CAPUT PRIMUM

1. Dicendum de utrorumque officio, auditorum et praedicatorum verbi Dei. Verbi Dei assiduos auditores, beatus Jacobus apostolus convenit, dicens: Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Neque enim eum cujus verbum est, aut per quem dicitur verbum; sed vosmetipsos fallitis. Ex hac ergo sententia manante de fonte veritatis, per os apostolicum veracissimum, audemus et nos exhortari vos: et cum exhortamur vos, respicere nos. Verbi Dei enim inanis est forinsecus praedicator, qui non est intus auditor. Nec ita aversi ab humanitate et fideli consideratione sumus, ut pericula nostra non intelligamus, qui verbum Dei populis praedicamus. Consolatur autem nos, quia ubi periclitamur in ministeriis nostris, adjuvamur orationibus vestris. Nam ut noveritis, fratres, quam tutiore loco stetis quam nos, ipsius apostoli aliam sententiam profero dicentis, Sit autem unusquisque vestrum velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Prius itaque de hoc officio nostro loquar, propter hanc sententiam, qua admonemur esse velociores ad audiendum, tardiores ad loquendum: ut cum officium nostrum qui saepe loquimur, excusavero, tunc veniam ad id quod primo proposui.

CAPUT II

2. Audire verbum Dei tutius est quam praedicare. Oportet nos exhortari vos, ut non sitis auditores tantum verbi, sed etiam factores. Quod ergo saepe vobis loquimur, quis non, parum advertens necessitatem nostram, judicat nos, cum legit, Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum? [PL38.967] Ecce studium vestrum nos non permittit istam servare sententiam. Debetis ergo orare, sublevare, quem cogitis periclitari. Verumtamen, fratres mei, dicam vobis, quod volo credatis; quia hoc in corde meo non videtis. Ego qui vobis assidue loquor, jubente domno et fratre meo episcopo vestro, et exigentibus vobis, tunc solidum gaudeo, dum audio. Gaudium, inquam, meum tunc solidum est, quando audio, non quando praedico. Tunc enim securus delector. Voluptas illa non habet inflationem. Non ibi formidatur praecipitium elationis, ubi est petra solidae veritatis. Et ut sciatis ita esse, audite ubi dictum est, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Ibi gaudeo, ubi audio. Deinde secutus adjunxit, Exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Ubi audimus ergo, humiles sumus: ubi autem praedicamus, et si non elatione periclitamur, certe vel frenamur. Et si non extollor, periclitor ne extollar. Ubi autem audio, sine fraudatore fruor, sine teste delector. Noverat hoc gaudium etiam amicus ille sponsi, qui dicebat: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat, et audit eum. Et ideo stat, quia audit eum. Quia et primus homo audiendo Deum stetit, audiendo serpentem cecidit. Ergo amicus sponsi stat, et audit eum: et gaudio, inquit, gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Non propter vocem suam, sed propter vocem sponsi. Vocem tamen sponsi quam intus audiebat, foras populis non claudebat.

CAPUT III

3. Mariae et Marthae officia. Pars Marthae bona. Hospitalitatis bonum. Hanc partem sibi elegerat etiam illa Maria, quae ministrante et circa multum ministerium occupata sorore sua, sedebat ad pedes Domini, et otiosa verbum ejus audiebat. Joannes stabat, illa sedebat: sed illa corde stabat, et ille humilitate sedebat. Statio enim significat permansionem; sessio, humilitatem. Et ut sciatis quia statio permansionem significat, hanc permansionem dicitur diabolus non habuisse; de quo dictum est: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Item quia sessio significat humilitatem, ille psalmus ostendit, ubi admonet de poenitentia, et dicit: Surgite postquam sedistis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 2). Quid est, Surgite postquam sedistis? Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Quid autem boni habeat auditio, ipse Dominus testis est, loquens de Maria quae sedebat ad pedes ejus, et verbum ejus audiebat. Cum enim soror ejus occupatissima circa ministerium, a germana sua desertam se esse quereretur, ab interpellato Domino audivit: Martha, Martha, circa multa es occupata; porro unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea (Id. X, 38-42). Numquid malum erat quod Martha agebat? Quis nostrum satis explicet verbis, quantum sit bonum hospitalitatem ministrare sanctis? Si quibuslibet sanctis, quanto magis capiti et praecipuis membris, Christo et Apostolis? Nonne unusquisque vestrum habens hoc hospitalitatis bonum, quando audit quid Martha faciebat, dicit apud [PL38.968] se ipsum: O beata, o felix, quae suscipere Dominum meruit; cujus hospites Apostoli facti sunt ambulantes in carne! Nec tu deficias, quia non potes quod Martha, suscipere Christum in domum tuam cum Apostolis suis: facit te ipse securum: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Opus ergo magnum est, valde magnum, quod praecipit Apostolus dicens: Necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes (Rom. XII, 13). Quam laudans in Epistola ad Hebraeos dicit: Per hanc quidam nescientes, hospitio receperunt Angelos (Hebr. XIII, 2). Magnum ergo ministerium, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit; quia sorore sollicita, laborante, multa curante, illa vacabat, sedebat, audiebat.

CAPUT IV

4. Pars Mariae melior, quia non aufertur. Marthae opus aufertur, non merces. Ostendit tamen Dominus, unde fuerit illa pars melior. Continuo quippe cum dixisset, Maria meliorem partem elegit; quasi quaereremus, ut scire vellemus unde meliorem, subjunxit et ait, Quae non auferetur ab ea. Quid intelligimus, fratres mei? Si ideo meliorem partem elegit, quia non auferetur ab ea; sine dubio Martha eam partem elegerat, quae auferretur ab ea. Plane auferetur ab omni homine, qui ministrat sanctis ea quae sunt corpori necessaria, auferetur ab eo quod facit. Non enim semper ministraturus est sanctis. Cui enim ministrat, nisi infirmitati? cui ministrat, nisi mortalitati? cui ministrat, nisi esurienti ac sitienti? Haec omnia non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Cum enim transierit ipsa necessitas, nullum erit ministerium necessitatis. Auferetur labor, sed reddetur merces. Cui tunc ministrabitur cibus, ubi esurit nemo? cui potus, ubi sitit nemo? cui hospitium? ubi peregrinus est nemo? Dominus ergo cum discipulis suis, ut posset mercedem hujus operis reddere, dignatus est indigere. Esuriebat et ipse, et sitiebat: non quia cogebatur, sed quia dignabatur. Bonum enim erat, ut per quem facta sunt omnia, esuriret: sic enim felix esset qui pasceret. Et quando Dominum quisque pascebat, quid dabat? quis dabat? unde dabat? cui dabat? Quid dabat? Cibum pani dabat. Quis dabat? Ille utique dabat, qui plus accipere volebat. Unde dabat? numquid de suo? quid enim habebat, quod non acceperat? Cui dabat? Nonne illi qui creaverat et quod accipiebat, et a quo accipiebat? Magnum hoc ministerium, magnum hoc opus, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Pars ergo Marthae transit: sed, ut dixi, merces pro illa data non transit.

CAPUT V

5. Pars Mariae quomodo non transit. Pars vero Mariae non transit. Videte quomodo non transeat. Unde delectabatur Maria quando audiebat? Quid manducabat? quid bibebat? Scitis quid manducabat, quid bibebat? Ipsum Dominum interrogemus, qui talem suis praeparat mensam, ipsum interrogemus. Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, [PL38.969] quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). De isto fonte, de isto horreo justitiae sancta Maria sedens ad pedes Domini, quasdam esuriens micas accipiebat. Tantum enim Dominus tunc dabat, quantum illa capiebat. Totum autem tantum quantum in illa sua futura mensa daturus est, nec ipsi discipuli, nec ipsi Apostoli capere tunc poterant, quando illis dicebat: Adhuc habeo vobis multa dicere; sed non potestis illa audire modo (Joan. XVI, 12). Unde ergo Maria, ut dixi, delectabatur? Quid manducabat, quid bibebat avidissimis cordis faucibus? Justitiam, veritatem. Veritate delectabatur, veritatem audiebat: veritati inhiabat, veritati suspirabat. Veritatem esuriens manducabat, sitiens bibebat: et ipsa reficiebatur, et unde pascebatur non minuebatur. Unde Maria delectabatur? quid manducabat? Immoror, quia delector. Audeo dicere, ipsum manducabat quem audiebat. Si enim veritatem manducabat, nonne ipse dixit, Ego sum veritas (Id. XIV, 6)? Et quid amplius dicam? Manducabatur, quia panis erat: Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi (Id. VI, 41). Iste panis est qui reficit, nec deficit.

CAPUT VI

6. Veritate pasci, pars Mariae quae non transit. Delectatio de lumine veritatis. Intendat itaque Charitas vestra. Ecce dicimus ministrare sanctis, cibum parare, potum ministrare, mensam ponere, pedes lavare, lectum sternere, tecto suscipere; nonne omne hoc transiturum est? Quis autem audet dicere, modo nos pasci veritate, non pasci autem cum venerimus ad immortalitatem? Nonne si pascimur modo micis, tunc plenam habebimus mensam? De ipso enim cibo spirituali Dominus dicebat, quando laudavit fidem Centurionis, et dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem iu Israel. Et ideo dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 10, 11). Absit a cogitationibus nostris, ut illos cibos in mensa illius regni cogitemus, de qualibus dicit Apostolus: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has evacuabit (I Cor. VI, 13). Quare evacuabit? Quia fames non erit ibi. Quod manducabitur, non finitur. Nam et hoc praemium sanctis suis promittens in illo regno, ait: Amen dico vobis, quia faciet eos recumbere; et transiet, et ministrabit eis (Luc. XII, 37). Quid est, faciet eos recumbere, nisi, faciet requiescere, faciet vacare? Quid est, transibit, vel, transiet, et ministrabit eis? Post hunc transitum ministrabit eis. Hic enim transitum fecit Christus: veniemus ad eum quo transivit, ibi jam non transit. Nam et Pascha in hebraea lingua Transitus interpretatur. Hoc Dominus ostendit, imo evangelista, ubi de Domino dixit: Cum autem venisset hora ut transiret de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Si ergo hic nos pascit, et sic pascit; ibi quomodo pascet? Quod ergo elegit Maria, crescebat, non transibat. Delectatio enim cordis humani de lumine veritatis, de affluentia sapientiae, delectatio cordis humani, cordis fidelis, cordis sancti, non invenitur voluptas, cui possit aliqua ex parte comparari, ut vel minor dicatur. Quod enim dicis, Minus est, quasi [PL38.970] crescendo par erit. Nolo dicere, Minor: non comparo; alterius generis est, longe aliud est. Quid est enim modo quod omnes attenditis, omnes auditis, omnes excitamini, et quando verum aliquid dicitur, delectamini? Quid vidistis? Quid tenuistis? Quis color apparuit oculis vestris? Quae forma, quae figura, quae statura, quae lineamenta membrorum, quae corporis pulchritudo? Nihil horum. Et tamen amatis. Quando enim sic laudaretis, si non amaretis? Quando amaretis, si nihil videretis? Me itaque non ostendente formam corporis, lineamenta, colorem, pulchros motus, me non ostendente, vos tamen videtis, amatis, laudatis. Si haec delectatio veritatis dulcis est nunc, multo dulcior erit tunc. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea.

