Dominis dilectissimis et praedicabilibus fratribus ELEUSIO, GLORIO et FELICIBUS, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM

1. Fortunium quem Tubursicum habetis episcopum, per eamdem civitatem, quanquam festinantissime, cum ad Cirtensem Ecclesiam pergeremus, experti sumus ita omnino ut de illo soletis benignissime [PL33.174] polliceri. Eam ipsam quippe vestram de illo nobis sermocinationem cum ei renuntiaremus, volentes eum videre, non abnuit. Venimus itaque ad eum; quia aetati ejus id a nobis deferendum videbatur, potius quam exigendum ut ipse ad nos veniret prior. Perreximus ergo comitantibus non paucis, quos forte aggregatos nobis illud tempus invenerat. Cum autem apud eum consedissemus, rumore disperso non parva praeterea turba confluxit; sed nobis in tota illa multitudine perpauci apparebant, qui utiliter ac salubriter agi causam illam, et tantam reique tantae quaestionem prudenter et pie discuti cuperent. Caeteri vero magis ad spectaculum quasi altercationis nostrae prope theatrica consuetudine, quam ad instructionem salutis christiana devotione convenerant. Quapropter nec silentium nobis praebere, nec intente nobiscum atque modeste saltem et ordinate colloqui potuerunt, exceptis, ut dixi, paucis, quorum religiosa et simplex apparebat intentio. Itaque libere pro sui cujusque animi motu immoderate loquentium omnia strepitu turbabantur, nec evincere sive nos, sive ipse rogando, interdum etiam objurgando potuimus, ut nobis modestum silentium praeberetur.

2. Res tamen utcumque agi coepta est, et aliquot horas in alterno sermone protraximus, quantum vocibus interquiescentibus varie tumultuantium sinebamur. Sed in ipso disputationis exordio, cum videremus ea quae dicebantur, subinde labi de memoria vel nostra, vel eorum quorum salutem maxime curabamus; et ut esset nobis cautior modestiorque tractatio, simul ut et vos atque alii fratres qui absentes erant, quid inter nos actum esset, legendo cognosceretis, postulavimus ut a notariis verba nostra exciperentur. Diu ab illo vel ei consentientibus reluctatum est; postea tamen ipse concessit. Sed notarii qui aderant, atque id strenue facere poterant, nescio qua causa excipere noluerunt. Egimus saltem ut fratres qui nobiscum erant, quanquam in hac re tardius possent, exciperent, pollicentes nos ibi easdem tabulas relicturos. Consensum est. Coeperunt verba nostra excipi, et aliqua ab invicem ad tabulas dicta sunt. Postea inordinatas perstrepentium interpellationes, et propterea nostram quoque turbulentiorem disputationem notarii non valentes sustinere, cesserunt; nobis sane non desistentibus, et ut cuique facultas dabatur, multa dicentibus. Ex quibus omnibus verbis nostris, quantum recordari potui, causae totius actionem, Dilectionem vestram fraudare nolui. Potestis enim ei litteras meas legere, ut vel approbet vera me scripsisse; vel ipse vobis, si quid melius recolit, incunctanter insinuet.

CAPUT II

3. Primo enim vitam nostram, quam vobis benevolentius fortasse quam verius narrantibus, se comperisse dicebat, praedicare dignatus est: adjungens se dixisse vobis, nos omnia, quae de nobis insinuaveratis, bene facere potuisse, si in Ecclesia faceremus. Deinde quaerere coepimus quaenam illa esset Ecclesia, ubi vivere sic oporteret; utrum illa quae, sicut sancta tanto ante Scriptura praedixerat, se terrarum [PL33.175] orbe diffunderet, an illa quam pars exigua vel Afrorum vel Africae contineret. Hic primo asserere conatus est, ubique terrarum esse communionem suam. Quaerebam utrum epistolas communicatorias, quas formatas dicimus, posset quo vellem dare, et affirmabam, quod manifestum erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse quaestionem. Parabam autem, ut si consentiret, ad illas ecclesias a nobis tales litterae mitterentur, quas in apostolicis auctoritatibus pariter legeremus illo jam tempore fuisse fundatas.

4. Sed quia res aperte falsa erat, permixtis verbis cito inde discessum est; inter quae verba evangelicam illam Domini admonitionem commemoravit, qua dixit: Cavete a pseudoprophetis; multi ad vos venient in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). Quae verba Domini cum diceremus eadem de illis a nobis posse recitari, ventum inde est ad exaggerationem persecutionis, quam saepe suam partem pertulisse dicebat; hinc volens ostendere suos esse christianos, quia persecutionem paterentur. Inter quae verba cum ego pararem ex Evangelio respondere, inde capitulum commemoravit prior, ubi Dominus ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Id. V, 10). Quo loco ego gratulatus, subjeci statim id ergo esse quaerendum, utrum illi persecutionem propter justitiam passi fuerint. In qua quaestione discuti cupiebam, quod quidem omnibus clarum erat, utrum eos in unitate Ecclesiae constitutos, an schismate jam divisos Macariana tempora invenerint; ut qui videre vellent utrum propter justitiam persecutionem passi fuerint, id potius attenderent, utrum se recte a totius orbis unitate praeciderint. Quod si injuste fecisse invenirentur, manifestum esset eos propter injustitiam potius quam propter justitiam passos persecutionem; et ideo numero beatorum adjungi non posse, de quibus dictum est: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Ibi commemorata est famosior quam certior Codicum illa traditio. Sed respondebatur a partibus nostris, principes illorum potius fuisse traditores: quod si de hac re nostrorum litteris nollent credere, nec nos cogi oportere ut litteris credamus ipsorum.

CAPUT III

5. Sed tamen sequestrata ista dubia [PL33.176] quaestione, quaerebam quomodo se isti juste separassent ab innocentia caeterorum Christianorum, qui per orbem terrarum successionis ordinem custodientes, in antiquissimis Ecclesiis constituti, penitus ignorarent qui fuerint in Africa traditores; qui certe non possent communicare, nisi eis quos sedere in sedibus episcopalibus audiebant. Respondit, tamdiu transmarinarum partium Ecclesias mansisse innocentes, donec consensissent in eorum sanguinem, quos Macarianam persecutionem pertulisse dicebat. Ubi ego possem quidem dicere, nec invidia Macariani temporis innocentiam transmarinarum Ecclesiarum contaminari potuisse; quandoquidem nullo modo probaretur illis auctoribus fecisse etiam quae fecerat. Sed de compendio quaerere malui, si Macarii saevitia, ex quo in eam consensisse dicebantur transmarinae Ecclesiae, suam innocentiam perdiderunt, utrum saltem probaretur usque ad illa tempora Donatistas cum orientalibus Ecclesiis caeterisque orbis partibus in unitate mansisse.

