1. Celebritas nativitatis S. Joannis. Diei hodiernae festivitas anniversario reditu memoriam renovat, natum esse Domini praecursorem ante mirabilem mirabiliter; cujus nativitatem considerare nos et laudare maxime hodie convenit. Ad hoc enim et dies anniversarius huic miraculo dedicatus est, ut beneficia Dei et excelsi magnalia non deleat oblivio de cordibus nostris. Joannes ergo praeco Domini missus ante illum, sed factus per illum. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Missus homo ante hominem Deum, agnoscens Dominum suum, annuntians Creatorem suum; jam in terra praesentem mente discernens, digito ostendens. Ipsius enim verba sunt ostendentis Dominum et testimonium perhibentis, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 3, 29). Merito ergo sterilis peperit praeconem, virgo judicem. In matre Joannis sterilitas accepit fecunditatem: in matre Christi fecunditas non corrupit integritatem. Si vestra patientia, et quietum studium, et attentum silentium praebeat mihi copiam, adjuvante Domino, dicere quod donat ut dicam; erit procul dubio fructus attentionis vestrae, et operae pretium studii nostri, ut aliquid quod ad magnum sacramentum pertineat, insinuem auribus et cordibus vestris.

2. Joannes plus quam propheta, se abjecto Christum commendat. Fuerunt Prophetae ante Joannem, et [PL38.1303] multi, et magni, et sancti, digni Deo, Deo pleni, Salvatoris praenuntiatores; veritatis attestatores. Verumtamen de nullo eorum dici potuit, quod dictum est de Joanne: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Quid ergo sibi vult ista magnitudo praemissa ante magnum? Ad testimonium magnae humilitatis. Tam enim magnus erat, ut Christus posset putari. Posset Joannes abuti errore hominum, et non laborare persuadere se esse Christum, quia hoc jam illi, qui eum audiebant et videbant, illo non dicente putaverant. Non erat ei opus seminare errorem, sed confirmare. At ille sponsi amicus humilis, sponso zelans, non se pro sponso adulterum supponens, perhibet testimonium amico suo, et eum qui vere sponsus erat, sponsae commendat: ut ametur in illo, odit se amari pro illo. Qui habet, inquit, sponsam, sponsus est. Et quasi diceres, Quid tu? Amicus autem, inquit, sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Stat, et audit: discipulus audit magistrum; quia audit, stat; quia si non audit, cadit. Hinc magnitudo Joannis maxime commendatur; quia cum posset putari Christus, maluit Christo, testimonium perhibere, illum commendare; se humiliare, quam pro ipso accipi, et a se decipi. Merito dictus est amplius quam propheta. De Prophetis enim, qui fuerunt ante adventum Domini, Dominus ipse ita loquitur: Multi Prophetae et justi voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII, 17).Etenim illi qui implebantur Spiritu Dei, ut annuntiarent Christum venturum, concupiscebant, si fieri posset, in terra videre praesentem. Unde Simeon ille differebatur exire de saeculo, ut videret natum, per quem conditum est saeculum (Luc. II, 25, 26). Et ille quidem infantem vidit Verbum Dei in carne: sed nondum docebat, nondum magistri personam professus erat, qui jam apud Patrem Angelis magister erat. Simeon ergo vidit, sed infantem: Joannes autem jam praedicantem, jam discipulos eligentem. Ubi? Ad flumen Jordanis. Inde enim coepit magisterium Christi. Ibi Baptismus Christi commendatus est futurus: quia susceptus est baptismus praeveniens, et viam parans, et dicens, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Matth. III, 3). Baptizari enim voluit Dominus a servo, ut viderent quid accipiunt qui baptizantur a Domino. Inde ergo coepit, unde merito prophetia praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Ad ipsum flumen, unde coepit dominari Christus, vidit Joannes Christum, cognovit, testimonium perhibuit. Magno se humiliavit, ut a magno exaltaretur humilis. Et se amicum sponsi dixit: et qualem amicum? fortassis aequalem? Absit: longe infra. Quantum longe? Non sum dignus, ait, corrigiam calceamenti ejus solvere (Marc. I, 7). Hic propheta, imo amplius quam propheta, praenuntiari meruit per prophetam. De illo namque dixit Isaias, quod hodie nobis lectum est, »Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et [PL38.1304] omnis mons et collis humiliabitur; et erunt tortuosa in directum, et aspera in vias planas; et videbit omnis caro salutare Dei. Exclama: Quid exclamabo? Omnis caro fenum, et omnis claritas ejus ut flos feni: fenum aruit, flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum« (Isai. XL, 3-8). Attendat Charitas vestra. Joannes interrogatus quis esset, utrum Christus esset, utrum Elias, utrum propheta, Non sum, inquit, Christus, nec Elias, nec propheta. Et illi, Quis ergo es? Ego sum vox clamantis in deserto. Vocem se dixit. Habes Joannem vocem. Quid habes Christum, nisi Verbum? Vox praemittitur, ut Verbum postea intelligatur. Et quale Verbum? Audi illud tibi clare ostendentem, »In principio,« inquit, »erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil« (Joan. I, 20, 21, 1, 2, 3). Si omnia, et Joannes. Quid miramur, si Verbum fecit sibi vocem? Vide, vide utrumque ad flumen, et vocem et Verbum. Vox Joannes, Verbum Christus.

3. Vocem inter et verbum quid discriminis. Quaeramus quid intersit inter vocem et verbum: attenti quaeramus; non parva res est, nec parvam intentionem desiderat. Dabit Dominus, ut nec ego in explicando fatiger, nec vos in audiendo. Ecce duo quaedam, vox et verbum. Quid est vox? quid est verbum? Quid? Audite quod in vobis ipsis approbetis, et vobis ipsis a vobismetipsis interrogati respondeatis. Verbum, si non habeat rationem significantem, verbum non dicitur. Vox autem, etsi tantummodo sonet, et irrationabiliter perstrepat, tanquam sonus clamantis, non loquentis, vox dici potest, verbum dici non potest. Nescio quis ingemuit, vox est: ejulavit, vox est. Informis quidam sonus est, gestans vel inferens strepitum auribus sine aliqua ratione intellectus. Verbum autem, nisi aliquid significet, nisi aliud ad aures ferat, aliud menti inferat, verbum non dicitur. Sicut ergo dicebam, si clames, vox est: si dicas, Homo, verbum est; si dicas, Pecus; si, Deus; si, Mundus, vel aliquid aliud. Has enim omnes voces significantes dixi, non inanes, non sonantes et nihil docentes. Si ergo jam distinxistis inter vocem et verbum, audite quod miremini in his duobus, Joanne et Christo. Verbum valet plurimum et sine voce: vox inanis est sine verbo. Reddamus rationem, et quod proposuimus, si possumus, explicemus. Ecce voluisti aliquid dicere: hoc ipsum quod vis dicere, jam corde conceptum est; tenetur memoria, paratur voluntate, vivit intellectu. Et hoc ipsum quod vis dicere, non est alicujus linguae. Res ipsa, quam vis dicere, quae corde concepta est, non est alicujus linguae, nec graecae, nec latinae, nec punicae, nec hebraeae, nec cujusquam gentis. Res est tantum corde concepta, parata procedere. Ergo, ut dixi, res est quaedam, sententia quaedam, ratio corde concepta, parata procedere, ut insinuetur audienti. Sic igitur quomodo nota est ei in cujus corde est, verbum est, jam notum dicturo, [PL38.1305] nondum audituro. Ecce ergo verbum jam formatum, jam integrum, manet in corde: quaerit procedere, ut dicatur audienti. Attendit ille qui concepit verbum quod dicat, et notum habet verbum sibi in corde suo, attendit cui dicturus est. Loquar in nomine Christi auribus eruditis in Ecclesia, et audeo etiam aliquid jam quod sit subtilius, insinuare non rudibus. Intendat ergo Charitas vestra. Videte verbum corde conceptum, quaerit procedere, ut dicatur: attendit cui dicatur. Invenit Graecum? graecam vocem quaerit, qua procedat ad Graecum. Invenit Latinum? latinam vocem quaerit, qua procedat ad Latinum. Invenit Punicum? punicam vocem quaerit, qua procedat ad Punicum. Remove diversitatem auditorum, et verbum illud, quod corde conceptum est, nec graecum est, nec latinum, nec punicum, nec cujusquam linguae. Talem vocem quaerit procedendi, qualis assistit auditor. Modo, fratres, ut aliquid propositum sit quod intelligatis, concepi corde ut dicam, Deus. Hoc quod concepi corde, magnum aliquid est. Non enim duae syllabae sunt Deus; non enim vox ista brevis est Deus. Deum volo dicere, intendo cui dicam. Latinus est? Deum dico. Graecus est? Θεόν dico. Latino dico Deum, Graeco dico Θεόν. Inter Deum et Θεόν distat sonus: litterae aliae sunt hic, aliae sunt ibi: in corde autem meo, in eo quod volo dicere, in eo quod cogito, nulla est diversitas litterarum, nullus sonus varius syllabarum: hoc est quod est. Ut enuntiaretur Latino, alia vox adhibita est; ut Graeco, alia. Si Punico enuntiare vellem, aliam adhiberem; si Hebraeo, aliam; si Aegyptio, aliam; si Indo, aliam. Quam multas voces faceret personarum mutatione verbum cordis, sine ulla sui mutatione vel varietate? Pergit ad Latinum voce latina, ad Graecum graeca, ad Hebraeum hebraea. Ad audientem pervenit, nec a loquente discedit. Numquid enim quod dicendo in alio facio, ego amitto? Sonus ille adhibitus medius in te aliquid propagavit, a me non emigravit. Deum jam ego cogitabam: tu nondum audieras vocem meam; hac audita, coepisti et tu habere quod cogitabam: sed ego non perdidi quod habebam. Ergo in me, tanquam in cardine cordis mei, tanquam in secretario mentis meae, praecessit verbum vocem meam. Nondum sonuit vox in ore meo, et inest jam verbum cordi meo. Ut autem exeat ad te quod corde concepi, ministerium vocis inquirit.

4. Vocis ministerio opus est ut verbum insinuetur menti auditoris. Si possim, adjuvante intentione vestra et orationibus, dicere quod volo, puto quia gaudebit qui intelliget: qui autem non intelliget, ignoscat homini laboranti, Deo supplicet miseranti. Etenim et quod loquor inde est. Inde unde loquor, inest cordi quod dicam: sed vocum ministeria laborant ad aures vestras. Quid ergo, fratres? quid ergo? Certe intendistis, certe jam intelligitis, quia verbum erat in corde meo, antequam sibi adhiberet vocem, in qua procederet ad aures vestras. Puto quia intelligant omnes homines: [PL38.1306] quia quod mihi accidit, hoc omni loquenti. Ecce jam scio quod volo dicere, corde teneo, ministerium vocis inquiro; antequam sonet vox in ore meo, jam tenetur verbum in corde meo. Praecessit ergo verbum vocem meam, et in me prius est verbum, posterior vox: ad te autem, ut intelligas, prior venit vox auri tuae. ut verbum insinuetur menti tuae. Nosse enim non posses quod in me fuerat ante vocem, nisi in te fuerit post vocem. Ergo si vox Joannes, verbum Christus: ante Joannem Christus, sed apud Deum; post Joannem Christus, sed apud nos. Magnum sacramentum, fratres. Intendite, accipite magnitudinem rei etiam atque etiam. Delectat enim me intellectus vester, et audaciorem facit ad vos, adjuvante illo quem praedico, tantillus tantum, homo qualiscumque Verbum Deum. Ipso ergo adjuvante, audacior fio ad vos, et praemissa ista informatione distinctionis vocis et verbi, quae consequantur insinuo. Personam gerebat Joannes vocis in sacramento: nam non ipse solus vox erat. Omnis enim homo annuntiator Verbi, vox Verbi est. Quod enim est sonus oris nostri ad verbum quod in corde gestamus, hoc omnis anima pia praedicatrix ad illud Verbum de quo dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Quanta verba, imo quantas voces facit verbum corde conceptum! Quantos praedicatores fecit Verbum apud Patrem manens! Misit Patriarchas, misit Prophetas, misit tot et tantos praenuntiatores suos. Verbum manens voces misit, et post multas praemissas voces, unum ipsum Verbum venit tanquam in vehiculo suo, in voce sua, in carne sua. Collige ergo tanquam in unum omnes voces, quae praecesserunt Verbum, et eas omnes constitue in persona Joannis. Harum omnium sacramentum ille gestabat, harum omnium persona sacrata et mystica ille unus erat. Ideo proprie dictus est vox, tanquam omnium vocum signaculum atque mysterium.