CAPUT VII

7. Factores verbi et intus et foris esse debemus. Ostendi, sicut potui, quantum me Dominus adjuvare dignatus est, dulcissimae Charitati vestrae, quam tutiore loco stetis audiendo, quam nos praedicando. Hoc enim modo vos facitis, quod tunc omnes facturi sumus. Non enim erit tunc aliquis magister verbi, sed magistrum Verbum. Illud ergo sequitur, quod ad vos pertinet facere, ad nos monere. Vos enim estis auditores verbi, nos praedicatores. Intus autem ubi nemo videt, omnes auditores sumus: intus in corde, in mente, ubi vos docet ille, qui vos admonet laudare. Ego enim forinsecus loquor, ille intus excitat. Omnes ergo intus auditores sumus; et omnes et foris et intus in conspectu Dei factores esse debemus. Unde intus factores? Quia qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Et potest esse moechus, nullo hominum vidente, sed Deo puniente. Quis est ergo intus factor? Qui non ad concupiscendum videt. Quis est foris factor? Frange panem tuum esurienti (Isai. LVIII, 7). Hoc enim cum fit, videt et proximus: sed quo animo fit, non videt nisi Deus. Estote ergo, fratres mei, factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos: non Deum, non eum qui praedicat. Ego enim, vel quisquis vobis praedicat verbum, cor vestrum non videt: quid agatis intus in cogitationibus vestris, judicare non potest. Quia homo non potest, intuetur Deus, cui cor humanum non potest occultari. Ipse videt quo studio audias, quid cogites, quid teneas, quantum proficias de supplementis suis, quam instanter ores, quemadmodum depreceris Deum ex eo quod non habes, quomodo gratias agas ex eo quod habes: ille novit qui exacturus est. Nos pecuniam dominicam erogare possumus: veniet exactor qui dixit, Serve nequam, dares pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem.

CAPUT VIII

8. Auditores verbi aedificantes alii super petram, alii super arenam. Nolite ergo, fratres mei, fallere vosmetipsos, quia venistis studiose ad audiendum verbum, si non facitis quod auditis deficiendo. Cogitate si pulchrum est audire, quanto magis facere. Si non audis, auditum negligis, nihil aedificas. Si audis et non facis, ruinam aedificas. Domini [PL38.971] Christi est de hac re proposita congruentissima similitudo: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit. Quare non cecidit? Fundata enim erat super petram. Ergo audire et facere, aedificare est super petram. Ipsum enim audire aedificare est. Qui autem, inquit, audit verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificat. Et ipse aedificat. Quid aedificat? Ecce aedificat domum suam: sed quia non facit quod audit, et audiendo aedificat super arenam. Ergo super arenam, qui audit et non facit, aedificat: super petram, qui audit et facit: nec super arenam, nec super petram aedificat, qui omnino non audit. Vide autem quid sequatur: Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna (Matth. VII, 24-27). Spectaculum miserabile!

CAPUT IX

9. Non audire, quasi non aedificare, malum est. Ait ergo aliquis: Quod non sum facturus, quid mihi opus est audire? Audiendo enim, inquit, et non faciendo, ruinam aedificabo. Nonne tutius est nihil audire? Ipsam quippe partem Dominus in sua similitudine proposita attingere noluit, sed intelligendam dedit. In hoc enim saeculo, pluvia, venti, flumina non quiescunt. Non aedificas super petram, ut veniant, et non te dejiciant? Non aedificas super arenam, ne cum venerint, domum dejiciant? Ergo sine ullo tecto, quia nihil audis, sic remanebis. Venit pluvia, veniunt flumina: numquid ideo tutus, quia raperis nudus? Considera ergo, qualem tibi elegeris partem. Non eris, ut putas, non audiendo securus: necesse est te nudUm sine ullo tecto obrui, tolli, submergi. Si ergo malum est super arenam aedificare, malum est nihil aedificare; restat ut non sit bonum nisi in petra aedificare. Malum est ergo non audire: malum est audire et non facere: restat audire et facere. Estote ergo factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.

CAPUT X

10. Auditor negligens praedicatoris vitia ne causetur. Post hanc exhortationem timeo ne non verbo erigam, sed desperatione confringam. Fortassis enim aliquis, vel unus, vel duo, vel certe plures, in ista vestra frequenti praesentia judicat me, et dicit: Vellem scire, si iste qui mihi loquitur, omnia facit quae vel ipse audit, vel caeteris dicit. Huic respondeo: Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die. Quoniam et ego ipse ex aliqua parte, quid nunc sim, possum scire; quid cras futurus sim, nescio. Sed tibi de me, o quisquis ita moveris, Dominus securitatem dedit. Si enim facio quae dico vel quae audio, imitatores mei estote; sicut et ego Christi (I Cor. IV, 3, 16). Si autem dico, et non facio; Dominum audite: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Ergo si bene de me sentis, laudas me: si male sentis, accusas me, sed non excusas te. Quomodo enim te excusabis, si in malum praedicatorem veritatis verbum Dei tibi dicentem, et sua [PL38.972] mala opera facientem contorqueas accusationem; cum Dominus tuus, redemptor tuus, effusor pretii, aggregans te militiae suae, et faciens de servo suo fratrem suum, non te desinat commonere, et dicat, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite? Dicunt enim, inquit, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Bona dicunt, mala faciunt: tu audi bona, et noli facere mala. Hic respondebis: Quomodo audio bona ab homine malo? Numquid colligunt de spinis uvas (Id. VII, 16)?

SERMO CLXXX. De verbis apostoli Jacobi, Ante omnia nolite jurare, etc., cap. V, V\. 12

CAPUT PRIMUM

1. De cavenda juratione admonitio. Prima lectio quae nobis hodie recitata est apostoli Jacobi, oblata nobis est ad disserendum, et quodam modo indicta. Intentos enim vos fecit, admonens ante omnia ne juretis. Difficilis quaestio est. Hoc peccatum quem non reum teneat, si jurare peccatum est? Nam perjurium peccatum esse, et grande peccatum, nemo dubitat. Sed non ait Apostolus, de cujus lectione tractamus, Ante omnia, fratres mei, nolite perjurare; sed, nolite jurare. Praecessit etiam ipsius Domini Jesu Christi in Evangelio similis admonitio: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis, Non perjurabis: ego autem dico vobis, nolite jurare, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per caput tuum jurabis, quia non tibi est potestas facere unum capillum album aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: si quid amplius est, a malo est (Matth. V, 33-37). Huic dominicae admonitioni memorata Apostoli lectio omnino sic congruit, ut nihil aliud Deus jussisse videatur: quia nullus alius hoc dixit, quam ille qui per Apostolum dixit: Ante omnia, inquit, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non. Nisi quod iste addidit, Ante omnia: ex quo multum fecit intentos, auxitque difficultatem quaestioni.

CAPUT II

2. Juratio licet a Deo usurpata, homini tamen fugienda. Perjurium quot modis contingit. Invenimus enim jurasse sanctos, jurasse primitus ipsum Dominum, in quo non est omnino peccatum. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Aeternitatem sacerdotii Filio cum juratione promisit. Habes etiam, Per memetipsum juro, dicit Dominus (Gen. XXII, 16). Et illud juratio est, Vivo ego, dicit Dominus (Num. XIV, 28). Quomodo homo per Deum, sic Deus per se ipsum. Non est ergo peccatum [PL38.973] jurare? Durum est hoc dicere: et quoniam diximus Deum jurasse, quam blasphemum est hoc dicere? Jurat Deus qui peccatum non habet: non ergo est peccatum jurare; sed magis peccatum est pejerare. Fortasse quis dicat non esse proponendum de Domino Deo jurationis exemplum. Deus enim est, et forte illi soli competit jurare, qui non potest pejerare. Homines enim falsum jurant, vel cum fallunt, vel cum falluntur. Aut enim putat homo verum esse quod falsum est, et temere jurat: aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero jurat, et nihilominus cum scelere jurat. Distant autem ista perjuria, quae duo commemoravi. Fac illum jurare, qui verum putat esse, pro quo jurat: verum putat esse, et tamen falsum est. Non ex animo iste perjurat; fallitur, hoc pro vero habet quod falsum est; non pro re falsa sciens jurationem interponit. Da alium qui scit falsum esse, et dicit verum esse; et jurat tanquam verum sit, quod scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit bellua, et de rebus humanis exterminanda? Quis enim hoc fieri velit? Omnes homines talia detestantur. Fac alium, putat falsum esse, et jurat tanquam verum sit, et forte verum est. Verbi gratia, ut intelligatis, Pluit in illo loco? interrogas hominem; et putat non pluisse, et ad negotium ipsius competit, ut dicat, Pluit: sed putat non pluisse; dicitur ei, Vere pluit? Vere, et jurat: et tamen pluit ibi, sed ille nescit, et putat non pluisse; perjurus est. Interest quemadmodum verbum procedat ex animo. Ream linguam non facit, nisi mens rea. Quis est autem qui non fallatur, etsi noluit fallere? Quis est homo cui non subrepat fallacia? Et tamen juratio ab ore non discedit, frequentatur: plura sunt plerumque juramenta, quam verba. Si discutiat homo quoties juret per totum diem, quoties se vulneret, quoties gladio linguae se feriat et transfigat, quis in illo locus invenitur sanus? Quia ergo grave peccatum est pejerare, compendium tibi dedit Scriptura, Noli jurare.

CAPUT III

3. Periculum perjurii in juratione. Quid tibi dicturus sum homo! Verum jura? Ecce verum jura, non peccas: si verum juras, non peccas. Sed homo inter tentationes positus, carne involutus, calcans terram sub terra, dum corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); inter ista multa tua cogitata incerta, volatica, conjecturas humanas, fallacias humanas, quando non subrepit tibi quod falsum est, posito in regione falsitatis? Vis ergo longe esse a perjurio? Jurare noli. Qui enim jurat, aliquando verum jurare potest; qui autem non jurat, mendacium jurare nunquam potest. Juret ergo Deus, qui jurat securus, quem nihil fallit, quem nihil latet, qui omnino fallere ignorat, quia nec falli potest. Cum enim jurat, se adhibet testem. Quomodo tu cum juras, Deum adhibes testem; sic ipse cum jurat, se testem adhibet. Tu quando illum adhibes testem, forte [PL38.974] supra mendacium tuum, accipis in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7). Ne ergo mendacium jures, noli jurare. Ipsa est angustia. Perjurium praecipitium. Qui jurat, juxta est: qui non jurat, longe est. Peccat et graviter qui falsum jurat: non peccat qui verum jurat: sed nec ille peccat, qui omnino non jurat. Sed qui non jurat, et non peccat, longe est a peccato: qui autem verum jurat, non peccat, sed prope est ad peccatum. Fac te ambulare in aliquo loco, ubi a parte dextera spatiosa sit terra, nec usquam angustias patiaris; a sinistra praeceps locus est. Ubi eligis ambulare? Super finem terrae in labio praecipitii, an inde longe? Puto quia inde longe. Sic et qui jurat, in fine ambulat; et ambulat pedibus infirmis, quia humanis. Si offenderis, deorsum is; si lapsus fueris, deorsum is. Et quid te excipit? Perjurii poena. Ergo volebas verum jurare: audi consilium Dei, Noli jurare.

CAPUT IV

4. Verum jurare fas est; non jurare, tutius. Si peccatum esset juratio, nec in veteri Lege diceretur, Non perjurabis; reddes autem Domino jusjurandum tuum (Levit. XIX, 12). Non enim peccatum praeciperetur nobis. Sed ait tibi Deus tuus, Si juraveris, non damnabo: si verum juraveris, non damnabo. Sed numquid si non juraveris damnabo? Duo sunt, inquit, quae non damno unquam; veram jurationem, et nullam jurationem: damno autem falsam jurationem. Falsa juratio exitiosa est, vera juratio periculosa est, nulla juratio secura est. Scio esse difficilem quaestionem, et Charitati vestrae fateor, semper illam vitavi. Nunc autem cum die dominico debito reddendi sermonis recitaretur eadem lectio, divinitus mihi inspiratum esse credidi, ut inde tractarem. Hinc me dicere Deus voluit: hinc vos audire. Obsecro ne contemnatis, obsecro ut cor stabiliatis, linguae mobilitates mutetis. Non frustra est omnino, non vacat quod cum eam, ut dixi, quaestionem semper devitare voluerim, imposita est necessitati meae, ut imponatur et Charitati vestrae.

