NUM. 1.---Quae advertenda de apparitione in rubo. [PL38.63] Cum divina lectio legeretur, magnum miraculum, quod Moysen famulum Dei intentissimum fecerat, etiam nos corde exspectavimus; quia intenti etiam ipsi facti sumus, quomodo in rubo apparebat ignis, et rubus non cremabatur. Deinde advertimus sacram Scripturam prius dixisse, quod angelus Domini apparuerit Moysi in rubo (Act. VII, 30). Deinde Moyses non jam quasi cum angelo, sed tanquam cum Domino loquebatur. Tertio advertimus, quod cum Moyses nomen Dei quaereret, ut haberet quid diceret filiis Israel, interrogantibus quod nomen Dei esset, qui illum ad eos misisset, respondit: Ego sum qui sum. Neque hoc transeunter, sed repetitione commendans adjecit: Dices itaque filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Postremo jam enuntiato nomine suo, adhuc adjunxit: Haec dices eis: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos. Et hoc mihi nomen est in aeternum (Exod. III). De his, quod Dominus donat, audite. Magna quidem sunt, tanquam involucra mysteriorum Dei: quae si congruenter et sufficienter conemur evolvere, nec vires, nec tempus sufficient.

2. Rubus flamma inhaerente non crematus quid significat. Quod ergo breviter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine alicujus significatione secreti, in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur. Rubus enim spinarum est quoddam genus: nec in laude aliqua poni potuit, quod peccatori terra produxit. Nam primitus peccanti homini dictum est, Terra spinas et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18). Neque idipsum quod rubus non cremabatur, id est flamma non comprehendebatur, bonum aliquid putare debemus. Si enim flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparebat, vel Dominus; unde etiam cum venit Spiritus sanctus, visae sunt illis linguae divisae velut ignis (Act. II, 3); comprehendi debemus hoc igne, non autem propter duritiam non cremari. Rubus quem non cremabat, populus qui Deo reluctabatur. Spinosum igitur populum Judaeorum significabat rubus, quo Moyses mittebatur. Et ideo rubus non cremabatur, quia duritia Judaeorum, sicut dixi, legi Dei reluctabatur. Nam si ille populus spinis non significaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur (Matth. XXVII, 29).

3. Qui Moysi loquebatur, Christum fuisse, quorumdam opinio. Quod autem idem ipse, qui loquebatur Moysi, et angelus Domini et Dominus dicitur, magna quaestio est, nec temerarium debet habere affirmatorem, sed cautum inquisitorem. Duae sunt autem sententiae, quae hinc proferri possunt, quarum quaelibet vera sit, ambae secundum fidem sunt. Quod dixi, quaenam earum vera sit; hoc dixi, quidnam eorum senserit qui scripsit. Nam quando nos inquirentes Scripturas sentimus aliquid, quod scriptor forte non sensit; non tamen hoc sentire debemus, quod abhorret a regula [PL38.64] fidei, a regula veritatis. Ergo ambas sententias propono: sit fortassis et tertia, quae me latet. Ex his autem duabus propositis, eligatis quam volueritis. Aliqui dicunt ideo et angelum Domini dictum et Dominum, quia Christus erat, de quo aperte propheta dicit quod sit magni consilii Angelus (Isai. IX, 6). Angelus enim officii nomen est, non naturae. Nam angelus graece, qui latine nuntius appellatur. Nuntius ergo actionis nomen est: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius appellatur. Quis neget Christum nuntiasse nobis regnum coelorum? Deinde angelus, id est nuntius, mittitur ab eo qui per eum aliquid nuntiat. Et quis neget Christum missum? qui toties dicit, Non veni facere volutatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38); ipse proprie missus. Nam Siloe, illa piscina, interpretatur Missus. Ideo cui oculos luto inunxit, inde lavare faciem jussit (Id. IX, 7). Nullius enim visus aperitur, nisi ejus qui a Christo mundatur. Ergo idem angelus, idem Dominus.

4. In ea opinione cavendum Arianorum argumentum. Sed hic occurrit aliquid praecavendum. Non enim desunt haeretici qui dicant, Patris et Filii distare et dissonare naturas, et non eos esse unius ejusdemque substantiae. Catholica autem fides credit Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unius substantiae Trinitatem, inseparabiliter, aequaliter, non commixtione confusam, non distinctione separatam. Illi ergo qui persuadere moliuntur Filium non esse ejusdem substantiae cujus est Pater, argumentantur ex hoc quod Filius visus est patribus: Pater, inquiunt, non est visus; invisibilis autem et visibilis diversa natura est. Et ideo, inquiunt, de Patre dictum est, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Ut ille qui visus est non solum Moysi, sed etiam Abrahae; non solum Abrahae, sed etiam ipsi Adam et caeteris patribus, non Deus Pater, sed Filius potius credatur, ut intelligatur creatura. Catholica non hoc dicit. Sed quid dicit? Deus Pater, Deus Filius; incommutabilis Pater, incommutabilis Filius; aeternus Pater, coaeternus Filius; invisibilis Pater, invisibilis Filius. Nam si dixeris Patrem invisibilem, Filium visibilem; distinxisti, imo vero separasti substantias. Quomodo gratiam invenisti, qui fidem perdidisti? Solvitur ergo ista quaestio sic: Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, natura propria invisibilis est: apparuit autem quando voluit, cui voluit; non ut est, sed ut voluit cui serviunt omnia. Si enim anima tua cum sit invisibilis in corpore tuo, ut appareat profert vocem, et vox in qua apparet anima tua cum loqueris, non est substantia animae tuae; aliud est illa, aliud est vox; et tamen apparet, et in ea re quae ipsa non est: sic et Deus si in igne apparuit, non est ignis; si in fumo apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. Non sunt haec Deus, sed indicant Deum. Hoc retento, securi credimus potuisse dici Filium qui apparuit Moysi, et Dominum et angelum Domini.

5. Aliorum sententia, angelum Moysi apparuisse, non Christum. Qui vero existimant vere eum angelum Domini [PL38.65] fuisse, non Christum, sed angelum missum; necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus sit Dominus. Quomodo enim ab eis qui Christum fuisse diccunt, exigitur quare dictus sit angelus; sic ab eis qui angelum dicunt, exigitur quare dictus sit Dominus. Sed illi qui Christum dicunt fuisse, jam commemoravi, quomodo inde exeant, quare dictus sit angelus, quia propheta aperte dixit Dominum Christum magni consilii Angelum. Illi ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare appellatus sit Dominus. Respondent et ipsi: Sicut in Scripturis propheta loquitur, et dicitur quia Dominus loquitur; non quia Dominus est propheta, sed quia Dominus est in propheta; sic et cum per angelum dignatur Dominus loqui, quomodo per apostolum, quomodo per prophetam, recte dicitur et angelus propter se ipsum, et Dominus propter habitantem Deum. Certe enim Paulus homo erat, et Christus Deus; et ait tamen ipse Paulus, An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II. Cor. XIII, 3)? Dixit et propheta, Audiam quid loquetur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Qui loquitur in homine, loquitur in angelo. Ideo apparuit Moysi angelus Domini, et dixit, Ego sum qui sum. Habitatoris vox est, non templi.

6. Difficultas in ea sententia diluitur. Nam si propterea Christus erat, cum angelus dictus sit, quia unus erat; quid facimus, quando Abrahae tres apparuerunt? quid hic dicimus? Tres apparuerunt, et Abraham tanquam ad unum loquens dixit, Domine. Quid dicimus? quare tres? An ipsa Trinitas erat? Quare ergo Dominus? Quia Trinitas unus Dominus, non sunt tres domini: et Trinitas unus Deus, non tres; una substantia, tres personae. Neque enim Pater Filius est, aut Filius Pater est, aut Spiritus sanctus vel Pater vel Filius est. Sed Pater non est nisi Filii; Filius non est nisi Patris; Spiritus et Patris et Filii. Quamvis in illis tribus aliqui dicunt, quod unus ibi excellebat, quem Dominum appellabat Abraham, quando apparuerat cum duobus, tanquam Christus cum Angelis suis. Sed quid agimus, quia cum duo mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae Lot, et ipse agnoscit in eis divinitatem; et cum duos videat, Dominum appellat (Gen. XVIII, et XIX)? Et ille in tribus Dominum, et in duobus ille Dominum. Ne separemus ergo Trinitatem et faciamus in Sodoma dualitatem, puto quod melius intelligimus, quia patres nostri Dominum in Angelis agnoscebant, habitantem in habitatione intelligebant; non portantibus, sed insidenti gloriam dabant. Quam sententiam confirmat non solum Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ubi dicitur, Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus (Hebr. II, 2 [loquebatur enim de veteri Testamento, commendavit quod ibi Angeli loquebantur; sed Deus in Angelis suis honorabatur, et per Angelos interior habitator audiebatur])?; sed etiam in Actibus Apostolorum Stephanus dicit, arguens [PL38.66] et increpans Judaeos, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus. Dura cervice, spinae non crematae. Vos semper resistitis Spiritui sancto. Ideo rubus non cremabatur, quia flammae Spiritus ab spinis peccatorum resistebatur: Vos semper resistitis Spiritui sancto. Quem prophetarum non occiderunt patres vestri? (Et unde agitur) qui accepistis Legem in edictis Angelorum, et non custodistis (Act. VII, 51-53). Si diceret, Angeli, et non, Angelorum; non deerant illi qui dicerent, Christus est, quia dictus est magni consilii Angelus. Angelus Christus, numquid Angeli Christus? Dicit et apostolus Paulus, quoniam semen Abrahae dispensatum est: Dispositum, inquit, per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19).

7. Dei nomen proprium. Jam ergo angelus, et in angelo Dominus, dicebat Moysi quaerenti nomen suum, Ego sum qui sum. Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Esse, nomen est incommutabilitatis. Omnia enim quae mutantur, desinunt esse quod erant, et incipiunt esse quod non erant. Esse verum, esse sincerum, esse germanum, non habet nisi qui non mutatur. Ille habet esse cui dicitur, Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. CI, 27, 28). Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Aeternus sum? Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Mutari non possum? Nulla creatura, non coelum, non terra, non Angelus, non Virtus, non Sedes, non Dominationes, non Potestates. Cum ergo sit hoc nomen aeternitatis, plus est quod dignatus est habere nomen misericordiae. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Illud in se, hoc ad nos. Si enim hoc solum esse vellet quod est in se, quid essemus nos? Si intellexit, imo quia intellexit Moyses, cum ei diceretur, Ego sum qui sum, Qui est, misit me; multum hoc credidit esse ad homines, multum hoc vidit distare ab hominibus. Qui enim hoc quod est et vere est, digne intellexerit, et qualitercumque lumine veracissimae essentiae, vel strictim, sicut coruscatione afflatus fuerit; longe se videt infra, longe remotissimum, longe dissimillimum: sicut ille ait, Ego dixi in ecstasi mea. Assumpta enim mente vidit nescio quid, quod plus ad illum erat. Hoc erat quod verum erat. Dixi, inquit, in ecstasi mea. Quid? Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Cum ergo ad id quod dicebatur, non ad id quod videbatur, longe se imparem videret Moyses et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso desiderio videndi quod est, dicebat Deo cum quo loquebatur, Ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13, 18): quasi ergo ab illa excellentia essentiae longe dissimilis desperaret, erigit desperantem, quoniam vidit timentem: tanquam diceret, Quoniam dixi, Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me; intellexisti quid sit esse, et desperasti te capere: erige spem, Ego sum Deus Abraham, Isaac et Jacob; sic sum quod sum, sic sum ipsum esse, sic sum cum ipso esse, ut nolim hominibus deesse. Si [PL38.67] quo modo possumus Dominum quaerere et investigare eum qui est, et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27, 28): laudemus ergo ineffabiliter ejus essentiam et amemus misericordiam. Amen.

SERMONIS VIII, De decem plagis et decem praeceptis, FRAGMENTUM

Alias in Fragmentis 2

1. Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate, significantiam debemus inquirere; ne subtracto fundamento, in aere velle aedificare videamur. Sed ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut virga in serpentem converteretur. Aditus enim ipse erat ad Pharaonem, quo commendabatur Moyses educturus ex Aegypto populum Dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed divino signo jam terrebantur. Virga significat regnum Dei: idemque regnum Dei esse utique populum Dei. Serpens autem tempus mortalitatis hujus; mors enim a serpente propinata est. Tanquam ergo cadentes de manu Domini in terram, mortales effecti sunt: unde projecta virga ex manu serpens effecta est. Fecerunt et magi Pharaonis similiter; virgis eorum projectis serpentes facti sunt: sed prius serpens Moysi, id est, virga Moysi devoravit omnes serpentes magorum (Exod. VII, 10-12). Tunc demum cauda comprehensa, identidem virga facta est, et regnum remeavit ad manum. Sunt ergo virgae magorum populi impiorum victi Christi nomine; cum in ejus corpus transferuntur, tanquam a serpente Moysi devorantur: donec redeat regnum Dei ad manum Dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis, magnum signum fiat. Audistis quae debeatis desiderare: audite quae debeatis vitare.

