1. A tentatione nulla aetas vacat. Non puerilis. Ad vos mihi sermo est, o juvenes, flos aetatis, periculum mentis. Tempus quidem omne, atque omnis aetas, qua corruptibilis caro illa portatur, vacare a tentationibus non potest. Et tamdiu quisque bonus in agone luctatur, ne ab adversario superetur, in periculis agit, quamdiu cum illo, sicut in arenoso quodam stadio, sic in ista mortalitate contendit. Mox enim ut homo saeculo nascitur, et vitam plenam miseriae, velut propheta futuri laboris sui, praeconio lacrymosae vocis ingreditur; etiam si nondum in animo suo, in animo tamen parentum suorum vel quorumlibet hominum, [PL39.1707] in quorum manibus nutrienda ejus infirmitas jacet, tentari jam potest, et diaboli circumventionibus rapi, aut per ligaturas exsecrabilium remediorum, aut per sacrilega sacra Gentium, aut si forte mors urget, negligentia renuntiationis in Baptismo salutari. Et, ut brevi complectar, tentatur illa aetas, cum a suis in mundo diligitur, et in Christo negligitur. Trahit enim secum propaginem mortis, et in illo peccati vulnere radicatur, quod primo homini ex quo corruptionis originem duximus, venenoso dente serpentis inflictum est. Unde sanctus Job neminem mundum dicit, a peccati utique sordibus, nec infantem cujus est unius diei vita super terram (Job IV, 14, sec. LXX). Sed de jam nato quid loquar, cum David luctuosa voce clamet et dicat, In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 7)? Superflua enim possent videri Baptismata recentium parvulorum, nisi omnes in Adam morerentur, et originale peccatum per parentum viscera usque ad fructum prolis tramite mortalitatis excurreret: cum et mortalem creaturam Dominus omnipotens lege sui ordinis format, et immortalitatem renovationis optimus pater misericordiae gratia subministrat.

2. Nec senilis. Quod si nec infantia mortalis hominis propter corruptionis vinculum a tentationibus vacat, quid de caeteris aetatibus dicam? An forte senilis excepta est, et in carne jam vicina cadaveri sanguis ac membra illicitae concupiscentiae friguerunt, et a fesso ac prope mortuo jam corpore materies tentationis emarcuit? Imo vero tantus est in malis senibus plerumque gurges aviditatis et insatiabilis vorago ventris et gutturis, ut quanta boni senes prudentia serenantur, tanta isti vinolentia sepeliantur: quasi ad hoc in eis arida viscera et succo exhausta curventur, ut ad vigorem pristinum reparandum ebrietatis inundatione riganda sint. Quid avaritia, quae radix est omnium malorum, nonne in frigidis senibus tanto ad acquirendum ferventius inardescit, quanto citius relictura est quod acquirit? mirabili sane dementia. Gravioribus enim sumptibus se onerare festinat, cum jam pervenerit quo tendebat.

3. Juvenilis validius impugnatur. Si ergo puerilis et senilis aetas non est a tentationibus libera, quarum altera, id est puerilis, nondum pene ingreditur, altera jam egreditur istam vitam; et altera paulo ante non erat, altera paulo post non erit: quid sentiendum est, quid dicendum est de flagrantia juvenilis aetatis, quae utriusque in medio constituta, et ab infirmitate pueritiae jam recessit, et nondum ad torporem senectutis accessit? Haec pluribus atque majoribus tentationum tempestatibus quatitur, haec fluctuum crebriore impetu saeculi exundantis operitur. Praesumit viribus, formae dignitate jactatur, pompa rerum temporalium praefulgere aut exoptat aut gaudet. Itaque juventuti malorum venenum est quidquid veritas praecepit, esca est quidquid diabolus suggesserit: sed amaritudo justitiae medicamentum est ulceris aetatis; dulcedo autem injustitiae muscipula est temeritatis. Ad hoc pertinet quod scriptum est, Dulciora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6); et illud quod ait David, Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Urat veritas, et tamen sanet: nam oleum peccatoris adulatio assentatoris mulcet, sed decipit. Ibi enim lenitur superbia; sed labitur vita. Loquitur enim Propheta ex persona ejus qui jam medicum quaerit, qui manum curantis etiam cum doloris acerbitate supportat, qui aegritudinem suam sanari potius quam laudari desiderat. Periculosum vero est ulcus juventutis, quod cupiditatibus ignescit, spe tumescit, voluptatibus contabescit. Sed spes ista desperatorum est, spes rerum periturarum, quae animae miserae non solvit, sed inflat affectum, facitque illam tactum non ferre veritatis; ut etiam de sua immortalitate desperans, [PL39.1708] amet dicere, amet etiam qui ista sibi dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: oderit autem dicere et audire, Sobrii estote, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 32, 34). Amet perniciosam inimici lenitatem, oderit salubrem medici asperitatem. Ista perversitas, ista vesania in juvenili aetate maxime formidanda est.

4. Luxuriantium verba. Mollitiem sequitur crudelitas. Hinc ille nascitur sermo hominum in flagitia diffluentium, et inde in scelera crudescentium: Dixerunt enim cogitantes apud se non recte, Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Et paulo post: Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus; et caetera, quae in eodem loco attexuntur gestientis verba luxuriae, hominum de vita aeterna desperantium, et spem suam tanquam in arena torrentis, ita in temporali carnis corruptione ponentium. Ex hac autem immoderatione libidinum et putrentium vermibus flagitiorum, videte in quae facinora et in quam immania scelera prosilitur. Exhausti enim atque subversi immoderatorum delictorum turpium corruptelis, dum severitatem veritatis sibi contradicentis oderunt, Opprimamus ergo, inquiunt, pauperem justum, et non parcamus viduae, nec senes revereamur canos multi temporis. Sit autem fortitudo nostra lex justitiae; quod infirmum est enim, inutile invenitur. Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Talia de Domino nostro Jesu Christo Judaeorum impietas cogitavit. Quod manifestius in verbis consequentibus invenitur: post paulo enim dicunt, Promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat. Deinde rursus paulo post dicunt: Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius. Morte turpissima condemnemus eum; erit enim respectus ex sermonibus illius. Sed attendite quam de illis sententiam ferat Spiritus sanctus, quando statim subjungit: Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim illos malitia illorum (Sap. II). Omnia igitur horrenda facinora, quae timentur in sceleratis hominibus, videte de qua labe consurgant. Quid enim mollius quam illa luxuria? quid durius quam ista crudelitas? Jamdudum dicebant, Fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; et non praetereat nos flos temporis, et ubique relinquamus signa laetitiae: nunc dicunt, Opprimamus pauperem, non parcamus viduae, nec revereamur senem. Circumveniamus justum, contumelia et tormento interrogemus eum, morte turpissima condemnemus eum. Vinum sequitur furor, unguenta tormenta, sanguis rosas, ira laetitiam. A talibus ligatus, caesus, interfectus est Dominus. Quis de coronis florentibus cruenta vincula formidaret? Quis de suavibus poculis dolores saevissimos praevideret? Quis de mollibus pratis tam dirum crucis lignum praenosceret? Et tamen nulla aetas in illa luxuria, nisi juventus, flori temporis comparata est. Sic enim dixerunt: Utamur creatura tanquam in juventute celeriter.

5. Juvenes sensibilibus non capiantur. Ad sapientiae amorem se convertant. Vos ergo, o juvenes, maxime monemus et hortamur, ut verae virtutis pulchritudine capiamini. Nulla species vos terrestris, nullus fulgor metallorum, nulla nemorum amoenitas, nullae florum purpurae, nullus vel naturalis vel adhibitus carnis ornatus, nullus quarumlibet chordarum atque tibiarum sonus, nulla odorum jucunditas, nulla saporum suavitas, nulli amplexus, pulchritudini, inspirationi, dulcedini, fomentis sapientiae conferantur. Ab his enim quae turpiter amantur, non ab ipso amore prohibemus. Amare vultis? Amate sapientiam, ambite ut perveniatis ad eam. Ut non vos exhorreat ejus aspectus, in homine vos interiore componite. Sicut lascivi oculi ornamenta corporis, sic illa cordis inquirit. [PL39.1709] Nec de vestris divitiis haec ornamenta proferatis: quia odit superbos et quasi de suo se jactare cupientes. Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ipsa ergo donat unde illi placeas. Tantum dilige eam, et servabit te; circumda eam, et exaltabit te; honora eam, et amplexabitur te: ut det capiti tuo coronam gratiarum (Prov. IV, 9). Clara est et quae nunquam marcescet sapientia, et facile invenitur ab his qui diligunt illam (Sap. VI, 13). Proponite hanc adjungere vobis, in illam suspirate, in illam exardescite, in illam deperite. Te ipsum abnega tibi; ne illi te abneges dum places tibi. Non habet amaritudinem conversatio illius (Id. VIII, 16). Si amatores estis, hanc amate; si formosi estis, Deo placete; si juvenes estis, diabolum vincite. Daniel ab angelo vir desideriorum appellatus est (Dan. X, 11). Quae illa ejus erant desideria, nisi quibus in sapientiae pulchritudinem ardenter inhiabat; quia et in juvenili aetate calcavit lasciviam, et regum superbiam pressit captivus, et ora leonum clausit inclusus?

6. Feminis etiam junioribus dicta conveniunt. In ecclesiis non se ostentent. Nec vos, feminae adolescentulae, alienum a vobis arbitremini hunc esse sermonem. Ad vos enim, non tamen ut confundam vos, haec dico, sed ut filias meas charissimas moneo: juvenilia desideria fugite. Nuptae Susannam, viduae Annam, virgines Mariam cogitate. Nec in publicum propterea procedatis, ut florem feni vestri oculis hominum ostentare cupientes, in domo vitae mortem quaeratis. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flores feni. Quid ergo facietis cum fenum aruerit, flos deciderit? Verbum autem Domini, quod manet in aeternum (Isai. XL, 6-8), cineres vestros non facile inventurum putatis, quod nunc superba aetatis viriditate contemnitis? Ecce iterum dico atque contestor, juvenilia desideria fugite. Si auditis hoc, si obtemperatis, si tanquam Dei verbum cum honore et timore suscipitis, non solum pulchri ante oculos Dei, sed etiam sani eritis. Si autem de hac admonitione nostra etiam jocos fortasse amatorios vobis faciatis; de ipsis ferramentis medici mortifera vobis vulnera infligetis. Certe Judaei qui Dominum crucifixerunt (cum audimus, horrescimus et ingenti exsecratione prosequimur), sed tamen illi cum de sua luxuria cogitarent, deliciosorum agrorum solitudines meditabantur, dicentes: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (Sap. II, 8). Quomodo ergo parceret Christo, si eum invenisset in terra, qui quidem non solitaria prata irritandis libidinibus suis, sed frequentissimas ecclesias elegit regnantis in coelo? Ecce tertio contestor et dico, desideria juvenilia fugite. Danielis desideriis aestuate. Filii, a juventute vestra eligite doctrinam, et usque ad canos invenietis sapientiam (Eccli. VI, 18).

SERMO CCCXCII. Ad conjugatos

CAPUT PRIMUM

1. Mulier curvata symbolum generis humani. Apostolum audivimus nobis dicentem, Legatione fungimur pro Christo, exhortantes reconciliari Deo (II Cor. V, 20). Non exhortaretur ut reconciliaremur, nisi inimici fuissemus. Ergo erat totus mundus inimicus Salvatori, amicus captivatori: hoc est, inimicus Deo, amicus diabolo. Et totum genus [PL39.1710] humanum, tanquam ista mulier, curvatum erat ad terram. Jam intelligens quidam inimicos istos, clamat adversus eos, et dicit Deo: Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Diabolus et angeli ejus animas hominum curvaverunt ad terras, id est, ut pronae in ea quae temporalia sunt et terrena, superna non quaererent. Nam utique hoc dicit Dominus de muliere ista, quam alligaverat satanas ecce decem et octo annis: et jam oportebat eam solvi a vinculo suo, et solvi in die sabbati. Calumniabantur autem erigenti, qui, nisi curvi (Luc. XIII, 11-16)? Quandoquidem et ipsa quae Deus praeceperat non intelligentes, terreno corde intuebantur. Sacramentum enim Baptismi carnaliter celebrabant, spiritualiter non videbant.

CAPUT II

2. Concubinas habere non licet; nec maritatas uxores ducere; nec a marito repudiatas. Audite, charissimi, membra Christi et matris Catholicae filii. Quod dico competentibus, audiant fideles; quod dico fidelibus, audiant competentes; quod dico competentibus et fidelibus, audiant poenitentes; quod dico fidelibus et competentibus et poenitentibus, audiant catechumeni, audiant omnes: omnes timeant, nemo contemnat. Sit mihi in consolationem vester auditus, ne sit vobis in testimonium dolor meus. Competentibus dico, Fornicari vobis non licet. Sufficiant vobis aut uxores aut nec uxores: concubinas vobis habere non licet. Audiat Deus, si vos surdi estis; audiant Angeli ejus, si vos contemnitis. Concubinas vobis habere non licet. Et si non habetis uxores, non licet vobis habere concubinas, quas postea dimittatis, ut ducatis uxores; quanto magis damnatio vobis erit, si habere volueritis et concubinas et uxores? Non vobis licet habere uxores, quarum priores mariti vivunt: nec vobis, feminae, habere viros licet, quorum priores uxores vivunt. Adulterina sunt ista conjugia, non jure fori, sed jure coeli. Nec eam feminam quae per repudium discessit a marito, licet vobis ducere vivo marito. Solius fornicationis causa licet uxorem adulteram dimittere: sed illa vivente non licet alteram ducere. Et vobis, feminae, nec illos viros a quibus per repudium discesserunt uxores eorum, maritos habere conceditur; non licet: adulteria sunt, non conjugia. Contemnitur Augustinus, timeatur vel Christus. Nolite imitari turbam malorum, infidelium, filii mei: nolite sequi vias latas, quarum finis ad interitum ducit. Qui baptizatus fuerit, aut continentiam Deo voveat, aut permaneat cum uxore sua, aut si non habet, ducat uxorem.