5. Vocis ministerium minuitur, crescente profectu mentis ad Verbum. Ergo attendite jam quo pertineat, Illum oportet crescere, me autem minui. Attendite, si possim eloqui; si non dicam, insinuare, sed saltem cogitare sufficiam, quo modo, qua ratione, qua intentione, qua causa, secundum distinctionem quam locutus sum vocis et verbi, dixerit ipsa vox, ipse Joannes, Illum oportet crescere, me autem minui (Id. III, 30). O magnum et mirabile sacramentum! Attendite personam vocis, in qua persona erant sacramenta omnium vocum, dicentem de persona Verbi, Illum oportet crescere, me autem minui. Quare? Attendite. Apostolus dicit, Ex parte scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII, 9, 10). Quid est perfectum? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc est perfectum. Quid est perfectum? Dicat et apostolus Paulus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis [PL38.1307] Deo (Philipp. II, 6). Hunc aequalem Deo Patri, hoc Verbum Dei apud Deum, per quod facta sunt omnia, videbimus sicuti est, sed in fine. Nam nunc, quod evangelista Joannes dicit, »Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Dilectissimi, scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est« (I Joan. III, 2). Haec visio nobis promittitur, ad hanc visionem erudimur, ad hanc visionem corda mundamus. Beati enim, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ostendit carnem suam, ostendit servis, sed formam servi; tanquam propriam vocem suam, inter multas voces, quas praemisit, ipsam etiam carnem suam ostendit. Pater quaerebatur, quasi jam ipse sicuti est videretur: qui aequalis Patri Filius, in forma servi servis loquebatur. Domine, ait illi Philippus, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Omnis intentionis suae finem quaerebat, hoc est, profectus sui terminum, quo cum pervenisset, nihil amplius jam requireret. Ostende, inquit, nobis Patrem, et sufficit nobis. Bene, Philippe, bene, optime intelligis quod tibi sufficit Pater. Quid est sufficit? Nihil ultra quaeres: implebit te, satiabit te, perficiet te, Sed vide ne forte sufficiat tibi et iste quem audis. Solus sufficit, an cum Patre? Sed quomodo solus, quando nunquam discedit a Patre? Ergo respondeat Philippo volenti videre: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Quid est, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem; nisi, Tu me non vidisti, ideo quaeris Patrem? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Tu autem vides me, et non vides me. Non vides enim me qui feci te; sed vides quod factus sum propter te. Qui me, inquit, vidit, vidit et Patrem. Unde, nisi quia in forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Quid ergo Philippus videbat? Quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7). Hoc videbat Philippus, formam servi, liber futurus ad formam Dei. Ergo omnium vocum persona Joannes, Verbi persona Christus. Omnes voces necesse est minuantur, quando ad Christum videndum proficimus. Quanto enim proficis ad videndam sapientiam, tanto minus tibi vox est necessaria. Vox in Prophetis, vox in Apostolis, vox in Psalmis, vox in Evangelio. Veniat illud, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Cum eum viderimus sicuti est, numquid ibi recitabitur Evangelium? Numquid prophetias audituri sumus? Numquid Epistolas Apostolorum lecturi sumus? Quare? Quia deficiunt voces, crescente verbo: quia Illum oportet crescere, me autem minui. Et Verbum quidem per se ipsum nec crescit, nec deficit in se. In nobis autem crescere dicitur, cum proficiendo in illum crescimus: sicut crescit in oculis lux, cum acie convalescente videtur amplius, quae acie languente minus utique videbatur. Et minor erat oculis aegris, major est oculis sanis: cum ipsa per se ipsam nec ante imminuta sit, nec postmodum creverit. Minuitur ergo ministerium vocis, [PL38.1308] cum fit mentis profectus ad Verbum. Ita oportet Christum crescere, Joannem autem minui. Hoc eorum indicant passiones. Nam Joannes minutus est, caesus capite; Christus exaltatus est, crevit tanquam in cruce. Hoc eorum indicant natales dies. Nam a Natali Joannis incipiunt dierum detrimenta; a Christi autem, renovantur augmenta.

SERMO CCLXXXIX. In Natali Joannis Baptistae, III

1. Joannes non sine causa tam mirabiliter natus et tam magnus. Causa hodiernae celebris congregationis nostrae, Natale est Joannis Baptistae, cujus mirabilem conceptum et partum, cum Evangelium legeretur, audivimus. Magnum mysterium, fratres mei: mater Joannis et sterilis erat et anus, pater senex; prorsus in utroque desperata posteritas. Sed quia Deo impossibile nihil est, promissus est filius non credenti. Vox ablata est patri, cui defuit fides: jam enim fuerat scriptum, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). Non credidit, et non locutus est. Interea etiam virgo concepit, et hoc sublime miraculum longeque praestantius. Concipit sterilis praeconem, virgo judicem. Joannes de masculo et femina, Christus de sola femina. Comparandus est forte Joannes Christo? Absit. Non tamen frustra tantus tantum praecessit. Si enim, potestatem conatui meo ipso dignante atque donante Domino Deo nostro, potuero explicare quod sentio, nec mea vilitas deseretur, nec exspectatio vestra fraudabitur. Si autem minus potuero explicare quod sentio, supplebit in cordibus vestris Dominus Deus noster, quod mihi forte pro infirmitate mea subtraxerit. Hoc ideo praelocutus sum, quoniam quid velim dicere, ego scio, vos nescitis; et quae sit difficultas in exponendo ego jam sentio. Commendandum autem erat vobis, ut in ipsa intentione vestra possitis orare pro nobis.

2. Joannes homo tantum, Christus Deus et homo. Hominem concepit Elisabeth, hominem Maria: Elisabeth mater Joannis, Maria mater Christi: sed Elisabeth solum hominem, Maria Deum et hominem. Mira res est, quomodo potuerit concipere creatura Creatorem. Quid est ergo intelligendum, fratres mei, nisi quia ipse sibi fecit carnem de sola matre, qui fecit primum hominem sine patre et matre? Primus ille noster casus fuit, quando femina per quam mortui sumus, in corde concepit venena serpentis. Persuasit enim serpens peccatum, et admissus est male suadens. Si primus noster casus fuit, cum femina concepit corde venena serpentis; non mirandum quod salus nostra facta est, cum femina concepit in utero carnem Omnipotentis. Uterque ceciderat sexus, uterque fuerat reparandus. Per mulierem in interitum missi eramus, per mulierem nobis reddita est salus.

3. Joannes tam excellens homo, ut Christus putaretur. Joannis de se ipso ac de Christo testimonium. Quid [PL38.1309] sibi ergo vult Joannes? Unde interpositus? unde praemissus? Dicam si potuero. Dominus noster Jesus Christus de Joanne dixit: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Si comparetur hominibus Joannes, omnes superat ille homo, non cum vincit nisi Deus homo. Joannes praemissus est ante Dominum. Tanta in illo excellentia erat, tanta gratia, ut ipse putatus sit Christus. Christum enim exspectabant Judaei; quia et in ipsis Prophetis, quos et ipsi legerunt, praenuntiatus est Christus. Exspectabant absentem, occiderunt praesentem: cum putant non esse ipsum, defecerunt ipsi, et mansit ipse. Non tamen omnes defecerunt, et de Judaeis multi crediderunt. Ergo quia Christus exspectabatur; videte gloriam Joannis: cum enim in illo adverteretur tanta gratia, cum baptizaret in poenitentia, et pararet viam Domino velut praemissus metator, miserunt ad illum Judaei, et dixerunt, Quis es tu? Numquid tu Elias, aut propheta? aut tu es Christus? Non sum, inquit, Christus, nec Elias, nec propheta. Et tu, inquiunt, quis es? Ego sum, inquit, vox clamantis in eremo (Joan. I, 21-23). Joannes respondit Judaeis quaerentibus quis esset, et jam putare incipientibus quod ipse esset Christus, Ego vox clamantis in eremo. Audistis, si intenti fuistis, lectionem propheticam, quae primo recitata est. Ibi scriptum est: »Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt tortuosa in directa, et aspera in vias planas; et videbit omnis caro salutare Dei.« Deinde dixit Dominus per Prophetam: Exclama; et dixi, Quid exclamabo? Et Dominus ibi apud Prophetam: Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit; Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 3-8). Joannes dixit, Ego vox clamantis in eremo, Parate viam Domino: hoc est dicere, De me praedictum est a Propheta quod ego futurus eram clamans in eremo. Ad Joannem ergo pertinet dicere, Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum. Verbum concipitur in utero virginis; clamat in eremo vox Verbum. Vox si verbum non sit, strepitus est aurium forte; nam nec hoc forte dici posset. Omne verbum vox, non omnis vox verbum. Si homo ore patente clamet quantum potest, vox est, verbum non est. Quae est autem vox quae dicitur verbum? Ubi intelligitur aliquid, vox significans verbum est. Sed ecce necdum sonat, dicere volo aliquid, jam verbum est in corde meo. Verbum est in corde, et nondum vox in ore. Potest ergo esse verbum sine voce, et potest esse vox sine verbo. Adde vocem verbo, procedit in notitiam verbum. Quid ergo Christus ad Mariam? Verbum occultum. Praemissa est vox ut praecederet Verbum. Quid est Joannes? Vox clamantis in eremo. Quid est Christus? In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Quid tu vox? quid tu homo? Omnis caro fenum, et omnis claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini [PL38.1310] manet in aeternum. Tene te ad Verbum; pro te enim suscepit fenum Verbum. Incarnatum Verbum Christus. Sed omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni: contemnamus praesentia, speremus futura. Omnis vallis implebitur, omnis humilitas exaltabitur: et omnis mons, et collis humiliabitur, omnis superbia dejicietur. Depone montes, imple valles, et facta est campi aequalitas. Da mihi divites et honoratos de flore feni; ipsi audiant, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Da mihi pauperes desperatos, conscios infirmitatis suae; non desperent, credant in eum qui venit propter omnes. Illi erigantur, illi premantur. Venturus ille campum inveniat, non lapidem ubi pedem offendat. Ideo enim dicebat ipse Joannes, Parate viam Domino; non mihi, sed Domino; a quo missus sum, non quod ego sum.

4. Joannes nominis Christi superbam usurpationem cavet. Sed dicunt Judaei, Numquid tu es Christus? Iste si non esset vallis implenda, sed mons humiliandus, invenerat occasionem decipiendi. Illi enim audire ab eo volebant quod crederent. Tantum enim mirabantur ejus gratiam, ut quod diceret, sine dubio crederent. Ecce invenerat occasionem decipiendi generis humani: si diceret, Ego sum Christus, crederent illi. Si jactaret se per nomen alienum, perderet meritum proprium. Si jactaret se quasi Christus, nonne ipse sibi responderet, Quid te extollis? Omnis caro fenum, et claritas ejus ut flos feni: fenum aruit, flos decidit. Intellige quid manet in aeternum: Verbum autem Domini manet in aeternum. Agnovit se: merito Dominus lucernam eum dixit. Dominus de Joanne hoc ait: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine ejus (Joan. V, 35). Joannes autem evangelista quid de illo dicit? Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine; non erat ille lumen. Quis? Joannes Baptista. Quis hoc dicit? Joannes Evangelista: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Tu dicis, Non erat ille lumen: de quo dicit ipsum lumen, Ille erat lucerna ardens et lucens. Sed novi, inquit, quale lumen dicam; novi in cujus luminis comparatione non est lucerna lumen. Audi quid sequitur: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 6-9). Joannes non omnem illuminat hominem, Christus omnem hominem. Et Joannes agnovit se lucernam, ne vento superbiae exstingueretur. Lucerna et accendi, et exstingui potest. Verbum Dei exstingui non potest, lucerna semper potest.

