Donato presbytero partis Donati, AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae.

1. Si posses videre dolorem cordis mei, et sollicitudinem pro salute tua, fortassis miserereris animae tuae, placens Deo (Eccli. XXX, 24) in audiendo verbo, non nostro, sed ipsius; nec ejus Scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes. Displicet tibi quia traheris ad salutem, cum tam multos nostros [PL33.754] ad perniciem traxeritis. Quid enim voluimus, nisi te comprehendi, et praesentari, et servari ne pereas? Quod autem in corpore laesus es, ipse tibi fecisisti, qui jumento tibi mox admoto uti noluisti, et te ad terram graviter collisisti: nam utique alius qui adductus est tecum, collega tuus illaesus venit, qui talia sibi ipse non fecit.

2. Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem existimas cogendum esse ad bonum. Attende quid Apostolus dixerit, Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit (I Tim. III, 1); et tamen tam multi ut episcopatum suscipiant tenentur inviti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni: quanto magis vos ab errore pernicioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis, et deducendi ad veritatem vel cognoscendam vel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis! Dicis Deum dedisse liberum arbitrium; ideo non debere cogi hominem nec ad bonum. Quare ergo illi de quibus supra dixi, coguntur ad bonum? Attende ergo quod considerare non vis. Ideo voluntas bona misericorditer impenditur, ut mala voluntas hominis dirigatur. Nam quis nesciat nec damnari hominem, nisi merito malae voluntatis, nec liberari nisi bonam habuerit voluntatem? Non tamen ideo qui diliguntur, malae suae voluntati impune et crudeliter permittendi sunt; sed ubi potestas datur, et a malo prohibendi, et ad bonum cogendi.

3. Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare Israelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur, et ad terram promissionis compellebantur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate qua persequebatur Ecclesiam, sed prostratus est ut excaecaretur, et excaecatus est ut mutaretur, mutatus ut mitteretur, missus ut qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare monetur pater in Scripturis sanctis, filium durum non solum verbis corripere, sed etiam latera ejus tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur (Eccli. XXX, 12)? Unde idem dicit: Tu quidem percutis eum virga; animam autem ejus liberas a morte (Prov. XXIII, 14). Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati; quare corripiuntur negligentes pastores, et dicitur eis: Errantem ovem non revocastis, perditam non requisistis (Ezech. XXXIV, 4)? Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in Sacramento quod accepistis; sed erratis et peritis. Non ideo vobis displiceamus, quia revocamus errantes, et quaerimus perditos. Melius enim facimus voluntatem Domini monentis ut vos ad ejus ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permittamus. Noli ergo jam dicere quod te assidue audio dicere: Sic volo errare, sic volo perire. Melius [PL33.755] enim nos hoc omnino non permittimus, quantum possumus.

4. Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera voluntate fecisti. Sed quam crudeles essent servi Dei, si huic malae tuae voluntati te permitterent, et non te de illa morte liberarent! quis eos non merito culparet? quis non impios recte judicaret? Et tamen tu te volens in aquam misisti ut morereris; illi te nolentem de aqua levaverunt, ne morereris: tu fecisti secundum voluntatem tuam, sed in perniciem tuam; illi contra voluntatem tuam, sed propter salutem tuam. Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus, ab eis qui eos diligunt, servetur; quanto magis illa spiritualis, in cujus desertione mors aeterna metuitur! Quanquam in ista morte quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum ad tempus, sed etiam in aeternum morereris; quia etsi non ad salutem, non ad Ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam charitatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti.

5. Considera Scripturas divinas, et discute quantum potes, et vide utrum hoc fecerit aliquis aliquando justorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sint, qui eos ad aeternum interitum, non ad vitam aeternam, quo tu compelleris, adigebant. Audivi quod dixeris apostolum Paulum significasse hoc fieri debere, ubi ait, Etsi tradidero corpus meum ut ardeam (I Cor. XIII, 3); quia videlicet omnia bona dicebat, quae sine charitate nihil prosunt, sicut sunt linguae hominum et Angelorum, et omnia sacramenta, et omnis scientia, et omnis prophetia, et omnis fides ita ut montes transferantur, et rerum suarum distributio pauperibus; ideo videtur tibi etiam hoc inter bona numerasse, ut sibi quisque inferat mortem. Sed attende diligenter et agnosce quemadmodum dicat Scriptura, quod tradat quisque suum corpus ut ardeat. Non utique ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum; sed quando ei proponitur ut aut mali aliquid faciat, aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala: atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi viri fecerunt qui auream statuam cogebantur adorare, et nisi facerent, minabatur eis ille qui cogebat, caminum ignis ardentem. Idolum adorare noluerunt; non ipsi se in ignem miserunt: et tamen etiam de illis sic scriptum est, quod tradiderunt corpora sua, ut neque servirent, neque adorarent ullum deum, sed Deum suum (Dan. III, 14-95). Ecce quomodo dixit Apostolus, Si tradidero corpus meum ut ardeam.

6. Quod autem sequitur, vide: Si charitatem non habeam, nihil mihi prodest. Ad istam charitatem vocaris, ab ista charitate perire non sineris; et putas tibi aliquid prodesse, si te ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret charitatis inimicum! Foris autem ab Ecclesia constitutus, [PL33.756] et separatus a compage unitatis et vinculo charitatis, aeterno supplicio punireris, etiamsi pro Christi nomine vivus incendereris: hoc est enim quod ait Apostolus, Etsi tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Revoca ergo animum ad sanam considerationem, et sobriam cogitationem; attende diligenter utrum ad errorem et impietatem voceris, et patere pro veritate quaslibet molestias. Si autem tu potius in errore atque in impietate versaris, quo autem vocaris ibi est veritas et pietas, quia ibi est christiana unitas et sancti Spiritus charitas; quid adhuc tibi esse conaris inimicus?

7. Ideo praestitit misericordia Dei ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numeroso que conventu Carthaginem veniremus, atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus. Gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur; lege, vel patere ut tibi legantur, et tunc elige quod volueris. Audivi quod dixeris posse te nobiscum de ipsis Gestis aliquid agere, si omittamus verba episcoporum vestrorum, ubi dixerunt, Nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Haec verba vis omittamus, ubi per eos nescientes veritas ipsa locuta est. Sed tu dicturus es hic eos errasse, et in falsam sententiam incautius cecidisse. Nos autem dicimus hoc eos verum dixisse, et hoc per teipsum facillime probamus. Si enim episcopi vestri electi ab universa parte Donati, qui causam omnium sustinerent, et si quid egissent gratum et acceptum caeteri haberent, tamen in eo quod illos temere et non recte dixisse arbitraris, non vis ut tibi praejudicent; verum ergo dixerunt, quia nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Et ibi debes agnoscere, quia si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non vis ut praejudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praejudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inventum, universae unitati Christi, quae non in una villa Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur?

8. Sed ecce facimus quod voluisti; sic tecum agimus, ac si non dixerint vestri, Nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Tu inveni quid illi dicere debuerint, cum eis objecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum caeteris, et damnatos ac detestatos in suos rursus honores suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod mortuorum funeribus plena sint littora [In Bagaitano concilio]), agnoscere potius et acceptare, quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intelligentes dicere soletis, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Si ergo non dicerent, Nec causa causae, nec persona personae praejudicat, rei tenerentur in causa Primiani: cum autem hoc dixerunt, immunem fecerunt Ecclesiam catholicam, sicut nos asserebamus, a causa Caeciliani.

[PL33.757] 9. Sed caetera lege, caetera discute. Vide utrum in ipsum Caecilianum, de cujus persona praejudicare conabantur Ecclesiae, aliquid mali probare potuerint. Vide utrum non potius etiam pro illo multa egerint, et pluribus lectionibus, quas contra se protulerunt et recitaverunt, causam ejus bonam omnino firmaverint. Lege ista, vel legantur tibi. Considera omnia, retracta diligenter, et elige quid sequaris: utrum nobiscum in Christi pace, in Ecclesiae catholicae unitate, in fraterna charitate gaudere; an pro nefaria dissensione, pro Donati parte, pro sacrilega divisione, importunitatem nostrae circa te dilectionis diutius sustinere.

10. Attendis enim et saepe repetis, sicut audio, quod in Evangelio scriptum est recessisse a Domino septuaginta discipulos, et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos, caeterisque duodecim qui remanserant, fuisse responsum, Numquid et vos vultis ire (Joan. VI, 68)? Et non attendis quia tunc primum Ecclesia novello germine pullulabat, nondumque in ea fuerat completa illa prophetia, Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11): quod utique quanto magis impletur, tanto majore utitur Ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. Hoc tunc Dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem. Hoc et in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos, et venire noluerunt, et ait servo: Exi in plateas et vicos civitatis, et pauperes, et debiles, et caecos, et claudos introduc huc. Et ait servus domino, Factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo, Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 21-23). Vide nunc quemadmodum de his qui prius venerunt, dictum est, Introduc huc; non dictum est, compelle: ita significata sunt Ecclesiae primordia ad hoc crescentis, ut essent vires etiam compellendi. Proinde, quia oportebat ejus jam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est, Factum est quod jussisti, et adhuc est locus; Exi, inquit, in vias et sepes, et compelle intrare. Quapropter si ambularetis quieti extra hoc convivium salutis aeternae et sanctae unitatis Ecclesiae, tanquam in viis vos inveniremus; nunc vero quia per multa mala et saeva quae in nostros committitis, tanquam spinis et asperitate pleni estis, vos tanquam in sepibus invenimus, et intrare compellimus. Qui compellitur, quo non vult cogitur; sed cum intraverit, jam volens pascitur. Cohibe itaque tam iniquum et impacatum animum, ut in vera Ecclesia Christi invenias salutare convivium.