CAPUT PRIMUM

2. Primum praeceptum in Lege de colendo uno Deo, Non erunt, inquit, tibi dii alii praeter me (Id. XX, 3). Prima plaga Aegyptiorum, aqua conversa in sanguinem (Id. VII, 20). Compara primum praeceptum primae plagae; Deum unum ex quo sunt omnia, in similitudine intellige aquae, ex qua generantur omnia. Quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est ergo conversio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum est insipiens cor eorum? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. I, 21-23). Gloria incorruptibilis Dei sicut [PL38.68] aqua, similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. Et hoc quidem fit in corde impiorum. Nam Deus incommutabilis manet. Neque enim quia et Apostolus dixit, Commutaverunt, ideo mutatus est Deus.

CAPUT II

3. Secundum praeceptum, Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum (Exod. XX, 7). Qui enim accipit nomen Domini Dei sui in vanum, non mundabitur. Nomen Domini Dei nostri Jesu Christi veritas est: ipse enim dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Veritas ergo mundat, vanitas inquinat. Et quoniam qui loquitur veritatem, de Deo loquitur, qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Id. VIII, 44): veritatem loqui, est rationabiliter loqui; vanitatem autem loqui, est strepere potius, quam loqui: merito, quia secundum praeceptum est dilectio veritatis, cui contraria est dilectio vanitatis; loquitur autem veritas, perstrepit vanitas: huic praecepto secundo contrariam videte secundam plagam. Quae est illa secunda plaga? Ranarum abundantia (Exod. VIII, 6). Habes expressam significatam vanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. Vide amatores veritatis, non accipientes in vanum nomen Domini Dei sui, loqui sapientiam inter perfectos (I Cor. II, 6), etiam inter imperfectos. Non quidem loqui quod capere non possunt; non tamen recedere a veritate, et pergere in vanitatem. Quamvis enim imperfecti non capiunt si quid paulo excelsius fuerit disputatum de Verbo Dei Deo apud Deum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 1-3), possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tanquam inter parvulos Christi, Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. I, 23); non tamen illa est veritas et ista vanitas. Vanitas autem esset, si Christum mortem non implevisse, sed finxisse diceremus; si vulnera illa in phantasmate fuisse, si sanguinem non verum, sed simulatum de vulneribus emanasse; si falsas eum cicatrices, tanquam post falsa vulnera, demonstrasse. Cum vero ista omnia vera dicimus, facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus; quamvis de sublimi illius et de incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude: strepitum vocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur haerentes veritati Veritatem per quam facta sunt omnia, Veritatem Verbum carnem factum et habitantem in nobis; Veritatem Christum natum de Deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; Veritatem accepta forma servi natum ex virgine Maria, passum, crucifixum resurgentem, ascendentem: ubique Veritatem, et quam perfecti capiant, et quam parvulus capere potest; Veritatem, et in pane, et in lacte; in pane magnorum, in lacte parvulorum. Idem quippe panis, ut [PL38.69] lac fiat, per carnem trajicitur. Qui autem huic veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines rationabiliter loquentes: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed voces non inanes; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 45). Si autem et ranas vis e contrario intelligere, illum versum Psalmi recole: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI, 3).

CAPUT III

4. Tertium praeceptum, Memento diem sabbati sanctificare eum (Exod. XX, 8). In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit bona conscientia. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est, quietem. Super quem, inquit, requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Inquieti ergo resiliunt ab Spiritu sancto, rixarum amatores; calumniarum seminatores, contentionis quam veritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem sabbati spiritualem. Contra istorum inquietudinem dicitur, tanquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem Spiritus Dei: Esto, inquit, mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. V, 13). Quid intellecturus sum? Deum dicentem, Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidam in corde tuo, per corruptionem volitantibus phantasmatibus et compungentibus te: non sit. Ita enim Deum intellecturus es dicentem tibi, Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionum tuarum corruptione caecatus, exigis videre quod non potes. Attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio. Sciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo (Exod. VIII, 17): muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate volitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur et irruunt, dum abactae rursus redeunt; sicut omnino vana phantasmata cordis contentiosorum. Tenete praeceptum, cavete plagam.

CAPUT IV

5. Quartum praeceptum est, Honora patrem tuum, et matrem tuam (Id. XX, 12). Huic contraria quarta Aegyptiorum plaga κυνομυῖα est (Id. VIII, 24). Quid est κυνομυῖα? Canina musca: graecum vocabulum est. Caninum est parentes non agnoscere. Nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt, non agnoscuntur. Merito ergo et catuli canum caeci nascuntur.

CAPUT V

6. Quintum praeceptum est, Non moechaberis (Id. XX, 14). Quinta plaga est mors in pecora Aegyptiorum (Id. IX, 6). Comparemus: da hominem moechari meditantem, conjugio non contentum suo: appetitum quemdam carnis in se domare non vult, qui est nobis pecoribusque communis. [PL38.70] Etenim concumbere et generare, etiam pecorum est; ratiocinari, intelligere, humanum est. Ideo ratio quae praesidet in mente, motus inferiores carnis, tanquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim vageque laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente Creatore, ut non moveantur ad feminas et ad concubitum, nisi certis temporibus: neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et refrenare motum potest. Tibi dominationem rationis Creator dedit; tibi praecepta continentiae, tanquam in bestias inferiores lora, concessit. Tenes tu quod pecus non potest; et ideo speras tu quod pecus non potest. Laboras aliquantum in continendo, non laborat pecus: sed gaudebis semper in aeternitate ad quam non pervenit pecus. Si opus fatigat, merces consoletur: et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore, non tanquam pecus in omnia laxare. Quod si contempseris te, et in te imaginem Dei in qua fecit te, neglexeris, victus cupiditate insinuatarum rerum, tanquam amisso homine eris pecus; non quasi conversus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem, Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Sed forte eligis tibi esse pecus, et libera vagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. Attende plagam: si pecus esse non times, saltem mori time.

CAPUT VI

7. Sextum praeceptum, Non occides (Exodi XX, 13). Sexta plaga, pustulae in corpore et vesicae bullientes et scaturientes, et incendia vulnerum ex favilla fornacis (Id. IX, 10). Tales sunt animae homicidales; ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. Ardent homines ira, ardent et gratia: sed alius est fervor sanitatis, alius fervor ulceris. Ardentes papulae per totum concepta homicidia scatent, et sanum non est: fervet, sed non de Spiritu Dei. Nam et qui vult subvenire, fervet; et qui vult occidere, fervet: ille praecepto, iste morbo; ille bonis operibus, iste saniosis ulceribus. Si possemus videre animas homicidarum, plus plangeremus, quam putrescentia corpora ulceratorum.

CAPUT VII

8. Sequitur, Non furaberis, (Id. XX, 15), praeceptum septimum: et plaga septima, grando in fructibus (Id. IX, 23, 25). Quod contra praeceptum subducis, de coelo perdis. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Verbi gratia, qui furatur, acquirit vestem; sed coelesti judicio amittit fidem. Ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum: lucrum de sua caecitate, damnum de Domini nube. Neque enim aliquid sine providentia, charissimi. Aut vere putatis, ea quae patiuntur homines, dormiente Deo pati? Passim videntur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem jaci, tonitruis [PL38.71] terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri, et quasi ad divinam providentiam non pertinere. Contra tales cogitationes vigilat ille psalmus: Laudate Dominum de terra (cum laudes dictae essent de coelo), dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 7 et 8). Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, justo Dei judicio intrinsecus grandinantur. O si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non invenirent quod in os mentis mitterent; etsi in furto suo invenirent quod in aviditatem ventris mitterent, major fames esset hominis interioris, major fames, et periculosior plaga, et gravior mors. Multi mortui ambulant, et multi facinorosi de vanis divitiis exsultant. Denique servum Dei Scriptura intus locupletem dicit: Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III, 4)? Non ante homines dives, sed ante Deum dives; et ubi Deus videt, ibi dives. Quid ergo tibi prodest, si ubi homo non videt, furaris; et ubi Deus videt, grandinaris?

CAPUT VIII

9. Octavum praeceptum, Falsum testimonium non dices (Exod. XX, 16). Octava plaga, locusta (Id. X, 13), animal dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo, et consumere mentiendo? Denique admonens homines Dei Apostolus, ne se falsis criminationibus appetant: Si mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini (Galat. V, 15).

CAPUT IX

10. Nonum praeceptum, Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 17). Nona plaga, densae tenebrae (Id. X, 22). Etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. Moechus est enim qui non it ad uxorem alienam, tantum quia non contentus est sua. Jamvero non solum post suam peccare, sed etiam alienam attentare, vere densae sunt tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit alteri, nihil sic volet pati. Ad alienam paratior est omnis homo: hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. O densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! Vere excaecantur furore horribili. Furor enim indomitus est, conculcare viri uxorem.

CAPUT X

11. Decimum praeceptum, Non concupisces ullam rem proximi tui; non pecus, non possessionem, non subjugium, non aliquid omnino proximi tui concupisces (Exod. XX, 17). Huic malo plaga contraria est decima, mors primogenitorum (Id. XII, 29). In qua plaga cum comparationem quamdam quaero, nihil mihi interim occurrit: fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus: nisi qui omnes res quas habet haeredibus servat, reprehenditur. Hic autem clamat, qui rem proximi concupiscit, et qui furto aufert, et qui furatur aliquid proximi, non potest nisi [PL38.72] rem proximi furari. Sed de furto superius jam praeceptum est; ubi intelligas et rapinam. Non enim de furto praeciperet, et de rapina taceret Scriptura, nisi te intelligere voluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo majoris poenae est violenter eripere. Auferre ergo nolenti sive occulte, sive palam, habet praeceptum suum. Concupiscere autem rem proximi, quod notat Deus in corde, etiamsi justam ibi successionem quaeras, non licet. Denique qui volunt res alienas tanquam juste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus. Quid enim tam justum videtur, quam rem sibi derelictam possidere, habere jure communi? Quid apud te facit homo? Dimissum est mihi: haereditate consecutus sum; testamentum lego. Nihil videtur justius ista voce avaritiae. Tu laudas quasi jure possidentem: Deus damnat injuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo haeredem fieri. Non vis ut habeat haeredes. In haeredibus autem nihil charius primogenito. Proinde in primogenitis tuis punieris, qui concupiscendo res alienas, id quod tibi jure non debebatur, quasi juris umbra perquiris. Et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos. Moriuntur enim homines, sive ante parentes suos, sive post parentes suos, morituri moriuntur: illud molestum est, ne per hanc occultam et injustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae Dei, novus natus, prior natus, inter omnes tanquam natos cordis nostri primogenita fides est. Nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit. Omnia opera tua bona filii tui sunt spirituales, sed inter hos tibi primogenita est fides. Quisquis rem alienam occulte concupiscis, interius fidem perdis. Eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non charitate, sed fraude; veluti amans eum a quo te cupis fieri haeredem, amando eum mori quaeris, et ut in re ejus te videas possessorem, illi invides successorem.

CAPUT XI

12. Eia, fratres, decursis decem praeceptis et decem plagis, comparantes contemptores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum, cautos vos fecimus, ut habeatis securi res vestras in praeceptis Dei; res vestras, inquam, res vestras interioris arcae vestrae, interioris thesauri vestri; res vestras, quas vobis nec fur, nec latro, nec vicinus potens possit auferre; ubi nec tinea, nec rubigo metuenda est: cum quibus dives exit et naufragus. Sic enim eritis populus Dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, vobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus vestris, donec educatur populus de Aegypto quodam exodo suo; quod et fit: nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri.

