Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Epistolae 129–137

Этот текст доступен на других языках:

Honorabili ac dilectissimo filio V. C. et spectabili tribuno et notario MARCELLINO, AURELIUS, SILVANUS, et universi episcopi catholici.

1. Multum nos sollicitos reddidit Notoria, vel litterae fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione converti, quod edicto Nobilitatis tuae, quo ipsius disputationis nostrae tranquillitati quietique providisti, consentire noluerunt; ne forte etiamsi non omnes, aliqui tamen eorum per multitudinis tumultum seu strepitum, collationem, quae pacifica et pacata esse debet, impediant. Atque utinam ipsos non pertentet ista cogitatio, et nos potius fallat ista suspicio! et ideo si velint omnes esse praesentes, ut cum eis visum fuerit, congregatis illuc etiam nobis, simul inde egrediamur concordes atque pacati, et schismatica divisione correcta, fraterno unitatis Christi vinculo obstricti, mirantibus et gaudentibus omnibus bonis, dolente autem solo diabolo et [PL33.491] similibus ejus, pariter in Ecclesiam ad gratiarum actionem, laudesque Deo reddendas ardentissima et lucidissima charitate pergamus.

2. Quid enim magnum est, si oculus pacatus attendat, et cogitatio christiana non deserat considerare et videre, remotis humanis criminationibus seu veris seu falsis, in eis Litteris Ecclesiam esse quaerendam, ubi Christus Redemptor ejus innotuit? Nam sicut non audimus contra Christum eos qui dicunt corpus ejus de sepulcro furatum a discipulis; sic non debemus audire contra ejus Ecclesiam eos qui dicunt non eam esse nisi in solis Afris et Afrorum paucissimis sociis: Apostolus quippe dicit quoniam veraces christiani membra sunt Christi (Ephes. IV, 25); sicut ergo non credimus furto cujusquam periisse carnem Christi mortuam de sepulcro, sic credere non debemus peccato cujusquam viva ejus membra periisse de mundo. Non est itaque difficile, quoniam caput est Christus, et corpus Ecclesia, simul in Evangelio commendatum videre, et caput contra calumnias Judaeorum, et corpus contra criminationes haereticorum. Nam quod legitur, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, contra eos est qui dicunt mortuum de sepulcro esse sublatum; quod autem sequitur, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47), contra eos est qui dicunt non esse Ecclesiam in orbe terrarum: ut uno brevi capitulo paucisque verbis, et inimicus capitis, et inimicus corporis repellatur, et, si fideliter attenderit, corrigatur.

3. Nam tenere istas inimicitias fratres nostros tanto magis dolemus, quanto magis eos constat easdem Scripturas nobiscum tenere, quibus haec apertissima testimonia continentur. Judaei quippe qui negant resurrexisse Christum, saltem non accipiunt Evangelium: isti autem fratres nostri utriusque Testamenti auctoritate devincti sunt; et tamen criminari nos volunt de Evangelio tradito, et nolunt ei credere recitato. Sed nunc fortasse hujus collationis cura suscepta diligentius perscrutati sunt Scripturas sacras; et quia in eis innumerabilia testimonia repererunt, quibus promissa est Ecclesia futura in omnibus gentibus, et toto orbe terrarum, sicut eam reddi et praesentari coepisse in Evangelio et Epistolis apostolicis, et in Actibus Apostolorum videmus, ubi et ipsa loca, et civitates, et provinciae leguntur, per quas crevit, incipiens ab Jerusalem, ut inde se etiam in Africam non migrando, sed crescendo diffunderet; non autem invenerunt aliquod testimonium divinorum eloquiorum, ubi dictum est eam perituram de caeteris partibus mundi, et in sola Africa Donati parte mansuram; et viderunt quam sit absurdum, pro illa, quae fuerat peritura, tot testimonia divina recitari; pro ea vero, quae, sicut putant, fuerat Domino placitura, nullum ejus testimonium reperiri: haec forte cogitantes, ad finiendas vanas, et perniciosas, et saluti aeternae contrarias inimicitias, ad locum collationis nostrae omnes convenire voluerunt, non ut tumultus novus oriatur, sed ut vetusta discordia finiatur.

[PL33.492] 4. Nam et illud quo in nos solent graviter irritari, quod reges terrae, quos tanto ante praedictum est Christo domino servituros, leges contra haereticos et schismaticos pro catholica pace constituunt, credimus quod aliquando cogitaverint non esse culpandum: quia et antiqui reges non solum gentis Hebraicae, sed etiam alienigenae, ne quisquam contra Deum Israel, hoc est verum Deum, non tantum faceret, sed vel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis minacissimis terruerunt; et majores istorum ipsam Caeciliani causam, unde nata est ista dissensio, ad Constantinum imperatorem per Anulinum proconsulem accusando miserunt; quod utique non ob aliud videntur fecisse, nisi ut imperator Constantinus contra eos qui superati essent, eis qui superassent, aliquid regali auctoritate decerneret; totamque ipsam causam potuerunt (et forte fecerunt ipsius collationis necessitate), archivis publicis perserutatis, invenire olim esse finitam, post ecclesiastica judicia, quibus absolutus est Caecilianus, illo etiam imperatore judicante, ad cujus examen rem totam et primo miserunt, et postea perduxerunt. Ibi potuerunt etiam causam Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani, quem malorum omnium fontem in concilio suo dixerant, cognoscente Aeliano proconsule ex praecepto ejusdem imperatoris, invenire purgatam.

5. Quanquam et hoc si attenderunt, et, quod facile fuerat, adverterunt, in Scripturis sanctis Ecclesiam Christi permixtis zizaniis, et palea, et piscibus malis futuram esse promissam usque ad tempus messis (Matth. XIII, 24 30), ventilationis (Id. III, 12), et littoris (Id. XIII, 47, 48), utique cogitare potuerunt, etiamsi malam causam Caecilianus et coepiscopi ejus habuissent, nihil eos praejudicare potuisse orbi christiano, quem Deus paucis credentibus tanto ante promisit, et nunc multis videntibus reddidit. Nisi forte plus contra Ecclesiam valuit homo peccans, quam pro Ecclesia Deus jurans, et iniquitas quod amisit, quam veritas quod promisit. Haec sentire quam sit stultum et impium jam fortasse viderunt: cogitaverunt quoque damnatos a se Maximianistas Primiani damnatores per potestates terrenas etiam de basilicis curasse pellendos, et ibi certius exemplo suo recentiore didicerunt non esse peccatum, si tale aliquid Ecclesia contra rebelles suos ab hujusmodi potestatibus postulat: et quod aliquos ex damnatis postea receperunt, quos cum damnarent, aliis etiam plurimis in eadem societate schismatis constitutis dilationem dederunt, quos in Maximiani sacrilegi surculi communione impollutos mansisse dixerunt, et Baptismum vel a damnatis, vel a sociis eorum, quamvis foris in schismate datum, rescindere atque iterare non ausi sunt; satis utique judicarunt ea quae contra nos dicebant, exemplo suo esse damnata: et credendum est quod jam intelligant quam sit indignum, quam intolerabile, ut cum sedeant in cathedris episcopalibus cum istis, et cum ipso simul Primiano damnatores ejus et damnati in causa ejus, ut sit pax in parte Donati, de Caeciliano infametur orbis christianus, ne in pace vivat unitas Christi.

[PL33.493] 6. Haec omnia fortasse cogitantes, et Dei timore permoti, omnes collationis loco adesse voluerunt, non tumultus dispositione, sed pacis. Quod enim propterea se universos adesse dixerunt, ut eorum numerus appareat, quoniam eos paucos esse adversarii saepe sui mentiti sunt; hoc si aliquando a nostris dictum est, de his locis dici verissime potuit ubi nostrorum coepiscoporum et clericorum atque laicorum longe major est numerus, et maxime in proconsulari provincia: quanquam, excepta Numidia consulari, etiam in caeteris provinciis Africanis nostrorum numero facillime superentur; aut certe, in comparatione omnium gentium, per quas catholica communio dilatatur, eos esse paucissimos rectissime dicimus. Sed nunc si numerum suum innotescere voluissent, nonne ordinatius atque tranquillius innotesceret per eorum subscriptiones, quas ut mandato suo te cernente subjungant, edicto admonuisti? Quid sibi ergo vult quod collationis loco omnes adesse desiderant? Si enim pacem non cogitant, quid non perturbabunt locuturi, aut quid illic facient tacituri? Nam etiamsi clamor non sit, solus susurrus ipse multorum, satis magnum strepitum faciet, quo impediatur illa collatio.

7. Quid est autem quod in Notoria sua ponendum putarunt, ideo se juste flagitasse ut omnes adessent, quia omnes conventi sunt ut venirent? quasi possent eligi pauci qui adesse deberent, nisi ab omnibus qui venissent, ut eorum electioni te praesente subscriberent, ac sic in paucis omnes essent, cum ab omnibus pauci electi essent. Aut ergo tumultus ab eis cogitatur, aut pax; quorum illud optamus, illud cavemus: et ideo ne forte, quod absit, hoc praeparetur potius quod cavemus quam quod optamus, consentimus adesse omnes illos, ut tamen a nobis tantus adsit numerus, quantus tuae Spectabilitati sufficere visus est; ut tumultuosum per turbas si quid emerserit, nonnisi eis recte imputetur, in quorum parte praesens fuerit ad rem, quae a paucis agenda est, omnino superflua multitudo. Si autem quod votis omnibus cupimus, quod ardenter appetimus, quod suppliciter a Domino deprecamur, causa unitatis faciendae illa erit necessaria multitudo, cum voluerint, omnes aderimus, et ad tantum bonum, illo adjuvante qui hoc donat, alacriter convolabimus, dicentes. Fratres nostri estis (Isai. LXVI, 5, sec. LXX), non jam eis qui nos detestantur, sed qui odio finito amplectuntur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate jam nobiscum experientibus, quam bonum sit et jucundum fratres habitantes in unum (Psal. CXXXII, 1). (Et alia manu): Optamus te, fili, in Deo bene valere. (Item alia manu): Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis, subscripsi. (Item): Silvanus primae sedis provinciae Numidiae, subscripsi.

EPISTOLA CXXX. Augustinus Probae viduae diviti praescribit quomodo sit orandus Deus

[PL33.494] AUGUSTINUS episcopus servus Christi servorumque Christi, religiosae famulae Dei PROBAE, in Domino dominorum salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Et petisse te et promisisse me recolens, ut de orando Deo ad te aliquid scriberem, ubi tribuente ipso quem oramus, tempus facultasque concessa est, oportuit ut debitum meum jam jamque persolverem, et pio studio tuo in Christi charitate servirem. Quam me autem laetificaverit ipsa petitio tua, in qua cognovi quantam rei tantae curam geris, verbis explicare non possum. Quod enim majus oportuit esse negotium viduitatis tuae, quam persistere in oratione nocte ac die, secundum Apostoli admonitionem? ille quippe ait: Quae autem vere vidua est et desolata speravit in Domino, et persistit in oratione nocte ac die (I Tim. V, 5). Unde mirum videri potest, cum sis secundum hoc saeculum nobilis, dives, tantaeque familiae mater, et in eo licet vidua, non tamen desolata, quomodo occupaverit cor tuum praecipueque sibi vindicaverit orandi cura; nisi quia prudenter intelligis quod in hoc mundo et in hac vita nulla anima possit esse secura.