CAPUT V

5. Juratio ab Apostolo adhibita. Ut noveritis, verum jurare non esse peccatum, invenimus et apostolum Paulum jurasse: Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (I Cor. XV, 31). Per vestram gloriam, juratio est. Non quasi sic ait, Per vestram gloriam morior, quasi vestra gloria me facit mori; quomodo si diceret, Per venenum mortuus est, per gladium mortuus est, per bestiam mortuus est, per inimicum mortuus est; id est, faciente inimico, faciente gladio, faciente veneno, et similia: non sic dixit, Per vestram gloriam. Ambiguitatem graecus sermo dissolvit. Inspicitur in Epistola graeca, et invenitur ibi juratio quae non est ambigua, Νὴ τὴν ὑμετέραν καύχησιν. Νὴ τὸν Θεόν, ubi dixerit graecus, jurat. Quotidie auditis Graecos, et qui graece nostis, Νὴ τὸν Θεόν: quando dicit, Νὴ τὸν Θεόν, juratio est, Per Deum. Ergo nemo dubitet jurasse Apostolum, cum dixit, Per vestram gloriam, [PL38.975] fratres, (et ne putemus eum per humanam gloriam jurasse) quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. Est alio loco juratio prorsus certa et expressa: Testem invoco super animam meam. Apostolus dicit, Testem Deum invoco super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum (II Cor. I, 23). Et alio loco ad Galatas: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Galat. I, 20).

CAPUT VI

6. Varii modi jurandi. Intendite, quaeso, et advertite: et si non tam plausibilis sermo vobis sit, propter angustias quaestionis; utilis tamen est, si ad viscera vestra perveniat. Ecce juravit Apostolus. Non vos fallant, qui nescio quomodo volentes ipsas jurationes discernere, vel potius non intelligere, dicunt non esse jurationem, quando dicit homo, Scit Deus, Testis est Deus, Invoco Deum super animam meam verum me dicere. Invocavit, inquit, Deum, testem fecit Deum: numquid juravit? Qui haec dicunt, nihil aliud volunt, nisi invocato Deo teste mentiri. Itane vero, quisquis es pravi cordis, et perversi cordis, si dicas, Per Deum, juras; si dicas, Testis est Deus, non juras? Quid est enim, Per Deum; nisi, Testis est Deus? Aut quid est, Testis est Deus; nisi, Per Deum?

7. Jurare quid sit. Quid est autem jurare, nisi jus Deo reddere, quando per Deum juras; jus saluti tuae reddere, quando per salutem tuam juras; jus filiis tuis reddere, quando per filios tuos juras? Quod autem jus debemus saluti nostrae, filiis nostris, Deo nostro, nisi charitatis, veritatis, et non falsitatis? Maxime autem per Deum cum fit, ipsa est vera juratio: quia et cum dicit quisque, Per meam salutem, salutem suam Deo obligat: quando dicit, Per filios meos, oppignerat Deo filios suos, ut hoc veniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius: si verum, verum; si falsum, falsum. Cum ergo filios suos, vel caput suum, vel salutem suam quisque in juratione nominans, quidquid nominat obligat Deo; quanto magis quando pejerat per ipsum Deum? Timet enim falsum jurare per filium suum, et non timet falsum jurare per Deum suum? Fortassis hoc dicens in animo suo, Timeo per filium meum falsum jurare, ne moriatur: Deo autem qui non moritur, etsi falsum per eum juretur, quid mali contingit? Bene quidem dicis, nihil mali contingit Deo, quando falsum juras per Deum: sed contingit mali multum tibi, qui fallis proximum, cui testem adhibes Deum. Si aliquid teste filio tuo faceres, et amico vel proximo tuo vel cuilibet homini diceres, Non feci, et tangeres filio tuo caput, quo teste fecisti, et diceres, Per hujus salutem, quia non feci: exclamaret forte filius tuus sub paterna manu tremens, nec tamen paternam manum, sed divinam tremens, Noli pater, non tibi vilis sit salus mea; Deum super me invocasti, ego te vidi, fecisti, noli pejerare: te quidem habeo genitorem, sed plus et tuum et meum timeo Creatorem.

CAPUT VII

8. Perjurium animae mortiferum. Vita corporis anima, vita animae Deus. Sed quia Deus, quando per eum juras, non tibi dicit, Ego te vidi, noli [PL38.976] jurare, fecisti: sed times ne te iste occidat, tu te ante occidis: quia ergo non dicit, Ego te vidi, putas quia non vidit? Et ubi est quod dicit: Tacui, tacui; numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Et tamen plerumque dicit, Ego te vidi: sed aliter quando vindicat in perjurum. Sed non in omnes vindicat: ideo homines aedificantur ad exemplum. Ego scio, ille mihi falsum juravit, et vivit. Ille tibi falsum juravit, et vivit? Falsum juravit, et vivit: ille falsum juravit. Tu falleris. Si tu oculos haberes unde mortem hujus videres, si et tu in eo quod est mori, et non mori, non fallereris, videres hujus mortem. Et modo intende Scripturam; et ibi invenies jacentem, quem putas viventem. Quia pedibus ambulat, quia manibus contrectat, quia oculis videt, et audit auribus, officiis caeteris membrorum satis utitur, viventem putas. Vivit, sed corpus ejus: mortua est autem anima ejus, mortuum est quod melius est ejus. Vivit habitaculum, mortuus est habitator. Quomodo, inquies, cum vivat corpus, mortua est anima; cum corpus non viveret, nisi vivificatum ab anima? Quomodo ergo mortua est anima, de qua vivit corpus? Audi ergo, et disce: corpus hominis creatura Dei est, et anima hominis creatura Dei est. De anima Deus vivificat carnem; ipsam item animam vivificat de se ipso, non de se ipsa. Vita ergo corporis anima est; vita ergo animae Deus est. Moritur corpus, cum recedit anima: moritur ergo anima, si recedit Deus. Recedit anima, cum corpus percutitur gladio: et putas quia non recedit Deus, cum ipsa anima feritur perjurio? Vis videre quia mortuus est, de quo loqueris? Lege Scripturam: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Sed tu praesentem Deum ultorem putas, si ille qui te juratione falsa deceperit, continuo exspiret. Si expiret ante oculos tuos, exspiravit caro ipsius. Quid est, exspiravit caro ipsius? Spiritum quo vivificabatur, ejecit. Hoc est, exspiravit excluso spiritu, quo vivebat caro. Pejeravit, exclusit spiritum quo vivebat anima. Exspiravit, sed nescis; exspiravit, sed non vides. Carnem enim jacentem sine anima vides, animam miseram sine Deo videre non potes. Crede ergo, adhibe oculos fidei. Nemo perjurus impunitus; prorsus nemo, cum illo est poena sua. Si haberet in cubiculo suo tortorem carnis, punitus esset: habet in secreto cordis sui tortorem conscientiae suae, et impunitus vocatur? Et tamen quid dicis? Vivit, gaudet, luxuriatur qui mihi mendacium juravit: quid est, quod me mittis ad invisibilia? Quia et ipse Deus, per quem juravit, invisibilis est. Juravit per invisibilem, feritur poena invisibili. Sed vivit, inquit, et quodam modo scatet et bullit luxuriis. Si hoc ita est, quod scatet luxuriis, quod bullit luxuriis, vermes sunt animae mortuae. Denique omnis homo prudens, qui tales luxuriantes perjuros attendit, sano cordis olfactu, avertit se, non vult videre, non vult audire. Unde se ista sanitas avertit, nisi quia putet anima mortua?

CAPUT VIII

9. Cur dicitur a juratione ante omnia abstinendum. Breviter ergo audite, fratres mei, concludam sermonem, figens in cordibus vestris curam salubrem: Ante omnia nolite jurare. Quare, Ante omnia? Si magnum est facinus pejerare, nulla autem culpa est verum jurare, quare, Ante omnia nolite jurare? Debuit enim dicere, Ante omnia nolite pejerare. Ante omnia, inquit, nolite jurare. Jurare enim pejus est, quam furari? Jurare pejus est, quam adulterare? Non dico falsum jurare; jurare dico: jurare pejus est, quam hominem occidere? Absit. Hominem occidere, adulterare, furari, peccatum est: jurare non est peccatum; sed falsum jurare, peccatum est. Quare ergo, Ante omnia? Isto verbo quod ait, Ante omnia, cautos nos fecit adversus linguam nostram. Ante omnia, ait, ut attendatis prae caeteris, ut vigiletis ne subrepat vobis consuetudo jurandi. Tanquam in specula ita te posuit contra te: Ante omnia, levavit te super caetera, unde te attendas. Considerat enim te jurare, Per Deum, per Christum occido illum: et haec quoties per diem, quoties per horam? Non aperis os, nisi ad talem jurationem. Nolles ut diceret tibi, Ante omnia, ut te adversus consuetudinem intentissimum redderet, ut omnia tua inspiceres, omnes motus linguae tuae diligentissime custodires, esses custos malae consuetudinis tuae, ad eam constringendam? Audi, Ante omnia. Dormiebas, pungo, Ante omnia, spinas admoveo. Quid est, Ante omnia? Ante omnia vigila, ante omnia intentus esto.

CAPUT IX

10. Jurandi consuetudini aliquando obnoxius Augustinus. Juratio qua conditione adhibenda. Juravimus et nos passim, habuimus istam teterrimam consuetudinem et mortiferam. Dico Charitati vestrae: ex quo Deo servire coepimus, et quantum malum sit in perjurio vidimus, timuimus vehementer, et veternosissimam consuetudinem timore frenavimus. Frenata restringitur, restricta languescit, languescens emoritur, et malae consuetudini bona succedit. Denique non vobis dicimus, non nos jurare. Si enim hoc dicimus, mentimur. Quantum ad me pertinet, juro; sed quantum mihi videtur, magna necessitate compulsus. Cum videro non mihi credi nisi faciam, et ei qui mihi non credit non expedire quod non credit, hac perpensa ratione et consideratione librata, cum magno timore dico, Coram Deo; aut, Testis est Deus; aut, Scit Christus sic esse in animo meo: et video quia plus est, id est, quia amplius est quam Est, est; Non, non: sed quod amplius est, a malo est; et si non a malo jurantis, a malo est non credentis. Denique non ait, Si amplius facit, malus est: et, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non; si quis amplius facit, malus est: sed, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 37). Sed quaere cujus. Sed tamen aliud habet humana pessima consuetudo. Et cum tibi creditur, juras; et cum nemo exigit, juras; et horrentibus hominibus juras; non taces jurando, vix es sanus non perjurando. Nisi forte putatis, fratres, quia si sciret apostolus Paulus credere sibi Galatas, adderet [PL38.978] jurationem et diceret, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Galat. I, 20). Videbat ibi eos qui credebant; videbat et alios qui non credebant. Ergo noli dicere, Non juro, si forte exigitur. A malo est enim quod facis; sed illius qui exigit. Nam tu quomodo te purges non habes, quomodo satisfacias negotio quod instat, non invenis. Sed aliud est, cum exigitur juratio; aliud, cum offertur: et hoc ipsum quod offertur, aliud cum offertur non credenti; aliud cum ventilatur et credenti.