13. Sanctificatio nulla divina et vera est, nisi ab Spiritu sancto. Non enim frustra dictus est proprie Spiritus sanctus; cum sit et Pater sanctus et Filius sanctus, nomen tamen proprium hoc Spiritus accepit, ut tertia in Trinitate persona Spiritus sanctus diceretur. Ipse requiescit super humilem et quietum [PL38.73] (Isai. LXVI, 2), tanquam in sabbato suo. Ad hoc septenarius numerus etiam sancto Spiritui deputatur, hoc Scripturae nostrae satis indicant. Viderint meliora meliores, et majora majores; et de isto septenario numero subtilius aliquid et divinius aliquid dicant et explicent: ego tamen, quod in praesenti sat est, illud video, illud vos ad videndum commemoro, septenariam istam rationem inveniri proprie sancto Spiritui deputatam; quia septimo die sonat sanctificatio. Et unde probamus sancto Spiritui deputari septenariam numeri rationem? Dicit Isaias Spiritum Dei venire super fidelem, super christianum, super Christi membrum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritum timoris Dei (Id. XI, 2, 3). Si secuti estis, septem res percucurri, tanquam descendentem ad nos Spiritum Dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: Initium sapientiae timor Dei (Prov. I, 7). Ita ergo septenarius Spiritus et unus Spiritus, septenaria operatione unus. An aliquid evidentius vultis? Pentecosten diem festum Scriptura sancta de septimanis factum commemorat. Habetis in scriptura Tobiae, ubi evidenter dicitur istum diem factum de septimanis (Tob. II, 1, secund. LXX). Septies enim septem, quadraginta novem in summa redeunt. Sed tanquam ut redeatur ad caput: Spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur: ideo ad quadraginta novem additur unum unitatis, et fiunt quinquaginta. Non ergo jam sine causa quinquagesimo die post ascensionem Domini venit Spiritus sanctus. Resurrexit Dominus, ascendit ab inferis, nondum in coelum: ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumptione numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, in quinquagenario numero tanquam natalem sibi apud nos faciens. Quadraginta enim diebus hic conversatus est Dominus cum discipulis suis, quadragesimo die ascendit in coelum, et peractis ibi decem diebus, tanquam decimo praeceptorum signo, venit Spiritus sanctus; quia nemo implet legem nisi per gratiam Spiritus sancti. Itaque, fratres, manifestum est septenarium istum numerum ad Spiritum sanctum pertinere. Quisquis autem non cohaeret unitati Christi, et oblatrat adversus unitatem Christi, intelligendus est non habere Spiritum sanctum. Contentiones enim et dissensiones non faciunt nisi animales, de quibus Apostolus dicit, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Deinde scriptum est et in Epistola Judae apostoli, Hi sunt qui segregant semetipsos: reprehendens loquebatur: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes (Judae I, 19). Quid manifestius? quid evidentius? Merito veniant, etsi eadem credentes quae nos, tamen accepturi Spiritum sanctum, quem habere non possunt, quamdiu sunt hostes unitatis. Hos autem [PL38.74] comparat Apostolus magis Pharaonis (Habentes, inquit, formam pietatis, sed virtutem ejus abnegantes) (II Timoth. III, 5), qui in signo tertio defecerunt.

14. Jam videte quare in tertio signo defecerunt. Mementote eos qui adversantur unitati, non habere Spiritum sanctum. Tria vero illa praecepta prima in Decalogo ad Dei dilectionem pertinere intelliguntur, ut septem caetera intelligantur ad dilectionem proximi pertinere; ut duabus tabulis Legis et decem praeceptis, duo illa tanquam summaria praecepta teneantur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem Dei. Quae tria prima? Primum, Non erunt tibi dii alii praeter me: cui contraria plaga est, aqua conversa in sanguinem, propter quod summum principium Creatoris ad similationem humanae carnis adductum. Secundum praeceptum, Ne accipias nomen Domini Dei tui in vanum, pertinet, quantum arbitror, ad regnum Dei, quod est Filius Dei. Unus enim Deus et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia. Contra verbum, ranae: videte contra verbum ranas, contra rationem strepitum, contra veritatem vanitatem. Tertium praeceptum de sabbato, pertinens ad Spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit, quod vobis paulo ante vehementer, quantum potuimus, commendavimus. Huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. Ideo in hoc tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici Spiritum sanctum non habuerunt: facit enim hoc Spiritus sanctus poena. Aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. Denique ut jam evidenter ipsis confitentibus Pharaonis magis agnoscere valeamus, quomodo appellatus est in Evangelio Spiritus Dei, videamus, quod nomen accepit. Objicientes Domino convicium Judaei, cum dixissent, Hic non ejicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum; respondit ille, Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, certe supervenit in vos regnum Dei (Id. XII, 24, 28): quod alius evangelista sic enarrat, Si ego in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Quod alius evangelista dixit, Spiritus Dei; alius dixit, digitus Dei. Ergo digitus Dei, Spiritus Dei. Ideo Lex data scripta digito Dei, quae Lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ovis celebrato Pascha a populo Judaeorum. Implentur quinquaginta dies post occisionem ovis, et datur Lex scripta digito Dei: implentur quinquaginta dies post occisionem Christi, et venit Spiritus sanctus. Gratias Domino, occultanti providenter, aperienti suaviter Jam videte hoc etiam, fratres, Pharaonis magos evidentissime confiteri. Deficientes in tertio signo dixerunt, Digitus Dei est hic, etc. (Exod. VIII, 19).

SERMO IX. De decem Chordis

CAPUT PRIMUM

1. Dominus et Deus noster misericors et miserator, longanimis et multum misericors, et verax; quam largiter praerogat misericordiam in praesenti saeculo, tam severe minatur judicium in futuro saeculo. Verba quae dixi scripta sunt, et divinis auctoritatibus continentur, quia, Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors, et verax (Psal. CI, 8, et CXLIV, 8). Multum delectat omnes peccatores et amatores saeculi hujus, quia misericors et miserator Dominus, quia longanimis et multum misericors. Sed si amas tam multa mitia, time ibi et ultimum quod ait, Et verax. Si enim nihil aliud diceret, nisi, Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors; quasi jam converteres te ad securitatem et impunitatem, et ad licentiam peccatorum; faceres quod velles, utereris saeculo, vel quantum tibi permitteretur, vel quantum tibi libido jussisset: et si quis te bene admonendo objurgaret atque terreret, ut cohiberes te ab immoderato fluxu eundo post concupiscentias tuas, et deserendo Deum tuum; inter medias voces objurgantis obsisteres, impudenti quidem fronte, veluti audita divina auctoritate, et legeres de libro dominico: Quid me terres de Deo nostro? Ille misericors est, et miserator et multum misericors. Ne talia homines dicerent, unum verbum addidit in fine, quod ait, Et verax; et excussit laetitiam male praesumentium, et induxit timorem dolentium. Gaudeamus ad misericordiam Domini; sed timeamus ad judicium Domini. Parcit, dum tacet. Tacet, sed non semper tacebit (Isai. XLII, 14). Audi dum non tacet in verbo, ne non tibi vacet audire dum non tacebit in judicio.

CAPUT II

2. Modo enim licet tibi causam tuam componere. Ante ultimum judicium Dei tui compone causam tuam. Non est unde praesumas; cum ille venerit, nec falsos testes adduces, quibus ille fallatur, nec patronum fraudulentis circumventionibus et linguosis artibus adhibebis, nec ambies aliquo modo, ut judicem possis corrumpere. Quid ergo agis apud talem judicem, quem nec fallere, nec corrumpere poteris? Et tamen est quod agas. Tunc enim ipse erit judex causae tuae, qui modo testis est vitae tuae. Clamavimus, et laudavimus: componamus causam nostram. Qui testis est operum nostrorum, ipse testis est vocum istarum: non sint inanes, convertantur ad gemitum. Tempus est concordandi cum adversario tuo cito. Tam [PL38.76] longanimis est Deus videndo iniqua et non puniendo, ut tamen cito sit futurum judicium. More quippe humanae vitae prolixum est, quod Deo breve est. Sed et ipsi saeculo et humano generi quod longe videtur, quid consolatur? Numquid si totius generis humani ultimus dies longe est, uniuscujusque dies ultimus longe est? Hoc dico, ex Adam multi anni evoluti sunt, multi anni fluxerunt, et deinceps fluent; non quidem tam multi, sed tamen usque in finem saeculi transibunt anni, sicut et illi transierunt: longum videtur quod restat (quanquam non erit tantum, quantum transactum est), et tamen ex transacto praeterito tempore, sperandus est reliqui temporis finis. Fuit tunc quidam dies qui diceretur hodiernus, ex illo usque ad hunc hodiernum; nonne quidquid futurum fuit, praeteritum factum est? Tale habetur, ac si non fuerit. Sic erit quidquid restat extremum. Sed sit et hoc longum, sit prolixum, quantum putaveris, quantum dixeris, quantum cogitaveris, quantum tibi non format Scriptura; sed fingit cogitatio, quantum vis diem judicii prolonga; numquid ultimum diem tuum, id est, vitae tuae, quo exiturus es de corpore hoc, producturus es in longum? Sit tibi senectus certa, si potest: cui autem potest? Nonne ex quo incipit homo vivere, jam potest et mori? Possibilitatem mortis initium vitae facit. In hac terra et in genere humano ille solus mori nondum potest, qui nondum coepit vivere. Incertus ergo dies tanquam quotidianus sperandus est. Si autem tanquam quotidianus sperandus est incertus dies, componatur cum adversario, dum est tecum in via. Via enim vocatur haec vita, per quam omnes transeunt; et non recedit iste adversarius.

CAPUT III

3. Quis est autem iste adversarius? Adversarius iste non est diabolus: nam nunquam te hortaretur Scriptura, ut cum diabolo concordares. Est ergo alius adversarius, quem sibi homo facit adversarium: nam ille si adversarius esset, tecum in via non esset. At hic est tecum in via, ut concordet tecum. Scit enim quia nisi in via secum concordaveris, jam tradet te judici, judex autem ministro, minister in carcerem (Matth. V, 25). Eloquia ista evangelica sunt, recordantur nobiscum, vel qui legerunt, vel qui audierunt. Ergo quis est adversarius? Sermo Dei. Sermo Dei adversarius tuus est. Quare adversarius est? Quia contraria jubet, quam tu facis. Dicit tibi, Unus est Deus tuus; unum Deum cole. Tu vis dimisso uno Deo tanquam legitimo viro animae, fornicari per multa daemonia: et quod est gravius, non quasi aperte deserens et repudians, sicut apostatae faciunt; sed tanquam manens in domo viri tui admittis adulteros: id est, tanquam christianus non dimittis Ecclesiam, consulis mathematicos, aut aruspices, aut augures, aut maleficos; quasi de viri domo non recedens adultera anima, et manens in ejus conjugio fornicaris. Dicitur tibi, Ne accipias in vanum nomen Dei tui. Ne existimes creaturam esse Christum, quia [PL38.77] pro te suscepit creaturam: et tu contemnis eum qui aequalis est Patri, et unum cum Patre. Dicitur tibi ut spiritualiter observes sabbatum: non quomodo Judaei observant sabbatum carnali otio; vacare enim volunt ad nugas atque luxurias suas. Melius enim faceret Judaeus in agro suo aliquid utile, quam in theatro seditiosus existeret: et melius feminae eorum die sabbati lanam facerent, quam toto die in maenianis suis impudice saltarent. Tibi autem dicitur ut observes spiritualiter sabbatum, in spe futurae quietis, quam tibi promittit Dominus. Quisquis enim propter illam quietem futuram agit quidquid potest, quamvis laboriosum videatur quod agit; tamen si ad fidem promissae quietis id refert, nondum quidem sabbatum habet in re, sed habet in spe. Tu autem ad hoc vis requiescere, ut labores; cum ad hoc debeas laborare, ut requiescas. Dicitur tibi, Honora patrem tuum et matrem tuam. Tu autem contumeliam irrogas parentibus, quam non vis pati a filiis tuis. Dicitur tibi, Non occides. Tu autem occidere vis inimicum tuum: et ideo forte non facis, quia times judicem hominem, non quia cogitas Deum. Ignoras quia ille testis est cogitationum? Illo vivo quem vis mori, te homicidam tenet in corde. Dicitur tibi, Non moechaberis (Exod. XX, 1-14): id est, non ibis ad aliquam aliam praeter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore, et non vis hoc reddere uxori: et cum debeas in virtute praecedere uxorem, quoniam castitas virtus est; tu sub uno impetu libidinis cadis, et vis uxorem tuam victricem esse, tu victus jacens: et cum tu caput sis uxoris tuae, praecedit te ad Deum, cujus caput es. Vis domum tuam capite deorsum pendere? Caput enim mulieris est vir: ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum pendet domus. Si caput est vir, melius debet vivere vir, et praecedere in omnibus bonis factis uxorem suam; ut illa imitetur virum, et sequatur caput suum. Quomodo caput Ecclesiae Christus est, et hoc jubetur Ecclesiae ut sequatur caput suum, et ut per vestigia ambulet capitis sui: sic uniuscujusque domus habet caput virum, et tanquam corpus feminam (Ephes. V, 23). Quo caput ducit, illuc debet corpus sequi. Quare ergo vult caput ire, quo non vult ut corpus sequatur? Quare vult ire vir, quo non vult ut uxor sequatur? Haec jubendo sermo Dei adversarius est. Nolunt enim homines facere quod vult sermo Dei. Et quid dicam, quia adversarius est sermo Dei, quoniam jubet? Timeo ne ego ipse adversarius sim quibusdam, quia haec loquor. Quid ad me pertinet? Fortem me faciat qui terret ut loquar, ut non timeam querelas hominum. Nam qui nolunt castitatem servare uxoribus suis (et abundant tales), [PL38.78] nolunt me ista dicere. Sed velint nolint, dicturus sum. Si enim vos non exhortor ut cum adversario concordetis, ego cum illo in lite remanebo. Qui vobis jubet ut faciatis, ipse nobis jubet ut loquamur. Si non faciendo quod jubet ut faciatis, adversarii ejus estis; non dicendo quod jubet ut dicamus, adversarii ejus remanebimus.

