CAPUT PRIMUM

1. Qui meminit debiti sui, sententiaeque apostolicae, qua dictum est, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8), se ipsum debet ad reddendum ipse compellere. Et revera quantolibet fremitu debitoribus exactorum terror incumbat; multo vehementius exigit charitas, quae aufert ab exactione pondus timoris, et verecundiae majus imponit. Memini me fuisse pollicitum Charitati vestrae, adversus Manichaeorum stultas perniciosasque calumnias, quibus Veteri Testamento insidiantur, responsionem per nos non defuturam, quantum Dominus donare dignatur. Advertite igitur, et videte laqueos serpentinos, atque inde subtracta jugo Christi colla supponite. Audent quippe illi hujuscemodi dolos praetendere incautis, ut dicant adversari sibi Scripturas Novi et Veteris Testamenti, ita ut una fide retineri utrumque non possit: et ipsa principia libri Geneseos et Evangelii κατὰ Joannem sibimet inimica persuadere molientes, quasi ex adversa fronte committunt.

CAPUT II

[PL38.24] 2. Moyses enim dicit, inquiunt, In principio fecit Deus coelum et terram, nec nominat Filium, per quem facta sunt omnia: cum Joannes dicat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoccine contrarium est, an potius sibimetipsi contrarii sunt, qui ea quae non intelligunt, caecitate reprehendere, quam pietate quaerere maluerunt? Quid enim dicturi sunt, cum ipsum principium Filium Dei esse respondero, in quo Deum fecisse coelum et terram, Genesis loquitur? An forte hoc probare non potero, cum de ipso Novo Testamento, cui velint nolint, fracta superbiae cervice subduntur, testes mihi praesto esse cognoscam? Ait enim Dominus incredulis Judaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit (Joan. V, 46). Cur ergo non ipsum Dominum intelligam, in quo principio fecit Deus Pater coelum et terram? Nam, In principio fecit Deus coelum et terram, Moyses utique scripsit, quem de Domino scripsisse, ipsius Domini voce firmatur. An forte non est etiam ipse principium? Neque hinc dubitare oportebit, loquente Evangelio, ubi Judaei cum a Domino quaesissent quis esset, ipse respondit, Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Ecce in quo principio fecit Deus coelum et terram. Coelum ergo et terram fecit Deus [PL38.25] in Filio, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil: ut etiam Evangelio concordante cum Genesi, secundum Testamenti utriusque consensum teneamus haereditatem, litigiosasque calumnias exhaeredatis haereticis relinquamus.

CAPUT III

3. Nullo modo autem vestram prudentiam movere debet, quod cum Joannes evangelista non dixerit, Omnia in ipso facta sunt, sed, Omnia per ipsum facta sunt; non legamus in Genesi, Per principium fecit Deus coelum et terram, sed, In principio fecit Deus coelum et terram. Dicit enim Apostolus, Ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo in dispositione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terris, in ipso (Ephes. I, 9 et 10). Quemadmodum itaque hic sic audis quod ait, in ipso, ut intelligas et, per ipsum; sic in eo quod dicit Joannes, Omnia per ipsum, etiam in ipso intelligere cogeris. Et quemadmodum hic non mihi aufertur intellectus, quo intelligo in ipso facta esse omnia, cum per ipsum legam; sic in Genesi cum legam in ipso factum esse coelum et terram, quis me intelligere prohibet et per ipsum? Nisi forte e duobus Testamentis Manichaei transferunt litem, et eam inter beatissimos testes Novi Testamenti, hoc est, inter Paulum Joannemque constituunt: quia ille ait, in ipso; ille, Et per ipsum. Sed nos, sicut Paulum et Joannem contrarios sibi esse non credimus; ita de Moysi et Pauli concordia etiam ipsos cogimus confiteri.

4. Et quoniam sicut isti duo sibi, sic etiam Joannes consentit ambobus; quia ita dixit, per ipsum, ut in ipso intelligi non prohibeat.

CAPUT IV

Omnia divina scripta inter se pacata consistunt. Sed quemadmodum solet accidere, ut quando transeuntes nubes per obscura noctis intuemur, earum caligine sic acies nostra turbetur, ut in contrarium nobis sidera currere videantur; sic isti haeretici, quia in sui erroris nubilo pacem non inveniunt, videtur eis potius divina Scriptura rixari.

CAPUT V

5. Fortassis dicant, non de Verbo Dei dictum esse, In principio fecit Deus coelum et terram. Fac esse, non in principio, quod est unicus Filius Dei; sed in principio temporis dictum intelligatur quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram: non quia jam erat tempus, antequam esset ulla creatura (non enim vel tempus esse coaeternum quisquam dixerit Deo, qui est conditor temporum), sed ut cum coelo et terra esse coeperit tempus. Si ergo quisque sic intelligat, cognoscens duntaxat creaturae Creatorisque distantiam, ne coaeternum Deo qui fecit, dicat esse quod fecit; certe vel in illo verbo elucebit numerus personarum, ubi dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 26, 27). Quanquam etiamsi non appareret, et sub unitatis appellatione Trinitas intelligentibus [PL38.26] insinuaretur; non ideo contrarium principio Geneseos, Evangelii principium videri debuit prudentibus: non enim videri nisi imprudentibus potuit. Habemus enim talium in Scripturis locutionum innumera exempla. Ipse Dominus loquens ait: Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus (Matth. V, 34 et 35). Numquid propterea quia ibi se non nominat, fortasse negaturi sunt quod sedeat Christus in coelo? Item dicit Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit ei, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI, 33-36). Etiam hic Filii mentio nominatim non facta est. Unum dicit esse Apostolus Deum et Dominum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Cur ergo isti Moysen sibi elegerunt, quem Joanni evangelistae opponerent, Paulum autem apostolum ei opponere noluerunt? Quia scilicet imperitis hominibus duo Testamenta persuadere voluerunt esse contraria; ut uno teste utantur, alterum respuant. Hoc enim profitetur error ipsorum. Nam si esset alius, cujus item dementissimus furor ipsum Novum Testamentum sibi contrarium apud imperitos conaretur ostendere; quid aliud ageret, nisi quemadmodum isti Moysen et Joannem, ita ille Paulum et Joannem, tanquam inimicos rixantesque proponeret? Sicut autem sincerissima et verissima fides commendat Pauli Joannisque concordiam; et in eo quod beatus Paulus ait, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum docet intelligi: sic Moysi et Joannis pacem intuens, in eo quod Moyses dixit, In principio fecit Deus coelum et terram, si principium accipit temporis, nihil aliud in eo quod dictum est, Deus, nisi Trinitatis unitatem agnoscit; aut principium in quo fecit Deus coelum et terram, ipsum Filium incunctanter amplectitur. Multa sunt alia quae secundum has regulas locutionis divinarum Scripturarum commemorare possimus: sed ne oneremus memoriam Sanctitatis vestrae, ista commemorasse suffecerit. Caetera vos ipsos quaerere, vel cum Scripturae leguntur, advertere, atque inter vos considerare concorditer et pertractare adhortamur. Conversi, etc.

SERMO II. De tentatione Abrahae a Deo

CAPUT PRIMUM

1. Abrahae fides et pietas. Notissima pietas patris nostri Abrahae reddita nobis est in memoriam per recentem lectionem: et [PL38.27] est quidem ita mirabilis, ut nullum cor arbitrandum sit tam obliviosum, ut inde aliquando elabi possit. Verumtamen nescio quomodo, quotiescumque legitur, quasi tunc fiat, ita afficit mentes audientium. Magna fides, magna pietas, non solum in Deum, sed etiam in ipsum unicum filium, cui nihil mali esse pater credidit, quidquid de illo jusserat qui creavit. Pater enim filii sui esse poterat Abraham, secundum operationem carnis; non autem creator et conditor, secundum operationem majestatis. Et quidem, sicut dicit Apostolus, non secundum carnem natus est Isaac Abrahae, sed ex promissione (Galat. IV, 23): non quia eum carne non erat operatus, sed quia de summa desperatione susceperat; et nisi adesset promittens Deus, nihil tam senex de visceribus aniculae conjugis sperare audebat posteritatis. Sed credidit nasciturum, et non plangit moriturum. Ejus dextera eligitur ad sacrificium, ut moreretur; cujus cor electum est ad fidem, ut nasceretur. Non trepidavit Abraham credere, quando promittebatur; non trepidavit offerre, quando exigebatur: nec fuit religio credentis contraria devotioni obedientis. Hoc dico, non sibi dixit Abraham, Deus mihi locutus est: quando promisit filium, credidi quia mihi daturus esset Deus posteritatem; et qualem posteritatem? Ut diceret mihi, In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12): et ne forte sic vocaretur mihi semen in Isaac, ut ante me meus filius moreretur, In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes (Id. XXII, 18). Ipse mihi ergo loquens promisit filium, et ipse exigit ut occidam? Non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis, Occide mihi filium tuum: sed erat in corde ejus fides semper inconcussa, et nullo modo deficiens. Cogitavit enim Abraham, Deum qui dedit ut ille de senibus nasceretur qui non erat, posse etiam de morte reparare. Amplius enim est quod jam fecerat Deus, cum qui non erat post tantam desperationem videbat sibi datum filium, et si humanam infirmitatem consulas, impossibile. Adjecit itaque animum ad fidem; non credidit aliquid impossibile esse Creatori. Qui, quemadmodum crediderat, suscepit filium, credidit postea jubenti Deo: jam in suscepto filio probaverat Deum. Credidit filium suscepturus, credidit occisurus. Ubique fidelis, nusquam crudelis. Omnino perduxit filium ad locum victimae: armavit etiam dexteram cultro. Attendis quis feriat, et quem feriat: attende quis jubeat. Pius ergo Abraham obtemperando: quid Deus jubendo? Ne forte infirmis, non dicam sacrilegis animis, ipse displiceat qui jubebat. Sed si placet qui obtemperabat, quomodo displiceat qui jubebat? [PL38.28] Quia si Abraham bene fecit obtemperando; multo melius, et longe melius, incomparabili modo, Deus jubendo.

CAPUT II

2. Deus tentans Abraham Manichaeis immerito displicet. Fortasse sacramentum quaeratur. Non enim frustra hoc Deus juberet, aut carnaliter accipiendum est, quod lectum fortasse nonnullorum minus intelligentium corda commovit. Tentavit, inquit, Deus Abraham (Gen. XXII, 1). Sic ergo ignarus est Deus rerum, sic nescius cordis humani, ut tentando hominem inveniat? Absit: sed ut ipse homo se inveniat. Primo itaque, fratres, propter illos qui adversantur Legi veteri, Scripturae sanctae; quia nonnulli non intelligentes citius volunt exagitare quod non intelligunt, quam quaerere ut intelligant; et non fiunt humiles inquisitores, sed superbi calumniatores: propter hos ergo qui Evangelium volunt accipere, et Legem veterem respuere; putantes in via Dei posse se esse, et recte uno pede ambulare; quoniam non sunt Scribae eruditi in regno Dei, qui proferunt de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52): propter hos ergo tales, ne qui forte hic lateant, aut etsi hic non sunt, habeant qui adsunt, quid talibus respondeant, breviter solvenda est ista quaestio. Dicimus talibus, Evangelium accipitis, Legem non accipitis: nos autem dicimus, eumdem esse Evangelii misericordissimum largitorem, qui exstitit etiam Legis terribilis lator. Lege enim terruit, Evangelio conversos sanavit, quos ut converterentur Lege terruerat. Imperator dedit legem, et multa commissa sunt contra legem; lex quam dedit imperator, non noverat nisi punire peccantes: restabat ergo, ut ad solvenda delicta eorum, ipse cum indulgentia veniret, qui legem praemiserat. Sed quid dicit perversum cor, quia dicit accipere se Evangelium, Legem vero respuere? Quare respuit? Quia scriptum est, inquit, Tentavit Deus Abraham. Ego Deum colam qui tentat? Christum cole, quem habes in Evangelio. Ipse te revocat ad intelligendam Legem. Sed quia non transierunt ad Christum, in suo phantasmate remanserunt. Non enim colunt Christum, qualis praedicatur in Evangelio; sed qualem ipsi sibi finxerunt. Propterea super velamen stultitiae suae naturalis, addunt alterum velamen perversae opinionis. Et quando per duplex velamen poterit videri quod lucet in Evangelio?

CAPUT III

Displicet tibi tentans Deus, displiceat tibi tentans Christus. Sed cum placuerit tibi tentans Christus, placeat tibi tentans Deus. Et Christus enim Filius Dei Deus, et cum Patre Christus unus Deus. Ubi igitur legimus tentantem Christum? Evangelium loquitur: ait enim Philippo, Unde ememus panes, ut manducent hi? Et sequitur Evangelista: Hoc autem dicebat, tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus (Joan. VI, 5 et 6). Refer nunc animum ad Deum tentantem Abraham. Hoc enim dicebat et Deus, tentans [PL38.29] Abraham: ipse enim sciebat quid esset facturus. Agnoscitur tentator Christus, agnoscitur tentator Deus: corrigatur tentator haereticus. Non enim sic tentat haereticus, quomodo tentat Deus. Deus enim tentat, ut aperiat homini: haereticus tentat, ut Deum sibi claudat.

3. Tentare Dei, quo spectat. Ergo noverit Charitas vestra, tentatione Deum non id agere, ut ipse aliquid cognoscat quod ante nesciebat; sed ut ipso tentante, id est interrogante, quod est in homine occultum prodatur. Non enim sibi homo ita notus est, ut Creatori; nec sic aeger sibi notus est, ut medico. Aegrotat homo; ipse patitur, medicus non patitur; et ab illo qui non patitur, exspectat audire qui patitur. Ideo in Psalmo clamat homo: Ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII, 13). Quia sunt in homine occulta ipsi homini in quo sunt; et non procedunt, neque aperiuntur, neque inveniuntur, nisi in tentationibus. Si Deus cessat tentare, magister cessat docere. Sed Deus tentat, ut doceat; diabolus tentat, ut decipiat. Cui tamen nisi ille qui tentatur dederit locum, inanis tentatio et irridenda repellitur. Ideo Apostolus: Neque detis, ait, locum diabolo (Ephes. IV, 27). Dant autem locum homines diabolo ex concupiscentiis suis. Non enim vident homines diabolum, cum quo pugnant: sed facile habent remedium. Se ipsos interius vincant, et de illo foris triumphant. Quare hoc dicimus? Quia nescit se homo, nisi in tentatione discat se. Cum autem didicerit se, non se negligat. Si enim se negligebat latentem, non se negligat notum.

