impositum, pendentis [PL2.347B] habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus exterminati sunt, nisi quod et hic dominicae crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam sanitas morsuum peccatorum, et salus exinde praedicabatur.

19

Age nunc, si legisti penes David (Ps. XCV, 10), Dominus regnavit a ligno, expecto quid intelligas, nisi forte lignarium aliquem regem significari Judaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus, regnum [PL2.347C] mortis exclusit? Proinde et Isaias (Is. IX, 6): Quoniam, inquit, puer natus est nobis, et datus est nobis filius . Quid novi, si non de Filio Dei dicit ? Cujus imperium factum est super humerum ipsius. Qui omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum, [PL2.348A] aut aliquam propriae vestis notam; Sed solus novus rex novorum aevorum Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut, secundum superiorem prophetiam, exinde Dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias (Jerem., XI, 9) tibi insinuat, dicturis praedicans Judaeis: Venite, mittamus lignum in panem ejus, utique in corpus. Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro revelavit panem corpus suum appellans , ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram pani dedisse, cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit, ipso Domino hoc sacramentum postea interpretaturo. Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationem, satis jam tibi potest facere vigesimus primus psalmus , totam Christi continens [PL2.348B] passionem, canentis jam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit (Ps., XXI, 17), manus meas et pedes; quae proprie atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium Patris implorat: Salvum, inquit (ibid. 22), fac me ex ore leonis, utique mortis; et de cornibus unicornis humilitatem; de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Judaeorum; ne putes alterius alicujus prophetari passionem, quam ejus qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a Creatore: quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est, nisi forte ostenderit hunc exitum ejus a suo Deo praedicatum; ut diversitas [PL2.348C] passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diversitate praedicationum vindicetur. Caeterum, nec ipso Christo ejus praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis, potuit et per crucem evenisse, tunc alii deputanda, [PL2.349A] si in alium fuisset praedicatum, nisi si nec mortem volet Christi mei prohetatam; quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annuntiat, quem negat natum: meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei, una voce Isaiae volo ostendere, dicentis (Is. LVIII, 2): Sepultura ejus sublata de medio est. Nec sepultus enim esset, nisi mortuus; nec sepultura ejus sublata de medio, nisi per resurrectionem. Denique subjecit (Is., LIII, 12): Propterea ipse multos haereditati habebit et multorum dividet spolia. Quis enim alius, nisi qui natus est, ut supra ostendimus? Pro eo quod tradita est anima ejus in mortem. Ostensa est enim caussa gratiae hujus, pro injuria scilicet mortis repensandae: pariter ostensum est, haec illum propter mortem consecuturum , post mortem utique per resurrectionem consecuturum .

20

Sufficit hujusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo tali probatus qualiter annuntiabatur, [PL2.349B] non alius haberi debeat, quam qui talis annuntiabatur; ut jam ex ista consonantia rerum ejus, et Scripturarum Creatoris, illis etiam restituenda sit fides ex praejudicio majoris partis, quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur, vel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex Scripturis Creatoris, quaeque post Christum futura praecinebantur. Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille venisset, post quem habebat evenire. Adspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad Deum Creatorem, et ad Deum Christum; et si audes, nega prophetatum. Sed statim tibi in Psalmis (Ps., II, 7) promissio Patris occurret : Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, [PL2.349C] et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris magis David filium eum vindicare, quam Christum; aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Judaeorum gentem regnavit, quam Christo, qui totum jam orbem Evangelii sui fide cepit. Sic et per Esaiam (Is., XLII, 6, 7): Ecce dedi te in dispositionem generis mei , in lucem nationum aperire oculos caecorum; utique errantium; exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare; et de cella carceris, id est mortis; sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata, quam per quem eveniunt. Item alibi (Is., LV, 4): Ecce testimonium cum nationibus posui, principem et imperantem nationibus. Nationes [PL2.350A] quae te non sciunt, invocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in David interpretaberis, quia praemisit: Et disponam vobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia David. Atquin hinc magis Christum intelligere debebis ex David deputatum carnali genere, ob Mariae virginis censum; de hoc enim promisso juratur in psalmo (Ps., CXXXI, 11) ad David: Ex fructu ventris tui collocabo super thronum tuum. Quis iste venter est? ipsius David? Utique non; neque enim pariturus esset David. Sed nec uxoris ejus; non enim dixisset: Ex fructu ventris tui; sed potius, »Ex fructu ventris uxoris tuae.« Ipsius ergo dicendo ventrem, superest ut aliquem de genere ejus ostenderit, cujus ventris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie ventris; quasi solius ventris, non etiam viri: et ipsum ventrem ad David redegit, ad principem generis, et familiae patrem. Nam quia viro deputare non poterat virginis eum ventrem , patri deputavit. Ita, quae in Christo nova dispositio invenitur hodie, haec erit quam tunc Creator pollicebatur; [PL2.350B] religiosa et fidelia David, jam sancta religione, et fidelis ex resurrectione. Nam et Nathan propheta in secundo Basiliarum, professionem ad David facit: Semini ejus quod erit, inquit, ex ventre ipsius (II Reg., VII, 12) . Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties. Videbitur enim David peperisse Salomonem. An et hic Christus significatur, ex eo ventre semen David, qui esset ex David, id est Mariae? Quin et aedem Dei magis Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret Dei Spiritus et in Dei Filium magis Christus habendus esset, quam Salomon filius David. Denique et thronus in aevum, et regnum in aevum, magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi. Sed et a [PL2.350C] Christo misericordia Dei non abscessit; Salomoni vero etiam ira Dei accessit post luxuriam et idololatriam. Suscitavit enim illi Satan hostem idumaeum. Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas; et ita in hoc erunt sancta et fidelia David. Hunc Deus testimonium nationibus posuit, non David: principem et imperantem nationibus, non David, qui soli Israeli imperavit. Christum hodie invocant nationes, quae eum non sciebant; et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. Non potest futurum dici, quod vides fieri.

