1. Poenitentiae effectus. Delictis commensuretur. Poenitentiae publicae obnoxia crimina. Poenitentiae publicae ratio. Ait quodam loco sermo divinus: In diebus solemnitatum vestrarum affligite animas vestras (Levit XVI, 29). Quare hoc dixit? Quia jejunia ac vigiliae et sanctae afflictiones humiliata corpora macerant, sed maculata corda purificant; membris subtrahunt fortitudinem, sed conscientiis addunt nitorem. Nihilominus de contritione animi redimuntur crimina voluptatum, et per durae crucis exercitia, deceptae dudum carnis gaudia puniuntur: ac sic mortificatione praesenti futurae mortis sententia praevenitur; et dum culpae auctor humiliatur, culpa consumitur, dumque exterior afflictio voluntariae districtionis infertur, tremendi Judicis offensa sedatur; et ingentia debita labor solvit exiguus, quae vix consumpturus erat ardor aeternus. Tractantes ergo causam salutis nostrae, faciamus intra nos quod circa nos medici facere solent. Si laesura aliqua vel querela in prima corporis cute sentitur, curatio medicamenti blandioris apponitur: si vero in ossibus vulnus absconditum, aut in viscerum profunda demersum est, austeriorem ac violentiorem poscit vis occulta medicinam. Similis ratio in aegritudine interioris hominis adhibenda est. Si levia sunt fortasse delicta, verbi gratia, si homo vel in sermone, vel in aliqua reprehensibili voluntate, si oculo peccavit aut corde; verborum et cogitationum maculae quotidiana oratione curandae, et privata compunctione tergendae sunt. Si vero quisque conscientiam suam interrogans, facinus aliquod capitale commisit, ut si fidem suam falso testimonio expugnavit ac prodidit, aut sacrum Veritatis nomen perjurii temeritate violavit; si veram baptismi tunicam, et speciosam virginitatis holosericam, coeno commaculati pudoris infecit; si in semetipso novum hominem nece hominis occidit; si per augures et divinos [PL39.2230] atque incantatores captivum se diabolo tradidit: haec et ejusmodi commissa expiari penitus communi et mediocri vel secreta satisfactione non possunt; sed graves causae graviores et acriores et publicas curas requirunt: ut qui cum plurimorum destructione se perdidit, simili modo cum plurimorum aedificatione se redimat. Homo enim ipse se decipit, si cum in medullis fervere sibi sentiat morbum, per superficiem corporis molle deducat unguentum.

2. Adjungendae lacrymae ob interitum unicae suae. Cur anima unica. Nec desint misericordiae opera. Haec itaque principalia mala ingenti rugitu et gemitu et fonte indigent lacrymarum: atque per lacrymas clamandum est cum propheta, Rugiebam a gemitu cordis mei (Psal XXXVII, 9); et, Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7); et iterum, Ego autem cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10). Nemo despiciat hanc humilitatem; summus rex erat qui ista faciebat et dicebat. Oportet itaque sicut super mortuum conclamatum, ita magnos super exstinctam animam dare planctus. Et quomodo solet mater orbata super amissione unici sui fracto pectore lamentari: ita convenit super unicam suam, sed cum spe reparationis, affligi. De qua unica sermo propheticus dicit, Erue a framea, Deus, animam meam; et de manu canis unicam meam (Psal. XXI, 21)? Quare unicam dixit? Sive quia tanquam unica diligenda est, sive quia ipsa sola et singularis ante tribunal coeleste rationem, remotis omnibus solatiis, redditura est. Ita, inquam, necesse est super hanc unicam criminum mucrone confossam totum pondus doloris effundi; si forte possit lacrymarum vivificata fontibus, calore fidei suscitari. Accendenda est compunctio, corroborandae sunt preces futuri recordatione judicii, atque misericordiarum operibus adjuvandae. Audienda est prophetae sententia, sed audienda obedientiae aure, dicentis, Accipe, inquit, o rex, consilium meum, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24). Exemplum etiam illius evangelici viri ita est audiendum, quasi vere pro nostra redemptione conscriptum, Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus (Luc. XIX, 8): de quibus audivimus in Evangelio Dominum ineffabili dignatione et charitate dicentem, Qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit (Matth. XXV, 40); quae verba eleemosynarum nobis effectus coelesti auctoritate commendant.

3. Et haec perficere pauperes possunt. Pauperes cur permisit Deus. Sed forte quando de eleemosynis loquimur, expavescit angusta paupertas. Non ita est, Charissimi. Meminerit potius aera minuta divitum thesauris fuisse praelata: quia Deus noster non solum copia largitatis, sed benevolentia pascitur largientis. Ego autem puto, charissimi, quod ita Deus noster pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus divitum fidem probaret; vel in pauperum misericordia divitibus misereretur: ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio non deesset, ut benevolum locupletem etiam inopia aliena ditaret, et opulentior quisque ingentia de egente lucra reciperet; et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordia temporaria largitate confertur, inde aeternus thesaurus compensetur. Dirigamus ergo actus nostros, et quidquid possumus, et quidquid valemus, in exercitia bonae voluntatis, in studia justitiae ac misericordiae conferamus.

4. Curramus dum lucem vitae habemus, priusquam nos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35): quia jam in illo saeculo emendationi ac redemptioni prospicere [PL39.2231] non licebit, sicut dicit sermo divinus, Quoniam non est in morte qui memor sit tui (Psal. VI, 6). Sicut ergo ibi nulla timebitur meritorum amissio; ita nulla retribuetur remissio peccatorum; nulla ibi jam exercendi boni operis licentia concedetur. Numquid illic pascere aliquis esurientem poterit, ubi edendi necessitas non erit, ubi cibo et potu nec impius inter inferni flammas, nec pius inter paradisi delicias indigebit? Numquid ibi algentem vestire continget, ubi omnino tegendi corporis cura cessabit, ubi sub illo frigore, de quo propheta dicit, Ante faciem frigoris ejus quis subsistet (Psal. CXLVII, 17)? ubi in perpetuum nudus erit, qui hic indumentum nuptiale perdiderit; ubi malus maculosae conscientiae tenebris, bonus vero pallio immortalitatis et beatitudinis vestietur; ubi indumenta merita erunt: sicut Dominus dicit, Justi fulgebunt sicut sol (Sap. III, 7): et propheta, Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI, 9); vel illud, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato (Psal. XLIV, 10)? Ubi ergo pro sanctorum corporum tunica lux fulgebit aeterna, ibi vestitus nullis unquam saeculis exuendus convertetur in corpus; ibi indumentum transibit in praemium; ibi angelica illa stola non jam erit amictus, non jam erit habitus, sed natura. Numquid ibi jam avarus aut tenax de abundantia sua bene facere alteri poterit, ubi nec sibi unam guttam in medio stagni aestuantis voluntas inveniet? Nihil enim secum de his quae propria habere se credidit, portaturus est, sicut dixit propheta: Non enim cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus ejus (Psal. XLVIII, 18); auditurus inter indefessa supplicia, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sïtivi, et non dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 42). Intelligamus quid damnationis erit spoliasse pauperem, quem summum crimen est non pavisse. Huic ergo qui tenuem atque egenum sine ulla futuri judicii consideratione nunc opprimit; huic, inquam, sicut quidam dixit, adveniet tempus magnum, cum optaverit a se fuisse intactum pauperem, et non spoliatum, diemque illam oderit. Intolerabilis dolor erit, si quisque causas mortis incurrat, unde vitae gaudia comparare potuisset. Noli ergo despicere inopem, qui cum sibi pauper sit, facere te divitem potest. Rapiamus ergo de praesenti saeculo, ferventi devotione, quod possumus. Cito transeunt dies nostri; utinam bene transeant, Rapiamus ergo quod possumus de hoc saeculo, gratias agentes illi qui ita dispensavit utramque vitam, ut laborum et agonum tempora cito finirentur; honorum vero et praemiorum gaudia sine fine durarent.

SERMO CCLXIV. Expositio fidei, et interpretatio nominis ejus

1. Fidei laudes ab omnibus celebrantur. Fides a Fit nuncupatur. In omnibus divinis lectionibus, fratres charissimi, fides multis praeconiis collaudatur; quam non solum divinae Scripturae, sed etiam totum genus humanum laudare non cessat. Atque utinam quomodo laudatur lingua, sic laudaretur et vita; quomodo praedicatur ex ore, sic et teneatur ex corde; et quomodo [PL39.2234] labiis promittitur, sic operibus impleatur. Tanta enim est virtus fidei, ut etiam illi eam laudare praesumant, qui eam servare dissimulant. Et vere merito laudatur fides, sine qua nihil unquam boni operis inchoatur atque perficitur; secundum illud quod scriptum est, Sine fide impossibile est quemquam placere Deo (Hebr. XI, 6). De ipsa enim ex persona Christi et Ecclesiae dicitur, Veni, proxima mea, ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Ipsam etiam beatus apostolus Paulus, in illo catalogo ubi omnes antiquos sanctos collaudavit, per singulos commendavit dicens: Fide Abel, fide Enoch, fide Noe, fide Abraham placuerunt Deo (Hebr. XI), etc. De hac etiam ipse Dominus in Evangelio dixit, Fides tua te salvum fecit (Luc. XVII, 19); et illud, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro, Eradicare et transplantare, et fiet vobis (Matth. XVII, 19). Cum ergo tantis laudibus bonum fidei praedicetur, a multis tamen nominis ejus proprietas ignoratur. Fides enim a Fit, id est, ab eo quod fiat, nomen accepit, quia in ipsa omnium non solum divinarum, sed etiam humanarum rerum firmitas continetur. Unde quibuslibet verbis etiamsi cum multis juramentis dicat se aliquis fidem habere, si id quod se dicit credere verbis, implere noluerit factis, non est fides; quia, sicut dixi, fides a Fit nomen accepit.

2. Ut integra sit, credatur et quod promittit et quod minatur Deus. Ut sit vera, agendum unde et hoc caveatur, et illud acquiratur. Videamus quid sit quod debeat facere, qui fidem vult integram custodire: hoc sine dubio in quo fundamentum christianae religionis firmissime continetur; ut et quod promittit Deus et quod minatur, toto corde verum esse confidat. Tunc enim et nomen fidei intelligere, et virtutem ejus plenius poterit agnoscere, si ista duo sibi ante oculos suos proponat, id est, praemium vitae aeternae, et supplicium poenae perpetuae. Et quia unum credere, et de alio dubitare nihil prodest; cum grandi diligentia unusquisque interroget cor suum, si utrumque fideliter credit: et si in istis duabus rebus veram fidem se habere cognoverit, corde firmissimo retinens quod et justi post bona opera accepturi sint gloriam, et injusti post mala perpetuam passuri sint poenam; cum haec fideliter crediderit, si toto animo contendit bona opera facere per quae possit ad praemium pervenire, et mala non agere ut poenam possit evadere, fidem rectam se tenere congaudeat, et Deo gratias agat, et cum ipsius adjutorio in ipso opere perseverare contendat. Haec ergo, fratres, si diligenter vultis attendere, et nomen fidei et virtutem ejus plenius poteritis agnoscere. Et quia fides a Fit, sicut superius dixi, nomen accepit, si te melius dicas fidem habere, et quod verbis promittis, operibus implere nolueris, penitus non est fides. Et si te asseras credere praemium quod promittit Deus, et supplicium quod minatur; et tamen, ut saepe jam dictum est, agere nolueris ut poenam perpetuam possis evadere, et ad praemia aeterna pervenire, omnino non est in te fides: et non solum te nihil adjuvat quod te verbis fidelem dicis, sed et multum tibi etiam nocet; quia melius est cuiquam non promittere, quam quae promiserit implere non velle. Solum enim nomen fidei te liberare non poterit: quin potius, sicut jam dictum est, inde dupliciter reus eris; quia quod verbis promisisti implere noluisti; et clamat tibi per Jacobum Spiritus sanctus, Fides sine operibus mortua est (Jacobi. II, 26).