6. Tunc protulit quoddam volumen, ubi volebat ostendere Sardicense concilium ad episcopos Afros, qui erant communionis Donati, dedisse litteras. Quod cum legeretur, audivimus Donati nomen inter caeteros episcopos, quibus illi scripserant. Itaque flagitare coepimus ut diceretur, utrum ipse esset Donatus de cujus parte isti cognominantur: fieri enim potuisse, ut alicui Donato alterius haeresis episcopo scripserint, cum maxime in illis nominibus nec Africae mentio facta fuerit. Quomodo ergo posset probare Donatum partis Donati episcopum nomine illo accipiendum esse, quando ne id quidem probare posset, utrum ad Africanarum specialiter Ecclesiarum episcopos illae litterae missae fuerint. Quanquam enim Donati nomen Afrum esse soleat, non tamen repugnaret a vero, ut vel partium illarum aliquis vocaretur nomine Afro, vel aliquis Afer in illis partibus constitueretur episcopus. Neque enim in eis vel diem vel consulem invenimus, ut saltem consideratis temporibus certi aliquid eluceret. Sane quoniam nescio quando audieramus Arianos, cum a communione catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare tentasse: ad aurem mihi hoc ipsum frater Alypius suggessit. Tunc accepto ipso volumine, ejusdem concilii statuta considerans, legi Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, cujus maxime adversus Arianos acerrimarum disputationum conflictus eminuit, et Julium Ecclesiae Romanae episcopum, nihilominus catholicum, illo concilio Sardicensi fuisse improbatos. Unde apud nos constitit Arianorum fuisse concilium, quibus isti episcopi catholici vehementissime resistebant. Itaque ad diligentiorem etiam temporum discussionem voluimus ipsum volumen accipere atque auferre nobiscum. Qui noluit dare, dicens, ibi nos habere illud, quando aliquid in eo considerare vellemus. Rogavi etiam ut manu mea notari permitteret, fateor, timens ne mihi forte causa exigente, cum petendum [PL33.177] esset, pro illo aliud proferretur; neque hoc voluit.

CAPUT IV

7. Deinde mihi coepit instare, ut ad interrogationem suam breviter responderem, quaerens a me quem justum putarem, eum qui persequeretur, an eum qui persecutionem pateretur. Cui respondebam, non recte ita interrogari: fieri enim posse ut ambo iniqui sint, fieri etiam posse ut iniquiorem justior persequatur. Non ergo esse consequens, ut ideo sit quisque justior, quia persecutionem patitur, quamvis id plerumque contingat. Deinde cum viderem in hoc eum multum immorari, ut justitiam suae partis ex eo certam vellet intelligi, quia persecutionem passa fuerit; quaesivi ab eo, utrum justum et christianum putaret episcopum Mediolanensis Ecclesiae Ambrosium. Cogebatur utique negare quod ille vir christianus esset et justus; quia si fateretur, statim objiceremus quod eum rebaptizandum esse censeret. Cum ergo ea loqui cogeretur, quibus ille non esset habendus christianus et justus, commemoravi quantam persecutionem pertulerit, circumdata etiam militibus armatis ecclesia. Quaesivi etiam utrum Maximianum, qui ab eis apud Carthaginem schisma fecerat, et justum et christianum putaret. Non poterat nisi negare. Commemoravi ergo etiam illum talem persecutionem pertulisse, ut ecclesia ejus usque ad fundamenta dirueretur. His igitur exemplis ei, si possem., persuadere moliebar ut jam desineret dicere persecutionis perpessionem, christianae justitiae certissimum esse documentum.

8. Narravit etiam in ipsa schismatis novitate majores suos, cum cogitarent culpam Caeciliani, ne schisma fieret, quoquo modo velle sopire, dedisse quemdam interventorem populo suae communionis apud Carthaginem constituto, antequam Majorinus adversus Caecilianum ordinaretur. Hunc ergo interventorem in suo conventiculo a nostris dicebat occisum. Quod fateor, nunquam antea prorsus audieram, cum tam multa ab eis objecta crimina refellerentur et redarguerentur a nostris, atque in eos plura et majora jacerentur. Sed tamen posteaquam hoc narravit, rursus a me instanter coepit quaerere quem justum putarem, eumne qui occidit, an eum qui occisus esset; quasi jam mihi probavisset, ita ut narraverat, esse commissum. Dicebam ergo, prius utrum verum esset esse quaerendum; non enim temere credi oportere quaecumque dicuntur: et tamen fieri potuisse, ut vel ambo aeque mali essent, vel etiam pejorem quisquam malus occideret. Revera enim fieri potest, ut sceleratior sit rebaptizator totius hominis, quam solius corporis interemptor.

9. Unde etiam illud quod a me postea quaesivit, jam quaerendum non erat. Ait enim etiam malum non debuisse occidi a christianis et justis; quasi nos eos qui haec in Catholica faciunt, justos vocemus: quae tamen nobis ab istis dici facilius quam probari solent, cum tam multas violentissimas caedes et strages plerique [PL33.178] ipsorum et episcopi et presbyteri et quilibet clerici congregatis turbis hominum furiosissimorum, non catholicis tantum, sed nonnunquam etiam suis, ubi possunt, inferre non cessent. Quae cum ita sint, dissimulans tamen ab sceleratissimis factis suorum, quae ipse plus novit, urgebat ut dicerem, quis justorum vel malum aliquem occiderit. Quod etiamsi ad causam jam non pertinebat; fatebamur enim haec ubicumque sub nomine christiano fierent, non fieri a bonis; sed tamen ut admoneretur quid esset quaerendum respondimus, quaerentes utrum Elias justus ei videretur fuisse: quod negare non potuit. Deinde subjecimus quam multos pseudoprophetas sua manu peremerit (III Reg. XVIII, 40). Hic revera vidit quod videndum erat, talia tum licuisse justis. Haec enim prophetico spiritu auctoritate Dei faciebant, qui proculdubio Novit cui etiam prosit occidi. Exigebat ergo ut docerem jam novi Testamenti temporibus, quis justorum aliquem occiderit, etiam sceleratum et impium.

CAPUT V

10. Tunc reditum est ad superiorem tractatum, quo volebamus ostendere neque nos illis debere objicere suorum scelera, neque illos nobis si qua invenirentur talia facta nostrorum. De Novo enim Testamento ostendi quidem non posse, quod justus quisquam interfecerit aliquem; sed tamen illud probari posse ipso exemplo Domini, sceleratos ab innocentibus fuisse toleratos. Traditorem enim suum, qui jam pretium ejus acceperat, usque ad ultimum pacis osculum inter innocentes secum esse perpessus est: quibus non tacuit esse inter illos tanti sceleris hominem; et tamen primum Sacramentum corporis et sanguinis sui, nondum illo excluso, communiter omnibus dedit (Matth. XVI, 20-28). Quo exemplo cum prope omnes moverentur, tentavit dicere, ante passionem Domini communionem illam cum scelerato non obfuisse Apostolis, quia nondum habebant baptismum Christi, sed baptismum Joannis. Quod posteaquam dixit, coepi ab eo quaerere quemadmodum ergo scriptum esset quod Jesus baptizaverit plures quam Joannes, cum ipse non baptizaret, sed discipuli ejus, hoc est per suos discipulos baptizaret (Joan. IV, 1, 2). Quomodo ergo dabant quod non acceperant? quod ipsi maxime solent dicere. An forte Christus baptismo Joannis baptizabat? Deinde in hac sententia multa quaesiturus eram, quomodo ab ipso Joanne tunc quaesitum sit de baptismo Domini, et responderit quod ille haberet sponsam, et ille esset sponsus (Id. III, 29). Numquid ergo fas erat ut baptismo Joannis baptizaret sponsus, id est baptismo amici vel servi? Deinde quomodo poterant Eucharistiam accipere nondum baptizati? aut quomodo Petro volenti ut totum se lavaret, responderit: Qui lotus est semel, non eum oportet iterum lavari, sed est mundus totus? (Id. XIII, 10.) Perfecta enim mundatio non in Joannis, sed in Domini baptismo est, si eo se dignum qui accipit praebeat; si autem indignum, Sacramenta in eo non ad salutem, sed ad perniciem, permanebunt tamen. Cum [PL33.179] ergo ista quaesiturus essem, etiam ipse vidit de baptismo discipulorum Domini non sibi fuisse quaerendum.