2. Proinde qui tibi eam cogitationem dedit, profecto facit quod Discipulis suis, non pro seipsis, sed pro humano genere contristatis, et desperantibus quemquam posse salvari, posteaquam ab illo audierunt facilius esse camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum; mirifica et misericordissima pollicitatione respondit, Deo esse facile quod hominibus impossibile est (Matth. XIX, 24-26). Cui ergo facile est ut etiam dives intret in regnum coelorum, inspiravit tibi piam sollicitudinem, de qua me consulendum putasti quonam modo esset tibi orandum. Ille namque cum etiam hic adhuc esset in carne, Zachaeum divitem in regnum coelorum misit (Luc. XIX, 9), et resurrectione atque ascensione glorificatus, multos postea divites impartito Spiritu sancto fecit hujus saeculi contemptores, et finita divitiarum cupiditate ditiores. Quomodo enim tu sic studeres orare Deum, nisi sperares in eo? quomodo autem sperares in eo, si sperares in incerto divitiarum, et contemneres praeceptum saluberrimum, quo Apostolus ait: Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19)?

CAPUT II

3. Debes itaque prae amore hujus verae vitae, etiam desolatam te putare in hoc saeculo, in quantalibet ejus felicitate verseris. Nam sicut est illa [PL33.495] vera vita, in cujus comparatione utique ista quae multum amatur, quamlibet jucunda atque producta sit, nec vita dicenda est: sic est etiam solatium verum, quod per prophetam Dominus promittit dicens, Dabo illi solatium verum, pacem super pacem (Isai. LVII, 18, 19, sec. LXX); sine quo solatio quaecumque sunt terrena solatia, magis in eis desolatio, quam consolatio reperitur. Divitiae quippe atque fastigia dignitatum, caeteraque hujusmodi quibus felices se esse putant mortales verae illius felicitatis expertes, quid afferunt consolationis, cum sit eis non indigere quam eminere praestantius; quae plus excruciant adepta timore amissionis, quam concupita adeptionis ardore? Talibus bonis non fiunt homines boni, sed aliunde boni facti, bene utendo faciunt ut ista sint bona. Non sunt ergo in iis vera solatia, sed ibi potius ubi vera vita. Nam inde necesse est ut fiat homo beatus, unde fit bonus.

4. Homines autem boni videntur etiam in hac vita praestare non parva solatia. Nam si paupertas angit, si luctus moestificat, si dolor corporis inquietat, si contristat exsilium, si ulla calamitas alia vexat, adsint boni homines qui non solum gaudere cum gaudentibus, verum etiam flere cum flentibus (Rom. XII, 15) norunt, et salubriter alloqui et colloqui sciunt; plurimum illa aspera leniuntur, relevantur gravia, superantur adversa. Sed ille hoc in eis et per eos agit, qui spiritu suo bonos fecit. E contra, si divitiae circumfluant, nulla orbitas accidat, adsit sanitas carnis, incolumi habitetur in patria, et cohabitent mali homines, in quibus nemo sit cui fides habeatur, a quo non dolus, fraus, irae, discordiae, insidiae timeantur, atque sustineantur; nonne illa omnia fiunt amara et dura, nec aliquid laetum vel dulce est in eis? Ita in quibuslibet rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. Sed quotusquisque talis invenitur, de cujus animo et moribus sit in hac vita certa securitas? Nam sicut sibi quisque nemo alter alteri notus est; et tamen nec sibi quisque ita notus est, ut sit de sua crastina conversatione securus. Proinde quamvis ex fructibus suis multi cognoscantur, et alii quidem bene vivendo proximos laetificent, alii male vivendo contristent; tamen propter humanorum animorum ignota et incerta, rectissime Apostolus admonet ut non ante tempus quidquam judicemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5).

5. In iis igitur vitae hujus tenebris, in quibus peregrinamur a Domino, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7), desolatam debet se christiana anima reputare, ne desistat orare: et Scripturarum divinarum sanctarumque sermoni discat tanquam lucernae in obscuro loco positae fidei oculum intendere, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I, 19). Hujus enim lucernae [PL33.496] quidam fons ineffabilis lumen illud est, quod sic lucet in tenebris, ut non comprehendatur a tenebris, cui videndo, fide corda mundanda sunt: Beati enim mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et, Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Tunc erit vera vita post mortem, verumque solatium post desolationem: illa vita eximet animam nostram de morte, et illud solatium oculos nostros a lacrymis; et quoniam ibi jam non erit ulla tentatio, ideo sequitur in eodem psalmo, Pedes meos a lapsu. Porro si nulla tentatio, jam nulla oratio: non enim ibi adhuc erit promissi boni exspectatio, sed redditi contemplatio; unde, Placebo, inquit, Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 8, 9), ubi tunc erimus, non in deserto mortuorum, ubi nunc sumus. Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4). Haec est enim vera vita, quam jubentur bonis operibus apprehendere divites: et ibi est verum solatium; quo solatio nunc vidua desolata, etiam quae filios et nepotes habet, et domum suam pie tractat, agens cum omnibus suis ut ponant in Deo spem suam, dicit tamen in oratione, Sitivit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea, in terra deserta, et sine via, et sine aqua (Psal. LXII, 2, 3); quod est ista moribunda vita, quibuslibet mortalibus solatiis frequentetur, quibuslibet itinerantibus comitetur, quantalibet rerum copia cumuletur. Nosti quippe ista omnia quam incerta sint: et in illius promissae felicitatis comparatione quid essent, etiamsi incerta non essent?

6. Haec dixi, quoniam sermonem meum vidua dives et nobilis, et tantae familiae mater, de oratione quaesisti, ut etiam tecum in hac vita permanentibus et obsequentibus tuis, te sentias desolatam, nondum utique apprehensa illa vita, ubi est verum certumque solatium, ubi implebitur quod in prophetia dictum est: Satiati sumus mane misericordia tua; et exsultavimus et jucundati sumus in omnibus diebus nostris. Jucundati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala (Psal. LXXXIX, 14, 15).

CAPUT III

7. Antequam ergo ista consolatio veniat, quantacumque temporalium bonorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus die ac nocte, desolatam te esse memineris. Non enim Apostolus qualicumque viduae hoc munus tribuit: Sed quae vere, inquit, vidua est et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus die ac nocte. Quod vero sequitur, vigilantissime cave, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6): agit enim homo in iis quae diligit, quae pro magno appetit, quibus beatum se esse credit. Quapropter quod Scriptura dixit de divitiis, Divitiae si affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11), hoc etiam de deliciis tibi dico: Deliciae si affluant, ne apponas cor. Non ideo te magnipendas, quod non desunt, quod affatim suppetunt, quod velut ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt. Omnino haec in te despice atque contemne, [PL33.497] nec in iis quidquam requiras praeter integram corporis valetudinem. Haec enim contemnenda non est propter necessarios usus vitae, antequam mortale hoc induatur immortalitate (I Cor. XV, 54); hoc est vera et perfecta et perpetua sanitate, quae non terrena deficiens infirmitate, corruptibili voluptate reficitur, sed coelesti firmitate persistens, aeterna incorruptione vegetatur. Nam et ipse Apostolus, Carnis, inquit, providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14); quia gerimus curam carnis, sed ad necessitatem salutis. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Eph. V, 29), sicut itidem ipse dicit. Hinc est enim quod et Timotheum, nimium, sicut apparet, corporis castigatorem admonet ut modico vino utatur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23).

8. Has ergo delicias, in quibus vidua si agit, hoc est, si delectatione cordis haeret atque habitat, vivens mortua est, multi sancti et sanctae omni modo caventes, ipsas velut matres deliciarum divitias dispergendo pauperibus abjecerunt, et tali modo in coelestibus thesauris tutius condiderunt. Quod si tu devincta aliquo pietatis officio non facis, tu scis quam de iis rationem reddas Deo. Nemo enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11). Nos non debemus ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (Ibid. IV, 5). Pertinet tamen ad vidualem curam tuam, deliciae si affluant, ne apponas cor, ne in eis putrescendo moriatur quod sursum esse debet ut vivat. Te in illorum numero deputato, de quibus scriptum est: Vivent corda eorum in saeculum saeculi (Psal. XXI, 27).

CAPUT IV

9. Audisti qualis ores, nunc audi et quid ores, unde me maxime consulendum putasti, quoniam te permovet quod ait Apostolus, Quid enim oremus, sicut oportet nescimus (Rom. VIII, 26); et timuisti ne magis tibi obsit, non sicut oportet orare, quam non orare. Quod itaque dici breviter potest, ora beatam vitam: hanc enim habere omnes homines volunt; nam et qui pessime et perdite vivunt, nullo modo ita viverent, nisi eodem modo se esse vel posse fieri beatos putarent. Quid ergo aliud oportet te orare, nisi id quod cupiunt et mali et boni, sed ad quod perveniunt non nisi boni?

CAPUT V

10. Hic fortasse jam quaeras quid sit ipsa beata vita. In qua quaestione multorum philosophorum ingenia otiaque contrita sunt, qui tamen eam tanto minus invenire potuerunt, quanto minus ejus fontem honoraverunt, eique gratias non egerunt. Prius itaque attende, utrum acquiescendum sit eis qui dicunt eum beatum esse qui secundum suam vivit voluntatem. Sed absit ut hoc verum esse credamus: quid si enim nequiter velit vivere? Nonne tanto miserior esse convincitur, quanto facilius mala ejus voluntas [PL33.498] impletur? Merito hanc sententiam etiam ipsi qui sine cultu Dei philosophati sunt, respuerunt. Nam quidam eorum vir eloquentissimus ait: Ecce autem alii non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos qui vivunt ut ipsi velint. Falsum id quidem: velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum; nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat (Cicero, in Hortensio). Quid tibi videtur? haec verba nonne ab ipsa veritate per quemlibet hominem dicta sunt? Possumus ergo hic dicere quod Apostolus ait de quodam propheta Cretensi, cum ejus illi sententia placuisset: Testimonium hoc verum est (Tit. I, 13).

11. Ille igitur beatus est, qui omnia quae vult habet, nec aliquid vult quod non decet. Quod si ita est, vide jam quae homines non indecenter velint. Alius vult conjugari, alius conjugio viduatus deinceps continenter eligit vivere, alius nullum concubitum nec in ipsis nuptiis experiri. Et si aliud hic alio melius reperitur, nullum tamen istorum possumus dicere indecenter aliquid velle: sic et optare filios, nuptiarum scilicet fructum, et eis qui suscepti fuerint vitam ac salutem, quo voto plerumque occupatur etiam continentia vidualis; nam etsi spreto conjugio jam non optant etiam filios procreare, optant tamen quos procreaverunt incolumes vivere. Ab hac omni cura immunis est virginalis integritas. Habent tamen omnes charos, et charas, quibus non indecenter optant etiam temporalem salutem. Sed cum istam salutem in seipsis et in eis quos diligunt adepti homines fuerint, num poterimus eos dicere jam beatos? Habent enim aliquid quod non dedecet velle; sed si alia non habent majora atque meliora et utilitatis decorisque pleniora, adhuc a beata vita longe absunt.

CAPUT VI

12. Placetne igitur ut super salutem istam temporalem optent sibi ac suis honores et potestates? Sane, si ut per hoc consulant eis qui vivunt sub eis, non propter haec ipsa, sed propter aliud quod inde fit bonum, decet ea velle: si autem propter inanem fastum elationis pompamque superfluam vel etiam noxiam vanitatis, non decet. Quocirca si optant sibi ac suis etiam sufficientiam rerum necessariarum, de qua sic Apostolus loquitur, Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre hinc aliquid possumus: victum et legumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est avaritia; quam quidam appetentes a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 6-10): hanc ergo sufficientiam non indecenter vult, quisquis vult, nec amplius vult; alioquin non ipsam vult, et ideo nec decenter vult. Hanc optabat et pro hac orabat qui dicebat: Divitias et paupertatem ne dederis mihi; constitue autem mihi quae necessaria sunt sufficienter, ut ne satiatus mendax efficiar, et dicam, Quis me videt? aut pauper factus furer, et perjurem nomen Dei mei (Prov. XXX, 8, 9). Vides certe et istam sufficientiam [PL33.499] non appeti propter seipsam, sed propter salutem corporis, et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit inconveniens eis cum quibus honeste officioseque vivendum est.