CAPUT III

3. Poenitentia iis qui a castitatis proposito lapsi sunt amplectenda. Publica poenitentia. Theodosii poenitentia. Audite me, fideles, id est baptizati. Quare moriemini jam renati? Quando baptizati per vias tortuosas et lubricas et immundas itis, nescitis quia peritis? Peritis, filii mei, credite. Non vultis credere? Quid vobis facio? Qui fideles estis, et [PL39.1711] auditis me, si forte talia commisistis, nolite addere; et ut vobis Deus ignoscat, orate. Si non potuistis habere, vel noluistis, pudicitiam conjugalem seu continentiam, et deviastis a proposito vel vinculi conjugalis vel devotae continentiae, sit in vobis dolor et humilitas poenitentiae. Apertius dico: nemo dicat, Non intellexi. Qui post uxores vestras vos illicito concubitu maculastis, si praeter uxores vestras cum aliqua concubuistis; agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia, ut oret pro vobis Ecclesia. Nemo sibi dicat, Occulte ago, apud Deum ago: novit Deus qui mihi ignoscat, quia in corde meo ago. Ergo sine causa dictum est, Quae solveritis in terra, soluta erunt in coelo (Matth. XVIII, 18)? Ergo sine causa sunt claves datae Ecclesiae Dei? frustramus Evangelium, frustramus verba Christi? Promittimus vobis quod ille negat? Nonne vos decipimus? Job dicit, Si erubui in conspectu populi confiteri peccata mea (Job XXXI, 33). Talis justus, thesauri divini obryzum, tali camino probatus ista dicit; et resistit mihi filius pestilentiae, et erubescit genu figere sub benedictione Dei superba cervix, mens tortuosa? Fortassis, imo quod non dubitatur, propterea Deus voluit ut Theodosius imperator ageret poenitentiam publicam in conspectu populi, maxime quia peccatum ejus celari non potuit; et erubescit senator, quod non erubuit imperator? Erubescit, nec senator, sed tantum curialis, quod non erubuit imperator? Erubescit plebeius sive negotiator, quod non erubuit imperator? Quae ista superbia est? Nonne sola sufficeret gehennae, etiamsi adulterium nullum esset?

CAPUT IV

4. Christianae mulieres quomodo zelare debeant viros suos. Postremo, fratres mei, audiunt me viri, audiunt me feminae, quid ad me irascimini? Utinam faciatis quod scriptum est, Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Timere debeo, ne contingat mihi quod contigit apostolo Paulo, quod modo cum legeretur, si intenti fuistis, audistis: Ergo inimicus factus sum vobis verum praedicans (Galat. IV, 16)? Et si ita est, fiat. Si necesse est ut inimicus sim vobis, melius vobis opto esse, quam justitiae. Commendo vos custodiendos etiam uxoribus vestris. Filiae meae sunt, sicut et vos filii mei estis. Audiant me: zelent viros suos; non sibi servent vanam gloriam, qua solent a maritis impudicis matronae laudari, quia impudicitiam virorum suorum aequo animo ferunt. Nolo talem patientiam habeant christianae mulieres: prorsus zelent viros suos; non propter carnem suam, sed propter animas illorum. Omnino ego moneo, ego praecipio, ego jubeo: episcopus jubet, Christus in me jubet. Novit ille in cujus conspectu ardet cor meum. Ego, inquam, jubeo. Nolite viros vestros permittere fornicari. Interpellate contra illos Ecclesiam. Non dico, judices publicos, non proconsulem, non vicarium, non comitem, non imperatorem; sed Christum. In caeteris omnibus ancillae estote virorum vestrorum, subditae ad obsequium. Nulla sit in vobis protervitas, [PL39.1712] nulla superbia, non contumeliosa cervix, non aliqua inobedientia: prorsus tanquam ancillae servite. Sed ubi ventum fuerit ad illud negotium, ubi vos beatus Apostolus aequavit, dicens, Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; subintulit, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Quid te extollis? Audi quod sequitur: Similiter et vir non habet corporis sui potestatem, sed mulier (I Cor. VII, 3, 4). Ubi ad hoc ventum fuerit, clamate pro re vestra. Aurum tuum vendit maritus pro necessitate sua: ferto, femina; ferto, ancilla; noli litigare, noli contradicere. Contemptus auri tui, dilectio est viri tui. Si villam tuam pro necessitate sua vendat, quae est et tua (non enim potest esse ipsius, quae non sit tua, si est charitas in te, quae debet esse in uxore), ferto patienter; et si dubitat, tu offer: contemne omnia propter amorem viri tui. Sed castum opta, pro castitate litiga. Patienter pereat villa tua, non anima ipsius te patiente pereat.

CAPUT V

5. Caput mulieris vir. Ducat hic in bonum, illa sequatur. Non dico viris, ut in hac causa zelent uxores suas. Scio quia faciunt, novi. Quis ferat uxorem adulteram? Et imperatur feminae ut ferat adulterum virum! O justitia! Quare, rogo te? quare? Quia ego sum vir. Vir es? in fortitudine tua probemus, quia vir es. Vir es? vince libidinem. Quomodo vir, quo uxor est fortior? Tu es caput mulieris, vir, verum est. Si caput est, ducat, uxor sequatur. Sed ubi recta est domus, caput mulieris vir. Si caput es, duc: sequatur illa caput suum. Sed vide quo eas. Noli ire quo non vis ut sequatur: noli ire quo times pedissequam, ne in foveam adulterii simul ruatis: ne cum tu facis, doceas quod facis. Dolet tibi anima, si in foveam adulterii ambo simul ruatis: doleat tibi, si tu solus ruas. Zelas, non vis ut ruat illa: time, tu noli ruere. Nolite autem, pudicissimae feminae, imitari impudicos viros vestros. Absit a vobis. Aut vobiscum vivant, aut soli pereant. Impudico marito non debet mulier pudicitiam, sed Deo illam debet, Christo illam debet. Non propter illum faciat, qui non meretur; sed propter Christum faciat. Pretium suum attendat, tabulas suas legat. Postremo quod libet sentiat, qui forte indignatur, quia talia disputo: nam scio, qui sapiunt, amant inde me; quia non sine causa scriptum est, Corripe sapientem, et amabit te; corripe insipientem, et adjiciet odisse te (Prov. IX, 8). Non dixit, Incipiet; sed, adjiciet: quia jam oderat. Ergo scio quia sapientes amant me in hoc. A communione se cohibeant, qui sciunt quia novi peccata ipsorum; ne de cancellis projiciantur. Quorum autem nescio, hos coram Deo convenio. Agant etiam ipsi poenitentiam, et deinceps ab immunditia abstineant fornicationum suarum.

CAPUT VI

6. Poenitentes mutentur. Catechumeni imitentur bonos de Ecclesia. Poenitentibus dico: quid est quod agitis? Scitote, nihil agitis. Quid prodest quia humiliamini, si non mutamini? Catechumenis dico: exardescite voluntate ad percipiendam gratiam. Sed eligite vobis in Ecclesia Dei quos imitemini. Si [PL39.1713] non inveneritis: heu mihi, Deus meus! quid est quod dico, Si non inveneritis? Ergo in populo fidelium non est quem inveniatis? Per tot annos, tot homines sine causa baptizavimus, si non ibi sunt qui servent quod acceperunt, qui custodiant quod audierunt. Absit a me ut hoc credam. Melius non vobis essem episcopus, si hoc ita est. Sed spero esse, credo esse. Inde est autem misera conditio mea, quia plerumque cogor adulteros nosse, castos nosse non possum. In occulto est unde gaudeam, in publico est unde torquear. Ergo desiderate gratiam Dei, eligite quos imitemini, cum quibus vivatis, et cum quibus colloquia dulcia charitatis habeatis. Nolite admittere susurrationes malas. Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33). Vivite sicut spicae inter zizania: ferte tribulationes hujus saeculi, sicut grana in area. Veniet ventilator: nemo sit passim isto tempore separator.

SERMO CCCXCIII. De poenitentibus

Poenitentia non vera, si non vita mutatur. Poenitentia in extremis quam incerta. Poenitentes, poenitentes, poenitentes (si tamen estis poenitentes, et non estis irridentes), mutate vitam, reconciliamini Deo. Et vos enim cum catena pascitis. Qua, inquis, catena? Quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII, 18). Audis ligaturam, et Deo putas facere imposturam? Poenitentiam agis, genu figis, et rides, et subsannas patientiam Dei? Si poenitens es, poeniteat te: si non poenitet, poenitens non es. Si ergo poenitet, cur facis quod male fecisti? Si fecisse poenitet, noli facere. Si adhuc facis, certe non es poenitens. Equidem, charissimi, aegrotant homines, mittunt ad ecclesiam, vel portantur ad ecclesiam, et baptizantur, et renovantur, et felices hinc erunt. Sed non ipsa est causa poenitentiae. Qui nondum accepit Baptismum, nondum violavit Sacramentum: qui autem violavit Sacramentum male et perdite vivendo, et ideo remotus est ab altari, ne judicium sibi manducet et bibat; mutet vitam, corrigat se, et reconcilietur, cum vivit, dum sanus est. Exspectat etiam ipse tunc reconciliari, quando incipit mori? Experti sumus multos exspirasse, exspectantes reconciliari. Deinde etiam dico in conspectu Dei, timori vestro, timorem meum. Qui autem non timet, timentem me contemnit, sed malo suo. Audi ergo. Certus sum quia homo baptizatus, si vitam, non audeo dicere sine peccato, quis enim sine peccato? sed vitam sine crimine duxerit, et talia peccata habuerit, quae quotidie dimittuntur in oratione dicenti, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12); quando diem finierit, vitam non finit, [PL39.1714] sed transit de vita in vitam, de laboriosa ad quietam, de misera ad beatam: sive iste voluntate sua currat ad Baptismum, sive in periculo constitutus baptizetur, et exeat de hac vita, ad Dominum vadit, ad requiem vadit. Baptizatus autem desertor et violator tanti Sacramenti, si agat poenitentiam ex toto corde, si agat poenitentiam ubi Deus videt, qui vidit cor David, quando increpatus a propheta, et graviter increpatus, post comminationes Dei terribiles exclamavit, dicens, Peccavi; et mox audivit, Dominus abstulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13): Tantum valent tres syllabae. Tres syllabae sunt, Peccavi: sed in his tribus syllabis, flamma sacrificii cordis ascendit in coelum. Ergo qui egerit veraciter poenitentiam, et solutus fuerit a ligamento quo erat constrictus et a Christi corpore separatus, et bene post poenitentiam vixerit, sicut ante poenitentiam vivere debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad Deum vadit, ad requiem vadit, regno Dei non privabitur, a populo diaboli separabitur. Si quis autem positus in ultima necessitate aegritudinis suae, voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit; fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit. Non praesumo: non vos fallo, non praesumo. Fidelis bene vivens, securus hinc exit. Baptizatus ad horam, securus hinc exit. Agens poenitentiam, et reconciliatus cum sanus est, et postea bene vivens, securus hinc exit. Agens poenitentiam ad ultimum et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde securus sum, securus sum, et do securitatem: unde non sum securus, poenitentiam dare possum, securitatem dare non possum. (Sed dicat aliquis: Bone sacerdos, tu nescire et nullam securitatem nobis dare posse dicis, si ille salvatur, et Christum adire meretur, cui morienti poenitentia datur, qui dum vixit, dum sanus fuit, impoenitens fuit; instrue ergo nos, rogo, quomodo bene vivere post poenitentiam debeamus. Dico, abstinete vos ab ebrietate, a concupiscentia, a furto, et maliloquio, ab immoderato risu, a verbo otioso, unde reddituri sunt homines rationem in die judicii. Ecce quam levia dixi. Omnia tamen gravia et pestifera. Et aliud dico: non solum post poenitentiam, ab istis vitiis se homo servare debet, sed et ante poenitentiam, dum sanus est; quia si ad ultimum vitae steterit, nescit si ipsam poenitentiam accipere ac Deo et sacerdoti peccata sua confiteri poterit. Ecce quare dixi, quia et ante poenitentiam bene vivendum est, et post poenitentiam melius). Quod dico attendite: debeo illud planius exponere, ne me aliquis male intelligat. Numquid [PL39.1715] dico, Damnabitur? Non dico. Sed nec dico etiam, Liberabitur. Et quid dicis mihi? Nescio: non praesumo, non promitto; nescio. Vis te de dubio liberare? vis quod incertum est evadere? Age poenitentiam, dum sanus es. Si enim agis veram poenitentiam, dum sanus es, et invenerit te novissimus dies, curre ut reconcilieris: si sic agis, securus es. Quare securus es? Quia egisti poenitentiam eo tempore, quo et peccare potuisti. Si autem tunc vis agere poenitentiam ipsam, quando jam peccare non potes; peccata te dimiserunt, non tu illa. Sed unde scis, inquis, ne forte Deus dimittat mihi? Verum dicis. Unde, nescio. Illud scio, hoc nescio. Nam ideo tibi do poenitentiam, quia nescio. Nam si scirem tibi nihil prodesse, non tibi darem. Item si scirem tibi prodesse, non te admonerem, non te terrerem. Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur: quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo dimitte incertum, tene certum.