CAPUT X

11. Juramentum ab alio exigens, quomodo peccet. Tene ergo linguam et consuetudinem, quantum potes: non quomodo quidam, quando illis dicitur, Verum dicis? non credo. Non fecisti? non credo: Deus judicet, jura mihi. Et ipse qui exigit jurationem, multum interest si nescit illum falsum juraturum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit, Jura mihi, ut fides ei fiat; non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana tentatio est. Si autem scit eum fecisse, novit fecisse, vidit fecisse, et cogit jurare, homicida est. Ille enim suo perjurio se perimit: sed iste manum interficientis et expressit et pressit. Cum vero aliquis sceleratus fur audit, Jura si non tulisti, jura si non fecisti, ab eo qui nescit an fecit: ille tunc, Christiano non licet jurare; quando ab illo exigitur jusjurandum, non licet jurare; Christianus sum, non mihi licet. Capta talem, averte te ab illo, dissimula a negotio de quo loquebaris; misce alias fabulas, et invenies eum millies jurantem, qui semel jurare noluit. Istam ergo consuetudinem quotidianam, crebram, sine causa, nullo extorquente, nullo de tuis verbis dubitante jurandi, avertite a vobis, amputate a linguis vestris, circumcidite ab ore vestro.

CAPUT XI

12. Jurandi consuetudini operosius resistendum. Sed consuetudo est, solet dici. Solet dici, quando non dico. Hoc est, Ante omnia. Quid est, Ante omnia? Prae caeteris cautus esto, plus ad hoc intentus esto, quam ad alia. Major consuetudo majorem intentionem flagitat, non rei levis consuetudo. Si de manu aliquid faceres, facilius manui tuae imperares ne faceret; si pedibus aliquo eundum esset, pigritia retardante excitares te ut surgeres, et ires. Lingua facilitatem habet motus, in udo posita est, facile in lubrico labitur. Quanto illa citius et facilius movetur, tanto tu adversus illam fixus esto. Domabis, si vigilabis; vigilabis, si timebis; timebis, si christianum te esse cogitaveris. Nam tantum mali habet juratio, ut qui lapides colunt, timeant falsum jurare per lapides: tu non times Deum praesentem, Deum viventem, Deum scientem, Deum manentem, Deum in contemptorem vindicantem? Claudit ille templum super lapidem, et it ad domum suam: ipse super deum suum clausit, et tamen quando illi dicitur, Jura per Jovem, praesentis oculos timet.

CAPUT XII

13. Falsum jurare per idola, perjurium est. Et ecce dico Charitati vestrae, et qui per lapidem falsum jurat, perjurus est. Unde hoc dico? Quia multi et in hoc falluntur, et putant, quia nihil est per quod jurant, non se crimine teneri perjurii. [PL38.979] Prorsus perjurus es, quia per id quod sanctum putas, falsum juras. Sed ego illud sanctum non puto. Sanctum putat cui juras. Non enim quando juras, tibi juras, aut lapidi juras; sed proximo juras. Homini juras ante lapidem: sed numquid non ante Deum? Non te audit lapis loquentem: sed punit te Deus fallentem.

14. Jurandi consuetudo quomodo convellitur. Ante omnia ergo, fratres mei, obsecro vos, ne sine causa me Deus haec loqui compulerit. Dico enim ante ipsum quod dixi, saepe me istam quaestionem devitasse: timui ne monendo et praecipiendo plus reos facerem non audituros: hodie autem plus timui ne loqui recusarem, quod loqui juberer. Quasi vero parvus sit fructus sudoris hujus mei, si omnes qui mihi acclamaverunt, clament et contra se, ne falsum jurent adversum se: si tot homines qui me attentissime audierunt, attenti sint adversus consuetudinem suam, et admoneant se hodie, cum ad domos suas venerint, cum consuetudinem suam lapsu linguae repetiverint; admoneat proximus proximum: Hoc est quod hodie audivimus, hoc est quod obstricti sumus. Non fiat hodie, certe cum recens sermo est, Expertus loquor: non fiat hodie, pigrius fit cras. Si et cras factum non fuerit, minus laborat qui custodit; adjuvatur enim consuetudine superioris diei. Triduo moritur pestis de qua laboramus: et gaudebimus de fructu vestro; quia magno bono abundabitis, si tam magno malo carebitis. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLXXXI. De verbis Epistolae I Joannis, cap. I, 8, 9, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Contra Pelagianos

CAPUT PRIMUM

1. Nemo hic vivit sine peccato. Beatissimus Joannes apostolus salubriter et veraciter scribens, inter caetera ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. His verbis docuit beatus Joannes, imo ipse Dominus Jesus non se tacens per Joannem, neminem in ista carne, in isto corruptibili corpore, in ista terra, in isto maligno saeculo, in ista vita tentationibus plena, neminem hic vivere sine peccato. Absoluta sententia est, nec expositore indiget: Si dixerimus quia peccatum non habemus. Quis est enim qui non habet peccatum? Sicut Scriptura dicit, Nec infans cujus est vita diei unius super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Talis parvulus peccatum non fecit, sed de parentibus traxit. Ergo nullo modo quisquam potest dicere, non se habuisse peccatum. Sed accessit per fidem ad lavacrum regenerationis homo fidelis, et omnia dimissa sunt ei; jam sub gratia vivit, in fide vivit, membrum Christi factus est, templum Dei factus est: et tamen sic quomodo membrum [PL38.980] Christi et templum Dei factus est, si dixerit se non habere peccatum, seipsum seducit, et veritas in eo non est; prorsus mentitur, si dicat, Justus sum.

CAPUT II

2. Pelagianorum error, justos hic sine peccato reperiri. Argumentum Pelagianorum. Sunt autem quidam inflati utres, spiritu elationis pleni, non magnitudine ingentes, sed superbiae morbo tumentes, ut dicere audeant, inveniri homines absque peccato. Dicunt ergo, justos prorsus in hac vita nullum habere peccatum. Haeretici autem sunt Pelagiani, iidemque Coelestiani, qui hoc dicunt. Et cum responsum illis fuerit, Quid est quod dicitis? Ergo vivit hic homo sine peccato, et non habet omnino ullum peccatum, nec facto, nec verbo, nec cogitatione? Respondent de illo superbiae vento, quo pleni sunt: quem ventum utinam finirent, reflarentur et tacerent, id est, humiles fierent, non elati: respondent, inquam, Prorsus isti homines sancti, fideles Dei, nec facto, nec verbo, nec cogitatione possunt ullum habere peccatum. Et cum eis dicitur, Qui sunt isti justi, qui sine peccato sunt? respondent et dicunt, Tota Ecclesia. Mirari potuissem, si invenirem unum, duos, tres, decem, quot quaerebat Abraham. Abraham enim a quinquaginta usque ad decem descendit (Gen. XVIII, 24-32): tu, haeretice, respondes, et dicis mihi totam Ecclesiam. Unde hoc probas? Probo, inquis. Proba, rogo te. Magnum enim mihi gaudium affers, si docere potueris, totam prorsus Ecclesiam in singulis quibusque fidelibus suis nullum habere peccatum. Probo, inquis. Dic unde? Apostolus loquitur. Quid loquitur Apostolus? Christus, inquit, dilexit Ecclesiam. Audio, et Apostoli verba esse cognosco. Mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 25-27). Audivimus de nube magna tonitrua. Nubes enim Dei Apostolus. Verba ista sonuerunt, et tremere nos fecerunt.

CAPUT III

3. Refutantur ab ipsorum de se ipsis professione. Haeretici extra Ecclesiam sunt. Sed dicite nobis, antequam quaeramus quomodo ista verba Apostolus dixerit; dicite, inquam, nobis, utrum vos justi estis, an non. Respondent, Justi sumus. Ergo non habetis peccatum? Per omnes dies, per omnes noctes nihil mali facitis, nihil mali dicitis, nihil mali cogitatis? Non audent dicere, Nihil. Sed quid respondent? Nos quidem peccatores sumus; sed de sanctis loquimur, non de nobis. Hoc vos interrogo: Christiani estis? Non dico, Justi estis? Christiani estis? Non audent negare: Christiani, inquiunt, sumus. Fideles ergo estis? Baptizati estis? Baptizati, inquiunt, sumus. Dimissa sunt vobis cuncta peccata? Dimissa, inquiunt. Quomodo ergo estis peccatores? Sufficit mihi unde vos repellam. Vos christiani estis, baptizati estis, fideles estis, membra Ecclesiae estis, et habetis maculas et rugas? Quomodo ergo est Ecclesia isto tempore sine macula et ruga, cum vos sitis ruga ejus et macula? Aut si non vultis esse Ecclesiam, nisi eam quae sine macula et ruga est, cum rugis vestris et maculis praecidite vos a membris ejus, [PL38.981] praecidite vos a corpore ejus. Sed quid adhuc dicam ut se ab Ecclesia segregent, cum hoc jam fecerint? Haeretici enim sunt, jam foris sunt: cum tota munditia sua foris remanserunt. Redite, et audite; audite, et credite.

4. Mendax humilitas Pelagianorum. Forte dicturi estis, in corde vestro tumido et inflato: Numquid potuimus dicere quia justi sumus? Necesse utique erat propter humilitatem, ut diceremus nos peccatores esse. Propter humilitatem ergo mentiris? Justus es, sine peccato es: sed propter humilitatem dicis te peccatorem. Quomodo te accipiam tanquam christianum in alterum testem, quem contra te ipsum teneo falsum testem? Justus es, sine peccato es, et dicis te habere peccatum. Testis ergo falsus es contra te. Non accipit Deus mendacem humilitatem tuam. Inspice vitam tuam, vide conscientiam tuam. Ergo justus es, sed non potes nisi dicere te peccatorem? Audi Joannem; ipse tibi repetit quod etiam superius veraciter dixit: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Tu non habes peccatum, et dicis te habere peccatum; veritas in te non est. Quia non dixit Joannes, Si dixerimus quia peccatum non habemus, humilitas in nobis non est: sed dixit, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo mentimur, si dixerimus nos non habere peccatum. Si mendacium timuit Joannes, tu mendacium non times, ut cum sis justus, dicas te esse peccatorem? Quomodo ergo te accipiam ad alienam causam testem, qui in causa tua mentiris? Sanctos reos constituis, dum contra te falsum testimonium dicis. Quid facturus es alteri, qui te infamas? Quomodo alter tuam calumniam devitabit, quando te tuae linguae mendacio reum facis?

CAPUT IV

5. Mendacium specie humilitatis, peccatum est. Iterum te interrogo alio modo: Justus es, aut peccator? Respondes, Peccator. Mentiris, quia non quod te esse corde credis, hoc ore dicis. Ergo et si non eras peccator, esse incipies dum mentiris. Dicis enim: Humilitatis causa nos dicimus peccatores esse; nam Deus videt quia justi sumus. Cum ergo humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod evitaveras. Veritas in te non est, nisi te ita dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est humilitas, ubi regnat falsitas?