EPISTOLA CLXXIV. Augustinus Aurelio Carthaginensi episcopo, transmittens libros de Trinitate, absolutos demum secundum ipsius Aurelii aliorumque desiderium, et emendatos

Domino beatissimo, et sincerissima charitate venerando, sancto fratri et consacerdoti papae AURELIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

De Trinitate, quae Deus summus et verus est, libros juvenis inchoavi, senex edidi. Omiseram quippe hoc opus, posteaquam comperi praereptos mihi esse sive subreptos antequam eos absolverem, et retractatos, ut mea dispositio fuerat, expolirem. Non enim singillatim, sed omnes simul edere ea ratione decre veram, quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum ergo per eos homines (quia priusquam vellem, ad quosdam illorum pervenire potuerunt) dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram, cogitans hoc ipsum in aliquibus meis scriptis conqueri, ut scirent, qui possent, non a me fuisse eosdem libros editos, sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur. Verum multorum fratrum vehementissima postulatione, et maxime tua jussione compulsus, opus tam laboriosum, adjuvante Domino terminare curavi; eosque emendatos non ut volui, sed ut potui, ne ab illis qui subrepti jam in manus hominum exierant, plurimum discreparent, Venerationi tuae per filium nostrum condiaconum charissimum misi, et cuicumque audiendos, describendos, legendosque permisi: in quibus si servari mea dispositio potuisset, essent profecto, etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores, quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. Sunt autem qui primos quatuor vel potius quinque etiam sine prooemiis habent, et duodecimum sine extrema parte non parva: sed si eis haec editio potuerit innotescere, omnia si voluerint et valuerint, emendabunt. Peto sane ut hanc epistolam, seorsum quidem, sed tamen ad caput eorumdem librorum jubeas anteponi. Vale. Ora pro me.

EPISTOLA CLXXV. Patres concilii Carthaginensis, Innocentio pontifici Romano, de actis adversus Pelagium et Celestium

Domino beatissimo et honorandissimo, sancto fratri INNOCENTIO, AURELIUS, NUMIDIUS, RUSTICIANUS, FIDENTIANUS, EVAGRIUS, ANTONIUS, PALATINUS, ADEODATUS, VINCENTIUS, PUBLIANUS, THEASIUS, TUTUS, PANNONIUS, VICTOR, RESTITUTUS, RUSTICUS, FORTUNATIANUS, alius RESTITUTUS, AMPELIUS, AMBIVIUS, FELIX, DONATIANUS, ADEODATUS, OCTAVIUS, [PL33.759] SEROTINUS, MAJORINUS, POSTHUMIANUS, CRISPULUS, VICTOR, alius VICTOR, LEUCIUS, MARIANUS, FRUCTUOSUS, FAUSTINIANUS, QUODVULTDEUS, CANDORIUS, MAXIMUS, MEGASIUS, RUSTICUS, RUFINIANUS, PROCULUS, SEVERUS, THOMAS, JANUARIUS, OCTAVIANUS, PRAETEXTATUS, SIXTUS, QUODVULTDEUS, PENTHADIUS, QUODVULDEUS, CYPRIANUS, SERVILIUS, PELAGIANUS, MARCELLUS, VENANTIUS, DIDYMUS, SATURNINUS, BIZACENUS, GERMANUS, GERMANIANUS, INVENTIUS, MAJORINUS, INVENTIUS, CANDIDUS, CYPRIANUS, AEMILIANUS, ROMANUS, AFRICANUS, MARCELLINUS, et caeteri qui in concilio ecclesiae Carthaginensis adfuimus.

1. Cum ex more ad Carthaginensem ecclesiam solemniter venissemus, atque ex diversis causis congregata ex nobis synodus haberetur, compresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit Herotis et Lazari, quarum formam his constituimus esse subdendam. His ergo lectis, Pelagium et Celestium auctores argui nefarii prorsus, et ab omnibus nobis anathemandi erroris advertimus. Unde factum est ut recensendum peteremus; quid ante ferme quinquennium super Celestii nomine hic apud Carthaginem fuerit agitatum. Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit Sanctitas tua, quamvis et judicatio manifesta constaret, qua illo tempore episcopali judicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur: nihilominus [PL33.760] tamen id communi deliberatione censuimus, hujusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Celestius postea pervenisse dicatur, nisi haec apertissime anathemaverint, ipsos anathemari oportere, ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui ab eis decepti sunt vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur.

2. Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae Charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae Sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum, et quorumdam perversitate etiam corrigenda. Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius in superbiam sacrilegam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua christiani sumus, qua et ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, dicente Domino, Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36); quod auxilium fides impetrat, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Isti autem asserunt, sicut a fratribus qui etiam eorum libros legerunt, cognovimus, in eo Dei gratiam deputandam, quod talem hominis instituit creavitque naturam, quae per propriam voluntatem legem Dei possit implere, sive naturaliter in corde conscriptam, sive in litteris datam: eamdem quoque legem ad gratiam Dei pertinere, quod illam Deus in adjutorium hominibus dedit (Isai. VIII, 20, sec. LXX).

3. Illam vero gratiam qua, ut dictum est, christiani sumus, cujus Apostolus praedicator est, dicens, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25), nolunt omnino cognoscere; sed nec aperte quidem oppugnare audent: sed quid aliud agunt, cum hominibus animalibus non percipientibus quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14) persuadere non cessant, ad operandam perficiendamque justitiam et Dei mandata complenda solam sibi humanam sufficere posse naturam? non attendentes quod scriptum est, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26); et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Id. IX, 16); et quod unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra; habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis (Id. XII, 5, 6); et, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum; et, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 10, 57); et, Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5); et, [PL33.761] Habemus tnesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (II Cor. IV, 7); et innumerabilia talia, quae de Scripturis omnibus si colligere velimus, tempus non sufficit. Et veremur ne apud te ista ipsa commemorando, quae majore gratia de Sede apostolica praedicas, inconvenienter facere videamur: sed ideo facimus, quia eo quo infirmiores sumus, quaquaversum quisque nostrum verbo Dei praedicando putatur attentior, crebrius eos patimur in nos et audacius insurgentes.

4. Si ergo Pelagius episcopalibus Gestis quae in Oriente confecta dicuntur, etiam tuae Venerationi juste visus fuerit absolutus; error tamen ipse et impietas, quae jam multos assertores habet, per diversa dispersos, etiam auctoritate apostolicae Sedis anathemanda est. Consideret enim Sanctitas tua, et pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestiferum et exitiale ovibus Christi, quod istorum sacrilegas disputationes necessario consequitur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem, quod Dominus et discipulos monuit (Matth. XXVI, 41), et posuit in oratione quam docuit (Id. VI, 13); aut ne deficiat fides nostra, quod pro apostolo Petro se rogasse ipse testatus est (Luc. XXII, 32). Si enim haec possibilitate naturae, et arbitrio voluntatis in potestate sunt constituta; quis non ea videat a Domino inaniter peti, et fallaciter orari, cum orando poscuntur quae naturae nostrae jam ita conditae sufficientibus viribus obtinentur? nec debuisse dicere Dominum Jesum, Vigilate et orate; sed tantummodo, Vigilate, ne intretis in tentationem? nec beatissimo Petro primo Apostolorum, Rogavi pro te, sed, moneo te, vel impero ac praecipio ne deficiat fides tua?

5. Contradicitur etiam istorum contentione benedictionibus nostris, ut incassum super populum dicere videamur quidquid eis a Domino precamur, ut recte ac pie vivendo illi placeant; vel illa quae pro fidelibus precatur Apostolus, dicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut del vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum ejus (Eph. III, 14-16). Si ergo voluerimus benedicendo super populum dicere, Da illis, Domine, virtute corroborari per Spiritum tuum; istorum nobis disputatio contradicit, affirmans negari liberum arbitrium, si hoc a Deo poscitur quod in nostra est potestate: Virtute enim corroborari si volumus, inquiunt, possumus ea possibilitate naturae, quam nunc non accipimus, sed cum crearemur accepimus.

6. Parvulos etiam propter salutem quae per Salvatorem Christum datur, baptizandos negant, ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant, promittentes etiamsi non baptizentur, habituros vitam aeternam, nec pertinere ad eos de quibus Dominus ait, Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10); quia isti, inquiunt, non perierant, [PL33.762] nec est quod in eis salvetur, vel tanto pretio redimatur: quia nihil est in eis vitiatum, nihil tenetur sub diaboli potestate captivum, nec pro eis fusus est sanguis qui fusus in remissionem legitur peccatorum (Matth. XXVI, 28). Quanquam per baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem, in libello suo Celestius in Carthaginensi ecclesia jam confessus est: sed multi qui eorum perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala quibus fundamenta christianae fidei conantur evertere, quacumque possunt, affirmare non cessant. Unde etiamsi Pelagius Celestiusque correcti sunt, vel se ista nunquam sensisse dicunt, et quaecumque scripta contra eos prolata fuerint sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tamen quicumque dogmatizat et affirmat humanam sibi ad vitanda peccata, et Dei mandata facienda sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei, quae sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur; et quicumque negat parvulos per baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sit. Quaecumque autem alia eis objiciuntur, non dubitamus Venerationem tuam, cum Gesta episcopalia perspexerit, quae in Oriente in eadem causa confecta dicuntur, id judicaturam unde omnes in Dei misericordia gaudeamus. Ora pro nobis, domine beatissime Papa.