13. In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter seipsa appetuntur; sufficientia vero rerum necessariarum non propter seipsam, sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter quaeritur. Incolumitas porro in ipsa vita, ac salute, atque integritate animi et corporis constituta est. Itemque amicitia non angustis finibus terminanda est: omnes enim quibus amor et dilectio debetur, amplectitur, quamvis in alios propensius, in alios suspensius inclinetur; pervenit autem usque ad inimicos, pro quibus etiam orare praecipimur. Ita nemo est in genere humano cui non dilectio, etsi non pro mutua charitate, pro ipsa tamen communis naturae societate debeatur.

CAPUT VII

Sed ii nos multum justeque delectant, a quibus vicissim sancte casteque diligimur. Ista cum habentur, ut teneantur, cum autem non habentur, ut habeantur, orandum est.

14. Hoccine totum, et haec sunt omnia quibus beatae summa vitae colligitur? an aliquid aliud veritas docet quod his omnibus praeferatur? Nam et illa sufficientia, et ipsa incolumitas, vel propria vel amicorum, quamdiu temporalis est, pro aeternae vitae adeptione abjicienda est: quanquam fortasse corpus, animus vero nullo modo sanus existimandus est, qui non temporalibus aeterna praeponit; neque enim in tempore utiliter vivitur, nisi ad comparandum meritum quo in aeternitate vivatur. Ad illam ergo unam vitam, qua cum Deo et de Deo vivitur, caetera quae utiliter et decenter optantur, sine dubio referenda sunt. In eo quippe nosmetipsos diligimus, si Deum diligimus: et ex alio praecepto proximos nostros sicut nosmetipsos ita vere diligimus, si eos ad Dei similem dilectionem, quantum in nobis est, perducamus. Deum igitur diligimus propter seipsum, et nos ac proximos propter ipsum: nec cum ita vivimus, jam nos in ipsa beata vita constitutos existimemus, quasi nihil sit amplius quod oremus. Quomodo enim jam beate vivimus, cum illud adhuc desit, propter quod unum bene vivimus?

CAPUT VIII

15. Utquid ergo per multa dispergimur, et quaerimus quid oremus, timentes ne forte sicut non oportet oremus, ac non potius cum Psalmo dicimus: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut habitem in domo Domini omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Dei, et visitem templum ejus (Psal. XXVI, 4)? Ibi namque omnes dies non veniendo et transeundo fiunt omnes, nec initium alterius est finis alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa vita habet finem, cujus illi dies sunt. Propter hanc adipiscendam vitam beatam ipsa vera Vita beata nos orare docuit, non in multiloquio, tanquam eo fiat ut exaudiamur quo loquaciores sumus, cum eum oremus qui novit, sicut ipse Dominus ait, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo (Matth. VI, 7, 8). Unde mirum videri potest, quamvis multiloquium prohibuerit, cur nos sic orare adhortatus [PL33.500] sit, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, ut diceret, Oportet semper orare, et non deficere; viduae cujusdam proposito exemplo, quae de suo adversario cupiens vindicari, judicem iniquum saepe interpellando flexit ad audiendum, non justitia vel misericordia permotum, sed taedio superatum: ut hinc admoneremur, quam certius nos exaudiat misericors et justus Dominus Deus sine intermissione orantes, quando illa nec ab iniquo et impio judice potuit assidua interpellatione contemni; et quam libens atque placatus bona desideria impleat eorum, a quibus aliena peccata novit ignosci, si quo cupiebat illa pervenit quae voluit vindicari (Luc. XVIII, 1-8). Ille quoque cui amicus de via venerat, nec quod ei apponeret habebat, ab amico sibi tres panes cupiens commodari, quibus fortasse ipsa Trinitas unius substantiae figurata est, jam cum suis servis dormientem petitor instantissimus et molestissimus excitavit, ut daret ei quantos volebat, magis et ipse vitando taedium quam benevolentiam cogitando: ut hinc intelligeremus, si dare cogitur qui cum dormiat, a petente excitatur invitus, quanto det benignius qui nec dormire novit, et dormientes nos excitat ut petamus.

16. Hinc est et illud: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, a quo filius suus panem petit, numquid lapidem porrigit ei? aut si piscem petit, numquid serpentem porrigit illi? aut si ovum petit, numquid porrigit ei scorpium? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Id. XI, 5-13)? Cum ergo secundum tria illa quae commendat Apostolus, fides significetur in pisce, vel propter aquam Baptismi, vel quod in hujus saeculi fluctibus integra est; cui contrarius est ille serpens, qui ut non crederetur Deo, venenosa fraude persuasit: spes in ovo, quia vita pulli nondum est, sed futura est, nec jam videtur, sed adhuc speratur; spes enim quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24); cui contrarius est scorpius, quoniam qui sperat aeternam vitam, quae retro sunt obliviscitur, et in anteriora se extendit; cui noxium est retro respicere; scorpius autem ex ea parte cavendus est, quam venenatam et aculeatam retrorsum habet: charitas in pane; major enim horum charitas (I Cor. XIII. 13), et in cibis utique vincit caetera panis utilitas; cui contrarius est lapis, quoniam dura corda respuunt charitatem: sive aliud aliquid congruentius ista significent, tamen qui novit bona data dare filiis suis, petere nos et quaerere et pulsare compellit.

17. Quod quare faciat, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, movere animum potest, nisi intelligamus quod Dominus et Deus noster non voluntatem nostram sibi velit innotescere, quam non potest ignorare; sed exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere quod praeparat dare. Illud enim valde magnum est, sed nos ad capiendum parvi et angusti sumus. Ideo nobis dicitur: [PL33.501] Dilatamini; ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 13, 14). Tanto quippe illud quod valde magnum est, quod nec oculus vidit, quia non est color; nec auris audivit, quia non est sonus; nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus ardentius.

CAPUT IX

18. In ipsa ergo fide et spe et charitate continuato desiderio semper oramus. Sed ideo per certa intervalla horarum et temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. Dignior enim sequetur effectus, quem ferventior praecedit affectus. Ac per hoc et quod ait Apostolus, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17), quid est aliud quam, Beatam vitam, quae nulla nisi aeterna est, ab eo qui eam solus dare potest, sine intermissione desiderate? Semper ergo hanc a Domino Deo desideremus, et oremus semper. Sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo repescit, certis horis ad negotium orandi mentem revocamus, verbis orationis nos ipsos admonentes in id quod desideramus, intendere, ne quod tepescere coeperat, omnino frigescat, et penitus exstinguatur, nisi crebrius inflammetur. Unde et illud quod idem apostolus ait, Postulationes vestrae innotescant apud Deum (Philipp. IV, 6), non sic accipiendum est, tanquam Deo innotescant, qui eas et antequam essent utique noverat, sed nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam. Aut forte etiam innotescant Angelis qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulant, et quod eo jubente implendum esse cognoverint, sicut oportere ibi cognoverint, hoc nobis vel evidenter vel latenter apportent: dixit enim angelus homini: Et nunc quando orabas tu et Sara, ego obtuli orationem vestram in conspectu claritatis Dei (Tob. XII, 12).

CAPUT X

19. Quae cum ita sint, etiam cum diu orare vacat, id est cum alia bonarum et necessariarum actionum non impediuntur officia, quamvis et in eis, ut dixi, desiderio illo semper orandum sit, non est improbum nec inutile. Neque enim, ut nonnulli putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso Domino scriptum est quod pernoctaverit in orando (Luc. VI, 12), et quod prolixius oraverit (Id. XXII, 43): ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum, in tempore precator opportunus, cum Patre exauditor aeternus?

20. Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo jaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt, hanc intentionem, sicut non est obtundenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit, [PL33.502] non cito esse rumpendam. Absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio. Nam multum loqui, est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem precari, est ad eum quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. Ponit autem lacrymas nostras in conspectu suo, et gemitus noster non est absconditus ab eo qui omnia per Verbum condidit, et humana verba non quaerit.

CAPUT XI

21. Nobis ergo verba necessaria sunt, quibus commoneamur et inspiciamus quid petamus, non quibus Dominum seu docendum seu flectendum esse credamus. Cum ergo dicimus, Sanctificetur nomen tuum, nos ipsos admonemus desiderare ut nomen ejus quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est non contemnatur; quod non Deo, sed hominibus prodest. Et in eo quod dicimus, Adveniat regnum tuum, quod seu velimus, seu nolimus, utique veniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque nos in eo regnare mereamur. Cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic a nobis fiat voluntas ejus, quemadmodum fit in coelestibus ab Angelis ejus. Cum dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; per id quod dicitur hodie, significatur hoc tempore, ubi vel illam sufficientiam petimus, a parte quae excellit, id est nomine panis totam significantes; vel Sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est, non tamen ad hujus temporis, sed ad illam aeternam felicitatem assequendam. Cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus et quid petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur. Cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti ejus adjutorio alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti. Cum dicimus, Libera nos a malo (Matth. VI, 9-13), nos admonemus cogitare, nondum nos esse in eo bono ubi nullum patiemur malum. Et hoc quidem ultimum quod in dominica oratione positum est, tam late patet, ut homo christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem. His enim verbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat.

CAPUT XII

22. Nam quaelibet alia verba dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel consequendo attendit ut crescat; nihil aliud dicimus quam quod in ista dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit quod ad istam evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat: quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quandoquidem spiritu renatos nonnisi spiritualiter decet orare. Qui enim dicit, verbi gratia, Clarificare in omnibus gentibus, sicut clarificatus es in nobis: et, Prophetae tui fideles inveniantur (Eccli. XXXVI, 4, 18); [PL33.503] quid aliud dicit quam, Sanctificetur nomen tuum? Qui dicit, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4); quid aliud dicit quam, Veniat regnum tuum? Qui dicit, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133); quid aliud dicit quam, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra? Qui dicit, Paupertatem et divitias ne dederis mihi (Prov. XXX, 8); quid aliud dicit quam, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie? Qui dicit, Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI, 1): aut, Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 4); quid aliud dicit quam, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Qui dicit, Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus ne apprehendat me (Eccli. XXIII, 6); quid aliud dicit quam, Ne nos inferas in tentationem? Qui dicit, Erue me ab inimicis meis, Deus, et ab insurgentibus super me libera me (Psal. LVIII, 2); quid aliud dicit quam, Libera nos a malo? Et si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies quod in ista dominica non contineatur et concludatur oratione. Unde liberum est aliis atque aliis verbis, eadem tamen in orando dicere; sed non debet esse liberum alia dicere.

23. Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque pro ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt: quamvis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates vel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur aut excellat affectus. Qui autem dicit in oratione, verbi gratia, Domine, multiplica divitas meas; aut, Da mihi tantas quantas illi vel illi dedisti; aut, Honores meos auge, fac me in hoc saeculo praepotentem atque clarentem, vel si quid hujusmodi est; et haec dicit, eorum habens concupiscentiam, non id attendens, ut ex his secundum Deum prosit hominibus: puto eum non invenire in oratione dominica quo possit haec vota coaptare. Quamobrem pudeat saltem petere quae non pudet cupere; aut si et hoc pudet, sed cupiditas vincit, quanto melius hoc petitur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus, Libera nos a malo!