5. Joannes praecursor maximus homo, ut Christus agnoscatur plus quam homo. Missus est ergo summus, homo, qui perhiberet testimonium ei qui plus esset quam homo. Quando enim ille, quo nemo major exsurrexit in natis mulierum, dicit, Non sum ego Christus, et humiliat se Christo, aliquid plus homine intelligendus est. Nam si quaeris summum hominem Joannem, plus homine Christus est; sic intellige praecursorem, [PL38.1311] ut quaeras judicem; sic audi praeconem, ut timeas judicem. Missus est, praedixit venturum. Et quale testimonium Joannes perhibet Christo? Quale audi: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Joan I, 27). Intellexisti, homo, quid ageres? Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Quid igitur de Christo? Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). Quid est, Nos omnes? Ergo Patriarchae, et Prophetae et Apostoli sancti, vel ante incarnationem praemissi, vel ab incarnato missi, omnes nos de plenitudine ejus accepimus. Nos vasa sumus, ille fons est. Ergo si intelleximus mysterium, fratres mei, Joannes homo est, Christus Deus est: humilietur homo, et exaltetur Deus. Ut humilietur homo, eo die natus est Joannes, quo dies incipiunt decrescere. Ut exaltetur Deus, eo die natus est Christus, quo dies incipiunt crescere. Magnum sacramentum. Ideo celebramus Natalem Joannis, sicut Christi, quoniam ipsa nativitas plena est mysterio. Quo mysterio? Altitudinis nostrae. In homine minuamur, in Deo crescamus. In nobis humiliemur, ut in illo exaltemur. Impletum est passionibus amborum hujus tantae rei sacramentum. Ut minueretur homo, caput perdidit Joannes: ut exaltaretur Deus, Christus ligno suspensus est. Ad hoc missus est Joannes, ut eum imitemur, et ad Verbum nos teneamus. Quantumcumque se jactet humana superbia, de quavis excellentia sanctitatis, quis erit quod Joannes? Quisquis es qui te magnum putas, non eris quod Joannes. Nondum natus erat, et jam nasciturum Dominum exsultans in utero praenuntiabat. Quid excellentius ista sanctitate? Imitare: audi quid dicat de Christo. Nos de plenitudine ejus accepimus. Lucerna in nocte fontem tibi ostendit, inde et ipse bibit: Nos enim, inquit, de plenitudine ejus omnes accepimus. Nos omnes: ille fons, nos vasa: ille dies, nos lucernae. Magna infirmitas hominum: per lucernam quaeritur dies.

6. Non Joannes solus, sed et Apostoli lucernae. Candelabrum lucernae, crux Christi. Sed et Apostoli, fratres mei, lucernae sunt diei. Nolite putare quia Joannes solus est lucerna, et Apostoli non sunt. Ait illis Dominus: Vos estis lux mundi. Et ne putarent quia talis lux erant, qualis dictus est lux, de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; continuo docuit illos veram ipsam lucem. Cum dixisset, Vos estis lux mundi; adjunxit, et ait, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. Quod vos dixi lucem, lucernam vos dixi: nolite exsultare in superbia vestra, ne flammula exstinguatur. Non vos pono sub modio: sed ut luceatis, in candelabro eritis. Quod est candelabrum lucernae? Audite candelabrum: estote lucernae, et habebitis candelabrum. Crux Christi est magnum candelabrum. Qui vult lucere, non erubescat de ligneo candelabro. Audi, ut intelligas quia candelabrum crux Christi est. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent: non sicut tu quaeris [PL38.1312] glorificari, quaeris exstingui: glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Matth. V, 14-16). Per bona opera vestra glorificent Patrem vestrum. Ut lucernae esse possitis, accendere vos non potuistis, ponere vos supra candelabrum non potuistis: ille glorificetur, qui vobis hoc praestitit. Audi ergo Paulum Apostolum, audi lucernam in candelabro exsultantem. Mihi autem, ait (clamant qui noverunt quid sequitur), Mihi autem: quid tibi autem? Absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. In candelabro glorior: si se candelabrum subtrahat, cado. Absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Laudastis, et favistis. Crucifigatur vobis mundus, crucifigimini mundo. Quid est hoc? Felicitatem non quaeratis de mundo: abstinete vos a felicitate mundi. Blanditur mundus, caveatur corruptor: minatur mundus, non timeatur oppugnator. Si bona mundi non te corruperint, si mala mundi non te corruperint, crucifixus est tibi mundus, crucifixus es mundo. Gloriare in candelabro: serva, lucerna, in candelabro semper humilitatem, ut teneas splendorem: observa, ne superbia exstinguaris. Conserva quod factus es, ut de factore glorieris. Quid enim eras, homo? Omnis homo, attende quid natus es: etsi nobilis natus es, nudus natus es. Quid est nobilitas? Nativitas pauperis et divitis aequalis est nuditas. An forte quia nobilis natus es, quantum vis vivis? Quando nescisti, intrasti: quando non vis, exis. Postremo sepulcra inspiciantur, et ossa divitum agnoscantur.

SERMO CCXC. In Natali Joannis Baptistae, IV

CAPUT PRIMUM

1. Testimonium Joannis de Christo, et Christi de Joanne. Sanctus Joannes, non Evangelista, sed Baptista, missus est ante faciem Christi praeparare vias ejus. Testimonium Christi de Joanne est, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Testimonium Joannis de Christo est, Qui venit post me, major me est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Joan. I, 27). Utrumque testimonium consideremus, quod perhibuit Dominus servo, et quod perhibuit servus Domino. Quod est testimonium Domini de servo? In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Quod est testimonium servi de Domino? Qui venit post me, major me est. Si ergo in natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista; qui major illo est, quid est? Joannes magnus homo, sed homo: Christus Joanne major, quia Deus et homo. Ambo mirabiliter nati, praeco et Judex, lucerna et dies, vox et Verbum, servus et Dominus. De sterili servus, de virgine Dominus. Ipse Dominus fecit sibi servum in utero sterili, de sene patre, et de anicula matre: et idem ipse Dominus fecit sibi carnem in utero virginis, sine homine patre, [PL38.1313] qui fecit primum hominem sine patre et matre. Nemo surrexit in natis mulierum major Joanne Baptista. Tam magnus visus est Joannes, ut a nonnullis etiam Christus putaretur. Nec in superbia sua alienum est secutus errorem, nec ausus est dicere, Sum quod putatis: sed, quod bonum erat ei, se agnovit, ut ad pedes Domini, et ad corrigiam calceamenti servus humiliaretur, ne vento superbiae lucerna exstingueretur.

CAPUT II

2. Natalis Christi et Joannis cur celebretur, non aliorum. Denique quia in magno sacramento natus est Joannes, ipsius solius justi natalem diem celebrat Ecclesia. Et Natalis Domini celebratur, sed tanquam Domini. Date mihi alium servum praeter Joannem inter Patriarchas, inter Prophetas, inter Apostolos, cujus natalem diem celebret Ecclesia Christi. Passionum diem servis plurimis celebramus: nativitatis diem nemini, nisi Joanni. Audistis quando Evangelium legebatur, qui ordo fuerit amborum nascentium, praecursoris et Dominatoris, et quod paulo ante dixi, praeconis et Judicis, vocis et Verbi. Angelus Gabriel nuntiat Joannem, idem ipse angelus Gabriel nuntiat Dominum Jesum Christum. Praecedit ille, sequitur ille: ille praecedit obsequendo, sequitur ille regendo. Sequitur enim nascendo, antecedit regendo: quia et ipsum Joannem creavit Christus, post quem creatus est Christus, et creator et creatus; creator ante matrem, creator matris, creatus in matre. Et quid dicam, creator ante matrem? Ante Abraham ego sum, ipse dixit, Evangelium loquitur (Joan. VIII, 58): audite, vel legite. Sed parum est, ante Abraham creator: ante Adam creator, ante coelum et terram creator, ante omnes Angelos universamque creaturam spiritualem, Thronos, Dominationes, Principatus et Potestates, ante omnia creator. Quia in principio, non est factum Verbum, sed erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Si omnia, visibilia et invisibilia, coelum et terra, et virgo Maria: quia et virgo Maria de terra, et Christus factor terrae factus est de terra, quia veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12).

CAPUT III

3. Joannes ideo tantus homo, ut Christo se humilians, eum plus quam hominem esse ostendat. Breviter ergo commendo Charitati vestrae magnum sacramentum. Quoniam multi futuri erant, qui putarent Christum non esse nisi hominem, nihil esse amplius quam hominem: ideo magnus homo, quo major in hominibus non fuit, perhibuit ei testimonium Joannes, subditus, inclinatus, humiliatus. In quantum se humilem reddidisset, si solvere corrigiam calceamenti ejus, dignum se esse dixisset? Attendite in magno sacramento corrigiam calceamenti. Quantum humilis exstitisset, et si se Joannes dixisset dignum? Quid fecit, dicendo se indignum? Propterea [PL38.1314] notatus est dies nativitatis ejus, et celebrationi Ecclesiae commendatus.

CAPUT IV

4. Zachariae et Mariae eadem fere verba, non eadem incredulitas. Verum interest plurimum, non solum in matribus, quod illa virgo, illa mulier fuerit sterilis; illa de Spiritu sancto pariens Filium Dei Dominum nostrum, illa de viro suo sene pariens praecursorem Domini. Et illud attendite. Non credidit Zacharias. Quomodo non credidit? Quaesivit ab angelo per quid cognosceret quod promittebat, quoniam ipse erat senex, et uxor ejus processerat in diebus suis. Et dixit illi angelus: Ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, propter quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Idem ipse angelus venit ad Mariam, nuntiat Christum nasciturum ex ea in carne, et Maria tale aliquid dicit. Ille enim dixit: Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et dicitur ei: Ecce eris tacens: et non poteris loqui usque in diem quo haec implebuntur, propter quod non credidisti verbis meis. Et accepit supplicium taciturnitatis, merito infidelitatis. Quid dixerat propheta de Joanne? Vox clamantis in eremo (Isai. XL, 3). Tacet Zacharias generaturus vocem. Quia non credidit, tacuit: merito obmutuit quousque vox nasceretur. Si enim recte dictum est, imo quia valde recte dictum est in sancto psalmo, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10): quia non credebat, merito non loquebatur. Sed rogo, Domine, cum audientibus me pariter pulso, aperi nobis, expone nobis quid sibi velit haec quaestio. Causas quaerit Zacharias ab angelo, per quid cognosceret quod illi annuntiatum est, quoniam senex erat, et uxor ejus progressa in diebus suis: dicitur ei, Quoniam non credidisti, eris tacens. Nuntiatur Christus virgini Mariae, et ipsa causam quaerit, et dicit angelo, Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Et ille, Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis. Et illa, Quomodo fiet istud? Quoniam virum non cognosco. Illi dicitur, Tacebis, quia non credis: illi autem causa exponitur, silentium non imponitur. Quomodo fiet istud? Quoniam virum non cognosco. Et angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce quomodo fiet quod quaeris, ecce quomodo virum non cognoscis et paries, ecce quomodo: quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Non timeas aestum libidinis, sub tantae umbraculo sanctitatis. Quare hoc? Si verba attendamus, aut ambo crediderunt, aut ambo dubitaverunt, Zacharias et Maria. Sed nos verba valemus audire: Deus potest et corda interrogare.

CAPUT V

5. Zacharias desperando interrogat, Maria inquirendo. Gratia Dei quam maxima in incarnatione Verbi. Intelligimus, charissimi, quoniam Zacharias quando ait, Per quid cognoscam hoc? ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis, desperando dixit, non inquirendo: Maria vero quando e contra ait, Quomodo fiet istud? quoniam virum non [PL38.1315] cognosco, inquirendo dixit, non desperando. Dum interrogavit, non de promissione dubitavit. O vere gratia plena! Sic est enim ab angelo salutata, Ave, gratia plena. Quis hanc explicet gratiam? Quis huic gratiae gratias agendo sufficiat? Fit homo, et per liberum arbitrium perit homo, et invenitur homo factus qui fecit, ne periret quem fecit. In principio Verbum Deus apud Deum, per quod omnia facta sunt, fit caro: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Caro fit Verbum, sed caro accedit ad Verbum, non perit in carne Verbum. O gratia! Ut hoc haberemus, quid digni eramus?