EPISTOLA CLXXVI. Milevitani concilii Patres Innocentio, de cohibendis Pelagianis haereticis

Domino beatissimo meritoque venerabili, et in Christo honorando Papae INNOCENTIO, SILVANUS, VALENTINUS, AURELIUS, DONATUS, RESTITUTUS, LUCIANUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, PLACENTIUS, SEVERUS, FORTUNATUS, POSSIDIUS, NOVATUS, SECUNDUS, MAURENTIUS, LEO, FAUSTINIANUS, CRESCONIUS, MALCUS, LITTORIUS, FORTUNATUS, DONATUS, PONTICANUS, SATURNINUS, CHRISTONIUS, HONORIUS, LUCIUS, ADEODATUS, PROCESSUS, CRESCONIUS, SECUNDUS, FELIX, ASIATICUS, RUFINIANUS, FAUSTINUS, SERVUS, TERENTIUS, CRESCONIUS, SPERANTIUS, QUADRATUS, LUCILLUS, SABINUS, FAUSTINUS, CRESCONIUS, VICTOR, GIGNANTIUS, POSSIDONIUS, ANTONINUS, INNOCENTIUS, [PL33.763] PRAESIDIUS, CRESCENTIUS, FELIX, ANTONIUS, VICTOR, HONORATUS, DONATUS, PETRUS, PRAESIDIUS, CRESCONIUS, LAMPADIUS, DELPHINUS, ex concilio Milevitano, in Domino salutem.

1. Quia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in Sede apostolica collocavit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam Venerationem, quae pro Ecclesia suggerenda sunt, tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere; magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris.

2. Nova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis etiam dominicam orationem impiis disputationibus conantur auferre. Cum enim Dominus docuerit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; isti dicunt posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem justitiae sine adjutorio gratiae Salvatoris, per solum liberum voluntatis arbitrium pervenire, ut ei non sit jam necessarium dicere, Dimitte nobis debita nostra. Illud vero quod sequitur, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13), non ita intelligendum, tanquam divinum adjutorium poscere debeamus ne in peccatum tentati decidamus; sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum solam sufficere voluntatem hominis: tanquam frustra Apostolus dixerit, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16); et, Fidelis Deus, qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Frustra etiam Dominus dixerit apostolo Petro, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32); et omnibus suis, Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); si hoc totum est potestatis humanae. Pueros quoque parvulos, etsi nullis innoventur christianae gratiae Sacramentis, habituros vitam aeternam, nequam praesumptione contendunt, evacuantes quod dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); et alio loco, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22).

3. Ut ergo alia omittamus quae contra sanctas Scripturas plurima disserunt; haec interim duo, quibus omnino totum quod christiani sumus nituntur evertere, quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum Deum ut contra peccati malum atque ad operandam justitiam sit noster adjutor, et non opitulari parvulis ad consequendam vitam aeternam christianae gratiae Sacramentum: haec insinuantes apostolico pectori [PL33.764] tuo, non opus habemus multa dicere, et tantam impietatem verbis exaggerare, cum procul dubio te ita permoveant, ut ab eis corrigendis, ne latius serpant, multosque contaminent, vel potius interimant, dum eos sub nomine Christi, a gratia Christi penitus alienant, omnino dissimulare non possis.

4. Hujus autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Celestius, quos quidem in Ecclesia sanari malumus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat. Quorum unus, id est Celestius, etiam ad presbyterium in Asia dicitur pervenisse: de quo ante paucos annos quid gestum fuerit, Sanctitas tua de Carthaginensi Ecclesia melius instruitur. Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Jerosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur: verumtamen multo plures, qui ejus sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi et catholicae fidei veritate confligunt; sed praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus.

5. Sed arbitramur, adjuvante misericordia Domini Dei nostri qui te et regere consulentem, et orantem exaudire dignetur, auctoritati Sanctitatis tuae, de sanctarum Scripturarum auctoritate depromptae, facilius eos qui tam perversa et perniciosa sentiunt, esse cessuros, ut de correctione potius eorum congratulemur, quam contristemur interitu. Quodlibet autem ipsi eligant, certe vel aliis, quos plurimos possunt, si ab eis dissimuletur, suis laqueis implicare, cernit Venerabilitas tua instanter et celeriter providendum. Haec ad Sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensis Ecclesiae et Carthaginensis provinciae coepiscopos nostros, quos ad Sedem apostolicam, quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus. Et alia manu: Memor nostri, in Dei gratia augearis, domine beatissime meritoque venerabilis, et in Christo honorande sancte Pater.

EPISTOLA CLXXVII Aurelius aliique tres una cum Augustino episcopi, ad Innocentium de Pelagio, retegentes ipsius haeresim, eamque ab apostolica Sede proscribi postulantes

Domino beatissimo, meritoque honorandissimo fratri INNOCENTIO Papae, AURELIUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, EVODIUS, et POSSIDIUS, in Domino salutem.

1. De conciliis duobus provinciae Carthaginensis atque Numidiae ad tuam Sanctitatem a non parvo episcoporum [PL33.765] numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua, et Creatori nostro quodammodo dicunt: Tu nos fecisti homines; justos autem ipsi nos fecimus. Qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant Liberatorem; ideo salvam, ut superfluum judicent Salvatorem. Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis, possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adjuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare; multique eorum insurgunt adversum nos, et dicunt animae nostrae, Non est salus illi in Deo ejus (Psal. III, 3). Familia ergo Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. XII, 10), et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3), suspenso corde, cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuae Venerationis exspectat.

2. Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant, quidam scilicet, quia eis talia persuasisse perhibetur, plures vero, qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, Gesta ecclesiastica facta esse jactantur, quibus putatur esse purgatus: ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, et ita posse hominem suo labore ac voluntate juste vivere, ut ad hoc adjuvari Dei gratia non negaret. His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam intelligere potuerunt, nisi quam in Libris Dei legere, et populis Dei praedicare consueverunt: eam utique de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21); sine dubio gratiam qua justificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate, non qua creati sumus cum propria voluntate. Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus; negare vero eam qua christiani et filii Dei sumus; quis eum patienter catholicorum sacerdotum non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret? Quapropter non culpandi sunt judices, quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiae audierunt, nescientes quid hujusmodi homines vel in suae doctrinae libris, vel in suorum solent auribus spargere.

3. Non agitur de uno Pelagio, qui jam forte correctus est, quod utinam ita sit; sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut vinctas trahentibus, firmas [PL33.766] autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. Aut ergo a tua Veneratione acciendus est Romam, et diligenter interrogandus quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari; aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum: et cum inventus fuerit hanc dicere quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius absolvendus est, tunc est revera de ejus purgatione gaudendum.

4. Sive enim gratiam dixerit esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quae per subministrationem Spiritus sancti pertinent ad concupiscentias tentationesque vincendas, quem ditissime effudit in nos (Tit. III, 6), qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus (Eph. IV, 8). Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus, ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus (II Cor. II, 22), adjuvet infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26). Qui autem orat et dicit, Ne nos inferas in tentationem, non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod jam accepit, cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 13, 12); neque orat ut accipiat mandatum: sed plane orat ut faciat mandatum. Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum. Orat ergo ut non peccet, hoc est ne quid faciat mali, quod pro Corinthiis orat apostolus Paulus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Unde satis apparet quod ad non peccandum, id est, ad non male faciendum, quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio, clarissima est gratiae testificatio: hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum.

5. Distinguenda est lex, et gratia. Lex jubere novit, gratia juvare. Nec lex juberet, nisi esset voluntas; nec gratia juvaret, si sat esset voluntas. Jubetur ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Da mihi intellectum ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125). Jubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8); et tamen oratur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi I, 5). Jubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35); [PL33.767] et tamen oramus ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 21). Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Declina a malo; et tamen oratur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali. Jubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27); et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Non cessamus pro vobis orantes et postulantes: atque inter caetera, quae pro illis orat, dicit, Ut ambuletis digne Deo in omne beneplacitum, in omni opere et sermone bono (Coloss. I, 9, 10). Sicut ergo agnoscimus voluntatem, cum haec praecipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam, cum petuntur.

6. Misimus Reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur: qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur impendio rogaverunt. Factum est; ad eosdem rescripta est ipsa responsio: agentes gratias rescripserunt. Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est: et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi objecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret nisi naturam in qua nos condidit Deus.

7. Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus; anathemet ea, et illam confiteatur apertissime gratiam quam doctrina christiana demonstrat et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur natura: quae naturam non auribus sonante doctrina vel aliquo adjumento visibili fovet, sicut plantator quodammodo et irrigator extrinsecus; sed subministratione spiritus, et occulta misericordia, sicut facit ille qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7). Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut nonnihil essemus, nec ita essemus aliquid ut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intelligit, sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus, et de hoc tanto beneficio Creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum [PL33.768] bonorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen qua praedestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 31, 32).