CAPUT XIII

24. Habes, quantum arbitror, non solum qualis ores, verum etiam quid ores; non me docente, sed illo qui omnes nos docere dignatus est. Beata vita quaerenda est, haec a Domino Deo petenda est. Quid sit beatum esse, a multis multa sunt disputata; sed nos ad multos et ad multa utquid imus? Breviter in Scriptura Dei veraciterque dictum est: Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 15). In ipso populo ut simus, atque ad eum contemplandum et cum eo sine fine vivendum pervenire possimus, finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). In eisdem tribus, pro conscientia bona spes posita est. Fides ergo et spes et charitas ad Deum perducunt orantem, hoc est credentem, sperantem, desiderantem, et quae petat a Domino in dominica oratione [PL33.504] considerantem. Jejunia et ab aliis voluptatibus sine salutis neglectu carnalis concupiscentiae refrenatio, maxime que eleemosynae multum adjuvant orationem, ut possimus dicere: In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis, nocte coram eo; et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Quomodo enim Deus incorporalis et impalpabilis manibus exquiritur, nisi operibus exquiratur?

CAPUT XIV

25. Adhuc est fortasse quod quaeras, cur Apostolus dixerit, Quid enim oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26): neque enim ullo modo credendum est vel ipsum, vel quibus ista dicebat, dominicam nescisse orationem. Cur ergo putamus hoc eum dixisse quod nec temere potuit nec mendaciter dicere, nisi quia molestiae tribulationesque temporales plerumque prosunt, vel ad sanandum tumorem superbiae, vel ad probandam exercendamve patientiam, cui probatae et exercitatae clarior merces uberiorque servatur, vel ad quaecumque flagellanda et abolenda peccata; tamen nos nescientes quid ista prosint, ab omni tribulatione optamus liberari? Ab hac ignorantia nec seipsum Apostolus ostendit alienum, nisi forte quid oraret, sicut oportet, sciebat, quando in revelationum magnitudine ne extolleretur datus est illi stimulus carnis, angelus satanae, qui eum colaphizaret; propter quod ter Dominum rogavit ut eum auferret ab eo, utique, sicut oportet, nesciens quid oraret. Denique Dei responsum cur non fieret quod vir tantus orabat, et quare fieri non expediret, audivit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9).

26. In his ergo tribulationibus quae possunt et prodesse et nocere, quid oremus, sicut oportet, nescimus: et tamen quia dura, quia molesta, quia contra sensum nostrae infirmitatis sunt, universali humana voluntate, ut a nobis haec auferantur, oramus. Sed hoc devotionis debemus Domino Deo nostro, ut si ea non abstulerit, non ideo nos ab eo negligi existimemus, sed potius pia patientia malorum, bona speremus ampliora: sic enim virtus in infirmitate perficitur. Nonnullis quippe impatientibus Dominus Deus quod petebant concessit iratus, sicut contra Apostolo negavit propitius. Nam legimus Israelitae quid et quomodo rogaverint et acceperint; sed expleta concupiscentia, impatientia est graviter castigata (Num. XI). Dedit et regem petentibus secundum cor eorum, sicut scriptum est, non secundum cor suum (I Reg. VIII, 5, 7). Dedit etiam quod diabolus postulavit, ut probandus ejus famulus tentaretur (Job. I, 12, et II, 6). Exaudivit rogantes et immundos spiritus, ut in multos sues legio daemonum mitteretur (Luc. VIII, 32). Haec scripta sunt, ne forte se quisque magnipendat, si fuerit exauditus, cum aliquid impatienter petit, quod non impetrare plus prosit; aut se abjiciat, et de divina erga se miseratione desperet, si non exaudiatur, cum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur atrocius, vel a prosperitate corruptus penitus evertatur. In talibus ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Unde si aliquid contra quam oramus acciderit, patienter [PL33.505] ferendo, et in omnibus gratias agendo, hoc potius oportuisse quod Dei, non quod nostra voluntas habuit, minime dubitare debemus. Nam et hujusmodi exemplum praebuit nobis ille mediator, qui cum dixisset, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, humanam in se voluntatem ex hominis susceptione transformans, continuo subjecit: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Unde non immerito per unius obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 19).

27. Quisquis autem illam unam petit a Domino, et hanc requirit (Psal. XXVI, 4), certus ac securus petit, nec timet ne forte obsit cum acceperit, sine qua nihil prodest quidquid aliud orando, sicut oportet, acceperit. Ipsa est enim una vera et sola beata vita, ut contemplemur Domini delectationem in aeternum, immortales atque incorruptibiles corpore et spiritu. Propter hanc unam caetera requiruntur, et non indecenter petuntur. Istam quisquis habuerit, omnia quae vult habebit, nec aliquid ibi velle habere poterit quod non decebit. Ibi quippe est fons vitae, quem sitire nunc oportet in oratione, quamdiu in spe vivimus, et quod speramus nondum videmus, in protectione alarum ejus, ante quem est omne desiderium nostrum, ut inebriemur ab ubertate domus ejus, et torrente voluptatis ejus potemur; quoniam apud eum est fons vitae, et in lumine ejus videbimus lumen (Psal. XXXV, 8-10), quando satiabitur in bonis desiderium nostrum, et nihil erit ultra quod gemendo quaeramus, sed quod gaudendo teneamus. Verumtamen quia ipsa est pax quae praecellit omnem intellectum, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus, sicut oportet, nescimus. Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abjicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quaerimus novimus, quamvis illud nondum quale sit noverimus.

CAPUT XV

28. Est ergo in nobis quaedam, ut ita dicam, docta ignorantia, sed docta spiritu Dei qui adjuvat infirmitatem nostram. Nam cum dixisset Apostolus, Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; ibi subjecit: Similiter et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 25-27). Quod non sic est intelligendum, ut existimemus sanctum Spiritum Dei, qui in Trinitate incommutabilis Deus est, et cum Patre et Filio unus Deus, tanquam aliquem qui non sit quod Deus est, interpellare pro sanctis: dictum quippe est, Interpellat pro sanctis, quia interpellare sanctos facit; sicut dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3), hoc est ut scire vos faciat. Interpellare itaque sanctos facit gemitibus inenarrabilibus, inspirans eis desiderium etiam adhuc incognitae tantae rei quam per patientiam exspectamus. Quomodo enim narratur, quando desideratur, quod ignoratur? nam utique si [PL33.506] omnimodo ignoraretur, non desideraretur; et rursus, si videretur, non desideraretur, nec gemitibus quaereretur.

CAPUT XVI

29. Haec omnia considerans, et si quid aliud de hac re tibi Dominus insinuaverit, quod vel mihi non occurrit, vel dici a me longum fuit, concerta in oratione vincere hoc saeculum; ora in spe, ora fideliter et amanter, ora instanter atque patienter, ora sicut vidua Christi. Quamvis enim ad omnia membra ejus, hoc est ad omnes qui in eum credunt, et ejus corpori sociantur, sicut docuit, orare pertineat, specialiter tamen diligentior cura orationum in Scripturis ejus viduis invenitur injuncta. Nam duae fuerunt Annae honorabiliter nominatae, una conjugata quae sanctum Samuelem peperit, alia vidua quae Sanctum sanctorum, cum adhuc infans esset, agnovit. Oravit et conjugata in dolore animi et afflictione cordis, quia filios non habebat: tunc ipsum Samuelem impetravit, et acceptum Deo reddidit, quia cum posceret, vovit (I Reg. 1). Sed oratio ejus quomodo ad orationem illam dominicam pertineat, non facile reperitur, nisi quia in eo quod ibi positum est, Libera nos a malo, non parvum malum videbatur, et nuptam esse, et fructu carere nuptiarum, cum sola excuset nuptias procreandorum causa filiorum. De illa vero Anna vidua vide quid scriptum sit: Quia non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die (Luc. II, 36, 37). Nec aliunde Apostolus, quod et supra commemoravi: Quae autem vere vidua est, inquit, et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus nocte ac die (I Tim. V, 5): et Dominus cum semper ad orandum, et non deficiendum nos hortaretur, viduam commemoravit, quae licet iniquum et impium judicem, ac Dei et hominum contemptorem, ad audiendam causam suam assidue interpellando convertit. Quam ergo prae caeteris viduae debent vacare orationibus, satis hinc intelligi potest, quod omnibus ad suscipiendum orandi studium de viduis propositum est exhortationis exemplum.

30. Quid autem in hoc operis genere in viduis electum est, nisi destitutio et desolatio? Quapropter si se omnis anima intelligat in hoc saeculo destitutam atque desolatam, quamdiu peregrinatur a Domino, profecto quamdam viduitatem suam Deo defensori assidua et impensissima precatione commendat. Ora ergo ut vidua Christi, nondum habens ejus conspectum, cujus precaris auxilium. Et licet sis ditissima, sicut pauper ora: nondum enim veras futuri saeculi divitias habes, ubi nulla damna formides. Licet habeas filios et nepotes, numerosamque familiam, quod et supra dictum est, sicut desolata ora: incerta sunt enim omnia temporalia, etiam usque in finem vitae hujus in nostram consolationem mansura. Tu autem si ea quae sursum sunt quaeris et sapis, aeterna et certa desideras, quae quamdiu nondum habes, etiam salvis omnibus atque obsequentibus tuis, tanquam desolatam deputare te debes. Et si tu, profecto etiam tuo exemplo religiosissima nurus tua, et aliae sanctae viduae virginesque sub vestra cura securius constitutae: [PL33.507] quanto enim magis domum vestram pie tractatis, tanto impensius orationibus instare debetis, rerum praesentium non occupatae negotiis, nisi quae flagitat causa pietatis.

31. Sane memineritis et pro nobis non negligenter orare. Nolumus enim sic nobis honorem, quem periculosum gerimus, deferatis, ut adjutorium, quod necessarium novimus, auferatis. A familia Christi oratum est pro Petro, oratum est pro Paulo; et vos in ejus familia esse gaudemus, et incomparabiliter plus quam Petrus et Paulus orationum fraternarum auxiliis indigemus. Orate certatim concordi sanctoque certamine: non enim adversus alterutrum certatis, sed adversus diabolum, sanctis omnibus inimicum. In jejuniis et vigiliis, et omni castigatione corporis quamplurimum adjuvatur oratio (Tob. XII, 8). Faciat quaeque vestrum quod poterit: quod altera minus potest, in ea quae potest facit, si in altera diligit quod ideo quia non potest ipsa non facit; proinde quae minus valet, non impediat plus valentem, et quae plus valet, non urgeat minus valentem. Conscientiam quippe vestram Deo debetis; nemini autem vestrum aliquid debeatis, nisi ut invicem diligatis. Exaudiat te Dominus, qui potens est facere supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20).

EPISTOLA CXXXI. Augustinus Probam resalutat, et gratias agit quod de salute ipsius fuerit sollicita

Dominae insigni et merito illustri, et praestantissimae filiae PROBAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Est quidem ita, ut dicis, quod in corpore corruptibili anima constituta, terrena quadam contagione constringitur, et tati onere quodammodo depressa curvatur, ut in imo multa, quam in summo unum, facilius concupiscat et cogitet. Nam hoc etiam sancta Scriptura ita dicit: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 13). Sed ideo venit Salvator noster, qui mulierem illam in Evangelio per decem et octo annos curvam, quae fortasse hoc significabat, verbo salutis erexit (Luc. XIII, 11-13), ut anima christiana non frustra audiat, Sursum cor; nec frustra respondeat, se habere ad Dominum. Quod intuens recte facis, mala hujus mundi tolerabilia ducere spe futuri. Sic enim usu quodam bono convertuntur in bonum, dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam; de qua re Apostolus ait: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Omnia, inquit: non solum ergo illa quae appetuntur ut suavia, verum etiam illa quae ut molesta vitantur; quando alia sic sumimus ne capiamur, alia sic ferimus ne frangamur, et secundum praecepta divina in omnibus gratias agimus ei, de quo [PL33.508] dicimus: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2); et, Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71). Neque enim revera, si fallacis prosperitatis semper hic tranquillitas arrideret, anima humana portum illum verae certaeque securitatis appeteret, domina insignis et merito illustris, et praestantissima filia. Reddens itaque debitum Praestantiae tuae salutationis obsequium, agensque gratias quod salutis nostrae religiosissimam curam geris, posco tibi a Domino futurae vitae praemia, praesentisque solaria; omniumque vestrum, in quorum cordibus per fidem habitat Christus, me dilectioni orationique commendo. Et alia manu: Deus verus et verax veraciter consoletur cor tuum, et protegat salutem tuam, domina insignis et merito illustris, ac praestantissima filia.