4. Quid ergo dicimus, fratres? Et sisciebat se Abraham, nos non noveramus Abraham. Aut sibi, aut certe nobis prodendus erat: sibi, ut sciret unde gratias ageret; nobis, ut sciremus vel quid a Domino deprecaremur, vel quid in homine imitaremur.

CAPUT IV

Quid ergo nos docet Abraham? Ut breviter dicam, ut Deo non praeponamus quod dat Deus. Interim ad litteram rerum gestarum, antequam tractetur latebra sacramenti, id est quid lateat in hoc mysterio, quo jussus est Abraham occidere unicum filium. Ergo nec illud quod tibi pro magno praestat Deus, praeponas illi qui praestitit; et cum tibi voluerit subtrahere, non tibi vilescat: quia gratis amandus est Deus. Quod enim dulcius a Deo praemium, quam ipse Deus?

5. Deus discere dicitur, cum facit ut discamus Ergo impleta Abraham devotionis obedientia, audit a Deo, Nunc cognovi quoniam tu times Deum (Gen. XXII, 12). Quod ita intelligitur, quod Abraham fecerit Deus ut sibi innotesceret. Sicut quando loquitur propheta (Christianis loquor, vel proficientibus in schola Dei; non sunt rudia nec nova quae dico, sed vestrae Sanctitati nobiscum usitatissima et manifestissima) quando propheta loquitur, quid dicimus? Dixit Deus, plane dicimus. Dicimus etiam, Dixit propheta. [PL38.30] Et utrumque recte dicimus, et utrumque in auctoritate invenimus. Et Apostoli sic intellexerunt Prophetas, ut dicerent, Dixit Deus. Et alio loco, Dixit Isaias. Utrumque verum est, quia utrumque invenimus in Scripturis. Solvat mihi christianus quaestionem, quam modo proposui; et solvet sibi, quam paulo ante proposui. Quomodo? Quia quod homo dicit de dono Dei, Deus dicit: secundum illud, Non enim vos estis qui loquimini (Matth. X, 20), et caetera; et iterum, Ecce ego Paulus loquor vobis (Galat. V, 2); et iterum, Christus qui in me loquitur (II Cor. XIII, 3).

CAPUT V

Ergo istam regulam, fratres, transferte ad illud quod aliquando tortuosum videbatur, et rectum erit.

6. Expectatio ad Deum. Illum ergo omnes intueamur, ut esurientes animas nostras ille pascat, qui esurivit propter nos; qui pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius paupertate nos ditaremur (II Cor. VIII, 9). Opportune ad eum paulo ante cantavimus: Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore opportuno (Psal. CIII, 27). Si omnia, omnes: si omnes, et nos. Non ergo si quid boni in sermone daturi sumus, nos dabimus, sed ille a quo omnes accipimus; quia omnes ad eum exspectamus. Tempus est, det: sed faciamus quod dixit, ut det; id est, exspectemus ad eum, ipsum corde intueamur: quia sicut oculi corporis et aures ad nos, ita oculi cordis et aures ad illum. Patente aure cordis audite magnum sacramentum. Omnia quidem sacramenta divinarum Scripturarum utique magna atque divina sunt: sunt tamen insigniora, magisque praecipua, quae maxime intentos nos desiderant, et quae prae caeteris aedificant lapsos, satiant esurientes: qui non ita satiantur, ut fastidiant; sed ut sit satietas sine fastidio, pellens inopiam, non assumens contemptum. Quem non moveat jussus immolari unicus filius ei, a quo promissus est? Et maxime res ita gesta, ut audivimus, intentos animos facit ad quaerendum exponi sacramentum.

CAPUT VI

7. Scripturarum figurae rebus vere gestis inhaerent. Ante omnia tamen, fratres, hoc in nomine Domini et admonemus, quantum possumus, et praecipimus, ut quando auditis exponi sacramentum Scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud quod lectum est credatis sic gestum, quomodo lectum est; ne subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare. Abraham pater noster homo erat illis temporibus fidelis, credens Deo, justificatus ex fide, sicut Scriptura dicit, et vetus et nova (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3, et Galat. III, 6). Suscepit filium de Sara uxore, jam in senectute utrisque constitutis, ex magna desperatione, sed secundum hominem. Quid autem de Deo non sperandum, cui difficile nihil est: qui sic facit magna, quomodo parva; sic suscitat mortuos, quomodo creat vivos? Si pictor eadem arte facit [PL38.31] murem, qua elephantem (diversa opera, sed ars una); quanto magis Deus qui dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5)? Quid difficile facit, qui verbo facit? Qua facilitate creavit Angelos ultra coelos, ea facilitate luminaria in coelis, ea facilitate pisces in mari, ea facilitate arbores et animalia in terra: ea facilitate magna, qua parva. Cui ergo cuncta facillimum fuit facere de nihilo, mirandum est quia dedit senibus filium? Tales ergo illos viros vel illos homines habebat Deus, et illo tempore tales fecerat praecones Filio venturo, ut non solum in his quae dicebant, sed etiam in his quae faciebant, vel in his quae illis accidebant, Christus quaeratur, Christus inveniatur. Quidquid Scriptura dicit de Abraham, et factum est, et prophetia est: sicut Apostolus quodam loco dicit, Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit; unum de ancilla, et alterum de libera: quae sunt in allegoria. Haec ergo sunt duo Testamenta (Galat. IV, 22, 24).

CAPUT VII

8. Isaaci historia et vera est et figurativa. Jam ergo non imprudenter dicimus quia Isaac et natus est Abrahae, et aliquid significavit. Sicut et immolare filium jussus obtemperat Deo, perducit ad locum, pervenit triduo, dimittit duos servos suos cum jumento, pergit ipse quo Deus praeceperat; levat lignum in altare, levat filium super lignum. Antequam veniat filius ad locum sacrificii, portat lignum quo levandus est. Deinde cum jam pene feriretur, sonat vox, ut parcatur: et non tamen sine sacrificio et sine sanguine fuso receditur. Apparet aries in vepre inhaerens cornibus, immolatur, peragitur sacrificium. Peracto sacrificio dicitur ad Abraham: Facio semen tuum, sicut stellas coeli et arenam maris; et obtinebit semen tuum civitates adversariorum; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod exaudisti vocem meam (Gen. XXII, 17 et 18). Vide ergo quando factum est, et quando fit commemoratio facti ipsius. Quando dicit ille Aries, Foderunt manus meas et pedes meos, et caetera. Quando peractum est illud in Psalmo sacrificium, tunc in ipso Psalmo dictum est, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 28 et 29). Si commemorabuntur, dictum est, praesignatum est aliquando, quod fieri jam videmus.

CAPUT VIII

9. Justificatio ex fide sine operibus. Videamus ergo quomodo impletum sit, et unde impletum, quo praecedente sacrificio impletum, quod dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Felices gentes, quae illud non audierunt, et nunc legentes crediderunt, quod credidit ille qui audivit. Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est (Jacobi II, 23). Quod credidit Deo, intus in [PL38.32] corde, in sola fide est: quod autem immolandum duxit filium, quod intrepidus dexteram armavit, quod jam feriret, nisi voce teneretur, magna fides est utique, et magnum opus: et ipsum opus laudavit Deus, cum diceret, Quoniam exaudisti vocem meam. Quare ergo apostolus Paulus ait, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus Legis (Rom. III, 28); et alio loco dicit, Et fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6)? Quomodo fides per dilectionem operatur; et quomodo justificatur homo per fidem sine operibus Legis? Quomodo? intendite, fratres. Credidit aliquis, percepit fidei sacramenta in lecto, et mortuus est: defuit illi operandi tempus. Quid dicimus? quia non est justificatus? Plane dicimus justificatum, credentem in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5). Ergo iste justificatus est, et operatus non est; et impletur sententia Apostoli dicentis, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus Legis. Latro qui cum Domino crucifixus est, corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad salutem (Id. X, 10). Nam fides quae per dilectionem operatur, etsi non sit in quo exterius operetur, in corde tamen illa fervens servatur. Nam erant quidam in Lege, qui de operibus Legis gloriabantur, quae fortasse non dilectione, sed timore faciebant; et volebant se justos videri, et praeponi Gentibus, quae opus Legis non fecerant. Apostolus autem praedicans fidem gentibus, cum eos qui accedebant ad Dominum, videret justificatos ex fide, ut jam qui crediderant bene operarentur, non quia bene operati sunt credere mererentur, exclamavit securus, et ait, Quia justificari homo potest ex fide sine operibus Legis: ut illi magis non fuerint justi, qui quod faciebant, timore faciebant; cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foras non exit in opere.

SERMO III De Agar et Ismaele

FRAGMENTUM. Quomodo ad Agar et Ismael pertineant haeretici et schismatici

Testamentum vetus ad Judaeos proprie pertinet. Etenim carnalia beneficia promittebantur, quia spiritualia non capiebantur. Regnum illud terrenum, et vita terrena funditus dejecta, subjectioni inimicorum tradita. Totum carnaliter sperabant de Domino, et propter haec serviebant. Interrogentur Christiani, si modo nulli sunt tales. Tales ad Vetus Testamentum pertinent. Non enim nomen interrogo, sed vitam. De his talibus sunt haeresis et schisma. Fugit a facie Sarae illa, et affligebat eam Sara. Quid mirandum? Affligebat eam corporaliter. Si quid afflictionis passa est pars Donati, propter superbiam suam Agar passa est [PL38.33] ancilla a Sara. Audiat Agar vocem Angeli: Redi ad dominam tuam (Gen. XVI, 6, 9). Sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Non invenimus corporaliter persecutum Isaac ab Ismaele: sed tantum quia dixerit Apostolus persecutionem. Nota ibi ubi dixit: Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Sed quid ait Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae (Galat. IV, 29, 30). Ergo ubi illud dicit Scriptura, ibi quaeramus. Quid ait in Genesi? Et factum est, cum luderet Ismael et Isaac, vidit eos ludentes. Quis persecutus est? quem persecutus est? Ludentes eos vidit Sara, et ait: Ejice ancillam et filium ejus. Quare? Quia vidit eos ludentes. Sed lusum illum Paulus persecutionem vocat: quia lusio illa illusio erat. Si illusio, seductio et deceptio est. Omnis lusus puerorum simulacrum est negotii majoris: et quando major ludit cum minore, quasi ut seducatur, sciens se habere negotia alia quae intendit, et simulat quaedam puero, id est infirmo, ludens cum illo. Major erat Ismael, et roboratus in malitia: sed ludens cum puero Isaac, seducebat Isaac, et quasdam fraudes ludendi cum infirmo faciebat. Animadvertit mater lusum illum esse persecutionem. Sic intelligens Sara mater lusum illum dixit: Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 9, 10). Et Ecclesia dicit: Ejice haereses et filios earum: non enim haeredes erunt haeretici cum Catholicis. Sed quare non erunt haeredes? Nonne de semine Abrahae nati? Et quomodo Baptismum Ecclesiae habent? Baptismum habent: haeredem faceret semen Abrahae, nisi ab haereditate superbia excluderet. Eodem verbo nasceris, eodem Sacramento; sed ad eamdem haereditatem vitae aeternae non pervenis, nisi ad Ecclesiam catholicam reversus fueris. Ex semine Abrahae nasceris; sed filius ancillae foris propter superbiam.

SERMO IV. De Jacob et Esau. In festo Vincentii martyris habitus

CAPUT PRIMUM

1. Spiritualiter sapere datur a Spiritu sancto. Hesternae lectionis debitores nos esse meminimus: sed sicut nos debemus sermonem, ita et vos debetis audientiam. Et lectio quidem illa carnaliter sonat: qui autem Spiritum Dei accepit, spiritualiter sapit. Dixit enim Apostolus, Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Et ad hoc promisit Dominus Paracletum Spiritum veritatis. Ergo sicut promisit, et misit, ut unusquisque jam qui eum Spiritum recepit, non sit temporalibus voluptatibus servus, sed dominus corporis factus et servus Creatoris, dirigat [PL38.34] se in viam praeceptorum Dei: nec vestigia ejus nutent, nec oculi ejus palpitent; sed intentione fidei proficiat, ut veniat ad id quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9): quod creditur antequam videatur, ut cum venerit, qui credidit non confundatur.

CAPUT II

Intendat ergo ambulans in spe, sperans quod nondum tenet, credens quod nondum videt, amans cui nondum haeret. Exercitatio autem animae in fide, in spe et charitate, facit eum idoneum capere quod venturum est.

2. Petrus carnaliter sapiens infirmus. Ipsius et omnium martyrum fortitudo ex Spiritu sancto. Cum ergo carnaliter adhuc saperet Petrus, turbatus ad interrogationem ancillae, negavit Dominum ter. Praedixerat enim medicus aegroto quid in illo futurum erat: qui aeger casus aegritudinis suae non noverat, et plus de se aegrotus praesumpserat; sed verus medicus videbat. Dixerat enim se cum Domino et pro Domino moriturum (Matth. XXVI, 69-75, 31-35). Nondum autem poterat, quia infirmus erat. At ubi venit postea Spiritus sanctus missus de coelo, et confirmavit eos in quos venit; impletus ille fiducia spirituali, coepit jam vere paratus esse mori pro eo quem ante negaverat. Hac fiducia repleti omnes martyres, tenentes rectam fidem, non morientes nec patientes pro falsa fide, pro vano phantasmate, pro spe inani, pro re incerta; sed pro veritatis pollicitatione, certum habentes eum qui promisit, potentem esse qui exhibeat; omnia praesentia contempserunt, in futura exarserunt, quae cum fuerint illis praesentia, non erunt praeterita.