6. Ecclesiam hic non esse sine peccato, liquet ex dominica oratione. Postremo omittamus Joannis verba: ecce in corpore Ecclesiae, quam dicis non habere maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi, et esse sine peccato, ecce veniet hora orationis, oratura est tota Ecclesia: et tu quidem foris es; veni ad orationem dominicam, veni ad trutinam, veni, dic, Pater noster, qui es in coelis. Sequere: Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sequere, et die: Dimitte nobis debita nostra. Responde, haeretice, quae sunt [PL38.982] debita tua? An forte pecuniam mutuam a Deo accepisti? Non, inquit. Non te ego amplius interrogabo de hoc: ipse enim Dominus expositurus est, quae sint debita quae nobis petimus relaxari. Dicamus ergo sequentia: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Exponat hoc Dominus: Si enim dimiseritis hominibus peccata (ergo debita vestra peccata sunt), dimittet vobis et Pater vester peccata vestra. Redi ergo, haeretice, ad orationem, si obsurduisti contra veram fidei rationem. Dimitte nobis debita nostra, dicis, an non dicis? Si non dicis, etsi praesens fueris corpore, foris tamen es ab Ecclesia. Ecclesiae enim oratio est, vox est de magisterio Domini veniens. Ipse dixit, Sic orate (Matth. VI, 9-14): discipulis dixit, Sic orate: discipulis dixit, Apostolis dixit, et nobis qualescumque agniculi sumus dixit; arietibus gregis dixit, Sic orate. Videte quis dixerit, et quibus dixerit. Veritas discipulis, Pastor pastorum arietibus: Sic orate, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Rex militibus, Dominus servis, Christus Apostolis, veritas hominibus loquebatur, sublimitas humilibus loquebatur. Scio quid in vobis agatur: ego vos appendo, ego de trutina mea renuntio, prorsus dico quid in vobis agitur. Hoc enim ego plus quam vos scio. Dicite, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

CAPUT V

7. Tota Ecclesia hic petit sibi dimitti peccata. Hic agitur ut Ecclesia in coelis sit sine macula et ruga. Interrogo te, homo juste, sancte, homo sine macula et ruga; interrogo te, inquam: Oratio ista Ecclesiae est, fidelium est, an catechumenorum? Certe utique regeneratorum est, id est, baptizatorum: postremo, quod totum superat, filiorum est. Nam si non est filiorum, qua fronte dicitur, Pater noster, qui es in coelis? Ubi ergo estis, o justi et sancti? In membris Ecclesiae hujus estis, an non estis? Ibi eratis, sed jam non estis ibi. Et utinam jam praecisi accepta ratione audiant et credant. Ergo si tota Ecclesia dicit, Dimitte nobis debita nostra, reprobus est qui hoc non dicit. Et nos quidem cum dicimus, debita nostra, quousque id quod petimus accipiamus, reprobi sumus, quia peccatores sumus: sed quod vos non facitis, nos faciendo, id est peccata nostra confitendo, mundamur; si tamen faciamus quod dicimus, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ubi es ergo, haeretice Pelagiane vel Coelestiane? Ecce tota Ecclesia dicit, Dimitte nobis debita nostra. Habet ergo maculas et rugas. Sed confessione ruga extenditur, confessione macula abluitur. Stat Ecclesia in oratione, ut mundetur confessione: et quamdiu hic vivitur, sic stat. Et cum de corpore exierit unusquisque, dimittuntur ei omnia, quae talia habebat ut dimitterentur debita; quia et quotidianis precibus dimittuntur: et tunc [PL38.983] exit mundatus, et thesaurizatur Ecclesia in thesauros Domini aurum purum; ac per hoc in thesauros Domini Ecclesia est sine macula et ruga. Et si ibi sine macula et ruga est, hic quid orandum est? Ut venia percipiatur. Qui dat veniam, maculam extergit: qui ignoscit, rugam extendit. Et ubi extenditur ruga nostra? Tanquam in tendicula magni fullonis, in cruce Christi. In ipsa enim cruce, id est, in ipsa tendicula pro nobis sanguinem fudit. Et nostis fideles quale testimonium perhibeatis sanguini quem accepistis. Certe enim dicitis, Amen. Nostis qui sit sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum. Ecce quomodo fit Ecclesia sine macula et ruga, tanquam bene mundata in tendicula crucis extenditur: sed hic omnino potest id agi. Exhibet sibi Ecclesiam gloriosam Dominus, non habentem maculam aut rugam. Agit hoc et hic, exhibet ibi. Hoc enim agit, ut non habeamus maculam aut rugam. Magnus est qui agit, bene curat, doctissimus artifex est. Extendit in ligno, et facit nos sine ruga, quos abluendo fecerat sine macula. Ipse qui venit sine macula et sine ruga, extensus est in tendicula; sed propter nos, non propter se, ut nos faceret sine macula et ruga. Rogemus ergo eum ut faciat, et postquam fecerit, ad horrea nos ducat, ibique nos reponat, ubi pressorium non erit.

CAPUT VI

8. Mortifera non facit bonae fidei et bonae spei Christianus. Conditio qua nobis relaxantur quotidiana peccata. Tu ergo qui loquebaris, sine macula et ruga es? Quid hic facis in Ecclesia, quae dicit, Dimitte nobis debita nostra? Debita se habere confitetur, quae relaxentur. Qui non confitentur, non ideo non habent: sed ideo eis non relaxabuntur. Confessio nos sanat, et vita cauta, vita humilis, oratio cum fide, contritio cordis, lacrymae non fictae de vena cordis profluentes, ut dimittantur nobis peccata, sine quibus esse non possumus. Confessio, inquam, nos sanat, dicente apostolo Joanne, Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Non autem, quia dico quod non possumus hic esse sine peccato, homicidia facere debemus, aut adulteria, vel caetera mortifera peccata, quae uno ictu perimunt. Talia non facit bonae fidei et bonae spei christianus: sed illa sola, quae quotidiano orationis penicillo tergantur. Humiles et devoti dicamus quotidie, Dimitte nobis debita nostra: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsio haec cum Deo, vera sponsio et fixa conditio est. Tu homo es, et habes debitorem, et debitor etiam tu es. Accedis ad Deum, qui habet debitores, et debitor non est, ut postules tibi debita relaxari. Sed hoc tibi dicit: Ego debita non habeo, tu habes debita; debes enim mihi: sed etiam frater tuus debet tibi. Debitor [PL38.984] meus es, habes et tu debitorem. Debitor meus es, quia peccasti in me: habes debitorem fratrem, quia peccavit in te. Quod feceris cum debitore tuo, facio et ego cum meo: id est, si dimittis, dimitto; si tenes, teneo. Tu contra te tenes, qui alteri non dimittis. Nemo ergo dicat se esse sine peccato: sed non tamen ideo debemus amare peccatum. Oderimus ea, fratres; etsi non sumus sine peccatis, oderimus tamen ea: et maxime a criminibus nos abstineamus; abstineamus, quantum possumus, a levibus peccatis. Ego, ait, nescio quis, non habeo peccata. Se ipsum decipit, et veritas in eo non est. Prorsus oremus, ut Deus dimittat: sed faciamus quod dicitur, dimittamus et nos debitoribus nostris. Cum dimittimus, et dimittitur nobis. Quotidie dicimus hoc, et quotidie facimus, et quotidie fit in nobis. Non hic sumus sine peccato, sed exibimus hinc sine peccato.

SERMO CLXXXII. De verbis Epistolae I Joannis, cap. IV, 1-3, Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt, etc. Contra Manichaeos

CAPUT PRIMUM

1. Non cuilibet spiritui credendum. Quando Joannes apostolus legebatur, audivimus loquentem per eum Spiritum sanctum, et dicentem: Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Repeto, quia necessarium est ut repetam, et hoc mentibus vestris, quantum Dominus adjuvat, vehementer inculcem. Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. Praecepit Spiritus sanctus, ne omni spiritui credamus: et causam cur hoc praeceperit, dixit. Quae illa causa est? Quoniam multi, inquit, pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. Quisquis ergo ista praecepta contempserit, et omni spiritui credendum putaverit, necesse est incurrat in pseudoprophetas, et quod pejus est, blasphemet veros Prophetas.

CAPUT II

2. Ex Deo non est, qui negat Christum in carne venisse. Hic jam ex isto praecepto homo cautus effectus dicturus est mihi: Audivi, teneo, obtemperare desidero, quia et ego in pseudoprophetas nolo incurrere. Quis enim hoc velit, a mendacibus decipi? Siquidem pseudopropheta est mendax propheta. Da mihi hominem religiosum, non vult fallere: da mihi hominem impium, sacrilegum, fallere vult, falli non vult. Cum ergo nolint fallere boni, falli autem nec boni velint nec mali, quis est qui in pseudoprophetam velit incurrere? Verba dico consulentis me: sed utique in pseudoprophetam nemo nisi invitus incurrit. Audivi praeceptum Joannis, imo Domini per Joannem, Nolite omni spiritui credere. Ecce accipio, ita volo. Addit, et dicit, Sed probate spiritus, si ex [PL38.985] Deo sunt. Unde probo? Probare vellem, si errare non possem. Certe nisi probavero spiritus qui ex Deo sunt, incurram necesse est in spiritus qui ex Deo non sunt, et ex hoc seducar a pseudoprophetis. Quid agam? Quomodo observem? O si sanctus Joannes, quomodo nobis dixit, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt; dicere dignaretur, quomodo probentur spiritus qui ex Deo sunt! Noli esse sollicitus, et hoc audi. Hinc cognoscitur spiritus Dei: hoc certe exspectabas audire, ut probares spiritus qui ex Deo sunt. Hinc cognoscitur spiritus Dei: Joannes dixit, non ego: hoc sequitur in lectione quam tracto. Cum enim nos propterea faceret sollicitos et cautos, ne omni spiritui credamus, sed probemus spiritus qui ex Deo sunt, quia multi pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum; continuo vidit quid desideraremus, occurrit exspectationi, injecit oculum tacitae cogitationi. Gratias Deo, quia et hoc per illum loqui dignatus est. Hinc cognoscitur spiritus Dei.

Eia audite; audite, intelligite, discernite; inhaerete veritati, resistite falsitati. Hinc cognoscitur spiritus Dei. Unde, rogo te? Hoc est quod audire cupiebam. Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est (I Joan. IV, 1-3). Interim ergo, charissimi, repellite ab auribus vestris omnem disputatorem, praedicatorem, scriptorem, susurratorem, qui negat Jesum Christum in carne venisse. Ergo repellite Manichaeos a domibus, ab auribus, a cordibus vestris. Manichaei enim Christum in carne venisse apertissime negant. Spiritus ergo illorum non sunt ex Deo.

3. Manichaeorum in ipso loco Joannis insidiae. Error de duabus naturis. Hic video unde velit lupus obrepere; agnosco, et quantum valeo, devitandum esse demonstro. Hinc, in eo quod dixi, vel potius ab Apostolo dictum commemoravi; quia Omnis spiritus qui negat Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est; insidiatur Manichaeus in hoc verbo, et dicit mihi: Ecce spiritus qui negat Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est; unde est ergo? Si ex Deo non est, inquit, unde est? Numquid enim potest esse, nisi aliunde? Si ergo, inquit, ex Deo non est, et aliunde est, vides esse duas naturas. Invenimus lupum: retia salubria tendamus, venemur, capiamus, captum trucidemus. Trucidemus plane; moriatur error, vivat homo. Ecce in eo quod dixi, Capiamus, trucidemus; moriatur error, vivat homo; ibi solvitur quaestio. Sed recolite quod proposui, ne obliti quaestionem, non intelligatis solutionem. Omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est.