EPISTOLA CXXXII. Augustinus Volusiano, exhortans illum ut sacrarum scripturarum lectioni vacet, sibique rescribat si quid in eis difficultatis legenti occurrerit

Domino illustri et merito praestantissimo filio VOLUSIANO, AUGUSTINUS episcopus.

De salute tua, quam et in hoc saeculo, et in Christo esse cupio, sanctae matris tuae votis sum fortasse etiam ipse non impar. Unde meritis tuis reddens salutationis obsequium, hortor, ut valeo, ut Litterarum vere certeque sanctarum studio te curam non pigeat impendere. Sincera enim et solida res est, nec fucatis eloquiis ambit ad animum, nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum crepitat. Multum movet, non verborum, sed rerum avidum; et multum terret, factura securum. Praecipue Apostolorum linguas exhortor ut legas; ex his enim ad cognoscendos Prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur Apostoli. Si quid autem, vel cum legis, vel cum cogitas, tibi oritur quaestionis, in quo dissolvendo videar necessarius, scribe ut rescribam Magis enim hoc forte Domino ad juvante potero, quam praesens talia loqui tecum; non solum propter occupationes varias et meas et tuas (quoniam non cum mihi vacat, occurrit ut et tibi vacet), verum etiam propter eorum irruentem praesentiam, qui plerumque non sunt apti tali negotio, magisque linguae certaminibus, quam scientiae luminibus delectantur: quod autem scriptum habetur, semper vacat ad legendum, cum vacat legenti; nec onerosum [PL33.509] fit praesens, quod cum voles sumitur, cum voles ponitur.

EPISTOLA CXXXIII. Augustinus Marcellino tribuno, ut Donatistas in quaestione confessos atrocia facinora, puniat citra supplicium capitis, uti congruit Ecclesiae mansuetudini

Domino eximio et merito insigni, atque charissimo filio MARCELLINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de Hipponensi ad judicium pro factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, a tua Nobilitate comperi auditos, et plurimos eorum de homicidio quod in Restitutum, catholicum presbyterum commiserunt, et de caede Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo ejus effosso, et de digito praeciso fuisse confessos. Unde mihi sollicitudo maxima incussa est, ne forte Sublimitas tua censeat eos tanta legum severitate plectendos, ut qualia fecerunt, talia patiantur. Ideoque his litteris obtestor fidem tuam quam habes in Christo, per ipsius Domini Christi misericordiam, ut hoc nec facias, nec fieri omnino permittas. Quamvis enim ab eorum interitu dissimulare possemus, qui non accusantibus nostris, sed illorum Notoria ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat, praesentati videantur examini; nolumus tamen passiones servorum Dei, quasi vice talionis, paribus suppliciis vindicari. Non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri; sed hoc magis sufficere volumus ut vivi et nulla corporis parte truncati, vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum coercitione dirigantur, vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem et ista damnatio; sed quis non intelligat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia, nec poenitendi subtrahatur medicina?

2. Imple, christiane judex, pii patris officium; sic succense iniquitati, ut consulere humanitati memineris: nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem; sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem, non extendente equuleo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti. Qui modus coercitionis a magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus, et saepe etiam in judiciis solet ab episcopis adhiberi. Noli ergo atrocius vindicare, quod lenius invenisti. Inquirendi quam puniendi necessitas major est: ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inveniant [PL33.510] quibus parcant. Unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere sit ubi appareat mansuetudo. Omnia quippe bona opera amant in luce constitui; non propter humanam gloriam, sed ut videant, ait Dominus, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Et ideo non suffecit Apostolo monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus: Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus (Philipp. IV, 5); et alio loco, Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines (Tit. III, 2). Unde nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit (I Reg. XXIV, 7), praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret. Non te ergo exasperet vindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas. Noli facinore invento quaerere percussorem, in quo inveniendo noluisti adhibere tortorem.

3. Postremo pro Ecclesiae utilitate missus es. Hoc Ecclesiae catholicae, aut, ut modum dispensationis meae non supergredi videar, hoc Ecclesiae ad Hipponensium-Regiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor. Si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem. Quamvis quoniam christiano loquor, maxime in tali causa, non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit jubentem, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili. Unde scio quidem causas ecclesiasticas Excellentiae tuae potissimum injunctas, sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi; quas rego ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris: atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini, vel intercessionem, vel suggestionem, vel sollicitudinem nostram; et passiones catholicorum servorum Dei, quae infirmis ad aedificationem spiritualem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta judiciaria severitate, et vestram fidem, quia filii estis Ecclesiae, et ipsius matris mansuetudinem commendare minime negligatis. Deus omnipotens Praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili.

EPISTOLA CXXXIV. Augustinus Apringium proconsulem rogat ac monet ut Circumcelliones atrocia confessos mitius puniat, memor ecclesiasticae mansuetudinis

Domino insigni et merito sublimi, ac praestantissimo filio APRINGIO, AUGUSTINUS.

1. Non dubito in hac potestate quam tibi Deus homini in homines dedit, cogitare te divinum judicium, ubi et judices stabunt rationem de suo judicio reddituri. Christiana quippe fide te imbutum scio; unde mihi ad Excellentiam tuam major fiducia tribuitur, non solum petendi, verum etiam monendi propter [PL33.511] illum Dominum, in cujus familia nobiscum coelesti jure censeris, in quo spem vitae aeternae pariter habemus, et quem pro vobis in sacrosanctis mysteriis invocamus. Proinde, domine insignis et merito sublimis, ac praestantissime fili, primum quaeso ut non tibi videar importunus irruere actibus tuis, ea sollicitudine quam me praecipue gerere oportet pro Ecclesia mihi credita, cujus utilitatibus servio, cui non tam praeesse quam prodesse desidero: deinde obsecro ut quod moneo vel rogo, non dedigneris accipere, non cuncteris acquiescere.

2. Circumcelliones quosdam et clericos donatistas, cura eorum qui disciplinae publicae inserviunt, praemissa Notoria, ad judicia legesque perduxit. Hi cum audirentur a viro clarissimo et spectabili tribuno et notario fratre tuo, filio meo Marcellino, non tormentis ungularum atque flammarum, sed virgarum coerciti, horrenda facinora in fratres et compresbyteros meos a se perpetrata confessi sunt; quod scilicet unum eorum exceptum insidiis trucidaverunt, alterum e domo raptum, oculo effosso digitoque amputato truncaverunt. Haec cum comperissem illos fuisse confessos, ideoque minime dubitarem sub jura tuae securis esse venturos, has ad tuam Nobilitatem litteras acceleravi, quibus deprecor, et per misericordiam Christi obsecro, sic de tua majore atque certiore felicitate gaudeamus, ut eis paria non retribuantur; quanquam lapidis ictibus digitum praecidere oculumque convellere leges puniendo non possint, quod isti saeviendo potuerunt. Unde securus sum de iis qui hoc se fecisse confessi sunt, quod hanc vicissitudinem non reportabunt; sed ne vel ipsi, vel illi quorum homicidium patefactum est, per tuae potestatis sententiam multentur, hoc timeo, hoc ne fiat et christianus judicem rogo, et christianum episcopus moneo.

3. De vobis quidem dixisse Apostolum legimus quod non sine causa gladium geratis, et ministri Dei sitis, vindices in eos qui male agunt (Rom. XIII, 4); sed alia causa est provinciae, alia est Ecclesiae: illius terribiliter gerenda est administratio; hujus clementer commendanda est mansuetudo. Si apud judicem non christianum mihi sermo esset, aliter agerem: nec tamen etiam sic Ecclesiae causam desererem, et quantum admittere dignaretur, instarem ne passiones servorum Dei catholicorum, quae prodesse debent ad exempla patientiae, inimicorum suorum sanguine foedarentur; et si nollet acquiescere, inimico animo eum resistere suspicarer. Nunc vero quando apud te res agitur, alia mihi ratio est, alia consultatio. Rectorem te quidem praecelsae potestatis videmus, sed etiam filium christianae pietatis agnoscimus. Subdatur sublimitas tua, subdatur fides tua; causam tecum tracto communem, sed tu in ea potes quod ego non possum: confer nobiscum consilium, et porrige auxilium.

4. Diligenter actum est ut inimici Ecclesiae, qui solent vaniloquio seductionis sollicitare animos imperitos tanquam de persecutione gloriantes quam se perpeti jactant, horrenda facinora sua in catholicos clericos perpetrata faterentur et suis verbis implicarentur. [PL33.512] Legenda sunt Gesta ad sanandas animas, quas pestifera suasione venenaverunt: numquid placet tibi ut ad finem Gestorum, si cruentum istorum supplicium continebit, legendo pervenire timeamus, ubi ponimus et ipsam conscientiam, ne malum pro malo, qui passi sunt, reddidisse videantur? Si ergo nihil aliud constitueretur frenandae malitiae perditorum, extrema fortasse necessitas ut tales occiderentur urgeret; quanquam quod ad nos attinet, si nihil mitius eis fieri posset, mallemus eos liberos relaxari, quam passiones fratrum nostrorum fuso eorum sanguine vindicari: nunc vero cum aliquid fieri possit, quo et mitis commendetur Ecclesia, et immitium cohibeatur audacia; cur non flectas in partem providentiorem, lenioremque sententiam, quod licet judicibus facere etiam non in causis Ecclesiae? Time ergo nobiscum judicium Dei Patris, et commenda mansuetudinem matris: cum enim tu facis, Ecclesia facit, propter quam facis, et cujus filius facis. Contende bonitate cum malis: illi scelere immani membra de corpore vivo avulserunt; tu opere misericordi effice ut illa quae nefandis operibus exercebant, alicui utili operi integra eorum membra deserviant. Illi non pepercerunt correctionem sibi praedicantibus Dei servis; tu parce comprehensis, parce ductis, parce convictis. Illi impio ferro fuderunt sanguinem Christianum: tu ab eorum sanguine etiam juridicum gladium cohibe propter Christum. Illi ministro Ecclesiae occiso extorserunt spatium vivendi: tu inimicis Ecclesiae viventibus relaxa spatium poenitendi. Talem te oportet esse in causa Ecclesiae judicem christianum, petentibus, monentibus, intercedentibus nobis. Solent homines quando cum inimicis eorum convictis lenius agitur, a mitiore sententia provocare: sed inimicos nostros ita diligimus, ut nisi de tua christiana obedientia praesumamus, a tua severa sententia provocemus. Deus omnipotens Excellentiam tuam auctiorem felicioremque conservet, domine insignis et merito sublimis, ac praestantissime fili.