SERMO CCCXCIV. De Natali SS. Perpetuae et Felicitatis

Duae gemmae hodie in Ecclesia refulserunt et una claritas: quia Perpetua et Felicitas una solemnitas; nec potest dubitari de felicitate, quae perpetuam possidet dignitatem. Junxit illas carceris custodia, junxit et gratia: quia non est in eis ulla discordia. Simul cautant in carcere, simul Christo obviam veniunt in aere; simul pugnant ad vaccam, simul intrabunt in patriam sempiternam; simul martyrium gerebant; una lactabat, altera pariebat. Perpetua dicebat, cum traderet infantem et amoveret lactentem: Quis nos separabit a charitate Christi (Rom. VIII, 35)? Felicitas de partu gemitus dabat, et post comites suos intrepida festinabat; et gemendo liberata, quid Christo dicebat? Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo sacrificium laudis (Psal. CXV, 17). Et beatus David ad ejus gemitum consolandum dicebat: Det tibi Dominus secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet (Psal. XIX, 5). O fragilitas! Tenebrae fugiebant, et humana conditio non transibat. Sed qui mortem vicit, et illam a partus periculo liberavit, et Perpetuam a lactis pondere sublevavit. Cum enim scalae illius gradus ascenderent, et draconis insidiosa colla calcarent, venerunt ad viridarium coelestium pratorum, et invenerunt illic pastorem bonum animam suam ponentem pro ovibus suis, et lactis succum quaerentem a gregibus suis. Nam sedebat, inquit, pastor juvenis et senex, viridis aetate, canus capite, qui non novit senectutem. Juvenis in illo vultus micabat, quia idem ipse est, et anni ejus non deficient (Psal. CI, 28). Capite canescebat, quia justus Dominus justitiam diligebat, aequitatem agnoscebat in Martyribus. In circuitu ejus oves inclinatae cubabant, ipse eas digito pastorali mulgebat, in quibus inveniebat lactis copiam et fecundam pietatis conscientiam. Mulgebat digitis et alloquebatur paternis solatiis, promissis coelestibus praeparatis dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Et ostendit illis lactis alvea puro corde spumantia per lucidam eleemosynam, et dicit: Esurivi, et dedistismihi manducare; sitivi, et po tastis me (Id. 35). Accepit Perpetua a dulci pastore lac novum, antequam funderet sanguinem pretiosum. Responderunt, Amen, et coeperunt petere pietatem. Orabant in carcere, securae jam de pastore. Domine, inquiunt, non sit arida confessio nostra, ut et nos mereamur tuis pretiosis gregibus sociari, et a tuis martyribus non separari. Proponitur eis in visione palaestra, in amphitheatro arena pomposa. Adest ille Aegyptius, qui fuit in coelo Lucifer speciosus: ipse pugnaturus [PL39.1716] volutatur in pulvere, et Perpetua triumphatura Domino Salvatore, adjunxit manus in crucem, habens ante se dominicum juvenem defensorem. Accipit triumphum de victoria, et ramum consequitur de corona. Offeramus illi et nos munera nostra: alii eis in tempore offerebant visitationes carceris; nos offeramus illis votum solemnitatis, ut regnum mereamur cum omnibus sanctis.

SERMO CCCXCV. De Ascensione Domini, VI

1. Hodierno die Ascensionem Domini in coelum celebramus: Sursum cor non inaniter audiamus, et integro corde cum illo ascendamus, docente Apostolo et dicente, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Necessitas actionis in terra sit; voluntas ascensionis in coelo. Spes hic, res ibi. Veniet enim tempus, quando res ibi. Quando autem res ibi, spes nec hic, nec ibi: non quia inanis est spes; sed quia finitur, quando venerit res. Denique audite de spe quid dixit Apostolus. Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod autem videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Attendite in ipsis rebus humanis, et considerate quod si sperat aliquis ducere uxorem, adhuc ergo nondum habet. Nam si habet, quid sperat? Ducit ergo uxorem, quam sperabat; et jam non sperabit. Feliciter ergo finitur spes, quando venerit res. Sperat quispiam peregrinus ad patriam suam se esse venturum: quamdiu ibi non est, sperat; cum venerit, jam non sperat. Spei enim successit res. Feliciter spes finitur, quando quod sperabatur tenetur. Modo ergo, charissimi, quod audistis ut sursum cor habeamus, ipso corde fit ut de illa futura vita cogitemus. Hic bene vivamus, ut ibi vivamus.

2. Ecce enim quanta dignatio Domini nostri: qui fecit nos, descendit ad nos; quia cecideramus ab illo nos. Et ut veniret ad nos, non ipse cecidit, sed descendit ad nos. Si ergo descendit ad nos, levavit nos. Jam in corpore suo levavit nos caput nostrum: ubi est, sequentur et membra. Quia quo praecessit caput, secutura sunt membra. Ille est caput, nos sumus membra. In coelo est ille, nos in terra. Quasi longe est ille a nobis? Absit. Spatia si interroges, longe est: charitatem interroga, nobiscum est. Si enim non esset ille nobiscum, non diceret ille in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Si non est nobiscum, mentimur quando vobis dicimus, Dominus vobiscum. Non de coelo clamaret Saulo persequente, non ipsum, sed sanctos ejus, servos ejus; et quod familiarius dixerim, membra ejus: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ecce ego hic sum in coelo, tu in terra, et in persecutoribus. Quare me? Quia membra mea: per quae membra mea ibi sum. Non enim si calcetur planta, non clamat lingua. Ille ergo per quem factum [PL39.1717] est coelum et terra, propter eum quem fecit de terra, descendit in terram, et in coelum hinc levavit terram. Quod ergo in illo praecessit, in finem speremus. Reddet nobis quod promisit: securi sumus, cautionem fecit, Evangelium scripsit; reddet nobis. Plus est quod impendit nobis. Num putamus enim non eum redditurum vitam suam, qui pro nobis jam erogavit mortem suam? Humilitatem passionis, injurias, contumelias, omnes indignitates in terra suscepit pro nobis: regnum, felicitatem, immortalitatem, aeternitatem non donabit nobis? Mala nostra pertulit, bona sua nobis non donabit? Ad hanc spem, quia promissor est verax, securi ambulemus: sed sic vivamus, ut bona fronte illi dicamus, Fecimus quod jussisti, redde quod promisisti.

SERMO CCCXCVI. In assumptione episcopi

1. Vos quidem, fratres, consolatorem quaeritis: sed etiam nos consolandi sumus; et consolatio nostra nullus hominum est, sed qui facit hominem; quoniam qui fecit reficit, et recreat qui creavit. Non possumus per infirmitatem nisi contristari; sed per spem debemus consolari. Omnes bonos diutius nobiscum vivere volumus, et in hac asperrima vita deseri a comitibus nolumus; sed praevenientes nos qui bene vixerunt, hortantur exemplo suo, ut sive diu hic vivamus, sive cito hinc eamus, sic vivamus, ut ad ipsos veniamus. Quia id ipsum hic diu vivere, nihil est aliud, quamdiu [PL39.1718] molestias sustinere. Cum Deo autem vivere et apud Deum, sine ulla molestia est vivere, et sine ullo timore ne pereat felicitas, quae non habet finem. Nec debemus arbitrari episcopum vestrum, fratrem nostrum, cito hinc isse, et parum vixisse. Recte enim ibi non parum vivitur, ubi cum multum dicitur, non finitur. Nam hic etiam quod multum est, cum finitum fuerit, pro nihilo deputabitur. Nec tamen parum hic vixit, si ejus opera cogitemus, non annos numeremus. Quanti alii fortasse quod per multos annos non dimidiarunt, ille paucis annis implevit? Nihil ergo aliud erat, hic eum velle tenere, nisi ejus felicitati invidere.

2. In hoc enim habemus tristitiam de homine sicut homines. Quid ergo faciemus, ut non simus homines? Homines ergo de hominis abscessu humaniter contristamur: sed quomodo audivimus lectionem divinam, quod consummatus in brevi replevit tempora longa (Sap. IV, 13)? Ergo illic tempora computemus, sicut computatur dies. Quidquid ergo vobiscum egit hortando, loquendo, se ipsum proponendo ad imitandum, ad Deum laudandum et colendum, tenete; et Memoria ipsius ornatissima vos eritis. Non enim hoc illi magnum est, recondi tumulis marmoratis; sed condi in cordibus vestris. Vivat sepultus in vivis sepulcris. Sepultura enim ejus memoria vestra est. Apud Deum vivit, ut felix sit; apud vos vivat, ut felices sitis. Exhortari vos ad fidelem prudentiam multis verbis fortasse possemus, nisi et nos dolore humano vix loqui sineremur. Proinde quia donavit nobis Deus, ut morienti ad tempus praesentes essemus; quoniam donavit nobis, ut funus ejus deduceremus: deductio quae debetur charitati, nihil addit felicitati: donavit etiam, ut sanctitatem vestram videremus, vosque alloqueremur, ut pro modulo nostro consolandi vos consolaremur: quidquid nos dolor dicere non permittit, cogitando supplete; et noster animus in recordatione tanti viri, etsi habet humanum moerorem, non habet infidelem desperationem.

SERMO S. PRESBYTERI ERACLII, DISCIPULI S. AUGUSTINI, IPSO PRAESENTE HABITUS

[PL39.1717] 1. Puto, fratres, quod meam sarcinam sentiatis; et peto ut tanto me onere laborantem, fraternis votis tanquam suppositis humeris, sublevetis. Nam beatissimus Pater, qui hoc mihi pondus imposuit, scio quia pro me orare non desinit. Non enim sola jussione me premeret, et pia oratione desereret. Sine dubio, fratres, qui jussit ut hoc feram, orat ut perferam. Quid ergo quod jussit, nisi audere ignorantiam praesente sapientia, et loqui imperitiam tacente doctrina? Cumque Scriptura dicat, Loquere, senior: decet enim te (Eccli. XXXII, 5); Pater dicit, Loquere, junior: delectat enim me. Scitis autem, fratres, quia loqui pro vobis verbum Dei et ante jam coeperam. Suscepi enim nuper officii necessitate compulsus; quia hoc munus effugere non habebam. Sed facile est absentis magistri locum suppleat quicumque discipulus: arduum vero est atque difficile docere condiscipulos sub magistro; tali praesertim magistro, cujus [PL39.1718] verbis ex eo est major auctoritas, quod docentem linguam vita comitatur. Ad omne enim bonum quod nobis insinuatur eruditionis verbo, praecedit nos conversationis exemplo. Praecedit nos, inquam; utinam vel sequamur! Quidquid enim in hoc viro miramur, veneramur, amplectimur, tunc creditur vere a nobis amari, si non pigeat imitari. Pro modulo ergo nostro ad eum nos unusquisque tendamus, atque existens de radice cordis ejus diversos virtutum ramos prout valemus singuli decerpamus. Qui potest, assequatur ejus eloquentiam: qui non potest, teneat continentiam. Qui potest, impleat ejus auctoritatem: qui non potest, sectetur humilitatem. Qui potest, apprehendat ejus scientiam: qui non potest, imitetur ejus patientiam. Atque in omnibus viis Domini, qui potest, ambulet cum illo; et qui non potest, discat ab illo. Gaudeamus, fratres, secundum dispensationem munerum [PL39.1718] divinorum habere nos in ipso quod non habemus in nobis. Quidquid enim in illo videmus, nostrum est, si amemus.

2. Hoc ergo tacente, nos loquimur. Hoc, inquam, tacente nos loquimur. Ciclada clamat, et cygnus tacet: sed non tacet loquentibus nobis, quia ipse loquitur et in nobis. Si enim vobis dicimus quod ab eo didicimus, ipse vos docet sive per se, sive per me. Verumtamen, fratres, hoc quod nobis imposuit adhuc parvis, vix impletur a magnis. Sed non ideo jam desperare debemus, quia parvi sumus. Benedixit enim Dominus pusidos cum magnis (Psal. CXIII, 13). Multum fortia sunt, quae poscuntur a nobis, et nos infirmi sumus. Infirmi sumus, fragiles sumus, fictiles sumus; sed quid? Placebit Domino ponere in vase fictili, ponere thesaurum suum; ut dicamus et nos cum Paulo apostolo, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). In manu enim illius nos et sermones nostri (Sap. VII, 16), qui dat verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII, 12). Quid enim putatis, fratres, quia dispensator iste tam sapiens, nisi se sciret in nobis pecuniam dominicam collocasse, juberet vobis aliquid erogare? Conscius sibi est operum suorum; conscius sibi est piorum laborum: scit quantum me sale verbi condierit. Est enim ipse sal terrae vividum, referens apostolicae doctrinae saporem. Sed vereor ne condimentum ejus inculto corde non duxerim. Bene ergo fecit, quod nostrum voluit gustare sermonem. Bene fecit, inspicere quantum in nobis sui saporis agnoscat. Quid enim aliud existimandum est, quod inter caeteros patres, et compresbyteros meos loqui sub conspectu suo me potissimum jussit, quod ante facere nolebat, nisi quia de eorum maturitate atque eruditione securus, nostra voluit rudimenta sic probare. Pareo, fratres, salubrius imperatis; et cui me dudum in Domino nutriendum erudiendumque commisi, non subtraho. Inspice, Pater pie et Magister bone. Interroga linguam, et testimonium prodat tibi cordis affectum. Quidquid tibi in nostro sermone placuerit, agnosce, quia tuum est: quidquid autem displicuerit, [PL39.1720] ignosce, quia meum est: sed sic ignosce, ut corrigas; sic ignosce, ut punias. Ignoscas mihi quia erravi; punias mihi quod erravi: ac sic parcas homini, non errori: donec paulatim totum quod non a te plantatum est, relinquatur.