CAPUT III

Et Manichaeus continuo: Et unde est? Si ex Deo non est, aliunde est. Si aliunde est, docui duas esse naturas. Hanc quaestionem tenete, et mentes ad illa mea verba revocate, ubi dixi, Capiamus, trucidemus; moriatur error, vivat homo. Error non est ex Deo, homo ex Deo est. Redite ad [PL38.986] quaestionem: Omnis spiritus qui non confitetur Jesum in carne venisse, ex Deo non est. Dico et ego, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). Sed si non omnis spiritus ex Deo est, quomodo spiritus qui ex Deo non est laudat Dominum? Prorsus omnis spiritus laudet Dominum. Utrumque video, languidum intelligo; vitium sanetur, natura liberetur. Vitium natura non est, sed naturae inimicum est. Sana unde langues, remanet unde laudes. Medicina vitia persequitur, non naturam. Omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est. In quantum non confitetur Christum in carne venisse, in tantum ex Deo non est; quia iste error qui non confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non est. Fratres, quid est quod renascimur? Si bene nati sumus, quid est quod renascimur? Natura quae corrupta fuerat, reparatur; natura quae lapsa fuerat, erigitur; natura quae deformis jacebat, gratia reformatur. Solus enim Creator, Pater, Filius et Spiritus sanctus; trina unitas, una trinitas; sola illa natura immutabilis, incommutabilis, nec defectui, nec profectui obnoxia, nec cadit, ut minus sit; nec transcendit, ut plus sit; perfecta, sempiterna, omni modo immutabilis, sola illa natura. Creatura vero bona, sed Creatori impar valde. Vis adhaerere diabolo desertori, si aequare contendis condita Conditori.

CAPUT IV

4. Manichaeorum error, animam esse partem Dei, confutatur. Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat: si autem anima hoc est quod Deus, se damnat. Demus honorem Deo nostro, fratres, cui clamamus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13). Et si susurret tibi, ut in oratione invenias tentationem, et dicat tibi, Quid est quod clamasti, Libera nos a malo? Certe non est malum? Responde illi: Ego sum malus; et si liberaverit me a malo, ero de malo bonus: liberet me a me, ne incurram in te. Hoc dic Manichaeo: Si Deus liberaverit me a me, non incurram in te: quia si Deus liberaverit me a me malo, ero bonus; si bonus ero, sapiens ero; si sapiens ero, non errabo; si non errabo, a te decipi non potero. Liberet ergo Deus me a me, et non incurro in te. Meum est enim vitium, ut errem et credam tibi: quoniam anima mea impleta est illusionibus (Psal. XXXVII, 8). Non sum mihi ipse lumen: nam si essem, nunquam errassem. Ideo pars Dei non sum, quia substantia Dei, natura Dei, errare non potest: ego autem erro; nam et tu ipse confiteris, sapientem te dicis, ab errore me liberare conaris. Unde ergo erro, si natura Dei sum? Erubesce, da honorem Deo. Ego dico quia multum adhuc erras: sed sicut tu ipse confiteris, erraveras. Erraverat ergo natura Dei? Ierat in immunditiam natura Dei? Adulteria committebat natura Dei? Stupra illicita faciebat natura Dei? Caeca nesciebat qua iret [PL38.987] natura Dei? Facinoribus et flagitiis obruebatur natura Dei? Erubesce, da honorem Deo.

CAPUT V

5. Lumen sibi esse homo non potest. Mala non ex natura, sed ex vitio naturae. Lumen tibi esse non potes; non potes, non potes. Erat lumen verum. In comparatione Joannis dictum est, Erat lumen verum. Numquid non et Joannes lucerna? Ille erat lucerna ardens et lucens, Dominus dixit (Joan. V, 35). Numquid lucerna lumen non est? Sed erat lumen verum. Lucerna et accendi potest, et exstingui potest: lumen verum accendere potest, exstingui non potest. Erat ergo lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Illuminandi sumus, non lumen sumus. Expergiscere, clama mecum: Dominus illuminatio mea. Quid est ergo quod dicis? Ergo non sunt mala? Sunt mala, sed mutantur; et ipsa erunt bona: quia ipsa mala, vitio sunt mala, non natura. Quid est, Libera nos a malo? Nonne possemus et possumus haec verba dicere, Libera nos a tenebris? A quibus tenebris? A nobis ipsis, si quae in nobis sunt reliquiae tenebrarum, donec in totum lux efficiamur, nihil habentes in nobis quod resistat charitati, quod repugnet veritati, quod subjaceat infirmitati, quod conditione mortalitatis deficiat. Tunc totum videte quid erit, quando erit, Corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum (I Cor. XV, 53-56). Ubi malum?

CAPUT VI

6. Mala hominis duo, error et infirmitas. Modo mala hominum quae? Error et infirmitas. Aut nescis quid agas, et errando laberis; aut scis quid agi debeat, et infirmitate superaris. Ergo omne malum hominis error et infirmitas. Contra errorem clama, Dominus illuminatio mea. Contra infirmitatem adde, Et salus mea (Psal. XXVI, 1). Crede, bonus esto: tu es malus, tu eris bonus. Noli dividere. Natura in te sananda est, non separanda. Vis nosse quid es? Tenebrae. Quare tenebrae? Homo qui dicis, Corrumpitur Deus, aliquid his tenebris potest esse profundius? Crede, agnosce Christum in carne venisse, accepisse quod non erat, non amisisse quod erat; hominem in se mutasse, non in hominem fuisse mutatum. Agnosce, et tu ipse ex malo eris bonus, ex tenebris eris lux. An mentior, et non est unde convincam? Apostolum accipis, si te non fingis accipere; Apostolum legis, et deciperis, et decipis. Unde deciperis? Errando malo tuo te ipso. Si autem credideris, erroremque discusseris, audies ab Apostolo, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux. Sed addidit, lux, sed ubi? In Domino (Ephes. V, 8). Ergo tenebrae in te, lux in Domino. Quia non tibi potes lucere, accedendo illuminaris, recedendo tenebraris: quia non tibi lumen tu ipse es, aliunde illuminaris. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6).

CAPUT VII

7. De eodem Joannis loco quaestio [PL38.988] alia differtur in subsequentem sermonem. Scio, charissimi, de ista lectione sancti Joannis in re una multum me fuisse immoratum, nec vos esse fatigandos ultra video, vel ultra capacitatem replendos; et nostra infirmitas cogitanda est. Nam haec verba sancti Joannis habent adhuc magnas latebras suas. Interim eos qui negant Christum in carne venisse, repellite. Constat enim eos non esse ex Deo. In quantum errant, in quantum peccant, in quantum blasphemant, non sunt ex Deo: sanentur, et ex Deo erunt; quia et natura ex Deo erant. Hinc quantumcumque disputavi, attendite Scripturas. Nolite credere eis qui negant Christum in carne venisse. Sed certe dicturus es mihi: Ergo qui dicit Christum in carne venisse, ex Deo est? Audiamus Donatistas, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Arianos, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Eunomianos, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Photinianos, quia confitentur Christum in carne venisse. Si enim omnes spiritus qui confitentur Christum in carne venisse, ex Deo sunt, quam multae sunt haereses mendaces, deceptrices, insanae, confitentur tamen Christum in carne venisse. Quid ergo dicturi sumus? Quomodo istam quaestionem soluturi? Quomodocumque solvenda sit, hodie solvi non potest. Tenete me debitorem: sed Deum pro me et pro vobis orate adjutorem. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLXXXIII. Rursum de verbis Epistolae I Joannis, cap. IV, 2, Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est

CAPUT PRIMUM

1. Quaestio tractanda. Vestrae Charitatis exspectatio, mei debiti exactio est. Non dubito meminisse vos, quid in adjutorio Domini de sancti Joannis lectione promiserim. Cum ergo audistis Lectorem, credo vos cogitasse me debere esse debiti redditorem. Magnam quippe quaestionem sermone in longum procedente distulimus, quomodo recte possit intelligi quod ait in Epistola sua beatus Joannes, non Baptista, sed Evangelista: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Videmus enim multas haereses confiteri Christum in carne venisse, et tamen non eas possumus dicere ex Deo esse. Negat Christum in carne venisse Manichaeus. Non est laborandum, neque vobis diutius suadendum, quod iste error non sit ex Deo. Sed Arianus confitetur Christum in carne venisse, Eunomianus, Sabellianus, Photinianus. Quid istis convincendis quaerimus testes? Quis tot numerat pestes? Sed interim quae sunt notiora tractemus. Multis quippe haereses illae, quas nominavi, ignotae sunt, et est ista ignorantia tutior. Certe quod novimus, Donatista confitetur Christum in carne venisse: et tamen absit ut sit hic error ex Deo. Ut de recentioribus haereticis loquar, [PL38.989] Pelagianista confitetur Christum in carne venisse: tamen omnino non est hic error ex Deo.

CAPUT II

2. Haeretici in hoc conveniunt, ut negent Christum in carne venisse. Proinde, charissimi, diligenter consideremus, quoniam non dubitamus veram esse sententiam, Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: convincendi sunt isti quod non confiteantur Christum in carne venisse. Nam si eis istam concesserimus confessionem, ex Deo illos esse fatebimur. Quomodo vos ab eorum erroribus vel prohibemus, vel deterremus, vel adversus eos scuto veritatis defendimus? Adjuvet nos Dominus, quia et vestra exspectatio pro nobis oratio est, ut convincantur isti quia non confitentur Christum in carne venisse.

3. Arianus, quomodo negat Christum in carne venisse. Arianus audit, et praedicat partum virginis Mariae. Confitetur ergo Christum in carne venisse? Non. Quomodo probamus? Si adjuvet Dominus intelligentias vestras, facillime. Quid est quod exigimus? Utrum confiteatur Jesum Christum in carne venisse. Quomodo confiteri potest, in carne venisse Jesum Christum, qui negat ipsum Christum? Quis enim est Christus? Beatum Petrum interrogemus. Modo cum Evangelium legeretur, audistis, cum quaesisset Dominus ipse Jesus Christus, quem illum dicerent homines Filium hominis; responderunt discipuli opiniones alienas, et dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Qui haec confitebantur vel confitentur, Jesum Christum plus quam hominem non noverunt. Si autem Jesum Christum plus quam hominem non noverunt, Jesum Christum utique non noverunt. Si enim tantummodo homo est, et nihil amplius, non est ipse Jesus Christus. Vos ergo, inquit, quem me esse dicitis? Respondit Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 13-16).

CAPUT III

4. Idem tractatur argumentum. Ecce habes confessionem veram, confessionem plenam. Jungere enim debes utrumque, quod de se Christus, et quod de Christo Petrus. Quid de se Christus? Quem me dicunt homines esse Filium hominis? Quid de Christo Petrus? Tu es Christus Filius Dei vivi. Utrumque conjunge, et venit Christus in carne. Hoc de se Christus quod minus est, hoc de Christo Petrus quod majus est. Respondit de veritate humilitas, et de humilitate veritas: hoc est de veritate Dei humilitas, et de humilitate hominis veritas. Quem me dicunt homines esse, inquit, Filium hominis? Dico ego quod factus sum propter vos: dictu, Petre, quis est qui fecit vos. Qui ergo confitetur Jesum Christum in carne venisse, profecto confitetur Filium Dei in carne venisse. Dicat nunc Arianus, utrum confiteatur Christum in carne venisse. Si Filium Dei confitetur in carne venisse, Christum confitetur in carne venisse. Si Filium Dei negat Christum, nescit Christum: alium pro alio dicit, non ipsum dicit. Quid est enim Filius Dei? Quomodo quaerebamus, quid est Christus; et audiebamus, quod sit [PL38.990] Filius Dei: quaeramus, quid est Filius Dei. Ecce Filius Dei: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. In principio erat Verbum. Quid dicis, Ariane? In principio, sicut dicit Genesis, fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); tu autem dicis, In principio fecit Deus Verbum. Factum enim dicis Verbum, creaturam dicis Verbum. Tu ergo dicis, In principio fecit Deus Verbum: sed Evangelista dicit, In principio erat Verbum. Et ideo in principio fecit Deus coelum et terram, quia erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Factum dicis. Si factum dicis, Filium negas.