EPISTOLA CXXXV. Volusianus Augustino, proponens illi quaestiones: quomodo Deus immensus claudi potuerit utero virginis, et infantis corpusculo; an mundi curam deseruerit interim, etc.; num etiam miraculis satis declarata sit ejus divinitas

1. Petis me, vir probitatis justitiaeque documentum, ut aliqua ex ambiguis lectionis peritae discenda perconter. Amplector gratiam muneris imperati, meque libens in disciplinas tuas offero, veteris sententiae auctoritatem secutus, quae nullam ad perdiscendum abundare credit aetatem. Neque immerito sapiens, prudentiae studia nullis terminis, neque fine conclusit, quando primordiis suis remota virtus nunquam adeo reseratur adeuntibus, ut [PL33.513] omnis protinus ad agnitionem patescat. Domine vere sancte, ac merito venerabilis pater, est operae pretium cognoscere habitam inter nos proxime confabulationem. Quibusdam amicorum conventibus aderamus, frequentes proferebantur illic pro ingeniis studisque sententiae. Erat tamen sermo rhetorica partitio: apud agnoscentem loquor; nam etiam ista paulo ante docuisti. Adstruebatur quid esset inventio, quae inventionis acrimonia, quantus disponendi labor, quae translationis gratia, quae iconismatum pulchritudo, et pro ingenio naturaque materiae apposita etiam dicendi facultas. Alii rursus poeticam elevabant faventes. Ne hanc quidem eloquentiae partem tacitam aut inhonoram relinquis, ut convenienter poeta dixerit: Inter victrices hederam tibi serpere lauros. (Virg. Bucol. ecl. 8.) Dicebatur ergo quantus oeconomiae esset ornatus, quae metaphorarum venustas, quanta in comparatione sublimitas; jam leves enodesque versus, atque, ut ita dixerim, caesurarum modulata variatio. Tunc ad familiarem tuam philosophiam sermo deflectit, quam ipse Aristotelico more tanquam Isocraticam fovere consueveras. Quaerebamus et quid egerit praeceptor ex Lyceo; quid Academiae multiplex et continuata cunctatio; quid ille disputator ex Porticu; quid Physicorum peritia; quid Epicureorum voluptas; quid inter omnes infinita disputandi libido, tuncque magis ignorata veritas, postquam praesumptum est quod possit agnosci.

2. Dum in his confabulatio nostra remoratur, unus e multis: Et quis, inquit, est sapientia ad perfectum Christianitatis imbutus, qui ambigua in quibus haereo possit aperire, dubiosque assensus meos vera vel verisimili credulitate firmare? Stupemus tacentes. Tunc in haec sponte prorumpit: Miror utrum mundi Dominus et rector intemeratae feminae corpus impleverit, pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et post haec virginitas intacta permanserit. His et alia subnectit: Intra corpusculum vagientis infantiae latet, cui par vix putatur universitas; patitur puerilitatis annos, adolescit, juventute solidatur; tam diu a sedibus suis abest ille regnator, atque ad unum corpusculum totius mundi cura transfertur; deinde in somnos resolvitur, cibo alitur, omnes mortalium sentit affectus; nec ullis competentibus signis tantae majestatis indicia clarescunt, quoniam larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, haec, si et alios cogites, Deo parva sunt. Intervenimus ulterius inquirenti, solutoque conventu, ad [PL33.514] potioris peritiae merita distulimus, ne dum incautive secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus. Accepisti, vir totius gloriae capax, imperitiae confessionem; quid a partibus vestris desideretur agnoscis. Interest famae tuae, ut quaesita noverimus. Utcumque absque detrimento cultus divini in aliis sacerdotibus toleratur inscitia; at cum ad antistitem Augustinum venitur, legi deest quidquid contigerit ignorari. Incolumem Venerationem tuam divinitas summa tueatur, domine vere sancte, ac merito venerabilis pater.

EPISTOLA CXXXVI. Marcellinus Augustino, rogans ut Volusiano faciat satis, et narrans quosdam calumniari quod Deus veterem Legem prae taedio seu consiliorum inconstantia abrogarit, quodque doctrina evangelica sit reipublicae inutilis; denique christianos principes multum malorum invexisse reipublicae

1. Vir illustris Volusianus Beatitudinis tuae mihi litteras legit, imo me quidem cogente pluribus legit, quae scilicet omnia quae a te dicuntur, cum vere miranda sint, usquequaque miratus sum. Sermonis enim divini gratia humiliter tumens, facile ut placeret emeruit. Hinc enim plurimum placuit, quod hominis gressus aliquanto titubantes boni propositi exhortatione statuere et firmare contendis. Est enim nobis cum eodem quotidiana pro viribus nostris, et pro ingenii paupertate disputatio. Sanctae siquidem matris ejus precatione compulsus, cura mihi est eum frequentius salutandi gratia convenire, licet vicem in hac parte reddere etiam ipse dignetur. Accepta autem Venerabilitatis tuae epistola, homo qui a veri Dei stabilitate, multorum quorum in hac urbe copia est persuasione revocatur, ita motus est, ut si, quantum ipse confirmat, litterarum prolixitatem minime formidasset omne Beatitudini tuae quod habere potest insinuasset ambiguum. Sed tamen satis, sicut etiam ipse probare dignaberis, culto accuratoque sermone, et Romanae eloquentiae nitore perspicuo, aliqua sibi exsolvi impendio postulavit. Quae quidem quaestio usquequaque detrita est, et eorum super hac parte satis nota calliditas, qui dispensationem dominicae incarnationis infamant. Sed tamen etiam ego in hac parte, quia plurimis quidquid rescripseris profuturum esse confido, precator accesserim, ut ad ea vigilantius respondere digneris, in quibus nihil amplius Dominum, quam alii homines facere potuerunt, gessisse mentiuntur. Apollonium siquidem suum nobis et Apuleium, aliosque magicae artis homines in medium proferunt, quorum majora contendunt extitisse miracula.

2. Ipse autem vir illustris superius memoratus, multa esse dixit praesentibus aliquantis, quae huic possent jungi non immerito quaestioni, si, ut ante dixi, non ab ejus [PL33.515] partibus epistolaris considerata brevitas fuisset. Quae tamen licet scribere noluerit, tacere non est passus. Dicebat enim quod etsi sibi hodie incarnationis dominicae ratio redderetur, reddi vix ad liquidum possit cur hic Deus, qui et Veteris Testamenti Deus esse firmatur, spretis veteribus sacrificiis delectatus est novis. Nihil enim corrigi posse asserebat nisi quod antefactum non recte probaretur; vel quod semel recte factum sit, immutari ullatenus non debuisse. Recte enim facta dicebat mutari nisi injuste non posse; maxime quia ista varietas inconstantiae Deum possit arguere. Tum deinde quod ejus praedicatio atque doctrina, reipublicae moribus nulla ex parte conveniat; utpote, sicut a multis dicitur, cujus hoc constet praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus (Rom. XII, 17), et percutienti aliam praebere maxillam, et pallium dare persistenti tunicam tollere, et cum eo qui nos angariare voluerit, ire debere spatio itineris duplicato (Matth. V, 39, 41): quae omnia reipublicae moribus asserit esse contraria. Nam quis tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatori non mala velit belli jure reponere? Et caetera quae dici ad reliqua posse, intelligit Venerabilitas tua. Haec ergo omnia ipsi posse adjungi aestimat quaestioni, in tantum ut per christianos principes, christianam religionem maxima ex parte servantes, tanta (etiamsi ipse de hac parte taceat) reipublicae mala evenisse manifestum sit.

3. Unde, sicut Beatitudo tua mecum dignatur agnoscere, ad haec omnia (quoniam multorum manibus sine dubio tradetur Sanctitatis tuae desiderata responsio) plenus debet et elucubratus solutionis splendor ostendi; maxime quia cum ista gererentur, eximius Hipponensis regionis possessor et dominus praesens aderat, qui et Sanctitatem tuam sub ironiae adulatione laudaret, et sibi, cum de his quaereret, minime satisfactum esse contenderet. Ego vero ad haec omnia promissionis non immemor sed exactor libros confici deprecor, Ecclesiae, hoc maxime tempore, incredibiliter profuturos.

EPISTOLA CXXXVII. Respondet Augustinus ad singulas quaestiones superius propositas a Volusiano

Domino illustri et merito insigni, et praestantissimo filio VOLUSIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Legi litteras tuas, in quibus vidi magni cujusdam dialogi specimen, laudabili brevitate comprehensum. Respondere igitur debui, nec pro dilatione aliquid excusationis opponere. Accidit enim opportune, ut ab alienis negotiis mihi aliquantulum vacaret. Quibus autem dictandis hoc otium statueram impendere, paululum distuli, nequaquam justum esse arbitratus ut quem ad quaerendum exhortatus ipse fueram, differrem quaerentem. Quis autem nostrum, qui Christi, ut possumus, gratiam ministramus, cum tua verba legerit, ita te velit doctrina instrui christiana, ut tibi tantum sufficiat ad salutem, non hujus [PL33.516] vitae, quam vaporis esse simillimam, tantillum apparentis, et illico vanescentis atque pereuntis, sermo divinus admonere curavit (Jacobi IV, 15), sed illam salutem propter quam adipiscendam et in aeternum obtinendam christiani sumus? Parum est ergo nobis sic te instrui, ut tibi sit liberando satis. Ingenium quippe et eloquium tuum tam excellens tamque luculentum prodesse debet etiam caeteris, contra quorum tarditatem seu perversitatem, convenientissime defendenda est tantae gratiae dispensatio, quam superbae animulae nihili pendunt, quae nimis affectant plurimum posse, et ad sua vitia sananda vel etiam refrenanda nihil possunt.

2. Quaeris igitur, Utrum mundi Dominus et rector intemeratae feminae corpus impleverit; pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et post haec virginitas inviolata permanserit. Utrum intra corpusculum vagientis infantiae latuerit, cui par vix putatur universitas; possus fuerit puerilitatis annos, adoleverit, juventute solidatus sit; tam diu a sedibus suis abfuerit regnator ille, atque in unum corpusculum, totius mundi cura translata sit; deinde in somnos resolutus sit; cibo alitus, omnes mortalium senserit affectus; neque ullis competentibus signis claruerint tantae majestatis indicia; quoniam larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, haec, si et alios cogitemus, Deo parva sunt. Hanc scribis in quodam conventu amicorum ab uno ex multis qui aderant, illatam esse quaestionem; vos autem intervenisse ulterius inquirenti, solutumque conventum, ad potioris peritiae merita distulisse, ne dum incautius secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus.

3. Deinde ad me litterarum tuarum dirigis intentionem, et post hanc imperitiae confessionem, admones ut a partibus nostris quid desideretur agnoscam. Adjungis etiam famae meae interesse ut quaesita noveritis, quod utcumque absque detrimento divini cultus in aliis sacerdotibus toleratur inscitia, at cum ad me antistitem venitur, legi deesse quidquid contigerit ignorari. Primum igitur hanc de me opinionem facile praesumptam, quaeso deponas, eumque animum quamvis erga me benevolentissimum, solvas atque exuas; ac de me mihi magis quam ulli alteri credas, si mihi dilectionis vicem rependis. Tanta est enim christianarum profunditas Litterarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere: non quod ad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate; sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opacata intelligenda proficientibus restant, tantaque non solum in verbis quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam [PL33.517] loco habet, Cum consummaverit homo, tunc incipit (Eccli. XVIII, 6).