3. Sed ut vobiscum potius, dilectissimi, quam cum ipso loquar, ne in aliquo limites paternae jussionis excedam; qui me ut vobis loquerer, imperavit: in hoc ejus facto Paulum apostolum cogitemus, cujus modo Epistolam, cum legeretur, audivimus. Cum enim divinis mysteriis adolescentem Timotheum praepararet, coelestibusque doctrinis mentem adolescentis imbueret, dicebat, Praedica verbum; et paulo post, Opus fac evangelistae, ministerium tuum adimple (II Tim. IV, 2). Tunc si diceret ille, Non possum; responderet Paulus, Quare non potes, fili? Nonne ab infantia sacras Litteras didicisti (Id. III, 15)? Hoc, fratres, mihi non potest dici. Sicut enim noverunt plurimi vestrum, jam durus huc adveni. Per omnia enim tempore puerilis aetatis, quam facilius flectit ac dirigit norma doctrinae, rebus aliis occupabar. Sed plane, quod fatendum est, postquam veni, quantum potuit, in me operatus est sanctus agricola, multumque conatus est nostram expugnare duritiam. Neque imbres unquam mihi, neque semina defuerunt: et ideo nunc qui semen injecit, fructum requirit. Oret ut non degeneraverint grana ejus in nobis: et quidquid vel in sermonibus vel in moribus ipso excolente et Domino incrementum dante processerit, non spina, sed spica sit. Quod ergo jam restat, dilectissimi, ipsum pariter deprecemur. ut quemadmodum ego ultra vires meas praeceptis ejus parui, ita omnium nostrum desiderio se ipse non subtrahat, sed post hunc sermonem nostrum loqui vobis vel pauca dignetur; quae discedentes vos meminisse delectet, et recordando salubriter ruminare non pigeat. Verumtamen, ne toto sermone in excusatione consumpto Sanctitatem vestram monuisse nihil videar, audite me, fratres. Quaecumque a Patre nostro semper audistis, et accepistis, et didicistis, haec cogitate, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV, 8, 9). Amen.

S. AURELII AUGUSTINI SERMONUM QUORUMDAM QUI ADHUC DESIDERANTUR FRAGMENTA REPERTA IN COLLECTANEIS EUGYPII, BEDAE, FLORI AC JOANNIS ROMANAE ECCLESIAE DIACONI

Ex Sermone contra Pelagianos, in Eugypii tomo 2, cap. 287 aut 288

1. Urbanus episcopus. Pelagianorum error, liberi arbitrii viribus vinci posse tentationes, nec de peccatorum tentationibus agi in oratione dominica. Illa duo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et, Ne nos inferas in tentationem, (Matth. VI, 12 et 13), quando Pelagianis objiciuntur, quid eos putatis respondere? Horrui, fratres mei, quando audivi. Ego quidem non audivi auribus meis, sed sanctus frater et coepiscopus meus Urbanus noster, [PL39.1720] qui hic presbyter fuit, et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma, et ibi cum quodam talia sentiente confligeret, vel se conflixisse referret, cum urgeretur pondere orationis dominicae: urgebat enim eum, et dicebat, Si in nostra potestate est non peccare, et in nostra potestate est omnes peccatorum tentationes solis voluntatis nostrae viribus superare, quare Deo dicimus, Ne nos inferas in tentationem? quid eum putatis respondisse? Rogamus, inquit, Deum, ne nos inferat in tentationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate: ne ruam de equo, et ne frangam pedem, ne latro me [PL39.1721] interficiat, et quid hujusmodi. Haec enim, inquit, non habeo in potestate: nam vincere tentationes peccatorum meorum, si volo, et possum, nec Dei adjutorio possum.

2. Confutatur maligna haeresis ex oratione a Christo commendata et pro Petro adhibita. Videtis, fratres, quam maligna haeresis; videtis quemadmodum omnes horretis: cavete ne capiamini. Novi enim calliditates et tergiversationes hominum impiorum aversorum a veritate, et quia jam in suas sententias ceciderunt vinci nolentium; videte, obsecro vos. Ecce enim invenit quod diceret, ideo nos dicere, Ne nos inferas in tentationem, ne aliquid nobis contingat, quod non habemus in potestate secundum corporis tentationem. Inde ergo dicebat Dominus, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41)? hoc dicebat, Vigilate et orate, ne pedem frangatis, aut ne caput doleatis, aut ne in damnum incurratis? Non hoc dicebat: sed quid dicebat? Quod Petro dixit, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). Rogavi, inquit, pro te, dicit Deus homini, dominus servo, magister discipulo, medicus aegroto: Rogavi pro te: quid? Ne deficiat: quid? manus tua? pes tuus? oculus tuus? lingua tua, aliqua paralysi, id est, dissolutione membrorum? Non; sed, ne deficiat fides tua. Secundum istos in potestate habemus, ne deficiat fides nostra.

3. Orationes Ecclesiae, auxilium gratiae ut non peccemus necessarium esse probant. Quare pro nobis rogatur Deus, ut concedat nobis, quod isti dicunt, nos non debere rogare a sempiterna majestate, sed habere in potestate. Benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras, quas super vos facimus, evacuant, exinaniunt, elidunt. Auditis me, credo, fratres mei, quando dico, Conversi ad Dominum benedicamus nomen ejus, det nobis perseverare in mandatis suis, ambulare in via recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono, et caetera talia. Prorsus, inquiunt, hoc totum in potestate nostra est constitutum. Ergo nos inaniter talia vobis optamus. Defendamus et nos, et vos; ne et nos sine causa benedicamus, et vos sine causa Amen subscribatis. Fratres mei, Amen vestrum, subscriptio vestra est, consensio vestra est, adstipulatio vestra est. Ne forte aliqui ipsorum et nos condemnent et vos, defendamus nos de apostolo Paulo: videamus si talia optavit plebi suae, qualia oramus super vos. Audite quid dixerit quodam loco. Rem brevem dico. Quid dicis, o nove haeretice, quicumque me audis, si praesens es? quid dicis? Quia non peccare in potestate sic habemus, ut hoc sine adjutorio divinae gratiae implere possimus; hoc dicis? Hoc, inquit. Ergo in potestate habemus non peccare sine adjutorio Dei? Plane, inquit, liberum arbitrium nostrum ad hoc nobis sufficit. Quid est ergo quod ait Apostolus, scribens ad Corinthios, Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7)? Attendistis, audistis, accepistis; et quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis quid oravit Apostolus. Oramus, inquit, ad Deum, ne quid faciatis mali. Poterat dicere: Monemus vos, ne quid faciatis mali; docemus vos, ne quid faciatis [PL39.1722] mali; jubemus vobis, praecipimus vobis. Quod quidem si diceret, certum diceret, quia et voluntas nostra agit aliquid: non enim voluntas nostra nihil agit, sed sola non sufficit. Maluit tamen dicere, Oramus, ut ipsam gratiam commendaret: ut intelligerent illi, quando non faciunt aliquid mali, non sola sua voluntate se vitare malum, sed adjutorio Dei implere quod jussum est.

4. Praecepto liberum arbitrium, oratione auxilium gratiae necessarium ostenditur. Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite voluntatis arbitrium: quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. Utrumque enim in Scripturis habes: et praecipitur, et oratur; quod praecipitur, hoc oratur. Videte quod dico. Praecipitur ut intelligamus. Quomodo praecipitur ut intelligamus? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Audisti quia jussum est; pete, ut possis implere quod jussum est. Quomodo, inquis, peto? Audi Scripturam. Quid tibi jussum est? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. Quia jussum est, agnovisti voluntatem: audi quia oratur, ut agnoscas gratiam. Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73). Jussum est ut habeamus sapientiam: quia jussum est lego. Ubi legis, inquit? Audite: Qui insipientes estis in populo et stulti, aliquando sapite (Psal. XCIII, 8). Jam ille quid dicit? Vides quomodo nobis praecepit Deus ut sapiamus. Ergo sapientia in nostra est potestate? Jam dixi, praeceptum audivi, voluntatem cognovi: audi orationem, ut gratiam tu possis agnoscere. De sapientia igitur, quae jussa est nobis, audiamus quid dicat apostolus Jacobus: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter (Jacobi I, 5). Jubetur nobis continentia. Ubi jubetur? Apostolus ad Timotheum, Contine te ipsum (I Tim. V, 22). Jussio est, praeceptio est; audiendum est, faciendum est: sed nisi Deus adjuvet, remanemus. Conamur quidem facere voluntate, et nititur aliquid voluntas: non praesumat potestas, nisi adjuvetur infirmitas. Certe enim jussum est: Contine te ipsum. Audi alium locum Scripturae: Et cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Et quid, inquit, feci? Adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 21). Quid opus est multa percurrere, fratres mei? Quidquid nobis jubetur, orandum est ut impleatur: sed non sic, ut dimittamus nos, et quomodo aegri jaceamus supini, et dicamus, Pluat Deus escas super facies nostras; ut prorsus nos nihil agere velimus; et cum esca compluta fuerit super os nostrum, dicamus etiam, Deus glutiat de nobis. Aliquid et nos agere debemus, studere debemus, conari debemus; et in eo gratias agere, in quo potuerimus; in eo quod non potuerimus, orare. Quando gratias agis, caves ne damneris ingratus: quando autem quod nondum habes petis, caves ne remaneas [PL39.1723] inanis, quia impediris.

5. Objectio Pelagianorum. Pelagius quomodo absolutus. Cogitate ergo ista, fratres mei, quisquis ad vos accesserit, et dixerit vobis: Quid ergo nos facimus, si nihil habemus in potestate nisi Deus det omnia? Ergo non nos coronabit Deus, sed se coronabit. Jam videtis quia de illa vena venit: vena est, sed venenum habet; percussa est enim a serpente, sana non est. Hoc enim agit hodie satanas, quomodo per venena haereticorum ejiciat de Ecclesia, sicut tunc per venena serpentis ejecit de paradiso. Illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis: absoluta est, sed confessio, quasi correctio ipsa est absoluta. Quia ea quae dixit ante episcopos, catholica videbantur: quae autem scripsit in libris suis, episcopi qui absolverunt, nescierunt; et forsitan correctus est. Desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adjungi se maluit, et ad ejus gratiam auxiliumque confugit; forte hoc factum sit: tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresim negans, etc.

Ex Sermone de Passione Domini, in Collectione Bedae et Flori ad Rom. V

Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius (Rom. V, 10). Ergo Christus pro impiis mortuus est. Et Christus Deus est. Quomodo non regnabit inventus in vita Dei justus, quando, ne periret, morte Dei quaesitus est impius? In vita enim Dei salvi erimus, quia in vita nostra perieramus. Sed cum audimus et vitam Dei et mortem Dei, discernamus quid, unde sit. Vitam quippe attulit nobis, mortem vero accepit a nobis: nec tamen pro suo merito, sed pro nobis.

Item ex Sermone de Passione Domini, Beda et Florus ad Rom. XII

Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Proinde cum Apostolus nos admoneat, ne simus alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16); cogitet, si potest, in quantum superbiae praecipitium feratur homo, si non consenserit humili Deo; et quam sit perniciosum impatienter hominem ferre quod voluerit Dominus justus, si patienter pertulit Deus quod voluit inimicus injustus.

Item ex Sermone de Passione, Beda et Florus ad Rom. XV

Rex ergo Judaeorum Christus, sub cujus lene jugum etiam Gentes missae sunt in salutem; quia eis misericordia majore concessum est. Hoc apertius ipse ostendit Apostolus, ubi ait, Dico enim Christum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Id. XV, 8 et 9). Neque enim debitum erat panem filiorum tollere, et mittere canibus, nisi canes humiliati ad colligendas micas, quas de mensa dominorum cadere cernerent, per ipsam humilitatem exaltati atque homines facti, ad ipsam mensam mererentur accedere.

Item ex Sermone de Passione, Beda et Florus ad Galat. VI

Gloriemur ergo et nos in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem nobis mundus, et nos mundo crucifigamur (Galat. VI, 14). De qua cruce ut non erubesceremus, eam in ipsa fronte, hoc est, in pudoris domicilio collocavimus.

Item ex Sermone de Passione, Beda et Florus ad Ephes. IV

Neque enim, ut nonnulli putant, vetus homo corpus est, et novus homo anima: sed corpus, exterior homo est; anima, interior. In interiore agitur haec vetustas et novitas. Cum enim Apostolus diceret, Exuite vos veterem hominem, et induite novum; non hoc jubebat, ut corpus deponeretur, sed ut vita in melius mutaretur. Hoc denique consequenter edocuit; nam volens quid dixerit explanare, Quapropter, inquit, deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV, 22-25).

Ex Sermone de Resurrectione Domini, Beda et Florus ad Rom. VI

Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu. Hoc est sacramentum, in quo hi qui baptizantur, vitae veteris experiuntur occasum, et novae exordiuntur ingressum. Unde idem dicit: Consepulti ergo illi sumus per Baptismum in mortem; ut quemadmodum resurrexit Christus a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 10, 11, 4). Per hoc sacramentum agnoscamus nos et peccato mortuos esse cum Christo, et justitiae vivere in Christo. In cruce dolor est confessorum: in sepultura requies absolutorum: in resurrectione vita justorum.

Ex Sermone octavarum Paschae, inter Collectanea Joannis diaconi in Genesim nondum vulgata

GEN. cap. I, V\. 3. Lux facta

1. Dixitque Deus, Fiat lux; et facta est lux, etc. Lucis nomine per allegoriam omnes justos atque fideles appellatos intelligimus, sicut dicit Apostolus; Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Sed lux ista facta est: Erat autem lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), quod non est factum, sed natum de Deo. Lux illa non est facta, et per non factam facta est ista. Sic et firmamentum: quomodo a lucente Deo facta est lux, sic a firmo Deo factum est firmamentum. Et invenimus firmamentum in Ecclesia oportere intelligi auctoritatem divinarum Scripturarum: et ideo prius lux, postea firmamentum; quia Scriptura per homines justos facta est, et nisi prius justificarentur, ut lux essent, Scriptura propagari non posset, ut firmamentum fieret inter aquas et aquas, medium inter populos hominum inferiores et populos Angelorum superiores. Quare? Quia Angeli non desiderant de Scripturis proficere, ideo non sunt sub firmamento, sub auctoritate Scripturarum; quia illi speciem divinitatis et sapientiae contemplantur. [PL39.1725] Nos autem merito sub firmamento sumus, quibus voluntas Dei per auctoritatem Scripturarum aperitur, etc.