21

[PL2.351A]

Si nec illam injectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum; quasi Judaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a Creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a Deo optimo; cum postremo priores inveniantur Christiani Creatoris, quam Marcionis; exinde vocatis omnibus populis in regno ejus, ex quo Deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione. Sed et revictus de nationum vocatione, convertere jam in proselytos. Quaeris qui de nationibus transeant ad Creatorem, quando et proselyti diversae et propriae conditionis seorsum a Propheta nominentur: Ecce, inquit Esaias (Is., XVI, 4), Proselyti per me accedent ad te; ostendens ipsos [PL2.351B] quoque proselytos per Christum accessuros ad Deum. Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habebant nominationem, sperantes in Christum: Et in nomine, inquit (Is., XLII, 4), ejus nationes sperabunt. Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est. Caeterum, allectio nationum a novissimis diebus exorta est. Iisdem verbis Esaias (Is., II, 12): Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus mons Domini; utique sublimitas Dei; et aedes Dei super summos montes; utique Christus, catholicum Dei templum, in quo Deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum: Et venient ad eum universae nationes; et ibunt multi, et dicent: Venite, ascendamus [PL2.351C] in montem Domini, et in aedem Dei Jacob; et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea. Ex Sion enim exibit lex, et sermo Domini ex Hierusalem. Haec erit via sua, novae legis Evangelium, et novi sermonis, in Christo jam, non in Moyse. Et judicabit inter nationes; de errore scilicet earum. Et revincent populum amplum, ipsorum in primis Judaeorum et proselytorum. Et concident machaeras suas in aratra, et sibynas in falces , id est, animorum nocentium, et linguarum infestarum, et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae et pacis. Et non accipiet gens super gentem machaeram: utique discordiae; et non discent amplius bellare, id est, inimicitias perficere; ut et hic diseas Christum non belli potentem, sed paciferum repromissum. Haec aut [PL2.351D] prophetata nega, cum coram videntur; aut adimpleta, cum leguntur. Aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum, atque decursum [PL2.352A] vocationis in nationes, a novissimis diebus adeuntes ad Deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus est allectio. Etenim fidem istam Apostoli induxerunt.