CAPUT III

3. Esau carnales, Jacob spirituales figurat. Spiritualis vitam Angelorum exspectat. Recordamini ergo, qui interfuistis hesterno die, duos filios Isaac, Esau et Jacob, quomodo majori praeponitur minor (Gen. XXV et XXVII): ut ad Jacob pertineatis, Esau non ametis. Erit autem Esau, qui vult carnaliter vivere, vel carnalia in futuro saeculo sperare. Sive ergo carnaliter vivens, et talibus gaudens in hoc tempore, et talia de Deo sperans, qualia habent et mali, et totam felicitatem suam in ipsa ponens de qua gaudent et iniqui; aut certe contemnens istam praesentem, et talem sperans in futuro; carnalis est, carnalem habens fidem, carnalem spem, carnalem charitatem. Fides autem spiritualis est, credere quod protector sit temporaliter Dominus tuus, ut venias ad illud quod temporale non erit; et sperare te habiturum vitam Angelorum, non in corruptionibus carnis, non in voluptatibus et illecebris, non in fornicationibus et ebrietatibus et gaudio epularum carnalium, non in superbia possessionum dominationis terrenae; sed tantummodo quomodo Angeli vivunt.

CAPUT IV

4. Vita Angelorum beata ex visione Dei. Vivunt autem Angeli in gaudio, non creaturae, sed Creatoris. Gaudium enim creaturae est quidquid [PL38.35] videtur: gaudium Creatoris est quod non videtur oculis corporis, sed purgata acie mentis. Beati mundo corde. Ad quam visionem beati sunt? Quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Non enim putetis, fratres, quia gaudent Angeli ex eo quia vident terram, aut coelum, vel quaecumque in his sunt. Non ex eo gaudent, quia vident coelum et terram; sed quia vident eum qui fecit coelum et terram.

5. Deus non est quid corporeum, nec quale formari nostra cogitatione possit. Ille autem qui fecit coelum et terram, nec coelum est, nec terra; nec quid terrenum potest cogitari, nec quid coeleste, nec quid corporeum vel spirituale poteris cogitare: non hoc est Deus. Non tibi facias hominem aliquem grandem et pulchrum: non circumscribitur humana forma Deus; non continetur loco, non tenetur spatio. Non tibi facias quasi aureum Deum: non hoc est Deus. Nam aurum, unde tibi vis facere Deum, Deus ipse fecit; et hoc infirmum, quia in terra. Non tibi proponas, quia aliquid tale est Deus, quale vides in coelo, vel lunam, vel solem, vel sidera vel quidquid fulget et splendet in coelo: non hoc est Deus. Sed nec iterum ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol tanquam rota quaedam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitae lucis est et immensae: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Deus quidem habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16): sed talis lux non est rota, nec potest esse nota oculis carnis.

CAPUT V

6. Quid cogitandum cum dicitur Deus. Manichaeorum errorem perstringit. Sed si videre potes quid est veritas, quid est sapientia, quid justitia, quomodo dictum est, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6): quomodo est illud lumen verum, de quo dicit Joannes, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; quomodo Joannes ipse Baptista non erat lumen verum. Dicit enim Joannes evangelista, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 9, 8). Non solum autem Joannes Baptista verum lumen non erat, sed nec Paulus verum lumen erat, nec Petrus verum lumen erat, nec aliqui apostoli verum lumen erant. Etenim verum lumen est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Illi vero lumina erant, quia illuminabantur. Nam et oculi carnis nostrae dicuntur lumina; et unusquisque jurat, Per lumina mea. Lumina ista quid sunt? Si desit sol, si desit luna aut lucerna, certe in tenebris remanent. Ubi sunt lumina, videant ante se, praebeant ducatum pedibus, si lumina sunt: et tamen lumina sunt. Quare lumina sunt? Quia possunt lumen recipere. Etenim cum fuerit lumen illatum, lumen ipsum non sentit frons tua, nec auris tua, nec olfactus tuus, nec manus tua, nec pes tuus: sola membra in te qui vocantur oculi, sola sentiunt lumen [PL38.36] illatum. Absente lumine tenebrantur: sed illato lumine sola illuminantur, id est, quia sola sentiunt lumen. Illuminantur quidem et caetera membra tua; sed ut videri possint, non ut videre possint. Nam lux quae oritur, vel quae infertur, omnia membra perfundit; oculos, ut videant; caetera, ut videantur. Sic omnes sancti illuminati sunt, ut viderent, et ut quod videbant, praedicarent. Ideo illis dictum est, Vos estis lumen mundi (Matth. V, 14). Sed lumen, non verum lumen. Quare? Quia erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem. Omnem hominem dixit: si de isto sole diceret, non diceret, Omnem hominem; quia iste sol non a solis hominibus videtur. Vident illum et pecora, et minutissima animalia, et muscae vident istum solem: illud autem lumen quod Deus est, nemo videt, nisi de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

CAPUT VI

7. Lumen quod Deus est, quale cogitandum. Conamini cogitare, fratres, lumen veritatis, lucem sapientiae, quomodo ubique praesens est omnibus: conamini cogitare lumen justitiae; praesens est enim omni cogitanti. Quid enim est quod cogitat? Qui vult injuste vivere, peccat. Deserit justitiam: diminuta est? Conversus est ad justitiam: quid? aucta est? Deserit eam, integram illam relinquit: convertitur ad eam, integram illam invenit. Quid est ergo lumen justitiae? De oriente hoc surgit, et in occidentem vadit? An est alius locus unde oritur, aut quo venit? Nonne ubique praesto est? Homo certe qui est in occidente, si vult juste vivere, id est, secundum justitiam, numquid deest illi quam intueatur et videat secundum ipsam justitiam? Iterum in oriente positus si velit juste vivere, id est, secundum eamdem justitiam, numquid deest illi? Ibi enim est justitia: praesto est juste viventi. Secundum ejus regulam vident quemadmodum juste vivant et illi: sicut justi bene vivendo eam vident, ita et injusti male vivendo non eam vident. Nam et ille juste vivit, cum eam videt; et ille ipsam videt, ut secundum eam actus suos dirigat: quia nisi secundum justitiae regulam direxerit actus suos, in errorem iniquitatis impingitur. Quia ergo et huic praesto esse potuit ibi consistenti, nullo loco est, et ubique est: sic justitia, sic sapientia, sic veritas, sic castitas. Conamini ergo videre talem lucem: sed non potestis, palpitat mentis acies; purgetur, ut videat.

CAPUT VII

Ut autem purgetur et videat, credat, ut purgari mereatur. Quod ergo videre non potestis, differte, ut curemini, et videre possitis.

8. Felicitas in futuro saeculo qualis speranda. Duo Testamenta. Non tamen tale aliquid in futuro saeculo cogitetis, quale nunc videtis: quia si tale aliquid cogitaveritis, et tale aliquid dilexeritis; cum ipso mundo vultis ire extra mundum, tollere vobiscum vultis mundum. Non erunt ibi ista. Lux ibi erit quaedam, unde hoc rorat nescio quid, quod modo intelligimus, et gaudemus. Sed si habemus benedictionem a rore coeli, habemus [PL38.37] abundantiam a fertilitate terrae: sic est enim benedictus Jacob (Gen. XXVII, 28): ad eum pertineamus, et non carnaliter vivamus. Quia unusquisque incipit carnaliter vivere, ideo major dictus est Esau (Id. XXV, 23). Duo Testamenta dicuntur in Lege, unum Vetus, et alterum Novum. Vetus promissiones habebat temporales, sed significationes spirituales. Intendat Charitas vestra. Si promissa est Judaeis terra repromissionis, significat aliquid spiritualiter terra repromissionis: si promissa est Judaeis civitas pacis Jerusalem, significat aliquid nomen civitatis Jerusalem: si data est Judaeis circumcisio carnis, significat aliquam spiritualem circumcisionem: si jussi sunt Judaei unum diem sabbatum observare de septem diebus, significat spiritualem quietem, quae non habet vesperam. Nam et in ipsis septem diebus, in Genesi in omnibus diebus dictum est, Facta est vespera (Id. I): in septimo die non dicitur, Facta est vespera. Septimo die qui vesperam non habet, significatur nobis requies sempiterna, ubi nullus est occasus. Si data sunt sacrificia Judaeis carnalia, per victimas animalium omnia significant sacrificia spiritualia.

CAPUT VIII

Ergo qui sic intellexerunt, quasi praesens illis aliquid daretur pro magno, et futurum nihil quaesierunt, nec spiritualiter ea quae carnaliter agebantur, intel ligere valuerunt, ad majorem filium pertinent, ad vetus Testamentum pertinent.

9. Testamenti Veteris et Novi discrimen et consonantia. Vetus enim Testamentum est promissio figurata: Novum Testamentum est promissio spiritualiter intellecta. Cum enim Jerusalem quae fuit in terra, pertineat ad Vetus Testamentum, imaginem habet ad Jerusalem quae est in coelo, et pertinet ad Novum Testamentum. Circumcisio carnalis pertinet ad Vetus Testamentum: Circumcisio cordis pertinet ad Novum Testamentum. Liberatur secundum Vetus Testamentum populus de Aegypto: liberatur secundum Novum Testamentum populus a diabolo. Persecutores Aegyptii et Pharao persequuntur exeuntes de Aegypto Judaeos: persequuntur populum christianum peccata ipsorum et diabolus princeps peccatorum. Sed sicut Judaeos usque ad mare persequuntur Aegyptii; sic Christianos usque ad Baptismum persequuntur peccata.

CAPUT IX

Eremus est christiano hic mundus. Intendite, fratres, et videte: liberantur per mare Judaei, obruuntur in mari Aegyptii: liberantur Christiani in remissione peccatorum, delentur peccata per Baptismum. Exeunt post mare Rubrum, et ambulant per eremum: sic et Christiani post Baptismum nondum sunt in terra repromissionis, sed sunt in spe. Saeculum autem hoc eremus est; et vere christiano est eremus post Baptismum, si intelligat quod accepit. Si non solum signa corporalia in illo fiant, sed si etiam in corde spiritualis effectus, intelligit [PL38.38] sibi eremum esse istum mundum, intelligit in peregrinatione se vivere, patriam desiderare. Quamdiu autem desiderat, in spe est. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Ista patientia in eremo facit aliquid sperare: si jam se putat in patria, non pervenit ad patriam: si jam se putat in patria, remanet in via: ut autem non remaneat in via, speret patriam, desideret patriam, ne deviet. Nam occurrunt tentationes: ita post Baptismum occurrunt. Sicut enim non soli erant hostes Judaeorum Aegyptii, qui illos ab Aegypto persequebantur (ipsi enim praeteriti hostes erant, quomodo unumquemque persequitur praeterita vita sua et praeterita peccata sua cum principe suo diabolo), sed exstiterunt in eremo, qui vellent impedire viam; et pugnatum est cum illis, et victi sunt: sic post Baptismum cum coeperit ambulare christianus viam cordis sui in spe promissorum Dei, non deviet. Nam occurrunt tentationes aliud aliquid suggerentes, delicias hujus mundi, aliam quamdam vitam, ut unumquemque de via detorqueant, et a proposito abducant. Si autem isto desiderio istas suggestiones eviceris, vincuntur hostes in via, et perducitur populus ad patriam.

CAPUT X

10. Figurae nostrae ea quae Israelitico populo contigerunt. Audi Apostolum, quia ista figurae nostrae fuerunt. Nolo enim, inquit, vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt. Si sub nube fuerunt, sub caligine fuerunt. Quid est, sub caligine fuerunt? Non eis intelligentibus spiritualiter, quae cum eis corporaliter agebantur. Et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Datum est enim illis manna in deserto (Exod. XVI, 13), sicut nobis datur dulcedo Scripturarum, ut duremus in ista eremo vitae humanae. Et norunt quale manna accipiunt Christiani, quibus dixit ipse Psalmus, Gustate et videte, quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et omnes, inquit, eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem? Idem significantem. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Et attende quomodo unam rem exposuit, et caetera tacuit: Bibebant enim de spirituali sequente petra; petra autem erat Christus. Haec autem figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 1-6). Illis sunt exhibitae, sed figurae nostrae fuerunt: quia illis corporaliter exhibebantur, nobis spiritualiter significabantur. Ergo illi qui corporaliter ea tenuerunt, ad Vetus Testamentum pertinuerunt.

CAPUT XI

11. Isaac et Rebecca in benedictione Jacob, quid figurabant. Ad Ecclesiam pertinent omnes sancti. Jam videte quia senuerat Isaac. Cujus personam gessit Isaac, quando voluit benedicere filium suum majorem (Gen. XXVII, 1)? Jam senuerat: ubi senectus, vetustas; per senectutem intelligo vetustatem; et per vetustatem intelligo Vetus Testamentum. Hoc ergo Vetus Testamentum quia illi non intelligebant, qui [PL38.39] sub nube fuerunt, ideo dicuntur caligasse oculi Isaac. Caligo oculorum corporis Isaac, caliginem significat mentium Judaeorum: senectus Isaac, vetustatem significat Veteris Testamenti. Quid ergo, fratres? Vult tamen benedicere et majorem filium Esau. Minorem amabat mater, et majorem pater, tanquam primogenitum: nam aequalis in ambos justitia, sed erat charitas major erga primogenitum. Vult ille benedicere majorem, quia Vetus Testamentum primo populo promittebat. Promissiones non loquitur nisi ad Judaeos: ipsis videtur promittere, ipsis videtur omnia polliceri. Vocantur ab Aegypto, liberantur ab hostibus, per mare ducuntur, pascuntur manna, accipiunt Testamentum, accipiunt Legem, accipiunt promissiones, accipiunt ipsam terram repromissionis. Non mirum quia ille benedicere voluit primum filium: sed sub figura majoris benedicitur minor. Mater enim typum gestat Ecclesiae. Ecclesiam autem accipite, fratres, non in his solis qui post Domini adventum et nativitatem esse coeperunt sancti; sed omnes quotquot fuerunt sancti, ad ipsam Ecclesiam pertinent. Non enim non ad nos pertinet pater Abraham, quia ille fuit antequam Christus nasceretur de Virgine, et nos tanto post, id est, post passionem Christi facti sumus christiani: cum dicat Apostolus quia filii sumus Abrahae, imitando fidem Abrahae (Rom. IV, 12; Galat. III, 7). Ergo nos imitando illum ad Ecclesiam admittimur, et ipsum ab Ecclesia exclusuri sumus? Haec Ecclesia significatur in Rebecca uxore Isaac: haec Ecclesia erat in sanctis etiam Prophetis, qui intelligebant Vetus Testamentum, quia promissiones illae carnales spirituale nescio quid significabant. Si spirituale, spirituales ergo ad minorem filium: quia prior est carnalis, et postea spiritualis.