CAPUT IV

4. Numquid in caeteris, quae supra dixi, multis immoratus sum? Hoc enim praesumimus de Charitate vestra, quia unum Deum colitis. Hoc praesumimus de fide catholica, quae in vobis est, quia Filium Dei aequalem creditis Patri: nec in vanum accipitis nomen Domini Dei vestri, ut putetis creaturam esse Filium Dei. Quoniam omnis creatura vanitati subjecta est (Rom. VIII, 20). Sed creditis eum aequalem Patri esse, Deum de Deo, Verbum apud Deum, Verbum Deum, per quod facta sunt omnia, lumen de lumine, coaeternum illi qui genuit, unum cum illo qui genuit; et hoc Verbum creditis assumpsisse creaturam, de virgine Maria assumpsisse mortalitatem, et passum fuisse pro nobis: ea legimus, et credimus, ut salvemur. Nec in eo immoratus sum, ut quidquid facitis, pro spe futura faciatis. Novi enim omnium Christianorum mentes de saeculo futuro cogitare. Qui enim non de futuro saeculo cogitat, nec propterea christianus est, ut id quod in fine Deus promittit, accipiat, nondum christianus est. Neque in eo immoratus sum, ubi dicit sermo Dei, Honora patrem tuum et matrem tuam. Multi enim honorant parentes, et raro invenimus parentes conquerentes de improbitate filiorum; quamvis non desint: sed tamen quam raro fit, tam breviter monendum fuit. Nec in eo ubi dictum est, Non occides, immorari volui: non enim credo esse hic turbam homicidarum. Illud vero malum late serpens plus occupavit, et in eo vehementius irritatur adversarius ille, qui ideo clamat, ut sit aliquando amicus. Querelae quotidianae sunt, quanquam ipsae feminae jam nec audent conqueri de viris suis. Ita invadens omnia consuetudo pro lege observatur, ut jam et mulieribus forte persuasum sit, licere hoc viris, non licere mulieribus. Solent enim audire adductas mulieres esse ad forum, quae forte cum servis inventae sunt: adductum virum ad forum, quia inventus est cum ancilla sua, nunquam audierunt; cum sit par peccatum. In peccato pari innocentiorem facit videri virum, non divina veritas, sed humana perversitas. Et si forte hodie acriorem quisquam passus fuerit uxorem suam, et liberius murmurantem, cui jam videbatur quia licebat viro et audivit in Ecclesia quia non licet viro: si ergo passus fuerit uxorem suam liberius jam, ut dixi, murmurantem, et dicentem sibi, Non licet quod facis; simul audivimus, christiani sumus, quod a me exigis, redde mihi: fidem tibi debeo, fidem mihi debes, fidem Christo ambo debemus; et si me fallis, non fallis eum cujus sumus, non fallis eum qui nos emit. Haec atque hujusmodi audiens ille, quae non solet, dum non vult in se fieri sanus, in me fit insanus, irascitur, maledicit; fortassis etiam dicat, Quomodo factum [PL38.79] est ut huc ille veniret, aut uxor mea ipso die in ecclesiam procederet? Et hoc credo quod in cogitatione sua dicat: nam libere erumpere in vocem non audet, nec ante solam uxorem suam. Fortassis enim si eruperit, et hoc dixerit, potest illa respondere, et dicere: Quare maledicis, cui paulo ante acclamabas? Certe conjuges sumus: cum lingua tua discordas, mecum concorditer quomodo vivere poteris? Nos, fratres, pericula vestra intuemur, non voluntates vestras attendimus: nam et medicus si voluntatem aegri attendat, nunquam illum curat. Quod non est faciendum, non fiat: quod prohibet Deus, non fiat. Qui Deo credit, ab ipso audit quod dicimus. Certe melius erat quibusdam nolentibus corrigi, ut vel huc non veniremus, si ista dicturi eramus; vel quia jam venimus, non ea diceremus.

5. Nudiustertiano die memini me dixisse Sanctitati vestrae, quia si citharoedi essemus, aut hujusmodi aliquid populariter exhibentes pro studiis nugacitatis vestrae, quae jam quaesumus ut relinquatis, tenuissetis nos, ut daremus vobis diem, et quisque pro modulo suo conferret nobis mercedem. Quare ambularemus delectati vanis canticis nulli rei profuturis, ad tempus dulcibus, in posterum amaris? Talibus etenim turpitudinibus cantionum animi humani illecti enervantur, et decidunt a virtute, defluentes in turpitudinem; et propter ipsas turpitudines postea sentiunt dolores, et cum magna amaritudine digerunt quod cum dulcedine temporali biberunt. Melius ergo nos amara vobis cantamus ad tempus, quae postea dulcescant in vobis. Nec mercedem aliquam exigimus, nisi ut faciatis quae dicimus: imo non faciatis, si nos dicimus: si autem omnibus ille dicit, qui neminem timet, et per quem fit in nomine ipsius et in gloria misericordiae ipsius, ut et nos neminem timeamus; omnes audivimus, omnes faciamus, omnes cum nostro adversario concordemus.

6. Putate me citharoedum esse; quid vobis possum amplius canere? Ecce psalterium fero, decem chordas habet: hoc vos paulo ante cantastis, antequam inciperem loqui; chorus meus vos fuistis.

CAPUT V

Nonne vos paulo ante cantastis, Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII, 9)? Ipsas decem chordas modo percutio. Quare amara est vox psalterii Dei? Psallam tibi in psalterio decem chordarum. Non vobis hoc canto, quod vos non faciatis. Decalogus enim Legis decem praecepta habet: quae decem praecepta sic sunt distributa, ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines. Tria ad Deum, quae jam dixi: Unus est Deus noster, ei nullam similitudinem debemus facere, et non fornicari post Deum, qui unus est: quia Deus et Christus Filius Dei unum est cum [PL38.80] Patre. Et ideo non debet a nobis accipi in vanum, ut putemus eum factum, id est, creaturam aliquam, per quem facta sunt omnia: quia ipse unus Deus, Pater est et Filius et Spiritus sanctus. In Spiritu sancto, hoc est, in dono Dei, requies nobis sempiterna promittitur. Inde modo pignus accepimus. Sic enim dicit Apostolus: Qui dedit nobis pignus Spiritum (II Cor. I, 22). Si pignus accepimus, ut incipiamus in Domino et in Deo nostro tranquilli esse, ut simus in Deo nostro mites, simus in Deo patientes; erimus etiam in illo unde pignus accepimus, in aeternum quieti; quod erit sabbatum sabbatorum, propter ipsam requiem pertinentem ad donum Spiritus sancti. Tertium itaque praeceptum de sabbato, quod diximus, quod carnaliter Judaei celebrant, nos spiritualiter agnoscamus. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, propterea septimum diem sanctificavit Deus, quando fecit omnia opera sua, sicut in Genesi scriptum legimus. Non ibi habes nominatam sanctificationem, nisi illo die ubi dicitur, Requievit Deus ab operibus suis. Non enim fatigatus erat Deus, ut diceretur, Requievit Deus ab operibus suis (Gen. II, 3): sed in illo verbo tibi laboranti requiem promisit; ut quia fecit omnia bona valde, et sic dicitur, Requievit Deus, intelligas etiam te post bona opera requieturum, et sine fine requieturum. Nam omnia superiora quae dicta sunt, id est, dies superiores habent vesperam: septimus iste dies non habet vesperam, ubi Deus sanctificavit requiem. Dicitur ibi, Factum est mane, ut inciperet ipse dies. Non dictum est, Factum est vespere, ut finiretur dies: sed dictum est, Factum est mane, ut fieret sine fine dies. Sic incipit ergo requies nostra, quasi mane: sed non finitur, quia in aeternum vivemus. Ad hanc spem quidquid facimus si facimus, sabbatum observamus. Ipsa est tertia chorda hujus decalogi, id est, psalterii decachordi: in tribus enim chordis ad Deum pertinent praecepta.

CAPUT VI

7. Si diceretur nobis, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et de proximo nostro nihil diceretur, non esset decachordum, sed trichordum. Quia vero addidit Dominus, Et diliges proximum tuum tanquam te ipsum; et contexuit dicens, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40): tota Lex in duobus praeceptis est, in dilectione Dei et dilectione proximi; ad duo itaque praecepta, id est, ad dilectionem Dei et proximi pertinet decalogus. Ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia Deus est Trinitas. Ad alterum vero praeceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo vivatur inter homines. Nam ipse numerus septenarius, tanquam septem chordarum, incipit ab honore parentum: Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX, 12). Ad parentes enim suos [PL38.81] homo aperit oculos, et haec vita ab eorum amicitia sumit exordium. Quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parere poterit? Honora patrem tuum et matrem tuam. Et dicit Apostolus: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum (Ephes. VI, 2). Quomodo primum, quando quartum est mandatum, nisi quia in septenario numero est primum? Ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. Nam ideo duae tabulae Legis datae sunt. Deus enim famulo suo Moysi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem praecepta Legis (Exod. XXXI, 18) (quod est psalterium decem chordarum); tria in una tabula ad Deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum. In altera ergo tabula primum est, Honora patrem tuum et matrem tuam. Secundum, Non moechaberis. Tertium, Non occides. Quartum, Non furaberis. Quintum, Non falsum testimonium dices. Sextum, Non concupisces uxorem proximi tui. Septimum, Non concupisces rem proximi tui. Haec jungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus (Id. XX, 1-17), si in psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum.

CAPUT VII

8. Attendat enim Charitas vestra, ut dicam quod Dominus suggerit. Accepit Legem populus Judaeorum istam in decalogo: non observavit. Et quicumque obtemperabant, timore obtemperabant poenae, non amore justitiae: portabant psalterium, non cantabant. Cantanti enim voluptas est, timenti onus est. Ideo vetus homo aut non facit, aut timore facit; non amore sanctitatis, non delectatione castitatis, temperantiae, charitatis, sed timore. Vetus enim homo est; et vetus homo canticum vetus cantare potest, non novum. Ut autem cantet canticum novum, sit novus homo. Quomodo autem possit esse novus homo, audi, non me, sed Apostolum dicentem, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum. Et ne quis putaret, cum dixit, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum; aliquid deponendum esse et aliquid accipiendum, cum de mutando praeciperet homine, subjecit et ait, Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem (Ephes. IV, 22-25). Hoc est quod ait, Exuite veterem hominem, et induite novum: hoc dixit, Mutate mores. Saeculum diligebatis, Deum diligite: nugatoria iniquitatis, temporales voluptates diligebatis; proximum diligite. Si dilectione facitis, canticum novum cantatis: si timore facitis, facitis tamen; portatis quidem psalterium, sed nondum cantatis: si autem nec hoc facitis, projicitis ipsum psalterium. Melius est vel portare, quam projicere: sed rursus, melius cum voluptate cantare, quam cum onere portare. Nec pervenit ad canticum novum, nisi jam cum voluptate cantans. Nam qui portat cum timore, adhuc in vetustate est. Et quid est quod dico, fratres, attendite. Non concordavit [PL38.82] cum adversario suo, qui cum timore adhuc facit: timet enim ne veniat Deus, et damnet illum. Nam nondum delectat castitas, nondum illum delectat justitia; sed judicium Dei formidans, a factis temperat: non concupiscentiam ipsam damnans, quae saevit in eo. Nondum illum delectat quod bonum est: nondum ibi habet suavitatem, ut cantet canticum novum; sed de vetustate poenas timet: nondum concordavit cum adversario.