11. Inde itum est in aliud, multis ut poterant utrinque sermocinantibus: inter quae dictum est quod adhuc eos nostri persecuturi essent; nobisque dicebat videre se velle quales nos essemus in illa persecutione praebituros, utrum consensuri essemus tali saevitiae, an nullum commodaturi consensum. Nos dicebamus Deum videre corda nostra, quae ipsi non possent: et illos temere sibi adhuc ista metuere, quae si contigerint, a malis contingere, quibus deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione segregare debere, si quid forte nobis invitis, vel etiam, si valuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam didicerimus, dicente Apostolo: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 2, 3). Quam pacem atque tolerantiam illos non tenuisse dicebamus, qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt, graviora tolerent, ne scindatur quod scissum est; cum leviora nollent pro ipsa unitate tolerare. Dicebamus etiam nondum fuisse temporibus veterum pacem unitatis, et tolerantiam tanta commendatione praedicatam, sicut exemplo Domini et Novi Testamenti charitate; et tamen Prophetas illos et sanctos viros dicere solere in populum scelera eorum, cum tamen se ab illius populi unitate et a communione pariter accipiendorum Sacramentorum quae tunc fuerunt, divellere non tentassent.

12. Inde nescio quomodo ventum est ad commemorationem beatae memoriae Genethlii Carthaginensis ante Aurelium episcopi, quod nescio quam constitutionem datam contra illos compresserit, et effectum habere non siverit. Laudabant illum omnes, et benignissime praeferebant. Inter quas laudes a nobis subjectum est, quod etiam ipse tamen Genethlius, si in eorum manus incidisset rebaptizandus censeretur. Et haec jam stantes loquebamur, quia discedendi tempus urgeret. Ibi plane ille senex dixit, jam formam esse factam, ut quisquis ad eos fidelium a nobis venerit, baptizetur, quod eum invitum et cum dolore animi dicere, quantum poterat, apparebat. Sane cum etiam ipse multa mala suorum apertissime gemeret, atque ostenderet, quod totius civitatis ejus testimonio probabatur, quam esset remotus a talibus factis, et quae ipsis suis dicere soleat modesta conquestione proferret, nosque commemoraremus illud Ezechielis prophetae, ubi aperte scriptum est, nec filii culpam patri, nec patris culpam filio ejus imputandam, ubi dictum est: Sicut enim anima patris mea est, ita et anima filii mea est; anima enim quaecumque peccaverit, sola morietur (Ezech. XVIII, 20, 4), placuit omnibus in talibus disputationibus violenta facta malorum hominum nobis ab invicem objici non debere. Remanebat ergo schismatis quaestio. Itaque hortati eum sumus ut etiam atque etiam placido atque pacato animo annitatur nobiscum, ut diligenti examinatione tanta inquisitio terminum sumat. Ubi ille benigne cum diceret nos solum [PL33.180] ista quaerere, nolle autem nostros haec quaeri; ea facta pollicitatione discessimus, ut exhiberemus ei plures collegas nostros, certe vel decem, qui tanta benevolentia et lenitate et tam pio studio id quaeri vellent, quantum in nobis eum jam animadvertisse atque approbare sentiebamus. Hoc etiam de suorum numero et ipse pollicitus est.

CAPUT VI

13. Unde vos hortor et obtestor per Domini sanguinem, ut eum promissi sui commoneatis, et gnaviter instetis, ut res coepta peragatur, quam prope ad finem pervenisse jam cernitis. Quantum enim arbitror, difficillime potestis invenire in episcopis vestris tam utilem animum et voluntatem, quam in isto sene perspeximus. Postero enim die ipse ad nos venit, et haec iterum quaerere coeperamus. Sed quia ordinandi episcopi necessitas nos inde jamjamque rapiebat, diutius cum illo esse nequivimus. Jam enim miseramus ad Majorem Coelicolarum quem audieramus novi apud eos baptismi institutorem extitisse, et multos illo sacrilegio seduxisse, ut cum illo, quantum ipsius temporis patiebantur angustiae, aliquid loqueremur. Quem posteaquam venturum comperit, videns nos aliud suscepisse negotium, cum et ipsum nescio quae necessitas profectionis urgeret, benigne a nobis placideque discessit.

14. Videtur autem mihi, ut turbulentas turbas et impedimentum potius quam adjumentum afferentes omnino devitemus, et vere ex animo amico atque tranquillo susceptum tam magnum negotium Domino opitulante peragamus, ad aliquam villam nos convenire debere non magnam, ubi nullius nostrum esset ecclesia: quam tamen villam communiter possident homines et nostrae communionis et ipsius, sicuti est villa Titiana. Sive ergo in Tubursicensi, sive in Thagastensi, talis locus, vel ille quem commemoravi, vel aliquis alius inventus fuerit, faciamus Codices canonicos praesto esse. Et si qua proferri potuerint ex utraque parte documenta: ut postpositis caeteris, nulla, si Domino placuerit, interpellante molestia, quotquot diebus potuerimus ad hoc vacantes, et unusquisque nostrum apud suum hospitem Dominum deprecantes, adjuvante ipso cui pax christiana gratissima est, rem tantam et bono animo coeptam ad inquisitionis terminum perducamus. Rescribite sane quid de hac re vel vobis vel illi videatur.

EPISTOLA XLV. Augustinus Paulino, rogans ut demum rescribat post biennii silentium, mittatque sibi opus contra Paganos, quod ab ipso elaborari dudum audivit

Dominis germanissimis, dilectissimis et in Christo laudabilibus PAULINO et THERASIAE, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Nequaquam nos nescio qua vestra cessatio, qua [PL33.181] ecce per totum biennium, ex quo nobis dulcissimi fratres Romanus et Agilis ad vos remeaverunt, nullas a vobis litteras sumpsimus, pigros ad scribendum fecit. Nam cum in aliis rebus quanto quisque amplius diligitur, tanto dignior imitatione videatur, in hac re contra est. Quo enim vos amamus ardentius, eo minus ferimus quod nobis non scribitis; nec vos in eo volumus imitari. Ecce igitur salutamus vos, si non respondentes epistolis vestris, quae nullae ad nos veniunt, saltem expostulantes, et non dolore mediocri, quamvis fortasse etiam Charitas vestra similiter conqueratur, siquidem missas a vobis nostis quae ad nos non pervenerunt, vicissimque a nobis quae emissae erant non sunt vobis datae. Quod si ita est, querelas nostras convertamus in preces ad Dominum, ne tanta solatia deneget nobis.

2. Scribere te audieramus adversum Paganos; quod si absolutum est, quaesumus ne differas mittere per latorem hujus epistolae. Charus nobis est, cujus aestimationi in regionibus nostris possumus non temere bonum testimonium perhibere. Rogat per nos Sanctimonium vestrum, ut eum commendare dignemini cum quibus ei negotium est, et apud quos ne bona causa ejus opprimatur, timet. Quid in re agatur commodius ipse narrabit: quid etiam ad singula, quae forte animum moverint inter... gratissimum habemus, et apud Dominum Deum nostrum sincerissimae vestrae benignitati gratias agimus, si per vestram operam de christiani fratris securitate gaudeamus.

EPISTOLA XLVI. Publicola Augustino proponit multas quaestiones

Dilecto et venerabili patri AUGUSTINO episcopo, PUBLICOLA.