CAPUT II

4. Sed quid hinc plura? Veniendum potius est ad rem quam requiris. Ubi primum te scire volo, non hoc habere christianam doctrinam, quod ita sit Deus infusus carni, qua ex virgine nasceretur, ut curam gubernandae universitatis vel deseruerit vel amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam materiam collectamque transtulerit. Hominum iste sensus est, nihil nisi corpora valentium cogitare; sive ista crassiora, sicut sunt humor atque humus, sive subtiliora, sicut aeris et lucis; sed tamen corpora, quorum nullum potest esse ubique totum, quoniam per innumerabiles partes aliud alibi habeat necesse est, et quantumcumque sit corpus seu quantulumcumque corpusculum, loci occupet spatium, eumdemque locum sic impleat, ut in nulla ejus parte sit totum. Ac per hoc densari ac rarescere, contrahi et dilatari, in minutias deteri et grandescere in molem, non nisi corporum est. Longe aliud est animae natura quam corporis: quanto magis Dei, qui creator est et animae et corporis? Non sic Deus dicitur implere mundum, velut aqua, velut aer, velut ipsa lux, ut minore sui parte minorem mundi impleat partem, et majore majorem. Novit ubique totus esse, et nullo contineri loco; novit venire non recedendo ubi erat; novit abire non deserendo quo venerat.

5. Miratur hoc mens humana, et quia non capit, fortasse nec credit: seipsam primitus ingrata miretur, seipsam paululum, si potest, attollat a corpore, et ab eis rebus quas solet sentire per corpus; et videat ipsa quid sit quae utitur corpore. Sed forte non potest: magni quippe est ingenii, ut ait quidam, sevocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere (Cicero, Quaest. Tuscul. lib. 1). Ipsos ergo corporis sensus aliquanto insuetius, et vigilantius perscrutetur. Sunt certe quinque partiti corporis sensus, qui nec sine corpore, nec sine anima esse possunt: quia neque sentire est nisi viventis, quod ab anima est corpori; neque sine corporeis instrumentis, et quasi vasis atque organis videmus, audimus, caeterisque tribus utimur sensibus. Intendat haec anima rationalis, et sensus corporis non sensibus corporis, sed ipsa mente atque ratione consideret. Certe sentire homo non potest, nisi vivat; vivit autem in carne, antequam morte utrumque dirimatur. Quomodo igitur anima quae sunt extra carnem suam sentit, quae nonnisi in carne sua vivit? Annon ab ejus carne longissime absunt sidera in coelo? annon id coelo videt solem? An sentire non est videre, cum sit in quinque sensibus caeteris excellentior visus? An et in coelo vivit, quia et in coelo sentit, et sensus esse non potest ubi vita non est? An sentit, et ubi non vivit; quia cum in sua tantum carne vivat, sentit etiam in his locis, quae praeter ejus carnem continent ea quae tangit [PL33.518] aspectu? Videsne quam hoc sit latebrosum in sensu tam conspicuo, qui visus dicitur? Attende et auditum. Nam et ipse se foras quodammodo diffundit a carne. Unde enim dicimus, Foris sonat, nisi ibi sentiamus ubi sonat? Ergo et illic extra carnem nostram vivimus. An sentire possumus et ubi non vivimus, cum sensus sine vita esse non possit?

6. Caeteri tres sensus apud seipsos sentiunt, quamvis de olfactu utcumque possit dubitari. De gustu autem atque tactu nulla controversia est, quod ea quae gustamus et tangimus, non alibi quam in carne nostra sentimus. Proinde isti tres sensus ab hac consideratione semoveantur. Visus auditusque afferunt mirabilem quaestionem; aut quomodo anima sentiat ubi non vivit, aut quomodo vivat ubi non est. Neque enim nisi in carne sua est; sentit autem etiam praeter carnem suam. Ibi quippe sentit ubi videt; quia et videre sentire est: ibi sentit ubi audit; quia et audire, sentire est. Aut ergo et ibi vivit, ac per hoc etiam et ibi est; aut sentit et ubi non vivit; aut vivit et ubi non est. Haec omnia mira sunt; nihil horum affirmari sine quadam velut absurditate potest: et de sensu loquimur morticino. Quid igitur est ipsa anima, praeter corporis sensum, id est in mente qua ista considerat? Neque enim sensu corporis, de ipsis sensibus corporis judicat Et putamus nobis de omnipotentia Dei incredibile dici aliquid, cum dicitur Verbum Dei, per quod omnia facta sunt, sic assumpsisse corpus ex virgine, et sensibus apparuisse mortalibus, ut immortalitatem suam non corruperit, ut aeternitatem non mutaverit, ut potestatem non minuerit, ut administrationem mundi non deseruerit, ut a sinu Patris, id est a secreto, quo cum illo et in illo est, non recesserit!

7. Verbum Dei sic intellige, per quod facta sunt omnia, non ut ejus transire aliquid cogites, et ex futuro praeteritum fieri. Manet sicuti est, et ubique totum est. Venit autem cum manifestatur, et cum occultatur abscedit. Adest tamen sive occultum sive manifestum, sicut lux adest oculis et videntis, et caeci: sed videnti adest praesens, caeco vero absens. Adest et vox audientibus auribus, adest etiam surdis: sed illis patet, istas latet. Quid autem mirabilius quam id quod accidit in vocibus nostris verbisque sonantibus, in re scilicet raptim transitoria? Cum enim loquimur, ne secundae quidem syllabae locus est, nisi prima sonare destiterit; et tamen si unus adsit auditor, totum audit quod dicimus; et si duo adsint, tantumdem ambo audiunt quod et singulis totum est; et si audiat multitudo silens, non inter se particulatim comminuunt sonos tanquam cibos, sed omne quod sonat et omnibus totum est, et singulis totum. Itane jam non illud est potius incredibile, si verbum hominis transiens quod exhibet auribus, Verbum Dei permanens non exhiberet rebus, ut quemadmodum hoc simul auditur a singulis etiam totum, ita illud simul ubique sit totum?

[PL33.519] 8. Non itaque metuendum est corpusculum infantiae, ne in illo tantas Deus angustias passus esse videatur. Neque enim mole, sed virtute magnus est Deus; qui providentia sua meliorem sensum formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis; qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo majoribus seminibus longe minora multa nascantur; qui pupillam tam parvam ditavit acie, qua per oculos emicante, in ictu temporis coelum prope dimidium lustraretur; qui ex puncto et quasi centro cerebri, sensus omnes quinaria distributione diffundit; qui corde, membro tam exiguo, vitalem motum per corporis cuncta dispensat: his atque hujusmodi rebus insinuans magna de minimis, qui non est parvus in parvis. Ipsa enim magnitudo virtutis ejus, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum virginalem non adventitio, sed indigena puerperio fecundavit: ipsa sibi animam rationalem, et per eamdem etiam corpus humanum, totumque omnino hominem in melius mutandum, nullo modo in deterius mutata coaptavit; nomen humanitatis ab eo dignanter assumens, divinitatis ei largiter tribuens. Ipsa virtus per inviolatae matris virginea viscera, membra infantis eduxit, quae postea per clausa ostia membra juvenis introduxit (Joan. XX, 26). Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile: si exemplum poscitur, non erit singulare. Demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis.

CAPUT III

9. Jam illud, quod in somnos solvitur, et cibo alitur, et omnes humanos sentit affectus, hominem persuadet hominibus, quem non consumpsit utique, sed assumpsit. Ecce sic factum est; et tamen quidam haeretici, perverse mirando laudandoque ejus virtutem, naturam humanam in eo prorsus agnoscere noluerunt, ubi est omnis gratiae commendatio, qua salvos facit credentes in se, profundos thesauros sapientiae et scientiae continens, et fide mentes imbuens, quas ad aeternam contemplationem veritatis incommutabilis provehat. Quid si Omnipotens hominem ubicumque formatum non ex materno utero crearet, sed repentinum inferret aspectibus? quid si nullas ex parvulo in juventam mutaret aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos? Nonne opinionem confirmaret erroris, nec hominem verum suscepisse ullo modo crederetur; et dum omnia mirabiliter facit, auferret quod misericorditer fecit? Nunc vero ita inter Deum et homines mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.

10. Quid autem non mirum facit Deus in omnibus creaturae motibus, nisi consuetudine quotidiana viluissent! Denique quam multa usitata calcantur, quae considerata stupentur! sicut ipsa vis seminum, quos numeros habet, et quam vivaces, quam efficaces, quam latenter potentes, quam in parvo magna molientes, quis adeat animo, quis promat eloquio? Ille igitur sibi hominem sine semine operatus est, qui in [PL33.520] rerum natura sine seminibus operatur et semina. Ille in suo corpore numeros temporum mensurasque servavit aetatum, qui sine ulla sui mutabilitate mutando contexit ordinem saeculorum. Hoc enim crevit in tempore, quod coepit ex tempore. Verbum autem in principio, per quod facta sunt tempora, tempus elegit quo susciperet carnem, non tempori cessit ut verteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit.

11. Sic autem quidam reddi sibi rationem flagitant, quomodo Deus homini permixtus sit, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel fieri oportuerit; quasi rationem ipsi reddant de re quae quotidie fit, quomodo misceatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. Nam sicut in unitate personae anima unitur corpori, ut homo sit; ita in unitate personae Deus unitur homini, ut Christus sit. In illa ergo persona mixtura est animae et corporis; in hac persona mixtura est Dei et hominis: si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, qua solent duo liquores ita commisceri, ut neuter servet integritatem suam; quanquam et in ipsis corporibus aeri lux incorrupta misceatur. Ergo persona hominis, mixtura est animae et corporis: persona autem Christi, mixtura est Dei et hominis. Cum enim Verbum Dei permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. Illud quotidie fit ad procreandos homines: hoc semel factum est ad liberandos homines. Verumtamen duarum rerum incorporearum commixtio facilius credi debuit, quam unius incorporeae, et alterius corporeae. Nam si anima in sua natura non fallatur, incorpoream se esse comprehendit: multo magis incorporeum est Verbum Dei, ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debuit esse permixtio, quam animae et corporis. Sed hoc in nobis ipsis experimur: illud in Christo credere jubemur. Si autem utrumque nobis pariter inexpertum credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? Quomodo non fateremur duo incorporea, quam unum corporeum alterumque incorporeum facilius potuisse misceri? si tamen non indigne ad ista mixtionis vel mixturae nomen admittitur, propter consuetudinem corporalium rerum, longe aliter se habentium aliterque notarum.

12. Verbum igitur Dei, idemque Dei Filius, Patri coaeternus, eademque Virtus et Sapientia Dei (I Cor. I, 24), a superno fine creaturae rationalis usque ad infimum finem creaturae corporalis attingens fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1), praesens et latens, nusquam conclusa, nusquam discissa, nusquam tumida, sed sine mole ubique tota, longe alio modo quodam, quam eo quo creaturis caeteris adest, suscepit hominem, seque et illo fecit unum Jesum Christum, mediatorem Dei et hominum (I Tim. II, 5), aequalem Patri secundum divinitatem, minorem autem Patre secundum carnem, hoc est secundum hominem; incommutabiliter immortalem secundum aequalem Patri divinitatem, eumdemque mutabilem atque mortalem [PL33.521] secundum cognatam nobis infirmitatem. In quo Christo, eo tempore quod opportunissimum ipse noverat, et ante saecula disposuerat, venit hominibus magisterium et adjutorium, ad capessendam sempiternam salutem. Magisterium quidem ut ea quae hic ante dicta sunt utiliter vera, non solum a Prophetis sanctis, qui omnia vera dixerunt, verum etiam a philosophis atque ipsis poetis, et cujuscemodi auctoribus litterarum (quos multa vera falsis miscuisse quis ambigat?), illius etiam in carne praesentata confirmaret auctoritas, propter eos qui illa non possent in ipsa intima veritate cernere atque discernere: quae Veritas et antequam hominem assumeret, ipse aderat omnibus, qui ejus participes esse potuerunt. Maxime vero suae incarnationis exemplo id salubriter persuasit, ut quoniam homines plerique divinitatis avidi, per potestates coelestes quas deos putarent, ritusque varios illicitorum, non sacrorum, sed sacrilegiorum, ambiendum sibi arbitrarentur ad Deum, magis superbe quam pie, qua in re pro Angelis sanctis eis se daemones superbiae cognatione supponunt, scirent homines tam proximum esse Deum pietati hominum, ad quem velut longe positum per interpositas potestates ambiebant, ut hominem suscipere dignaretur, et cum illo uniri quodam modo ut ei sic coaptaretur homo totus, quemadmodum animae corpus; excepta concretione mutabili, in quam non convertitur Deus, et quam videmus quod habeat et corpus et animus. Adjutorium autem, quod sine gratia fidei quae ab illo est, nemo potest vincere concupiscentias vitiosas; et si qua earum residua non vicerit, veniali remissione purgari. Quod ergo ad magisterium ejus attinet, quis nunc extremus idiota, vel quae abjecta muliercula non credit animae immortalitatem vitamque post mortem futuram? Quod apud Graecos olim primus Pherecydes Assyrius cum disputasset, Pythagoram Samium illius disputationis novitate permotum ex athleta in philosophum vertit. Nunc ergo quod Maro ait, et omnes videmus; Amomum Assyrium vulgo nascitur: quod autem ad adjutorium gratiae pertinet, quae in Christo est, ipse est omnino, Quo duce si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. (Virg. Ecl. 4.)