CAPUT VIII

9. Tales enim homines, plerumque supplantantur tali cogitatione, ut dicant sibi: Si fieri posset, non nobis minaretur Deus, non talia per Prophetas suos diceret, quae homines deterrerent; sed antequam veniret, daret omnibus indulgentiam, ignosceret omnibus, postea veniret, neminem mitteret in gehennas. Jam quia iniquus est, iniquum vult Deum. Vult te Deus facere similem sui, et conaris tu Deum facere similem tui. Placeat tibi ergo Deus qualis est, non qualem illum esse vis. Perversus enim es, et talem vis Deum qualis es, non qualis est. Si autem placeat tibi qualis est, corrigeris, et diriges in eam regulam cor tuum, a qua nunc alienus distortus es. Placeat tibi Deus qualis est, ama qualis est: non te ipse amat qualis es, sed odit te qualis es. Ideo tui miseretur, quia odit te qualis es, ut faciat te qualis nondum es. Faciat te, dixi, qualis nondum es. Nam illud tibi non promittit, quia faciet te qualis est. Nam eris qualis est, sed ad quemdam modum; id est, imitator Dei velut imago, sed non qualis imago est Filius. Nam etiam imagines in hominibus diversae sunt. Filius hominis habet imaginem patris sui, et hoc est quod pater ejus, quia homo est sicut pater ejus. In speculo autem imago tua non hoc est quod tu. Aliter est enim imago tua in filio, aliter in speculo: in filio est imago tua secundum aequalitatem substantiae; in speculo autem quantum longe est a substantia, et tamen est quaedam imago tua, quamvis non talis, qualis in filio tuo secundum substantiam. Sic in creatura, non hoc est imago Dei, quod est in Filio, qui hoc est quod Pater, id est, Verbum Dei per quod facta sunt omnia. Recipe ergo similitudinem Dei, quam per mala facta amisisti. Sicut enim in nummo imago imperatoris aliter est, aliter in filio: nam imago et imago est; sed aliter impressa est in nummo, aliter in filio, aliter in solido aureo imago imperatoris: sic et tu nummus Dei es, ex hoc melior, quia cum intellectu et cum quadam vita nummus Dei es, ut scias etiam cujus imaginem geras, et ad cujus imaginem factus sis: nam nummus nescit se habere imaginem imperatoris. Ergo ut dicere coeperam, odit te Deus qualis es, sed amat te talem qualem te esse vult: et ideo ille te ut muteris hortatur. Concorda cum illo, et incipe primo bene velle, et odisse te qualis es: hoc sit tibi initium concordiae cum sermone Dei, ut incipias primo tu odisse te qualis es. Cum coeperis et tu odisse te talem qualis es, sicut te talem odit Deus, incipis jam ipsum diligere Deum qualis est.

[PL38.83] 10. Aegrum attendite. Aeger aegrotantem se odit qualis est: inde incipit concordare cum medico. Quia et medicus odit eum qualis est: nam ideo vult sanum esse, quia odit eum febrientem: et est medicus febris persecutor, ut sit hominis liberator. Sic avaritia, sic libido, sic odium, concupiscentia, luxuria, sic nugacitas spectaculorum, febres sunt animae tuae, debes illas odisse cum medico: ita concordas cum medico, niteris cum medico, et libenter audis quod jubet medicus, libenter facis quod jubet medicus, et proficiente jam sanitate incipiunt etiam delectare praecepta. Quam onerosus est cibus aegris quando reficiuntur: et pejorem horam deputant aegri refectionis suae, quam suae accessionis; et tamen cogunt se concordantes cum medico, et quamvis inviti et obluctantes vincunt se ut aliquid accipiant. Quanta aviditate sani majora percepturi sunt, unde aegri minora vix accipiunt? Sed unde hoc factum est? Quia oderant febrem suam, et cum medico concordaverunt, et simul persequebantur febrem medicus et aegrotus. Cum ergo et nos talia dicimus, non odimus nisi febres vestras: imo in nobis ipse sermo Dei febres vestras odit, cum quo concordare debetis. Nam nos quid sumus, nisi liberandi vobiscum, sanandi vobiscum?

CAPUT IX

11. Modo non me intueamini, sed sermonem Dei. Nolite irasci medicamento vestro; non inveni enim aliud qua transirem. Veni ad quintam chordam homo, qui tango psalterium decem chordarum; numquid praetermissurus eram quintam? Imo assidue percussurus. In illa enim video jacere totum pene genus humanum, in illa video plus laborare. Ipsam percutiendo quid dico? Nolite moechari post uxores vestras, quia non vultis ut moechentur post vos uxores vestrae. Nolite ire vos, quo eas sequi non vultis. Sine causa vos excusare conamini, quando dicitis: Numquid eo ad uxorem alienam? Ad ancillam meam eo. Vis ut dicat uxor tua tibi: Numquid eo ad virum alienum? Ad servum meum eo. Dicis: Non est uxor aliena, ad quam vado. Numquid vis dicatur tibi: Non est vir alienus, ad quem vado? Absit ut dicat hoc illa. Melius enim dolet te, quam imitatur te. Illa enim casta et sancta femina et vere christiana, quae dolet fornicantem virum, et non dolet propter carnem, sed dolet propter charitatem; non ideo non vult ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. Nam si propterea non facit, ut tu non facias; si feceris, faciet. Si autem Deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis, et ideo reddat, quia jubet ille; etsi fornicatur vir, castitatem femina illa Deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum, loquitur intus ubi non audit vir, quia nec dignus est, si talis est: loquitur ergo ille interius, et dicit, et filiam suam consolatur hujusmodi verbis: De injuriis viri tui torqueris, quid tibi enim fecit? Dole; sed ipsum noli imitari, ut male facias, sed ipse te imitetur in bono. Nam in eo quod male facit, noli eum putare caput [PL38.84] tuum, sed me Deum tuum. Nam si et in eo quod male facit caput est, et secuturum est corpus caput suum; eunt ambo per praeceps. Ut autem non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput Ecclesiae Christum: huic debens castitatem suam, huic deferens honorem suum, absens sit vir, praesens sit vir, non peccat illa; quia nunquam est absens, cui debet ut non peccet.

12. Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum adversario. Nec amara sunt quae dico; aut si amara sunt, curant. Potio ista si amara est, accipiatur: quia in periculo sunt viscera, amara est, bibatur. Melius est modica amaritudo in faucibus, quam aeternum tormentum in visceribus. Mutate ergo vos. Quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, jam facite. Nolite dicere: Non potest fieri. Foedum est, fratres mei, turpe est, ut vir dicat non posse fieri quod facit femina. Scelus est, ut vir dicat: Non possum. Quod potest femina, vir non potest? Quid enim, illa carnem non portat? Prior a serpente decepta est. Castae uxores vestrae ostendunt vobis fieri posse quod non vultis facere, et dicitis fieri non posse! Sed forte dices, ideo illam facilius facere posse, quia multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum; est etiam verecundiae et pudoris illius magnum munimentum. Multae custodiae faciunt feminam castiorem, virum castum faciat ipsa virilitas. Nam ideo mulieri major custodia, quia major infirmitas. Illa erubescit viro, tu non erubescis Christo? Tu liberior, quia fortior: quia facile vincis, ideo tibi commissus es. Super illam et diligentia viri, et terror legum, et consuetudo morum, et verecundia major: et Deus super te, tantum Deus. Invenis enim facile pares viros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud multi. Et tanta est perversitas generis humani, ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat inter impudicos. Ideo non cesso tangere quintam istam chordam, propter ipsam perversam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. Si quis inter vos faciat homicidium, quod avertat Deus, pellere illum vultis de patria, et continuo, si fieri potest, excludere. Si quis faciat furtum, odistis illum, nec videre vultis. Si quis dicat falsum testimonium, abominamini, nec vobis homo videtur. Si quis concupiscat alienas res, raptor et injustus deputatur. Si quis volutatur eum ancillis suis, amatur, blande accipitur; convertuntur vulnera in joca. Si quis autem existat qui dicat se castum, non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat; erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse virum. Ad hoc delapsa est humana perversitas, ut vir habeatur victus a libidine, et vir non habeatur victor libidinis. Triumphantes exsultant, et non sunt viri: jacent prostrati, et viri sunt? Si spectares, ille tibi videretur fortior, qui jaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam?

[PL38.85] 13. Sed quia dissimulatis a pugna interiore, et delectant vos pugnae exteriores, ideo non vultis pertinere ad canticum novum; ubi dicitur, Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum (Psal. CXLIII, 1). Est enim bellum quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans avaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas facis in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus vestrae ad praelium, et digiti vestri ad bellum. Non est hoc in spectaculis vestris. In illis spectaculis non id est venator, quod citharista; aliud agit venator, aliud citharista: in spectaculo Dei unum est. Tange easdem decem chordas, et feras occides, utrumque simul facis. Tangis primam chordam, qua unus colitur Deus; cecidit bestia superstitionis. Tangis secundam, qua non accipis nomen Domini Dei tui in vanum; cecidit bestia erroris nefandarum haeresum, quae id putaverunt. Tangis tertiam chordam, ubi pro spe futurae quietis facis quidquid facis; interficitur crudelior caeteris bestiis amor saeculi hujus. Propter amorem enim saeculi hujus laborant homines in omnibus negotiis: tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem saeculi hujus, sed propter sempiternam requiem quam promittit Deus. Vide quomodo utrumque simul facis, et chordas tangis, et bestias occidis, id est, et citharista es et venator. Non vos delectant talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed oculos Redemptoris? Honora patrem tuum et matrem tuam: tangis quartam chordam, ut honorem parentibus deferas; cecidit bestia impietatis. Non moechaberis: tangis quintam chordam; cecidit bestia libidinis. Non occides: tangis sextam chordam; cecidit bestia crudelitatis. Non furtum facies: tangis septimam chordam; cecidit bestia rapacitatis. Non falsum testimonium dices: tangis octavam chordam; cecidit bestia falsitatis. Non concupisces uxorem proximi tui: tangis nonam chordam; cecidit bestia adulterinae cogitationis. Aliud est enim non facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt, Non moechaberis, et, Non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi tui: tangis decimam chordam; cecidit bestia cupiditatis. Ita cadentibus omnibus bestiis securus et innocens in Dei dilectione et humana societate versaris. Tangens chordas decem, quot bestias occidis? Nam multa capita sunt sub istis capitibus. In singulis chordis non singulas bestias, sed greges interficis bestiarum. Sic ergo canticum novum cum amore, non cum timore cantabis.

CAPUT X

14. Noli dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid vis agere: Uxorem non habeo, facio quod volo; non enim post uxorem meam pecco. Jam nosti pretium tuum, jam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas; imo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus. Ne forte mihi dicas: Ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo: nec illud praeceptum violo, quo dictum [PL38.86] est, Non moechaberis; quia uxorem nondum habeo, nec post illam aliquid facio: nec illud praeceptum violo, ubi dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui. Qui ad publicam vado, in quod praeceptum incurro? Non invenimus chordam, quam tangamus? non invenimus chordam? Quo nervo ligemus fugitivum istum? Non fugiat, habet unde ligetur: sed amet, et non erit ligamentum, sed ornamentum. Non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordis invenimus. Decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicuti audivimus, ut diligamus Deum et proximum: et duo illa ad unum illud. Unum est autem, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Ibi continentur decem, ibi continentur duo.

15. Sed dicis: Furtum si faciam, id facio quod pati nolo: si occidam, id facio quod ab altero pati nolo: si parentibus meis honorem non deferam, quando volo ut deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo: si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo; nam si quis interrogetur, dicit, Nolo ut uxor mea tale aliquid faciat: si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam; id facio quod pati nolo: si concupisco rem proximi mei, nolo ut auferatur mea; id facio quod pati nolo: cum vero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo? Quod gravius est, ipsi Deo. Intelligat Sanctitas vestra. Etenim, Quod fieri tibi non vis, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet. Quomodo pertinet ad duo praecepta? Si homini non feceris quod pati non vis ab homine, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas: si autem quod non vis pati ab homine, ipsi Deo vis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non vis? Charior tibi factus est homo quam Deus? Ergo quomodo, inquit, facio ipsi Deo? Corrumpis te ipsum. Et unde injuriam facio Deo, quia corrumpo me ipsum? Unde facit tibi injuriam, qui voluerit forte lapidare tuam tabulam pictam, in qua tabula imago tua est in domo tua inaniter posita ad vanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec videns? Si quis illam lapidet, nonne in te id contumelia est? Cum vero imaginem Dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis; attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes; et non attendis per libidines et illicitas fornicationes cujus imaginem violasti? Postremo Deus qui scit quid tibi utile sit, qui vere sic suos servos gubernat ad utilitatem illorum, non ad suam; non enim indiget servis quasi ad adjutorium, sed tu indiges Domini auxilio: ipse ergo Dominus qui scit quid tibi sit utile, uxorem concessit, nihil amplius. Hoc jussit, hoc praecepit, ne per illicitas voluptates corruat templum ejus, quod esse coepisti. Numquid hoc ego dico? Apostolum audite: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Hoc [PL38.87] dicit Christianis, hoc dicit fidelibus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (I Cor. III, 16, 17)? Videtis quomodo minatur? Non vis corrumpi domum tuam, quare corrumpis domum Dei? Certe facis alicui quod pati non vis. Non est ergo qua evadatur: tenetur ille, qui se teneri non putabat. Omnia enim peccata hominum, aut ad corruptelam pertinent flagitiorum, aut ad facinora nocendi. Quia Deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis injuriam. Facis enim injuriam gratiae ipsius, domui ipsius.