Mare et arida. Herba pabuli

2. Videmus terram, videmus mare; opera Dei sunt: ista subjacent oculis nostris, illa subjacent intellectibus nostris: ista nota sunt carni nostrae, illa nota sunt menti nostrae. Quid est arida in Ecclesia? Arida vocatur omnis anima sitiens Deum. Segregatae sunt enim aquae, et apparuit arida. Mare hoc saeculum est, et mali aquae sunt amarae; segregatae sunt et congregatae in congregatione una, id est, praedestinatae ad unum finem, quo dirigit Deus omnes quos separat a sanctis. Separat autem Deus; nam homo non potest ista separare: et apparet arida per separationem. Duos homines pone simul; unus desiderat spectaculum, alter ecclesiam. Juncti corpore, separantur desideriis. Ille pertinet ad aquam amaram, hic apparet arida. Unde probamus quia arida est ista terra, quae significat homines bona desiderantes? Dixit Psalmus Deo: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6), anima mea sitiit te. Sitit, arida est: segregata est ab aquis maris. Non attendat quia nondum corpore segregata est: jam desiderium fecit segregationem. Alii desiderant Deum, alii desiderant saeculum. Quid ergo sitit arida? Imbrem de coelo, imbrem de nubibus, imbrem de Scripturis, imbrem de firmamento. Cum autem desiderat imbrem, dulcem aquam desiderat, separatam ab aqua amara. Sed Deus novit quia desiderat arida: latet enim et in occulto est. Desideria maris, id est, desideria saecularia apparent. Si quis desiderat pecuniam, movetur ad ipsam pecuniam, vult illam acquirere; quia visibilis res est pecunia, apparet desiderium ejus. Qui autem desiderat Deum, latet desiderium ipsius; quia latet Deus, quem desiderat: intus est, occulta res est. Sitit quidem, et arida est; sed apparet oculis Dei. Et non praetermisit fructum; statim dixit, Germinet terra herbam pabuli. Germinet terra ipso die quo facta est arida. Non potuit arida illa sine fructu diu esse. Audiamus et nos verbum Dei: et germinet terra herbam pabuli, id est, bona opera misericordiae, de quibus dicit Isaias, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam, etc. (Isai. LVIII, 7). Firmamentum ergo Scriptura Dei est: luminaria in firmamento intelligentia Scripturarum: lumina autem in coelo, intellectus in Scripturis. Vis pervenire ad lumen coeleste? Prius terra esto dans fructus, id est, praecedant opera misericordiae: post opera enim misericordiae, venit illuminatio lucis illius, quam desideras, etc.

Luminare majus et luminare minus

3. Dixit autem Deus, fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem et noctem. Evangelistae luminaria sunt, Scriptura Dei firmamentum. Evangelium autem, quod habet testimonium a Lege et Prophetis, luminaria sunt in firmamento coeli. Parvulus autem in Ecclesia nondum potest capere cibum, sed est lacte contentus, quod significat luminare minus et stellae. [PL39.1726] Et ideo luminare majus ad potestatem diei, luminare minus ad potestatem noctis. Quamdiu carnales sunt homines, et non possunt illam sapientiam, per quam facta sunt omnia, cogitare, in nocte sunt: sed non deseruit noctem; praestitit fidem. Non enim noctem deseruit Deus, dedit illi luminaria sua. Dies solem quaerit, sol ei sufficit: luna et stellae nocti datae sunt, illuminant illam; et quando luna non lucet super terram, lux illa quae est in aere, de stellis est. Unde fit ut exeamus foras nocte, et videamus arbores; et si non discernimus, tamen videmus utcumque lucem stellarum: et ideo quando crassa sunt nubila, tollitur et lux stellarum, et sic est homo ante se sub divo, quomodo intus in cubiculo. Ergo habet et nox lucem quamdam suam. Videamus quid dicit Apostolus in illis muneribus, in illis donis spiritualibus: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Quomodo datur? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII, 7, 8). Qui intelligit quid intersit inter sermonem sapientiae et sermonem scientiae, intellexit quid intersit inter luminare majus et luminare minus. Audiamus sermonem sapientiae: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio, etc. Qui comprehendunt, dies est, sol illis lucet: sed nisi primum a nocte, non venerunt ad lucem; Tenebrae enim erant super abyssum, et dixit Deus, Fiat lux. Nemo dicat quia a luce coepit. Omnes enim ex peccatoribus justificamur. Capiant ergo qui possunt quod dixi de Evangelio. Sed dicunt mihi, Non intelleximus quid est, In principio erat Verbum. Si ergo adhuc nox est, attende quia assumpsit carnem Verbum, et fecit tibi quasi lumen nocturnum. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Et in rubo loquitur Deus per angelum Moysi. Audi ubi est sermo sapientiae. Quid vocaris, dixit Moyses? quomodo te nuntio populo? Si dictum fuerit, Quis te misit? quid dicam? Audi sermonem sapientiae: Dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos. Quis potest capere, Qui est? Caetera vero non sunt. Quis vere est? Qui non transit, qui semper manet incommutabilis. Sed iste cibus grandium est, iste sol diei est. Et quasi diceret Moyses illi, Adhuc nox sum, noctem illumina. Aliquid dicam quod potest nox capere, aliquid dicam quod possunt parvuli retinere: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Ergo, Ego sum qui sum (Exod. III, 14, 15), ad potestatem diei: Ego sum Deus Abraham, ad potestatem noctis. Fides temporaliter dispensata, lucet nocti: sapientia semper manens, lucet diei. Nutrit in nocte, ut procedamus in diem. Stellae ergo caetera munera. Quia cum dixisset, Alii datur sermo sapientiae, tanquam solem in potestatem diei: alii datur sermo scientiae, tanquam lunam in potestatem noctis: dat et stellas, alii donatio curationum, alii prophetia, etc. Reptilia animarum vivarum. Virtus sacramenti charitas.

4. Dixit Deus, Producant aquae reptilia animarum [PL39.1727] vivarum, et volatilia. Et produxerunt aquae pisces, et cetos magnos, et volatilia coeli. Et vidit Deus quia bonum est, etc. Videamus ergo quid dicunt Scripturae. Lux per lucem, justi per verbum. Firmamentum coeli, solidamentum Scripturarum. Aquae sub firmamento, terrenus populus: aquae supra firmamentum, coelestis populus. Terra arida ab aquis maris separata, animae sitientes Deum a multitudine delictorum saeculi. Germinat terra herbam pabuli et ligna fructifera, opera misericordiae. Luminaria in firmamento coeli, praedicatores verbi, Evangelistae et Apostoli, dona spiritualia. Attendamus ergo luminaria circumeuntia totum mundum, et videte quemadmodum producant aquae reptilia animarum vivarum. Discurrunt Evangelistae, evangelizantur homines. Ergo reptilia animarum vivarum, Sacramenta intelliguntur. Quare? Quia ad hoc sunt Sacramenta necessaria, ut Gentibus evangelizentur, et de Gentibus homines separentur; hoc est, ut aquae producant illae amarae, et fiant pisces dulces. Magna enim res est; gustare aquam maris nemo potest, pisces manducare: amaritudine nascuntur, et vegetantur. Ista sunt Sacramenta dulcia, quae missa sunt per totum mundum. Sed reptilia dicuntur animarum vivarum: nondum anima viva. Quare? Hoc aliquantum ad intelligendum spissum est. Audistis modo, cum lectio legeretur, quia Simon Magus baptizatus est, et non deposuit malam mentem (Act. VIII, 13-23): habuit formam Sacramenti, virtutem Sacramenti non habuit. Audi Apostolum quid dicat de impiis: Habentes, inquit, formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Quae est forma pietatis? Sacramentum visibile. Quae est virtus pietatis? Invisibilis charitas. Audi virtutem pietatis: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, etc. Et si illud et illud habeam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 1-3). Nam Sacramenta sancta et magna sunt: sed nihil est homo, si charitatem non habeat. Ergo virtus Sacramenti charitas. Quam charitatem non habet haereticus, cum apud eum inveniam formam Sacramenti. Itaque cum ad me venit haereticus, defero formae Sacramenti, ut non rebaptizem: sed reddo virtutem Sacramenti, ut radicem charitatis insinuem. Ipsa ergo erit anima viva, quam terra producit, ut anima viva sit, jam habens virtutem Sacramenti. Hoc est ergo quod dictum est, Producant aquae reptilia animarum vivarum, etc.

Animae vivae creatio. Anima viva. Pietas virtus. Charitas. Homo ad imaginem Dei

5. Dixit quoque Deus, Producat terra animam viventem in genere suo, etc. Sexto die dixit Deus, Producat terra animam vivam: non reptilia animarum vivarum, sed animam vivam. Et produxit terra omnia pecora, et bestias, et serpentes, et quidquid repit super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et dixit Deus, eodem die sexto, quando ejecit terra animam vivam, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, etc. Diximus quia fecit Deus lucem, id est, [PL39.1728] omnes fideles: fecit firmamentum in mundo, coelum inter aquas et aquas; fecit firmamentum in Ecclesia, auctoritatem Scripturarum inter populos Angelorum; quibus hoc non est necessarium, et populos hominum, qui ibi quaererent Deum: fecit Deus in mundo separationem maris a terra, fecit Deus in Ecclesia separationem gentium a servis suis: sitit terra arida imbrem, sitiunt homines in Ecclesia imbrem coelestem: produxit terra herbam pabuli et ligna fructifera, producunt et homines in Ecclesia opera misericordiae: fiunt luminaria in coelo, luminare majus, sermo sapientiae; luminare minus, sermo scientiae: stellae, dona curationum, prophetiae fides, etc.; omnia ista in firmamento coeli. Cum ergo coepissent ambulare et peragrare totum mundum, generarunt aquae, id est, de Gentibus exstiterunt reptilia animarum vivarum, Sacramenta sancta; et homines consecrati habentes formam: forma est enim Sacramenti in homine, et aliquando virtus Sacramenti statim consequitur, sed jam in terra quae separata est; ideo producit terra animam vivam. Et revera fratres animam vivam esse opus est. Acceperunt fratres Baptismum, sequatur formam virtus. Non sit Baptismus ad judicium, sed ad salutem. Ad judicium fuit Simoni Mago, ad salutem Petro. Videamus ergo quid est anima viva, quam terra produxit. Attendite hominem; habet corpus, habet animam. In ipsa anima multos motus habet similes bestiis; et habet nescio quid aliud, quod non habent bestiae. Quos motus habet similes bestiis? Manducare et bibere, dormire et vigilare, et generare. Nonne communes sunt nobis cum bestiis? Istos motus quisquis in luxuriam projecerit, animam mortuam habet, non animam vivam. Unde probamus? Audi Apostolum: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Quid est agere in deliciis, nisi illos motus animae, quos communes habemus cum pecudibus, laxare in voluptates et concupiscentias immoderatas, in voracitatem, in ebrietatem, in fornicationem, in somnolentiam? In deliciis agunt qui sic vivunt; sed vivi mortui sunt. Si autem constringantur istae omnes affectiones, et isti motus teneantur ad castitatem, ad continentiam, producit terra animam; quae quia mortua erat in deliciis, restat ut refrenata a deliciis incipiat vivere, et habere virtutem pietatis. Quae est autem virtus pietatis? Charitas in Deum et proximum. Qui autem habet charitatem, refrenat per fidem omnes libidines, omnes concupiscentias, omnes motus animi sui, quos communes habet cum pecudibus, erit anima viva. Et sequitur ut jam formetur homo ad imaginem et similitudinem Dei. Formatur autem cum omnia ista, quae dicta sunt, ad illum hominem concluduntur. Quia et fecit Deus lucem, de homine dictum est in Ecclesia: et fecit firmamentum, propter hominem auctoritas Scripturarum: et separavit aquas a terra, Gentes a credentibus: et germinavit terra herbam pabuli, opera misericordiae: et lumina in coelo, Evangelistae sancti in homine: et produxit [PL39.1729] terra reptile animarum vivarum, Sacramenta; et hoc in hominibus: postea produxit animam vivam, refrenationes omnium libidinum; et hoc in homine. Junge ista omnia ad intellectum; et factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei. Attende unde illud probemus. Ideo de singulis dicebat, Vidit Deus quia bonum est. Quando autem fecit rem meliorem, non vidit quia melior facta est. Sed in ipso homine concludit omnia quae facta sunt, et dictum est, Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde. Jamdudum dicebat de singulis, quia bona essent; homine facto omnia nominavit. Intelligitur quia illa singula in homine omnia inveniuntur. Quaeris in homine lucem? Invenis fidem. Quaeris firmamentum? Invenis auctoritatem Scripturarum. Quaeris segregationem aquarum? Invenis fidelem segregatum a Gentibus. Quaeris pullulare herbam et ligna fructifera? Invenis opera bona, opera misericordiae. Quaeris luminaria coeli? Invenis Evangelistas. Quaeris reptilia animarum vivarum? Invenis Sacramenta. Quaeris animam vivam? Invenis continentiam. Quaeris in homine hominem? Invenis imaginem et similitudinem Dei.

Ex Sermone de Quinquagesima resurrectionis, Florus ad I Cor. I

Humiliatus est Dominus Christus, ut esse humiles nosceremus: conceptus est continens omnia, natus est gignens omnia, mortuus est vivificans omnia: sed post triduum resurrexit, et ascendit in coelum, et humanam quam susceperat carnem, ad Patris dexteram collocavit. Mirabile est, fratres, et hoc est quod credere impii nolunt; mirabile est hominem resurrexisse in carne, et in coelum ascendisse cum carne: sed multo est mirabilius, totum mundum rem tam incredibilem credidisse. Quid est incredibilius Deum talia fecisse, an mundum credere potuisse? Quid, si et ipse modus consideretur a nobis, quo credidit mundus? etiam ipse vere divinus advertitur, et valde mirabilis invenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis, et omnino quantum ad saeculi doctrinas pertinet impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare saeculi paucissimos misit. Quid dico paucissimos? Duodecim misit; et tamen per eos sic omni genere piscium implevit Ecclesias, ut plurimi etiam ex ipsis sapientibus saeculi, quibus videbatur ignominiosa crux Christi, ea in fronte signentur; et de qua erubescendum putabant, nobisque insultabant, eam in pudoris arce constituant.