3. Ideo quae praesertim in Baptismo promissa sunt implenda. Hic nemo sit securus. Fides etiam de otioso sermone periclitatur. Et licet totum quidquid homo promiserit, si potest, debeat operibus adimplere; illam tamen primam et praeclaram promissionem, quam eo tempore quo in Baptismo renascimur, Deo promittimus, specialiter cum ipsius adjutorio servare debemus. Interrogamur enim in Baptismo, [PL39.2235] utrum abrenuntiemus diabolo, pompis et operibus ejus: et abrenuntiaturos nos voce libera respondemus. Quod quia infantes per se minime profiteri possunt, parentes ipsorum pro eis fidejussores existunt. Si ergo hoc quod primum est, et in quo fundamentum christianae religionis consistit, fideliter conservamus; certum est quod reliqua cum ipsius adjutorio implere poterimus. Si vero hoc quod Deo promittimus, implere negligimus; nescio si illam fidem quae inter homines agitur servare possimus. Si enim homini cuilibet potestatem habenti periculose aliquid promittimus, si hoc implere negligamus; quantum periculosius est Deo promittere, et non reddere? Sed hominem ideo veremur, quia aut mortem aut damnum corporis expavescimus; Deo ideo reddere dissimulamus quod promittimus, quia mortem animae omnimodis non timemus. Et ubi est illud evangelicum, Nolite timere eos qui occidunt corpus; sed potius eum timete qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam (Matth. X, 28)? Fiat ergo imprimis quod Deo promittitur; ut id quod hominibus promissum fuerit impleatur. Consideret unusquisque conscientiam suam, et si se implesse viderit quod promisit, abrenuntiasse diabolo et pompis illius non solum verbis, sed etiam et operibus recognoscat; fidem integram se servasse congaudeat. Sic tamen sit securus de praeteritis, ut sit sollicitus de futuris: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Ibid., 22). Sed ne forte aliquis credat quod fides per capitalia tantum crimina frangi possit, quid interest utrum se majori an minori gladio unusquisque percutiens interficiat? Qui hoc dicit, attendat etiam de otioso sermone fidem periclitari posse, de quo Dominus in die judicii rationem dixit esse reddendam: et illud, Qui dixerit fratri suo, Racha, sive, Fatue, reus erit gehennae ignis (Id. V, 22).

4. Pompae diaboli. Consideret ergo unusquisque, sicut jam dictum est, quod in Baptismi sacramento promisit. Et quia pactum cum Domino fecit, videat si id ex nulla parte violavit. Quando enim interrogatus est, Abrenuntias diabolo, pompis et operibus ejus? tunc ei sacerdos subscribendum pactum obtulit. Quando autem respondit, Abrenuntio; tunc subscripsit. Si ergo, sicut jam supra dictum est, quod Deo promisimus non implemus, nescio si hominibus fidem servare possimus. Promisimus enim nos abrenuntiaturos diabolo, pompis et operibus ejus. Quae autem sunt pompae diaboli prope nullus ignorat: tamen ex parte aliqua dicere nobis necesse est. Omnia spectacula vel furiosa vel cruenta, vel turpia, pompae diaboli sunt. Gulae vel ebrietati servire, libidini vel luxuriae infelicem animam subjugare, ad pompam diaboli certum est pertinere; quia in talibus actibus illius voluptas impletur. De adulteriis vero vel homicidiis, rapinis vel testimoniis falsis quid opus est ut dicantur ad pompam vel ad opera diaboli pertinere; cum hoc nullus possit hominum ignorare? Nam et auguria observare, et praecantatores adhibere, et caragios, sortilegos inquirere, totum hoc ad pompam vel ad opera diaboli non est dubium pertinere. Et ideo quia pauci inveniri possunt, qui se ex his omnibus liberos esse congaudeant; unusquisque, sicut jam dixi, recurrat ad conscientiam suam: et dum adhuc anima ejus in hoc corpusculo continetur, quidquid in se de supra dictis malis aut fuisse aut esse cognoscit, per poenitentiam et eleemosynam, et praecipue per indulgentiam inimicorum suorum redimere vel emendare festinet; et sic cum Dei adjutorio praeterita vulnera studeat curare, ut nunquam postea unde iterum vulnerari possit, praesumat admittera.

5. Fides sine operibus. Desperanti aut praesumenti non est fides. Nec se inaniter circumveniat, dicens: Credo de Dei misericordia quod nunquam peritura sit fides vel Baptismus meus quem accepi. Bene credis, [PL39.2236] si fecisti quod promisisti. Si pactum quod cum Domino inieras conservasti, securus esto, quia non peribit nec fides nec Baptismus tuus. Si vero quod verbis promisisti, operibus implere dissimulasti; qua fronte vel qua conscientia scis quod non perierit Baptismus tuus, cum non custodieris pactum? Audi Dominum dicentem, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI, 46)? et iterum, Qui habet mandata mea, et facit ea, ipse est qui diligit me (Joan. XIV, 21); et iterum, Non omnes qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum; sed qui faciunt voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Matth. VII, 21). Diligenter attendite, quia secundum supra scriptas sententias nihil prodest homini quod se fidem habere dicit, si quod verbis promittit, operibus implere neglexerit; secundum illud Scripturae, Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Multo melius est non vovere quam post votum promissa non reddere (Eccle. V, 3 et 4). Et ut haec etiam erga nos vel famulos nostros possimus agnoscere evidenter, dicat mihi aliquis si ei sufficit ut eum servus suus tota die dominum dicat esse, et multis eum laudibus praedicare non desinat; et tamen opera quae jusserit implere dissimulet. Si ergo nobis sine operibus verba non placent, quanto magis apud Deum fides sine operibus prodesse non poterit! Ante omnia timendum est, ne se aliquis sic credat accepturum Dei misericordiam, ut non expavescat justitiam: quam rem si fecerit, non est fides. Et iterum si sic expavescit justitiam, ut desperet de misericordia, non est fides. Et ideo quia Deus non solum misericors, sed et justus est, utrumque credamus: nec justitiam metuentes, de misericordia desperemus; nec sic amemus misericordiam, ut justitiam negligamus. Ergo nec male sperandum est, nec male desperandum. Male sperat qui se sine poenitentia et bonis operibus putat promereri misericordiam: et male desperat, si post bona opera non se credit recepturum esse misericordiam. Unde ante omnia considerandum est et timendum, ne nobis sine bonis operibus credamus fidem posse sufficere. Sed timeamus illud Jacobi apostoli, Sicut corpus sine anima mortuum est, ita fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 26); et illud, Tu, inquit, credis quia Deus unus est? Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Ibid., 19). Videte, fratres, quia qui credit et non facit, daemonum credulitatem eum Apostolus habere dixit. Si enim qui credit et non facit, daemonibus similis dicitur; qui non credit, quam spem habeat vestrum est judicare. Quia daemones credunt esse Deum, et non faciunt quae jubet Deus; iste in eo probatur non credere, quia quod verbis videtur promittere, non vult operibus adimplere.

6. Recapitulatio. Et ut plenius opera fidei et virtutem ejus possitis agnoscere, breviter Charitati vestrae volo suggerere. Tota enim virtus fidei in duabus rebus videtur consistere. Una saepe jam dicta est, ut certissime credamus verum esse quod promittit Deus; alia, ut apud nos diffinitum sit, non esse falsum quod minatur Deus. Si enim toto corde et toto animo credis, te post bona opera accepturum praemium quod promittitur; similiter absque ulla haesitatione, si mala opera egeris, credis te sine fine passurum esse supplicium: agnosce te fidem integram retinere; ea tamen conditione, ut quod corde credis, operibus impleas, et sine aliqua mora divertas a malo: et facias bonum. In eo quod divertis a malo, credis esse supplicium; in eo quod facis bonum, credis te perventurum ad praemium. Scito tamen nihil tibi prodesse si unam rem volueris credere, et de alia dubitare. Illi enim prodest quod divertit a malo, qui statim fecerit bonum; et illi prodest quod facit bonum, qui ad integrum divertit a malo. Hoc ideo dixi, quia multi sunt qui de rapinis et fraudibus videntur eleemosynam dare; et tamen ab ipsis malis non volunt desinere. Vobis enim, fratres charissimi, tunc, sicut [PL39.2237] jam dixi, prodest quod malum non facitis, si id quod Deo placere nostis impleveritis. Et tunc de bonis operibus vestris mercedem vobis reddendam poteritis fideliter credere, quando vos cum Dei adjutorio coeperitis ad integrum a malis actibus abstinere. Nam si et bona simul et mala opera facere vultis, quid prodest ex una parte aedificare, ex alia vero destruere; et unum exspoliare, alium vero vestire? Istis talibus clamat in Evangelio Dominus, Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos; aut facite arborem malam, et fructus ejus malos (Matth. XII, 33): et Salomon, Sicut canis odibilis est quando redit ad vomitum suum; ita et peccator, quando revertitur ad peccatum suum (Prov. XXVI, 11): et propheta, Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II, 14): et illud, Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Ergo, sicut jam saepius supra suggessimus, quia fides a Fit, id est, ab eo quod fiat, nomen accepit, et ipse se fiducialiter dicit credere, qui quod se credere dixerit, implere operibus voluerit; et, sicut jam dictum est, ipsa est tota virtus fidei ut credamus utrumque esse, quod promittit Deus, et quod minatur; ac si volumus ut in nobis perfecta fides maneat, et timentes supplicium, opera mala non faciamus, et desiderantes praemium, ea quae bona sunt agere totis viribus laboremus: ut non cum incredulis et impiis aeternum cogamur supplicium sustinere; sed cum fidelibus et in bonis operibus perseverantibus ad perpetuum regnum valeamus pervenire. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXV. De christiano nomine cum operibus non christianis

1. Christianum nomen non sufficit. Signum Christi. Quis ad perniciem eo se signet. Cui prosit. Rogo vos, fratres charissimi, ut attentius cogitemus quare christiani sumus, et crucem Christi in fronte portamus. Scire enim debemus quia non nobis sufficit quod nomen christianum accepimus, si opera christiana non fecerimus: sicut ipse Dominus in Evangelio dixit, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico? Si te militem christianum dicas, et jugiter eruce Christi te signes, et eleemosynam secundum vires tuas non feceris, charitatem et justitiam vel castitatem habere nolueris; nihil tibi prodesse poterit christianum nomen. Magna res est signum Christi et crux Christi: et ideo de isto tam pretioso signaculo res magna et pretiosa signari debet. Quid enim prodest si de annulo aureo sigillum facias; et putridas paleas intus recondas? Quid prodest si signum Christi in fronte et in ore gestamus; et intus in anima crimina et peccata recondimus? Qui enim male cogitat, male loquitur, male operatur, si se emendare noluerit, quando se signat, peccatum illius non minuitur, sed augetur. Multi enim dum ad furtum aut ad adulterium vadunt, si [PL39.2238] pedem impegerint, signant se, et tamen de malo opere non revocant se: et nesciunt miseri, quia includunt in se magis daemones quam excludunt. Qui autem a se cum Dei adjutorio vitia et peccata repellit, et quod bonum est cogitare simul et implere contenderit; juste signum crucis labiis suis apponit: quia talia opera conatur agere, quae signum Christi mereantur accipere. Et quia scriptum est, Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute (I Cor. IV, 20); et iterum, Fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 26): ut nomen christianum non ad judicium, sed ad remedium habeamus, convertamus nos ad opera bona, dum in nostra sunt potestate remedia.