16. Servum si haberes, velles ut serviret tibi servus tuus: servi tu meliori Domino Deo tuo. Servum tuum non tu fecisti, et te et servum tuum ille fecit: vis ut tibi serviat cum quo factus es, et non vis servire ei a quo factus es? Ergo cum vis ut serviat tibi servus tuus homo, et tu non vis servire Domino Deo tuo, facis Deo quod tu pati non vis. Ergo illud unum praeceptum continet duo, illa duo continent decem, illa decem continent omnia. Cantate ergo in psalterio decem chordarum canticum novum. Ut autem cantetis canticum novum, estote homines novi. Diligite justitiam: habet pulchritudinem suam. Ideo non vultis illam videre, quia aliud amatis. Nam si aliud non amaretis, eam utique videretis. Quare illam videtis, quando illam exigitis? Quare laudas fidem, quando illam exigis de servo tuo? Quam pulchra res fides! Sed tunc pulchra est, quando de servo exigitur; tunc videtur, quando ab altero expetitur: quando de te exigitur, non videtur. Aurum vides, fidem non vides. Sicut lucet aurum ad oculos corporis, sic lucet fides ad oculos cordis. Aperis ad illam oculos cordis, quando vis ut exhibeat illam tibi servus tuus. Si tibi illam exhibuerit, laudas servum, et praedicas eum, et dicis: Praeclarum servum habeo, magnum servum habeo, fidelem servum habeo. Quod laudas in servo, non exhibes Domino: et eo sceleratius, quia vis ut meliorem habeas tu servum, quam te Deus. Jubet Deus servo tuo, ut bonus sit erga te. Quomodo jubet uxori tuae, ut etsi tu moechaberis, non moechetur: sic jubet servo tuo, ut etsi tu non servis Domino tuo, serviat tibi. Sed hoc totum vide ut ad admonitionem tuam valeat, non ad perniciem tuam. Etenim servus ille quod tibi servit indigno digne, id est, quod indigno tibi bene servit, et fideliter servit, et pure te diligit, Deo debet, non tibi. Justum est ergo, ut et tu attendas quia sub Domino es, ad quem et ille attendit, ut serviat tibi. Imple ergo quod dictum est, Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Sed ipsum alii cum dicis, utrumque attende et proximum et Deum. Canta in psalterio decem chordarum, canta canticum novum: concorda cum sermone Dei, cum est tecum in via. Concorda cum adversario tuo cito, ne cum discordia venias ante judicem. Si facis quod audis, concordasti cum eo: si [PL38.88] autem non facis, rixaris cum eo, et nondum composuisti quousque facias.

CAPUT XI

17. Ut autem concordetis, abstinete vos a detestabilibus corruptelis et a detestabilibus inquisitionibus, a mathematicis, ab aruspicibus, a sortilegis, ab auguribus, a sacrilegiis; abstinete vos, quantum potestis, a nugatoriis spectaculis. Si quae delectationes saeculi subrepunt in animam; exercete vos in misericordia, exercete vos in eleemosynis, in jejuniis, in orationibus. His enim purgantur quotidiana peccata, quae non possunt nisi subrepere in animam, propter fragilitatem humanam. Noli illa contemnere, quia minora sunt; sed time, quia plura sunt. Attendite, fratres mei. Minuta sunt, non sunt magna. Non est bestia quasi leo, ut uno morsu guttur frangat: sed et plerumque bestiae minutae multae necant. Si projiciatur quisquam in locum pulicibus plenum, numquid non moritur ibi? Non sunt quidem majores: sed infirma est natura humana, quae etiam minutissimis bestiis interimi potest. Sic et modica peccata: attenditis quia modica sunt; cavete, quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana arenae: si arenae amplius in navem mittatur, mergit illam ut pereat. Quam minutae sunt guttae pluviae: nonne flumina implent, et domos dejiciunt? Ergo ista nolite contemnere. Sed dicturi estis: Et quis potest sine istis? Ne hoc diceres (quia vere nemo potest), Deus misericors videns nostram fragilitatem, posuit contra remedia. Quae sunt remedia? Eleemosynarum, jejuniorum, orationum: ipsa sunt tria. Ut autem verum dicas in oratione, perfectae implendae sunt eleemosynae. Quae sunt perfectae eleemosynae? Ut ex quo tibi abundat, des ei qui non habet; et cum te laedit aliquis, ignoscas illi.

18. Sed ne putetis, fratres, quia facienda sunt quotidie adulteria, et eleemosynis quotidianis mundanda sunt. Ad illa majora scelera non sufficiunt quotidianae eleemosynae, ut ea mundent. Aliud est ubi mutes vitam, aliud est ubi toleres vitam. Illa mutanda est: si moechus eras, noli esse moechus: si fornicator eras, noli fornicari: si homicida, noli esse homicida: si ibas ad mathematicum et ad caeteras pestes sacrilegas, jam desine. Arbitraris haec, nisi fieri desinant, quotidianis eleemosynis posse mundari? Illa dico quotidiana peccata, quae aut per linguam facile committuntur, ut est verbum durum, aut cum labitur aliquis in risum immoderatum, aut in hujusmodi nugas quotidianas. In ipsis concessis peccata sunt. Cum ipsa uxore si exceditur concumbendi modus procreandis liberis debitus, jam peccatum est. Ad hoc etenim ducitur uxor: nam id etiam tabulae indicant, ubi scribitur, Liberorum procreandorum causa. Quando tu uti uxore amplius quam necessitas procreandorum liberorum cogit, volueris, jam peccatum est: et ipsa talia peccata quotidianae eleemosynae mundant. In ipsis alimentis, quae utique concessa sunt, si forte excedis modum, et amplius accipis quam necesse est, peccas. [PL38.89] Quotidiana sunt ista quae dico: sed tamen peccata sunt; et non sunt levia, quia plura. Quia vero quotidiana et plurima, timenda est ruina multitudinis, etsi non magnitudinis. Talia peccata dicimus, fratres, quotidianis eleemosynis posse mundari. Sed facite eleemosynas, et nolite cessare. Attendite vitam vestram quotidianam ipsis peccatis scaturientem, minutis ipsis dico.

CAPUT XII

19. Et cum facis eleemosynam, non superbe facias, nec sic ores quemadmodum ille Pharisaeus. Sed tamen quid ibi dixit? Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo (Luc. XVIII, 12). Et nondum fusus erat sanguis Domini. Tantum pro nobis pretium accepimus, et saltem nec tantum erogamus, quantum Pharisaeus. Et habes alio loco aperte dicentem Dominum, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Ergo illi dant decimas; tu si centesimam dederis, aliquid magnum te fecisse gloriaris. Attendis enim quid alius non faciat, non quid te jubeat Deus facere. Metiris te de comparatione pejoris, non de jussione melioris. Non quia ille nihil facit, ideo tu magnum aliquid facis: sed quia gaudetur ad quaedam minima opera vestra (quia tanta est sterilitas vestra, ut ad modica gaudeatur), quasi securi vobis blandimini de minimis granis eleemosynarum, et acervos obliviscimini peccatorum. Protulisti forte nescio quid parvum, quod alius aut non habuit, aut non protulit cum haberet. Noli attendere post te quis non faciat, sed quid te jubeat Deus facere. Postremo, quare in istis affectionibus saecularibus non vobis sufficiunt quos praecessistis, sed vultis esse divites, aequales ditioribus vobis? Non attenditis quantos pauperiores transcenditis: vincere vultis ditiores. Sed in eleemosynis habetur modus. Hic dicitur, Jam usquequo facio? et illic non dicitur, Quantis divitibus ditior sum? Non attenduntur egestates innumerabilium mendicorum, non respiciuntur posteriores multitudines pauperum: sed paucitas praecedentium divitum ante oculos ponitur. Cur in opere bono non attenditur ille Zacchaeus, qui dimidium rerum suarum dedit pauperibus (Luc. XIX, 8). Sed optare cogimur. ut attendatur saltem ille Pharisaeus, qui omnium quae possidebat decimas dabat.

20. Noli parcere thesauris caducis, thesauris vanis. Noli sub imagine pietatis augere pecuniam. Filiis meis servo: magna excusatio, Filiis meis servo. Videamus: servat tibi pater tuus, servas tu filiis tuis, filii tui filiis suis, et sic per omnes, et nullus facturus est praecepta Dei. Quare non illi potius impendis omnia, qui te fecit ex nihilo? Qui te fecit, ipse te pascit ex his quae fecit, ipse pascit et filios tuos. Neque enim melius committis filios tuos patrimonio tuo, quam Creatori tuo. Et mentiuntur quidem [PL38.90] homines. Mala est avaritia: palliare se volunt nomine pietatis, et dealbare, ut quasi propter filios videantur servare homines, quod propter avaritiam servant. Nam ut noveritis quia sic plerumque contingit, dicitur de quoquam: Quare non facit eleemosynam? Quia servat filiis suis. Contingit ut amittat unum: si propter filios servabat, mittat post illum partem suam. Quare illam tenet in sacculo, et illum relinquit ab animo? Redde illi quod suum est, redde quod illi servabas. Mortuus est, inquit. Sed praecessit ad Deum, pars ipsius pauperibus debetur; illi debetur, ad quem perrexit; Christo debetur, ad ipsum enim perrexit: et ipse dixit, Qui uni ex minimis istis fecit, mihi fecit; et qui uni ex minimis istis non fecit, mihi non fecit (Matth. XXV, 40, 45). Sed quid dicis? Servo fratribus ipsius. Si viveret ille, non erat cum suis fratribus divisurus? O fides mortua! Mortuus est enim filius tuus? Quidquid dicas, mortuo debes quod vivo servabas. Mortuus est filius meus, sed tamen partem filii mei servo fratribus ipsius. Sic credis quia mortuus est? Si pro illo Christus mortuus non est, mortuus est ipse: si autem est in te fides, vivit filius tuus. Vivit prorsus; non decessit, sed praecessit. Qua fronte venturus es ad filium tuum qui praecessit, cui praecedenti non mittis partem suam in coelum? An non potest mitti in coelum? Potest prorsus. Audi ipsum Dominum dicentem, Thesaurizate vobis thesauros in coelo (Id. VI, 20). Si ergo ille thesaurus melius custoditur in coelo, numquid tunc non mittendus est filio, quando si missus fuerit, non peribit? Tenebitur hic ubi potest perire, non mittitur illuc ubi Christus est custos? Certe ea quae hic tenes, et non vis mittere post filium tuum, quibus commendas? Actoribus tuis commendas illius partem qui praecessit, et Christo non commendas ad quem praecessit? An idoneus est tibi procurator tuus, minus idoneus Christus?

CAPUT XIII

21. Videtis, fratres, quia mendacium est quod dicunt homines, Filiis meis servo. Mendacium est, fratres mei, mendacium est: avari sunt homines. Vel sic certe cogantur confiteri quod nolunt, cum erubescunt tacere quod sunt: fundant, vomant in confessione quod portant. Pectus premitur crapula iniquitatis; evomat eam confessio: sed non canino more redeatur ad vomitum. Estote christiani. Valde parum est vocari christianos. Quanta donatis histrionibus? quanta donatis venatoribus? quanta turpibus personis? Donatis eis qui vos occidunt. Per ipsas enim exhibitiones voluptatum interficiunt animas vestras: et insanitis quis plus donet. Si insaniretis quis plus servet, non essetis ferendi. Quis plus servet insanire, avaritiae est: quis plus donet insanire, profusionis est. Nec avarum te Deus, nec profusum vult. Collocare te vult quae habes, non projicere. Certatis quis vincat in pejus, non datis [PL38.91] quis sit pejor. Et dicitis: Christiani sumus. Ad favorem populi projicitis res vestras, contra jussa Christi tenetis res vestras. Ecce non jubet Christus, rogat Christus, eget Christus. Esurivi, dicit Christus, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 42). Egere voluit propter te, ut haberes ubi seminares terrena quae dedit, et meteres vitam aeternam. Nolite pigri esse et male securi. Mores emendate, peccata redimite. Et cum haec feceritis, Deo gratias agite, a quo accepistis bene vivere. Et sic ei gratias agite, ut non insultetis his qui nondum bene vivunt; sed eos ipsos moribus vestris hortemini. Haec faciendo, habetis perfectam, quantum in hac vita potest, justitiam. Conversantes in bonis operibus, in orationibus, in jejuniis, in eleemosynis propter minuta peccata, et abstinendo vos ab illis magnis peccatis, concordatis cum adversario: et securi dicitis in oratione, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI. 12). Habetis enim quod quotidie vobis dimittatur, qui habetis quod quotidie dimittatis. Sic ambulando securi in via non timebitis latrocinia diaboli: quia Christus viam et stratam magnam se ipsum fecit, per quam ducit ad patriam. Omnis ibi securitas, omnis quies: ubi et ipsa misericordiae opera cessabunt, quia nulla ibi erit indigentia miserorum. Erit ergo illic sabbatum sabbatorum; ut quod hic desideramus, ibi inveniamus. Amen.