Scriptum est: »Interroga patrem tuum, et indicabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi« (Deut. XXXII, 7). Unde et mihi exquirendam legem de ore sacerdotis judicavi in causa tali: quae qualis sit, per litteras expono; simul etiam ut et ego instruar in diversis causis. Singulas autem quaestiones et diversas, per capitula designari feci, ad quas singillatim dignare respondere.---In Arzugibus, ut audivi, decurioni qui limiti praeest vel tribuno solent jurare barbari, jurantes per daemones suos, qui ad deducendas bastagas pacti fuerint, vel aliqui ad servandas fruges ipsas, singuli possessores vel conductores solent ad custodiendas fruges suscipere, quasi jam fideles, epistolam decurione mittente, vel singuli transeuntes quibus necesse est per eos transire. Mihi autem disceptatio in corde nata est, si ille possessor qui susceperit barbarum, cujus fides per daemonum jurationem firma visa est, non coinquinatur vel ipse, vel illa quae [PL33.182] custodit, vel ille qui deducitur a deductore barbaro. Sed hoc debes scire quia qui jurat barbarus a possessore pro servandis frugibus accipiat aurum, vel a viatore deductor; sed tamen cum hac veluti mercede quae solet dari a possessore, vel a viatore, juramentum etiam illud in medio est mortale datum decurioni vel tribuno: quod perturbat me ne polluat illum qui suscipit barbari juramentum, vel illa quae custodit barbarus. Quacumque enim conditione, etiam auro dato et obsidibus datis, ut audivi, tamen juramentum iniquum medium intercessit. Dignare autem mihi definitive rescribere, et non suspense. Quod si ipse scribas dubitanter, ego in majores dubitationes incidere possum, quam antequam interrogassem.---Hoc etiam audivi, quia ipsi homines conductores qui praesunt rei meae, juramentum per daemones suos jurantibus barbaris accipiunt pro servandis frugibus. Si ergo cum illi jurant per daemones suos ut custodiant fruges, non polluunt ipsas fruges, ut si inde manducaverit christianus sciens vel de pretio ipsarum rerum fuerit, coinquinetur, significare dignare.---Item ab alio audivi quod conductori non juratur a barbaro, et alter dixit quia juratur conductori. Si etiam falsum mihi dixit ille, qui dixit jurari conductori, si jam pro hoc quod solum audivi, non debeo uti de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum propter auditum solum, quia dictum est: »Si autem quis dixerit: Hoc immolatitium est idolis, nolite manducare, propter illum qui indicavit?« (I Cor. X, 28.) Si tamen etiam haec causa similis est causae de immolatitio. Quod si ita est, quid debeo de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum facere?---Si debeo requirere de utroque, qui mihi dixit quia non juratur conductori, aut qui dixit quia juratur conductori; et dictum uniuscujusque probare per testes, qui verum dixit de illis duobus, et tandiu non contingere de ipsis frugibus, vel de pretio, quandiu mihi probatum fuerit si verum dixit ille qui dixit quia non juratur conductori?---Si barbarus qui per juramentum suum jurat malum, fecerit illum christianum conductorem, vel tribunum qui limiti praeest, jurare sibi pro fide illi servanda pro custodiendis frugibus, per ipsum juramentum mortale per quod ipse jurat, si solus ille christianus coinquinatus sit? Si non et illa quorum causa jurat? Aut si paganus qui limiti praeest, juraverit barbaro pro fide illi servanda per mortale juramentum, si non coinquinat pro quibus jurat? Si quem misero ad Arzuges, si licet ei juramentum accipere a barbaro illud mortale; et si non coinquinatur, si susceperit tale juramentum christianus?---Si de area trituratoria tritici vel cujuscumque leguminis, aut torculari, de quo daemoni oblatum est, si licet inde manducare christianum scientem?---De luco si licet ad aliquem usum suum christianum scientem ligna tollere?---Si quis vadens ad macellum emat carnem quae non sit immolatilia, et cogitationes duas habuerit in corde, quod immolata sit, et non sit immolata, et illam tenuerit cogitationem qua non immolatam cogitabit, si manducaverit an peccat?---Si quis bonam rem, de qua dubitat an bona aut mala sit, si faciat putans bonam, cum tamen putasset et malam, si peccatum adscribatur ei?---Si quis dixerit quod immolatitium est mentiens, et postea dixerit iterum quia mentitus [PL33.183] est, et ad fidem vere mentitus est, si licet christianum inde manducare, aut vendere, et de pretio uti ex eo quod audivit?---Si christianus aliquis ambulans, passus necessitatem, victus fame unius diei, vel bidui, vel multorum dierum, ut jam durare non possit, ita occurrerit, ut in ipsa necessitate famis, in qua sibi videt jam mortem proximare, invenerit cibum in idolio positum, ubi nullus sit hominum, et non possit invenire alium cibum, debet mori aut exinde cibari?---Si christianus videat se a barbaro vel Romano velle interfici, debet eos ipse christianus interficere, ne ab illis interficiatur: vel si licet sine interfectione eos repellere vel impugnare, quia dictum est: »Non resistere malo?« (Matth. V, 39.)---Si murum possessioni debet christianus facere propter hostem, et si ille christianus qui fecerit murum, causa non existit homicidii, cum inde aliqui coeperint pugnare, et interficere hostes?---Si licet de fonte bibere, vel de puteo ubi de sacrificio aliquid missum est? Si de puteo qui in templo est, et desertum factum est debet christianus bibere? Si in templo quo colitur idolum, puteus ibi sit vel fons, et nihil ibi factum sit in eodem puteo vel fonte, si debet haurire aquam inde christianus, et bibere?---Si christianus debet in balneis lavare, vel in thermis, in quibus sacrificatur simulacris? Si christianus debet in balneis, quibus in die festo suo Pagani loti sunt, lavare, sive cum ipsis, sive sine ipsis?---Si in solio ubi descenderunt Pagani ab idolis venientes in die festo suo, et aliquid illic in solio sacrilegii sui fecerint, et scierit christianus, si debet in eodem solio descendere?---Si christianus invitatus ab aliquo appositam habuerit carnem in escam, de qua dictum fuerit illi quia immolatitia est, et non manducaverit eam; postea autem ab aliquo translatum ipsam carnem aliquo casu invenerit venalem, et emerit eam, aut appositam habuerit ab aliquo alio invitatus, et non cognoverit eam, et manducaverit, si peccat?---Si de horto vel de possessione idolorum vel sacerdotum eorum debet christianus sciens olus emere, vel aliquem fructum, et inde edere? Sane de juramento, vel de idolis, ut laborem non patiaris in requirendo, quae Domino donante invenerimus, ante oculos tuos volui proponere: si quid autem aliud apertius aut melius in Scripturis inveneris, dignare mihi significare. Unde quae invenimus, haec sunt ubi Laban dixit ad Jacob, »Deus Abraham et Deus Nachor« (Gen. XXXI, 53); quem autem Deum, non significavit Scriptura. Et iterum, »Abimelech quando venit ad Isaac ubi juravit, vel qui cum illo erant« (Id. XXVI, 31); sed quale juramentum, non significavit Scriptura. Iterum de idolis, ubi ad Gedeon dictum est a Domino in libro Judicum, ut de vitulo quem occiderat holocaustum faceret (Jud. VI, 26). Et in Jesu Nave de Jericho, ut omne aurum, argentum, et aeramentum inferretur in thesauris Domini, et sanctum vocatum est de civitate, quae anathema est (Jos. VI, 19). Et quid est illud quod in Deuteronomio positum est: »Non inferes abominationem in domum tuam, et anathema eris, sicut hoc ipsum est?« (Deut. VII, 26). Dominus te servet: saluto te; ora pro me.