8. De hac gratia quaestio vertebatur, quando ab iis quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam. Hanc apostolica doctrina gratiam non immerito isto nomine appellat, qua salvamur et justificamur ex fide Christi. De hac scriptum est, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia; ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): de hac scriptum est, Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini; a gratia excidistis (Id. V, 4): de hac scriptum est, Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6): de hac scriptum est, Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei autem qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam (Id. IV, 4, 5); et multa alia, quae melius potes ipse meminisse, et intelligere prudentius, et illustrius praedicare. Illam vero gratiam qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis propheticis, evangelicis, apostolicisque Litteris legimus.

9. Cum itaque de hac gratia Christianis fidelibus catholicisque notissima, illi objiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret; quid est quod cum haec sibi in libro suo velut adversante persona idem ipse objecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre gratiam Creatoris; atque ita se dicere, sine peccato impleri posse justitiam per liberum arbitrium cum adjutorio divinae gratiae, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae? Cui merito respondetur, Ergo evacuatum est scandalum crucis (Galat. V, 11). Ergo Christus gratis mortuus est. Num enim si non moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), nec ascendisset in altum, et captivans captivitatem daret dona hominibus, ista naturae possibilitas quam defendit, in hominibus non esset?

10. An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est? Imo jam et hoc erat sanctum, et justum, et bonum (Id. VII, 12): jam dictum fuerat, Non concupisces (Exod. XX, 17): jam dictum fuerat, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX, 18), in quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri (Rom. XIII, 9). Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit seipsum, ideo Dominus in iis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque dicit pendere (Matth. XXII, 37-40): quae duo praecepta jam erant hominibus divinitus data. An aeternum praemium justitiae [PL33.769] promissum nondam erat? Hoc ipse non dicit qui in suis Litteris posuit etiam in Vetere Testamento regnum coelorum esse promissum (Hebr. XI). Si ergo ad faciendam perficiendamque justitiam, jam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, jam erat Legis Dei sanctum et justum bonumque mandatum, jam erat promissum praemium sempiternum; ergo Christus gratis mortuus est.

11. Ergo neque per Legem justitia, neque per naturae possibilitatem, sed ex fide et dono Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, unum mediatorem Dei et hominum (I Tim. II, 5): qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter justificationem nostram, profecto et antiquorum fides evacuaretur et nostra. Fide vero evacuata, quae homini justitia remaneat, cum justus ex fide vivat (Habac. II, 4)? Ex quo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): procul dubio a corpore mortis hujus, ubi alia lex repugnat legi mentis, neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quae perdita Redemptore indiget, saucia Salvatore; sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu (Id. VII, 21-25): qui et Deus cum esset, hominem fecit; et manens Deus, homo factus refecit ipse quod fecit.

12. Puto autem quod eum lateat, fidem Christi, quae postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus humani generis temporibus liberari potuerunt, occulto judicio Dei, non tamen vituperabili. Unde dicit Apostolus, Habentes autem spiritum fidei, utique eumdem quem et illi, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13): inde est quod ait ipse Mediator, Abraham pater vester concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56): inde Melchisedech prolato sacramento mensae dominicae, novit aeternum ejus sacerdotium figurare (Gen. XIV, 18).

13. Jam vero data in Litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum, et de qua dicit, Si ergo ex Lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid autem lex? Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est; Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 18-22); nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur (Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae in promissionibus [PL33.770] est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei; quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine justitia, non sua, sed Dei, hoc est data dono Dei?

14. Quam etiam nunc quidam ignorantes Dei justitiam, sicut et tunc de Judaeis dictum est, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Id. X, 3). Per Legem quippe et illi justificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est, justitia sua prolata ex natura humana; non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur. Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Id. III, 20, 21). Cum dicit, manifestata est; ostendit quia et tunc erat, sed tanquam illa pluvia quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area, manifesta (Judic. VI, 36-40). Cum ergo Lex sine gratia non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est, Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex (I Cor. XV, 56): sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam velut in area nunc patentem, ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem. Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est: Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)!

15. Quapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis justos patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indigae ac vitiatae et sub peccato venundatae, sed Dei gratia per fidem justificabat; et nunc eadem in apertum jam veniens revelata justificat: anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, tamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata, et implenda mandata; aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate Sanctimoniae tuae. Si vult ergo, onerosum sibi et perniciosum Ecclesiae discat scandalum auferre; quod scandalum auditores et in perversum dilectores ejus usquequaque spargere non quiescunt. Si enim cognoverint eumdem librum, quem illius vel putant esse vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime Sanctitatis tuae, quam apud eum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso anathematum atque damnatum, non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei, quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter christiana turbare; sed potius adjuvante misericordia Domini, [PL33.771] concertantibus nobiscum charitate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, verum etiam justi et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros. Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tanquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae Beatitudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et petentes ut eam ei mittere ipse digneris: sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens.

16. Illud vero quod dicunt posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, quamvis cum hoc per adjutorium gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti ejus revelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici videatur: tamen quoniam non immerito movere potest, ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus; utrum in hac vita quando caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), an vero in illa cum fiet sermo qui scriptus est, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum (I Cor. XV, 54-56); diligentius pertractandum propter alios quosdam qui senserunt, atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad justitiam, et a vita reproba ad bonam vitam. Sic enim intellexerunt quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est, ambulasse eos in omnibus justificationibus Domini sine querela. Hoc quod dictum est, sine querela; sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, imo etiam, quod aliis locis in litteris eorum invenitur, pie confitentes adjutorium gratiae Domini nostri, non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei (Ambros. in Luc. I, 6). Qui parum videntur considerasse ipsum Zachariam fuisse utique sacerdotem; omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi (Levit. IX, 7, et Hebr. VII, 27). Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam jussi sumus dicere, Dimitte nobis debita nostra; ita et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis jubebantur offerre.

17. Quod si res ita se habet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, crescente charitate; perficiamur autem in illa vita, cupiditate exstincta, charitate completa: profecto illud quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9), secundum ipsam charitatem dictum est, quae sola non peccat. Ad nativitatem quippe quae ex Deo est, augenda et perficienda pertinet charitas; non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas: quae tamen quamdiu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis; sed natus ex Deo, nec obediens desideriis ejus, nec exhibens membra [PL33.772] sua arma iniquitatis peccato, potest dicere, Jam non ego operor illud, sed illud quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20).

18. Sed quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adjutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat conandum atque poscendum est, tolerabiliter in eo quisque fallitur; nec diabolica impietas, sed error humanus est elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere: id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle. Nobis autem sufficit quod nullus in Ecclesia Dei fidelium reperitur in quolibet provectu excellentiaque justitiae, qui sibi audeat dicere non necessariam precationem orationis dominicae, Dimitte nobis debita nostra; et dicat se non habere peccatum, ne seipsum decipiat, et veritas in eo non sit (I Joan. I, 8), quamvis jam sine querela vivat. Non enim qualecumque etiam tentationis humanae, sed grave peccatum est quod in querelam venit.

19. Caetera quae illi objecta sunt, sicut Gestis defensa perviderit, ita de his procul dubio tua Beatitudo judicabit. Dabit sane nobis veniam suavitas mitissima cordis tui, quod prolixiorem epistolam fortassis quam velles tuae misimus Sanctitati. Non enim rivulum nostrum tuo largo fonti augendo refundimus; sed in hac non tamen parva tentatione temporis, unde nos liberet cui dicimus, Ne nos inferas in tentationem, utrum etiam noster, licet exiguus, ex eodem quo etiam tuus abundans, emanet capite fluentorum, hoc a te probari volumus tuisque rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari.

EPISTOLA CLXXVIII. Augustinus Hilario, de Pelagiana haeresi duobus in Africa conciliis damnata

Domino beatissimo, et in Christi veritate venerando fratri et consacerdoti HILARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Honorabilis filius noster Palladius cum de nostro littore navigaret, beneficium poscendo magis dedit, ut non solum eum Benignitati tuae, verum etiam meipsum tuis orationibus commendarem, domine beatissime, et in Christi charitate venerande frater. Quod cum facio, profecto et Sanctitas tua faciet quod de re ambo praesumimus. Quae autem circa nos sint, quoniam scio dilectionem vestram pro nobis, sicut et nostram pro vobis esse sollicitam, a memorato perlatore [PL33.773] audiet Sanctitas tua. Verumtamen quod maxime necessarium est breviter dicam. Nova quaedam haeresis inimica gratiae Christi contra Ecclesiam Christi conatur exsurgere; sed nondum evidenter ab Ecclesia separata est: hominum scilicet qui tantum audent infirmitati humanae tribuere potestatis, ut hoc solum ad Dei gratiam pertinere contendant, quod cum libero arbitrio et non peccandi possibilitate creati sumus, et Dei mandata quae a nobis implerentur accepimus; caeterum ad eadem mandata servanda et implenda nullo divino adjutorio nos egere. Necessariam vero nobis esse remissionem peccatorum, quia ea quae a nobis in praeteritum malefacta sunt, infecta facere non valemus. Cavendis autem futuris vincendisque peccatis, omnibusque tentationibus virtute superandis, sine ullo deinceps adjutorio gratiae Dei naturali possibilitate humanam sufficere voluntatem. Nec parvulos indigere gratia Salvatoris, qua per ejus baptismum a perditione liberentur, eo quod nullum ex Adam contagium damnationis attraxerint.