CAPUT IV

5. Idem tractatur argumentum. Filium enim quaerimus natura, non gratia; Filium unicum, unigenitum, non adoptatum. Talem Filium quaerimus, tam verum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset, Apostoli verba sunt, propter rudes commemoro, ne mea verba putentur: illum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset, sicut dicit Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non rapina, quia natura. Natura erat, rapina non erat. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non erat ei rapina, natura erat: sic erat ex aeternitate, sic erat coaeternus gignenti, sic erat aequalis Patri, sic erat. Semetipsum exinanivit: ut confiteamur Jesum Christum in carne venisse. Semetipsum exinanivit. Quomodo? Amittendo quod erat, an assumendo quod non erat? Sequatur Apostolus; audiamus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Sic se exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens. Forma servi accessit, non forma Dei discessit. Hoc est confiteri Christum in carne venisse. Arianus autem qui non confitetur aequalem, non confitetur Filium. Si non confitetur Filium, non confitetur Christum. Qui non confitetur Christum, quomodo confitetur Christum in carne venisse?

CAPUT V

6. Eunomianus. Sic et Eunomianus par ejus, socius ejus, non multum diversus. Etenim dicuntur Ariani confessi fuisse quia vel similis est Patri Filius; et si non aequalis dixerunt, sed similis, Ille, nec similis. Et iste ergo negat Christum. Si enim Christus verus Patri aequalis est et similis, profecto qui negat aequalem, negat Christum; qui negat similem, negat Christum. Qui ergo negat aequalem et similem, negat in carne venisse Christum. Quaero enim: Venit in carne Christus? Respondet: Venit. Et putamus quia confitetur. Interrogo: Quis Christus venit in carne? aequalis Patri, an inaequalis? Respondet: Inaequalis. Inaequalem ergo Patri dicis venisse in carne: negas Christum in carne venisse, quia Christus aequalis est Patri.

7. Sabellianus. Sabellianum audi. Ipse est Filius, qui est et Pater. Hoc dicit, hinc pungit, hinc venena diffundit. Ipse est, inquit, Pater. Quando vult, Filius est: quando vult, Pater est. Non est ipse Christus. Et tu erras, si hunc Christum dicis in carne venisse: quia iste Christus non est, negas Christum [PL38.991] in carne venisse.

8. Photinus. Quid dicis, Photine? Ait Photinus: Christus solum homo est, Deus non est. Formam servi confiteris, formam Dei negas. Et Christus in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi consors est nobis. Et tu negas Christum in carne venisse.

9. Donatista. Donatista quid? Donatistae plurimi hoc confitentur de Filio quod nos, quod aequalis sit Patri Filius, ejusdemque substantiae: alii vero eorum, ejusdem quidem substantiae confitentur, sed aequalem negant. Quid opus est disputare de his qui negant aequalem? Si enim negant aequalem, negant Filium. Si negant Filium, negant Christum. Si negant Christum, quomodo confitentur in carne venisse Christum?

CAPUT VI

10. Idem tractatur argumentum. De illis subtilior disputatio est, qui hoc confitentur quod nos, unigenitum Filium aequalem Patri, ejusdem substantiae, aeterno coaeternum; et tamen Donatistae sunt. Dicamus eis: Verbis confitemini, factis negatis. Aliquis enim negat factis. Non omnis qui negat, verbo negat. Plane sunt homines qui factis negant. Interrogemus Apostolum: Omnia inquit, munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed pollutae sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur enim Deum se nosse, factis autem negant (Tit. I, 15, 16). Quid est, negare factis? Superbire, et schismata facere; non in Deo, sed in homine gloriari. Ita factis negatur Christus: unitatem quippe amat Christus. Postremo ecce quomodo et ipsi Christum negant, ut apertius loquamur. Nos eum dicimus Christum, de quo ait Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Bonum conjugium, sanctae nuptiae. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia. Ab sponso cognoscimus sponsam. Dicat nobis ipse sponsus, quam habet sponsam: dicat, ne fortassis erremus, et invitati ad nuptias sancta vota turbemus: dicat, ostendat primo se ipsum sponsum.

CAPUT VII

11. Idem tractatur argumentum. Post resurrectionem ait discipulis suis: Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc, Evangelista sequitur et dicit, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus, quem confessus est Petrus, hoc est Filium Dei vivi, oportebat ut pateretur, et tertio die resurgeret. Et factum erat: impletum videbant, caput tenebant, corpus quaerebant. Quod est caput? Ipse Christus: passus est, tertio die resurrexit: caput est Ecclesiae. Corpus quod est? Ipsa Ecclesia. Videbant ergo discipuli caput, corpus non videbant. Ergo eos corpus non videntes, doceat caput. Dic, Domine Jesu; dic, sancte sponse, instrue nos de corpore tuo, de sponsa tua, de dilecta tua, de columba tua, quam dotasti sanguine tuo, dic: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus: dic de sponsa, imple tabulas matrimoniales. Audite sponsam: Et praedicari, inquit. Hoc [PL38.992] enim sequitur. Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Ubi te abscondis? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Sic est factum. Legimus promissum, videmus impletum. Ecce lux mea; ubi est obscuritas tua? Ergo Christus sponsus est hujus Ecclesiae, quae praedicatur in omnes gentes, et pullulat et crescit usque ad fines terrae, incipientibus ab Jerusalem: hujus sponsus est Christus. Tu quid dicis? Cujus sponsus est Christus? Partis Donati? Non est ipse, non est ipse. Homo bone, non est ipse: imo homo male, non est ipse. Ad nuptias venimus, tabulas legamus, et non litigemus. Ergo si tu dicis, Christus est sponsus partis Donati; ego tabulas lego, et invenio esse Christum sponsum Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum. Si dicis, Ipse est, et non est ipse, negas Christum in carne venisse.

CAPUT VIII

12. Pelagianista. Pelagianista restat, non ex haeresibus omnibus, sed eis quas pro parvo tempore commemoravi. Jam enim dixi, Quis numerat tot pestes? Quid dicis, Pelagianista? Audite quid dicit. Videtur confiteri Christum in carne venisse: sed discussus invenitur negare. Christus enim in carne venit, quae similitudo esset carnis peccati, non esset caro peccati. Apostoli verba sunt: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Non in similitudinem carnis, quasi caro non esset caro; sed in similitudinem carnis peccati, quia caro erat, sed peccati caro non erat. Iste autem Pelagius et caeteram carnem omnis infantis carni Christi conatur aequare. Non est, charissimi. Non pro magno commendaretur in Christo similitudo carnis peccati, nisi omnis caetera caro esset caro peccati. Quid ergo prodest, quia dicis Christum in carne venisse, et omnium infantium carni eum conaris aequare? Et tibi hoc dico quod Donatistae: Non est ipse. Ecce video Ecclesiam matrem testimonium reddentem ipsis uberibus suis. Accurrunt matres cum parvulis filiis, ingerunt Salvatori salvandos, non Pelagio damnandos. Mater quaelibet mulier pietate currens cum parvulo filio dicit: Baptizetur, ut salvetur. Pelagius contra: Quid salvetur? Non est quod in eo salvetur; nihil habet vitii, nihil ex traduce damnationis attraxit. Si aequalis est Christo, quare quaerit Christum? Ecce dico tibi: Sponsus Filius Dei qui venit in carne, salvator est et majorum et minorum, salvator est et grandium et infantium, et ipse est Christus: tu autem dicis salvatorem Christum majorum, non minorum: non est ipse. Si non est ipse, negas et tu Christum in carne venisse.

CAPUT IX

13. Haereticis commune est et malis Catholicis, negare incarnationem Christi. Et si discutiamus [PL38.993] omnes haereses, invenimus eas negare Christum in carne venisse. Omnes haeretici negant Christum in carne venisse. Quid miramini, si Pagani negant Christum in carne venisse? Quid miramini, si Judaei negant Christum in carne venisse? Quid miramini, si Manichaei apertissime negant Christum in carne venisse? Sed dico Charitati vestrae, etiam omnes mali Catholici verbis confitentur Christum in carne venisse; factis autem negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi. Adjungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini in carne venisse, et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam si confiteamini verbis, et factis negetis; fides talium malorum prope est fides daemoniorum. Audite me, charissimi, audite me, ne sit vobis testis sudor hic meus; audite me. Jacobus apostolus cum de fide et operibus loqueretur adversus eos, qui sibi putabant fidem sufficere, et opera bona habere nolebant, ait: Tu credis quia unus est Deus; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Numquid ideo daemones ab aeterno igne liberabuntur, quia credunt, et contremiscunt! Ecce modo quod audistis in Evangelio, quod ait Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: legite, et invenietis dixisse daemones, Scimus qui sis, Filius Dei. Petrus tamen laudatur, daemon compescitur. Una vox, facta diversa. Unde separantur istae duae confessiones? Laudatur amor, damnatur timor. Non enim amore dicebant hoc daemones, Tu es Filius Dei. Timore hoc dicebant, non amore. Denique illi in confessione dicebant: Quid nobis et tibi (Marc. I, 24, 25)? Petrus autem: Tecum sum usque ad mortem (Luc. XXII, 33),

CAPUT X

14. Et recta fides et bona vita ex Deo. Sed et ipse Petrus unde, fratres mei, unde illi dicere ex amore, Tu es Christus Filius Dei vivi? Unde illi? Itane de suo? Absit. Bene, quod ipsum Evangelii capitulum utrumque demonstrat, quid Petrus de Dei, quid de suo. Utrumque ibi habes: lege, non est quod a me exspectes audire. Commemoro Evangelium: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus ad eum: Beatus es, Simon Bar-Jona. Quare? De tuo beatus? Non. Quia caro et sanguis non revelavit tibi: hoc enim es tu. Non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in coelis est. Et sequitur, et dicit caetera quae commemorare [PL38.994] longum est. Paulo post Dominus ibi, post haec verba sua, quibus approbavit fidem Petri, eamque petram esse monstravit, coepit ostendere discipulis suis, quia oportebat eum venire Jerosolymam, et multa pati, et reprobari a senioribus et scribis et sacerdotibus, et occidi, et tertio die resurgere. Ibi Petrus de suo expavit, et horruit mortem Christi, expavit aeger medicinam suam. Absit a te, Domine, inquit: propitius tibi esto, non fiat hoc. Et ubi est, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18)? Oblitus es, Petre? Oblitus es, Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Id. XV, 13)? Oblitus es. Oblivio illa de ipsius; trepidatio, horror et timor mortis, totum de Petri: imo de Simonis, non de Petri. Et Dominus: Vade retro, satanas. Beatus es, Simon Bar-Jona: Vade retro, satanas. Beatus es, Simon Bar-Jona; sed de Dei. Vade retro, satanas; unde? Recolite unde beatus. Jam dixi: Quia non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in coelis est. Unde satanas? Dicat Dominus: Neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 16-23).

15. Et credendo et bene vivendo confiteri debemus Christum in carne venisse. Sperate in Dominum, et verae fidei bona facta conjungite. Confitemini Christum in carne venisse, et credendo, et bene vivendo, et utrumque ab illo acceptum tenete, ab illo augendum et perficiendum sperate. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Et bonum est homini ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Jesum Christum Filium ejus. Amen.