EPISTOLA XLVII. Augustinus Publicolae dissolvit aliquot ex propositis quaestionibus

Honorabili et dilectissimo filio PUBLICOLAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Aestus animi tui posteaquam didici litteris tuis, etiam mei continuo facti sunt, non quo me omnia talia permoverent, qualibus indicasti te esse permotum: sed quomodo tibi auferrentur hi aestus, fateor, aestuavi; maxime quia petis ut definitive tibi rescriberem, ne in majores dubitationes incideres, quam antequam interrogasses. Hoc enim video non esse in mea potestate. Nam quomodolibet scripsero quae mihi videntur esse certissima, si tibi non persuasero, proculdubio eris incertior. Non autem sicut mihi adjacet suadere, eo modo adjacet etiam persuadere cuilibet. Verumtamen ne tuae dilectioni negarem operulam meam, post aliquantam deliberationem rescribendum putavi.

2. Movet te certe utrum ejus fide utendum sit, qui ut eam servet per daemonia juraverit. Ubi te volo prius considerare, utrum si quispiam per deos falsos juraverit se fidem servaturum, et eam non servaverit, non tibi videatur bis peccasse. Si enim tali juratione promissam custodiret fidem, ideo tantum peccasse judicaretur, quia per tales deos juravit; illud autem nemo recte reprehenderet, quia fidem servavit. Nunc vero, quia et juravit per quos non debuit, et contra pollicitam fidem fecit quod non debuit, bis utique peccavit; ac per hoc qui utitur fide illius quem constat jurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato ejus se sociat quo per daemonia juravit, sed bono pacto ejus quo fidem servavit. Neque hic eam fidem dico servari, qua fideles vocantur qui baptizantur in Christo. Illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine ulla dubitatione minus malum est per deum falsum jurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim per quod juratur magis est sanctum, tanto magis est poenale perjurium. Alia ergo quaestio est, utrum non peccet qui per falsos deos sibi jurari fecit, quia ille qui ei jurat, deos falsos colit. Cui quaestioni possunt illa testimonia suffragari, quae ipse commemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per deos suos juravit, sicut Laban per Deum Nachor. Haec, ut dixi, alia quaestio est, quae me merito fortassis moveret, nisi illa exempla occurrissent de Isaac et Jacob, et si qua alia possunt inveniri. Si tamen illud non adhuc movet quod in Novo Testamento dictum est, ne omnino juremus (Matth. V, 34, 36). Quod quidem mihi propterea dictum videtur, non quia verum jurare peccatum est, sed quia pejerare immane peccatum est; a quo nos longe esse voluit, qui omnimodo ne juremus admonuit. Sed tibi aliud videri [PL33.185] scio; unde nunc disputandum non est, ut illud potius agamus unde me consulendum putasti. Proinde sicut non juras, ita nec alium, si hoc placet, jurare compellas: quamvis dictum sit ne juremus; nusquam autem in Scripturis sanctis legi meminerim, ne ab alio jurationem accipiamus. Alia vero quaestio est, utrum ea pace debeamus uti, quae inter alios invicem jurantes facta est. Quod si nolumus, ubi vivamus in terris, nescio utrum invenire possimus. Neque enim tantummodo limiti, sed universis provinciis pax conciliatur juratione barbarica. Unde et illud sequetur, ut non fruges tantum quae ab eis custodiuntur, qui per deos falsos juraverunt, sed ubique inquinata sint omnia quae ipsa pace muniuntur, quam juratio illa confirmat. Quod si absurdissimum est dicere, nec illa te moveant quae movebant.

3. Item si de area vel torculari tollatur aliquid ad sacrificia daemoniorum sciente christiano, peccat si fieri permittit, ubi prohibendi potestas est. Quod si factum comperit, aut prohibendi potestatem non habuit, utitur mundis reliquis fructibus unde illa sublata sunt; sicut fontibus utimur, de quibus hauriri aquam ad usum sacrificiorum certissime scimus. Eadem est etiam ratio lavacrorum. Neque enim spiritum deducere de aere dubitamus, in quem scimus ire fumum ex aris omnibus et incensis daemoniorum. Unde apparet illud esse prohibitum, ne in honorem alienorum deorum aliqua re utamur, aut uti existimemur, sic eam accipiendo, ut quamvis animo contemnamus, eos tamen qui nostrum animum ignorant, ad haec honoranda aedificemus. Et cum templa, idola, luci, et si quid hujusmodi, data potestate evertuntur, quamvis manifestum est cum id agimus, non ea nos honorare, sed potius detestari, ideo tamen in usus nostros privatos duntaxat et proprios non debemus inde aliquid usurpare, ut appareat nos pietate ista destruere, non avaritia. Cum vero in usus communes, non proprios ac privatos, vel in honorem Dei veri convertuntur, hoc de illis fit quod de ipsis hominibus, cum ex sacrilegis et impiis in veram religionem mutantur. Hoc Deus intelligitur docuisse illis testimoniis quae ipse posuisti, cum de luco alienorum deorum jussit ligna ad holocaustum adhiberi; et de Jericho, ut omne aurum, argentum, et aeramentum inferretur in thesauros Domini. Quapropter etiam illud quod in Deuteronomio scriptum est: Non concupisces argentum vel aurum illorum, nec accipies inde tibi, ne excedas propter illud: quoniam abominatio est Domino Deo tuo: et non conferes exsecramentum in domum tuam, et eris anathema, sicut et illud est, et offensione offendes, et coinquinatione inquinaberis abominatione illa, quia anathema est (Deut. VII, 25, 26); satis apparet aut ipsos privatos usus in talibus esse prohibitos, aut ne sic inde aliquid inferatur in domum ut honoretur: tunc est enim abominatio et exsecratio; non cum talium sacrilegus honor apertissima destructione subvertitur.

4. De escis autem idolorum nihil amplius nos debere [PL33.186] observare, quam quod praecepit Apostolus, certus esto. Et ideo de hac re verba ejus recole, quae si obscura essent, pro modulo nostro exponeremus. Non autem peccat, qui cibum postea nesciens manducaverit, quem prius tanquam idolothytum respuit. Olus vel quilibet fructus in quolibet agro natus, ejus est qui creavit; quia Domini est terra, et plenitudo ejus; et omnis creatura Dei bona est (Psal. XXIII, 1; I Cor. X, 25, 26, et I Tim. IV, 4). Sed si illud quod in agris nascitur, consecratur idolo, vel sacrificatur, tunc inter idolothyta deputandum est. Cavendum est enim, ne si putaverimus non vescendum olere quod nascitur in horto templi idoli, consequens sit ut existimemus non debuisse Apostolum apud Athenas cibum sumere, quia civitas erat Minervae ejusque numini consecrata. Hoc et de puteo responderim vel fonte qui in templo est. Plus autem movet revera, si aliquid sacrificiorum in fontem vel puteum projiciatur. Sed eadem ratio est aeris, qui omnem eum fumum recipit, de quo supra diximus: aut si hoc ideo putatur distare, quia illud sacrificium de quo fumus aeri confunditur, non fit ipsi aeri, sed idolo alicui vel daemonio, aliquando autem sic mittuntur sacrificia in aquas, ut ipsis aquis sacrificetur; non ideo utique solis hujus luce non utimur, quia ei sacrilegi ubi possunt sacrificare non cessant. Sacrificatur etiam ventis, quibus tamen utimur ad tantas nostras commoditates, cum eorumdem sacrificiorum fumum ipsi quodammodo haurire et vorare videantur. Si quis dubitat de aliqua carne, utrum immolatitia sit, et non est immolatitia, si eam cognitionem tenuerit quod immolatitia non sit, et ea vescatur, non utique peccat; quia nec est, nec jam putatur immolatitia, etsi antea putabatur. Neque enim non licet corrigere cogitationes a falsitate in veritatem. Si quis autem bonum putaverit esse quod malum est, et fecerit, hoc putando utique peccat. Et ea sunt omnia peccata ignorantiae, quando quisque bene fieri putat, quod male fit.