2. Quam sint haec inimica gratiae Dei, quae per Jesum Christum Dominum nostrum humano generi indulta est, et quemadmodum totius fidei christianae fundamenta evertere moliantur, pervidet nobiscum Venerabilitas vestra. Neque apud vos tacere debuimus, ut ejusmodi homines, quos quidem sanari in Ecclesia, quam ex illa resecari magis volumus et optamus, cura pastorali caveatis. Jam enim cum ista scriberem, cognoveramus in ecclesia Carthaginensi adversus eos episcopalis concilii conditum fuisse decretum, per epistolam sancto et venerabili Papae Innocentio dirigendum; et nos de concilio Numidiae ad eamdem apostolicam Sedem jam similiter scripseramus.

3. Omnes enim qui spem habemus in Christo, huic pestiferae impietati resistere, eamque concorditer damnare et anathemare debemus: quae contradicit etiam orationibus nostris, concedens quidem ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); et hoc ita concedens, ut asserat hominem in hoc corruptibili corpore quod aggravat animam, posse suis viribus ad tantam justitiam pervenire, ut neque hoc illi sit dicere necessarium, Dimitte nobis debita nostra. Illud vero quod sequitur, Ne nos inferas in tentationem (Ib. 12, 13), non sic accipiunt tanquam Deus orandus sit quo nos ad superandas tentationes adjuvet peccatorum, sed ne quisquam irruens corporaliter nos humanus casus affligat; quoniam peccatorum tentationes vincere ita sit jam in nostra positum potestate, possibilitate naturae, ut hoc inaniter impetrandum orationibus arbitremur. Non possumus una epistola brevi omnia vel plurima tantae impietatis argumenta colligere, praesertim quia cum ista conscriberem, perlatores navigaturi me immorari diutius non sinebant. [PL33.774] Puto autem onerosum me non fuisse sanctis sensibus tuis, quod de tanto malo, omnique vigilantia, Domino adjuvante, vitando, tacere non potui.

EPISTOLA CLXXIX. Augustinus Joanni episcopo Jerosolymitano, retegens Pelagii haeresim contentam in ejus libro, quem ipsi transmittit una cum libro de Natura et Gratia a se contra istum elaborato; petens vicissim ut mittat Gesta ecclesiastica Diospolitanae synodi, quibus Pelagius purgatus esse perhibetur

Domino beatissimo, ac merito venerabili fratri et coepiscopo JOANNI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quod tuae Sanctitatis scripta non merui, nihil audeo succensere: melius enim perlatorem credo defuisse, quam me suspicor a tua Veneratione contemptum, domine beatissime, et merito venerabilis frater. Nunc vero quoniam servum Dei Lucam, per quem ista direxi, cito comperi esse rediturum, agam Domino, et tuae benignitati uberes gratias, si me litteris fueris visitare dignatus. Pelagium vero fratrem nostrum, filium tuum, quem audio quod multum diligis, hanc illi suggero exhibeas dilectionem, ut homines qui eum noverunt et diligenter audierunt, non ab eo tuam Sanctitatem existiment falli.

2. Nam quidam ex discipulis ejus adolescentes honestissime nati, et institutis liberalibus eruditi, spem quam habebant in saeculo, ejus exhortatione dimiserunt, et se ad Dei servitium contulerunt. In quibus tamen cum apparuissent quaedam sanae doctrinae adversantia, quae Salvatoris Evangelio continetur, et apostolicis sermonibus declaratur, id est cum invenirentur contra Dei gratiam disputare, propter quam christiani sumus, et in qua spiritu ex fide spem justitiae exspectamus, et admonitionibus nostris inciperent emendari; dederunt mihi librum, quem ejusdem Pelagii esse dixerunt, rogantes ut ei potius responderem: quod posteaquam vidi me facere debere, ut eo modo error ipse nefarius de cordibus eorum perfectius auferretur, legi atque respondi.

3. In hoc libro ille Dei gratiam non appellat nisi naturam, qua libero arbitrio conditi sumus. Illam vero, quam innumerabilibus testimoniis sancta Scriptura commendat, ea nos justificari, hoc est, justos fieri docens, et in omni opere bono, sive agendo, sive perficiendo, Dei misericordia juvari; quod etiam orationes sanctorum apertissime ostendunt, quibus ea petuntur a Domino, quae praecipiuntur a Domino: hanc ergo gratiam non solum tacet, sed ei contraria multa loquitur. Affirmat enim, vehementerque contendit, per solum liberum arbitrium sibi humanam sufficere posse naturam ad operandam justitiam et omnia Dei mandata servanda. Unde quis non videat, cum eumdem [PL33.775] librum legerit, quemadmodum oppugnetur gratia Dei, de qua dicit Apostolus, Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom VII, 24, 25); et nullus locus divino adjutorio relinquatur, propter quod orantes dicere debeamus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13); sine causa etiam Dominus apostolo Petro dixisse videatur, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32), si hoc totum in nobis nullo auxilio Dei, sed potestate voluntatis impletur?

4. His itaque disputationibus perversis et impiis, non solum contradicitur orationibus nostris, quibus a Domino petimus quidquid sanctos petiisse legimus et tenemus; verum etiam benedictionibus nostris resistitur, quando super populum dicimus, optantes eis et poscentes a Domino, ut eos abundare faciat in charitate invicem, et in omnes (I Thess. III, 12), et det eis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum ejus (Ephes. III, 16); et impleat eos omni gaudio, et pace in credendo, et abundent in spe, et potentia Spiritus sancti (Rom. XV, 13). Utquid eis ista petimus, quae populis a Domino petiisse Apostolum novimus, si jam natura nostra, creata cum libero arbitrio, omnia haec sibi potest sua voluntate praestare? utquid etiam dicit idem ipse Apostolus, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei; si spiritu naturae nostrae agimur, ut efficiamur filii Dei? utquid dicit similiter, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Id. VIII, 14, 26); si natura nostra sic creata est, ut Spiritu ad opera justitiae non indigeat adjuvari? utquid scriptum est, Fidelis autem Deus, qui non permittet vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13); si jam ita conditi sumus, ut viribus liberi arbitrii universas tentationes sustinendo superare possimus?

5. Quid pluribus agam apud Sanctitatem vestram? quandoquidem me onerosum sentio; maxime quia per interpretem audis litteras meas. Si diligitis Pelagium, diligat vos etiam ipse, imo magis seipsum; et non vos fallat. Cum enim auditis eum confiteri gratiam Dei et adjutorium Dei, putatis hoc eum dicere quod et vos qui catholica regula sapitis, quoniam quid in libro suo scripserit ignoratis. Propter hoc, ipsum librum misi, et meum quo ei respondi; unde perspiciat Venerabilitas vestra, quam gratiam vel adjutorium Dei dicat, quando illi objicitur quod gratiae Dei et adjutorio contradicat. Proinde ostende illi docendo, et hortando, et pro ejus salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam Dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti Dei fuisse confessi, cum a Domino ea ipsi peterent quae illis jubebat ut facerent: quoniam neque juberentur, nisi ut nostra voluntas ostenderetur; neque peterentur, nisi ut voluntatis infirmitas ab illo qui jusserat, juvaretur.

6. Aperte interrogetur utrum ei placeat orandum esse a Domino ne peccemus. Quod si ei displicet, legatur in auribus ejus Apostolus dicens, Oramus autem [PL33.776] ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7): si autem placet, aperte praedicet gratiam qua juvamur, ne ipse faciat multum mali. Hac enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum omnes liberantur, quicumque liberantur: quoniam nemo, praeter ipsam, quolibet alio modo liberari potest. Propter hoc scriptum est, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): non quia nemo damnabitur; sed quia nemo aliter liberabitur. Quia sicut nulli nisi per Adam filii hominis, ita nulli nisi per Christum filii Dei. Omnes itaque filii hominis nonnisi per Adam, et omnes ex eis filii Dei nonnisi per Christum fieri possunt. Aperte itaque etiam hinc exprimat quid sentiat; utrum placeat ei etiam parvulos qui nondum justitiam possunt velle vel nolle, tamen propter unum hominem, per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), per Christi gratiam liberari: utrum etiam pro ipsis fusum credat sanguinem Christi propter originale peccatum, qui utique in remissionem fusus est peccatorum (Matth. XVI, 28). De his maxime ab illo volumus nosse quid credat, quid teneat, quid certe confiteatur et praedicet. In aliis autem quae illi objiciuntur, etiamsi errare convincitur, tamen donec corrigatur, tolerabilius sustinetur.

7. Peto etiam nobis transmittere, quibus perhibetur esse purgatus, ecclesiastica Gesta digneris. Quod ex multorum episcoporum desiderio peto, quos mecum de hac re fama incerta perturbat: sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audivi posse remeare, praetermittere nolui. Pro quibus Gestis jam nobis misit non quidem ullam partem Gestorum, sed quamdam a se conscriptam velut defensionem suam, qua se dixit objectis respondisse Gallorum. In qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei objectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei custodire si velit, Diximus, inquit; hanc enim illi Deus possibilitatem dedit. Non diximus, quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus labore proprio, et gratia Dei adjutus potest absque peccato esse, nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis.