SERMO X. De judicio Salomonis inter duas mulieres meretrices

1. Rei gestae narratio. Inter duas mulieres certantes de parvulo filio mirabile judicium Salomonis praedicat Scriptura Regnorum. Scriptum est enim: Tunc apparuerunt duae mulieres meretrices regi Salomoni, et steterunt in conspectu ejus, et dixit mulier una: Animadverte, domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi in domo, et contigit die tertio postquam peperi, peperit etiam haec mulier filium; et eramus in uno, et non erat quisquam nobiscum praeter ambas nos in domo: et mortuus est filius mulieris hujus per noctem, mox dormivit super eum; et surrexit media nocte, et tulit filium meum ab ascellis meis, et collocavit in sinu suo, et filium suum mortuum in sinu meo; et surrexi mane dare lac filio meo, et ille erat mortuus: consideravi eum mane, et ecce non erat filius meus quem peperi. Et dixit mulier illa alia: Non, sed filius meus est qui vivit, filius autem tuus qui mortuus est. Et ipsa dixit: Non, filius tuus est ille mortuus, et meus filius est qui vivit. Et locutae sunt in conspectu Regis. Et dixit operam quis sit melior: atque utinam non daretis [PL38.92] eis Rex: Tu dicis, Hic est filius meus qui vivit, et filius ejus mortuus est; et tu dicis, Non, sed filius meus vivit, et filius ejus mortuus est. Et ait Rex: Afferte mihi machaeram. Et obtulerunt ei machaeram in conspectu Regis. Et dixit Rex: Dividite puerum qui vivit, in duas partes, et date dimidium ejus huic, et dimidium ejus huic. Et respondit mulier cujus erat filius qui vivebat, et dixit ad Regem, quoniam conturbata est vulva ejus super filio suo; et dixit: Animadvertite, domine, date ei puerum, et nolite eum morte afficere. Et haec dixit: Neque mihi, neque huic sit, sed dividite illum. Et respondit Rex, et dixit ei mulieri quae dixit, Date eum illi, et morte nolite eum afficere; Quia haec est mater ejus (III Reg. III, 16, 27). Prudentia quidem Regis divino munere concessa in hoc judicio mirabilis eminet. Non enim decuit, aut oportuit aliam judicare esse matrem pueri, nisi eam quae illum iterum quodam modo concepit, cum cognovit ablatum; et iterum parturivit, dum a falsa matre defendit; et iterum peperit, dum non permisit occidi. Verumtamen sicut solent divini veteres Libri, non solum rei gestae fidem, sed etiam futurae insinuare mysterium; consideranda est ista Scriptura, utrum nobis in duabus istis mulieribus significatum aliquid figuratumque demonstret.

2. Mulieres duae coram Salomone litigantes de filio, Synagoga et Ecclesia. Sacramentorum vita, Christus. Et duae quidem feminae Synagoga et Ecclesia in prima facie considerationis occurrunt: Synagoga enim filium suum Christum ex Judaeis secundum carnem natum occidisse convincitur dormiens, id est praesentis vitae sequendo lucem, manifestationemque veritatis in verbis Domini non intelligens: verum etiam scriptum est, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Quod vero et duae et solae in una domo inhabitabant, non absurde illud significat, quod praeter circumcisionem et praeputium, nullum in hoc mundo religionis genus inventum est: ut in persona unius mulieris unum genus circumcisorum hominum constituas sub unius Dei et cultu et lege comprehensum; in alterius vero mulieris persona universam praeputiorum Gentilitatem idolorum cultui deditam intelligas. Meretrices autem ambae fuerunt: dicit enim Apostolus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse (Rom. III, 23). Omnis enim anima quae deserta aeternitate veritatis, terrenis sordibus delectatur, fornicatur a Domino. Et de gentili quidem fornicatione veniens Ecclesia manifestum est quod non occiderit Christum: sed quomodo mater Christi etiam ipsa sit, cogitandum est. Attende Evangelium, et audi Dominum dicentem, Qui fecerit voluntatem Patris mei, hic mater mea, et frater, et soror est (Matth. XII, 50). Ubi ergo dormivit haec, non ut somno praefocaret, sed tamen ut posset ei mortuus supponi, et vivus auferri? An forte hoc est, quod ipsum sacramentum circumcisionis, quod apud Judaeos jam mortuum remanserat, quia totum de illo carnaliter sentiebant: hoc ergo sacramentum [PL38.93] circumcisionis, quod apud Judaeos non vivebat, qui occiderant Christum, qui omnium sacramentorum vita est; quoniam in illo vitaliter intelligitur, quod apud Judaeos visibiliter celebratur: hoc itaque sacramentum circumcisionis tanquam exanime corpus quidam Judaei volebant persuadere Gentilibus, qui Christo crediderant, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est, dicentes non posse eos esse salvos, nisi fierent circumcisi (Act. XV, 1)? Persuadebant autem hoc ignorantibus Legem, tanquam in tenebris noctis filium mortuum supponentes. Nec tamen potuit aliquid valere illa persuasio, nisi cum Ecclesiae Gentium ex aliqua parte stultitiae somnus obrepsit. Quam videtur quasi dormientem Apostolus excitare, clamans, O stulti Galatae, quis vos fascinavit? et paulo post, Sic stulti estis, inquit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini (Galat. III, 1, 3). Tanquam si diceret: Sic stulti estis, ut cum prius habueritis spirituale opus vivum, hoc amisso postea mortuum accipiatis alienum. Ipse quippe Apostolus alibi dicit, Spiritus vita est propter justitiam; et alibi, Sapere autem secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 10, 6). His autem atque hujusmodi vocibus illa mater evigilat; et fit ei mane, cum verbo Dei, hoc est, cum Christo, qui oriebatur, hoc est, loquebatur in Paulo, Legis illuminatur obscuritas. Hanc enim illuminavit, cum ait, Dicite mihi sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit; unum de ancilla, et unum de libera: sed is qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta; unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae conjuncta est huic, quae nunc est Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est (Galat. IV, 21-26). Non ergo mirum, si propter mortua opera, ad eam quae deorsum est, mortuus; et propter spiritualia, vivus pertinet ad eam quae sursum est Jerusalem. Quia et inferi deorsum sunt, quo pertinent mortui: superi autem sursum, quo pertinent vivi. Hac illuminatione, tanquam mane facto, intelligit Ecclesia gratiam spiritualem; repellens a se carnale opus Legis, tanquam mortuum alienum; et sibi vindicans vivam fidem, quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17): quam in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecuta est; et ideo tanquam triduanum filium certa cognoscit, nec eum sibi eripi patitur.

3. Judaei gratiam christianam sibi debitam falso jactantes. Nunc clamet illa suum esse Evangelium, tanquam sibi debitum, et per se generatum. Nam hoc dicebant Gentibus in ipsa contentione, qui ex Judaeis carnaliter sentientes Christianos se dicere audebant. Tanquam debitum enim justitiae suae dicebant venisse Evangelium. Sed non erat eorum, quod spiritualiter non noverant. Quod ergo Christiani vocabantur, alieno nomine gloriantes, tanquam illa de filio quem [PL38.94] non ipsa pepererat, etiam contendere audebant; cum ipsi ex operibus Legis excluso intellectu spirituali tanquam de corpore operis sui animam ejecerant, et exstinguentes prophetiae spiritum vivum, ad carnalia opera sine vita, hoc est, sine intellectu spirituali remanserant; quae Gentibus etiam supponere cupiebant, et ab eis tanquam vivum filium, nomen auferre Christianum. Quos ita refellit Apostolus, ut tanto minus ad eos pertinere dicat gratiam christianam, quanto magis eam sibi tanquam debitam vindicant, et quasi jure operum suam esse gloriantur. Ei enim qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam (Rom. IV, 4, 5). Et ideo illos etiam ab eorum numero excludit, qui ex Judaeis recte crediderant, et vivam spiritualemque gratiam retinebant. Quas reliquias dicit populi Judaeorum salvas factas, cum multitudo isset in perditionem? Sic ergo et in hoc tempore, inquit, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Id. XI, 5, 6). Ut illi excludantur a gratia, qui tanquam suum proprium, id est, operibus suis debitum et datum Evangelii praemium vindicant: quasi clamante Synagoga, Meus est Filius. Sed mentiebatur; acceperat enim eum et ipsa: sed super eum dormiens, id est, superbe sapiens necaverat. Vigilabat autem jam ista mater, et intelligebat, non meritis suis, quia meretrix erat, sed gratia Dei sibi filium esse concessum, opus videlicet evangelicae fidei, quod in sinu cordis nutrire cupiebat. Itaque illa gloriam hominum quaerebat in alieno filio: haec affectum dilectionis servabat in suo.

4. Adversus hypocrisim sic certandum, ut caveatur periculum schismatis. Illud autem inter ambas regale judicium nihil aliud nos admonet, nisi ut pro veritate certemus, et expellamus hypocrisim tanquam falsam matrem, a spirituali Ecclesiae dono tanquam ab alieno vivo filio; nec patiamur eam dominari concessae aliis gratiae, quae suam custodire non potuit. Sed hoc faciamus defendentes atque certantes non usque ad periculum divisionis. Illa enim sententia judicis, cum jussit parvulum dividi, non est unitatis praecisio, sed probatio charitatis. Salomonis enim nomen, sicut Latini interpretantur, Pacificum est. Rex vero pacificus non dilacerat membra, quae unitate atque concordia vitalem spiritum continent: sed minando invenit matrem veram, et judicando separat falsam. Si ergo ad hujusmodi tentationem ventum fuerit, ne unitas christianae gratiae dividatur, docemur dicere, Date illi puerum, tantum vivat. Non enim honorem matris, sed salutem filii, quae mater vera est quaerit. Ubicumque ille fuerit, plus eum possidebit sincera dilectio matris, quam falsae usurpatio.

5. Altera duarum mulierum significatio. Item video significare istas duas mulieres in una domo, duo genera hominum in una Ecclesia: unum eorum in quibus [PL38.95] vera charitas regnat, alterum eorum in quibus simulatio dominatur. Ut ista duo omnino tanquam duas mulieres intueamur, dilectionem et simulationem. Dilectionem quippe simulatio fallaciter imitatur. Et ideo istam cavet Apostolus, cum dicit: Dilectio sine simulatione (Rom. XII, 9). Quamvis enim habitent in una domo quamdiu reticulum illud evangelicum in mari est, simulque bonos et malos pisces, donec ad littus perducatur, includit (Matth. XIII, 47, 48); tamen sua opera singulae faciunt. Meretrices autem fuerunt ambae; quia omnes ex cupiditate saeculi convertuntur ad gratiam Dei, nec de prioribus justitiae meritis vere potest quisquam gloriari. Meretrix autem quod fornicatur, ipsius est: quod habet filium, Dei est. Omnes enim homines ab uno Deo creatore formantur. Nec mirandum est, quod etiam in peccatis hominum Deus bene operatur. Nam etiam de scelere Judae traditoris Dominus noster salutem humani generis operatus est. Sed hoc interest, quod de cujusque peccato cum aliquid boni Deus fecerit, plerumque id nollet ille peccator: non solum quia cum peccat, non eo peccat animo, qua providentia Deus de peccato ejus operatur justitiam (non enim hoc animo Judas tradidit Christum, quo animo Christus se tradi passus est); sed etiam quia peccati sui eventum, cum in aliquid melius, quod ipse nollet, pervenire cognoverit, dolet potius quam laetatur. Tanquam si venenum aliquis inimico aegrotanti dare cupiens fallatur in specie medicamenti, et aliud pro alio salutare aliquid offerat; fiat et aeger sanus Dei beneficio, qui facinus inimici ejus convertere voluit in salutem: quod tamen cum malus ille cognoverit, de sanitate hominis, quae per manus ejus gesta est, cruciatur. Si autem meretrix conceptum filium libenter habeat, nec libidine, nec avaritia turpis mercedis impulsa abortionis poculo de visceribus ejiciat quod conceperat, ne peccanti fecunditas contradicat; cupiditas illa, quae defluebat in plurimos, ad unum Dei donum conversa, non jam cupiditas, sed dilectio nominabitur. Meretricis ergo filius recte intelligitur gratia peccatricis. Ex vetere autem turpitudine novus homo natus indulgentia peccatorum est.