2. Officium christiani. Patrisfamilias. Judicis. Et ut haec, Deo auxiliante, possitis implere, pacem et ipsi habete, et eos qui discordes sunt ad concordiam revocate. Mendacium fugite, perjurium velut mortem perpetuam nolite facere. Ante omnia, sicut jam supra dictum est, secundum vires eleemosynam pauperibus exhibete, oblationes quae in altario consecrentur offerte. Erubescere debet homo idoneus, si de aliena oblatione communicaverit. Qui possunt, aut cereolos aut oleum quod in cicindilibus mittatur, exhibeant. Symbolum vel orationem dominicam et ipsi tenete, et filiis vestris ostendite. Nam nescio qua fronte se christianum dicat, qui paucos versus in Symbolo vel in oratione dominica parare dissimulat. Filios quos in Baptismo excipitis, scitote vos fidejussores pro ipsis apud Deum exstitisse. Et ideo tam illos qui de vobis nati sunt, quam illos quos de fonte excipitis, semper castigate atque corrigite, ut caste et juste et sobrie vivant. Et vos ipsi ita agite, ut si vos filii vestri imitari voluerint, non vobiscum in igne ardeant, sed simul vobiscum ad praemia aeterna perveniant. Qui causas audiunt, juste judicent: nec munera super innocentes accipiant, quia munera excaecant corda sapientium, et immutant verba justorum; ne forte dum acquirunt pecuniam, perdant animam suam. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Ubi lucrum, ibi et damnum: lucrum in arca, damnum in conscientia. Nullus se inebriet, nemo in convivio suo cogat alium amplius bibere quam oportet; ne per ebrietatem et suam et illius animam perdat.

3. Quaenam agenda dominico die: in ecclesiis: in morbis. Unctionis extremae effectus. Omni die dominico ad ecclesiam convenite. Si enim infelices Judaei tanta devotione celebrant sabbatum, ut in eo nulla opera terrena exerceant; quanto magis Christiani in die dominico soli Deo vacare, et pro animae suae salute debent ad ecclesiam convenire? Quando ad ecclesiam convenitis, pro peccatis vestris orate. Nolite rixas committere, nolite lites et scandala concitare: qui ad ecclesiam veniens haec fecerit, ibi se litigando vulnerat, ubi se orando sanare potuerat. In ecclesia stantes nolite verbosari, sed lectiones divinas patienter audite. Qui enim in ecclesia verbosari voluerit, et pro se et pro aliis redditurus est rationem, dum verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit. Et decimas de fructibus vestris ecclesiis reddite. Qui fuit superbus, sit humilis; qui erat adulter, sit castus; qui solebat furtum facere vel res alienas invadere, etiam de propria substantia incipiat pauperibus erogare. Qui fuit invidus, sit bonivolus. Qui fecit injuriam, cito veniam petat; cui injuria facta est, cito dimittat. Quoties aliqua infirmitas supervenerit, corpus et sanguinem Christi ille qui aegrotat accipiat: et inde corpusculum suum ungat; ut illud quod scriptum est impleatur in eo, Infirmatur aliquis, inducat presbyteros, et orent super eum ungentes eum oleo: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei (Jacobi V, 14 et 15). Videte, fratres, quia in qui in infirmitate ad [PL39.2239] ecclesiam cucurrerit, et corporis sanitatem recipere, et peccatorum indulgentiam merebitur obtinere. Cum ergo duplicia bona possint in ecclesia inveniri, quare per praecantatores, per fontes et arbores et diabolica phylacteria, per characteres et aruspices et divinos vel sortilegos multiplicia sibi mala miseri homines conantur inferre.

4. Quid cavendum in colloquiis. Balationes ante basilicas sanctorum. Sicut jam supra diximus, filios et omnes familias vestras admonete, fratres, semper, ut caste et juste ac salubriter vivant: nec solum eos verbis, sed etiam exemplis ad bona opera provocate. Ante omnia ubicumque fueritis, sive in domo, sive in itinere, sive in convivio, sive in consessu, verba turpia et luxuriosa nolite ex ore vestro proferre: sed magis vicinos et proximos vestros jugiter admonete, ut semper quod bonum est et honestum loqui studeant; ne forte detrahendo, male loquendo, et in sanctis festivitatibus choros ducendo, cantica luxuriosa et turpia proferendo de lingua sua, unde debuerant Deum laudare, inde sibi vulnera videantur infligere. Isti enim infelices et miseri homines, qui balationes et saltationes ante ipsas basilicas sanctorum exercere nec metuunt nec erubescunt, etsi christiani ad ecclesiam venerint, pagani de ecclesia revertuntur; quia ista consuetudo balandi de Paganorum observatione remansit. Et jam videte qualis est ille christianus, qui ad ecclesiam venit orare, et neglecta oratione, sacrilega verba paganorum non erubescit ex ore proferre. Videte tamen, fratres charissimi, si justum est ut ex ore Christianorum, ubi corpus Christi ingreditur, luxuriosum canticum quasi venenum diaboli proferatur? Ante omnia quidquid vultis vobis ab aliis fieri, hoc aliis facite: quod vobis ab aliis non vultis fieri, nulli alii feceritis. Quam rem si volueritis implere, ab omni peccato potestis vestras animas liberare: quia et qui litteras non novit, istas duas sententias memoriter teneat, et cum Dei adjutorio operibus et potest et debet implere.

5. Ethnicarum superstitionum reliquiae. Superstitio in feria quinta. Et licet credam quod illa infelix consuetudo, quae de Paganorum profana observatione remansit, jam nobis castigantibus et de locis istis fuerit, Deo inspirante, sublata; tamen si adhuc agnoscatis aliquos illam sordidissimam turpitudinem de hinnicula vel cervula exercere, ita durissime castigate, ut eos poeniteat rem sacrilegam commisisse. Et si, quando luna obscuratur, adhuc aliquos clamare cognoscitis, et ipsos admonete denuntiantes eis quod grave sibi peccatum faciunt, quando lunam, quae Deo jubente certis temporibus obscuratur, clamoribus suis a maleficiis sacrilego ausu se defensare posse confidunt. Et si adhuc videtis aliquos ad fontes aut ad arbores vota reddere, et, sicut jam dictum est, sortilegos etiam et divinos vel praecantatores inquirere, phylacteria etiam diabolica et characteres, aut herbas, vel succos sibi aut suis appendere; durissime tanta eorum peccata increpantes dicite, quia [PL39.2240] quicumque fecerit hoc malum, perdit Baptismi sacramentum. Et quia audivimus quod aliquos viros vel mulieres ita diabolus circumveniat, ut quinta feria nec viri opera faciant, nec mulieres lanificium; coram Deo et sanctis Angelis ejus contestamur, quia quicumque hoc observare voluerint, nisi per prolixam et duram poenitentiam tale sacrilegium emendaverint, ubi arsurus est diabolus, ibi et ipsi damnandi sunt. Isti enim infelices et miseri, qui in honore Jovis in quinta feria opera non faciunt, non dubito quod ipsa opera die dominico facere nec erubescunt nec metuunt. Et ideo quoscumque tales esse cognoveritis, durissime castigate; et, si emendare noluerint, nec ad colloquium nec ad convivium vestrum eos venire permittite. Si vero ad vos pertinent, etiam flagellis caedite; ut vel plagam corporis timeant, qui de animae suae salute non cogitant. Nos enim, fratres charissimi, cogitantes periculum vestrum, paterna vos sollicitudine admonemus. Si nos libenter auditis, et nobis facietis gaudium, et vos feliciter pervenietis ad regnum. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXVI. Quales sint christiani boni, et quales mali

1. Quare christiani simus. Cujus tota cogitatio de hac vita, bestiis est similis. Gaudemus, fratres charissimi, et Deo gratias agimus, quia vos secundum desideria nostra incolumes invenire meruimus. Et vere, fratres, juste et merito pater gaudet, quoties filios suos et corpore sanos et in Dei timore devotos invenerit. Et quia tam de vestra quam de nostra salute duplicatum nobis gaudium nunc pietas divina concessit, quod ad profectum animarum vestrarum pertinet, debemus Charitati vestrae suggerere. Oportet, fratres charissimi, ut tota mentis intentione inquirere vel intelligere studeamus, quare christiani sumus, et quare crucem Christi in fronte portamus. Agnoscite et intelligite, fratres, quod non ideo christiani facti sumus, ut de ista tantummodo vita solliciti simus, sicut dicit Apostolus: Si enim in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Qui enim non cogitat nisi de ista tantummodo vita, animalibus et pecoribus similis est. Quid enim quaerunt animalia, nisi manducare et bibere, luxuriari atque dormire? [PL39.2241] Tales sunt qui plus cogitant de carne sua quam de anima; qui plus diligunt gulam ac luxuriam, quam castitatem atque justitiam. Scire debetis, fratres charissimi, quia ideo christiani facti sumus, ut semper de futuro saeculo, et de aeterna beatitudine cogitemus; et plus pro anima quam pro corpore laboremus: quia caro nostra paucis annis erit in mundo; anima autem nostra, si bene agimus, sine fine regnabit in coelo. Si vero, quod Deus non patiatur, et mala opera exerceamus, et plus pro carnis luxuria quam pro salute animae laboremus; timeo ne quando boni christiani cum Angelis accipiunt vitam aeternam, nos, quod absit, praecipitemur in gehennam.