8. In hac Pelagii responsione cernit Reverentia tua hoc eum fuisse confessum, priorem hominis vitam, quae est ab infantia, sine peccato non esse, sed eum ad vitam quae sine peccato sit, labore proprio et adjuto per gratiam Dei posse converti. Cur ergo in hoc libro, cui respondi, vel ita hic vixisse dicit, ut nihil omnino peccaverit? Nam ejus de hac re ista sunt verba: Hoc, inquit, recte dici potest de his quorum neque bonorum, neque malorum Scriptura sit memor: de illis vero quorum justitiae meminit, et peccatorum sine [PL33.777] dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset. Sed esto, inquit, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere; in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quatuor homines erant, quid, inquit, dicimus, cur non omnium voluerit dicta memorare? Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat? an quia illorum tantum, qui commiserant, meminit, illius vero qui nulla commiserat, meminisse non potuit? Certe, inquit, primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quatuor homines tantum fuisse referuntur. Peccavit Eva; Scriptura hoc prodidit: Adam quoque deliquit; eadem Scriptura non tacuit: sed et Cain peccasse ipsa quoque Scriptura testata est. Quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quod si et Abel peccasset, inquit, et hoc sine dubio Scriptura dixisset: si non dixit, ergo nec ille peccavit.

9. Haec verba de libro ejus decerpsi, quae in ipso quoque volumine tua Sanctitas poterit invenire; ut intelligatis quemadmodum et caetera neganti credere debeatis. Nisi forte dicat ipsum Abel nihil peccasse; sed ideo non fuisse sine peccato, et ideo non posse Domino comparari, qui in carne mortali solus sine peccato fuit, quia erat in Abel originale peccatum, quod de Adam traxerat, non in seipso ipse commiserat: utinam saltem hoc dicat, ut interim ejus de baptismo parvulorum certam sententiam tenere possimus! Aut si forte, quoniam dixit ab infantia usque ad senectutem, ideo dicat Abel non peccasse, quia nec senuisse monstratur. Non hoc indicant verba ejus: ab initio priorem vitam dixit peccatricem; posteriorem vero posse esse sine peccato. Ait enim non se dixisse, quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectutem, qui non peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus labore proprio, et gratia Dei adjutus potest absque peccato esse. Cum enim dicit, a peccatis conversus, ostendit priorem vitam in peccatis agi. Fateatur ergo quod peccaverit Abel, cujus prima vita fuit in saeculo, quam fatetur non carere peccatis, et respiciat librum suum, ubi eum dixisse constat, quod ait in hac defensione, Non diximus.

10. Si autem et hunc librum, vel hunc in eo libro locum esse negaverit suum; ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles viros, et ejus sine dubio dilectores, quibus attestantibus purgare me possum, quod eumdem librum ipsi mihi dederint, et ibi hoc legatur, eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse sive conscriptum, sive falsatum. Jam inter illos eligat quisque cui credat; meum non est de hac re diutius disputare. Rogamus ut certe transmittas ipsi, si negaverit se ista sentire, quae illi objiciuntur inimica gratiae Christi. Tam quippe operta est ejus defensio, ut si vestram sanctam prudentiam, qui ejus alia scripta non nostis, nulla verborum ambiguitate fefellerit, magno gaudio gratulabimur; non multum curantes utrum illa perversa [PL33.778] et impia nunquam senserit, an se ab eis aliquando correxerit.

EPISTOLA CLXXX. Augustinus Oceano, rescribens paucis de animae origine, et de officioso mendacio, petensque ut mittat Hieronymi librum de Resurrectione carnis

Domino merito charissimo, et in Christi membris honorando fratri OCEANO, AUGUSTINUS, salutem.

1. Duas accepi simul epistolas Dilectionis tuae, quarum in una facis tertiae mentionem, et eam te prius misisse commemoras; quam accepisse non recolo, imo bene mihi recolere videor quod non acceperim. De iis tamen quas accepi, ago uberes gratias benignitati erga nos tuae. Quibus ut non continuo responderem, in alia atque alia diversarum occupationum tempestate direptus sum Unde nunc stillam vacantis temporis nactus, respondere aliquid malui, quam ad tuam sincerissimam charitatem diuturnum habere silentium, et fieri taciturnitate, quam loquacitate importunior.

2. De origine animarum quid sanctus Hieronymus sentiat, jam sciebam, et haec ipsa quae ex libro ejus in epistola tua posuisti verba jam legeram. Verum non hoc quaestionem molestam facit, quod movet quosdam, quomodo Deus adulterinis etiam conceptibus juste animas largiatur; cum bene viventibus, et ad Deum fide ac pietate conversis, ne propria quidem, quanto minus parentum, possint obesse peccata. Sed merito quaeritur, si verum est novas ex nihilo animas singulas singulis nascentibus fieri, quomodo tam innumerabiles animae parvulorum, quas Deo certum est, ante rationales annos, antequam quidquam justum injustumve sapere vel capere possint, sine Baptismo de corporibus exituras, juste in damnationem dentur, ab illo utique apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). Non opus est de hac re plura dicere, cum scias quid velim, vel potius quid nolim dicere; satis existimo sapienti esse quod dixi. Verumtamen si aliquid hinc, quo ista quaestio solvi queat, vel legisti, vel ex ore ejus audisti, vel tibi ipsi Dominus cogitanti donavit ut noveris; impartire, obsecro, mihi, ut gratias uberiores agam.

3. Illud vero de officioso utilique mendacio, quod exemplo Domini de die et hora hujus saeculi finiendi nec Filium scire dicentis (Marc. XIII, 32), putasti esse solvendum; conatu quidem ingenii tui, cum legerem, delectabar, sed nullo modo mihi videtur tropicam locutionem recte dici posse mendacium. Non enim mendacium est, cum diem laetum dicimus, quod laetos faciat; aut tristem lupinum, quod gustantis vultum amaro sapore contristet; sicut Deum scire, cum cognoscentem hominem facit; hoc enim dictum ad Abraham (Gen. XXII, 12) ipse commemorasti. Nequaquam sunt ista mendacia; quod ipse facillime advertis. Proinde beatus Hilarius, cum obscuram quaestionem [PL33.779] obscuro hoc genere tropicae locutionis aperuit, ut intelligeremus in eo se nimirum dixisse nescientem, in quo alios facit occultando nescientes, non excusavit mendacium, sed mendacium non esse monstravit; non solum in his usitatioribus tropis, verum in illa etiam, quae appellatur metaphora, quae loquendi consuetudine omnibus nota est (Hilar. de Trinitate, lib. 9). Nam gemmare vites, fluctuare segetes, florere juvenes, contendet quispiam esse mendacium, quod in his rebus nec undas, nec lapides, nec herbas, nec arbores videt, ubi proprie ista verba dicuntur?

4. Porro autem pro tuo ingenio atque eruditione facillime perspicis quantum ab his differat quod ait Apostolus: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus, Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quemadmodum Gentes cogis judaizare (Galat. II, 14)? Nulla est hic tropica obscuritas, verba sunt propria apertae locutionis. Hoc profecto Doctor Gentium, his quos parturiebat donec Christus formaretur in eis (Id. IV, 19), et quibus sub divina attestatione praedixerat, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Id. I, 20), aut verum dixit, aut falsum: si falsum, quod absit, quae sequantur advertis; et ambo ista exhorrescas admonet veritatis indicium, et in apostolo Petro mirabilis humilitatis exemplum.

5. Sed quid hinc diutius? cum de hac quaestione inter nos, ego et praedictus venerabilis frater Hieronymus satis litteris egerimus; et in hoc opere recentissimo, quod sub nomine Critobuli adversus Pelagium modo edidit (Lib. 1 adversus Pelag.), eamdem de ista re gesta dictisque apostolicis sententiam tenuit, quam beatissimi Cypriani etiam nos secuti sumus (Epist. 71 ad Quintum). Illud potius de origine animarum, non propter partus adulterinos, sed propter innocentium, quod absit, damnationem, quod, opinor, non stulte quaeritur; si quid a tali ac tanto didicisti viro, quod recte responderi ambigentibus possit, quaeso nobiscum communicare non abnuas. Ita quippe mihi in epistolis tuis eruditus et suavis apparuisti, ut operae pretium sit tecum litteris colloqui. Nescio sane quem librum ejusdem hominis Dei, quem presbyter Orosius attulit, tuaeque Dilectioni describendum dedit, ubi de resurrectione carnis praeclare disputasse laudatur, jam nobis peto non differas mittere. Ideo quippe non eum cito poposcimus, quia et describendum et emendandum utique cogitavimus; cui utrique operi largissimum jam putamus tempus indultum. Memor nostri Deo vivas.