Ex Sermone de Apostolo Paulo, in conversione cujusdam Fausti pagani, Florus ad Rom. XIV

Cor hominis nec videre possumus, nec ostendere. Deus dicit, Quae palam sunt, vobis; quae occulta sunt, mihi. Paulus dicit Apostolus, »Fratres, nolite ante tempus judicare quidquam, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordium; et tunc laus erit unicuique à Deo« (I Cor. IV, 5). Non potes inspicere cor novi christiani. Quid, cor veteris christiani potes? Dicturi [PL39.1730] estis, Sed ex necessitate credidit. Posset et de illo dici, de quo paulo ante loquebamur, Qui prius fuit blasphemus, et persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13). Et ipsi enim quaedam necessitas impacta est: coelesti voce prostratus est; ut lumen haberet, lumen perdidit. Minare quod volueris, et quantum volueris da cuilibet homini: quid dulcius ista luce? Quam tamen Paulus nisi perdidisset, aeternam non accepisset. De necessitate credidit. Quid timuit? Dicatur mihi quid timuit. Clamantes oves? Oves clamare possunt, mordere non possunt. Potuit et in ipso clamore ovium Dei advertere gloriam Dei, et timere judicium Dei. Excitatus est a somno quodam modo, ut consideraret impleri de Christo quae sunt praedicta de Christo, tantum posse nomen Christi, tantum praevalere gloriam Dei. Itaque breviter dico Charitati vestrae; Ecclesiam Dei alloquor, populum Dei alloquor: Si credidit, tu invenisti; si timuit, tu vicisti. Interim, fratres, ad quod possunt homines, ultra nobis non usurpemus quod concessum non est. Apostolus dicit: Infirmum autem in fide recipite, non in dijudicationibus cogitationum (Rom. XIV, 1). Non nobis usurpemus dijudicare cogitationes aliorum: sed Deo praebeamus cogitationes nostras, etiam pro illis de quibus forte aliquid dubitamus. Forte dubitat aliquid novitas ipsius. Amate abundantius dubitantem: amore vestro curate de corde infirmi dubitationem. Interiorem faciem videte, de qua gaudeatis; cor Deo committite, pro quo oretis. Sciatis eum deseri a malis, suscipiatur a vobis. Plus amate hominem, quam prius oderatis errorem. Sic venit Christus aegros sanare, de quo Evangelium audivimus: »Quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus« (Matth. IX, 12). »Et quis est homo qui cum perdiderit unam ovem, nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et it quaerere unam quae perierat, et cum invenerit gaudet de illa? Sic gaudet Pater meus de uno poenitente, quam de nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia« (Id. XVIII, 12-14, et Luc. XV, 4-7). Sic prorsus venit Christus aegros sanare, sic se novit de inimicis suis misericors vindicare. Quibus forte animus dolet consortibus ejus erroris, ad horam irascuntur, postea fortassis imitabuntur. Itaque, fratres, commendamus eum et orationibus vestris, et dilectioni vestrae, et amicitiae fidelissimae, et susceptioni infirmitatis ejus. Quomodo praeitis, sic sequitur: bonam viam docete, bonam in vobis inveniat. Jam factus christianus, discernat quid intersit inter id quod dimisit et id quod invenit. Vitam ipsius et studium circa fidem Christi posteriora tempora comprobabunt: nunc autem, fratres mei, non fuit necesse, non fuit consilii pastorum repellere pulsantem, differre quaerentem. De occultis cordis velle judicare, et vocem manifestam non acceptare, nec consilii fuit, nec propositi nostri. Novimus enim quemadmodum minetur misericors illa Dei avaritia undique lucra quaerentis de pecunia sua, et dicentis pigro servo judicare volenti quod non videbat, et circa lucra colligenda Domini torpescenti: »Serve nequam, ex ore tuo te condemno. Tu me dixisti hominem molestum, [PL39.1731] metere ubi non seminavi, colligere ubi non sparsi:« noveras ergo avaritiam meam. »Tu dares pecuniam meam nummulariis, ego veniens cum usuris exigerem« (Luc. XIX, 22, 23). Nos ergo non potuimus nisi erogare pecuniam dominicam. Exactor ille erit, non tantum ipsius, sed et omnium nostrum. Impleamus ergo officium praerogatoris, non usurpemus locum exactoris. Itaque, fratres mei, opus Dei in animo habete: aliud quaerebatis, aliud disponebatis, aliud invenistis. Opus Domini commendamus, servi conservis. Plus in eo diligamus quod Dominus noster fecit, quam id quod facere volebamus. Meliora enim sunt opera ipsius. Et magnam et devotam vocem ejus audivimus: Majoratum nolo, christianus esse volo. Laetamini, exsultate, amplius quam oderatis amate. Opus suum Christo orationibus commendate: animum fidelem, pium, amicum rudimentis senis exhibete. Quid interest enim quia videtis jam provectam aetatem? Hora nona venit ad vineam, mercedem aequalem accepturus, etc.

Ex Sermone de Natali sancti Quadrati, Beda nondum vulgatus ad II Cor. IV

Beatus apostolus Paulus adhibuit testimonium de Scripturis, in quo nobis gloriam martyrum commendavit. Propter quod scriptum est, inquit, Credidi propter quod locutus sum. Et nos credimus, propter quod elloquimur (II Cor. IV, 13). Si enim tantummodo credidissent, et non loquerentur, non paterentur. Credendo apprehenderunt vitam, et loquendo invenerunt mortem; sed mortem, in qua corpus corruptibile seminaretur, et incorruptio meteretur. Istum sensum, id est, quod credimus propter quod et loquimur, alio loco idem apostolus sic explicavit: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Ex Sermone de tribus virgis, Beda et Florus ad I Cor. I.

Quare autem primo ignobiles, paucos imperitos et impolitos elegerit Dominus, cum haberet ante oculos suos turbam magnam, in comparatione quidem illorum pauperiorum pauciores, sed in genere suo multos divites, nobiles, doctos, sapientes, quos postea etiam collegit, exponit Apostolus sacramentum: Infirma hujus mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et stulta hujus mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et ignobilia hujus mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, id est, non computantur, ut quae sunt evacuentur (I Cor. I, 27 et 28). Venerat enim docere humilitatem, et expugnare superbiam. Venerat humilis Deus: nullo modo hic prius altos quaereret, qui tam humilis venerat. Primo, quia elegit nasci de illa femina, quae desponsata erat fabro. Non elegit ergo amplos natales, ne in hac terra nobilitas superbiret. Non elegit saltem nasci in amplissima civitate, sed natus est in Bethlehem Judae, quae nec civitatis nomine nuncupatur. Hodieque illam incolae loci illius villam appellant: tam parva, tam exigua, prope nulla est, nisi pristina Domini Christi nativitate nobilitaretur. Elegit ergo [PL39.1732] infirmos, pauperes, indoctos: non quia reliquit firmos, divites, sapientes, nobiles; sed si ipsos primos eligeret, merito divitiarum suarum, merito substantiarum, merito natalium sibi eligi viderentur, atque inflati de his rebus, salutem humilitatis non reciperent, sine qua nemo potest redire ad illam vitam, unde non laberemur nisi per superbiam.

Item ex Sermone de tribus virgis, Beda nondum vulgatus ad I Thess. II

Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7). Ideo non dixit, Mater, quia aliquando matres vel delicatiores sunt, vel minus amantes filios suos, cum pepererint tradunt aliis nutriendos. Rursum si solum dixisset, Tanquam nutrix fovens; et non addidisset, filios suos: tanquam alia pariente nutriendos accepisse videretur. Et nutricem se dixit, quia alebat; et filios suos, quos ipse pepererat, dicens: Filii mei, quos iterum parturio, quoadusque Christus reformetur in vobis (Galat. IV, 19). Parit autem, sicut parit Ecclesia in utero suo, non semine suo.

Ex Sermone de bono Nuptiarum, Beda et Florus ad I Cor. VII

Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Sed non possum, inquit. Non potes? Non possum. Suscipiat te nutritoria quaedam Apostoli auctoritas, ut si se non continent, nubant. Fiat aliquid, unde perveniatur ad veniam. Pertineat ad veniam, ne irruatur in aeternam poenam. Fiat quod licet, unde ignoscatur quod non licet. Hoc indicat quod sequitur: Mallem eos nubere, quam uri (I Cor. VII, 9). Concessit, inquam, aliquid incontinentiae quia majus timuit: timuit poenas aeternas, timuit quod exspectat et manet adulteros. Etiam hoc quod conjugati victi concupiscentia utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, ponam in his pro quibus quotidie dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).

Ex Sermone de eo quod scriptum est, Matth., cap. XVI, 24, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum: Beda nondum vulgatus ad I Thess. V

Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. Quando videt homo aliquem male viventem, et forte aliquid Ecclesiae praestantem, et non eum corripit, animo fugit. Quid est, animo fugere? Timere. Timor est fuga interior. Quare timet? Quia mercenarius est. Ne forte ille male accipiat quod corripitur, et non det quod solet. Videt lupum venientem, id est diabolum male viventis colla frangentem; et fugit animo, abstinet ab utili correptione, plenus timore. Qui autem pastor est, et est ei cura pro ovibus, non eum dimittat, et facit quod ait Apostolus, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. Non ergo putet quis pium pastorem, vel qui se dicit pastorem, quia non reddet malum pro malo, cum reddat potius malum pro bono. Ille enim etsi peccator est scelestus, de bonis suis dat Ecclesiae: ille autem malum pro bono ei reddit, cui [PL39.1733] subtrahit correptionem. Sed quoniam hoc totum de dilectione faciendum est; anquando autem homines correptores suos putant inimicos suos: ideo cum dixisset, Corripite inquietos; subjecit, consolamini pusillanimes. Forte enim de correptione incipit deficere, et perturbatur: tunc te oportet consolari. Suscipite infirmos: ne per infirmitatem cadant. Si titubare eum fecit infirmitas, sinu suo suscipiat charitas. Et cum ista dixisset, adjecit in novissimo, Videte ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. I, 14, 15). Ergo non est malum correptio si sit. Sed bona ovis, quando corripitur a praeposito suo, quid dicit? Emendabit me justus in misericordia (Psal. CXL, 5).

Ex Sermone de eo quod ait Dominus, Luc. cap. XI, 10, 11, Petite et accipietis: Beda nondum vulgatus ad II Cor. XII

Invenimus malos petisse et accepisse, et bonos petisse et non accepisse. Quid enim pejus daemonibus? Et tamen porcos petierunt et acceperunt (Matth. VIII, 31, 32). Et invenitur Deus non fecisse desiderium Apostolorum, et implesse desiderium daemoniorum. Quid ergo dicimus, nisi quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19), et eorum omnis qui petit accipit? Sed adhuc de Apostolo scrupulas restat; non enim ipse non erat inter eos qui sunt ejus, qui hanc sententiam dixit, Novit Dominus qui sunt ejus. Ergo omnes qui sunt ejus, petunt et accipiunt. Sed quaerimus quid? Ea quippe quae propter vitam istam temporalem petuntur, aliquando prosunt, aliquando obsunt: et quando ea scit Deus obesse, non ea dat desiderantibus et petentibus suis: quomodo nec medicus dat quidquid aeger petierit; et amando negat, quod non amando concederet. Exaudit ergo omnes suos ad aeternam salutem; non omnes exaudit ad temporalem cupiditatem: et ideo non exaudit ad hoc, ut exaudiat ad illud. Denique etiam ipsa verba considera. Quando non accepit propter quod ter Dominum rogavit, ait illi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Quid a me desideras ut auferatur a te stimulus carnis, quem accepisti, ne in tuis revelationibus extollaris? Utique propterea hoc poscis, quia tibi prodesse nescis. Crede medico: quod imposuit, acre est, sed utile; facit dolorem, sed parturit sanitatem. Virtus in infirmitate perficitur. Tolera ergo infirmitatem, si desideras sanitatem: tolera infirmitatem, si desideras perfectionem, quia virtus in infirmitate perficitur.

Ex Sermone de verbis Apostoli, Non est nobis collucatio, etc. Beda et Florus ad Ephes. VI

Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Quia non tantum te homo persequitur, sed diabolus per illum; et antequam te laedat in corpore, se occidit in corde. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; hominibus adversus homines, qui caro et sanguis sunt: sed adversus principes et potestates, rectores tenebrarum harum (Ephes. VI, 12); quia quomodo eos qui lux sunt, Christus gubernat et regit; sic eos qui tenebrae sunt, ad omne malum diabolus praecipitat et instigat. Hoc ergo nos hortatur Apostolus, [PL39.1734] ut non contra hominem malum, sed contra diabolum qui cum ille operatur, oremus; et quidquid possumus faciamus, ut diabolus expellatur et homo liberetur. Quomodo enim si ad aliquem in praello constitutum de parte adversaria armatus equo sedens veniat, non equo, sed equiti irascitur; et quantum potest, hoc agere cupit, ut equitem percutiat, et equum possideat: sic circa homines malos agendum est; et non contra illos, sed contra eum qui illos instigat, totis viribus laborandum est; ut dum diabolus vincitur, infelix ille quem possidere coeperat liberetur.