5. De occidendis hominibus ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet consilium; nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, vel pro civitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si ejus congruit personae. Qui vero repelluntur aliquo terrore ne male faciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur. Hinc autem dictum est, non resistamus malo (Matth. V, 39), ne nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit; non ut correctionem hominum negligamus. [PL33.187] Unde nec reus est mortis alienae, qui suae possessioni murum circumduxerit, si aliquis ex ipsius ruinis percussus intereat. Neque enim reus est christianus, si bos ejus aliquem feriendo, vel equus calcem jaciendo aliquem occidat; aut ideo non debent christiani boves habere cornua, aut equus ungulas, aut dentes canis; aut vero quoniam apostolus Paulus satis egit ut in tribuni notitiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis praeparari, et ob hoc deductores accepit armatos (Act. XXIII, 17-24), si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret. Absit ut ea quae propter bonum ac licitum facimus, aut habemus, si quid per haec praeter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. Alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis eis vel se vel alterum interimat; nec arbor aut restis, ne quis se inde suspendat; nec fenestra facienda est, ne per hanc se quisque praecipitet. Quid plura commemorem, cum ea commemoranda finire non possim? Quid enim est in usu hominum bono ac licito, unde non possit etiam pernicies irrogari?

6. Restat, ni fallor, ut dicamus aliquid de illo viatore christiano, quem commemorasti victum famis necessitate, si nihil uspiam invenerit nisi cibum in idolio positum, ubi nullus alius est hominum, utrum ei satius sit fame emori, quam illud in alimentum sumere: in qua quaestione, quoniam non est consequens, ut cibus ille idolothytum sit; potuit enim vel ab eis qui ibi ab itinere divertentes corpus refecerant, oblivione seu voluntate dimitti, vel illic ob aliam causam quamlibet poni; breviter respondeo. Aut certum est esse idolothytum, aut certum est non esse, aut ignoratur: si ergo certum est esse, melius christiana virtute respuitur; si autem vel non esse scitur, vel ignoratur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis assumitur.

EPISTOLA XLVIII. Augustinus Eudoxio abbati monachorum insulae Caprariae, exhortans ut otio ad pietatem, non ad ignaviam utantur, et sicubi Ecclesia requirat illorum operam, ne detrectent

Domino dilecto et exoptatissimo fratri et compresbytero EUDOXIO et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.

1. Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur, in vestra charitate requiescimus. Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi, et nos in vobis otiosi simus, quia si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26). Admonemus [PL33.188] ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus: nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum; quas etsi nostras non habemus, eorum tamen qui nos angariant mille passus, et jubemur ire cum eis alia duo (Matth. V, 41), tantae nobis ingeruntur ut vix respirare possimus: credentes tamen quod ille in cujus conspectu intrat gemitus compeditorum (Psal. LXXVIII, 11), perseverantes nos in eo ministerio, in quo dignatus est collocare cum promissa mercede, adjuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit.

2. Vos autem, fratres, exhortamur in Domino ut propositum vestrum custodiatis, et usque in finem perseveretis: ac si quam operam vestram mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis; sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in judicio, qui docet mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9). Nec vestrum otium necessitatibus Ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quomodo nasceremini, non inveniretis. Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur; sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes, neque ad dexteram, neque ad sinistram (Deut. XVII, 11). Sunt enim qui dum nimis timent ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur. Et sunt rursus qui dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitie sorbeantur, ex altera parte jactantiae fastu corrupti atque consumpti, in favillam fumumque vanescunt. Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis, et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere qui timet ne revolemus ad Deum; et inimicum omnium bonorum, cujus captivi fuimus judicemus, nullamque nobis esse perfectam requiem cogitemus, donec transeat iniquitas (Psal. LVI, 2), et in judicium justitia convertatur (Psal. XCIII, 15).

3. Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et impigre operamini, sive in orationibus, sive in jejuniis, sive in eleemosynis; vel tribuentes aliquid indigentibus, vel donantes injurias, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Ephes. IV, 32); sive domantes perniciosas consuetudines, castigantesque corpus, et servituti subjicientes (I Cor. IX, 27); sive sufferentes tribulationem, et ante omnia vos ipsos invicem in dilectione; quid enim sufferat qui fratrem non suffert? sive prospicientes astutiam atque insidias tentatoris, et scuto fidei jacula ejus ignita repellentes et exstinguentes (Ephes. VI, 16); sive cantantes et psallentes [PL33.189] in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19), vel vocibus a corde non dissonis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31), qui operatur omnia in omnibus (Id. XII, 6); atque ita fervete spiritu (Rom. XII, 11), ut in Domino laudetur anima vestra (Psal. XXXIII, 3). Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes (Psal. XXIV, 15). Talis actio nec frangitur negotio, nec frigida est otio, nec turbulenta, nec marcida est; nec audax, nec fugax; nec praeceps, nec jacens. Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum (II Cor. XIII, 11).

4. Nec importunum me existimet Charitas vestra, quia vobis vel per epistolam loqui volui. Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere; sed credidi me non parum commendari Deo a vobis, si ea quae munere illius facitis, cum allocutionis nostrae memoria faciatis. Nam et ante jam fama, et nunc fratres qui venerunt a vobis, Eustasius et Andreas, bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos attulerunt. Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio jam quaerit indui.

EPISTOLA XLIX. Augustinus Honorato Donatianae partis, ut per litteras placide reddat rationem quomodo nomen Ecclesiae, quae utique in toto orbe futura praedicta est in Scripturis, ad ipsos solos reciderit

HONORATO episcopo partis Donati, AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae.

1. Consilium tuum nobis multum placuit, quod per fratrem Herotem charissimum nobis, et in Christo laudabilem virum mandare dignatus es, ut litteris inter nos agamus, ubi nullus turbarum tumultus perturbare possit disputationem nostram, quae cum tota lenitate et pace animi suscipienda et agenda est, sicut dicit Apostolus: Servum autem Domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes (II Tim. II. 24, 25). Itaque breviter insinuamus, quid a te responderi desideremus.

2. Quoniam Ecclesiam Dei, quae catholica dicitur, sicut de illa prophetatum est, per orbem terrarum diffusam videmus, arbitramur nos non debere dubitare de tam evidentissima completione sanctae prophetiae, quam Dominus etiam in Evangelio confirmavit et Apostoli, per quos eadem Ecclesia dilatata est, sicut de illa praedictum erat. Nam et in capite sacrosancti Psalterii scriptum est de Filio Dei: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam [PL33.190] terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Et ipse Dominus Jesus Christus dicit Evangelium suum in omnibus gentibus futurum (Matth. XXIV, 14). Et apostolus Paulus, antequam sermo Dei in Africam pervenisset, in ipso capite Epistolae quam scripsit ad Romanos: Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei, in omnibus gentibus pro nomine ejus (Rom. I, 5). Deinde ipse a Jerusalem in circumitu per totam Asiam usque in Illyricum Evangelium praedicavit, Ecclesias constituit atque fundavit; non ipse, sed gratia Dei cum eo (I Cor. XV, 10), sicut ipse testatur. Quid autem evidentius apparere potest, quam cum in ejus Epistolis nomina etiam regionum vel civitatum invenimus? Ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses scribit. Joannes etiam scribit ad septem Ecclesias, quas commemorat in illis partibus constitutas, in quibus etiam universam Ecclesiam septenario numero intelligimus commendari, Ephesum, Smyrnam, Sardos, Philadelphiam, Laodiciam, Pergamum, Thiatyram (Apoc. I, 11). Quibus omnibus Ecclesiis nos hodie communicare manifestum est, sicut manifestum est vos istis Ecclesiis non communicare