CAPUT VI

6. Divites, id est superbi, exinaniendi sunt; et esurientes, id est humiles, implendi. Pharisaeus, dives; Publicanus, pauper. Sed videte quid dicat ipsa sancta Maria, plena fide, plena gratia, mater futura, virgo permansura. Quid dicit inter caetera, de quibus singulis loqui, valde multum est? Quid ait? Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes (Luc. I). Qui sunt esurientes? Humiles, indigentes. Qui sunt divites? Superbi et inflati. Non vos longe mitto: ostendo vobis modo in uno templo divitem de illis qui dimittuntur inanes, et pauperem de illis qui implentur bonis. Ascenderunt duo in templum orare; unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus dicebat. Quid dicebat? Attende divitem indigesta ructantem, crapulam exhalantem, sed superbiae, non justitiae: Deus, inquit, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Rogare veneras, an te laudare? Totum te habere dixisti: nihil tanquam egens petisti. Quomodo ergo orare venisti? Gratias tibi ago, Domine. Non dicit: Domine, da mihi gratiam. Quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri. Ergo tu solus justus? Quia non sum sicut publicanus iste. Insultas, non exsultas. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. O divitem exinaniendum! Veni, veni pauper, esuriens publicane: imo ibi sta, ubi stas. Publicanus enim de longinquo stabat. Sed Dominus humili appropinquabat. Nec oculos in coelum audebat levare. Quo oculos non levabat, ibi cor habebat. Sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. O esurientem bonis implendum!

7. Dominicum judicium de Pharisaeo et Publicano. Pelagianos redarguit ipso Pharisaeo superbiores. Audisti, Domine, controversiam; prome sententiam. Audite sententiam inter partes prolatam. Non appellat victus, quia non est ad quem. Non enim appellat a Filio ad Patrem. Deus enim Pater non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Dicat ergo sententiam inter partes Veritas. Amen, inquit, dico vobis, quia descendit hic justificatus de templo, magis quam ille pharisaeus. Quare hoc, rogo te? qua justitia? Vis audire? Quoniam omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). A quo iste exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur. [PL38.1316] Quia esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Vade nunc, et ventila divitias tuas: jacta te, et dic, Dives sum. Quam dives? Si volo, justus sum; si nolo, justus non sum. In potestate habeo justum esse, et justum non esse. Non audis in Psalmo, Qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7)? Ergo Deus tibi carnem, Deus tibi sensum, Deus tibi animam, Deus tibi mentem, Deus tibi intelligentiam dedit: tu das tibi ipsi justitiam? Quid est caro, quid sunt sensus, quid est anima, quid est mens, quid est intelligentia sine justitia? Nonne omnia ista, si justitia careant, ad poenam valebunt? Ergo tam dives es, ut cum Deus tibi dederit inferiora, des tibi potiora? Male dives, exinaniende dives; si tamen habes quod te habere dixisti: Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Nec saltem a superbo et divite illo pharisaeo, de his quae te habere dixisti, gratias Domino agere didicisti.

SERMO CCXCI. In Natali Joannis Baptistae, V

1. Joannis nativitas mirabilis propter Christum. Quem diem celebramus hodiernum vobis dici non opus est, quia omnes, cum Evangelium legeretur, audistis. Hodie accepimus sanctum Joannem Domini praecursorem, sterilis filium nuntiantem virginis filium, sed tamen servum nuntiantem Dominum. Quia enim venturus erat per virginem Deus homo, praecessit eum de sterili mirabilis homo: ut cum se indignum dicit, cujus calceamenti corrigiam solvat mirabilis homo, agnoscatur Deus homo. Mirare Joannem, quantum potes: Christo proficit quod miraris. Proficit, inquam, Christo, non quia tu praestas aliquid Christo, sed ut tu proficias in Christo. Mirare ergo Joannem, quantum potes. Audisti quod mireris. Annuntiatur per angelum patri sacerdoti: vocem aufert angelus patri non credenti; remanet mutus, in filii nativitate exspectans linguam. Concepit sterilis, concepit et anus: gemina infecunditas, sterilitas et aetas. Dicitur ab angelo qualis futurus sit: impletur in eo quod dicitur; et quod maxime mirandum est, impletur Spiritu sancto adhuc ex utero matris suae. Deinde veniente Maria sancta, exsultat in utero; et quem non poterat vocibus, salutat motibus. Nascitur, dat patri vocem; pater loquens dat filio nomen: mirantur omnes tantam gratiam (Luc. I). Quid enim aliud quam gratia? Ubi enim Joannes iste promeruit Deum? Ubi promeruit Deum, antequam esset qui promereretur? O gratia gratis data!

2. Ex magnitudine Joannis majestas Christi intelligenda. Mirantur omnes, obstupescunt, et motu cordis sui dicunt, ut scriberetur nobis quod legeretur: Quid, putas, erit puer iste? Nam manus Domini cum illo. Quid, putas, erit puer iste? Excedit metas humanae naturae. Novimus pueros: sed, quid, putas, erit puer iste? Quare dicis, Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo? Quia manus Domini cum illo [PL38.1317] est, jam scimus; sed quid erit, nescimus. Utique valde magnus erit, qui tam magnus coepit. Quid erit, qui tantillus tantus est? quid erit: Hebescit humana infirmitas, omnium considerantium corda contremiscunt: Quid, putas, erit puer iste? Magnus erit: sed quid erit qui major illo erit? Valde iste magnus erit: sed quid erit qui isto magno major erit? Si ille qui modo coepit esse, tam magnus erit, quid erit qui erat? Sed quid dixi, qui erat? Ante Joannem et Zacharias erat, multo magis ante Joannem et Abraham et Isaac et Jacob erant. Ante Joannem certe coelum et terra erant. Quid erit qui in principio erat? In principio enim, quod est ante Joannem, et ante omnem hominem, fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Sed per quid fecit quaeris? In principio non fecit Deus Verbum, sed erat Verbum: In principio erat Verbum, et Verbum erat, non qualecumque, sed Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt. Et novissimo tempore factus est qui erat, ne periret quod fecerat. Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo est. Si puer tam magnus erit, quia est cum illo manus Domini; quid ipsa manus Domini? Christus enim manus Domini, Filius Dei manus Dei, Verbum Dei manus Dei. Quae est enim manus Dei, nisi per quam facta sunt omnia? Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo. O humana infirmitas, quid factura es in judice, quae sic haesitas in praecone? Sed etiam hic quid dixi? Redeo ad considerationem consuetudinis humanae. Et quid dixi? Praeconem dixi, judicem dixi et praeco: homo, et judex homo. Quod apparebat dixi, quod latebat quis dixerit? Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 2, 14): non tamen Verbum in carnem versum est. Verbum caro factum est, accipiendo quod non erat; non amittendo quod erat. Ecce admirati sumus praeconis ejus nativitatem, quam hodie celebramus, sed propter quem facta est videamus.

3. Angelus ad Zachariam et ad Mariam missus. Oratio Zachariae quomodo exaudita. Venit angelus Gabriel ad Zachariam, non ad Elisabeth uxorem ejus, matrem Joannis: venit, inquam, angelus Gabriel ad Zachariam, non ad Elisabeth. Quare? Quia Joannes per Zachariam futurus erat in Elisabeth. Ergo angelus annuntians venturum Joannem nascendo, non venit ad exceptorium ventris, sed ad fontem seminis. Nuntiavit amborum futurum filium, sed patri nuntiavit. Venturus enim erat Joannes de connubio masculi et feminae. Ecce iterum ipse Gabriel venit ad Mariam, non ad Joseph: unde erat caro illa coeptura, unde erat initium habitura, ad ipsam angelus venit. Patri autem sacerdoti Zachariae quomodo angelus futurum filium praenuntiavit? Noli, inquit, timere, Zacharia, exaudita est oratio tua. Quid enim, fratres mei, sacerdos ille ideo intraverat in sancta sanctorum, ut filios precaretur a Domino: Absit. Dicit aliquis: Unde hoc probas? non enim indicavit Zacharias quid rogaverit. Unum est quod breviter dico: Si petisset filium, crederet annuntiatum. Angelus dicit quod ei filius nasceretur, ille non credit? certe hoc rogaverat? Quis rogat [PL38.1318] sine spe? aut quis non credit in spe? Si non speras, quare petis? si speras, quare non credis? Quid ergo? Exaudita est, inquit, oratio tua: nam ecce concipiet Elisabeth, et pariet tibi filium. Quare? Quia exaudita est oratio tua. Si diceret Zacharias, Quare? hoc rogavi? Utique angelus nec falleretur, nec falleret, quando dicebat? Exaudita est oratio tua: nam ecce paritura est uxor tua. Sed quare hoc dictum est? Quia ille pro populo sacrificabat: sacerdos pro populo sacrificabat, populus Christum exspectabat; Joannes Christum annuntiabat.

4. Maria inter mulieres benedicta. Angelus vero idem ipse ad Mariam virginem: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum: jam tecum est qui erit in te. Benedicta tu inter mulieres. Proprietate hebraicae linguae omnes feminas mulieres dici solere Scriptura sancta testatur: ne forte mirentur aut scandalizentur, qui non solent Scripturas audire. Dominus quodam Scripturarum loco aperte dicit, Segregate mulieres, quae non cognoverunt virum (Num. XXXI, 17, sec. LXX). Ipsam denique recolite originem nostram: quando facta est Eva de latere viri, quid dicit Scriptura? Detraxit ei costam, et aedificavit eam in mulierem (Gen. II, 22). Jam mulier vocatur, de viro quidem sumpta, sed nondum viro conjuncta. Jam ergo cum auditis ab angelo, Benedicta tu inter mulieres; sic accipite, ac si more nostro diceretur, Benedicta tu inter feminas.

5. Zachariae et Mariae similis interrogatio, animus dissimilis. Propositum virginitatis. Promittitur Zachariae filius, promittitur et sanctae Mariae filius, et dicit etiam ipsa pene ipsa verba quae dixerat Zacharias. Quid enim dixerat Zacharias? Unde mihi hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea sterilis, et progressa in diebus suis. Quid et Maria sancta? Quomodo fiet istud? Similis vox, dissimile cor. Vocem similem aure audiamus, cor autem dissimile angelo pronuntiante noscamus. Peccavit David, et a propheta correptus dixit, Peccavi: continuo ei dictum est, Dimissum est tibi peccatum (II Reg. XII, 13). Peccavit Saül, et a Propheta correptus dixit, Peccavi: nec ei dimissum est peccatum, sed mansit ira Dei super eum (I Reg. XV, 30, 35). Quid est hoc, nisi quod similis vox, dissimile cor? Homo enim est vocis auditor, Deus cordis inspector. In illis ergo verbis Zachariae non fuisse fidem, sed dubitationem et desperationem angelus vidit, angelus indicavit, vocem tollendo, infidelitatem damnando. Sancta vero Maria: Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco? Agnoscite propositum virginis. Quando diceret, concubitura cum viro, Quomodo fiet istud? Si enim fieret, quomodo de omnibus infantibus fieri solet, non diceret, Quomodo fiet? Sed illa propositi sui memor, et sancti voti conscia, quia noverat quid voverat; dicendo, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? quoniam non noverat hoc fieri, ut filii nascerentur nisi conjugatis et concumbentibus cum viris suis, quod ipsa proposuerat ignorare, dicendo, Quomodo fiet istud? modum quaesivit, non de Dei omnipotentia dubitavit. Quomodo fiet istud? Quis modus est quo fiet istud? Annuntias [PL38.1319] mihi filium, habes meum paratum animum, dic mihi modum. Potuit enim virgo sancta metuere, aut certe ignorare consilium Dei, quomodo eam vellet habere filium, quasi improbasset virginis votum. Quid enim si diceret, Nube, conjungere viro? Non diceret Deus accepit enim votum virginis, quomodo Deus. Et hoc ab illa accepit, quod ipse donavit. Dic mihi ergo, nuntie Dei, Quomodo fiet istud? Vide angelum scientem, illam quaerentem, non diffidentem. Quia ergo vidit eam quaerentem, non diffidentem, non se negavit instruentem. Audi quomodo: erit virginitas tua, tu tantum crede veritatem, serva virginitatem, accipe integritatem. Quoniam integra est fides tua, intacta erit et integritas tua. Denique audi quomodo fiet istud: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Tale umbraculum nescit libidinis aestum. Propterea, quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; quia fide concipis, quia credendo, in utero, non concumbendo habebis: propterea quod nascetur de te Sanctum, vocabitur Filius Dei.