2. Quis vere christianus. Non nobis sufficit, fratres, quod christianum nomen accepimus, si opera christiana non fecerimus. Illi enim prodest quod christianus dicitur, qui castitatem diligit, ebrietatem fugit, superbiam detestatur, invidiam velut venenum diaboli respuit. Ille vere christianus est, qui furtum non facit, qui falsum testimonium non dicit, qui nec mentitur nec perjurat, qui adulterium non committit, qui ad ecclesiam frequentius venit, qui de fructibus suis non gustat, nisi prius ex ipsis Deo aliquid offerat, qui decimas annis singulis erogandas pauperibus reddit, qui sacerdotibus suis honorem impendit, qui omnes homines sicut se ipsum diligit, qui nullum hominem odio habet. Ille vero non solum christianus est; sed et ipse Christus in illo habitat, qui stateras dolosas et mensuras duplices velut gladium diaboli pertimescit. Ille bonus christianus est, qui quando ad ecclesiam venit, et oblationes quae in altario mittantur exhibet, et pauperibus secundum quod vires habet argentum porrigit aut buccellam: qui peregrinos in domum suam excipit, qui hospitibus pedes lavat, qui non solum lites non concitat, sed etiam discordes ad concordiam revocat: qui majoribus et parentibus honorem et amorem verae charitatis impendit, qui et ipse caste vivit, et filios vel vicinos suos ut caste et sobrie vivant, et verbis admonet et exemplis docet. Ille bonus christianus est, qui quoties sanctae solemnitates veniunt, ut securius communicet, ante plures dies castitatem cum propria uxore custodit; ut sincera et secura conscientia ad altare Domini casto corpore et mundo corde praesumat accedere: qui Symbolum et orationem Dominicam memoriter tenet, et filios vel filias suas, ut et ipsi teneant, fideliter docet.

3. Quis christiano indignus nomine. Ecce audistis, fratres, quales sint christiani boni. Et ideo, quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus, ut nomen christianum non sit falsum in nobis, nec in nobis Christi Sacramenta patiantur injuriam: sed semper opera christiana et cogitemus in corde, et impleamus in opere. Nam ille christianus qualis est, qui vix aliquando ad ecclesiam venit: et quando venerit non stat ut oret pro peccatis suis, sed aut causas dicit, aut lites et rixas concitat; et, si locum invenerit usque ad vomitum bibit, et postquam se inebriaverit, surgit velut phreneticus et insanus balare diabolico more, saltare, verba turpia et amatoria vel luxuriosa cantare? Iste talis non dubitat furtum facere, adulterium non timet admittere, falsum testimonium dicere, maledicere, perjurare. Sive viri, sive mulieres, qui talia opera faciunt, non ad remedium, sed ad judicium, christianum nomen et Baptismi sacramenta suscipiunt; et nisi poenitentiam egerint, in aeternum peribunt. Ecce, fratres, ostendimus vobis quales sint christiani boni, et quales sint mali. Et ideo quos bonos videtis, imitamini: quos vero malos cognoscitis, castigate semper, increpate, corrigite; ut de profectu vestro et de illorum perfectione duplicem mercedem habere possitis. Qui ergo boni sunt, casti et sobrii, humiles et benigni, Deo auxiliante, perseverent in operibus bonis. Qui vero opera mala faciunt, cito se corrigant, antequam illorum animae de hac luce discedant: quia si sine poenitentia [PL39.2242] mortui fuerint, non veniunt ad vitam, sed praecipitantur ad mortem. De qua poena nos pius Dominus liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXVII. Ad Competentes exhortatorius

1. Competentes quasi simul petentes. Quid petant. Hodie, fratres charissimi, specialiter ad Competentes humilitatis nostrae sermo dirigitur. Et quamvis omnibus etiam fidelibus baptizatis admonitio nostra conveniat, et unusquisque qui de animae suae salute sollicitudinem gerit, unde proficere possit credimus quod in ista humili suggestione nostra reperiat; peculiariter tamen eos qui nunc Baptismi sacramenta desiderant, volumus admonere. Primum ergo Competentes isti, quare hoc nomine vocentur, agnoscant. Competentes dicuntur simul petentes: quomodo consedentes nihil est aliud, nisi simul sedentes; et colloquentes nihil aliud est, nisi simul loquentes; concurrentes sine dubio non intelliguntur, nisi simul currentes: ita et Competentes non possunt aliud intelligi, nisi simul petentes. Ecce jam quare hoc nomen Competentes habeant, didicerunt: nunc vero isti qui simul petunt, debent scire quid petunt. Quid ergo petunt qui Baptismi sacramenta desiderant? Quid utique, nisi ut qui erant vasa diaboli, mereantur effici vasa Christi? Totum in nobis spiritualiter impletur ministeriis Angelorum.

2. Ad id obtinendum qui se praeparent. Odium dimittant. Injuste possessa restituant. Ideo rogo vos et commoneo, omnes Competentes, et contestor simul et annuntio, ut cum Dei adjutorio in istis diebus usque ad Pascha diligenter perscrutemini conscientias vestras, ne forte sit vel unus homo contra quem odium in corde teneatis. Si enim ille qui baptizandus est, iracundiam vel odium in corde reservat, nescio si in eo gratia divina proficiat. Dicturus est enim, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Et si hoc in eo futurum est quod ipse orat; quid superest, nisi ut quomodo ipse dimiserit, sic ei justitia divina dimittat, secundum illud quod Dominus ipse dixit, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37 et 38): ac sic qui non dimiserit, ipse contra se januam divinae misericordiae claudit, dicendo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus. Primo ergo hoc specialiter Competentes attendant, ne ullum hominem odio habeant. Secundo interrogent conscientias suas, et si alicui, ut evenire solet, fecerunt injuriam, cito veniam petant. Tertio si aut per furtum, aut per falsum testimonium, aut per aliquam calliditatem, aut per stateras dolosas vel mensuras duplices cuicumque aliquid abstulerunt; si secundum exemplum Zachaei non possunt in quadruplum (Id. XIX, 8), vel simplo restituant. Nam nescio qua fronte gratiam divinae misericordiae se credit posse accipere, qui res alienas, quas male abstulit, dissimulat reformare.

3. Poenitentiam pro delictis agant. Sed forte hoc etiam oportet Competentibus observare, ut si agnoscunt se, persuadente diabolo, furtum, homicidium, aut adulterium commisisse; aut si aliqua mulier Competens potiones diabolicas aliquando ad aborsum accepit, et filios suos adhuc in utero positos, aut etiam natos occidit (quia satis grave peccatum est); pro omnibus his cum gemitu et compunctione Dei misericordiam quaerant, et ad Baptismi sacramenta per poenitentiam mundati perveniant. Et hoc ante omnia quicumque se has culpas habere vident, observent, ut castitatem et ante Baptismum custodiant, et post Baptismum [PL39.2243] non parvo tempore se a voluptate custodiant.

4. Quae vitare debeant, ne per aborsum ab Ecclesia projiciantur. Venenum invidiae fugiant, ne imitatores diaboli esse videantur, de quo scriptum est, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur autem eum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24, 25). Superbiam etiam, per quam ipse diabolus cecidit, vitare contendant: quia Christus quem sequi desiderant, mitis fuit et humilis corde; et satis timendum est illud quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Mendacium etiam de ore suo non proferant, propter illud quod scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et iterum, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Nec solum a perjurio, sed etiam a juramento abstineant: quia non mentitur qui dixit, Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga (Eccli. XXIII, 12). Vinum vero et istis diebus parum accipiant, et cum dies Paschae venerint, cum grandi se cautela a crapula vel ebrietate custodiant; ne forte quod per sacramentum Baptismi mundatum vel illuminatum fuit, si crapula subrepserit, per intemperantiam obscuretur. Et ideo etiamsi aliquis eos per inimicam amicitiam ad bibendum cogere voluerit, omnino refugiant, et nunquam penitus acquiescant; sed quod decet et expedit Christianis, in cibo vel in potu percipiant. Et quia omnes Competentes uterus matris Ecclesiae, Christo inspirante, concepit, nihil injustum aut inhonestum exerceant; ne forte male agendo viscera materna concutiant, et ante legitimum partum velut aborsum eos mater sancta projiciat: sed magis omnes Competentes benigni sint, humiles, mansueti, sobrii; ut ad salutaris Baptismi sacramentum ordine legitimo convenientes, de haedis convertantur ad agnos, de sinistra transferantur ad dexteram, cum illis qui ad dexteram erunt, illam desiderabilem vocem feliciter audituri, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34).

5. Susceptorum munus. Et susceptores et suscepti pactum cum Christo ineunt. Si secundum consuetudinem suam Charitas vestra diligenter attendat, agnoscere potestis admonitionem nostram, licet ad Competentes dicta sit, posse tamen omnibus baptizatis fidelibus convenire. Et ideo nos qui jam ante multa tempora in Christo renati sumus, istis qui baptizandi sunt exemplum sanctae conversationis in omnibus praebeamus; ut si nos imitari voluerint, non per latam et spatiosam viam trahantur ad mortem, sed per arctam et angustam pervenire mereantur ad vitam. Et ideo non solum exemplis, sed etiam verbis eos ad omne opus bonum admonere debetis: praecipue tamen qui filios aut filias excipere religioso amore desiderant, et antequam baptizentur, et posteaquam baptizati fuerint, de castitate, de humilitate, de sobrietate vel pace eos admonere vel docere non desinant, et agnoscant se fidejussores esse ipsorum. Pro ipsis enim respondent quod abrenuntient diabolo, pompis et operibus ejus. Et ideo tam illi qui excipiunt, quam qui excipiuntur, id est, tam patres quam filii, pactum, quod cum Christo in Baptismi sacramento conscribunt, custodire contendant: nec unquam aliquid de diaboli pompis vel mundi istius luxuriosis oblectationibus concupiscant; ut Deo adjuvante, et illi qui filios suscipiunt, si caste et juste vixerint, et illi qui excipiuntur, si eos imitari voluerint, sicut credimus, pariter ad praemia aeterna perveniant: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXVIII. De mandatis Dei servandis

1. In mandatis Dei servandis discipulus et doctor [PL39.2244] aeque consentiant. Haec qui non servat horret vitam. Cum nobis pro officio competat dicere, vobis autem conveniat pro devotione audire; quid tam necessarium tamque pertinens poterit utrisque contingere, quam ut quod religiose dicitur, et devote auditur, obsequiis competentibus teneatur? Nam si religiosa non tacere, lucrum est, tacere dispendium; quanto itaque potiora lucra poterunt provenire, cum operationis effectu monstratur, quidquid magisteriis coelestibus et discitur et tenetur? Par enim causa et dicentem et audientem constringit, ut utriusque professio factorum testificatione signetur. Et quamvis dissimile sit doctoris discentisque officium; tamen utriusque par esse debet sanctarum legum obsequium: ut jungantur factis, qui separantur officiis: copulentur opere, qui diversi sunt nomine; et quos vocabula ab invicem separant, eos observantia praeceptorum fideliter ac devote conjungat. Quare sic fit ut utriusque diversus sit actus, sed observantiae par sit necessarius in utrisque effectus: ut factorum in ambobus conspiret assensus, quibus diversus est in vocabulis sonus. In doctore enim molesta est causa, dicere, nec facere; praecipere, nec observare: in discente vero audire velle quod nolit implere; aures quidem auditui accommodare, et ab opere voluntatem avertere. Caeterum qui facit quod docet, et qui quod imperat complet, maximus in coelestibus sententia Domini declaratur (Matth. V, 19). At vero qui quod discit negligit, et qui quod audit contemnit, salutis reus existit; quia observanda contempsit, et pericula non vitavit. Amat enim mortem, qui vitae praecepta non servat; et horret vitam, qui peccata morti debita desperata mente frequentat. Ut enim per observantiam legis vita acquiritur; ita per contemptum mors a contumacibus invenitur, dicente Domino, Si vis in vitam venire, serva mandata (Id. XIX, 17). Ita enim perfectus doctor liber est a discente, quem docuit, ut discipulus contemptor inexcusatus erit, qui facienda didicit, et contempsit. Nam et doctor e contrario gravius affligitur, et obsequentis discipuli exemplo plectitur, qui facienda aliis tradidit, quae ipse non fecit; ut nec a discipulis quos docuit potuisset ediscere; ut quibus doctrinae tradiderat magisterium, ab iisdem factorum mutuaretur exemplum. Neque enim perfectio in legum est notitia constituta, cum sit scriptum, Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Neque enim, inquam, is religiosus et sanctus est, qui novit legem cessantibus factis; cum expediat facere quam docere nec facere; quia molestum est docere, et non facere.