3. Quaerimus ergo ut nobis respondere non graveris, quam causam forte noveris, qua factum est ut Christus amitteret haereditatem suam per orbem terrarum diffusam, et subito in solis Afris, nec ipsis omnibus remaneret. Etenim Ecclesia catholica est etiam in Africa, quia per omnes terras eam Deus esse voluit et praedixit. Pars autem vestra, quae Donati dicitur, non est in omnibus illis locis, in quibus et Litterae et sermo et facta apostolica cucurrerunt. Sed ne dicatis, non vocari Ecclesiam nostram catholicam, sed Macarianam, sicuti eam vos appellatis; nosse debes, quod facillime potest, in illis omnibus partibus, unde istas terras Evangelium Christi perfudit, nec nomen Donati sciri, nec nomen Macarii. Vestra autem quia Donati pars dicitur, nec vos negare potestis, et omnibus notum est ubicumque est vestra communio. Dignare ergo rescribere nobis, ut sciamus quomodo fieri possit ut Ecclesiam suam Christus de toto orbe perdiderit, et in vobis solis habere coeperit: vestrum enim est haec ostendere; nam nobis sufficit ad causam nostram quod compleri prophetiam et Scripturas sanctas per orbem terrarum videmus. Hoc autem ego Augustinus dictavi, quia olim volo loqui inde tecum. Videtur enim mihi, vel propter ipsam vicinitatem, posse nos per litteras de hac re colloqui sine aliquo tumultu, adjuvante Deo, quantum ipsa necessitas postulat.

EPISTOLA L. Augustinus Suffectanis expostulans de LX Christianorum nece, pollicensque suum illis reddendum Herculem

Auctoribus ac principibus vel senioribus Coloniae Suffectanae, AUGUSTINUS episcopus.

Immanitatis vestrae famosissimum scelus, et inopinata [PL33.191] crudelitas terram concutit, et percutit coelum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis, et resonet homicidium. Apud vos Romanae sepultae sunt leges, judiciorum rectorum calcatus est terror. Imperatorum certe nulla veneratio nec timor. Apud vos LX numero fratrum innocens effusus est sanguis, et si quis plures occidit, functus est laudibus, et in vestram curiam tenuit principatum. Age, nunc principalem veniamus ad causam. Si Herculem vestrum dixeritis, porro reddemus: adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt marmorum genera, suppetit artificum copia. Caeterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur. Addimus et rubricam quae pingit ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare. Nam si vestrum Herculem dixeritis, collatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum. Reddite igitur animas, quas manus vestra contorsit, et sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur.

EPISTOLA LI. Augustinus Crispinum Calamensem Donatianae partis episcopum urget propositis breviter aliquod argumentis, ad ea si potest respondeat per litteras

1. Quia humilitatem nostram vestri reprehendunt, ideo sic epistolam praenotavi; quod in tuam contumeliam fecisse videar, si non ita mihi abs te ut rescribatur exspecto. De Carthaginensi promissione tua vel nostra instantia, quid multa commemorem? Quomodolibet ea gesserimus, transierint, ne quod restat impediant. Nunc excusatio, nisi fallor, nulla est adjuvante Domino; ambo in Numidia sumus, et nobis loco terrarum invicem propinquamus. Rumor ad me detulit, adhuc te velle mecum disputando experiri de quaestione, quae nostram dirimit communionem. Vide quam breviter omnes auferantur ambages, ad hanc epistolam responde, si placet, et fortasse sufficiet, non solum nobis, sed et eis qui nos audire desiderant; aut si non sufficiet, scripta atque rescripta, donec sufficiant, repetantur. Quid enim nobis commodius poterit exhibere urbium, quas incolimus, tanta vicinitas? Ego enim statui nihil de hac re agere vobiscum, nisi per litteras, vel ne cui nostrum de memoria, quod dicitur elabatur, vel ne fraudentur talium studiosi, qui forte interesse non possunt. Soletis de praeteritis rebus gestis, quae vultis, falsa jactare, forte non mentiendi studio, sed errore. Proinde, si placet, de praesentibus illa metiamur. Procul dubio te non fugit prioris populi temporibus et idololatriae sacrilegium fuisse commissum, et a rege contemptore librum propheticum incensum (Jerem. XXXVI, 23); quo utroque crimine schismatis malum non puniretur atrocius, nisi [PL33.192] gravius penderetur. Profecto enim recordaris quemadmodum schismatis auctores vivos dehiscens terra sorbuerit, et eos qui consenserant, coelo irruens ignis absumpserit (Num. XVI, 31 35). Sic nec fabricatum et adoratum idolum, nec sacer Liber exustus meruit vindicari.

2. Cur ergo, qui soletis nobis objicere, non solum in nostris non probata, sed potius in vestris probata crimina eorum qui formidine persecutionis impulsi dominicos libros concremandos ignibus tradiderunt, vos eos quos pro scelere schismatis, plenarii concilii vestri veridico, sicut ibi scriptum est, ore damnastis, in eodem ipso episcopatu recepistis in quo damnastis; Felicianum dico Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum? Neque enim, sicut ignorantibus dicitis, ex eo numero fuerunt isti, quibus vestrum concilium diem prorogaverat et praefixerat, intra quem nisi ad vestram communionem remeavissent, eadem sententia tenerentur; sed de illo numero isti fuerunt, quos eo die sine dilatione damnastis, quo illis dilationem dedistis. Probabo, si negaveris: concilium vestrum loquitur; proconsularia Gesta habemus in manibus, quibus id non semel allegastis. Aliam ergo defensionem para, si potes, ne dum negas quod convincam, moras faciamus. Felicianus igitur et Praetextatus si innocentes erant, quare sic damnati sunt? Si scelerati, quare sic recepti sunt? Si probaveris innocentes, cur non credamus a multo paucioribus majoribus vestris falso crimine traditionis innocentes potuisse damnari, si a trecentis decem successoribus eorum, ubi etiam pro magno scriptum est, plenarii concilii ore veridico, in falso crimine schismatis innocentes damnari potuerunt? Si autem probaveris recte fuisse damnatos, quae restat defensio cur in eodem episcopatu recepti sint, nisi ut exaggerans utilitatem salubritatemque pacis, ostendas etiam ista pro unitatis vinculo toleranda? Quod utinam non oris, sed cordis viribus ageres! profecto perspiceres quam nullis calumniis per orbem terrarum esset violanda pax Christi, si licet in Africa etiam in sacrilego schismate damnatos, in eodem ipso episcopatu recipi pro pace Donati.

3. Item soletis nobis objicere quod vos per potestates terrenas persequamur. Qua in re non disputo, vel quid vos pro immanitate tanti sacrilegii mereamini, vel quantum nos christiana temperet mansuetudo; illud dico: si hoc crimen est, cur eosdem Maximianistas per judices ab eis imperatoribus missos, quos per Evangelium genuit nostra communio, graviter insectati, de basilicis quas tenebant, in quibus eos invenit ipsa conscissio, et controversiarum strepitu et [PL33.193] jussionum potentatu et auxiliorum impetu perturbastis? In qua conflictatione quae passi sint per loca singula, recentia rerum vestigia contestantur; quae jussa sint chartae indicant, quae facta sint terrae clamant, in quibus etiam Optati illius tribuni vestri sancta memoria praedicatur.