CAPUT XII

12. Carnales de Ecclesia in sorte sunt Esau. Jam hesterno die praemisimus Sanctitati vestrae, ideo majorem filium dici Esau, quia nemo fit spiritualis, nisi ex carnali: sed si perseveret in prudentia carnis, semper erit Esau: si autem fiat spiritualis, est filius minor; sed ipse minor erit major: ille enim tempore praecedit, iste virtute. Namque cum coxisset lentem Jacob, desideravit Esau accipere, antequam veniret ad istam benedictionem: et ille ait illi, Da mihi primogenita tua, et dabo tibi lentem quam coxi (Gen. XXV, 31). Vendidit primogenita sua minori: abstulit ille voluptatem temporalem, abstulit ille dignitatem sempiternam. Ergo qui temporalibus voluptatibus serviunt in Ecclesia, lentem manducant. Quam quidem coxit Jacob, sed non manducavit Jacob: idola enim magis in Aegypto viguerant. Lens cibus est Aegypti. Per lentem omnes errores Gentium significantur. Quia ergo Ecclesia eminentior et manifestior in filio minore de Gentibus ventura significabatur, lentem coxisse dicitur Jacob, et manducasse Esau. Etenim dimiserunt idola Gentes, quae colebant; Judaei autem serviebant idolis, nam conversi corde in Aegyptum, ducebantur per eremum; et cum [PL38.40] interfecti essent in mari hostes eorum, et fluctibus obruti essent inimici eorum, desideraverunt idolum facere, quia non viderunt Moysen (Exod. XXXII, 1), et non intellexerunt secum praesentem Deum; sed in praesentia hominis habentes spem, non viderunt oculis hominem, et putare coeperunt quia non ibi esset Deus, cum ipse solus per Moysen tanta patraret. Quaesierunt hominem oculis carnis, quia non habebant oculos cordis, unde Deum in Moyse viderent. Perdiderunt ergo primatum suum, quia conversi corde in Aegyptum manducaverunt lentem.

CAPUT XIII

Accipite. Populus Christianus est; sed in ipso populo Christiano illi primatum tenent, qui pertinent ad Jacob: qui vero carnaliter vivunt, carnaliter credunt, carnaliter sperant, carnaliter diligunt, adhuc ad Vetus Testamentum pertinent, nondum ad Novum; adhuc in sorte sunt Esau, nondum in benedictione Jacob.

13. Benedictio minoris sub specie majoris. Intendat Sanctitas vestra. Benedicere ergo volebat majorem filium Isaac senex caliginosis oculis, quia Vetus Testamentum ad Judaeos directum erat. Quod Vetus Testamentum non ab eis intelligebatur, ideo caliginosi oculi dicuntur. Ut dixi, fratres, ad majorem loquitur, ad minorem pervenit benedictio. Etenim mater ista, quae in sanctis omnibus intelligitur, id est, Ecclesia, quae intellexit prophetiam, ipsa dat consilium filio minori, et dicit illi: Ego ipsa audivi patrem tuum dicentem fratri tuo: Vade, et affer mihi venationem, ut manducem, et benedicat te anima mea, antequam moriar. Nunc ergo, fili, audi me. Et dedit illi consilium ut iret, afferretque duos haedos de proximo grege; et faceret illos mater, quemadmodum delectabatur pater ejus; et manducaret, et benediceret filium suum minorem absente majore. Ille autem timuit, et ait: Frater meus pilosus est, ego autem lenis sum; ne contingat me et compalpet pater meus, et intelligat quia ego sum Jacob, et acquiram non benedictionem, sed maledictionem. At illa: Vade, inquit, fili, audi me: maledictio tua super me sit (Gen. XXVII, 6-13). Perrexit, et attulit duos haedos: facti sunt, et apposuit patri suo: et quemadmodum praedixit, quia non illum agnoscebat in voce, tetigit, invenit pilos; quia pellibus haedorum circumdederat mater brachia ejus: credidit majorem esse, et benedixit. In benedictione majorem intendebat, et benedictio ad minorem perveniebat.

CAPUT XIV

Quid est ergo quod sub specie majoris benedicitur minor, nisi quia sub figuris Veteris Testamenti promissi populo Judaeorum, pervenit benedictio spiritualis ad populum Christianorum? Attendite, fratres: audiunt illi terram promissionis, audimus et nos: tanquam ad Judaeos videtur Scriptura loqui de terra promissionis, et ad nos pervenit intellectus terrae promissionis, qui dicimus Deo, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Sed hoc ut diceremus, mater nos docuit, id est, in [PL38.41] sanctis Ecclesia ipsa Prophetis docet nos, quemadmodum spiritualiter intelligamus ipsa promissa carnalia.

14. Peccata aliena patienter portanda. Sed non posset ad nos pervenire benedictio, nisi jam mundati a peccatis per nativitatem regenerationis, aliorum peccata per tolerantiam portemus. Genuit enim mater ambos filios. Intendite, fratres: genuit unum pilosum, alterum lenem. Pili peccata significant, lenitas autem mansuetudinem, id est, munditiem a peccatis. Duo filii benedicuntur: quia duo genera benedicit Ecclesia. Quomodo duos peperit Rebecca, generantur in utero Ecclesiae duo, unus pilosus, alter lenis: quorum diversitatem exposuimus. Sunt enim homines qui nec post Baptismum volunt dimittere peccata sua, et ea volunt facere quae antea faciebant. Verbi gratia, si faciebant fraudes, volunt iterum fraudare: si mendacium jurabant, volunt adhuc pejerare: si circumveniebant dolis innocentes, volunt adhuc circumvenire: si homicidia cogitabant, eadem cogitant: si fornicabantur, si inebriabantur, ea ipsa nihilominus faciunt. Ecce Esau natus pilosus. Quid facit Jacob? Dicitur ei a matre: Vade, benedicat te pater tuus. Et dicit, Timeo, non accedam. Sunt enim homines in Ecclesia, qui timent misceri peccatoribus, ne quasi per consortium peccatorum in unitate maculentur, et per haereses et schismata pereant.

CAPUT XV

15. Quomodo Jacob sine dolo, et cum dolo. Quid ergo dicitur huic piloso Esau, qui non bene conversatus est in domo? Nam et hoc de illis dicitur: Erat ille agrestis venator, Jacob autem sine dolo conversabatur in domo (Gen. XXV, 27). Ideoque eum amabat mater, cujus conversationem dulcem sentiebat. Ipse est Jacob, qui postea appellatus est Israel, cum luctaretur cum Angelo: et hoc in magno mysterio. Benedictus, appellatus est Israel (Id. XXXII, 28): ideoque quia sine dolo erat. Intendite, fratres mei, et videte quam sine dolo fuerit. Nathanaelem Dominus quando vidit, quia noverat qualis esset, ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Si ergo ideo iste Israelita, quia non est in eo dolus; in ipso Israel utique non erat dolus. Quid sibi ergo vult, quod dicitur, Venit frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem (Gen. XXVII, 35)? Sine dolo eum commendat Scriptura conversantem in domo: Dominus etiam perhibet testimonium, quia sine dolo erat, cum dicit de Nathanaele, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quid sibi ergo vult, cum dicitur, Accessit cum dolo, et abstulit benedictionem?

CAPUT XVI

16. Haedinas pelles habere quid. Dolus interim quid significet, attendamus; et videamus quid debeat facere Jacob. Portat aliena peccata, et portat cum tolerantia quamvis aliena: hoc est enim habere pelles haedinas: id est, patienter aliena portat, non haeret suis. [PL38.42] Sic omnes qui pro unitate Ecclesiae tolerant aliena peccata, Jacob imitantur. Quia et ipse Jacob in Christo est: siquidem Christus in semine Abraham. Dictum est enim, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Dominus ergo noster Jesus Christus, qui nullum peccatum fecit, portavit aliena peccata: et dedignatur portare aliena peccata, cui peccata dimissa sunt? Sic ergo Jacob transit ad Christum post aliena peccata, id est, haedinas pelles. Et quid est dolus?

17. Venit enim ille sero, et affert quod jussit pater; et invenit fratrem suum benedictum pro se: et non benedicitur altera benedictione. Quia duo illi homines, duo populi erant: una benedictio unitatem significat Ecclesiae. Duo autem populi ipsi sunt, qui est et Jacob. Sed alio modo figurati duo populi pertinentes ad Jacob. Etenim Dominus noster Jesus Christus, qui ad Judaeos et Gentes venerat, repudiatus est a Judaeis, qui pertinebant ad filium majorem: elegit tamen quosdam, qui pertinebant ad filium minorem, qui spiritualiter coeperant desiderare et intelligere promissa Domini, non carnaliter illam terram, quam desiderabant accipientes; sed spiritualem illam civitatem desiderantes, ubi nemo nascitur carnaliter; quia nemo ibi carnaliter, nemo spiritualiter moritur.

CAPUT XVII

18. Duo haedi, duo populi. Hanc ergo cum coepissent desiderare, coeperunt pertinere ad Jacob, qui crediderunt in Christo, et factus est grex Domini in ipsa Judaea. Sed quid dicit Dominus de ipso grege? Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili: vado, adducam eas, et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Quas alias oves habet Dominus Jesus Christus, nisi de Gentibus? Junctae sunt oves de Gentibus Judaeis ovibus. De Judaeis enim Apostoli. Inde erant et quingenti fratres, qui viderunt Dominum post resurrectionem (I Cor. XV, 6). Inde erat ipse Nathanael, cui testimonium perhibuit Dominus, in quo dolus non esset. Inde erant centum viginti, qui cum essent in domo, venit Spiritus sanctus, ut eos perfunderet, quem promiserat discipulis. Inde erant tot millia hominum, quae legimus in Actibus Apostolorum baptizata in nomine Christi, ex his qui crucifixerant Christum (Act. I, II, et IV). Ergo inde erant oves, et multae oves; sed non solae: habebat Dominus alias de Gentibus. Ipsi duo populi tanquam de diverso venientes, etiam duobus parietibus significantur. Venit enim Ecclesia Judaeorum de circumcisione; venit Ecclesia Gentium de praeputio: de diverso venientes in domo conjuncti sunt. Ideo Dominus dictus est lapis angularis: dicit enim Psalmus, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22); dicit et Apostolus, Ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 20). Ubi est angulus, duo parietes [PL38.43] copulantur: in angulo duo parietes, nisi de diverso, non conveniunt: nam si ex una parte veniunt, angulum non faciunt. Duo ergo haedi, ipsi sunt duo populi, ipsa sunt duo ovilia, ipsi sunt duo parietes; ipsi sunt duo caeci qui sedebant in via (Matth. XX, 30); ipsae sunt duae naves in quas levati sunt pisces (Luc. V, 7). Multis in locis Scripturarum intelliguntur duo populi: sed unum sunt in Jacob.

CAPUT XVIII

19. Haedi cur populi. Quare haedi, dicet aliquis? Haedi nostis quia peccatores sunt: nam ad sinistram erunt haedi, et ad dexteram agni (Matth. XXV, 33). Sed qui perseveraverint haedi, ipsi erunt ad sinistram. Nam nisi prius haedi essent, non diceret Dominus: Non veni vocare justos, sed peccatores. Quando enim Dominus conversabatur cum peccatoribus, et manducabat cum publicanis, Judaei quasi agni, id est, quasi justi, et per superbiam magis hirci, objecerunt Domino tanquam crimen, imo discipulis ejus dixerunt: Quare magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat? Respondens Dominus, quomodo se defendit? Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores (Id. IX, 11-13). Vocat ergo haedos, sed ut non perseverent haedi. Occidit enim illos Jacob, et praeparavit inde epulas patri suo; id est, ad intelligentiam spiritualem, quae in illa benedictione habebat intelligi, quamvis figurabatur in filio majori: ad hoc occisi sunt haedi, et manducati sunt, et trajecti in corpus unum. Sic occiduntur peccata in peccatoribus, et transeunt interfecti in corpus unum Ecclesiae: cujus Ecclesiae figuram gerebat Petrus, quando ei dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13). Ergo ille agrestis, iste in domo, mansuetus: ille major, iste minor: ad illum videbantur respicere benedictiones, ad istum perveniebant. Respiciebant ad illum, quia promissa carnalia promittebantur Judaeis: ad istum perveniebant, quia spiritualiter intelligenda erant, et accipienda Christianis. Ad istum benedictio non perveniret, nisi portaret peccata, quae ipse jam non faciebat.