22

Habes et Apostolorum opus praedicatum: Quam tempestivi pedes evangelizantium bona! non bellum, nec mala . Respondit et Psalmus (Ps., XVIII, 4): In omnem terram exivit sonus eorum, et in terminos terrae voces eorum; circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem Domini ex Hierusalem; ut fieret quod scriptum est (Is., XLVI, 12-13): Longe quique a justitia mea appropinquaverunt justitiae meae et veritati. Cum huic negotio accingerentur Apostoli, renuntiaverunt presbyteris, et archontibus, et sacerdotibus [PL2.352B] Judaeorum. Annon vel maxime, inquit , ut alterius Dei praedicatores? Atquin ipsius ejusdem, cujus scripturam cum maxime implebant. Divertite, divertite, inclamat Esaias (Is., LII, 11), excedite illinc, et immundum ne attigeritis; blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio ejus, utique synagogae; separamini qui dominica vasa portatis. Jam enim, secundum supra scripta (Ibid., 10), revelaverat Dominus brachio suo sanctum, id est, virtute sua Christum, coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a Deo. Sic et ab ipso judaismo divertentes, cum Legis obligamenta et onera evangelica jam libertate mutarent, psalmum (Ps. II, 3) exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum eorum: [PL2.352C] postea certe quam tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Quae dehinc passi sunt Apostoli? Omnem, inquis, iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet Creatoris, ut adversarii ejus quem praedicabant. Ecquid Creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos ejus, verum et exprobrat? Nam neque praedicaret alterius Dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis; neque exprobrasset, quod ipse curasset. Videte quomodo (Is., LVII, 1) perit justus, neque quisquam excipit corde, et viri justi auferuntur, nec quisquam animadvertit. A persona enim injustitiae sublatus est justus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt (Sap., II, 12), [PL2.352D] auferamus justum, quia inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subjungens proinde passum etiam Christum, aeque justos ejus eadem passuros, tam apostolos, quam et deinceps omnes fideles prophetavit, signatos [PL2.353A] illa nota scilicet, de qua Ezechiel (Ezech., IX, 4): Dicit Dominus ad me: Pertransi medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau , nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet Dei, gloriam Patri Deo relaturos, psalmus vigesimus primus (Ps. XXI, 23) canit ex persona ipsius Christi ad Patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habeat, merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo (Ps. LXVII, 28): In ecclesiis benedicite Dominum [PL2.353B] Deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia (Malach., I, 10): Non est voluntas mea, dicit Dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum; gloriae scilicet relatio, et benedictio, et laus, et hymni. Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium, et ecclesiarum sacramenta, et munditiae sacrificiorum, debes jam erumpere uti dicas, Spiritum Creatoris tuo Christo prophetasse.

23

Nunc quia cum Judaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur, ob impietatem qua eum [PL2.353C] et despexerunt, et interemerunt. Primum enim ex die, qua secundum Esaiam (Is., II, 20), Projecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et noctuis ; id est, ex quo genus hominum, dilucidata per Christum veritate, idola projecit; vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit (Is., III, 1, 2) enim Dominus sabaoth a Judaea, et ab Hierusalem inter caetera, et prophetam, et sapientem architectum; Spiritum scilicet Sanctum, qui aedificat Ecclesiam, templum scilicet et domum et civitatem Dei: nam exinde apud illos destitit Dei gratia. Et (Is., V, 6) mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech; id est, coelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, [PL2.354A] ex quibus Dominum coronaverat; et non justitiam, sed clamorem quo in crucem cum extorserat . Et ita subtractis charismatum roribus , Lex et Prophetae usque ad Joannem. Dehinc, cum ex perseverantia furoris, et nomen Domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est (Is. LII, 5): Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia) et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum , non poenitentiam intellexissent , facta est terra eorum deserta (Is. I, 7), civitates eorum exustae igni , regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant; derelicta est filia Sion, tanquam specula in vinca, vel in cucumerario casula ; ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non [PL2.354B] intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit Sanctum Israelis. Sic et machaerae conditionalis comminatio (Ps. I, 20): Si nolueritis, nec audieritis me, machaera vos comedet; probavit Christum fuisse, quem non audiendo, perierunt. Qui et in psalmo quinquagesimo octavo, dispersionem eis postulat a Patre (Ps. LVIII, 12): Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam, in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis: in anxietate dormietis. Satis vane, si haec non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum Dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius Dei dicit, a Creatoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a Creatore (Is. LIII, 9): et dati [PL2.354C] sunt pessimi pro sepultura ejus; qui scilicet subreptum eum asseveraverant: et locupletes pro morte ejus; qui scilicet et a Juda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti. Igitur, aut non propter illum acciderunt ista Judaeis; sed revinceris conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum; aut si propter illum acciderunt, non potuit Creator ulcisci, nisi suum Christum, remuneraturus potius Judam, si adversarium Domini sui peremissent. Certe si nondum venit Christus Creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? ubi civitates exurendae, quae jam in tumulis? ubi dispersio [PL2.355A] gentis, quae jam extorris? Redde statum Judaeae, quem Christus Creatoris inveniat, et alium contende venisse. Jam vero quale est, ut per coelum suum admiserit, quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipsa aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit? Plane Deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo Deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus Creatoris, aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