2. Vos amici mei estis, inquit, si feceritis quae mando vobis (Joan. XV, 14). O magna bonitas Dei, cui cum pro conditione reddere debeamus obsequia, utpote servi Domino, famuli Deo, subjecti potenti, mancipia redemptori; amicitiarum nobis praemia repromittit, ut a nobis obsequia debita servitutis extorqueat: ut quos nolle servire conspicit sponte, suorum beneficiorum possit promissionibus invitare; et quorum voluntates a se conspicit alienas, eorum mentes praemiorum liberalitatibus constituat suas! Nam unde frequenter aut invitat praemio, aut terret supplicio, nisi ut benignitatis consilio, a se formato homini consulat, redempto provideat; ut qui non terretur supplicio, invitetur praemio; et quem metus a peccato revocare non possit, promissionum benignitas possit? Cupit enim etiam nocentibus subvenire: desiderat misereri peccantibus. Si quis peccaverit, dignos fructus exhibeat poenitentiae. Invitus enim in reos vindicat, si Dei indulgentiam miserentis contemnant. Amat enim corrigi peccatores, qui in vitam, [PL39.2245] non in mortem, a principio constituit homines. Ipse enim sibi infert interitum, qui medentis Domini contemnit consilium. Revertimini, inquit, ad me, et revertar ad vos (Malach. III, 7): et iterum, Nolo mortem morientis, tantum revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32). Non vult Dominus in quemquam dominari mortem, non vult in poenam deduci hominem, quem in vitam constituit. Caeterum homo ipse se dignum efficit mortis, qui non paruerit legi. Odit vitam, qui divinam contempserit disciplinam. Nam cum Dominus quid vellet quidve nollet homini demonstraret; quae observanti vitam, contemnenti afferunt mortem. Ita enim de contemptu vita non poterit provenire, ut de observantia mors evenire non poterit; ut jam homo quod voluerit mereatur, et ex eo quod meruerit judicetur: et hoc totum in voluntate hominis consistit, qui sibi ex qualitate vitae meritum quod haberet invenit. Quare his sollicite perpensis, id est, unde salus, et unde periculum enascatur, salutis commoda diligenti observantia teneamus, et periculorum incommoda de legis contemptu ut providi caveamus: ut dum tenentes prospera et repellentes adversa in conspectu Domini invenimur, ab ipso cum omnibus sanctis in aeterna saecula muneremur. Amen.

SERMO CCLXX. De dilectione charitatis et odio cupiditatis; et quod regnum coelorum non solum duobus minutis, sed etiam bona voluntate emi possit; et de tribulatione uvarum et olivarum

1. Charitas et cupiditas simul esse nequeunt. Beatus [PL39.2248] apostolus Paulus, fratres charissimi, ut nobis verae ac perfectae charitatis dulcedinem commendaret, amaritudinem cupiditatis nobis exposuit: et velut peritissimus ac spiritualis medicus, quid fugere et quid expetere debeamus, ostendit. Et quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est charitas, et simul ambae esse non possunt; nisi una radicitus evulsa fuerit, alia plantari non poterit. Sine causa ergo aliquis conatur ramos incidere, si radicem non contendit evellere. Sic enim idem ait apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis: tu autem, homo Dei, haec fuge. Audiamus ergo consilium illius, in quo Christus Dominus loquebatur: et quantum possumus, studeamus amaritudinem avaritiae fugere, si volumus ad charitatis dulcedinem pervenire.

2. Diviti quid agendum de divitiis suis. Patrimonii augmentum injuste optatur. Sed quando de contemptu divitiarum loquimur, respondet mihi aliquis dives: Didici non sperare in incerto divitiarum, nolo dives esse, ne incidam in tentationem; sed quia jam sum, quid facturus sum de his quae habere mihi jam contigit? Sequitur Apostolus, Facile tribuant, communicent (I Tim. VI, 10, 11, 18). Quid est communicare? Communem rem tuam facere cum illo qui non habet. Si ergo communicare coeperis, non eris ille praedo et ille raptor, qui necessariis pauperum tanquam rebus alienis incubat. Etenim communem fecisti rem tuam cum his qui non habent, et amplius praestas, qui etiam praerogator pauperum factus es. Tu aliquantam curam geris, ut ad securum pauperem victus perveniat, et in hoc misericordiam praerogas: et propterea defert tibi Deus honorem, et quasi tibi dicit, Prior de re communi tolle quod sufficit necessitatibus domus tuae; quod reliquum est, da Christo. Para te audire, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 34, 35). Forte contemnebas nescio quem pauperem aut egenum: noli contemnere Christum in coelo sedentem, in terra egentem; veniet cum retributione, et vita aeterna, et igne aeterno. Hoc ergo cogitans potes cum aliqua spe etiam dives esse. Si autem adhuc vis fieri dives, et non solum ea quae superflua tibi jacent, non vis erogare indigentibus, sed etiam augere vis patrimonium tuum; forte et de rapinis aliquam spem habes. Nisi forte hoc dicas: Scit Deus quia non de rapinis volo augere patrimonium meum. Unde vis augere? Emendo. Innocens tibi videris, quia emendo vis augere? Rapina non es malus, sed voto malus es. Si quis tibi dicat, Vende res tuas; exhorrescis, expavescis, maledictum putas. Cum ergo emere cupis, nonne hoc optas, ut res suas alii vendant? Nam quomodo poteris emere, si alius non compulsus fuerit venundare?

3. Minor ad bonum quam ad malum labor. Pretium regni coelorum. Omnibus in promptu est. Bona voluntas est charitas. Et hoc videte, fratres, quantum laboret qui exspoliare vult vestitum; et quam sine labore sit ille qui vestire vult nudum. Si enim habet, profert et dat; si non habet, sufficit ei coram Deo voluntas bona. Ecce non laborat si habet: si vero non habet; quia quod valde necessarium est habet, pauper est in arca, sed dives est in conscientia; pauper est in domo, sed dives est in animo. An forte nihil habes, quia bonam voluntatem habes? Audi nato Domino [PL39.2249] clamantes Angelos, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quam parvo constat regnum coelorum! quam vili pretio tanta possessio proponitur! Proponitur enim in terra, quod possideas in coelo; proponitur in tempore, quod possideas in aeternum. Non potes dicere: Non habeo unde emere possim, quia tanta est illa possessio, ut pretium congruum invenire non possim. Nonne tantum valet, quantum habere potueris? et hoc superfluum. Quantum valuit Zacchaeo? Dimidium patrimonium: erat enim dives. Dimidium rerum mearum, dixit, do pauperibus (Id. XIX, 8). Sed quia prior emit, forte tu non invenis quod emas? emit enim regnum coelorum. Et ille emit, et tibi integrum servatur quod emas. Noli timere ne angustet te compossessor: omnibus latum est quod charitas possidet. Duobus minutis emit quaedam vidua regnum coelorum. Misit in gazophylacium duos nummos: Amen, amen dico vobis, nullus amplius misit in domum Dei quam ista vidua: illi enim de abundantia sua miserunt, haec autem totum quod habuit misit (Marc. XII, 42, 44) Quia enim praebebat ei Dominus victum, jam ei duo nummi superflui restiterant ad victum ejus diei: ideo misit illos in domum Dei, et emit sibi regnum coelorum. Ecce quod timebas ne charum esset, et non esses idoneus, en duobus nummis valet. Si terrebat te pretium quod dedit Zacchaeus, consoletur te hoc pretium quod dedit haec vidua. Plus addo, charissimi; valet et vilius. Vilior est calix aquae frigidae, vilior est sola bona voluntas: audi clamantes Angelos, In terra pax hominibus bonae voluntatis. An forte non bene diximus viliorem bonam voluntatem? Imo ipsa est omnibus charior, et totum habet qui bonam voluntatem habet: quia et in dimidio rerum suarum Zacchaeus, si bonam voluntatem non haberet, nihil dedisset. Bona enim voluntas, ipsa dicitur charitas. Et quid ait Apostolus? Si distribuero omnia mea pauperibus, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Totum ergo habet, qui bonam voluntatem habet. Ipsa est quae potest sufficere, si caetera non sint: si autem sola desit, nihil prodest quidquid habitum fuerit. Sola sufficit, si adsit: caetera omnia nihil prosunt, si sola charitas desit. Si haberes in domo tua thesauros unde securus esses, gauderes et exsultares: In corde habes bonam voluntatem, et tristis es? In arca posses timere furem, in corde habens bonam voluntatem nihil times.

4. Justitiam appetenti imminet a malis pati. Forte aliquis cogitat, et dicit: Si res meas pauperibus dare coepero, et de adversariis meis pro Dei amore me vindicare noluero, et humilis ac mansuetus esse contendero, statim mihi necesse erit persecutiones hominum malorum sustinere. Qui haec times, non legisti quia per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21)? non audisti Scripturam dicentem, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1)? Verum est quia ubi Deum in veritate coeperis quaerere, necesse tibi erit superborum vel malorum hominum nequitias sustinere: quia non sic ab illis colitur Christus, quomodo eis quotidie praedicatur; quoniam et quidquid volunt, quidquid petunt a Deo, in luxuriis suis et in conviviis volunt consumere, in spectaculis, in nugis, in fornicationibus, in ebrietatibus. In his volunt consumere, quo desiderant abundare: et tunc putant quia bonus est Deus, quando illis praestat unde corrumpantur.