6. Simulatores in Ecclesia bonis operariis posteriores. Dominus ergo et in ipso numero discipulorum, quamvis ex peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseveraturos in dilectione, quam Judam simulatorem. Non est quidem scriptum quo ordine electus sit; sed tamen notum est ante illum electos bonos; et non frustra ultimus numeratur (Id. X, 1-4). Et post Domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco Spiritus sanctus, secundum pollicitationem Domini desuper missus, infusus est: a quibus coepit Ecclesia, boni erant, et sine simulatione diligebant. Postea ergo simulatio coepit operari in Ecclesia: et ideo dilectio prior peperit. Triduo autem major est fructus dilectionis, ut jam possit agnosci continentia, et justitia, et exspectatio futurorum. Simulatio vero [PL38.96] etsi pepererit, id est, etiamsi ad exiguum tempus peccatorum remissione laetata fuerit, tanquam somno saecularis cupiditatis oppressa, cum de spe coelestium dejecta praemiorum in terrenam requiem gravato corde reliditur, quasi dormiens effocat indulgentiam, quam credendo meruerat. Tales autem homines malunt justitiae nomine, quam veritate gaudere; bonumque opus alienum per obscuras fallacias, quasi per noctem vivum filium, mentiendo ad se transferre conantur. Nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis etiam objiciunt scelera sua, quasi mortuum filium supponentes.

7. Simulatorum fraus in bonos operarios. Quando autem simulationi tantum licebit, ut falso justitiae nomine, nullo prohibente, glorietur, et spirituale vivum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se aliquando genuerat, pondere crudelissimi soporis exstinxit, ad fallacem jactantiam materni nominis applicet sibi, et scelera sua bonis atque innocentibus objiciendo supponat? Quando ergo simulatio ita regnabit, nisi cum abundabit iniquitas, id est, tenebrae peccatorum quasi caeca nocte praevalebunt; et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12), id est, operis spiritualis tanquam vivi pueri mater obdormiet? Tamen quia ita refrigescet charitas, ut negligentius ferveat; non enim dictum est, Penitus exstinguetur, ut omnino non sit: sic dormivit haec mater, ut non occideret filium; sed tamen fraudibus simulationis dederit locum. Sed expergefacta, cum impietatem, quam ipsa non fecit, ab eis qui faciunt sibi objici viderit, et spirituali opere gratiae, quam custodivit, cernit simulationem audere gloriari, se iniquitatis operatricem, simulationem vero matrem boni operis nominari, pacifici Judicis implorat auxilium. Nam Salomon Pacificus interpretatur. Quem videmus duas protulisse sententias: primam tanquam ignorantis; ultimam vero cum manifesta cognitione judicantis. Certamen pietatis prima proponit; dat praemium secunda victori: in prima probatur mater, in ultima laetatur: in prima flens mittit semen suum, in secunda cum exsultatione reportat manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Quod pertinet ad duo tempora Ecclesiae, quae Dominus Christus judex pacificus moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est: in isto probamur, in illo coronamur.

8. Honor proprius contemnatur ut Ecclesiae unitas servetur. Sed nulla major est in Christi Ecclesia probatio charitatis, quam cum etiam honor ipse, qui apud homines videtur esse, contemnitur, ne membra parvuli dividantur, et unitatis discidio christiana dilanietur infirmitas. Dicit enim Apostolus tanquam matrem se exhibuisse parvulis, in quibus bonum opus [PL38.97] evangelicum fecerat; non ipse, sed gratia Dei cum illo. Nam illa meretrix sua non poterat dicere nisi peccata: donum autem fecunditatis ex Deo. Tanto autem amplius diligitur gratia donantis, quanto supplicium debebatur. Et bene de meretrice Dominus ait: Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit (Luc. VII, 47). Dicit ergo apostolus Paulus: Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II, 7). Sed cum ad periculum ventum fuerit, quo parvulus dividatur, cum sibi honorem falsum simulatio vindicat, et scindere parata est unitatem; contemnat mater honorem suum, dum filium videat integrum, vivumque servet; ne forte cum debitum visceribus suis honorem pertinacius vindicat, det locum simulationi per machaeram schismatis infirma membra dividere. Dicat ergo charitas mater, Date illi puerum. Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 18). In Moyse charitas clamat, Domine, aut ignosce illis, aut dele me de libro tuo (Exod. XXXII, 31, 32). In Pharisaeis autem simulatio loquitur, Si dimiserimus eum, veniunt Romani, et tollunt nobis gentem et locum (Joan. XI, 48). Non enim veritatem, sed nomen volebant habere justitiae, et honorem debitum justis per fallaciam tenere cupiebant. Tamen regnans in eis simulatio cathedram Moysi sedere permissa est, ut dici posset a Domino, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Ut honorem falsum habentes, veritate tamen Scripturarum parvulos infirmosque nutrirent. Simulatio enim suum habet scelus, quo novum hominem, quem per gratiam donantis acceperat, pondere suae dormitionis exstinxit: sed lac fidei quod habet, non est ejus. Quia etiam necato parvulo, qui renascentem vitam significat, jam in malis moribus simulatio constituta, retinet tamen in memoria, tanquam in uberibus, verba fidei doctrinamque christianam, quae omnibus ad Ecclesiam venientibus traditur. Ex isto lacte poterat etiam falsa mater verae tamen fidei succum sugenti parvulo infundere. Inde secura est vera mater, cum etiam a simulatoribus in Ecclesia parvulus ejus divinarum Scripturarum catholicae fidei lacte nutritur, cum prohibita divisione unitas salva est, et sententia judicis ultima, qua ultimum Christi judicium figuratur, probata charitas, quae propter salutem parvuli et unitatis firmamentum etiam simulationi honorem cessit, ut amorem tenens complexumque vitalis gratiae, sempiterno piae matris praemio perfruatur.

SERMO XI. De Elia et vidua Sareptana

1. Opera pietatis nunc temporis exercenda. Dominus Deus noster nolens aliquem nostrum perire, excolens Ecclesiam suam velut agrum suum, quaerens fructum de arboribus suis, antequam tempus securis adveniat, [PL38.98] cum necesse erit infructuosas arbores amputare, non cessat admonere, ut cum tempus est, et cum Dei adjutorio in nostra potestate consistit, bona opera faciamus. Cum enim transierit tempus bene operandi, non restat nisi recipiendi. Nemo tibi dicturus est post resurrectionem mortuorum in regno Dei, Frange esurienti panem tuum; quia non invenies esurientem. Nemo dicturus est, Vesti nudum, ubi omnium tunica immortalitas erit. Nemo dicturus est, Suscipe peregrinum (Isai. LVIII, 7), ubi omnes in patria sua vivent. Nam modo sumus inde peregrini. Nemo dicet, Visita aegrum, ubi est sanitas sempiterna. Nemo dicet, Sepeli mortuum, ubi mors moritur. Ista omnia pietatis officia in vita aeterna necessaria non erunt, ubi sola pax erit et laetitia sempiterna. In isto autem tempore, ut noverimus quantum nobis commendat Deus opera misericordiae, etiam ipsos sanctos suos egere fecit; ut cum fiunt hic amici de mammona iniquitatis, recipiant et ipsi amicos suos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9): id est, ut cum servis Dei, qui dum jugiter Deo vacant, aliquoties indigent, illi qui habent mundi divitias, eleemosynam largiuntur, quomodo eos participes faciunt in terrena substantia, sic cum illis partem habere mereantur in vita aeterna.

2. Elias ad pauperem viduam pascendus cur mittitur. Mandare Deus quomodo intelligitur. Hoc dixi propter lectionem Regnorum, quam primo audivimus. Numquid Deus defecerat pascere servum suum Eliam? Nonne illi, quia deerant homines, alites ministrabant? Nonne illi panem afferebat corvus mane, et ad vesperam carnes? Ostendit ergo Deus quia unde voluerit, et quomodo voluerit, potest pascere servos suos: et tamen ut posset eum religiosa vidua pascere, fecit eum egere. Egestas animae sanctae in abundantiam versa est animae religiosae. Non poterat Elias de misericordia Dei dare sibi, quod lagunculae dedit? Videtis nempe, et manifestum est, quod aliquando servi Dei ideo non habent, ut probentur qui habent. Et tamen illa vidua nihil habebat: quod illi reliquum erat, finitum fuerat, et cum suis filiis moritura erat. Processit ergo, ut faceret sibi panem, colligere duo ligna: et tunc eam vidit Elias. Tunc eam homo Dei videbat, quando illa duo ligna quaerebat. Mulier illa typum gerebat Ecclesiae: et quia duo ligna crucem faciunt, quaerebat moritura, unde semper esset victura. Adumbrato ergo mysterio, Elias loquitur ad eam quod audivit: narrat illa dispositionem suam, morituram se dicit, cum consummaverit quod remansit. Ubi est ergo quod Dominus dixerat Eliae, Vade in Sarepta Sidoniae; ibi enim mandavi viduae, ut pascat te? Videtis quemadmodum mandat Deus, non in aure, sed in corde. [PL38.99] Numquid legimus quia missus est aliquis propheta ad illam mulierem, et dictum est ei, Haec dicit Dominus, Venturus est ad te esuriens servus meus, ex eo quod habes ministra illi: inopiam noli timere; ego supplebo quod dederis? Hoc ei dictum non legimus. Nec hoc legimus, quod in somnis ad eam missus fuerit angelus, et praenuntiaverit Eliam esurientem esse venturum, et de illo pascendo aliquis mulierem illam admonuerit. Sed mandat Deus miris modis, qui in cogitationibus loquitur. Dicimus mandasse Deum loquendo in corde, suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile erat rationali animae viduae mulieris. Sic etiam in Prophetis legimus, quod Dominus mandaverit vermi, ut rederet radicem cucurbitae (Jonae IV, 7). Quid est, Mandavit, nisi, Cor praeparavit? Inspiratione itaque Domini, vidua illa mulier cor praeparatum habebat ad obediendum. Talis venerat, talis cum Elia loquebatur. Qui erat in Elia ut praeciperet, ipse erat in vidua ut obediret. Vade, inquit, mihi prius fac de egestate tua; non deficient divitiae tuae. Patrimonium enim viduae, modicum erat farinae et modicum olei: hoc modicum non defecit. Quis habet talem villam? Libenter vidua servum Dei esurientem pascebat, quia patrimonium ejus in clavo pendebat. Quid felicius hac paupertate? Si hic talia recipit, qualia in fine sperabit?

3. Bonorum operum merces non isto tempore speranda. Ideo hoc dixi, ut seminationis nostrae mercedem, non isto tempore quo seminamus speremus. Hic enim bonorum operum messem cum labore serimus, sed in futuro fructus illius cum gaudio colligemus; secundum illud quod scriptum est, Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Illud enim pro signo factum est, non pro dono. Nam si vidua illa quod pavit hominem Dei, hic recepit, non est magnum quod seminavit; quia non magnam segetem messuit. Temporale est quod accepit, non deficientem farinam, nec diminutum oleum, quousque daret Deus pluviam super terram (III Reg. XVII). Ac sic tunc magis coepit egere, quando dignatus est Deus pluere: tunc enim laboratura erat, exspectatura agri fructus et collectura. Quando autem non pluebat, victus ejus de facili veniebat. Signum hoc ipsum quod Deus illi ad paucos dies praestiterat, signum erat futurae vitae, ubi merces nostra deficere nescit. Farina nostra Deus erit. Quomodo illa per illos dies non defecerunt, sic ille non deficiet in aeternum. Talem mercedem speremus, quando bona facimus: ne forte aliquis vestrum tentetur tali cogitatione, ut dicat, Pascam aliquem servum Dei esurientem, ut lagena mea non deficiat, et in cupa mea semper vinum inveniam. Noli hoc hic quaerere. Semina securus, messis tua serius veniet, tardius veniet: sed cum venerit, finem non habebit.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 63-99 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22