CAPUT IV

13. Sed nulla, inquiunt, competentibus signis claruerunt tantae majestatis indicia: quia larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, si et alii considerentur, Deo parva sunt. Fatemur quidem et nos talia quaedam fecisse Prophetas. Nam in his signis quid excellentius quam mortuos resurrexisse? Fecit hoc Elias (III Reg. XVII, 22), fecit hoc Elisaeus (IV Reg. IV, 35). Nam de magorum miraculis, utrum etiam mortuos suscitaverint, illi viderint qui et Apuleium se contra magicarum artium crimina copiosissime defendentem, conantur non accusando, sed laudando convincere. Nos legimus, magos Aegyptiorum, artium istarum peritissimos, a Moyse famulo Dei [PL33.522] fuisse superatos, cum illi quaedam mira nefandis artibus agerent, ille Deo simpliciter invocato, machinamenta eorum cuncta subverteret (Exod. VII, VIII). Sed et ipse Moyses, et caeteri Prophetae veracissimi Dominum Christum prophetaverunt, et gloriam magnam ei dederunt; hunc non tanquam parem sibi, nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plane Dominum Deum omnium, et hominem propter homines factum, venturum praenuntiaverunt. Qui propterea et ipse talia facere voluit, ne esset absurdum, quae per illos fecerat si ipse non faceret. Sed tamen et aliquid proprium facere debuit: nasci de virgine, a mortuis resurgere, in coelum ascendere. Hoc Deo qui parum putat, quid plus exspectet ignoro.

14. Arbitror enim talia flagitari, qualia gerens hominem, facere non debuit. Nam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1). Num homine assumpto, alium mundum facere debuit, ut eum esse crederemus, per quem factus est mundus? Sed nec major mundus, nec isti aequalis in hoc mundo fieri posset. Si autem minorem faceret infra istum, similiter hoc quoque parum putaretur. Quia ergo non oportebat ut novum faceret mundum, nova fecit in mundo. Homo enim de virgine procreatus, et a mortuis in aeternam vitam resuscitatus, et super coelos exaltatus, potentius fortasse opus est quam mundus. Hic forte respondent, se factum hoc esse non credere. Quid ergo fiat hominibus, qui minima contemnunt, majora non credunt? Reddita vita defunctis, ideo creditur, quia fecerunt alii, et parum est Deo: caro propria de virgine creata, et a morte in aeternam vitam super coelos levata, ideo non creditur, quia nemo fecit, et competit Deo. Ac per hoc quae sibi quisque facilia, non factu, sed captu, putat, aequo animo accipit; supra ea veluti ficta pro falsis ducit: noli eis esse similis, obsecro te.

15. Disputantur haec latius, et omnes quaestionum necessariarum sinus perscrutati discussique panduntur: sed intellectui fides aditum aperit, infidelitas claudit. Quem non moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum gestarum ordo, et ipsa connexio temporum, praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora posterioribus et recentioribus antiqua confirmans? Eligitur unus ex gente Chaldaeorum, pietate fidelissima praeditus, cui promissa divina post tantam saeculorum seriem novissimis temporibus complenda prodantur, atque in ejus semine omnes gentes habiturae benedictionem praenuntiantur (Gen. XII, 2). Hic unum Deum verum colens universitatis creatorem, gignit filium senex, de conjuge quam spe pariendi penitus destitutam sterilitas aetasque jam fecerat. Propagatur ex illo numerosissimus populus, multiplicatus in Aegypto, quo illam stirpem ex orientalibus partibus, promissis effectisque crebrescens dispositio divina transmiserat. Educitur ex Aegypti servitute gens valida, horrendis [PL33.523] signis atque miraculis; pulsisque impiis gentibus, in terrare promissionis perducta et constituta, regno etiam molimatur. Deinde praevalescente peccato, sacrilegis ausibus Deum verum, qui eis tanta beneficia contulerat, saepissime offendens, variisque flagellata cladibus, et prosperitatibus consolata, usque ad Christi incarnationem declarationemque perducitur. Quem Christum, Dei Verbum, Dei Filium, Deum in carne venturum, moriturum, resurrecturum, in coelum ascensurum, praepollentissimo suo nomine, in omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum; inque illo remissionem peccatorum, salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia gentis illius promissa, omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, templum, et cuncta omnino sacramenta sonuerunt.

16. Venit et Christus; complentur in ejus ortu, vita, dietis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia Prophetarum (Matth. I, 25). Mittit Spiritum sanctum, implet fideles una in domo congregatos (Act. II, 2), et hoc ipsum promissum orando atque desiderando exspectantes. Impleti autem Spiritu sancto, loquuntur repente linguis omnium gentium, arguunt fidenter errores, praedicant saluberrimam veritatem, exhortantur ad poenitentiam praeteritae culpabilis vitae, indulgentiam de divina gratia pollicentur. Praedicationem pietatis veraeque religionis signa congruentia et miracula consequuntur. Excitatur adversus eos saeva infidelitas; tolerant praedicta, sperant promissa, docent praecepta. Numero exigui per mundum disseminantur, populos facilitate mirabili convertunt, inter inimicos augentur, persecutionibus crescunt, per afflictionum angustias usque in terrarum extrema dilatantur. Ex imperitissimis, ex abjectissimis, ex paucissimis illuminantur, nobilitantur, multiplicantur praeclarissima ingenia, cultissima eloquia; mirabilesque peritias acutorum, facundorum atque doctorum subjugant Christo, et ad praedicandum viam pietatis salutisque convertunt. Alternis adversitatibus et prosperitatibus rerum, patientiam et temperantiam vigilanter exercent: mundo declinante in extrema, fessisque rebus aetatem ultimam protestante, multo fidentius, quia et hoc praedictum est, aeternam civitatis coelestis felicitatem exspectant. Atque inter haec omnia, contra Ecclesiam Christi impiarum gentium infidelitas fremit: evincit illa patiendo, et inconcussam fidem inter obsistentium saevitiam profitendo. Revelatae veritatis, quae diu promissis mysticis velabatur, sacrificio succedente, illa sacrificia quibus hoc figurabatur, templi ipsius eversione tolluntur. Reproba per infidelitatem gens ipsa Judaeorum a sedibus exstirpata, per mundum usquequaque dispergitur, ut ubique portet Codices sanctos, ac sic prophetiae testimonium, qua Christus et Ecclesia praenuntiata est, ne ad tempus a nobis fictum existimaretur, ab ipsis adversariis proferatur; ubi etiam ipsos praedictum est non fuisse credituros. Templa et simulacra daemonum, ritusque sacrilegi paulatim atque alternatim secundum praedicta prophetica subvertuntur. Haereses adversus nomen Christi, sub velamento tamen [PL33.524] nominis Christi, ad exercendam doctrinam sanctae religionis, sicut praenuntiatae sunt, pullulant. Haec omnia sicut leguntur praedicta, ita cernuntur impleta, atque ex his jam tot et tantis quae restant, exspectantur implenda. Quae tandem mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis brevitate permota, contra hujus divinae auctoritatis lumen culmenque contendat?

CAPUT V

17. Quae disputationes, quae litterae quorumlibet philosophorum, quae leges quarumlibet civitatum, duobus praeceptis, ex quibus Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere, ullo modo sint comparandae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, diliges proximum tuum tanquam teipsum? (Matth. XXII, 37, 39.) Hic physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in Deo creatore sunt. Hic ethica, quoniam vita bona et honesta non aliunde formatur, quam cum ea quae diligenda sunt, quemadmodum diligenda sunt, diliguntur, hoc est Deus et proximus. Hic logica, quoniam veritas lumenque animae rationalis, nonnisi Deus est. Hic etiam laudabilis reipublicae salus: neque enim conditur et custoditur optime civitas, nisi fundamento et vinculo fidei, firmaeque concordiae, cum bonum commune diligitur, quod summum ac verissimum Deus est, atque in illo invicem sincerissime se diligunt homines, cum propter illum se diligunt, cui, quo animo diligant, occultare non possunt.

18. Modus autem ipse dicendi, quo sancta Scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, quamvis paucissimis penetrabilis! Ea quae aperta continet, quasi amicus familiaris, sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum: ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere meus tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem; sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta paseat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodam modo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam.

19. Vides quam prolixam epistolam fecerim. Si quid ergo te movet, atque inter nos pertractari tanti habes, non tibi faciat angustias usitatarum epistolarum velut custodiendus modus; quia et optime nosti quam grandes eas veteres habuerint, cum aliquid agerent quod explicare breviter non valerent. Et si auctorum ad alias litteras pertinentium mos esset alius, nostrorum nobis in hac re dignius imitanda praeberetur auctoritas. Inspice itaque modum Epistolarum apostolicarum, vel eorum etiam qui illa divina eloquia tractaverunt; et non pigeat te vel multa quaerendo [PL33.525] proponere, si multa te permovent, vel aliquando diutius versare quod quaeris, ut quantum fieri per tales quales sumus potest, non remaneat dubitationis nubilum quod obstet lumini veritatis.

20. Scio enim Excellentiam tuam, quorumdam perpeti obstinatissimas contradictiones, qui propterea putant, vel putari volunt christianam doctrinam utilitati non convenire reipublicae, quia nolunt stare rempublicam firmitate virtutum, sed impunitate vitiorum. Non autem sicut regi homini, vel cuilibet principi civitatis, ita etiam Deo quidquid a multis peccatur inultum est. Misericordia vero ejus et gratia praedicata hominibus per hominem Christum, impartita autem per Deum Deique filium eumdem ipsum Christum, non deserit eos qui ex ejus fide vivunt, eumque pie colunt, sive mala hujus vitae patienter fortiterque experiantur, sive bonis ejus misericorditer ac temperanter utantur; aeternum pro utroque praemium recepturi in civitate superna atque divina, ubi jam non sit moleste toleranda calamitas, nec laboriose frenanda cupiditas, sed sola sine ulla difficultate, et cum perfecta libertate retinenda Dei et proximi charitas. Incolumem felicioremque te misericordissima Dei omnipotentia tueatur, domine illustris et merito insignis, ac praestantissime fili. Sanctam et in Christo dignissime honorandam matrem, cujus pro te Deus preces exaudiat, pro meritis vestris officiosissime saluto. Sanctus frater et coepiscopus meus Possidius Praestantiam vestram multum salutat.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 491-525 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22