5. Inde magis proficit. Mali torcularia unde uva premitur et oliva. Pro ipsis orandum. Sed dicit aliquis: Ecce tempora aspera sunt, et asperiora erunt. Per ista asperiora proficit magis Ecclesia, proficiunt illi qui sursum cor habent: et illi qui sursum cor non habent, tumultuatur eis cor in terra, et dicunt cordi suo locum mutare, ut etiam ipsi sursum cor habeant, cantantes nobiscum, Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). Tale est dicere, Severiora sunt [PL39.2250] tempora: quale si quis dicat, severiora esse tempora olivae, cum fructus colligitur, quia in torcular mittitur. Quando enim pendebat in arbore, laeta tempora videbantur; et non attendunt quia amurca plena erat. Venit quasi asperius tempus, venit tempus torcularis, veniunt majores pressurae. Per peccata enim et crimina superborum, per avaritiam luxuriamque malorum majores pressurae fiunt generi humano. Omnes enim mali et amatores mundi quasi torcularia sunt. Sicut enim in torcularibus et uva premitur et oliva, ut vinum et oleum reponatur in canava: ita per nequitiam malorum hominum, qui boni et justi sunt, multis tribulationibus corporaliter fatigantur, ut animae eorum tanquam oleum ac vinum recondi in aeterna beatitudine mereantur. Noli ergo de Dei misericordia vel justitia desperare, quoties te videris ab iniquis hominibus fatigari: sed considera quod illi qui te persequuntur, apud Deum velut molae ac torcularia deputantur; tu vero tanquam oliva, et quasi uva legitima, parvo tempore pressuram malorum hominum sustinere cogeris: sed postea illis sine fine remanebit opprobrium, tu felici commutatione transibis ad regnum. Et tunc liberatus ab omnibus malis, cum propheta poteris dicere, Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Sed ut ad istam merearis beatitudinem pervenire, ora pro illis qui te persequuntur; quia potens est Deus ut illos convertat ad bonum; et qui nunc paleae esse videntur, de zizaniis in triticum, de amurca in oleum transeant; et qui modo alios per nequitiam persequuntur, ipsi postea persecutionem pro justitia patiantur; et qui nunc res alienas crudeliter volunt rapere, res suas incipiant pauperibus misericorditer erogare. Quam rem si, orantibus vobis, secundum suam consuetudinem pietas divina praestiterit, non solum de vestra, sed et de aliorum salute duplicem mercedem in aeterna beatitudine, remunerante Deo, capietis: quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXI. De dilectione non solum amicorum, sed etiam inimicorum: et quia potest fieri ut qui inimici sunt, ita ad amicitiam recoventur

1. Inimici diligendi. Dilexit enim nos Deus, etiam inimicos. Frequenter in Evangelio, fratres charissimi, audivimus Dominum dicentem, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt (Matth. V, 44). Quare autem Dominus dixit, Diligite inimicos vestros, nisi quia passuri eramus inimicos? Sed dicit aliquis: Quis potest diligere inimicos? Prius te dilexit impium Deus tuus, qui nunquam fuit impius: tu autem etiamsi jam non es impius, fuisti tamen aliquando; quando nemo fit justus nisi ex peccatore, sicut frequenter cantavimus, Beati quorum remissae sunt iniquitates (Psal. XXXI, 1): non dixit, Beati qui non fecerunt peccata; sed, Beati quorum remissae sunt iniquitates. Si enim quaeris qui non fecerit, non invenies. Unde ergo quisquam erit beatus? Si remittatur quod fecit, si tegatur quod commisit. Si ergo jam tibi peccatum dimissum est, ille te insequitur qui nondum est justus. Et tu antequam justificareris, alios persequebaris; perieras, et inventus es: et ille qui tibi adversatur, invenietur, et non persequetur. Noli cogitare quod tuis meritis talis factus sis; quia gratia Dei te talem fecit. Et bene considerans videbis potentem esse Deum, qui talem faciat eum, quem juste videris odisse.

[PL39.2251] 2. Quam injuste malorum optetur interitus. Dicis enim tu tibi quasi justus: Magna est patientia Dei, quae illum talem vivere sinit. Atque utinam hoc solum dicas: sed timeo ne insuper reprehendas, dicens, Quid placuit Deo talibus parcere? Quare tanta mala faciunt homines, et vivunt? Sic dicat alius: O Deus, quare vivit iste qui tanta dicit, et tuam justitiam reprehendit? non enim attendit quid ipse dicat, sed attendit quid alius faciat. Qui tibi displicet, fortassis non reprehendit, nec effundit istas contumelias in Deum, quomodo tu facis. Ecce puta quia Deus, quomodo tu vis, nulli malo velit parcere: quid de te facturus est, qui sine peccato esse non potes? Non attendis ubi te inveniat? Roga ergo, ut non solum aliis, sed etiam et tibi parcat. Hoc itaque, fratres, habent quasi proprium omnes iniqui: nolunt ut parcat Deus iniquis, et non vident quid ipsi sint, etiam ex hoc ipso quod ita volunt. Sed ego justus sum, inquis. Si tibi non parceret Deus cum esses iniquus, quomodo ad justitiam pervenisses? An forte volebas ut Deus usque ad te patiens esset, quousque tu pervenires ad justitiam? Quia Deus extendit pontem misericordiae suae, ut tu transire posses; hoc vis ut jam subducat, ne alius transeat?

3. Qui hodie malus, forte cras nobis erit melior. Diligamus ergo, fratres charissimi, inimicos nostros. Forte qui hodie est amicus tuus, talia peccata facturus est, ut in vita aeterna tecum esse non possit: non enim scis quid pariat crastinus dies (Prov. XXVII, 1). Et e contra qui inimicus est, forte sic ad poenitentiam convertetur, ut in illa coelesti Jerusalem civis tuus esse mereatur, et forte etiam major efficiatur. Non vobis hoc difficile videatur. Interrogemus Scripturas, et in ipsis hoc evidentius agnoscere poterimus. Paulus apostolus prius sceleratus erat inimicus Christianorum, rapiebat, vastabat, saeviebat. Ibi erat quando lapidatus est martyr Stephanus. Parum illi erant manus suae, manibus omnium lapidabat: quia ut illi non impedirentur vestimentis suis, sed liberis manibus saxa projicerent, omnium vestimenta servabat; ac sic in omnium manibus scelus operabatur. Videte virum una voce Domini ex persecutore factum praedicatorem. Praecessit eos quos oderat: illi enim omnes christiani quos insequebatur, tales non erant, qualis ipse factus est. Non enim omnes illi Apostoli erant, quod ipse factus est. Videtis fieri posse ut inimicus qui erat hodie, sit non solum amicus et frater in gratia, sed etiam praecedat et melior fiat.

4. Orationis fructus mors inimici. Homo et peccator duo sunt. Ergo, fratres mei, christiani illi omnes quos persequebatur Saulus, putatis quia non rogabant? Utique, si noverant Christum, si christiani erant, si noverant ipsum Dominum Jesum pro impiis mortuum. Non enim mortuus est pro fidelibus; sed mortuus est ut faceret fideles. Rogo vos, fratres, diligenter, attendite, Dominus et Salvator noster, qui mortem suam praestitit infidelibus, quale sit illud quod servat fidelibus? Et hoc considerate, quia quos persequebatur Paulus apostolus, bene noverant misericordiam Dei, et sciebant quod Saulus ille persecutor poterat fieri praedicator: et ideo oraverunt pro illo, et exauditi sunt. Ille persequebatur; sed illi vicerunt. Illi eum magis occiderunt et interfecerunt rogando pro eo. Quomodo? Ecce una voce prostratus est persecutor. Surrexit enim jam non persecutor, sed praedicator: qui ergo persequebatur mortuus est. Quaere persecutorem, et non invenies jam; quia surrexit. Ergo illi potius occiderunt eum orando, quam ille persequendo. Et vos ergo, fratres, sic orate pro inimicis vestris, ut occidat eos Deus: id est, ut eorum malitiam, quae vobis inimicatur, occidat. Sic enim non occidit quod creavit, sed quod ipsi sibi fecerunt. Homo enim et peccator, duo nomina [PL39.2252] sunt. In ipsis duobus nominibus quaere quid fecerit Deus, quaere quid suaserit diabolus. Homo a Deo factus est: peccatum, suadente diabolo, ab homine factum est. Quis horum duorum te persequitur? Si enim tu bene vivis, non te persequitur, nisi qui malus est: non ergo homo, sed peccator te insequitur. Roga pro homine, ut exstinguat Deus peccatorem. Cum enim mortuus fuerit peccator, nihil tibi adversabitur; imo consolabitur vivens, qui te in peccatis mortuus persequebatur.

5. In dimittendo omnis spes nostra. Maximum Deo offertur sacrificium. Omnibus id promptum. Eleemosynae duae. Spiritualis praestat. Non vobis ergo grave sit, per ipsius Domini nostri misericordiam vos obtestor, quia spes nobis alia non est, nisi dimiserimus quidquid nos laeserint homines. Nemo nos fallat. Aliud majus sacrificium non est quod debeamus Deo, nisi quidquid boni est, etiam malis hominibus, sed tamen hominibus fecerimus. Dicit tibi Deus: Ego non ex te cresco, sed tu ex me; sacrificium volo quod prosit homini: sic ad me pervenit quod tibi prosit. Potes mihi dicere: Non habeo quod tribuam indigenti, non possum jejunare frequenter, et a vino vel carnibus abstinere non possum. Numquid potes mihi dicere, charitatem te habere non posse? Ipsa est cujus possessio tanto plus augetur, quanto amplius erogatur. Dimitte ergo quod tenebas; ne adversus te ille teneat aliquid, cui non habes quod dimittas: Dimittite et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38). Scitote, fratres charissimi, quia duae sunt eleemosynae: una cordis, alia pecuniae. Eleemosyna cordis est, dimittere quod laesus es. Nam dare aliquid indigenti aliquando quaeris, et non habes: indulgere peccanti, quantum volueris, redundat tibi. Aurum, argentum, vestem, frumentum, vinum et oleum potest fieri ut aliquoties non habeas, unde pauperibus tribuas: ut autem omnes homines diligas, et hoc aliis quod tibi ipse velis, et ut inimicis tuis indulgeas, nunquam te poteris excusare; quia si in cellario vel in horreo non habes quod dare possis, de thesauro cordis tui potes proferre quod tribuas. Et cum omnibus hominibus, etiamsi sola sit, bona voluntas sufficiat, et eleemosyna cordis multo major sit, quam eleemosyna corporis; quis est qui vel umbram excusationis possit praetendere? Et illud attendite, fratres, quia charitatis eleemosyna sine terrena substantia sufficit sibi: illa vero quae corporaliter datur, si non benigno corde tribuitur, omnino non sufficit. Et quia, sicut ipsi videtis, fratres charissimi, ad remissionem omnium peccatorum, si substantia terrena non fuerit, charitas et dilectio inimicorum satis abundeque sufficiunt; nulla nobis excusatio de hac re in die judicii remanebit, nec dicere aliquis poterit non se habuisse unde sua peccata redimeret.

6. Adhortatio. Et ideo omnes homines studeamus toto corde diligere; orantes, ut qui boni sunt, meliores fiant, et in opere bono permaneant; qui mali sunt, cito se corrigant: timentes illud quod Dominus comminatus est dicens, Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15). Sed magis cum ipsius adjutorio laboremus, ut illud in nobis possit impleri, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis. Cum ergo secundum praefatam Domini sententiam, qua dixit, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Ibid., 14), in potestate nostra positum sit, qualiter in die judicii judicemur; dimittamus omnibus inimicis nostris: ut libera conscientia possimus in oratione dominica dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid., 12). Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXII. De diligendis inimicis, I

1. In Scripturis et ornamenta sanis et aegris medicamenta. Medicamentum praecipuum, inimicorum dilectio. In divinis voluminibus, fratres charissimi, ita dispensavit Spiritus sanctus, ut et sanis ornamenta, et aegrotis spiritualia medicamenta deesse non possint. Quam rem ego, Domino donante, cognoscens, unicum ac singulare animarum remedium, tanquam spirituale antidotum studui providere. Primum ac principale medicamentum est animae aegrotanti, ita charitatis dulcedinem retinere, ut non solum amicos, sed etiam inimicos velit toto corde diligere: propter illud quod scriptum est, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VI, 14). Ut ergo tam praeclaram dilectionem et memoriter tenere, et operibus possitis, Deo auxiliante, perficere; pauca capitula de Scripturis sanctis excerpsimus, quae unusquisque si non discutiendo, sed credendo susceperit, et peccatorum suorum indulgentiam accipiet, et ad aeternae vitae beatitudinem Deo auxiliante perveniet.