6. Maria ex gratia mater Filii Dei. Quid es, quae postea paritura es? Unde meruisti? unde hoc accepisti? unde fiet in te qui fecit te? Unde, inquam, tibi hoc tantum bonum? Virgo es, sancta es, votum vovisti; sed multum quod meruisti, imo vero multum quod accepisti. Nam unde hoc meruisti? Fit in te qui fecit te, fit in te per quem facta es: imo vero per quem factum est coelum et terra, per quem facta sunt omnia, fit in te Verbum Dei caro, accipiendo carnem, non amittendo divinitatem. Et Verbum jungitur carni, et Verbum copulatur carni; et hujus tanti conjugii thalamus, uterus tuus; et hujus, inquam, tanti conjugii, id est Verbi et carnis thalamus uterus tuus: unde ipse sponsus procedit de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Invenit te virginem conceptus, dimittit virginem natus. Dat fecunditatem, non tollit integritatem. Unde tibi hoc? Proterve virginem videor interrogare, et quasi importune aures verecundas ista mea voce pulsare. Sed video virginem verecundantem, et tamen respondentem, meque admonentem: Quaeris a me unde mihi hoc? Verecundor tibi respondere bonum meum, angeli audi ipsius salutationem, et in me agnosce tuam salutem. Crede cui credidi. Unde mihi hoc quaeris? Angelus respondeat. Dic mihi, angele, unde Mariae hoc? Jam dixi, cum salutavi: Ave, gratia plena (Luc. 1, 28).

SERMO CCXCII. In Natali Joannis Baptistae, VI. In quo disputatur contra Donatistas

CAPUT PRIMUM

1. Joannis nativitas cur celebretur, non aliorum. Diei hodiernae solemnitas solemnem desiderat tanta exspectatione sermonem. Ergo, adjuvante Domino, ministrabimus vobis quod dederit, recolentes et animo tenentes nostrae officium [PL38.1320] servitutis, ut loquamur, non tanquam magistri, sed tanquam ministri; non discipulis, sed condiscipulis; quia nec servis, sed conservis. Magister autem unus est nobis, cujus schola in terra est, et cathedra in coelo: cujus praecursor Joannes est natus, cujus nativitatis dies hodiernus traditur, hodie celebratur. Hoc majorum traditione suscepimus, hoc ad posteros imitanda devotione transmittimus. Joannis ergo non Evangelistae, sed Baptistae Natalem hodie celebramus. Qua prima re posita, occurrit quaestio non praetereunda, quare Natalem, quo est ortus ex utero Joannes, potius celebremus, quam cujuslibet apostoli vel martyris vel prophetae vel patriarchae? Si interrogemur, quid respondebimus? Quantum mihi videtur, quantum mearum virium mediocritati occurrit, haec causa est: Discipuli Domini nati, et per aetatis accessum ad annos capaciores perducti, in discipulatum assumpti sunt; illorum postea fides Domino adhaesit, sed nullius illorum nativitas Domino militavit. Recordemur et Prophetas, recolamus Patriarchas: nati sunt homines, aetatis accessu repleti Spiritu sancto prophetaverunt Christum; nati sunt, ut postea prophetarent. Joannis autem ipsa nativitas Dominum Christum prophetavit, quem conceptum ex utero salutavit.

CAPUT II

2. Cur tantus homo Joannes, nec inter discipulos Domini, sed discipulos habens cum Domino. Donatistarum voces superbae. Ista, ut potuimus, soluta quaestione, alteram aggrediamur, pro viribus quas dederit Dominus. Occurrit enim alia quaestio aliquanto, ut mihi videtur, obstrusior, et ad perscrutandum laboriosior, in qua me multum adjuvabit vestra intentio, et pro mea exiguitate ad Dominum deprecatio. Joannes iste tanta excellens gratia, ut quemadmodum dictum est, Dominum etiam ex utero salutaret, nondum loquendo, sed exsultando; cujus gratia in Deum jam tunc erat aperta, quando ejus caro in carne erat inclusa: hic ergo Joannes non invenitur inter discipulos Domini, sed invenitur potius discipulos habuisse cum Domino. Quid est hoc? Quis est iste homo? Homo tantus, quis homo tantus? quantus tantus homo? Tamen non sequebatur inter discipulos Dominum, et sequebantur eum discipuli: absit ut dicam, contra Dominum; sed tamen quasi extra Dominum. Discipulos habebat Christus, discipulos habebat Joannes: docebat Christus, docebat Joannes. Quid jam dicam? Baptizabat Joannes, baptizabat Christus. Plus hic de baptismo dico, a Joanne baptizatus est Christus. Ubi sunt qui de ministerio Baptismi arrogantia tumidae animositatis inflantur? Ubi sunt voces carentes humilitate, elatae superbia, Ego baptizo, ego baptizo? Quid dixisses, si Christum baptizare meruisses? Magna jam, quantum advertit Sanctitas vestra, apparere et eminere causa coepit, qua fuerat et Christus a Patre mittendus, et Joannes a Christo praemittendus. Prior missus est Joannes, sed sicut ab obsequentibus anteceditur judex. Posterior homo creatus est Christus, sed Joannem creavit Deus Christus. Erat igitur Joannes homo perfectus quidem, et [PL38.1321] cujus tanta gratia commendata est, ut ipse de illo Dominus diceret, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Iste ergo tam magnus agnoscit Dominum in parvo magnum: agnoscit homo eum qui venerat homo Deus. Si enim in natis mulierum, hoc est, in hominibus, nemo exsurrexit major Joanne Baptista; quisquis Joanne plus est, non tantum homo, sed et Deus est. Debuit ergo tantus iste, et discipulos proprios habere, et cum discipulis suis magistrum omnium Christum cognoscere. Quod enim est majus testimonium veritatis, quam se humiliando eum agnoscere, cui aemulando poterat invidere? Putari Christus potuit, et noluit: existimari Christus potuit, et noluit. Dixerunt homines, cum fallerentur in eo: Num forte hic est Christus? Respondit ille quod non erat, ut maneret quod erat. Inde quippe Adam lapsus perdidit quod erat, quia id quod non erat usurpavit. Recolebat hoc homo iste magnus, sed ut parvo Christo minimus: noverat hoc, recolebat hoc, et tenebat; quia recipere quod ille perdiderat cogitabat. Homo ergo iste, ut dixi, magnus Joannes, cui Dominus testimonium tale perhibuit, quem sic veritas commendavit, ut diceret, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista; potuit credi Christus, imo jam ab eis qui ejus magnitudinis gratia fallebantur, credebatur Christus: et in illo errore morerentur, nisi ab illo confitente corrigerentur. Respondit ergo ita putantibus, et ait: Non sum ego Christus (Joan. I, 20). Tanquam diceret: Certe in honorem meum ita fallimini; et certe mihi hoc putando magnam additis laudem: sed ego me debeo agnoscere, ut vobis errantibus ille possit ignoscere. Si enim quod non erat fallaciter putaretur, ab illo qui erat veraciter amputaretur.

CAPUT III

3. Christus ut humilitatis viam doceret, baptizatus et incarnatus. Praemissus est ergo Joannes, ut Dominum humilem baptizaret. Baptizari enim Dominus propter humilitatem voluit, non propter iniquitatem. Dominus Christus quare est baptizatus? Dominus Christus Dei Filius unigenitus, quare est baptizatus? Inveni quare est natus, et ibi invenies quare sit baptizatus. Ibi quippe invenies humilitatis viam, quam pede superbo non carpis: quam nisi humili pede calcaveris, ad celsitudinem, quo perducit, pervenire non poteris. Baptizatus est propter te, qui descendit propter te. Vide quantus factus sit tantillus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non enim erat rapina, sed erat natura aequalitas Filii cum Patre. Joannes si se Christum putari vellet, illi rapina esset. Non ergo rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Erat enim, et sine rapina erat, coaeternus ab aeterno natus erat. Tamen semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7); hoc est, formam hominis accipiens. Qui cum in forma Dei esset, non formam Dei accepisset: ergo cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Sic accepit quod non erat, ut non perderet quod erat. Manens Deus, hominem assumpsit. Formam servi accepit, et factus est Deus homo, a quo Deo factus est homo.

CAPUT IV

Vide ergo, quae majestas, quae potestas, quae sublimitas, quae cum Patre aequalitas venit propter nos ad indumentum formae servilis: et intellige illam a magistro tanto humilitatis viam; quoniam plus est quod voluit homo fieri, quam quod voluit ab homine baptizari.

4. Baptizari cur a Joanne voluit. Baptizat ergo, inquam, Joannes Christum, servus Dominum, vox Verbum. Mementote enim, Ego sum vox clamantis in eremo: et mementote quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 23, 14). Baptizat ergo, inquam, Joannes Christum, servus Dominum, vox Verbum, creatura Creatorem, lucerna solem; sed solem, qui fecit hunc solem; solem de quo dictum est, Ortus est mihi sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2). De quo impii sero poenitentes in fine in judicio Dei dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt illa omnia, tanquam umbra: et cum umbris qui secuti sunt umbras. Ergo, inquiunt, erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 6-8). Illis non est ortus Christus, a quibus non est agnitus Christus. Sol ille justitiae, sine nube, sine nocte; ipse non oritur malis, non oritur impiis, non oritur infidelibus. Nam solem istum de coelo corporeum quotidie facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Baptizavit ergo, ut dixi, creatura Creatorem, lucerna solem: et non se extulit baptizator, sed subdidit baptizando. Nam venienti ad se dixit: Tu venis ad me baptizari? Ego a te debeo baptizari. Magna confessio, et secura lucernae in humilitate professio. Illa si contra solem extolleretur, vento superbiae cito exstingueretur. Hoc est ergo quod Dominus praevidit, quod baptismo suo Dominus docuit. Baptizari voluit tantus a tantillo; ut breve explicem, salvator a salvando. Nam meminerat Joannes alicujus fortassis, quamvis tantus esset, aegritudinis suae. Nam unde, Ego a te debeo baptizari? Certe Domini Baptismus salus: quia Domini est salus (Psal. III, 9). Nam vana salus hominum (Psal. LIX, 13). Unde ergo, Ego a te debeo baptizari, si non opus habebat curari? Mira autem in ipsa Domini humilitate medicina: ille baptizabat, et ille sanabat. Si enim Christus salvator omnium hominum, maxime fidelium (I Tim. IV, 10): apostolica et vera sententia est, quia Christus salvator omnium hominum: nemo dicat, Non opus habeo salvatore. Qui hoc dicit, se medico non humiliat, sed in morbo suo perit. Si salvator omnium hominum, ergo et Joannis: neque enim Joannes non homo. Magnus quidem homo, sed tamen homo. Ille salvator omnium hominum: agnoscit itaque ille salvatorem suum. Neque enim Joannis non erat salvator Christus. Non hoc dicit ipse, qui humiliter confitetur, dicens: Ego a te debeo baptizari. Et Dominus: Sine modo, impleatur omnis [PL38.1323] justitia (Matth. III, 14, 15). Quid est, omnis justitia? Humilitate commendavit justitiam: justitiam nobis maxime humilitate magister coelestis et verus Dominus commendavit. Quod enim baptizabatur, ad humilitatem pertinebat: et ideo quod ad humilitatem pertinebat facturus, dixit: Impleatur omnis justitia.