4. Item dicere soletis quod nos Christi baptismum non habeamus, et praeter vestram communionem nusquam sit. Possem hinc uberius aliquanto disserere. Sed contra vos jam nihil opus est, qui cum Feliciano et Praetextato etiam Maximianistarum baptismum recepistis. Quotquot enim baptizaverunt quando Maximiano communicabant, cum etiam ipsos nominatim, id est Felicianum et Praetextatum de basilicis eorum, sicut gesta testantur, diuturno conflictu judiciorum expellere conaremini; quotquot ergo eo tempore baptizaverunt, nunc secum et vobiscum habent, non solum per aegritudinum pericula, sed etiam per solemnitates Paschales in tot ecclesiis ad suas civitates pertinentibus, et in ipsis tam magnis civitatibus foris in scelere schismatis baptizatos, quorum nulli Baptisma repetitum est. Atque utinam probare possetis, eos quos foris in scelere schismatis Felicianus et Praetextatus tanquam inaniter baptizaverant, ab eis receptis intus quasi utiliter denuo baptizatos. Si enim rursus baptizandi erant isti, rursus ordinandi erant illi. Amiserant enim episcopatum recedentes a vobis, si extra communionem vestram baptizare non poterant. Nam si discedentes episcopatum non amiserant, baptizare utique poterant. Si autem amiserant, ergo ut eis quod amiserant redderetur, redeuntes ordinari debebant. Sed noli timere: sicut certum est cum eodem illos episcopatu cum quo exierant remeasse, ita certum est omnes quos in Maximiani schismate baptizarunt, sine ulla Baptismi repetitione secum vestrae communioni reconciliasse.

5. Quibus igitur sufficimus lacrymis plangere recipi baptismum Maximianistarum, et exsufflari Baptismum orbis terrarum? Sive auditos sive inauditos, sive juste sive injuste damnastis Felicianum, damnastis Praetextatum; dic mihi: quem Corinthiorum episcopum audivit, aut damnavit aliquis vestrum? quem Galatarum, quem Ephesiorum, quem Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, caeterarumque omnium civitatum, de quibus dictum est: Adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium? (Psal. XXI, 28.) Ergo istorum baptismus acceptatur, et illorum exsufflatur; qui nec istorum est nec illorum, sed illius de quo dictum est: Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Sed non hinc ago; ad illa quae praesto sunt, adverte, ea quae oculos etiam caecos feriunt, intuere: damnati habent baptismum; et inauditi non habent! Nominatim in scelere schismatis expressi et ejecti habent; et ignoti, longe peregrini, nunquam accusati, nunquam judicati non habent! Qui de praecisa parte Africae rursus praecisi sunt, habent; et unde ipsum Evangelium in Africam venit non habent! Quid pluribus onero? [PL33.194] ad ista responde. Attende sacrilegium schismatis vestro concilio Maximianistis exaggeratum; attende persecutiones per judiciarias potestates, quas eis irrogastis; attende baptismum eorum, quem cum eis quos damnastis recepistis; et responde, si potes, utrum habeatis aliquid unde injiciatis nebulas imperitis, cur ab orbe terrarum longe majore scelere schismatis separemini, quam quod in Maximianistis vos damnasse gloriamini. Pax Christi vincat in corde tuo. ΕΥΤΥΧΩΣ.

EPISTOLA LII. Augustinus Severino consanguineo suo donatistae, ut deserat schisma scelestum et impudens

Domino multum desiderabili et valde charissimo fratri SEVERINO, AUGUSTINUS.

1. Litteras Fraternitatis tuae etsi valde sero, etsi praeter quod speraveram, tamen laetus accepi, maximeque ampliori gaudio perfusus sum, cum cognovissem hominem vestrum hac ipsa sola causa venisse Hipponem, ut ad me litteras tuae Fraternitatis afferret. Cogitavi enim non sine causa hoc exortum esse in animo tuo ut recoleres consanguinitatem nostram; nisi quia fortasse perspicis, sicut novi non leve pondus prudentiae tuae, quam sit dolendum, ut qui secundum carnem fratres sumus, in Christi corpore non una societate vivamus, praesertim quia facile tibi est attendere et videre civitatem super montem constitutam, de qua Dominus ait in Evangelio quod abscondi non possit (Matth 5, 14). Ipsa est enim Ecclesia catholica: unde καθολικὴ graece appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. Hanc ignorare nulli licet; ideo secundum verbum Domini nostri Jesu Christi, abscondi non potest.

2. Pars autem Donati in solis Afris calumniatur orbi terrarum, et non considerat ea sterilitate, qua fructus pacis et charitatis noluit afferre, ab illa radice Orientalium Ecclesiarum se esse praecisam, unde Evangelium in Africam venit: unde terra si eis afferatur, adorant; fidelis autem si inde veniat, exsufflant etiam et rebaptizant. Hoc enim etiam praedixit Filius Dei, qui veritas est, se esse vitem, suos autem filios esse sarmenta, et Patrem suum agricolam: Sarmentum, inquit, quod in me non dat fructum, Pater meus tollet illud; sarmentum autem quod in me dat fructum, purgat illud, ut majorem fructum afferat (Joan. XV, 1, 2). Non ergo mirum est, si de illa vite quae crevit et omnes terras implevit, praecisi sunt illi qui fructum charitatis afferre noluerunt.

3. Qui si vera crimina objecissent collegis suis, majores eorum quando schisma fecerunt, ipsi obtinuissent causam suam apud Ecclesiam transmarinam, unde ad istas partes christianae fidei manavit auctoritas, ut illi essent foris quibus eadem crimina objiciebant. [PL33.195] Nunc autem cum illi inveniantur intus communicare Ecclesiis apostolicis, quarum nomina in Libris sanctis habent et recitant, isti autem foris positi et ab illa communione separati sint, quis non intelligat eos habuisse causam bonam, qui eam apud medios judices obtinere potuerunt? Aut si causam bonam habebant, et eam transmarinis Ecclesiis probare non potuerunt, quid illos laesit orbis terrarum, ubi episcopi collegas suos, qui apud eos objectis criminibus convicti non erant, temere damnare non possent? Itaque innocentes rebaptizantur, et Christus in innocentibus exsufflatur. Si autem iidem Donatistae Afrorum collegarum suorum vera crimina noverant, et neglexerunt ea demonstrare et probare transmarinis Ecclesiis, ipsi se ab unitate Christi sceleratissimo schismate praeciderunt, non habent quod excusent, et vos nostis; maxime quia tam multi scelerati apud eos emerserunt, et toleraverunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent, et non dubitaverunt illo tempore falsas suspiciones suas objicientes, pacem Christi unitatemque disrumpere, et vos videtis.

4. Sed nescio quae carnalis consuetudo, frater Severine, ibi vos tenet; et olim doleo, olim gemo, maxime prudentiam tuam cogitans, et olim te videre desidero, ut de hac re tecum loquerer. Quid enim prodest vel salus vel consanguinitas temporalis, si aeternam Christi haereditatem salutemque perpetuam in nostra cognatione contemnimus? Haec me interim scripsisse suffecerit, quae duris cordibus valde pauca sunt et prope nulla; animo autem tuo quem bene novi, valde multa sunt et valde magna. Non enim mea sunt, qui nihil sum, nisi quod exspecto misericordiam Dei; sed ipsius Dei omnipotentis, quem quisquis in hoc seculo comtempserit patrem, inveniet in futuro judicem.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 174-195 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22