2. Hanc coluere sancti, Joseph, Moyses, Job. In primis consideranda est et totis viribus imitanda benigna etiam erga inimicos antiquorum sanctorum charitas. Nam beatus Joseph pro parricidii crimine impiis et inimicis fratribus suis non odii amaritudinem, sed charitatis dulcedinem recompensavit. Osculabatur enim singulos, et per singulos flebat. Quibus non solum nihil mali rependens, sed etiam omnia bona retribuens, tam vivo quam mortuo patre germano semper amore dilexit. Beatus quoque Moyses cum frequenter eum populus rebellis non solum contemnere, sed etiam lapidare voluisset, divinae charitatis memor ita pro illis Domino supplicabat, ut clamaret et diceret, Si non dimiseris peccatum populi tui, dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII, 32). In ipso enim Veteri Testamento legimus scriptum, Itinera eorum qui injuriam retinent malefacti, in mortem: et iterum, Ne memor, inquit, sis injuriae proximi tui (Levit. XIX, 18): et iterum, Si videris asinum inimici tui in luto jacentem, non praeteribis nisi prius alleves eum (Exod, XXIII, 5). Quo loco diligenter unusquisque vestrum consideret, quod si asinum inimici non licet in luto dimitti; quanto magis homo ad imaginem Dei factus non debet odio haberi nec negligi? Beatus quoque Job ita veram et perfectam charitatem etiam cum inimicis fideliter retinebat, ut gaudens et libera conscientia ad Dominum diceret: Si gavisus sum ad ruinam inimici mei, et exsultavi eo quod invenisset eum malum, vel si in corde meo dixi, Bene (Job XXXI, 29).

3. Hanc etiam coluit David, et quem inde fructum cepit. Beatus quoque David, licet virtutibus multis fuerit exornatus, nulla tamen eum actio familiarius Deo conjunxit, quam dilectio inimicorum suorum (I Reg. XVI). Cui cum inimicus suus in faciem malediceret, maluit tamen parcere et Dei judicio reservare, quam suae iracundiae satisfacere. Et in tantum non fuit simulata nec falsa sua dilectio, ut ipsos etiam adversarios suos fleret, et in illis qui eos occidere praesumpserant, vindicaret (II Reg. I). Ideo securus dicebat in Psalmis illud, quod omnes homines satis attento et trementi animo dicere debent: Si reddidi, inquit, retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis; persequatur inimicus animam meam, et [PL39.2254] comprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat (Psal. VII, 5 et 6). Ecce quali maledicto se ipsum condemnat, qui de inimicis diligendis Dei praecepta contemnens, odium in corde servare non metuit. Unde considerandum est, qua fronte vel qua conscientia versiculum istum ex ore suo proferre poterit, qui inimicis suis mala pro malis retribuit. Per Salomonem quoque Spiritus sanctus clamat et dicit: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas: ne forte videat Deus, et displiceat illi, et avertat iracundiam suam ab eo. (Prov. XXIV, 17, 18). Et utique cur ab eo averterit, ad illum dirigit qui de inimici ruini congaudet, secundum illud: Qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus (Id. XVII, 5). Item inibi, Homo homini reservat iram; et a Deo quaerit medelam (Eccli. XXVIII, 3)! et, In hominem similem sibi non habet misericordiam: ipse cum caro sit, reservat iram; et propitiationem quaerit a Deo! Quis exorabit pro delictis ipsius (Ibid., 4, 5)?

4. Quo sensu dicatur, Odio habebis inimicum. Dicitur quidem in Veteri Testamento, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX, 18). Sed qui sano intellectu Scripturae divinae sensum agnoscere cupit, sententiam istam hoc modo intelligat, ut diligat omnem hominem proximum suum, et odio habeat diabolum inimicum suum. Quod etiam in uno homine malo impleri potest. In ipso enim uno qui malus est, et proximum habes et inimicum. Nam quod homo est, proximus tuus est; quod malus est, non solum tuus, sed etiam suus inimicus est. Dilige ergo in eo carnem et animam, hoc est, proximum tuum quem Deus fecit; et odio habe malitiam, quam ipso consentiente diabolus intromisit. Quod cum sancto et pio animo feceris, vices coelestis Medici agis, odio habens morbum, et diligens aegrotum.

5. Et illud, Carbones ignis congeres super caput inimici. Non semper littera in Scripturis sequenda. Item per Salomonem loquitur Spiritus sanctus, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Prov. XXV, 21 et 22). Hoc ergo loco cum grandi diligentia observandum est, ne forte dum eum non bene intelligimus, de medicamentis nobis vulnera faciamus. Solent enim nonnulli hoc praecepto uti, quasi ad satiandum furorem suum. Dicunt enim apud se: Ecce cibo inimicum meum, ut ardeat in aeternum. Avertat Deus hujusmodi intelligentiam ab animis nostris. Qualiter ergo accipi debeat locus iste, sancti et antiqui patres, revelante Spiritu sancto, definierunt. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc.; hoc enim, inquit, faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Caput in homine, sensus rationalis intelligitur: qui sensus cum a fervore charitatis recedens factus fuerit frigidus (unde scriptum est, Quia abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 12]), necesse est ut quod est saluti contrarium sapiat, et cui deberet esse amicus, inimicus existat. Ad sanandum ergo talem phreneticum, homines sanctos et charitatis igne accensos hortatur Spiritus sanctus, dicens: Carbones ignis congeres super caput ejus. Cum enim inimico tuo pio animo frequentius benefeceris; quamlibet sit impius et crudelis, barbarus et cruentus, tamen tandem aliquando erubescit et dolet, et poenitere incipit quod admisit. Jam cum poenitentiam coeperit agere, sensus rationalis, hoc est, caput ipsius, incipit charitatis igne succendi: et qui prius quasi frigidus et phreneticus contra te consueverat iracundiam retinere, spirituali calore de tua bonitate succensus incipit te toto corde diligere. Ecce quomodo sancti patres hunc Scripturae locum intelligendum esse dixerunt. Nam absit a sensu catholico, ut eo animo quisque boni aliquid inimico suo conetur impendere, ut eum pro hoc beneficio velit aeterno incendio concremari. Unde cum grandi cautela fidei considerandum est et timendum, ne sequamur litteram occidentem; sed magis vivificantem spiritum diligamus.

[PL39.2255] 6. Jerusalem coelestis: de pace muros habet, pacem non tenenti impervios. Et illud, fratres charissimi, cum grandi tremore considerare debemus, quod in Psalmo terribiliter Spiritus sanctus dixit. Cum enim illam coelestem Jerusalem, id est, congregationem omnium sanctorum, quae cum Christo est regnatura, ad laudandum Dominum provocaret; cum dixisset, Lauda, Jerusalem, Dominum, addidit, Qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 12, 14). Ergo, ut ipsi videtis, Jerusalem illa coelestis muros de pace habet constructos. Qui enim talem pacem et talem charitatem habet ut omnes diligat, et pro bonis orat ut meliores fiant, pro malis supplicat ut cito se corrigant; de qua parte voluerit intrare, illius coelestis Jerusalem portas apertas merebitur invenire. Qui autem non vult habere talem charitatem, qualem et Christus praecepit, et Apostolus docuit, ex omni parte Jerusalem portas clausas inveniet. Et quia oleum charitatis habere noluit, clausis januis sponsi, cum illis fatuis virginibus illam metuendam audiet vocem: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis (Matth. XXV, 12). Quomodo enim illis quinque virginibus, quae charitatis oleum habuerunt, illa coelestis Jerusalem aperiet januas suas, ut intrent in gaudium Domini sui: sic illis e contrario qui sine charitate veniunt, claudet, et aeterna a se separatione repellet; et implebitur illud quod in Psalmo dicitur de Jerusalem, Quoniam, inquit, confortavit seras portarum tuarum (Psal. CXLVII, 13). Clausis portis et confirmatis seris, nunquam exiet amicus, nunquam intrare poterit inimicus: quia quomodo justus nunquam est exiturus a gloria, ita et peccator nunquam poterit liberari a poena.

7. Nihil nos a charitate separet. Et ideo, si volumus ut ab istis malis nos dignetur divina pietas liberare, ut feliciter in illam coelestem Jerusalem mereamur intrare, totis viribus laboremus ut in nobis impleatur illud quod Apostolus dixit, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an periculum? an gladius? et illud, Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque potestates, neque altitudo, neque profundum, neque instantia, neque futura, neque creatura aliqua poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35, 38, 39). Ecce, sicut audistis, beatum Apostolum et apostolicos viros tanta ac tam terribilia a charitate Dei separare non poterant. Unde nimis dolendum est, quod cum illi a charitate Dei nec tormentis poterant separari, nos interdum otiosis fabulis separemur, et nonnunquam propter parvissimum convicium et cujuscumque miseri hominis detractionem ita derelinquimus charitatem, ut cum eo non solum multis diebus, sed etiam mensibus fortassis et annis nec loquamur, nec ad convivium venire velimus: et non attendimus quia dum nos invicem odio habemus, ita muros civitatis Jerusalem contra nos claudimus, ut nullus nobis aditus remaneat, per quem intrare possimus. Et quia civitas illa habitatorem Deum habet, et dicente Joanne evangelista, Deus charitas est (I Joan. IV, 16); qui charitatem habere noluerit, qua fronte vel qua conscientia ad Dominum, qui est charitas, praesumet accedere?