CAPUT XIX

20. Aliena peccata sic portanda sunt, ut corrigantur. Charitas. Intelligat itaque Sanctitas vestra, quomodo sint portanda peccata. Sunt enim qui portare sibi videntur peccata, et tacent peccatoribus: jam ista simulatio detestanda est. Porta peccatorem, non ut ames peccatum in illo, sed ut persequaris peccatum propter illum. Dilige peccatorem, non in quantum peccator est, sed in quantum homo est. Quomodo si diligis aegrum, persequeris febrem: nam si parcis febri, non diligis aegrum. Dic ergo quod verum est fratri tuo, noli tacere. Quid enim aliud agimus, quam dicere vobis quod verum est? Noli mendaciter; aperta veritate dic quod verum est: sed donec corrigatur, portetur. Diversis temporibus fieri potuerunt occisio haedorum [PL38.44] et portatio pellium: rem tamen significant, quae uno tempore fieri potest. Simul enim et arguit justus peccatores, quod est haedos occidere; et peccata eorum misericorditer tolerat, quod est pelles portare. Quantum in ipso fuit, occidit haedos, occidit peccatores: sed portabat aliena peccata, et portabat cum tolerantia; meruit benedici: quia charitas omnia tolerat. Ipsa charitas erat in matre, et figuram charitatis ipsius gerebat mater: quae figura omnium sanctorum erat, figuram charitatis gerebat; quia sancti non sunt, nisi qui habuerint charitatem. Quid enim proderit, si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam? Factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si sciero omnia sacramenta, et omnem prophetiam, et tradam corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 7, 1-3). Qualis est ergo charitas, quae sola multum prodest, sine qua caetera nihil prosunt? Ergo ipsa charitas dat consilium, et obedit filius charitatis.

CAPUT XX

21. Isaac in dolo Jacob figuram intellexit. Quale consilium dat? Ut accipiat ille pelles haedinas, et accedat ad patrem. Majorem quaerit pater, et minorem benedicit: Vetus Testamentum Judaeos intuetur per litteram, et per spiritualem ejus intelligentiam Christiani in illo benedicuntur. Intendat Sanctitas vestra, magnum mysterium, magnum sacramentum. Dicit Isaac, Venit frater tuus cum dolo, de homine sine dolo. Sine dubio Isaac ille, ut erat spiritu prophetico, noverat quid agebatur, et ipse figurate agebat; omnia ponit in magna altitudine sacramentorum: nam si nesciret quid ageret, irasceretur fallenti se filio. Venit major, et dicit, Ecce, pater; manduca: sicut jussisti mihi, feci. Dicit ille: Quis es tu? Respondit: Ego sum filius tuus major Esau. Et quis est, inquit, ille a quo jam manducavi; et benedixi eum, et benedictus erit (Gen. XXVII, 31-33)? Irasci videbatur, exspectabat ab ore ipsius Esau maledictionem aliquam in fratrem: cum exspectat ille maledictionem, confirmat iste benedictionem. O irasci! o indignari! Sed noverat mysterium, et caligo oculorum ejus corporeorum significabat caliginem mentis Judaeorum: oculi autem cordis ejus videbant altitudinem mysteriorum.

CAPUT XXI

22. Venit, inquit, frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem. Dicebamus: videte quid est cum dolo: dolus hic, non est dolus. Quomodo dolus non est dolus? Quomodo petra non est petra? Quomodo dicitur mare, et non est mare? quia aliud significat: sic dicitur petra, et non est petra; quia aliud significat. Dicitur mons, et non est mons: dicitur leo de tribu Juda Dominus Jesus Christus, et non est leo: dicitur agnus, et non est agnus: dicitur pecus, et non est pecus: dicitur [PL38.45] vitulus, et aliud est. Sic dicitur dolus, et non est dolus. Quare ergo dicitur dolus, quaeramus. Quare dicta sunt illa omnia, quaeramus. Quare dictus est leo? Propter fortitudinem. Quare dictus est petra? Propter firmitatem. Quare dictus est agnus? Propter innocentiam. Quare dictus est vitulus? Propter victimam. Quare dictus est mons? Propter magnitudinem. Quare manna? Propter dulcedinem. Quare ergo dolus? Jam quid sit dolus videamus, et inveniamus quare dictus sit dolus. Novimus enim quid sit petra: et tamen dicitur de homine absurdo et duro petra, et de homine robusto et immobili dicitur petra; et ad laudem inde duxisti firmitatem, et ad vituperationem duritiam. Novimus in petra firmitatem, et accepimus Christum petram: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). In leone fortitudinem novimus: et tamen leo etiam diabolus nominatus est. In dolo quid novimus, ut accipiamus in figura dolum, quemadmodum accipitur et mons, quemadmodum accipitur leo, quemadmodum accipitur agnus, quemadmodum accipitur petra, et caetera?

CAPUT XXII

23. Dolus in Jacob quid. Jacob a mendacio defenditur. Dolus ergo quid est? Dolus est quando aliud agitur, et aliud simulatur. Quando itaque aliud est in intentione, aliud in factis, dolus dicitur. Dolus ergo in proprietate reprehensibilis, quomodo petra in proprietate. Qui dixerit petram in proprietate Christum, blasphemat: quomodo vitulum qui dixerit in proprietate Christum, blasphemat. Vitulus in proprietate pecus est; in figura, victima: in proprietate lapis terra obdurata est; in figura, firmitas. Dolus in proprietate fraus; in figura, ipsa figura. Omnis enim figurata et allegorica lectio vel locutio, aliud videtur sonare carnaliter, aliud insinuare spiritualiter. Hanc ergo figuram doli nomine appellavit. Quid est ergo, Venit cum dolo, et abstulit benedictionem tuam? Quia figuratum erat quod agebatur, ideo dictum est, Venit cum dolo. Nam ille doloso homini benedictionem non confirmaret, cui debebatur justa maledictio. Non ergo erat verus ille dolus: maxime quia non est mentitus dicendo, Ego sum filius tuus major Esau: jam enim pactus erat ille cum fratre suo, et vendiderat primogenita sua. Hoc se dixit habere patri, quod emerat a fratre: quod ille perdiderat, in istum transierat. Non enim primogeniti honor exclusus erat de domo Isaac: primogeniti honor ibi erat; in illo non erat, qui eum vendiderat: ubi erat, si non in minore erat? Ideo sciens hoc in mysterio Isaac, confirmavit benedictionem, et dicit filio: Quid tibi facturus sum? Et ille: Benedic et me, pater: non enim una tibi est benedictio (Gen. XXVII, 37, 38). Isaac autem sciebat unam.

CAPUT XXIII

24. Benedictio Jacob. Quare unam? Aderit Spiritus sanctus, ut dicam, et intelligatis. Videamus ipsas benedictiones, qualem benedictionem accepit Jacob, et qualem benedictionem accepit Esau. Ipse Isaac ad Jacob: Tu es filius meus Esau? Respondit Jacob: Ego. Et dixit: Appone mihi, et manducabo de venatione tua, fili, et benedicat te anima [PL38.46] mea, antequam moriar; sed admove mihi osculum. Illum non est osculatus: a pace coepit hujus benedictio. Quare osculo confirmavit pacem? Quia et ille propter pacem portabat aliena peccata. Et accessit, et osculatus est eum: et odoratus est odorem vestis ejus. Stolam enim habebat fratris sui: id est, dignitatem primogenitorum, quam ille perdiderat, iste habebat. In isto jam bene olebat, quod ille male perdiderat. Odoratus est odorem vestis ejus, et benedixit eum, et dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Odorem vestimenti accepit, et dixit odorem agri. Intellige Christum in mysterio interiori, et intellige vestem Christi Ecclesiam.

CAPUT XXIV

25. Una res multis modis significata. Intelligat Sanctitas vestra. Multis enim modis significatur una res: id est, Ecclesiam, quam significant illi duo haedi, ipsam significat vestis ista. Quia una res multis modis significatur, quae nihil horum est per essentiam, omnia per figuram. Agnus non potest esse leo; leo non potest esse agnus: Dominus autem noster Jesus Christus et leo potuit esse, et agnus: sed quia nec leo nec agnus per essentiam, et leo et agnus per figuram. Sic haedi non possunt esse vestis, et vestis non potest esse haedi: Ecclesia vero, quia nec haedi nec vestis per essentiam, et haedi et vestis est per figuram; et quidquid aliud dici potest.

CAPUT XXV

26. Ecclesia ager. Odoratus est vestimenta ejus, et dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus. Ager iste, Ecclesia est. Probemus quia ager est Ecclesia. Audi Apostolum dicentem fidelibus: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9). Non solum ager est Ecclesia, sed et agricola Deus. Audi ipsum Dominum: Ego sum vitis, vos sarmenta, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1 et 5). In hoc ergo agro laborans operarius, et sperans mercedem sempiternam, ipse Apostolus nihil sibi arrogat, nisi quantum decet operarium. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. (I Cor. III, 6 et 7). Quomodo servavit humilitatem, ut ad Jacob pertineret, ut ad ipsum agrum, id est, Ecclesiam, ne amitteret stolam, cujus odor erat sicut odor agri pleni, et transiret ad superbiam Esau, carnaliter intelligens et typho plenus? Olet ergo ager de veste filii: sed non ager ille ex se aliquid est, ideo adjecit, quem benedixit Dominus. Et dabit tibi Dominus de rore coeli desursum, et ab ubertate terrae, et multitudinem frumenti et vini: et servient tibi gentes, et eris dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit te, maledictus erit; et qui benedixerit te, benedictus erit (Gen. XXVII, 19-29). Haec benedictio Jacob: [PL38.47] si non benediceretur et Esau, nulla esset quaestio: benedicitur et ipse, sed non ipsa benedictione; nec tamen ab hac penitus aliena.

CAPUT XXVI

27. Benedictio Esau. Audiamus ergo quomodo benedicitur Esau; et videamus quid intersit inter spirituales Ecclesiae filios, et carnales; inter eos qui spiritualiter vivunt, et eos qui semper carnalibus gaudiis delectantur. Respondens autem Isaac, dixit ad Esau: Quis ergo venatus est mihi venationem, et intulit mihi? benedictus sit. Factum est antem ut audivit Esau verba Isaac patris sui, exclamavit voce magna, et dixit: Benedic et me pater. Et dixit illi: Venit frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem tuam.

28. Et dixit Esau: Juste vocatum est nomen ejus Jacob. Supplantatio enim vocatur Jacob. Et nec ipsa supplantatio inanis est: quia in figura accipitur, quomodo dolus. Non enim jam erat tanta malitia in fratre, ut vellet supplantare fratrem suum. Tunc enim dictus est supplantator, quando manu fratris sui nascentis pedem tenuit: tunc supplantator est dictus (Gen. XXV, 25). Supplantatio autem carnalium, vita spiritualium est.

CAPUT XXVII

Omnes enim carnales, cum in Ecclesia invident spiritualibus, supplantantur, et fiunt pejores. Audi Apostolum hoc ipsum dicentem, maxime quia ibi commemoravit odorem, quem hic expressit Isaac, dicens, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Ait ergo Apostolus, Christi bonus odor sumus in omni loco: et adjecit, Aliis quidem odor vitae, in vitam; aliis odor mortis, in mortem: et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 15, 16)? id est, ut intelligat quomodo odor mortis sumus in mortem hominum, nulla nostra culpa. Ambulant etenim vias suas spirituales, nihil aliud norunt quam bene vivere: et qui innocenter viventibus invident, faciunt peccata gravia, unde illos puniat Deus; et fit eis ille odor in mortem, qui est aliis odor ad vitam. Nam ipse Dominus prius factus est odor bonus ad vitam credentibus, et odor malus ad mortem persequentibus. Quia enim multi illi crediderant, inviderunt Judaei, et fecerunt tantum scelus occidendo innocentem, Sanctum sanctorum: quod si non facerent, ad mortem eis non valeret bonus odor Christi. Ergo supplantatus est Esau in benedictione patris.

29. Iterum de benedictione Esau. Respondit autem Isaac, et dixit ad illum, Dominum illum tuum feci: non enim aliud potuit accipere Esau quod dictum est, Et omnes fratres ejus servient illi: tibi autem quid faciam, fili? Et dixit Esau ad patrem suum: Benedic tamen et me. Cum strangulatus esset Isaac: id est, cum coactus esset. Magna res, magnum sacramentum, utinam capiamus: coactus benedicit, et tamen benedicit; et quod benedicit, verum est, sed tamen coactus benedicit. Quid sit hoc, attendite. Videamus ipsam benedictionem, et intelligamus quid sit coactum benedicere.

CAPUT XXVIII

30. In benedictione quid proprium, [PL38.48] quid commune Jacob et Esau. Respondit autem Isaac (pater sane Esau non est osculatus), et ait illi, Ecce a fertilitate terrae erit habitatio tua, et a rore coeli desuper. Dixit hoc et illi, ab ubertate terrae, et a rore coeli: hoc ergo commune est Jacob et Esau. Quid est proprium Jacob? Servient tibi gentes. Quid est proprium Jacob? Omnes fratres tui tibi servient: et qui te benedixerit, benedictus erit; et qui te maledixerit, maledictus erit. Habet et iste nescio quid proprium, quod non dictum est Jacob: Et in gladio vives, et fratri tuo servies. Sed ne tolleret liberum arbitrium (jam hinc et hesterno diximus), adjecit, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum de collo tuo. Quid est, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum de collo tuo (Gen. XXVII, 39, 40)? Liberum tibi est, si volueris, converti: non quasi duo eritis, sed unus Jacob. Omnes enim qui convertuntur ab Esau, ad Jacob pertinent. Similitudo unum facit, dissimilitudo facit diversitatem. Quid ergo? A rore coeli, et a fertilitate terrae, ambo habent. Servient tibi gentes et fratres tui et filii patris tui, solus Jacob habet. In gladio autem tuo vives, solus Esau. Quiddam commune habent, quaedam singuli.