EPISTOLA CLXXXI. Innocentius, Carthaginensis concilii Patribus, confirmans ipsorum doctrinam ac sententiam adversus Pelagianos

[PL33.780] INNOCENTIUS, AURELIO, NUMIDIO, RUSTICIANO, RIDENTIANO, EVAGRIO, ANTONIO, PALATINO, ADEODATO, VINCENTIO, PUBLIANO, THEASIO, TUTO, PANNONIO, VICTORI, RESTITUTO, alteri RESTITUTO, RUSTICO, FORTUNATIANO, AMPELIO, AMBIVIO, FELICI, DONATIANO, ADEODATO, OCTAVIO, SEROTINO, MAJORINO, POSTHUMIANO, CRISPULO, VICTORI, alteri VICTORI, LEUCIO, MARIANO, FRUCTUOSO, FAUSTINIANO, QUODVULTDEO, CANDORIO, MAXIMO, MEGASIO, RUSTICO, RUFINIANO, PROCULO, SEVERO, THOMAE, JANUARIO, OCTAVIANO, PRAETEXTATO, SIXTO, QUODVULTDEO, PENTADIO, QUODVULTDEO, CYPRIANO, SERVILIO, PELAGIANO, MARCELLO, VENANTIO, DIDYMO, SATURNINO, BIZACENO, GERMANO, GERMANIANO, INVENTIO, MAJORINO, INVENTIO, CANDIDO, CYPRIANO, ROMANIANO, EMILIANO, AFRICANO, MARCELLINO et caeteris qui in Carthaginensi concilio affuerunt dilectissimis fratribus, in Domino salutem.

1. In requirendo de his rebus, quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maximeque a vero justoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, nostrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse judicium, scientes quid apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersit. Quem sequentes, tam mala damnare novimus quam probare laudanda. Vel id vero quod patrum instituta sacerdotali custodientes officio non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis in disjunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad hujus Sedis notitiam perveniret: ut tota hujus auctoritate justa quae fuerit pronuntiatio firmaretur, indeque sumerent caeterae Ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent) quid praeciperent, quos abluerent, quos velut coeno inemundabili sordidatos mundis digna corporibus unda vitaret.

2. Gratulor igitur, fratres charissimi, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Julium litteras ad nos destinastis, et cum illis curam geritis quibus praesidetis Ecclesiis, sollicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis, et per cunctas totius orbis Ecclesias omnibus una quod prosit decernendum esse deposcitis: ut suis constabilita regulis Ecclesia, et hoc, quo illos caveat, pronuntiationis justae firmata decreto talibus pavere non possit qui perversis instructi, imo destructi verborum argutiis, [PL33.781] sub imagine catholicae fidei disputantes, velut pestiferum exhalantes virus, ut hominum recte sentientium in deteriorem partem corda corrumpant, totam veri dogmatis quaerunt evertere disciplinam.

3. Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus irrepat: sicut medicus cum viderit hujus terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat; vel cum putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta vel caetera, quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obduci; ac si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputat quod nocebat, quo reliquum integrum servet et intactum. Praecidendum id ergo est, quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit, ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus hujus mali non exhaurienda post sentina considat.

4. Nam quid nos de his posthac rectum mentibus existimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant cujus quotidie gratiam consequuntur? Sed jam isti, qui tales sunt, nullam Dei gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt, quantum vix illi qui ab illo postulant, accipere promerentur. Quid enim tam iniquum potest esse, tam barbarum, tam totius religionis ignarum, tam christianis mentibus inimicum, quam huic te negare debere quidquid in quotidiana gratia consequeris, cui te ipse confiteris debere quod natus es? Ergo eris tibi in providendo praestantior, quam potest in te esse, qui te ut esses effecit! Et cum te putes ei debere quod vivis, quomodo te non putas illi debere quod quotidianam ejus consequendo gratiam taliter vivis? Et qui nos adjutorio negas indigere divino, quasi ex nostra in totum possibilitate perfectos, quomodo non adjutorium ejus in nos, cum tales a nobis etiam esse possumus, provocamus?

5. Qui enim adjutorium Dei negat, vellem interrogare quid dicat; nos non mereri, an illum hoc non posse praestare? an nihil esse propter quod unusquisque hoc debeat postulare? Posse hoc Deum, opera ipsa testantur; et adjutorio quotidiano nos egere, negare non possumus. Hoc enim seu bene vivimus, provocamus, ut melius sanctiusque vivamus; seu prave sentientes a bonis avertimur, ut ad rectam redeamus viam, ejus auxilio plus egemus. Nam quid tam mortiferum, tam praeceps videatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium cum nasceremur accepimus, ultra jam a Domino nihil quaeramus, id est, auctoris nostri obliti, ejus potentiam ut nos ostendamus liberos, abjuremus, quasi jam amplius quod possit dare non habeat, qui te in tuo ortu liberum fecit? nescientes quod nisi magnis precibus in nos Dei gratia implorata descendat, nequaquam terrenae labis et mundani corporis vincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum [PL33.782] facere possit auxilium.

6. Nam si ille clamat adjutorio sibi opus esse divino, qui digne hoc non quaereret, si cui liberum arbitrium plus prodesset; quippe cum vir beatus et jam electus a Domino nihil egeret; tamen ita Deum deprecatur postulans, »Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus« (Psal. XXVI, 9): nos nobis liberum arbitrium; ille sibi Deum postulat adjutorem! quod nati sumus posse sufficere nos dicimus, ille Deum ne derelinquatur exorat! Non, rogo, manifeste discimus, quid oremus, cum ille tantopere beatus, ut supra diximus, vir ne despiciatur exoplat? Illi enim necesse est ista arguant, qui illa confirmant. David enim orationis ignarus, et suae naturae nescius accusetur, qui cum sciat tantum in sua inesse natura, adjutorem sibi Deum et assiduum adjutorem, nec illi sufficit assiduum, sed ne aliquando illum despiciat, orationibus pronus exoptat, et per corpus omne Psalterii hoc et praedicat et clamat! Si ergo hoc ille tam magnus sicut assidue dicere, ita necessarium confessus est ut doceret; quemadmodum Pelagius Celestiusque seposita omni responsione Psalmorum, talique abdicata doctrina, suasuros se aliquibus esse confidunt, nos adjutorium Dei nec debere quaerere, nec eo egere; cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testentur?

7. Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est; et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus hujus ruinae jacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus: qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteritum vitium sui baptismatis iavacro purgavit, et ejus firmans statum quo rectius stabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non negavit. Nam quamvis redemisset hominem a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur. Sed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse.

8. Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei, et Dei beneficiis profitetur ingratum. Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt. Ipsi enim sua sponte dum sequuntur illa quae dicunt, longius a vera religione refugerunt. Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur; quemadmodum ferre possumus ista jactantes? Quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut, si ipsi nullam Dei [PL33.783] gratiam sentiunt, quia nec digni sunt nec merentur, nec de aliis considerent quid quotidie singulis gratia divina largitur? Sunt quidem isti omni caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant revocari ab erroribus posse divino. Negantes enim adjutorium, non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt; qui avellendi sunt longius, et ab Ecclesiae procul removendi visceribus, ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat. Si enim diu sub hac fuerint impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam sequuntur. Putabunt enim eos recte sentire, quos adhuc viderint in Ecclesia perdurare.

9. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur. Sit totius corporis illibata perfectio, quam vos sequi et tenere hac in illos pronuntiatione cognovimus, et una vobiscum pari assensione servamus. Qui si tamen aliquod in se Dei adjutorium, quod hucusque negaverunt, provocarint, et opus sibi ejus auxilio esse cognoverint, ut hac labe in quam sui cordis incurvatione corruerant, liberentur, et quasi in lucem de foeda tracti caligine, remotis abdicatisque omnibus, quibus totus, neverum aspicerent, foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec quae hucusque senserunt, et aliquando animum rectis disputationibus commodantes, ab hac aliquantulum labe correcti, veris se sanandos consiliis tribuant atque submittant. Quod si fecerint, erit in potestate pontificum, istis aliquatenus subvenire, et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, Ecclesia non negare: ut a suis revocati praecipitiis, intra ovile Domini redigantur; ne foris positi, et tanto praesidio a fide munitionis exclusi, periculis omnibus exponantur, devorandi luporum dentibus atque vexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se irritaverant doctrinae perversitate, non possint. Sed satis vestris monitis, sic abundantibus nostrae legis exemplis, probatur esse responsum; nec quidquam superesse duximus quod dicamus, cum nihil praetermissum a vobis, nihil constet esse suppressum, quo illi refutati et penitus agnoscantur esse convicti. Ideoque a nobis testimonia nulla ponuntur, quia et his plena relatio est, et satis constat tot doctissimos sacerdotes cuncta dixisse, nec decet credere vos aliquid, quod ad causam possit proficere, praeteriisse. Et alia manu: Bene valete, fratres. Et ad latus: Data VI cal. febr. post consulatum Theodosii Augusti VII, et Junii Quarti v. c.

EPISTOLA CLXXXII. Innocentius Romanus pontifex, Patribus concilii Milevitani, comprobans illorum acta adversus Pelagianos

INNOCENTIUS, SILVANO seni, VALENTINO, et caeteris qui in Milevitana synodo interfuerunt dilectissimis fratribus, in Domino salutem.