5. Donatistae locum Evangelii de arbore et ejus fructu ad ministrum Baptismi perperam transferunt. Praevidit multos inflaturos se de ministerio Baptismi, et dicturos, Ego baptizo; et, Qualis sum ego qui baptizo, talem facio quem baptizo. Unde hoc probas? Probo, inquit. Quibus testimoniis? Evangelicis, inquit. Audiamus nescio quem novum evangelistam contra antiquum Baptistam. Quibus ergo testimoniis evangelicis probas, quod qualis es, talem facis eum quem baptizas? Quoniam scriptum est, inquit, Arbor bona bonos fructus facit. Scriptum recito, Evangelium fero: Arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit (Id. VII, 17). Agnosco Evangelium: sed tu te, quantum arbitror, non agnoscis. Et ut te patienter aliquantum feram, expone quod loqueris, non me intellexisse interim deputa. Dic mihi quo pertineant haec testimonia, quid adjuvent ad solvendam hujusmodi de Baptismate quaestionem. Arbor, inquit, bona, bonus baptizator est. Arbor, inquit, bona, sicut illi dicunt: arbor bona, inquit, bonus baptizator est; fructus ejus bonus, qui ab illo baptizatur: tunc enim erit fructus bonus, si ille fuerit arbor bona. Quid dicis de Christo et Joanne? Evigila, expergiscere, perstringit oculos tuos splendor perspicuae veritatis; vide quid praemissum est ante nos; lege Evangelium: Joannes baptizavit Christum. Dicturus es, Joannes arbor, fructus Christus? Creaturam vocabis arborem, et fructum Creatorem? Ideo voluit Dominus Christus a Joanne baptizari, non ut per baptismum iniquitate careret, sed ut iniquitati os clauderet. Ecce qui baptizat, inferior est; qui baptizatur, dicturus sum, melior? Hoc forte ad me multum est intelligi. Ad homines redi, ambos vide homines. Ananias Paulum baptizavit. Anania Paulus melior fuit. Nunquam fructus arbore melior fuit. Arbor enim profert fructum, non profertur a fructu.

6. Donatistae se pro Christo jactare convincuntur. Tu quid tibi assumas, non vides? Ipse Dominus ait: Multi venient in nomine meo dicentes, Ego sum Christus (Id. XXIV, 5). Multi errantes et seducentes venerunt in nomine Christi, nullum audivimus dicentem, Ego sum Christus. Innumerabiles haeretici venerunt omnes in nomine Christi, id est in nomine Christi palliati venerunt, parietem luteum splendido nomine dealbantes venerunt, et neminem audivimus dicentem, Ego sum Christus. Quid ergo? Dominus nescivit quid praedixit? An potius nos ad intelligendum secreta ipsa ad apertionem secreti de somno excitavit, ut perscrutemur et pulsemus, ut nobis aperiatur quod tectum est, et aperto tecto ad Dominum submittamur, ut sicut ille paralyticus, a Domino sanari mereamur (Marc. II, 3-12)? Prorsus invenimus istos dicentes, Ego sum Christus: non his verbis, sed quod pejus [PL38.1324] est, factis. Non audacia verborum istorum. Quis enim eos audit? Quis ad aures vel ad cor, tam insipientes deceptus admittit? Si dicat ei qui eum baptizaturus est, Ego sum Christus: avertit faciem suam ab illo, relinquit hominis arrogantiam manifestam, quaerit Dei gratiam. Non ergo ita ille, Ego sum Christus. Sed quoniam alio modo, Ego sum Christus; videte quemadmodum. Christus sanat, Christus mundat, Christus justificat: homo non justificat. Quid est justificare? Justum facere. Quomodo mortificare, mortuum facere; vivificare, vivum facere: sic et justificare, justum facere. Ecce de transverso baptizator quidam, non per januam intrans, sed per maceriam descendens; non pastor et custos, sed fur et latro; de transverso ait, Ego baptizo. Si sicut minister, audeo: noli addere; quidquid amplius est a malo est (Matth. V, 37). Et tamen addit, non dubitat. Quid addit? Ego justifico, ego justum facio. Hoc est enim, Ego sum arbor bona, ex me nascatur qui vult esse fructus bonus. Paululum, si sapienter admittis, audi; pauca verba sunt, et nisi fallor, lucida sunt. Tu ergo justificas, tu justum facis? Ergo, inquit, credat in te quem justificas. Dic, aude dicere, Crede in me; qui non dubitas dicere, Justificaris a me. Turbatur, fluctuat, excusat. Quid enim opus est, inquit, ut dicam illi, Crede in me? Crede in Christum, dico. Haesitasti, dubitasti: aliquantum ad nos dignatus es descendere. Confessus es aliquid, unde saneris. Dixisti aliquid rectum, unde prava tua caetera corrigantur. Audi jam non me, sed te. Certe enim non audes dicere, Crede in me. Absit, inquit. Et tamen audes dicere, Justifico te. Audi, et disce, quia unde non audes dicere, Crede in me; inde debes non audere dicere, Justifico te. Apostolus loquitur, cui cedes, cui velis nolis, subderis. Non enim Apostolo tanquam homini, sed ei de quo dicit Apostolus, An vultis experimentum accipere ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Audi ergo non Apostolum, sed Christum per Apostolum. Quid dicit Apostolus? Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Intendite, obsecro; videte quam planum est, quam apertum est: Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Quisquis crediderit in eum qui justificat impium, qui de impio facit pium: quisquis ergo crediderit in eum qui justificat impium, qui justum facit eum qui impius erat, deputatur fides ejus ad justitiam. Modo dic, si audes, Justifico te. Vide quomodo tibi respondi ex Apostolo: Si justificas me, credam in te; quia credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Justificas me? credam in te. Si enim tu me justificas, ego ero credens in eum qui justificat me, id est, qui justificat impium: securus credo, quia deputatur fides mea ad justitiam. Si ergo non audes dicere, Justifico te; imo si non audes dicere, Crede in me: cave jam ne dicas, Justifico te. Perdite, inveni te; ne perdas et me et te.

[PL38.1325] 7. Locus Evangelii de arbore et fructu quomodo intelligendus. Nam illud quod proposuisti de arbore et de fructu, propono tibi aliquid de exemplis, ut discas intelligere quod dictum est, Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit. Ego enim sic intelligo, quomodo et ipse Dominus exponit. Quid est, Arbor bona bonos fructus facit (Matth. VII, 17)? Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Id. XII, 35). Homines arbores posuit, thesauros actus posuit. Qualis homo est, tales actus habet. Si bonus homo est, bonos actus habet; si malus homo est, malos actus habet: non potest bonus homo malos actus habere, nec malus homo bonos actus habere. Quid evidentius? quid liquidius? quid apertius? Modo autem te arborem facis bonam qui baptizas, et fructum facis eum quem baptizas; ut qualis es tu, talis sit ille. Absit ab illo, et vide quam perverse intelligis. Est apud vos aliquis, aut fuit aliquando adulter vel occultus. Sed quod nescio, inquit, non me contaminat. Non inde ago; alia quaestio est: de Baptismo volo aliquid dicere; hoc enim suscepimus. Occultus adulter est: ergo fictus est; non adulter fictus, sed adulter verus, fictus castus. Istum ergo adulterum hominem fictum, magisque fictum, quia latet; nam si apertus sit adulter, jam fictus non est: istum ergo adulterum fugiet profecto Spiritus sanctus. Evidens quippe est prolata sententia: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5). Cum ergo sit iste adulter occultus, utique baptizat. Ecce video hominem baptizatum ab adultero occulto: natus est fructus; ubi est arbor bona? Baptizatus est, innocens est, facta est in illo remissio peccatorum; ergo justificatus est impius, natus est fructus bonus: quaero de qua arbore? Dic, responde mihi: arbor illa occultus adulter est, mala arbor est; si hujus arboris iste fructus, malus fructus est. Sententia Domini est, Arbor mala malos fructus facit. Respondebis, ut istum fructum bonum esse commendes, non eum de illa arbore natum. Non enim quia nescis tu illam arborem malam, ideo non est mala: tanto est pejor, quanto magis ignoratur. Tanto enim magis ignoratur, quanto perdita astutia occultat factum suum. Nam si apertus adulter esset, vel confessione sanabilis esset. Pessima arbor, et tamen ecce fructus bonus. Unde natus? an forte non natus? Natus, inquis. Quaero unde: quid dicturus es? Unde natus est iste? Non est quid dicat, nisi, De Deo: nescio utrum aliud dicturus est, quam, Ex Deo. Si hoc de omnibus diceret, et non se, cum sit arbor mala, fingendo ostenderet bonam, faceretque pejorem, de omnibus diceret quod ex Deo nascuntur; habet Evangelii evidentem sententiam: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12, 13). Ergo redi ad istum: ex Deo natus est? Ex Deo. Quare iste ex Deo? Quia fructus bonus de arbore mala nasci non potuit. Castus baptizator arbor bona est, non est fictus; vere castus baptizavit, fructus bonus de arbore [PL38.1326] bona. Ecce et iste fructus bonus, de qua arbore natus est? Dic de mala, si audes. Non audeo, inquit. Ergo et ipse de bona? De bona. De qua bona? Ex Deo. Ille quid? Ex homine casto. Paululum intende: intelligamus quod dicimus. Iste ab homine casto baptizatus, ex arbore bona, id est, ex homine bono, natus est fructus bonus. Ille ab adultero occulto baptizatus, ex arbore mala natus est fructus, quid? Bonus. Non potest fieri. Si bonus est fructus: ergo arborem muta. Fructum istum bonum confiteris, illum hominem malum, quia occultus adulter est: arborem muta huic fructui. Mutavi, inquis: ideo dixi, Ex Deo. Jam compara istos duos natos: illum baptizavit castus manifestus; hunc baptizavit adulter occultus: ille ex homine, iste ex Deo natus est. Felicius ergo natus est ex adultero occulto, quam ille ex casto manifesto.

8. Ex Joannis et Apostoli verbis Donatistas redarguit. Melius ergo Joannem audis, o haeretice; melius audis praecursorem recursor; melius audis humilem, o superbe; melius audis lucernam ardentem, o lucerna exstincta. Audi Joannem, cum veniretur ad eum: »Ego quidem baptizo vos in aqua.« Et tu, si te agnoscas, minister es aquae. »Ego,« inquit, »baptizo vos in aqua; qui veniet autem, major me est.« Quantum major te est? »Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere.« Quantum se humiliaret, si se dignum diceret? Ne hoc quidem dixit dignum se esse, corrigiam calceamenti solvere. Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Luc. III, 16, et Joan. I, 27, 33). Quid te pro Christo supponis? Ipse baptizat in Spiritu sancto. Ergo ipse justificat. Tu quid dicis? Ego baptizo in Spiritu sancto, ego justifico. Certe non dicis, Ego sum Christus? Certe non es de illis, de quibus dictum est, Multi venient in nomine meo dicentes, Ego sum Christus (Matth. XXIV, 5)? Captus es: atque utinam vel captus inveniaris, qui non captus perieras. Bonum est ad escam magni regis capi retibus veritatis. Noli ergo jam dicere, Ego justifico, ego sanctifico: ne convincaris dicere, Ego sum Christus. Dic potius quod amicus sponsi, non qui te velis jactare pro sponso: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Audi etiam et ipsum, de quo agimus, amicum sponsi. Certe cum Christo quasi discipulos habebat, et Christi discipulus non erat: audi illum confitentem se Christi discipulum. Vide illum inter Christi discipulos, et tanto certiorem, quanto humiliorem; tanto humiliorem, quanto majorem. Vide illum facientem quod scriptum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). Jam dixit, Non sum dignus corrigiam calceamenti solvere: sed non in hoc se discipulum demonstravit. Qui de coelo, inquit, venit, super omnes est (Joan. III, 31): nos autem omnes de plenitudine ejus accepimus (Id. I, 16). Ergo et ipse inter discipulos erat, qui cum Christo discipulos colligebat. Audi apertius fatentem se discipulum: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum (Id. III, 29). Et ideo [PL38.1327] stat, quia audit eum. Stat et audit; quia si non audiat, cadit. Merito ille, Auditui meo dabis, inquit, exsultationem et laetitiam. Quid est, auditui meo? Audire illum, non audiri velle pro illo. Et ut noverimus quia in eo quod audit eum, humilitatem commendat: cum dixisset, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuo subjunxit, et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Stat ergo et audit eum. Exsultabunt ossa humiliata, quia franguntur elata. Nullus ergo sibi servus potestatem Domini assumat. Gaudeat se esse in familia, et si est praepositus, proferat in tempore conservis cibaria (Matth. XXIV, 45); sed unde et ipse vivat, non ut de ipso illi vivant. Nam quid est proferre in tempore cibaria, nisi proferre Christum, laudare Christum, commendare Christum, praedicare Christum? hoc est, proferre in tempore cibaria. Nam ut esset ipse Christus cibaria jumentorum suorum, natus in praesepi positus est.