31. Scripturae et Sacramenta bonis et malis communia. Sunt mali in Ecclesia pertinentes ad Esau: quia et ipsi filii Rebeccae, filii matris Ecclesiae, de utero ipsius nati, et pilosi in peccatis carnalibus perseverantes, de illius tamen utero nati. Habent ergo a rore coeli, et a fertilitate terrae: a rore coeli omnes Scripturas, omnem sermonem divinum: a fertilitate vero terrae, omnia visibilia Sacramenta; visibile enim Sacramentum ad terram pertinet. Haec omnia communia habent in Ecclesia et boni et mali. Nam et ipsi habent et participant Sacramentis: et quod norunt fideles, a tritico et vino. Et habent de rore coeli: quia super omnes descendit sermo Dei de coelo. Venit sermo Dei, et irrigat: sed qui irriget, et quid irriget, attende. Nam et illos irrigat et illos, bonos et malos: sed illi bonam pluviam in radicem spinarum convertunt; illi autem ad fructum bonum pluviam trahunt. Nam simul pluit Dominus super segetem et super spinas; sed segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem: et tamen una est pluvia. Sic Verbum Dei omnes compluit. Videat quisque qualem radicem habeat; videat quisque quo trahat pluviam bonam: si eam trahit, ut generet spinas, numquid ideo pluvia Dei accusanda est? Antequam veniat ad radicem, dulcis est pluvia illa; dulce est verbum Dei, donec veniat ad cor malum, et convertat ad fraudem suam pluviam Dei, convertat ad hypocrisim, convertat ad radices malarum concupiscentiarum, ad perversitates et depravationes suas. Incipit quidem generare spinas, sed de pluvia bona: habet enim a rore coeli. Et quoniam non excluduntur omnes mali a Sacramentis Dei, habet et [PL38.49] ab ubertate terrae, quod norunt illi, qui jam voluerunt esse participes mysteriorum fidelium.

CAPUT XXIX

32. Omnes gentes spiritualibus subjectae. Cum ad ambos pertineant ista, non tamen pertinent omnes gentes nisi ad spirituales, quia ipsi pertinent ad Ecclesiam, quae implevit totum orbem terrarum. Attendite, fratres, et discernite quantum potestis, vel quantum vobis Dominus dat. Omnis spiritualis videt quia Ecclesia per totum orbem terrarum est una, vera, catholica, et nihil sibi arrogat, et tolerat peccata hominum, quos non potest purgare de area dominica, antequam veniat ille ultimus ventilator, qui falli non potest, ut purget aream suam, et frumentum mittat in horreum, paleas autem det ad comburendum (Matth. III, 13): quia ipse habet excludere paleam, et segregare a frumento, et praeparare horreum tritico, paleis ignem. Itaque quia novit, tolerat peccatores in fine separandos. Per omnes gentes peccatores et omnes carnales mixti sunt spiritualibus, et serviunt eis: spirituales autem non serviunt; quia de illis proficiunt, cum ipsi deficiunt. Attendite, fratres mei; dicam, si possum, et non timeam, non tacebo: urgeor enim ut dicam: etsi mihi forte aliqui succensuerint; sed dent veniam, timeo enim, ut dixi; timori dent veniam. Christus neminem timuit: nos autem Christum timendo non parcimus, ne nobis, dum tales nolumus contristare, ille non parcat. Quid velim dicere dignamini audire, et intentissime advertere. Acceperunt ambo a rore coeli et ab ubertate terrae, Jacob et Esau; ambo illud habent quod jam diximus, quod novimus, quod nostis: sed ut serviant ei gentes, non accepit nisi Jacob; quia carnales in Ecclesia per totum orbem terrarum non serviunt nisi spiritualibus. Quare? Quia de illis proficiunt spirituales. Nam ideo carnales homines servi dicuntur: et si quod nolunt faciunt, prodest tamen spiritualibus mala conversatio carnalium; quia et ex eadem conversatione proficiunt, et per tolerantiam coronantur.

CAPUT XXX

33. Carnalibus cur non subjectae gentes. Intendat Sanctitas vestra quod dicimus. Illi autem Esau non sunt datae gentes: quia omnes carnales, qui sunt in Ecclesia, aut divisi sunt, aut faciles sunt ad divisionem. Ecce pars Donati inde facta est, inde est, de ipsis carnalibus carnaliter sentientibus. Carnales erant: sed quia quaesierunt honorem suum, vel patientiam perdiderunt, invenerunt aditum, et divisi sunt: amaverunt honorem suum, multum ei tribuerunt, typho superbiae tumuerunt, non habuerunt tolerantiam, id est, non habuerunt charitatem. Scriptum est enim: Charitas omnia tolerat, omnia sustinet; non aemulatur, non inflatur, non agit perperam (I Cor. XIII, 7, 4). Itaque quidquid aliud haberent, quia illud non habebant per quod prodest quidquid habetur, diviserunt se. Et quotquot haereses vel praecisiones et schismata facta sunt, per hos carnales facta sunt. Aut enim carnaliter senserunt, et fecerunt [PL38.50] sibi imagines phantasmatum suorum, et erraverunt, et reprehendit eos fides catholica; et cum arguerentur, exclusi sunt foras pondere suo: aut invenientes sibi lites et simultates cum hominibus, diviserunt se. Qui se ergo diviserunt, nisi ad quos pertinet gladius ille, de quo dictum est, In gladio tuo vives? Non quia gladius non accipitur in bono: nam quemadmodum dicta sunt illa superiora, id est quomodo accipitur lapis ille, et ad firmitatem propter Christum, et ad reprehensionem propter stultum; quomodo leo dictus est Christus propter aliud, et leo dictus est diabolus propter aliud: sic accipitur gladius aliquando in bono, aliquando in malo. Sed hic non sine causa non datus est Jacob, sed datus est Esau: nisi quia aliquid mysterii significatur in gladio. Quomodo et ipsa servitus non est aliena a mysterio; id est, quod dictum est, Servies fratri tuo: nam et hoc in magno mysterio dictum est.

CAPUT XXXI

34. Contra schismaticos. Ergo, fratres, qui se dividunt, ipsi habent gladium divisionis, et in gladio suo moriuntur, et in gladio suo vivunt. Sed quia verum dixerat Dominus, Qui gladio percutit, gladio morietur (Matth. XXVI, 52); videte illos, fratres mei, qui se ab unitate praeciderunt, in quot frustra praecisi sunt. Nostis quot partes fecit pars Donati, nec arbitror latere Sanctitatem vestram, quia qui gladio percutit, gladio peribit. Dictum est illi, In gladio tuo vives. Sic et illi qui non recesserunt ab Ecclesia, et tales sunt, quales si foris essent. Qui enim amant honores suos in Ecclesia, omnino tales sunt; qui amant in Ecclesia commoda sua saecularia, et ipsi palea sunt; sed ventus deest, ideo non volant de area: hoc est quod dico breviter, tentatio deest, nam volarent de area. Denique quando contra illos aliquid egerit Ecclesia, quomodo facile se praecidunt? quomodo facile extra colligunt, et nolunt dimittere principatum suum? quomodo pro ipso principatu mori volunt? quomodo tenere volunt sub se plebes, et non dimittere plebes unitati Christi? quomodo volunt facere oves suas, quas suo sanguine non emerunt, et ideo viles habent, quia non emerunt? Quid opus est hinc diutius disputare? Attendite illos per universam Ecclesiam, videte tales, et eos qui intus sunt, et eos qui inventa occasione de area volaverunt, et volunt secum trahere grana; sed grana vera et plena tolerant paleam, et manent in area usque in finem, quousque veniat ultimus ventilator: sicut ille cum pellibus haedinis toleravit aliena peccata, et meruit accipere benedictionem paternam.

CAPUT XXXII

35. Extorta benedictio. Quare autem sugillatus Isaac benedixit? Jam enim necessitate, jam coactus pater ejus dixit illi, Ecce ab [PL38.51] ubertate terrae erit tibi habitatio et a rore coeli. Et ne ideo te putes bonum, In gladio tuo vives, et fratri tuo servies. Sed ne de te desperes, quia potes te corrigere, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum de collo tuo. Ecce ab ubertate terrae et a rore coeli accipiet; sed Isaac sugillatus projicit illi benedictionem, non dat. Nonne fit modo in Ecclesia malis hominibus, qui volunt perturbare Ecclesiam, ut tolerentur ad necessitatem ipsius pacis, ut admittantur, ut habeant Sacramenta communia? Et aliquando scitur quia mali sunt, et convinci forte non possunt ut emendentur et degradentur; ut excludantur, ut excommunicentur, non possunt convinci. Si institerit aliquis, aliquando itur in disruptiones Ecclesiae. Cogitur gubernator Ecclesiae tanquam dicere, Ecce ab ubertate terrae erit tibi, et a rore coeli: utere Sacramentis, tibi manducas judicium, tibi bibis judicium: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Nosti quia admitteris ex necessitate pacis Ecclesiae, non habes in corde nisi perturbationes et divisiones. Ideo in gladio tuo vives: nam in eo quod accipis a rore coeli, et ab ubertate terrae, non ibi vives; non enim hoc te delectat, aut suavis est tibi Dominus. Si enim hoc te delectaret, et suavis tibi esset Dominus, imitareris humilitatem Domini, non superbiam diaboli. [Quamvis ergo accipiat mysterium humilitatis Domini a rore coeli et ab ubertate terrae, non tamen deponit superbiam diaboli; cui nihil faciam, qui semper dissensionibus et seditionibus gaudet.] Quamvis sit tibi ista communio a rore coeli et ab ubertate terrae; tamen in gladio tuo vivis, seditionibus et dissensionibus aut gaudes aut terreris. Muta ergo te, et tolle jugum a collo tuo.

CAPUT XXXIII

36. Epilogus, de pugna contra diabolum exemplo martyrum suscipienda. Vincentii martyris natalitia. Haec vobis, fratres, pro magnitudine mysteriorum forte pauca; pro tempore tamen et pro viribus nostris et pro vestris multa dicta sunt: et si forte enucleatius haec quaestio discussa non est, partim tamen magna mysteria, quae postea si tractentur, inveniuntur. Date veniam et angustiae temporis, et viribus nostris, et capacitati vestrae. Vultis plus capere, crescite: vultis crescere, bene vivite. Qui enim non vult bene vivere, non vult crescere. Has vobis epulas exhibuerit Dominus Deus noster per natalitia martyris sui Vincentii. Vincentius nomen victoriae est. Amate autem, ut vincatis: non enim deest persecutio; diabolus persecutor est, nunquam defit occasio coronae: tantum miles Christi intelligat pugnam, et sciat quem vincat. Numquid quia non te urget hostis manifestus corporis, non te urget persecutor occultus illecebris carnis? Quanta suggerit mala? quanta per cupiditatem, quanta per timorem? Quibus illecebris persuadet ut eas ad sortilegos, ad mathematicos, quando [PL38.52] dolet caput? Qui dimittunt Deum, et eunt ad ligamenta diabolica, victi sunt a diabolo. Contra si cui suggestum fuerit, secundum corpus fortasse efficere remedia diaboli, unde alius sanatus esse dicitur, quia accepto ab illo sacrificio suo, deserit persequi corpus, quia cor obtinuit: ergo cuicumque suggesta fuerint ista remedia scelerata, et dixerit, Moriar potius, quam talibus remediis utar; si vult Deus, flagellat et liberat me; si novit quia necessarium est, liberet me; si autem scit quia debeo exire de hac vita, sive contrister, sive laeter, sequar voluntatem Domini. Ecce enim post parvum tempus qua fronte exiturus sum ad Dominum? Non enim hoc mihi praestant remedia diaboli, quod praestat Deus, vitam aeternam. Quare ergo damno animae meae emo paucos dies corpori meo? Qui haec dicit, et non it, nec applicat cor suum ut faciat mala remedia, utique vincit. Unam rem dixi exempli gratia; videtis certe jam quanta diabolus suggerit. Vides illum certe languere, vides anhelantem in lecto, vides vix moventem membra, vix moventem linguam, lassus iste diabolum vincit. Multi coronati sunt in amphitheatro pugnantes ad bestias: multi in lecto vincentes diabolum coronantur: videntur non se movere posse, et intus in corde tantas vires habent, tantam pugnam exercent. Sed ubi est occulta pugna, ibi occulta victoria.

CAPUT XXXIV

37. Martyres imitandi. Quare ista diximus, fratres? Ut quando celebratis natalitia martyrum, imitemini martyres; nec putetis ideo vobis deesse posse occasiones coronae, quia modo desunt tales persecutiones. Nec modo enim desunt quotidie persecutiones a diabolo, sive per suggestionem, sive per molestias aliquas corporis. Tu tantum scito te habere Imperatorem, qui jam praecessit in coelum: dedit tibi viam qua sequaris, tene te ad illum. Noli cum viceris, per superbiam tibi tribuere, quasi de viribus tuis luctatus fueris: sed praesume de eo qui dedit vires, ut vinceres, quia ipse vicit saeculum (Joan. XVI, 33): et semper coronaris, et martyr hinc exies, si omnes tentationes diaboli superaveris.

SERMO V. De luctatione Jacob cum angelo. Habitus paulo ante Pascha

1. Boni imitandi, mali vero donec ultimo judicio discretio fiat, tolerandi. Haec maxime regula disciplinae necessaria est viro christiano, ut verbum Dei [PL38.53] audiat, cum est in hoc saeculo, ut attendat eum qui venit saeculum salvare primo per misericordiam, et postea discutere per judicium. Et ideo Dominus noster Jesus Christus imitandum se nobis praebuit; ut quoniam christiani sumus, aut ipsum imitemur, aut alios qui eum imitati sunt. Sunt enim quidam eorum qui christiani vocantur et non sunt, quos partim digessit Ecclesia, tanquam stercora; ut sunt omnes haereses, et omnia schismata, quae etiam comparantur sarmentis infructuosis de vite praecisis, et paleis quas ante ventilationem de area ventus rapit: sunt autem alii, qui intus mali sunt, et ipsa communione catholica continentur; quos necesse est toleret christianus bonus usque in finem, quia ventilatio messis hujus areae non erit nisi dies judicii. Haec semper cantavimus vobis, et in nomine Christi arbitramur quia haerent pectoribus vestris. Istae lectiones quae vobis leguntur, numquid modo primum vobis leguntur, et non eaedem quotidie repetuntur? Sicut autem lectiones Dei quotidie opus est ut repetantur, ne saeculi mala et spinae nascantur in cordibus vestris, et effocent semen quod ibi seminatum est: sic oportet et sermonem Dei vobis semper repeti, ne obliti dicatis vos non audisse, quod dicimus nos dixisse.