1. Inter caeteras Romanae Ecclesiae curas, et apostolicae Sedis occupationes, quibus diversorum consulta fideli ac modica disceptatione tractamus, frater et coepiscopus noster Julius Dilectionis vestrae litteras, quas ex Milevitano concilio cura fidei propensiore misistis, mihi inopinanter ingessit, Carthaginensis etiam synodi querelae parilis scripta subjungens. Nimirum exsultat Ecclesia tantam sollicitudinem commissis gregibus exhibere pastores, ut non solum neminem ex his patiantur errare, sed si quas magis ovium scaevae delectationis herba seduxit, ac si in errore permanserint, aut segregari penitus velint, aut illicenter dudum petita vitantes, custodiae pristinae circumspectione tutari, in utraque parte videlicet consulentes, ne vel suscipiendo tales simili caeterae seducantur exemplo; vel spernendo redeuntes, luporum morsibus videantur ingestae. Prudens admodum et catholicae fidei plena consultatio. Quis enim aut tolerare possit errantem, aut non recipere se corrigentem? Nam ut durum arbitror conniventiam praebere peccantibus, ita impium judico manum negare conversis.

2. Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana (honoris, inquam, illius quem, praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium Ecclesiarum [II Cor. XI, 28]) super anxiis rebus, quae sit tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam. Verum haec missa facio; neque enim hoc vestram credo tatere prudentiam: qui id enim actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? praesertim quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros, nonnisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra Dilectio, quod per totum mundum possit omnibus Ecclesiis in commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum, ad duplicis relationem synodi, sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione sejunctos.

3. Gemino igitur bono charitas vestra fungetur. Nam et canonum potiemini gratia servatorum, et beneficio vestro totus orbis utetur. Quis enim catholicorum virorum cum adversariis Christi velit ulterius miscere sermonem? quis saltem ipsam lucem vitae communione partiri? Novae haereseos nimirum fugiantur auctores. Quid enim acerbius in Deum fingere potuerunt, quam cum adjutoria divina cassarent, causamque quotidianae precationis auferrent? Hoc est dicere, Quid mihi opus est Deo? Merito [PL33.785] in hos dicat Hymnidicus: »Ecce homines, qui non posuerunt Deum adjutorem sibi« (Psal. LI, 9). Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina, qua privatus necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda mandata, sola tantummodo libertate contendat. O pravissimarum mentium perversa doctrina! Advertat id tandem quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut, dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit; nec ex hac potuit erui, nisi providentia regenerationis, statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus. Audiat David dicentem, »Adjutorium nostrum in nomine Domini« (Psal. CXXIII, 8); et, »Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus« (Psal. XXVI, 9): quae incassum dixerit, si tantum in ejus erat positum voluntate quod a Domino flebili sermone poscebat.

4. Quae cum ita sint, cumque in omnibus divinis paginis voluntati liberae nonnisi adjutorium Dei legamus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus praesidiis destitutam; quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut asseritis, defendentes, sibimet, imo, quod est dignius dolore communi, jam plurimis Pelagius Celestiusque persuadent? Multifariis equidem ad destruendum tale magisterium uti possemus exemplis, nisi sciremus Sanctitatem vestram ad plenum Scripturas omnes callere divinas; praesertim cum vestra relatio tantis ac talibus testimoniis sit referta, ut his solis valeat praesens dogma rescindi; opusque non esse reconditis, cum et iis quae facile vobis occurrentia posuistis, nec audeant obviare, nec possint. Ergo Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est, etiam restituta nobis status pristini libertate, quaeramus: quippe qui nec alias diaboli machinas, nisi eadem possumus juvante vitare.

5. Illud vero quod eos vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine Baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis, et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. VI, 54). Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum Baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere quod in eos creditur nonnisi Baptismate conferendum. Si ergo nihil volunt officere non renasci, fateantur necesse est nec regenerationis sacra fluenta prodesse. Verum ut superfluorum hominum prava doctrina celeri veritatis possit ratione discindi, proclamat hoc Dominus in Evangelio, dicens: »Sinite infantes venire ad me, et nolite eos prohibere; talium est enim regnum coelorum« (Luc. XVIII, 16).

6. Quare Pelagium Celestiumque, id est inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones, ecclesiastica communione privari, apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 23, 26); eosque interim dominico ovili non recipi, quod ipsi, perversae viae secuti tramitem, deserere voluerunt: abscindendi sunt enim qui vos conturbant, [PL33.786] et volunt convertere Evangelium Christi (Galat. I, 7). Simul autem praecipimus ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat. Non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus digni sunt morte (Rom. I, 32); quia non multum interesse arbitror inter committentis animum, et consentientis favorem. Addo et amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. Haec igitur, fratres charissimi, in supradictos maneat fixa sententia; absint atriis Domini, careant custodia pastorali, ne duarum ovium dira contagia serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur intra ovile dominicum tantas ovium fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum. Prospiciendum est ergo ne permittendo lupos, mercenarii magis videamur esse quam pastores.

7. Jubemus sane, quoniam Christus Dominus propria voce significavit nolle se mortem morientis, tantum ut revertatur et vivat (Matth. IX, 13), si unquam ad sanum, deposito pravi dogmatis errore, resipuerint, damnarintque ea quorum se ipsi praevaricatione damnarunt, eis medicinam solitam, id est receptaculum suum ab Ecclesia non negari: ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus, vere extra ovile remanentes et exspectantes, hostis rabidis faucibus glutiantur, quas in semetipsos spiculis malae disputationis armarunt. Bene valete, fratres. Datum sexto calend. februarias, Honorio et Constantio viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA CLXXXIII. Innocentii ad quinque Episcopos rescriptum, improbantis doctrinam Pelagii, eumque, nisi haeresim ejuret, damnandum esse pronuntiantis

Dilectissimis fratribus AURELIO, ALYPIO, AUGUSTINO, EVODIO et POSSIDIO episcopis, INNOCENTIUS, salutem.

1. Fraternitatis vestrae litteras, plenas fidei, totoque religionis catholicae vigore firmatas, a duobus missas conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Julium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et in eorum correctione qui contra sentiunt, integra ratione consistit; ut et illis omnem tollere possit errorem, et idoneum, dato quovis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant dignum possint praebere doctorem. Sed de his jam satis, ut opinor, supra diximus, cum vestris relationibus respondentes rescripsimus quid vel de illorum perfidia, vel de vestra sententia sentiremus. Sed subinde contra eos subvenit et suppeditat quod dicatur, nec potest aliquando deesse quod vincat, cum tam miserum impiumque sit quod nostrae fidei virtute et ipsa plenius [PL33.787] veritate vincatur. Qui enim omnem vitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse quod a Deo accipiat, nec aliquid superesse quod petat ad sanandum se; qui sibi hoc abstulit, ulterius quid reliquit?

2. Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta devinxit, qui huic se dogmati dedant atque conjungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus approbatur adversum, infecti illorum et monitis et verbis ut laberentur inducti, quatenus ad rectum viae tramitem redeant festinabunt, ne diutius mentem obsidens velut eorum sensibus pastus error invadat. Nam si Pelagius quocumque restitit loco, eorum animos qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit: seu hac illi in urbe sint (quos nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente jactare, nec in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci), sive in quovis terrarum loco degant; Dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur, audita ejus damnatione qui fuerit pertinax et resistens hujus dogmatis auctor inventus; nec interest ubi isti fuerint, dum ubicumque inveniri potuerint sint sanandi.

3. Nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint Gesta perlata, quibus ille et auditum se crederet et absolutum: quae utrum vera sint dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. Quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis eredimus quod egisset, quod multo verius esse potuerat, ut illos cogeret epistolis suis, qui dijudicaverunt, indicare. Verum cum sint aliqua in ipsis posita Gestis, quae objecta partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsis argumentis quam vera ratione, ut ad tempus poterat videri, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo.

4. Sed utinam, quod optandum magis est, jam se ille ad veram catholicae fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur verum, et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non Gestorum indicio, sed ad catholicam fidem corde converso! Unde non possumus illorum nec culpare nec approbare judicium, cum nesciamus utrum vera sint Gesta; aut si vera sunt, illum constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse. Qui si confidit novitque non se nostra dignum esse damnatione, quod dicat jam totum hoc se refutasse quod dixerat, non a nobis accersiri, sed ipse debet potius festinare, ut possit absolvi. Nam si adhuc taliter sentit, quando se nostro judicio quibusvis acceptis litteris, cum sciat damnandum [PL33.788] se esse, committet? Quod si accersiendus esset, ab iis melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio videntur esse disjuncti. Sed non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam. Potest enim damnare quae senserat, ac, dalis litteris, erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postulare, fratres charissimi.

5. Librum sane, qui ejus esse diceretur, nobis à vestra Charitate transmissum evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, et nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum; cujus similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret. Nam hoc loco latius de lege disputare, velut coram posito repugnanteque Pelagio, necessarium esse non duximus, cum vobiscum totam scientibus parique nobiscum assensione gaudentibus colloquamur. Tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum iis quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus. Nam de naturae possibilitate, de libero arbitrio, et de omni Dei gratia, et quotidiana gratia, cui non sit recte sentienti uberrimum disputare? Anathematizet ergo ista quae sensit, ut illi qui ejus sermonibus fuerant praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vera, cognoscant. Facilius enim revocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. Quod si ille pertinaciter in hac voluerit impietate persistere, agendum est quatenus vel iis possit subveniri, quos non suus, sed hujus magis error induxit; ne et illis haec medicina pereat cujus iste talem non admittit nec postulat curam. (Et alia manu): Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data VI calendas februarias, post consulatum gloriosissimi Theodosii Augusti VII, et Junii Quarti Palladii V. C.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 754-788 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22