Ex eodem Sermone, Beda et Florus ad I Cor. XII

Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Quae est ista via, in qua Christus ambulavit? Quae est alia, nisi charitas, de qua dicit Apostolus, Adhuc supereminentiorem viam demonstro vobis (I Cor. XII, 31)? Si ergo Christum volumus imitari, per ipsam viam debemus currere, quam Christus et in cruce pendens dignatus est ambulare. In cruce enim fixus erat, et charitatis viam currens, pro suis persecutoribus supplicabat. Denique sic dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Et nos ergo pro omnibus inimicis nostris hoc jugiter supplicemus, ut illis Dominus emendationem morum et indulgentiam tribuat peccatorum.

Ex Sermone, Qualis debeat episcopus esse, et ubi reprehendit Paulus Petrum: Beda nondum vulgatus ad I Tim. III

Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse (I Tim. III, 2). Quis hoc negat? Sed cum oporteat episcopum irreprehensibilem esse, numquid reprehensibilem decet esse christianum? Episcopus nomen graecum est: latine vero superintentor vel visitator dici potest. Nos episcopi sumus, sed vobiscum christiani sumus. Nos proprie vocamur a visitatione: communiter omnes ab unctione. Si unctio communis est, et lucta communis est. Quare autem nos visitamus, si nihil boni est quod in vobis videamus?

Ex Sermone de Sabbato, Florus ad II Cor. III

Cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen. Velamen, non Moyses evacuatur: velamen, non lex. Attendite quomodo Dominus venerit, et evacuatur velamen: quando pependit in ligno, velum scissum est. O magnum mysterium! o ineffabile sacramentum! Transgressores legis crucifixerunt, et legis secreta patuerunt. Nonne crux illa clavis fuit Domini? Tenuit, et clausa dissolvit. Sed Judaei etiam discisso velo coopertam habent faciem. Nos autem, ait Apostolus, revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam u Domini Spiritu (II Cor. III, 16, 18).

Ex Sermone de Calendis Januariis contra Paganos, Joannes diaconus in Leviticum

Apostolus Petrus dicit ad Ecclesiam, quae est corpus Christi: Plebs sancta, regaie sacerdotium (I Petr. II, 9). Tunc enim unus sacerdos ungebatur, modo Christiam omnes unguntur. Ungebatur et rex, ungebatur [PL39.1735] et sacerdos, caeteri non ungebantur. Utramque personam gerebat Dominus, non in figura, sed jam in veritate, et regis et sacerdotis. Ob hoc de ipso Domino dicit Apostolus, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Ecce ergo regium genus. Ex semine itaque David propter Mariam Christus dicitur, quia illa erat ex semine David. Sed quo genus in Maria? Scriptum est in Evangelio sacerdotem Zachariam habuisse uxorem Elisabeth de filiabus Aaron. Ergo de genere sacerdotali; quia tota ipsa tribus Levi. Dicitur autem in Evangelio Mariae virgini ab angelo, Cognata tua Elisabeth (Luc. I, 36). Si ergo Elisabeth una de filiabus Aaron sacerdotis cognata erat Mariae, non dubitatur virginem Mariam non tantum ad regalem, sed etiam ad sacerdotalem sanguinem pertinere. Quapropter inest in Domino secundum hominem quem suscepit, utraque persona, regia et sacerdotalis. Ideo ergo tunc in figura duo ungebantur, rex et sacerdos, quod in illo capite nostro completum est, cujus idem nos Ecclesiam totam corpus esse manifestum est. Unde merito genus regium et sacerdotale dicimur.

Item ex Sermone de Calendis Januariis contra Paganos, Joannes diaconus, ibid

In illis veteribus sacramentis ille praefigurabatur unus Dominus noster Jesus Christus. Unus sacerdos intrabat in sancta sanctorum: populus autem omnis foris stabat. Numquid modo episcopis ad altare assistentibus vos foris estis, ac non intus? Intrabat tunc [PL39.1736] unus sacerdos in sancta sanctorum semel in anno. Annus totum tempus significat. Semel ergo in toto tempore intravit in sancta sanctorum, non figurata, sed vera, ultra velamenta coelorum, unus sacerdos noster resurgens a mortuis Dominus Jesus Christus, offerens se ipsum pro nobis. Intravit, et ibi est. Populus autem adhuc nobiscum foris stat: nondum resurreximus ire in obviam Christo, et semper cum illo interius permanere, cum dicturus est bono servo, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Hoc ergo figurabatur tunc per unum sacerdotem solum intrantem in sancta sanctorum et populum foris stantem, quod nunc impletum est per Dominum nostrum Jesum Christum solum intrantem supra secreta coelorum, et populum adhuc foris gementem, spe salvum factum; exspectantem redemptionem corporis sui, quae futura est in resurrectione mortuorum.

Item et Sermone de Calendis Januariis, contra Paganos, Joannes diaconus, ibid!

Ipse enim summus sacerdos preces nostras offert, qui semetipsum holocaustum pro nobis obtulit. Ipse est qui nos perducit, interponens se, non ut intercludat, sed ut dirigat; non ut separet, sed ut reconciliet; non ut impediat, sed ut impedimenta disrumpat. Ipse est pontifex unus et sacerdos unus, qui praefigurabatur in antiquis sacerdotibus Dei. Ideo quaerebatur sacerdos sine macula corporis; quia ille solus sine macula peccati vixit etiam in carne mortali. Nam quod in corpore praefigurabatur illorum, in illius vita significabatur futurum.

CLASSIS PRIMA. DE VETERI ET NOVO TESTAMENTO

SERMO PRIMUS. De ligno dignoscentiae boni et mali. Gen. II, 16, 17

1. Solvuntur vanae quaestiones de arbore paradisi. [PL39.1736] Legimus in Genesi dixisse Dominum ad Adam. Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de ligno autem dignoscentiae boni et mali, quod est in medio paradisi, non edetis: qua die autem ederitis, morte moriemini. Multos scimus, fratres charissimi, de hac arbore quaestiones [PL39.1737] vanas movisse, qui dicant Adam non voluntate peccasse, quia in illa arbore fuit dignoscentia boni et mali: et dum hominis culpam excusare nituntur, sic Deo conditori injuriam faciunt. Quibus ratio reddenda est, ne diutius quaestiones vanas moveant, aut usque adhuc in errore taliter sentiendo lateant: sed si volunt nosse, taceant et audiant; ne stulta loquendo, Deo convicium faciant. Una arbor fuit in medio paradisi, explorans hominis voluntatem: in ea vita pendebat, in ea et mors per transgressionem latebat: in ea apparuit transgressio, in qua firmata fuerat legis praeceptio. Dixit Deus, Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de illa vero arbore quae est in medio paradisi, non edetis, ne morte moriamini. In hoc verbo lex erat a Deo posita homini, in ea fuit praemium constitutum cum in terminatione sententiae Deus dixit, Si gustaveritis, morte moriemini; et diabolus dixit, Non morte moriemini; et stetit homo inter Deum factorem, et diabolum deceptorem. Deus mortem minatur, si arboris fructus tangatur; diabolus deos futuros esse eos promittit, si arbor illa violetur: et appetita est venenosa dulcedo, et contempta est salubritas perpetuae vitae.

2. Mors in arbore facta non fuit. Sed dicit aliquis calumniator, Vides quia in illa arbore fuit facta mors? Respondeamus vanae quaestioni. Non fuit plane in eadem arbore facta, sed inventa per hominem: haec probatio fuit hominis, non deceptio Salvatoris. Nam si Deus hominem non amasset, nec et fecisset; nec et antea praemoneret, si mortificare voluisset. Quod si antea non praemoneret, non erat misericordia, sed impietas; nec justitia, sed injustitia, ut ipse misericorditer fecisset hominem, et labi fecisset injuste. Haec impietas nec in homine esse debet: quanto magis nec in Deo fuisse credenda est, qui fons pietatis et bonitatis est? Quis hominum, fratres mei, opus suum perire patiatur, aut fabricam suam ruinae tradat, aut filium quem genuit in foveam mortis impingat? Si in homine ista crudelitas non est; nec in Deo credas fuisse, qui fabricam suam, id est hominem, bene disposuit, et imminenti ejus ruinae destinam praecepti suffulsit, ne caderet; sed stare non potuit. Quare? Quia audire Deum noluit. Quid ergo imputamus Deo, si Adam cecidit; qui ut caderet, Dei praeceptum contempsit?

3. Arbor non erat mala. Res malae non natura, sed malo usu. Dic mihi, arbor ipsa bona fuit, an mala? Dicturus es, Mala: mala utique, de qua homo pomum rapiendo mulctatus est morte. Ergo, arbor fuit mala, an transgressio mandati? Plane arbor: nam si mala non fuisset, Adam non cecidisset. Haec dicis non intendens virtutem Scripturarum. Nam sicut scriptum est in illa arbore fuisse dignoscentiam boni et mali; ita scriptum est, Et vidit Deus quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Illud credis quod te in errorem inducat; et hoc non credis quod te ad salutem perducat? Vis nosse qui calumniaris, quia arbor illa non fuit mala, sed bona; nec in ea facta est a Deo mors, sed homo sibi mortem creavit? Dic mihi, calumniator, ferrum bonum est, an malum? Sine dubio dicturus es, Malum. Et quare malum, et non bonum; cum omnia quae Deus fecit, bona sint valde? Quale bonum [PL39.1738] dicis esse ferrum, unde homines perimuntur? Audi ergo: non ferrum est malum; sed qui ad facinus utitur ferro, ipse malus est. Nam vis nosse quia bonum est ferrum? Unus eo utitur ad putandum vineam, et alius ad perpetrandum homicidium: alius se pascit ferro, alius innocentem perimit gladio: unus ferro agrum colit, alius in fauce ferro sanguinem fundit: unus operatur ferro ut vitam sustentet suam, alius autem ferro vitam eripit alienam. Nam et judex gladium portat, ut in reum animadvertat, innocentem absolvat. Adhuc audi, si vacat, calumniator. Vinum bonum dicis esse, an malum? Puto quod bonum dicas esse, non malum; et hoc aequitatis judicio, non ebrietatis beneficio. Ergo bonum est vinum. Bonum valde. Bene, quod in vino confessus es bonam esse Dei creaturam: et ego confiteor bonam esse. Quare ergo unus accipit cum sobrietate, alius ad ebrietatem? Numquid quia unus de eo ebriatur et turpis videtur, ideo mala dicenda est Dei creatura? Alius sobrie bibit, et Deum in ipsa sobrietate benedicit: nam qui inebriatur, in foveam cadit, et aliquoties mortem incurrit. Cibi quos nobis Dominus largiri dignatus est ad utendum, non sunt mali, sed boni: et tamen si amplius praesumantur, perniciosi sunt et nocivi. Numquid ideo dicenda est mala Dei creatura, quia nocet, aut aliquibus perniciosa est? Sed quia in perniciem salutis suae amplius praesumunt, et quod Deus generi humano largitus est, ipsis nocivum est. Et quae dicturus sum, bene omnibus nota sunt. Scimus aliquos multo vino et cibo praefocatos: numquid in vino aut in cibo fuit mors? Absit: sed intemperantia ciborum fecit eos in mortem cadere. Sic et ferrum non ideo dicendum est malum, quia de eo latro facit homicidium: sed ipse malus est, qui eo utitur ad perimendum hominem. Ita et illa arbor non fuit mala, sed bona; sed fuit plane malum quod homo Dei praeceptum transgressus est: nam bonum est quidquid Deus homini ad utendum tribuere dignatus est. Ecce de Novo Testamento profero testimonium, bona esse omnia quae Deus fecit. In Actibus Apostolorum legimus, obdormisse Petrum, et visum vidisse, deponi de coelo vas quoddam candidum ut linteum, in quo erant quadrupedia, volatilia et serpentia terrae posita. Et dixit ad eum vox: Surge, Petre, victima et manduca. Et Petrus ait: Absit, Domine; quoniam nunquam comedi omne commune et immundum. Cui dixit: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris (Act. X, 11-15). Quid est, calumniator? Ecce non solum bona, sed et sanctificata esse omnia divino ore probavimus.

4. Peccatum soli Adae imputandum, non arbori, aut Deo. Arbor haec non fuit mala, sed bona, nec in ea aliquid mali potuit reperiri: sed homo fuit a semetipso malus, qui male usus est bono quod fecerat Deus. In hoc mala voluntas hominis cognoscitur; ut cui omnis paradisus subjacuit, ad arborem interdictam manum extendens mortem incurrit. Si unam arborem ei divinitas largiretur, et omnis paradisus fuisset interdictus; sufficere debuerat quod ei largitus est Deus. Sed quia amplius voluit quam quod ei voluntas largientis indulsit; et hoc quod habuit amisit, et in mortem nihilominus incurrit. Peccatum Adae cui imputandum est? Deo qui monuit, aut ei qui audire noluit? medico qui vulnerato observandi praeceptum dedit, aut vulnerato qui contra medici praeceptum noxia poma gustando causam transgressionis incurrit? Medicorum ars est, ut eis quos viderint nimia aegritudine laborantes, ea prohibeant quae perniciosa saluti, aut periculum procurent. Quod si aegrotus contra medici praeceptum per intemperantiam contraria sumens, mortem inciderit; quid pertinet medico, qui praevidens causam, observationem indixit? Ita [PL39.1739] nec medico animarum Deo imputandum est quod Adam cecidit, qui eum ante monendo in aeternum vivere voluit.

[5. Multa supersunt de istis quaestionibus quae dicenda sunt; sed hora praeteriit singula dicere, ne longitudo sermonis fastidium faciat auditoribus. Debitorem me dico, dilationem peto: sed vereor ne debitor occurrat, et creditor absentiam procuret. Debitum curo solvere sermonem, sed pristinos meos non invenio creditores: aliquos video, aliquos requiro. O creditor piger, cum veneris ut debitum exigas, quid tuam absentiam procuras? Debitor satisfacere creditori cupit, et creditor desidiosus absentem se facit. Novam rem video. Instat debitor creditori ut debitum recipiat, et ille excusat. Sed quid interest, si creditor venire noluit? Reddat debitor quod promisit.]