2. Debita remittenda inimicis. Inimicus sic diligendus, ut tamen corripiatur. Accedunt multi, et modo tempus est ut in nomine Dei festinent accipere gratiam Baptismi, credentes dimitti sibi omnia peccata quae antea commiserunt, prorsus omnia; et exire inde nihil debentes Domino: quemadmodum servus ille, qui rationem reddebat domino suo, et invenit illum debere decem millia talentorum; sic tamen recessit nihil debens, non quia nihil ipse debebat, sed quia ille misericors erat, dimisit omnia, et debitorem absolvit. Et tamen, fratres, quomodo nos terruit vehementer idem ipse servus? Quia noluit dimittere conservo suo, vel differre solutionem centum denariorum, replicavit illi dominus decem millia talentorum, quae illi dimiserat (Matth. XVIII, 23-34). Hi ergo qui exituri sunt de Baptismo nihil debentes, et absoluti omnibus peccatis, caveant ne si quis in illos peccaverit, et noluerint ipsi dimittere, non solum deinceps non illis dimittatur, sed etiam omnia quae dimissa fuerant, replicentur. Nemo ergo dicat: Quis istud facit, aut quis istud fecit? Dicendo sibi istud homines moriuntur. Dilige inimicum tuum, dicit Dominus: et tu, Quis istud facit? Quia ipse non fecit, putat quia nemo potuit facere. Res in corde est: unde vides quis illud facit? Putas enim quia non dimisit ille qui clamat? Forte enim aliquando clamat aliquis, et jubet caedi hominem, et putas quia non dimisit. Quare? Tu quando caedis filium tuum, tenes odium in corde tuo? Ergo res in corde est: solus Deus videt si dimissum est. Aliquando enim non caedit aliquis, videtur parcere manu, et saevit in corde, et optat male homini intus, et vult eum necari: tenet contra illum malam voluntatem, quamvis nihil illi corporaliter reddere videatur. [PL38.54] E contra sunt, qui corporaliter videntur quasi reddere; sed corporalis illa correptio quasi dilectio est: ad bonam vitam vult illum pervenire; et tanto magis vult eum corripi, quanto illum amat. Sic et Deus numquid non nos diligit? non ad hoc nos hortatur, ut diligamus inimicos nostros, ut quomodo possumus, similes illi simus? Nam sic dixit: Estote autem vos perfecti, sicut Pater vester qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 48, 45). Quanta ergo dilectio est in Domino, quando pro peccatoribus et impiis Christum crucifigendum misit, et pretio sanguinis ejus nos redemit, qui ei inimici eramus, amando ea quae fecit pro eo qui fecit? Cum ergo ista faceremus, misit Deus, sicut Apostolus dicit, Filium suum (Galat. IV, 4); et eum pro nobis impiis, ab aliis impiis occidendum tradidit. Et si nondum fidelibus tantum munus datum est, quid ergo servatur fidelibus? Ecce quomodo Deus diligit homines. Attendamus, fratres; numquid non illos flagellat? numquid non illos corripit? Si non illos corripit, unde fames? unde aegritudines? unde pestilentiae et morbi? Omnes enim istae correptiones Dei sunt. Sicut ergo ille diligit, et tamen corripit: sic et tu, si habes aliquem in potestate, quamvis serves affectum dilectionis, noli tamen negare flagellum correptionis. Quia si negaveris, non tenebis dilectionem: quia ille moritur in peccatis, qui forte correptus ea relinqueret; et magis tibi imputatur verum odium.

3. Luctandum, ut Christi charitatem et patientiam imitatione prosequamur. Nemo ergo dicat: Quis istud potest? Contendite hoc implere in cordibus vestris; tenete, ut diligatis. Luctamini, et vincetis. Christus enim ibi vincit. Contra quid luctamini? Contra peccatum luctamini, contra verba hominum male dicentium: Ergo non te vindicas? ergo remanebis indefensus, et non illi ostendis? o si mecum haberet! Luctamini, et vincite. Si enim vellet Christus jubere terrae, quando a Judaeis tanta passus est, ut aperta sorberet persecutores ejus, non posset? Si ergo qui habuit potestatem, sic eos pertulit, quousque levaretur in crucem, et pendens in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34); tu, serve redempte sanguine crucifixi Domini tui, non imitaberis Salvatorem tuum? Quid enim illi opus erat tanta pati, cui licebat et non pati? Nam sic dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego pono eam, et iterum sumam eam (Joan. X, 18). Et sic fecit. Quid enim factum est, fratres? Pendebat in cruce, quomodo Competentibus legimus: at ubi vidit completas in se omnes Scripturas, ut illi darent etiam acetum, Perfectum est, ait: et inclinavit caput, et emisit spiritum; quasi ad hoc staret, ut impleretur. Cum vellet ergo, animam suam posuit. Et ideo ille Deus erat, illi homines, qui juxta illum erant crucifixi. Ille citius [PL38.55] moritur, illi tardius. Et cum jussum esset ut corpora deponerentur de cruce propter sabbatum, ut sepelirentur, invenerunt illos latrones viventes, et eis crura fregerunt; Dominum autem jam defunctum, et tamen unus ipsorum lancea percussit latus ejus, et profluxit sanguis et aqua (Joan. XIX, 30-34). Ecce pretium tuum. Quid enim profluxit de latere, nisi sacramentum quod accipiunt fideles? Spiritus, sanguis, et aqua. Spiritus quem emisit, et sanguis et aqua quae de latere profluxerunt. De ipso sanguine et aqua significatur nata Ecclesia. Et quando exivit sanguis et aqua de latere? Cum jam dormiret Christus in cruce: quia Adam in Paradiso somnum accepit, et sic illi de latere Eva producta est. Ecce ergo pretium tuum. Imitare humilitatem et vestigia Domini tui, et noli dicere, Quis istud facit? Est circa te forte et qui non facit. Sed in illa turba si tu feceris, sic tibi computabitur, quomodo si invenias in area unum granum, et paleas infinitas. Difficile invenis duo grana simul juncta: sed inter grana palea commixta est. Sic inter eos qui servire volunt Deo, strepitus et multitudo est malorum hominum circumdans illos undique; quia quocumque se verterint, non inveniunt nisi malos suasores. Esto ergo ut granum, et noli curare de palea. Veniet tempus ut separetur. Ideo cantavimus, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Ecclesia illud dicit gemens inter peccatores. Putatis, fratres, quia ad hoc vult se discerni Ecclesia, ut ab haeresibus tanquam sarmentis praecisis separetur? Jam ab ipsis separata est. Numquid ita dicit Ecclesia, Judica me, Deus, et discerne causam meam, ut a parte Donati, aut ab Arianis, vel a Manichaeis segregetur? Non se rogat discerni, nisi ab his qui ei mixti sunt, quos oportet ut toleret usque in finem. Sed hoc dicit, Judica me, Deus, et discerne causam meam: id est, ne cum ipsis judicer et perdar in die judicii. Nam nunc dictum est, Dimitte zizania crescere (Matth. XIII, 30): et tolerantur modo mali a bonis, in die judicii separandi.

4. Jacob et Esau figurae populi Christiani et Judaici. Et ideo Jacob ille, qui modo lectus est, populum significat christianum: ipse est enim minor filius; quia populus Judaeorum Esau est. De Jacob quidem nata est gens Judaeorum, sed in figura magis Esau Judaei intelliguntur: quia populus major reprobatus est, populus autem minor primatum accepit. Cum etiam in utero luctarentur, et taedium mater pateretur, quia impellebantur viscera ejus, ait: Quid mihi sic? Melius mihi erat sterilitas, quam ut hoc paterer. Dictum est ei a Domino, quod duo populi in utero ejus confligerent, et duae gentes, et quia major serviet minori (Galat. XXV, 22, 23). Quod dictum est cum in utero essent, hoc dictum est iterum in benedictione Isaac, cum benediceret minorem; putabat autem se benedicere majorem. Personam Legis ferebat Isaac. Videtur Lex data Judaeis: et ipsum regnum datum est Christianis. Attendite quia Lex videtur regnum promittere. Judaeis dicitur, Propterea auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti justitiam [PL38.56] (Matth. XXI, 43). Auferetur ab Esau, et dabitur Jacob. Hirsutus natus erat et pilosus Esau, id est plenus peccatis; haerebant in illo peccata: ille autem ut acciperet primatum, accepit pelles haedorum in brachiis; et sic illum benedixit pater, palpans brachia ipsius, et inveniens hirsutum. Sed illi capilli et peccata portabantur a Jacob, non haerebant in Jacob. Sic ergo et Ecclesia Dei aliena peccata portat, non sua, tolerans usque in finem; sicut et Dominus Jesus Christus aliena portavit. Et benedixit minorem pater. Et quomodo benedixit? Mysterium sanctum, quales futuri erant. Volunt enim oculos acutos Scripturae. Benedixit filium suum minorem: et videtur deceptus quasi benedixisse alium pro alio. Venit ille qui ierat ad venationem, apportans quod pater jusserat, et dicit: Pater, manduca, sicut voluisti. Dixit Isaac: Quis es tu? Et ille: Ego sum Esau filius tuus major. Et dicit: Ergo tu es Esau? Quis est autem jam qui attulit mihi escam, et manducavi, et benedixi illum, et benedictus est (Gen. XXVII, 31-40)? O irasci deceptori! o irasci fallaci! Imo dic: Quare me decepit? quare me fefellit? tollat benedictionem illam frater ipsius, et sit in malis. Nonne clamat haec res in mysterio facta, ut major serviat minori? Accipit ergo talem et ipse benedictionem. Sed subjunxit: Eris servus fratris tui. Cum ille diceret, Numquid finitae sunt benedictiones? benedic et me; ait, Cum illum talem feci, tibi quid habeo dare? Et dixit: Benedic et me, pater. Et extorsit, et accepit benedictionem prope similem, a rore coeli et fertilitate terrae omnem abundantiam. Et subjecit statim, Et servies fratri tuo. Et erit tibi sic, cum solveris jugum ejus a cervice tua. Quid est illud quod dictum est, Et erit tibi sic, cum solveris jugum ejus a cervice tua; nisi quia ostendit illos, quos Esau praefigurabat, sic esse peccatores, ut in potestate haberent, et in libero arbitrio, mutari et fratri conjungi?

5. Judaei Christianorum servi. Attendite mysterium. Ecce Judaeus servus est Christiani. Et hoc manifestum est, et implevit orbem terrarum, sicut videtis, Jacob. Et ut noveritis quia de futuro dicebantur ista, considerate ipsam historiam, et videte quia non sunt impleta in ipsis duobus, Major serviet minori (Id. XXV, 23). Ditatus enim legitur Esau multum, et regnare coepit in tota abundantia (Id. XXXVI, 7). Ille autem Jacob, ut pasceret oves alienas. Et cum coepisset redire, et timere fratrem suum, sicut modo legebatur, mittit munera nescio quanta pecorum, mittit et servum qui dicat, Ecce munera fratris tui (Id. XXXII, 18). Noluit eum videre, priusquam muneribus placaret; et postea illum acceptis muneribus vidit. Et cum ad eum Jacob venisset, adoravit eum a longe (Id. XXXIII, 3). Quomodo ergo, Major serviet minori, quando minor videtur adorare majorem? Sed ideo ista in historia non sunt impleta, ut intelligantur de futuro dicta. Minor filius accepit primatum, et major filius perdidit primatum. Ecce Jacob implevit terram, [PL38.57] tenuit gentes et regna. Jussit imperator Romanus, jam Christianus, ut ad ipsam Jerusalem non accederent Judaei. Et sparsi per orbem terrarum, facti sunt quasi custodes Librorum nostrorum. Quomodo servi, quando eunt in auditorium domini ipsorum, portant post illos codices, et foris sedent; sic factus est filius major filio minori. Nam aliquando movent aliqua in Scripturis; et de Judaeorum codicibus certi aliquid cognoscitur. Ideo ergo sparsi sunt, ut nobis Libros servent. Major ergo minori servit. Videte enim cum quanta dignitate sit populus Christianus, et in quanta defectione sit populus Judaeorum. Quando forte ausi sunt vel modicum movere se contra Christianos, quae illis contigerint audistis in recenti tempore. Ergo modo verum est, Major serviet minori. Quomodo ergo illa benedictio, Erit tibi a rore coeli et a fertilitate terrae? Quomodo minorem, sic et majorem benedixit. Sed majori dictum est, Et eris servus fratris tui. Et erit hoc, cum solveris jugum ejus a cervice tua. Quanti sunt qui solverunt jugum a cervice sua, et facti sunt fratres nostri. Quanti Judaei crediderunt, attendite. Et modo, si quem Judaeum inveneris, et evangelizaveris illi Dominum Jesum Christum, et crediderit, nonne solvit jugum a cervice sua? Et quanta hoc fecerunt primis temporibus fidei millia? Omnino qui tunc crediderunt, sicut legimus, ex servis facti sunt fratres et cohaeredes.

6. Lucta Jacob cum angelo. Non ergo Ecclesia quae dicit, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab Esau se vult discerni, a quo jam discreta est, sed a Christianis malis. Iste enim Jacob, in quo figuratur populus Christianus, audistis quemadmodum luctatus sit cum Domino. Dominus enim illi apparuit, id est, angelus gestans personam Dei: luctatus est cum illo, et volebat illum tenere et comprehendere. Luctabatur ille; praevaluit, et tenuit; cum teneret, non dimisit nisi benedictus. Dominus det, fratres, explicare tantum mysterium. Luctatur, praevalet; et vult benedici ab eo cui praevaluit. Quid est ergo quod luctatur, et vult tenere? Ait Dominus in Evangelio, Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 12). Hoc est quod dicebamus jamdudum: Luctare, ut teneas Christum, ut diligas inimicum (Supra, n. 3). Tenes enim Christum hic, si inimicum dilexeris. Et quid dicit ipse Dominus, id est, angelus in persona Domini, cum praevaleret, et teneret eum? Tetigit latitudinem femoris ejus, et exaruit, et ideo claudicabat Jacob. Dicit ei: Dimitte me, jam enim mane est. Et ille: Non [PL38.58] te dimitto, nisi benedixeris me. Et benedixit illum: quomodo? Mutando illi nomen. Non vocaberis Jacob, sed Israel: quoniam praevaluisti cum Deo, praevalebis et cum hominibus (Gen. XXXII, 24-28). Ista benedictio est. Videte unum hominem: ex parte tangitur, et arescit; et ex parte benedicitur. Ipse unus homo ex parte aruit, et claudicat; et ex parte benedicitur, et viget.