24

Imo, inquis, spero ab illo quod et ipsum faciat ad testimonium diversitatis regnum Dei aeternae et coelestis [PL2.355B] possessionis. Caeterum, vester Christus pristimum statum Judaeis pollicetur, ex restitutione terrae, et post decursum vitae, apud inferos in sinu Abrahae refrigerium. Deum optimum! si reddit placatus, quod et abstulerat iratus. O Deum tuum qui et caedit et sanat, condit mala et facit pacem! O Deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu Abrahae suo tempore. De restitutione vero Judaeae, quam et ipsi Judaei, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum ejus spiritaliter competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus, De spe fidelium; et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de coelesti promissione sit quaestio. [PL2.355C] Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum; sed ante coelum, sed alio statu; utpote post resurrectionem in mille annos, in civitate divini operis Hierusalem coelo delata, quam et Apostolus matrem nostram sursum designat, et politeuma nostrum, id est, municipatum in coelis esse pronuntians, alicui utique coelesti civitati eum deputat. Hanc et [PL2.356A] Ezechiel novit (Ezech. XLVIII), et apostolus Joannes vidit (Apoc. XII), et qui apud fidem nostram est, novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repraesentationem ejus conspectu futuram in signum praedicarit. Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat enim, ethnicis quoque testibus, in Judaea per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de coelo pependisse, omni meoniorum habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis, et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus, vel amisimus, a Deo prospectam. Siquidem et justum, et Deo dignum, illic quoque exultare famulos ejus, ubi [PL2.356B] sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum. Disce jam hinc illud et praedicatum a Creatore, et sine praedicatione credendum apud Creatorem. Quid tibi videtur, cum Abrahae semen, post primam promissionem, qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur; nonne [PL2.356C] et terrenae et coelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens Jacob filium suum: Det, ait (Gen. XXVII, 28), tibi Deus de rore coeli, et de opimitate terrae; nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. Nam circa Jacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, [PL2.357A] prima promissio coelestis est roris; secunda, terrenae opimitatis. Nos enim primo ad coelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quoque habet: Quaerite primum regnum Dei, et haec adjicientur vobis (Luc. XII, 31). Caeterum, ad Esau pro mittit benedictionem terrenam, et subjicit coelestem: De opimitate terrae, dicens (Gen. XXVII, 39), erit inhabitatio tua, et a rore coeli. Judaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem, postea ad coelestia per Evangelium credendo deducitur. Cum vero Jacob (Gen. XXVIII) somniat scalas obfirmatas in terra ad coelum, et angelos alios ascendentes, et alios descendentes, innixum desuper Dominum, temere [PL2.357B] si forte interpretabimur, scalis his iter ad coelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, Domini constitutum esse judicio . Cur autem ut evigilavit, et primum loci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii? Cum enim dixisset: Quam terribilis est locus iste! non est, inquit, aliud, sed aedes Dei, et haec porta coeli. Christum Dominum enim viderat, templum Dei, et portam eumdem, per quem aditur coelum. Et utique portam coeli non nominasset, si coelum non aditur apud Creatorem. Sed est et porta quae recipit, et quae perducit, strata jam a Christo; de quo Amos (Amos, IX, 6): Qui aedificat in coelum ascensum suum; utique non sibi soli, sed et suis qui cum illo erunt, et, Circumdabis enim illos tibi, inquit (Is. XLIX, 18), tanquam ornamentum [PL2.357C] sponsae. Ita per illum ascensum ad coelestia regna tendentes, miratur Spiritus dicens (Is. [PL2.358A] XXXI, 5; LX, 8): Volant velut qui sunt milvi. Ut nubes volant et velut pulli columbarum ad me; scilicet simpliciter ut columbae. Auferemur enim in nubibus obviam Domino, secundum Apostolum (I Thess, IV, 17) (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem (cap. VII), et ita semper cum Domino erimus, eatenus dum et in terra et in coelo qui ob utriusque promissionis ingratos, ipsa elementa etiam testatur (Is. I, 2): Audi coelum, et in aures percipe terra. Et ego quidem, etiamsi nullam spei coelestis manum mihi toties Scriptura porrigente, satis haberem hujus quoque promissionis praejudicium, quod jam terrenam gratiam teneam, exspectarem aliquid et de coelo, a Deo coeli, sicut et terrae ita crederem Christum sublimiora pollicentem, [PL2.358B] ejus esse qui et humiliora promiserat, qui experimenta majorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi si forte regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, coelestis vero per ipsum Deum annuntiaretur. At tu hinc quoque alium argumentaris Christum, quod regnum novum annuntiet. Prius est, aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam sperandam dicis, imo ante omnia est, ut quem coelestia praedicas repromittere aliquod, coelum probes ejus. At nunc vocas ad coenam, nec domum ostendis: allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus coeleste regnum repromittit, non habens coelum , quomodo et hominem praestitit, non habens carnem? O phantasma inane , praestigia [PL2.358C] magna etiam promissionis!

Примечания

Patrologia Latina T2, col. 246C

11
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Хотите исправить или дополнить? Напишите нам: https://t.me/bibleox_live
Или отредактируйте статью сами: Редактировать