6. Cur Deus sciens Adam peccaturum, non eum revocavit a peccato. Adhuc calumniator ille pristinus tot probationibus convictus non acquiescit, sed dicit: Sciebat Deus hominem posse peccare, an non? Respondeamus ei, ne sibi videatur aliquid dixisse: Sciebat plane. Si ergo sciebat eum posse peccare, quare non eum revocavit a peccato? Quare? Quia invitum non decuit coronare. Quis unquam, fratres mei, praemium non pugnanti dat? aut quae corona non dimicanti? aut quae sine conflictu victoria? Audi Apostolum divino ore loquentem: Nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Adam nec pugnavit, nec certamen cum diabolo suscepit; sed ad unam suggestionem praemium immortalitatis amisit. Victus est qui non pugnavit; succubuit voluntati, non necessitati. O calumniator qui signare te nescis, et Deo vis calumniari, quia Adam non voluntate peccavit! Nempe Job homo fuit similis illi, quanta perpessus est et toleravit? Pugnavit fortiter, et vicit: a Deo in potestatem diabolo datus est, et sustinuit. Et utique quem sciebat Deus penitus superari non posse, in potestatem non debuit dare: sed ideo taliter probare eum voluit Deus, ut nobis excusationis et calumniae articulum amputaret. Exspoliatus divitiis et censu, vinci non potuit; quia nec voluit. Filios amisit, et Dominum benedixit. Parum est hoc: postea ulceribus plenus, in stercore jacuit; et nihil mali adversus Dominum loqui potuit, licet doloribus urgebatur loqui; sed verba non fuerant improperii. Cui jam uxor non adjutorium, sed deceptio fuit; adjutorium quidem diaboli, sed deceptio mariti: subornata a diabolo talia persuadebat dicens, Quamdiu pateris haec? Dic verbum contra Dominum, ut indignetur tibi et moriaris (Job II, 9). O affectus uxoris! O malagma conjugalis! Quasi dixit, Confitere Deo, ut propitietur tibi, et vivas: Blasphema, inquit, Deum, ut indignetur tibi, et moriaris. O argumenta serpentis antiqui! Per uxorem putavit Job decipere, cujus animum vulneribus plenum nec sic quidem valuit ad blasphemiam incitare. Adam vero quid tale pertulit? quod cum diabolo certamen habuit? Nihil tale pertulit: quare diabolo potius quam Deo obedivit?

7. Mors ex divini mandati contemptu. Scripturae quam reverenter accipiendae. Sed adhuc, calumniator, dicis: Quare dixit Deus, Morte moriemini, nisi quia Deus ipsam mortem fecit, quia eam non avertit? Respondetur [PL39.1740] tibi et in hoc, calumniator ineptissime, si tu cum sis homo habens filios, omnes admones, omnibus praeceptum das, ut te sequantur et imitentur in omnibus; et si unus eorum contemptor exstiterit, et per malam conversationem mortem incurrerit; numquid ejus mors tibi imputanda est, et non potius ei qui tuam admonitionem contemnendo mortem incurrit? Sic nec Deo mors Adae adscribenda est, qui eum ante transgressionem ne in mortem incideret monuit. Nam manifestum est monuisse Dominum, atque noluisse hominem mori, nec ipsum fecisse mortem. Testificatur huic verbo sapientissimus Salomon dicens, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13). Adam Dei praeceptum neglexit, et in mortem incidit. Revera, fratres, imperatoris Sacram nemo sine periculo sui sanguinis contemnit; sed omnes suscipiunt cum tremore et veneratione, et adorant vilissimam chartulam atramento scriptam, et velut divinos adorant apices: Scripturae divinae leguntur, verba Dei tonant, ipse Dominus quodam modo praesens praesentibus loquitur; et non auditur, aut fastidiose homines audiunt, aut quod pejus est, sedentes fabulis vacant. Imperator longe positus de chartula loquitur; et tremitur, et quasi praesens in illa chartula adoratur: Testamentum Domini cum recitatur, ab aliquibus hominibus et contemnitur. Ipsum Prophetae clamant, Apostoli praedicant, Evangelia loquuntur, per se ipsum hominibus confabulatur; et non auditur. Audi praesentem Dominum et loquentem: Ubi fuerint, inquit, duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20).

8. An debuit Deus permittere peccatum. Sed utique, inquiunt calumniosi homines, Deus non debuit permittere hominem ut peccaret. O stulti! Qui hoc dicunt, non considerant, quia Deus non statuam fecit lapideam, aut ligneam; sed hominem perfectum condidit, cui et liberi arbitrii potestatem dedit, ut consideraret quid boni appeteret, et quid mali contemneret. Debuit timere quod minatus est Deus, et contemnere quod persuaserat diabolus; et proposito sibi immortalitatis praemio ad hoc debuit habere cor paratum, et Creatoris sui servare praeceptum, non exterminatoris audire consilium. Non melius hominem culpo quam Deum? qui hominem fecit, injuriam faciat? O stulta et vana quaestio! Dicunt homines, Deus non debuit hominem permittere ut peccaret; et non dicunt, quia homo male fecit Dei praeceptum transgredi ut peccaret: quia utique ipse homo debuit mortem timere, et ad interdictam arborem non accedere. Si quisquam hominum (nolo dicere imperatoris saeculi) judicis praeconem contempserit, non rapitur ad supplicium? Dei praeceptum contempsit Adam, et ab aliquibus defenditur! Quare culpas Deum cum tuo judicio, et non hominem sine tuo periculo? Quare incusas artificem, qui bene fabricavit; et defendis hominem, qui aedificio suo adesse noluit, qui divini praecepti immemor fuit, in vulnus transgressionis incurrit?

9. Adam non ideo malus, quia genitor homicidae. O qui Adam defendis, et Deo injuriam facis, ad quod te interrogo, responde mihi. Adam bonus fuit, an malus? Dicturus es, Bonus, ut plena sit tua defensio. Si ergo bonus fuit, quare unum filium bonum, et alium latronem genuit? Debuit bonos ambos creare: aut si, ut tu dicis, Deo faciente peccavit, ambos malos debuit generare. Quare unum innocentem, et alium effundentem innocentis sanguinem genuit? Unus dedicavit martyrium, et alius initiavit parricidium. Ergo Cain quod germanum occidit, reus non est; quia genitor ejus suscepit reatum, qui filium creavit: ergo Cain [PL39.1741] invitus in jugulum fratris gladium fixit. Talem justitiam tenent, qui legi calumniari nituntur; ut geniti non sint rei, et horum genitores reatu teneantur obstricti. Ecce Adam qui genuit latronem, ecce Cain qui interfecit fratrem: qui ex his duobus reus est? pater qui genuit, aut filius qui germanum crudeli morte peremit? Cessit calumniator, tacuit calumniator: quamvis nunquam aliquid verius dicit, qui veritati calumniam facit. Ubi es, calumniator? Responde mihi pro suscepto tuo, qui de te erat securus, defende quem usquemodo defendebas. Quare cessisti? quid tacuisti? Ecce pro filii reatu reus tenetur Adam, qui genuit parricidam. Quare non dicis, Non est reus? Exsurrexit qui tacebat: Non taceo, inquit; respondeo plane, et defendo: Nec filius pro patre, nec pater pro filio reus est; quia scriptum est, Anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit sola punietur (Ezech. XVIII, 4). Quasi experrectus est calumniator ille, qui dormiebat, aperuit os suum, coepit loqui; sed modo tacebit. Dic ergo, nec pater pro filio, nec filius pro patre reus est. Responde pro suscepto tuo, et ego pro Deo meo. Defende Adae causam, et ego Dei mei injuriam. Tu dicis non esse justum ut reus sit Adam pro filio: et ego consentio. Si patrem non involvit filii reatus ad peccatum, et sicut non est judicandum pro Cain, sic nec Deo quod Adam peccavit imputemus; sed sic agamus, ut ad indulgentiam Dei veniamus.

SERMO II. De vocatione Abrahae, Egredere de terra tua, etc. Gen. XII, 1

1. Egredi de terra sua quid sit. Modo cum divina lectio legeretur, audivimus Dominum beato Abrahae dicentem, Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Omnia, fratres charissimi, quae in Veteri Testamento conscripta sunt, Novi Testamenti typum et imaginem praetulerunt. Sic enim Paulus dixit, Omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11). Si ergo propter nos scripta sunt; quod tunc in Abraham corporaliter legimus factum, spiritualiter in nobis videmus impletum. Egredere, inquit illi Dominus, de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Haec omnia, fratres, per sacramentum Baptismi in nobis et credimus et sentimus impleri. Terra nostra, caro nostra est: bene de terra nostra egredimur, quando carnales consuetudines deserentes, Christi vestigiis inhaeremus. Quasi non tibi videtur feliciter de terra sua, id est, de se ipso egredi, qui de superbo efficitur humilis, patiens ex iracundo, castus ex luxurioso, largus ex cupido, benignus ex invido, placidus ex cruento? Vere, fratres, feliciter de terra sua egreditur, qui pro Dei amore taliter commutatur. Denique etiam in collocutione privata ita loqui consuevimus, ut si aliquis malus homo subito bona opera coeperit exercere, dicamus de illo, Exiit iste de se. Et vere bene de se exiisse dicitur, qui repudiatis vitiis, virtutibus delectatur. Egredere, inquit Dominus, de terra tua. Terra nostra, id est, caro nostra, ante Baptismum terra morientium fuit; per Baptismum facta est terra viventium. Ipsa est illa terra, de qua Psalmista commemorat dicens, Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Terra viventium et non morientium, id est, virtutum, non vitiorum, ut dixi, per Baptismum facti sumus: si tamen post acceptum Baptismum ad vitiorum non revertimur volutabrum, si posteaquam terra viventium [PL39.1742] facti sumus, opera morti obnoxia et luxuriosa non faciamus. Et veni, inquit Dominus, in terram, quam monstravero tibi. Tunc enim ad terram, quam Dominus ostendit, cum gaudio venimus, si prius de terra nostra, id est, de carne nostra, ipso adjuvante, vitia et peccata repellimus.

2. Egredere, inquit, et de cognatione tua. Cognatio ista, vitia intelliguntur atque peccata, quae nobiscum quodam modo ex parte nascuntur, et ab infantia malis actibus adduntur ac nutriuntur. De cognatione ergo nostra egredimur, quando per gratiam Baptismi omnibus peccatis et vitiis vacuamur: ita tamen ut postea cum Dei adjutorio, quantum possumus, laboremus, ut expulsis vitiis, virtutibus repleamur. Nam si per Baptismum malis omnibus vacuati, desides et ignavi esse volumus, timeo ne impleatur illud in nobis quod in Evangelio scriptum est, Cum exierit spiritus immundus ab homine, vadit per loca arida quaerens requiem, et non invenit. Postea reversus, si invenerit domum vacuam, adducit secum septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi: et sunt novissima illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45). Ita ergo de cognatione nostra, id est, de peccatis et vitiis exeamus, ut nunquam ad haec mala postea, velut canis ad vomitum, redire velimus.

3. Egredere, inquit, et de domo patris tui. Et hoc, charissimi, spiritualiter debemus accipere. Pater noster ante gratiam Christi diabolus fuit. De ipso Dominus in Evangelio Judaeos arguit dicens, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere (Joan. VIII, 44). Patrem ergo hominum dixit diabolum, non ex ipso nascendo, sed ipsius nequitiam imitando; non quod ex ipso potuerint nasci, sed quod eum voluerint imitari. Nam quod prius pater noster diabolus fuerit, ex persona Dei loquentis ad Ecclesiam Psalmista commemorat dicens, Audi, filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Considerate, fratres, quod dixit: Audi, inquit, filia. Qui dixit, Audi, filia, pater utique est. Et cum dicit, Obliviscere populum tuum et domum patris tui; patrem utique admonet derelinquendum. Invitamur ergo a Deo patre, ut beata et felici commutatione patrem diabolum relinquamus. Bene diabolum patrem relinquimus, si Deo auxiliante calliditates et nequitias illius vitare semper vel fugere studeamus.

4. Recapitulatio supra dictorum. Haec ergo omnia, fratres, id est, ut ad exemplum Abrahae de terra nostra, conversatione utique carnali, possimus exire, et cognationem nostram, vitia videlicet et peccata relinquere, et de domo diaboli patris effugere; non nostris viribus, sed Christi gratia donante meruimus. Et ideo quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne ad consortium vel ad amicitias diaboli, aut ad vitia vel ad carnales concupiscentias redeamus; propter illud quod scriptum est, Jam sanus factus es; amplius noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14): sed Abrahae fidem potius imitando, et bona jugiter opera faciendo, non solum ad veniam, sed etiam ad consortium vel amicitias Dei pervenire possimus. Sed et illud, fratres charissimi, quod de hac eadem re Dominus locutus est ad Moysen, cum grandi metu et tremore considerare debemus. Sic enim ait: Cum tradiderit vobis Dominus terram Chananaeorum, cavete ne unquam cum habitatoribus terrae illius jungatis amicitias, quae vobis protinus sint in ruinas (Deut. VII, 1-4). Cum enim per gratiam Baptismi a nobis omnia crimina vel peccata expulsa esse credamus, si postea cum ipsis vitiis et peccatis [PL39.1743] amicitias ponimus, dum eis ad cupiditatem vel luxuriam consentimus, sine dubio haec amicitia nobis efficitur in ruinam. Et ideo quantum possumus, cum Dei adjutorio pro salute animae laboremus; et in agro cordis nostri, quem peccata vel crimina possederant, virtutes intromittere curemus, ut in nobis impleatur illud quod beatus Isaac in typo Christi benedicens filium suum dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27): quod ipse praestare dignetur, cui honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1707-1743 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22