SERMO CCXCIII. In Natali Joannis Baptistae, VII

1. Joannis et Christi in nativitate comparatio. Sancti Joannis, cujus nativitatem, cum Evangelium legeretur, mirantes audivimus, solemnitatem hodie celebramus. Quanta est gloria judicis, si tanta est praeconis? Qualis est venturus via, si talis est qui praeparat viam? Nativitatem Joannis quodam modo consecratam observat Ecclesia: nec invenitur ullus in Patribus, cujus nativitatem solemniter celebremus: celebramus Joannis, celebramus et Christi: hoc vacare non potest, et si forte a nobis pro tantae rei dignitate minus explicatur, fructuosius tamen et altius cogitatur. Nascitur Joannes de anicula sterili, nascitur Christus de juvencula virgine. Joannem parit sterilitas, Christum integritas. In nativitate Joannis aetas congrua non erat parentalis, in nativitate Christi complexus non exstitit maritalis. Ille angelo praedicante nuntiatur, iste angelo nuntiante concipitur. Non creditur Joannes nasciturus, et fit pater mutus: creditur Christus, et fide concipitur. Fit prius adventus fidei in cor virginis, et sequitur fecunditas in utero matris. Et tamen prope eadem verba sunt Zachariae dicentis, cum angelus Joannem nuntiaret, Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea jam processit in diebus suis: et Mariae sanctae angelo nuntiante partum ejus futurum, »Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?« pene eadem verba. Illi dicitur: »Ecce eris tacens, nec potens loqui, quousque fiant haec, propter quod non credidisti verbis meis, quae adimplebuntur tempore suo.« Illi autem: »Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.« Ille corripitur, illa instruitur. Illi dicitur, Quia non credidisti: illi dicitur, Accipe quod quaesisti. Propemodum eadem [PL38.1328] verba sunt, Per quid cognoscam hoc? et, Quomodo fiet istud? Sed eum qui verba audiebat et cor videbat, non latebat. In utriusque verbis cogitatio latebat; sed homines, non angelum latebat: imo non latebat eum qui loquebatur per angelum. Postremo nascitur Joannes, dum jam lux minuitur, et nox incipit crescere: nascitur Christus, dum nox accipit detrimentum, et dies augmentum. Et tanquam hoc signum nativitatis amborum Joannes ipse respiciens, dicit: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Proposuimus inquirenda, et discutienda praediximus: sed hoc praelocutus sum, et si omnibus tanti mysterii sinibus perscrutandis non sufficimus, vel facultate, vel tempore; melius vos docebit qui loquitur in vobis, etiam absentibus nobis, quem pie cogitatis, quem corde suscepistis, cujus templa facti estis.

2. Joannes quidam limes veteris et novi Testamenti. Ideo et de senibus nascitur, et in utero exsultat. Zachariae os prius clausum, et post apertum. Videtur ergo Joannes interjectus quidam limes Testamentorum duorum, veteris et novi. Nam eum esse, ut dixi, quodam modo limitem Dominus ipse testatur dicens: Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam (Luc. XVI, 16). Sustinet ergo personam vetustatis, et praeconium novitatis. Propter personam vetustatis, de senibus nascitur: propter personam novitatis, in visceribus matris propheta declaratur. Nondum enim natus ad sanctae Mariae adventum, exsultavit in utero matris. Jam ibi designatus erat, designatus antequam natus: cujus praecursor esset ostenditur, antequam ab eo videretur. Divina sunt haec, et mensuram humanae fragilitatis excedunt. Postremo nascitur, accipit nomen, lingua solvitur patris (Luc. I). Refer quod factum est ad significantem imaginem rerum: tantum quod factum est ne non factum putes, quoniam quid significaret forsitan dices. Hoc quod factum est, refer ad significationem rerum, et vide magnum mysterium. Zacharias tacet, et amittit vocem, donec Joannes nasceretur praecursor Domini, et aperiret vocem. Quid est silentium Zachariae, nisi prophetia latens, et ante praedicationem Christi quodam modo occulta et clausa? Aperitur illius adventu, clara fit venturo eo qui prophetabatur. Hoc est apertio vocis Zachariae in nativitate Joannis, quod est discissio veli in cruce Christi. Joannes si se ipsum nuntiaret, Zachariae os non aperiret. Solvitur lingua, quia nascitur vox: nam Joanni jam praenuntianti Dominum dictum est, Tu quis es? Et respondit, Ego sum vox clamantis in eremo (Joan. I, 22, 23).

3. Vox Joannes, Verbum Christus. Vox Verbum putata. Vox Joannes, Dominus autem in principio erat Verbum (Ibid., 1). Joannes vox ad tempus, Christus Verbum in principio aeternum. Tolle verbum, quid est vox? Ubi nullus est intellectus, inanis est strepitus. Vox sine verbo aurem pulsat, cor non aedificat. Verumtamen in ipso corde nostro aedificando advertamus ordinem rerum. Si cogito quid dicam, jam verbum est in corde meo: sed loqui ad te volens, quaero quemadmodum sit etiam in corde tuo, quod jam est in meo. Hoc quaerens quomodo ad te perveniat, et in [PL38.1329] corde tuo insideat verbum quod jam est in corde meo, assumo vocem, et assumpta voce loquor tibi: sonus vocis ducit ad te intellectum verbi: et cum ad te duxit sonus vocis intellectum verbi, sonus quidem ipse pertransit; verbum autem quod ad te sonus perduxit, jam est in corde tuo, nec recessit a meo. Sonus ergo, transacto verbo ad te, nonne tibi videtur dicere sonus ipse, Illum oportet crescere, me autem minui? Sonus vocis strepuit in ministerium, et abiit, quasi dicens, Hoc gaudium meum completum est (Joan. III, 30, 29). Verbum teneamus, verbum medullitus conceptum non amittamus. Vis videre vocem transeuntem, et Verbi divinitatem manentem? Baptismus Joannis modo ubi est? Ministravit, et abiit. Christi nunc Baptismus frequentatur. Omnes in Christum credimus, salutem in Christo speramus: hoc sonuit vox. Nam quia discernere difficile est a voce verbum, et ipse Joannes putatus est Christus. Vox verbum putata est: sed agnovit se vox, ne offenderet verbum. Non sum, inquit, Christus, nec Elias, nec propheta. Responsum est, Tu ergo quis es? Ego sum, inquit, vox clamantis in eremo, Parate viam Domino (Id. I, 20-23). Vox clamantis in eremo, vox rumpentis silentium. Parate viam Domino, tanquam diceret, Ego ideo sono, ut illum in cor introducam: sed quo introducam non dignatur venire, nisi viam praeparetis. Quid est, Viam parate; nisi, congrue supplicate? Quid est, Viam parate; nisi, humiliter cogitate? Ab ipso accipite humilitatis exemplum. Putatur Christus, dicit se non esse quod putatur, nec ad suum fastum errorem assumit alienum. Si diceret, Ego sum Christus; quam facillime crederetur, qui antequam diceret, credebatur? Non dixit: agnovit se, distinxit se, humiliavit se. Vidit ubi haberet salutem: lucernam se intellexit, et ne exstingueretur vento superbiae timuit.

4. Cur tantae gratiae homo missus, qui perhiberet testimonium Christo. Haec enim dispositio placuit Deo, ut tantae gratiae homo testimonium perhiberet Christo, qui posset putari Christus. Denique in natis mulierum, sicut dixit ipse Christus, nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Si hoc homine nullus erat major homo, qui major est illo, plus est quam homo. Magnum testimonium Christi de se ipso, sed lippientibus et infirmis oculis parum de se testificatur dies. Infirmi oculi diem expavescunt, lucernam ferunt. Ideo praemisit lucernam dies venturus. Sed in corda fidelium lucernam praemisit, ad confundenda corda infidelium. Paravi, inquit, lucernam Christo meo: Deus Pater in prophetia loquens, Paravi lucernam Christo meo: Joannem Salvatori praeconem, judici praecursorem venturo, futuro amicum sponso. Paravi, inquit, lucernam Christo meo. Quare parasti? Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem florebit sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 17, 18). Quomodo per hanc lucernam inimici ejus induti sunt confusione? Evangelium perscrutemur. Calumniantes [PL38.1330] Judaei Domino dixerunt, In qua potestate ista facis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Causam quaerebant, non fidem; unde insidiarentur, non unde liberarentur. Denique qui corda eorum vidit, attendite quid respondit confusurus eos de lucerna. Interrogo, inquit, etiam vos unum sermonem: Dicite mihi, Baptisma Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Illi continuo repercussi, et quamvis tenuiter radiante die, ad palpandum compulsi, quoniam claritatem illam speculari non poterant, ad sui cordis tenebras confugerunt, et ibi secum turbari coeperunt, offendentes et ruentes. Si dixerimus, inquiunt: hoc apud se ipsos, ubi cogitabant, sed quo ille cernebat: Si dixerimus, inquiunt, De coelo est; dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? Ipse enim testimonium perhibuerat Christo Domino. Si autem dixerimus, Ab hominibus; lapidant nos populi: quia propheta magnus Joannes habebatur. Et dixerunt, Nescimus. Nescitis: in tenebris estis, lumen amittitis. Quanto enim melius, si forte tenebrae in corde humano versantur, lumen admittere, non amittere. Ubi dixerunt, Nescimus: ait Dominus, Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio (Matth. XXI, 23-27). Scio enim quo corde dixeritis, Nescimus, non volentes doceri, sed timentes confiteri.

5. Christus Deus latens in carne. Haec divina dispensatio; quantum homo perscrutari potest, melior melius, inferior inferius; haec divina dispensatio magnum nobis insinuat sacramentum. Venturus enim erat Christus in carne, non quicumque, non angelus, non legatus; sed ipse veniens salvos faciet eos (Isai. XXXV, 4). Non erat quicumque venturus: et tamen quomodo erat venturus? In carne mortali nasciturus, infans parvulus futurus, in praesepi ponendus, cunis involvendus, lacte nutriendus, per aetates augendus, postremo etiam morte perimendus. Haec ergo omnia humilitatis indicia et nimiae humilitatis est forma. Cujus haec humilitas? Excelsi. Quam excelsi? Noli quaerere in terra, transcende et sidera. Cum ad coelestes exercitus Angelorum veneris, audies ab eis, Transi et nos. Cum veneris ad Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, audies, Transi et nos; et nos facti sumus: Omnia per ipsum facta sunt. Universam transcende creaturam; quidquid conditum est, quidquid institutum, quidquid mutabile, sive corporeum, sive incorporeum, cuncta transcende. Videndo nondum potes, credendo transcende: perveni ad Creatorem, et interim fide antecedente te, quae perducit te, perveni ad Creatorem. Ibi vide, In principio erat Verbum. Non enim aliquando factum est: sed in principio erat. Non quomodo creatura, de qua dicitur, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Hoc quod in principio erat, non est quando non erat. Hoc ergo quod in principio erat, et Verbum erat apud Deum, et ipsum Verbum Deus erat: et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: et in quo est vita quod factum est (Joan. I, 1-4), venit ad nos. Ad quos? ad dignos? Absit: sed ad indignos. Etenim [PL38.1331] Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6), et indignis, sed dignus. Nos enim indigni quorum misereretur; sed dignus ille qui misereretur, cui diceretur, Propter misericordiam tuam, Domine, libera nos. Non propter praecedentia nostra merita, sed propter misericordiam tuam, Domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum (Psal. LXXVIII, 9), non propter meritum nostrum. Nam non propter meritum peccatorum, sed propter nomen tuum. Nam meritum peccatorum, non utique praemium, sed supplicium. Ergo propter nomen tuum. Ecce ad quos venit, ecce quantus venit. Ad nos ille quomodo venit? Verbum plane caro factum est, ut inhabitaret in nobis (Joan. I, 14). Si enim in sua divinitate tantummodo veniret, quis eum ferret? quis eum caperet? quis susciperet? Sed suscepit quod nos eramus, ne remaneremus quod eramus: sed quod nos eramus natura, non culpa. Quia enim ad homines homo, non tamen quia ad peccatores peccator. De duobus istis, natura humana et culpa humana, unum suscepit, aliud sanavit. Nam si ipse susciperet nostram iniquitatem, et ipse quaereret salvatorem. Suscepit tamen ferendam et sanandam, non autem habendam: et homo apparuit inter homines, latens Deus.