8. Nullus excusari potest, quod charitatem non teneat. Haec omnia, fratres charissimi, dum vobis paterna pietate frequenter insinuo, absolvo apud Deum conscientiam meam. Et quia nullus unquam erit, qui se in veritate excusare valeat, quod veram pacem et veram charitatem tenere non possit; totis viribus misericordiam Dei deprecemur, ut nobis illam charitatem, sine qua nullus unquam Deum videbit, insinuare et donare dignetur, ut nullis nec tormentis, nec damnis ac persecutionibus ab illius dilectione vel dulcedine separemur. Si jubetis, jam non est opus ut prolixiori vos sermone diutius fatigemus: et ideo jam ista quae ad praesens dicta sunt, vestrae Charitati sufficiant, ut [PL39.2256] haec Deo placita, quae accepistis, sanctis cogitationibus velut munda animalia assidue ruminetis, et qualiter ea cum Dei adjutorio possitis adimplere, in vestris animis definiatis. Ea quae sequuntur de amore inimicorum, aut die crastino, aut certe die dominico absque aliqua lassitudine corporis opportunius audietis; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXIII. De diligendis inimicis, II

1. Charitas magnum peccatorum remedium. A nemine non potest cum Dei adjutorio haberi, cum in bona voluntate sita sit. Scio et credo Charitatem vestram sapienter intelligere, non esse sine causa quod vos de vera et perfecta charitate tam frequenter admoneo. Hoc enim ideo facio, quia ad omnium peccatorum vulnera nullum medicamentum tam salubre et tam efficax esse cognosco. Additur et hoc, quod cum tam magnum sit verae et perfectae charitatis remedium, nullus tamen invenitur qui eam cum Dei adjutorio habere non possit. In reliquis operibus bonis interdum potest aliquis qualemcumque excusationem praetendere; in habenda autem dilectione nullus se poterit excusare. Potest mihi dicere aliquis, Non possum jejunare: numquid potest dicere, Non possum amare? Potest dicere, Propter infirmitatem corporis mei non possum a vino vel a carnibus abstinere: numquid potest dicere, Non possum diligere? Potest dicere, se virginitatem non posse servare; non posse res suas vendere, et pauperibus erogare: numquid potest dicere, Non possum inimicos meos diligere, et eis qui in me peccaverint indulgere? Nemo se circumveniat, fratres charissimi; quia Deus neminem fallit. Cum enim multa sint quae propter fragilitatem humanam corporaliter non possumus implere; charitatem tamen in corde nostro, Deo inspirante, si in veritate volumus, sine aliqua dubitatione habere poterimus. Multa enim sunt quae de horreo vel canava vel cellario aliquoties proferre non possumus; de thesauro vero cordis nimis foedum et turpe est, si aliquam excusationem praetendere videamur. Non enim ibi aut pedes laborant currendo, aut oculi videndo, aut aures audiendo, aut manus operando lassantur, ut nos per ipsam fatigationem excusare conemur. Non nobis dicitur, Ite ad Orientem, et quaerite charitatem; navigate ad Occidentem, et invenietis dilectionem. Intus in corda nostra, unde nos iracundia excludere solet, redire jubemur, dicente propheta: Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Non enim, sicut jam dixi, in longinquis regionibus invenitur quod a nobis Dominus repetit: intus ad cor nostrum nos mittit. In nobis enim posuit quod requirit, ubi tota charitatis perfectio in animi bonitate vel voluntate consistit: de qua voluntate vel bonitate pastoribus Angeli clamaverunt, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et ideo quia nulla nobis ante tribunal Christi excusatio esse poterit; cum Dei adjutorio totis viribus laboremus, ut in animis nostris plus praevaleat bonitas quam malitia, plus patientia quam iracundia, plus benignitas quam invidia, plus humilitas quam superbia: et ut totum brevi sermone concludam, sic [PL39.2257] totum cor nostrum obtineat charitatis dulcedo, ut in nobis amaritudo odii locum habere non possit.

2. Frustra dicit quis se inimicos diligere non posse. Sed dicit aliquis: Nulla ratione possum inimicos meos diligere. In omnibus Scripturis Deus tibi dixit quia potes: tu e contrario non posse respondes. Considera nunc, utrum Deo an tibi debeat credi. Et ideo quia mentiri non potest Veritas, jam vanas excusationes suas relinquat humana fragilitas: quia nec impossibile aliquid potuit imperare qui justus est: nec damnaturus est hominem pro eo quod non potuit vitare, qui pius est. Quid tergiversamur incassum? Nemo enim quantum possumus melius novit, quam qui nobis ipsum posse donavit. Tot viri, tot mulieres, tanti pueri, tantae et tam delicatae puellae flammas, et ignes, et gladios, et bestias pro Christo aequanimiter pertulerunt: et nos stultorum hominum convicia dicimus tolerare non posse; et interdum pro parvissimis damnis, quae nobis malorum hominum nequitia inferuntur, si possumus, etiam usque ad mortem illorum nostras injurias vindicamus! Unde nescio qua fronte vel qua conscientia cum omnibus sanctis in aeterna beatitudine partem habere desideramus; quorum exempla sequi nec in rebus minimis acquiescimus.

3. Scripturae locum in sui gratiam afferunt, sed hoc praecipue Dei amor innuitur. Deus amavit non amantes, et in hoc vult nos ipsum imitari. Phrenetici sunt qui nos vexant. Sed sunt aliqui qui testimonium Scripturae divinae iracundiae suae aestimant suffragari. Dicunt enim scriptum esse, Amat anima mea amantem se: et dum auctoritatem divinam male intelligunt, de medicamentis sibi vulnera faciunt. Qualiter autem hoc et debeat et possit intelligi, attendat Charitas vestra, Amat, inquit, anima mea amantem se. Licet et de omnibus secundum litteram sentiri debeat, tamen certius de Deo intelligi debet, quia nullus nos melius quam ipse diligit. Nam si boni tantummodo amandi sunt, quid dicimus de Deo nostro, de quo scriptum est, Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16)? Quid enim boni fecerat mundus, ut illum sic diligeret Deus? Omnes enim homines non solum malos, sed etiam originali peccato mortuos Christus Dominus noster invenit. Et tamen etiam cum tales essemus, dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis: ac per hoc amavit etiam non amantes, sicut et Paulus apostolus dicit, Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6); et per ineffabilem pietatem universo humano generi hoc exemplum dedit, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Quod et beatus Petrus apostolus in Epistola sua similiter praecepit, dicens: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Quod exemplum Domini secuturi sumus? numquid ut mortuos suscitemus? numquid ut supra mare pedibus ambulemus? Non utique; sed ut simus mites et humiles corde; et non solum amicos, sed etiam adversarios diligamus: Ut sequamini, inquit, vestigia ejus. Dixit hoc etiam beatus evangelista Joannes: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Quomodo Christus ambulavit? In cruce enim positus pro inimicis oravit, dicens: Pater, ignosce illis: quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Phrenetici enim sunt, et a contrario spiritu possidentur, et ut nos persequantur, majorem persecutionem a diabolo patiuntur: et ideo magis ut liberentur quam ut damnentur orare debemus. Sic enim fecit beatus Stephanus, qui gloriosissime primus Christi vestigia secutus est. Cum enim duris saxorum imbribus caederetur, pro se stans oravit; pro inimicis vero suis positis genibus totis viribus clamavit et dixit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Si ergo putamus nos non posse imitari Dominum nostrum, imitemur saltem conservum [PL39.2258] nostrum. Imitemur etiam et beatum Jacobum: qui et ipse cum a Judaeis lapidaretur, flexis genibus pro suis persecutoribus supplicavit.

4. Inimicorum dilectio non est consilium, sed praeceptum. Dominus quoque in Evangelio ut inimicos diligere debeamus non dedit consilium, sed praeceptum. Aliud est consilium, aliud praeceptum. Consilium datur, ut virginitas conservetur, ut a vino et a carnibus abstineatur, ut vendantur omnia, et pauperibus erogentur. Praeceptum vero datur, ut justitia custodiatur, ut omnis homo divertat a malo, et faciat bonum. Denique de virginitate dicitur, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12): de justitia vero non dicitur, Qui potest facere, faciat: sed, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Id. III, 10). Consilium qui libenter audierit et fecerit, majorem gloriam habebit. Praeceptum qui non impleverit, nisi poenitentia subvenerit, evadere poenam non poterit. Sic enim praecepit Dominus: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vestris et calumniantibus vobis (Id. V, 44). Et si quaeris quam mercedem accipies; audi quod sequitur: Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Ibid., 45). Advertite, quia si inimicos non diligimus, filii Dei esse non possumus. Et qua fronte dicimus in oratione, Pater noster, qui es in coelis? aut qua conscientia dicere poterimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus (Id. VI, 12).

5. Qui nonnisi se amantes amat, ab ethnicis et bestiis non distat. Charitas vera. Sed dicit aliquis: Ego audio Scripturam dicentem, Amat anima mea amantem se. Amas filios et parentes? Amat et latro, amat et draco, amant et lupi, amant et ursi. Si enim amantes non diligimus, si filios vel parentes despicimus, pejores leonibus et supradictis bestiis sumus: si vero amantes tantum diligimus, nihil ab ipsis bestiis distare videmur. Sic et ipse Dominus dixit: Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facietis? Nonne et ethnici hoc faciunt (Id. V, 46, 47)? Qui ergo solos amicos diligunt, sicut ipsi videtis, adhuc in hac parte publicanis et Gentibus similes sunt. Ut ergo superiores et Gentibus et bestiis simus, etiam inimicos et adversarios diligamus; et timeamus illud quod Dominus in Evangelio dixit: Serve male, omne debitum dimisi tibi quia rogasti me; nonne et te oportuit misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et quid postea? Tradidit eum tortoribus, donec redderet universum debitum. Sic, inquit Dominus, Pater meus coelestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Id. XVIII, 32-35). Et iterum ipse Dominus ait: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 35). Et iterum: Hoc est mandatum meum, ut invicem diligatis (Id. XV, 12). Et iterum: Qui universam legem complevit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacobi II, 10). Quod est hoc unum, nisi quod supra diximus, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34)? quod, inquam, est hoc unum, nisi illud quod Apostolus dicit, Omnis lex in uno sermone completur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Galat. V, 14)? Sed ne forte aliquis dicat, locum hunc non sic debere intelligi: audiat de hoc mandato iterum Apostolum sublimi voce clamantem, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ipsa est vera et germana charitas, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos pervenit inimicos: sicut et Dominus noster tantam circa genus humanum cognoscitur habere charitatem, ut non solum supra bonos, sed etiam supra malos pluviam dare, et solem suum quotidie oriri concedat.

[PL39.2259] 6. Conclusio. Etiam et illud ante omnia cum grandi reverentia et timore recolere et retinere debemus, quod Dominus in Evangelio dixit: Si dimiseritis, inquit, hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si non dimiseritis, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14). [In potestate nostra positum est, qualiter in die judicii judecimur. Unde nescio qua fronte indulgentiam peccatorum suorum ante tribunal Christi obtinere poterit, qui Deo praecipiente inimicis suis veniam dare non acquiescit.] Apostolus etiam praedicat dicens, Nemini malum pro malo reddentes. Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 17, 14): et iterum, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Ibid., 21): et iterum, Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes (I Petr. III, 9). Beatus quoque evangelista Joannes, qui supra pectus Domini in coena recubuit, in Epistola sua ita nos admonet, dicens, Qui odit fratrem suum, homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet in se vitam aeternam manentem (I Joan. III, 15): et iterum, Qui dicit se in lumine manere, et fratrem suum odit, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (Id. II, 11). Hoc loco fratrem omnem hominem debemus accipere. Dicit etiam ipse beatus Joannes, Si quis dixerit, Diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (Id. IV, 20)? Sed jam, si jubetis, ista sufficiant. Sunt enim innumerabilia tam in Novo quam in Veteri Testamento, quae causam, de qua loquimur, validissimis testimoniis confirmare videntur, quae omnia longum est ut nunc Charitatis vestrae auribus intimentur. Sed a sanctis animabus etiam parva pro magnis accipiuntur: quia et revera cui parva, sed tamen magna, non prosunt, plura prodesse nihil poterunt. Ergo, fratres charissimi, considerantes illud quod jam saepe dictum est, quia omnis lex uno sermone impletur in nobis, id est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum; non solum amicos, sed etiam inimicos diligite [quia quicumque hoc implere nolunt, reliqua illis opera bona prodesse non poterunt. Et ideo ita omnibus inimicis vestris dimittite ]; ut cum secura conscientia possitis in oratione dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2230-2259 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22