7. Angelus teneri nolens quid significet. Quid est autem (quantum Dominus suggerit, dicimus, sine praejudicio melioris intellectus): quid est, Ecce mane jam venit, dimitte me? Hoc est quod Dominus dicit post passionem mulieri, quae volebat illi tenere pedes: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Quid est hoc? Nam et cum legeretur ipsa lectio, tractavi inde aliquando, quomodo diceretur, Noli me tangere; nondum ascendi ad Patrem. Quare? Nemo illum tetigit corporaliter, nisi cum ascendit ad Patrem? Adhuc hic erat, palpavit cicatrices discipulus qui non credebat. Quomodo ergo nolebat se tangi, nisi quia hoc figurate dictum est? Illa mulier Ecclesia erat: et hoc est, Noli me tangere, noli me carnaliter tangere; sed qualis sum, aequalis Patri. Noli me tangere: quia non me, sed carnem meam tangis. Dicit enim in evectione profectus sui Paulus, Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus; et, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova; omnia autem ex Deo (II Cor. V, 16-18). Quid est, Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus? Quia quando eum carnaliter noveramus, non putabamus nisi quia homo erat tantum: at vero postquam gratia ejus illuxit nobis, intelleximus Verbum aequale Patri. Tenebat ergo, et luctabatur, quasi eum carnali habitu Jacob amplecti volens. Ille autem dicebat, Dimitte me; carnaliter: quia ecce jam mane est, ut spiritualiter illumineris: id est, Noli me putare hominem. Dimitte, quia jam mane est. Mane in luce veritatis intelleximus, et sapientiae, per quam facta sunt omnia. Ipsa perfrueris, cum nox ista transierit, hoc est, iniquitas hujus saeculi. Tunc enim fiet mane, cum venerit Dominus, ut ita a nobis videatur, quemadmodum ab Angelis videtur. Quia nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faeiem (I Cor. XIII, 12). Teneamus ergo hoc, fratres, quod dictum est, Dimitte me, quia jam mane est. Sed ille quid dixit, Non te dimittam, nisi me benedixeris? Quia per carnem nos prius benedicit Dominus. Norunt fideles quid accipiunt; quia per carnem benedicuntur; et sciunt quia non essent benedicti, nisi caro illa crucifixa daretur pro saeculi vita. Quomodo autem benedicitur? Quia praevaluit Deo, quia tenuit fortiter, et perseveravit, et de manibus non dimisit, quod amisit Adam. Teneamus ergo fideles quod accepimus, ut benedici mereamur.

8. Jacob et benedictus et claudicans. Pars arida [PL38.59] Jacob Christianos malos significat; ut in ipso Jacob et benedictio sit, et claudicatio. Benedictus est ex parte bene viventium, claudicat ex parte male viventium. Sed adhuc in uno homine est utrumque: erit autem diremptio et discretio postea; quod optat in Psalmo Ecclesia, dicens: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Ita sane, quia dicit Evangelium, Si scandalizaverit te pes tuus, abscinde eum et projice abs te. Expedit enim tibi unum pedem habentem intrare in regnum Dei, quam cum duobus pedibus ire in ignem aeternum (Matth. XVIII, 8). Isti ergo mali praescindi habent in fine. Modo clauda est Ecclesia, unum pedem fortiter ponit, alterum invalidum habet. Paganos attendite, fratres. Inveniunt aliquando Christianos bonos, servientes Deo, et admirantur, et adducuntur, et credunt. Aliquando attendunt male viventes, et dicunt: Ecce Christiani! Sed isti male viventes ad latitudinem pertinent femoris Jacob tacti, qui aruit. Tactus autem Domini, manus est Domini corripiens et vivificans. Ideo ex parte benedicitur, et ex parte arescit. Et istos male viventes in Ecclesia ostendit Dominus; quia inde est quod scriptum est in Evangelio, quia cum crevisset herba, apparuerunt zizania: quia cum coeperint homines proficere, tunc incipiunt malos sentire. Haec nota sunt vobis, ex dono Dei efficitur ut cognoscantur. Sed modo toleranda sunt zizania usque ad finem messis, ne forte eradicando zizania, eradicetur simul et triticum (Id. XIII, 26, 29, 30). Veniet autem tempus ut exaudiatur Ecclesia dicens, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: cum Dominus venerit in claritate sua cum Angelis sanctis, et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis: et ponentur justi ad dexteram, haedi autem ad sinistram: et illis dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; illis autem, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 31-41).

SERMO VI. De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo

CAPUT PRIMUM

1. Cum sanctae lectiones legerentur, in ea quae scripta sunt in prima lectione, quae nobis recitata est, animo intendimus, et ea quae Dominus suggerit, breviter cum vestra Sanctitate participare curamus: ne carnaliter accipientes divina mysteria, non solum non proficiatis, sed etiam deficiatis. Occurrit enim primo aspectibus nostris ex illa lectione divina, quod Deus apparuit Moysi. Apparere autem per substantiam suam, sicuti est, nonnisi mundis cordibus dignatur. Sic enim scriptum est in Evangelio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Oculis autem corporalibus sanctorum si quando Deus [PL38.60] voluit apparere, non per se ipsum, sed per creaturam visibilem atque sensibilem, quantum ista carne sentiri potest, apparuit; vel per vocem sonantem auribus, vel per ignem oculis, vel per angelum in aliqua visibili specie apparentem, sed personam Dei gestantem. Sic intelligimus, fratres, apparuisse Moysi Deum. Non enim majestas illa, quae fecit coelum et terram, et quae regit universum mundum, cui semper inhaerent Angeli contemplando ejus pulchritudinem puris mentibus, oculis mortalibus hominis potuit apparere, nisi assumpta visibili et sensibili creatura, quae ad istos oculos visibiles corporis pertinet: quandoquidem et ipsa Sapientia Dei, per quem facta sunt omnia, humanis oculis non appareret, nisi humanam carnem assumeret.

CAPUT II

2. Moysi Deus per angelum apparuit. Quomodo ergo Verbum Dei, id est, Filius Dei, ut appareret oculis, carnem assumpsit; sic semper Deus, ut appareret oculis hominum, in aliqua creatura visibili apparere dignatus est. Nam apertissime habes in Actibus Apostolorum, quia angelus apparuit Moysi in rubo (Act. VII, 30). Numquid ista Scriptura vera, et illa falsa est? aut illa vera, et ista falsa est? Sed quid? Si christiani sumus, si bene credimus; ambae sunt verae. Si ergo ambae sunt verae, quomodo hic Deus apparuit, quomodo ibi angelus dicitur apparuisse, nisi quia ille Spiritus, qui in Actibus Apostolorum dixit apparuisse angelum, exposuit hanc lectionem quomodo apparuit Deus? Illa declaratio, expositio est obscuritatis hujus: ne intelligeres Deum per se ipsum apparuisse, illic tibi expositum est quemadmodum apparuerit Deus per creaturam, angelum. Sic quid miraris quia dicitur, cum apparet angelus, Dixit Deus; et vocavit Deus Moysen, et accessit ad locum; et dixit Dominus ad Moysen? Quia non attenditur templum angelus, sed inhabitator angeli. Ipse enim angelus templum Dei erat. Si enim dignatur in homine habitare et loqui, ut quando propheta loquitur, dicatur, Dixit Deus; quanto magis per angelum? Et cum dicitur, Dixit Deus per Isaiam, quid erat Isaias? Nonne homo portans carnem, natus de patre et matre, sicuti omnes nos? Et tamen loquitur, et quid dicimus in eloquiis ipsius? Haec dicit Dominus (Isai. L, 1). Quomodo ergo Deus, si Isaias, nisi quia Deus per Isaiam? Sic et hic loquente angelo dicitur Deus loqui. Quare, nisi quia per angelum Deus?

CAPUT III

3. Dei apparitio quare in rubo facta. Advertite itaque soluta quaestione etiam istud, in cujus rei signum videtur factum, quod in rubo apparuit: et rubus non comburebatur, non incendebatur: et apparebat tanquam ignis, et non incendebat rubum. Putamus rubum bonum aliquid significare, cum sint spinae? Si enim consumpsisset ignis spinas, significaret quia et verbum Domini quod dictum est Judaeis, consumpsisset peccata illorum, et Lex illa finiret [PL38.61] iniquitates ipsorum. Si enim sic ignis in rubo, quomodo Lex in Judaeis; sic sunt spinae rubi, quomodo peccata Judaeorum: sic ignis hic non cremavit spinas, quomodo Lex non cremavit peccata.

4. Nomen Dei. Loquitur autem Dominus ad Moysen (jam illa nostis, et non diutius vos tenere debemus, propter angustias temporis): Ego sum qui sum: Misit me qui est. Cum enim quaereret nomen Dei, hoc dictum est: Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Quid est hoc? o Deus, o Domine noster, quid vocaris? Est vocor, dixit, Quid est, Est vocor? Quia maneo in aeternum, quia mutari non possum. Ea enim quae mutantur, non sunt, quia non permanent. Quod enim est, manet. Quod autem mutatur, fuit aliquid, et aliquid erit: non tamen est, quia mutabile est. Ergo incommutabilitas Dei isto vocabulo se dignata est intimare, Ego sum qui sum.

CAPUT IV

5. Aliud nomen Dei. Quid est ergo, quod postea iterum aliud nomen sibi dixit, cum diceretur: Et dixit Deus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc mihi nomen est in sempiternum? Quomodo illac vocor hoc, quia sum; et ecce hac aliud nomen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Quia quomodo est Deus incommutabilis, fecit omnia per misericordiam, et dignatus est ipse Filius Dei mutabilem carnem suscipiendo, manens id quod Verbum Dei est, venire et subvenire homini. Induit ergo se carne mortali ille qui est, ut dici posset, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 15).

6. Signa data Moysi. Deinde signa jam attendite, quae signa dedit Moysi, cum diceret, Si mihi dixerit populus, Non te misit Deus: quibus signis ostendam quia misisti me? Dictum est, Projice virgam, quam habes in manu tua: projecitque virgam, et factus est serpens, et exhorruit Moyses. Ait iterum Dominus, Apprehende caudam ejus, apprehendit, et facta est virga sicut erat. Dedit et aliud signum: Mitte manum in sinum: et misit eam. Produc eam: produxit, et facta est alba sicut nix, id est, leprosa. Color enim albus in cute humana vitiosus est. Mitte illam in sinum iterum: misit, et recepit colorem suum. Dedit ei tertium signum: Tolle aquam de flumine, et funde in aequalem locum: tulit et fudit, et conversa est in sanguinem. In his signis audiet te populus: si in primo non exaudierit, in secundo autem et in tertio audiet (Id. IV, 1-9).

CAPUT V

7. Quid significet virga: quid serpens. Nos ea quae significant, quantum Deus adjuvat, tendamus edicere. Virga regnum significat; serpens, mortalitatem. A serpente enim homini mors propinata est. Ipsam mortem Dominus dignatus est assumere. Virga ergo veniens in terram, serpentis speciem habuit; quia regnum Dei, quod est Christus Jesus, venit ad terram. Mortalitate indutus est, quam infixit in cruce. Novit autem Sanctitas vestra quia quando populus ille in eremo cervicatus et superbus murmurasset adversus Deum, coepit morderi a serpentibus, et ipsis morsibus cadere. Misericordia sua dedit Deus [PL38.62] remedium, quod remedium praesentem quidem sanitatem afferebat, sed futuram sapientiam praedicabat. Ait Moysi: Suspende serpentem aeneum in media eremo in ligno, et dic populo, Quicumque fuerit percussus, serpentem istum intueatur. Et percussi homines intuebantur serpentem, et sanabantur (Num. XXI, 8, 9). Et attestatur Dominus in Evangelio tali signo. Nam cum Nicodemo loqueretur, ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14 et 15). Sed hoc est, quicumque percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum.

CAPUT VI

Ergo, fratres, ipsa est mortalitas, quae suscepta est a Domino, quam necesse est habere corpus ejus, cujus est caput homo in coelo. Ita Ecclesia mortalitatem habet, quod vulnus inflictum est per suasionem serpentis. Debemus enim mortem peccato primi hominis: sed per eam ad vitam perveniemus aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. Sed quando venit ad vitam, et redit ad regnum? In fine saeculi. Nam ideo caudam tenuit, ubi finis est, ut ad pristinum revocaret.

8. Quid manus et sinus Moysi: quid aqua. Quid illa manus? Certum est quia et illa manus populum ipsum significat. Sinus hominis quid est? Sinus Moysi secretum Dei. Cum esset homo in secreto Dei, incolumis erat, et bono colore. Exiit a secreto Dei, progressus est Adam de paradiso, offenso Deo, et factus est vitiosus. Facta est ergo manus illa alba: sed rediit ad sinum, per sinum Domini nostri Jesu Christi, et recepit colorem. Quid autem illa aqua? Aqua illa significat sapientiam. Saepe enim posita est aqua in similitudinem sapientiae: et dictum est, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14). Sed aqua illa sapientia, quae in terra sanguis effecta est, non nobis ostendit Verbum carnem factum et habitantem in nobis? Utique ostendit. Omnia ergo futuri populi, signa sunt et mysteria de Domino nostro Jesu Christo. Et si qua alia sunt in veteribus Libris sacramenta, sive illa intelligamus; sive non intelligamus, quaerentem desiderant, non reprehendentem. Petamus ergo, quaeramus et pulsemus, ut aperiatur nobis. Illis futura praedicta sunt sacramenta: nos praesentia videmus in Ecclesia.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 24-62 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22