6. Deo in carne latenti necessarium fuit testimonium hominis, quo non esset alius major. Joannes discipulos sicut Christus habens, fit Christi testis credibilior. Quis ergo testimonium huic perhibeat diei latenti in quadam nube carnis? Da lucernam, testetur diem: sed hanc lucernam auge, ut quisquis plus illa fuerit, dies sit: In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). O ineffabilis dispensatio! Ego, fratres, cum haec cogito, multum miror quod dicit Joannes de Christo, teste Evangelio: Non sum dignus, inquit, corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 27). Quid humilius dici potest? Quid excelsius Christo? quid humilius crucifixo? »Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi« (Joan. III, 29), non propter suam. »Nos,« inquit, »de plenitudine ejus omnes accepimus« (Id. I, 16). Quanta dicit de Christo, quam praeclara! quam excelsa! quam digna! si tamen de illo aliquid ab aliquo digne dicitur. Et tamen non ambulat inter discipulos Domini, non eum secutus est, ut Petrus, ut Andreas, ut Joannes, ut caeteri. Sed discipulos sibi ipse etiam congregavit, et constituto hic licet Domino cum discipulis suis, habebat discipulos et Joannes. Dicebantur discipuli Joannis. Dicebatur ipsi Domino, Quare Joannis discipuli jejunant, discipuli autem tui non jejunant (Marc. II, 18)? Hoc erat procul dubio necessarium praecursori fideli, ab eo Christum praedicari qui posset aemulus credi. Habebat discipulos Joannes, habebat et Christus: quasi extra docebat, sed testis inhaerebat. Ideo in natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista. Fuerunt Prophetae, habuerunt discipulos, sed non praesente Christo. Fuerunt postea magni Apostoli, sed quia discipuli Christi, non quia [PL38.1332] discipulos potuerunt habere cum Christo. Habet ille discipulos, congregat, baptizat: quid putamus? foris, an intus? Imo vero reipsa intus, ut tanquam homo a Deo liberaretur; specie quasi foris, ut testis crederetur. Intende hoc ipsum: perhibebant Domino testimonium, verbi gratia, Petrus, Andreas, Joannes et caeteri; cum diceretur eis, Laudatis quem sequimini, praedicatis cui adhaeretis. Veniat lucerna confundens inimicos, colligat discipulos. Habet Christus, habet et Joannes. Baptizat Christus, baptizat et Joannes; et venitur ad Joannem, et dicitur ei, Ille cui testimonium perhibuisti, ecce baptizat, et omnes veniunt ad eum: ut quasi aemulus invidiae de Christo aliquid mali loqueretur. Sed ibi lucerna ardet tutius, ibi splendet clarius, ibi vegetatur, quanto distinctius, tanto securius. Jam, inquit, dixi vobis, quia ego non sum Christus. Qui habet sponsam, sponsus est: qui de coelo venit, super omnes est (Joan. III, 26-31). Tunc illi credentes Christum admirabantur, tunc vero inimici confundebantur, quando quodam modo compellebatur praedicare, qui credi poterat invidere. Cogitur enim Dominum servus agnoscere, cogitur creatura Creatori testimonium perhibere: nec cogitur, sed libenter facit. Amicus est enim, non invidus: nec sibi, sed sponso zelat.

7. In Christi nuptiis paranymphus Joannes. Mediator Christus in quantum homo. Faciunt hoc amici sponsi; et est quaedam in nuptiis humanis solemnitas, ut exceptis aliis amicis, etiam paranymphus adhibeatur, amicus interior, conscius secreti cubicularis. Sed hic interest, et plane multum interest. Quod in nuptiis humanis homo homini paranymphus est, hoc est Joannes Christo, et idem Deus Christus sponsus, mediator Dei et hominum; sed in quantum homo. Nam in quantum Deus non mediator, sed aequalis Patri, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus. Quando esset ista sublimitas mediatrix, a qua multum longe disjuncti jacebamus? Ut medius sit, aliquid assumat quod non erat: sed ut perveniamus, maneat quod erat. Ecce enim Deus super nos, ecce nos infra illum, et multa interjacent spatia, maxime peccati intervallum longe nos distinguit atque abjicit. In hac tanta distantia cum veniendum esset ad Deum, qua venturi eramus? Ipse Deus, Deus manet: accedit homo Deo, et fit una persona, ut sit non semideus, quasi parte Dei Deus, et parte hominis homo; sed totus Deus et totus homo: Deus liberator, homo mediator; ut per illum ad illum, non per alium, nec non ad illum; sed per id quod in illo nos sumus, ad illum per quem facti sumus. Ideo Apostolus quamvis Christum noverit Deum: nam ipse de illo dixit, cum de Judaeorum praecedentibus meritis loqueretur, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5): cum ergo sciret illum Deum, et super omnia Deum; ac per hoc utique super omnia, quia per illum facta sunt omnia; ventum est ut commendaret mediatorem, et non dixit Deum; non enim per hoc mediator est, quod Deus est; sed per hoc mediator, quia [PL38.1333] factus est homo. Ipsa est liberatio nostra. Unus enim Deus. Quia utique Catholici auditis, instructi auditis, vigilanter auditis, Unus Deus: numquid solus Pater? numquid solus Filius? numquid solus Spiritus sanctus? Sed utique Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus. Ergo, Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Si diceret, Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum Christus Jesus; tanquam minor Deus intelligeretur. Etenim ab illa Trinitatis deitate quasi separaretur, si unus Deus, unus et mediator Dei et hominum Jesus Christus, quasi non ille Deus qui unus diceretur. Sed quia in unitate Dei, ibi Pater et Filius et Spiritus sanctus: unitatem teneat divinitas, medietatem suscipiat humanitas.

8. Mediatoris gratia omnibus, ut Deo reconcilientur, necessaria. Hac medietate reconciliatur Deo omnis generis humani massa ab illo per Adam alienata. Per Adam enim peccatum in travitin mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quis hinc crueretur? quis ab hac massa irae ad misericordiam distingueretur? Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Non ergo nos discernunt merita, sed gratia. Nam si merita, debitum est: si debitum est, gratis non est: si gratis non est, gratia non est. Hoc ipse Apostolus dixit: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Per unum salvamur, majores, minores, senes, juvenes, parvuli, infantes; per unum salvamur. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Per unum hominem mors, et per unum resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22).

9. Omnes in Adam et omnes in Christo. Hic aliquis occurrit, et dicit mihi: Quomodo omnes? Qui ergo in gehennam mittendi sunt, qui cum diabolo damnabuntur, qui aeternis ignibus torquebuntur? Quomodo omnes et omnes? Quia nemo ad mortem nisi per Adam, nemo ad vitam nisi per Christum. Si esset alius per quem veniremus ad mortem, non omnes in Adam morerentur. Si esset alius per quem veniremus ad vitam, non omnes in Christo vivificarentur.

10. Infantes etiam ipsi egent liberatore. Quid ergo, ait aliquis, et infans indiget liberatore? Plane indiget: testis est mater fideliter currens cum parvulo baptizando ad ecclesiam. Testis est ipsa mater Ecclesia suscipiens parvulum abluendum, et aut liberatum dimittendum, aut pietate nutriendum. Quis audeat dicere testimonium contra tantam matrem? Postremo et in ipso parvulo miseriae ipsius testis est fletus. Quantum potest, testatur natura infirma, parum intelligens; non incipit a risu, incipit a fletu. Agnosce miserum, porrige auxilium. Omnes misericordiae [PL38.1334] visceribus induantur. Quanto minus pro se ipsi possunt, tanto misericordius pro parvulis nos loquamur. Auxilium rerum suarum tuendarum Ecclesia solet praebere pupillis: omnes loquamur pro parvulis, ab omnibus eis praebeatur auxilium, ne perdant coeleste patrimonium. Et propter illos Dominus illorum parvulus factus est. Quomodo ad ejus liberationem non pertinuerunt, qui pro illo primi occidi meruerunt?

11. Christus etiam parvulis est Jesus, id est salvator. Postremo de ipso Domino Salvatore, cum ejus nativitas proxima praenuntiaretur, dictum est, Vocabunt nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Jesum tenemus, interpretationem nominis hujus habemus. Quare Jesus, quod latine Salvator dicitur, quare Jesus? Ipse enim salvum faciet populum suum. Sed salvum fecit populum suum in manu potenti Moyses, et in adjutorio Excelsi a persecutione et dominatione Aegyptiorum: fecit salvum populum suum et Jesus Nave a persecutoribus bellisque gentium: fecerunt salvum populum Judices, eum ab Allophylis liberantes; fecerunt et Reges, a dominatu circumquaque oblatrantium gentium liberantes. Non sic salvat Jesus: sed a peccatis eorum. Vocabunt nomen ejus Jesum. Quare? Ipse enim salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis eorum. Nunc de parvulo interrogo, affertur ad ecclesiam faciendus christianus, baptizandus, puto quia ideo ut sit in populo Jesu. Cujus Jesu? Qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Si non habet quod in illo salvetur, auferatur hinc. Quare non dicimus matribus, Auferte hinc istos parvulos? Jesus namque salvator est: si non habent isti quod in illis salvetur, auferte hinc eos. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Id. IX, 12). Audebit mihi quisquam in hoc parvuli discrimine dicere: Mihi est Jesus, huic non est Jesus. Ergo tibi est Jesus, huic non est Jesus? Non venit ad Jesum? non pro illo respondetur ut credat in Jesum? Alterum baptismum instituimus parvulis, in quo non fit remissio peccatorum? Plane si iste parvulus pro se loqui posset, vocem contradicentis refelleret, et clamaret: Da mihi vitam Christi; in Adam mortuus sum; da mihi vitam Christi, in cujus conspectu mundus non est, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Istis gratiam non negaret, nec qui de suo daret. Fiat misericordia cum miseris. Utquid eorum innocentia ultra modum laudatur? Inveniat salvatorem, nondum sentiant adulatorem. Nos plane in tanto infantium periculo nec disputare debemus, ne eorum salutem vel disputando differre videamur. Afferatur, abluatur, liberetur, vivificetur. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Non invenit qua veniret in hujus saeculi vitam, nisi per Adam: non inveniet qua evadat futuri saeculi poenam, nisi per Christum. Quid claudis unicam januam? Unus enim [PL38.1335] Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Audi, clamat tibi: Non est enim opus sanis medicus, sed male habentibus. Quare istum sanum dicis, nisi quia medico contradicis?

12. Joannes cum peccato natus salvatore indiguit. Itane, inquit, et Joannes, de quo loquebaris, cum peccato natus est? Invenisti plane praeter peccatum natum, quem invenis praeter Adam natum. Non avellis hanc sententiam de manibus fidelium: »Per unum hominem mors, et per unum resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit. Si verba mea haec essent, posset a me haec sententia dici expressius? posset evidentius? posset plenius? Ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Jam tu excipe Joannem: si separaveris ab hominibus, si separaveris ab illo tramite humanae propaginis, si separaveris a complexu masculi et feminae, etiam ab ista sententia separabis. Nam ille qui voluit ab ea esse separatus, per virginem est venire dignatus. Utquid me cogis discutere merita Joannis? In utero Dominum salutavit: sed puto quia eum salutavit, a quo salutem desideravit. Non quaerit tuam perniciosissimam defensionem. Venienti Domino ad baptismum suum, conscius communis infirmitatis ait: Ego a te debeo baptizari (Matth. III, 14). Veniebat enim Dominus ad commendandam etiam in baptismo humilitatem, ad ipsius sacramenti consecrationem. Quia sic suscepit baptismum juvenis, quemadmodum infans circumcisionem. Suscepit commendanda medicamenta, non vulnera. Ille autem quare liceret, Ego a te debeo baptizari, mundus ab omni penitus noxa, si non in eo erat quod sanaretur, si non in eo erat quod mundaretur? Ille se dicit debitorem, et tu eum purgas, ne debita relaxentur. Ego a te, inquit, debeo baptizari: opus est mihi, necessarium est mihi. Et hoc illi ibi praestitum est. Quando enim Dominus in aquam, non ille praeter aquam. Quid pluribus? Cesset deinceps, si fieri potest, contrarius disputator; quia et praeconem suum liberavit ipse Salvator.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1303-1335 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22