CLASSIS II. DE TEMPORE

SERMO CLXXXIV. In Natali Domini nostri Jesu Christi, I

CAPUT PRIMUM

1. Incarnationis mysterium sapientibus mundi absconditum. Natalis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quo Veritas de terra orta est, et dies ex die in nostrum natus est diem, anniversario reditu nobis hodie celebrandus illuxit: exsultemus et jucundemur in eo. Quid enim nobis praestiterit tantae sublimitatis humilitas, fides habet Christianorum, remotum est a cordibus impiorum; quoniam abscondit Deus haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis (Matth. XI, 25). Teneant ergo humiles humilitatem Dei: ut in hoc tanto adjumento, tanquam in infirmitatis suae jumento, perveniant ad altitudinem Dei. Sapientes autem illi et prudentes, dum alta Dei quaerunt, et humilia non credunt, ista praetermittentes, et propter hoc nec ad illa pervenientes; inanes et leves, inflati et elati, et tanquam inter coelum et terram in ventoso medio pependerunt. Sunt enim sapientes et prudentes, sed hujus mundi, non illius a quo factus est mundus. Nam si esset in eis vera sapientia, quae Dei est et Deus est, intelligerent a Deo carnem potuisse suscipi, nec eum in carnem potuisse mutari: intelligerent eum assumpsisse quod non erat, et permansisse quod erat; et in homine ad nos venisse, et a Patre non recessisse; et id eum perseverasse quod est, et nobis apparuisse quod sumus; et corpori infantili potentiam esse inditam, et mundanae moli non esse subtractam. Cujus opus est apud Patrem manentis mundus universus, [PL38.996] hujus opus est ad nos venientis Virginis partus. Dedit quippe indicium majestatis ejus Virgo mater, quam virgo ante conceptum, tam virgo post partum; a viro praegnans inventa, non facta: gravida masculo, sine masculo: felicior atque mirabilior fecunditate addita, integritate non perdita. Hoc tam grande miraculum malunt illi fictum putare, quam factum. Ita in Christo homine et Deo, credere quoniam non possunt humana, contemnunt; quoniam non possunt contemnere divina, non credunt. Nobis autem quanto illis abjectius, tanto sit gratius in humilitate Dei hominis corpus: et quanto illis est impossibilior, tanto sit divinior in hominis nativitate virginis partus.

CAPUT II

2. Natalis Christi cunctis laetitiae causa. Proinde Natalem Domini frequentia et festivitate debita celebremus. Exsultent viri, exsultent feminae: Christus vir est natus, ex femina est natus; et uterque sexus est honoratus. Jam ergo ad secundum hominem transeat, qui in primo fuerat ante damnatus. Mortem nobis persuaserat femina: vitam nobis peperit femina. Nata est similitudo carnis peccati (Rom. VIII, 3), qua mundaretur caro peccati. Non itaque caro culpetur, sed ut natura vivat, culpa moriatur: quia sine culpa natus est, in quo is qui in culpa fuerat, renascatur. Exsultate, pueri sancti, qui Christum praecipue sequendum elegistis, qui conjugia non quaesistis. Non ad vos per conjugium venit, quem sequendum invenistis; ut donaret vobis contemnere per quod venistis. Vos enim venistis per carnales nuptias, sine quibus ille spirituales venit ad nuptias: et vobis dedit spernere nuptias, quos praecipue vocavit ad nuptias. Ergo unde nati estis, non quaesistis; quia eum qui non ita natus est, plus quam caeteri dilexistis. Exsultate, virgines sanctae: Virgo vobis peperit, cui sine corruptione nubatis; quae nec concipiendo, nec pariendo potestis perdere quod amatis. Exsultate, justi: Natalis est Justificatoris. Exsultate, debiles et aegroti: Natalis est Salvatoris. Exsultate, captivi: Natalis est Redemptoris. Exsultent servi: Natalis est dominantis. Exsultent liberi: Natalis est liberantis. Exsultent omnes Christiani: Natalis est Christi.

[PL38.997] 3. Nativitas Christi duplex. Admiranda in Deo infante. Hic de matre natus istum diem saeculis commendavit, qui de Patre natus saecula cuncta creavit. Nec illa nativitas ullam habere potuit matrem, nec ista quaesivit hominem patrem. Denique natus est Christus et de patre, et de matre; et sine patre, et sine matre: de patre Deus, de matre homo; sine matre Deus, sine patre homo. Generationem ergo ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8): sive illam sine tempore, sive istam sine semine; illam sine initio, istam sine exemplo; illam quae nunquam non fuit, istam quae nec antea nec postea fuit; illam quae non habet finem, istam quae initium illic habet, ubi finem?

CAPUT III

Merito ergo Prophetae nuntiaverunt nasciturum, coeli vero atque Angeli natum. Jacebat in praesepio continens mundum: et infans erat et Verbum. Quem coeli non capiunt, unius feminae sinus ferebat. Illa regem nostrum regebat; in quo sumus, illa portabat; panem nostrum illa lactabat. O manifesta infirmitas, et mira humilitas, in qua sic latuit tota divinitas! Matrem cui subjacebat infantia, regebat potentia; et cujus ubera sugebat, eam veritate pascebat. Perficiat in nobis sua munera, qui sumere non abhorruit etiam nostra primordia: et ipse faciat nos Dei filios, qui propter nos fieri voluit hominis filius.

SERMO CLXXXV. In Natali Domini, II

CAPUT PRIMUM

1. Verbi incarnatione Veritas orta de terra. Natalis Domini dicitur, quando Dei Sapientia se demonstravit infantem, et Dei Verbum sine verbis vocem carnis emisit. Illa tamen occulta divinitas, et Magis coelo teste significata, et pastoribus angelica voce nuntiata est. Hanc igitur anniversaria solemnitate celebramus diem, qua impleta est prophetia dicens: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Veritas quae est in sinu Patris, de terra orta est, ut esset etiam in sinu matris. Veritas qua mundus continetur, de terra orta est, ut femineis manibus portaretur. Veritas qua beatitudo Angelorum incorruptibiliter alitur, de terra orta est, ut carnalibus uberibus lactaretur. Veritas cui coelum non sufficit, de terra orta est, ut in praesepio poneretur. Cujus bono in tanta humilitate venit tanta sublimitas? Nulli utique suo; sed magno, si credimus, nostro. Expergiscere, homo: pro te Deus factus est homo. Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Pro te, inquam, Deus factus est homo. In aeternum mortuus esses, nisi in tempore natus esset. Nunquam liberareris a carne peccati, nisi suscepisset similitudinem [PL38.998] carnis peccati. Perpetua te possideret miseria, nisi fieret haec misericordia. Non revixisses, nisi tuae morti convenisset. Defecisses, nisi subvenisset. Perisses, nisi venisset.

CAPUT II

2. Justitia incarnatione Christi nobis allata. Celebremus laeti nostrae salutis et redemptionis adventum. Celebremus festum diem, quo magnus et aeternus dies ex magno et aeterno die venit in hunc nostrum tam brevem temporalem diem. Hic est nobis factus justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30 et 31). Ut enim superbiae Judaeorum similes non essemus, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3): propterea cum dixisset, Veritas de terra orta est; mox addidit, et justitia de coelo prospexit: ne sibi eam mortalis infirmitas arrogaret, ne ista sua diceret, et se homo a se ipso justificari, hoc est a se justum fieri credens, Dei justitiam recusaret. Veritas ergo de terra orta est: Christus qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), de virgine natus est. Et justitia de coelo prospexit: quoniam credens in eum qui natus est, non homo a se ipso, sed a Deo justificatus est. Veritas de terra orta est: quia Verbum caro factum est (Id. I, 14). Et justitia de coelo prospexit: quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est (Jacobi I, 17). Veritas de terra orta est, caro de Maria. Et justitia de coelo prospexit: quia non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III, 27).

CAPUT III

3. Justificati igiturex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum; per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei (Rom. V, 1, 2). His, fratres, quae mecum recognoscitis, paucis apostolicis verbis, pauca verba psalmi hujus admiscere delectat, et consonantiam reperire. Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum: quia justitia et pax osculatae sunt invicem. Per Dominum nostrum Jesum Christum: quia Veritas de terra orta est. Per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei. Non ait, Gloriae nostrae; sed, gloriae Dei: quia justitia non de nobis processit, sed de coelo prospexit. Ergo qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Hinc enim et nato ex Virgine Domino, cujus diem Natalem hodie celebramus, praeconium vocis angelicae factum est: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). In terra enim pax unde, nisi quia Veritas de terra orta est, id est, Christus de carne natus est? Et ipse est pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14): ut essemus homines bonae voluntatis, suaviter connexi vinculis unitatis. In hac igitur gratia gaudeamus, ut sit gloria nostra testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12): ubi non in nobis, sed in Domino gloriemur. [PL38.999] Hinc enim dictum est, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Nam quae major gratia Dei nobis potuit illucescere, quam ut habens unigenitum Filium, faceret eum hominis filium, atque ita vicissim hominis filium, faceret Dei Filium? Quaere meritum, quaere causam, quaere justitiam; et vide utrum invenias nisi gratiam.

SERMO CLXXXVI. In Natali Domini, III

CAPUT PRIMUM

1. Christus virginis partu editus. Incarnatione Deus esse non destitit. Gaudeamus, fratres: laetentur et exsultent gentes. Istum diem nobis non sol iste visibilis, sed Creator ipsius invisibilis consecravit; quando eum pro nobis visibilem factum, a quo invisibili et ipsa creata est, visceribus fecundis et genitalibus integris Virgo Mater effudit. Concipiens virgo, pariens virgo, virgo gravida, virgo feta, virgo perpetua. Quid miraris haec, o homo? Deum sic nasci oportuit, quando esse dignatus est homo. Talem fecit illam, qui est factus ex illa. Antequam enim fieret, erat: et quia omnipotens erat, fieri potuit manens quod erat. Fecit sibi matrem, cum esset apud Patrem: et cum fieret ex matre, mansit in Patre. Quomodo Deus esse desisteret, cum homo esse coepit, qui genitrici suae praestitit ne desisteret virgo esse, cum peperit? Proinde quod Verbum caro factum est, non Verbum in carnem pereundo cessit; sed caro ad Verbum, ne ipsa periret, accessit: ut quemadmodum homo est anima et caro, sic esset Christus Deus et homo. Idem Deus qui homo, et qui Deus idem homo: non confusione naturae, sed unitate personae. Denique qui Filius Dei generanti est coaeternus semper ex Patre, idem filius hominis esse coepit ex Virgine. Ac sic et Filii divinitati est addita humanitas; et tamen non est personarum facta quaternitas, sed permanet trinitas.

CAPUT II

2. Verbo non mutato factus est idem Dei et hominis filius. Regula fidei, symbolum. Non ergo vobis subrepat quorumdam sententia minus attentorum in regulam fidei et in Scripturarum oracula divinarum. Dicunt enim: Qui filius est hominis, factus est Filius Dei; qui vero Filius est Dei, non est factus filius hominis. Hoc ut dicerent, quod verum est attenderunt; sed verum eloqui non valuerunt. Quid enim attenderunt, nisi quia humana natura potuit in melius commutari, in deterius autem divina non potuit? Hoc verum est: sed etiam sic, id est, nequaquam in deterius divinitate mutata, Verbum tamen caro factum est. Neque enim ait Evangelium, Caro Verbum facta est; sed ait, Verbum caro factum est. Verbum autem Deus; quia Deus erat Verbum (Joan. I, 14). Et quid caro, nisi homo? Non enim sine anima in Christo hominis caro. Unde ait, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. [PL38.1000] XXVI, 38). Si ergo Verbum Deus, et homo caro, quid est aliud, Verbum factum est caro; nisi, Qui Deus erat, factus est homo? Ac per hoc qui erat Dei Filius, factus est hominis filius, assumptione inferioris, non conversione potioris; accipiendo quod non erat, non amittendo quod erat. Nam quomodo in Regula fidei confiteremur, credere nos in Filium Dei qui natus est ex virgine Maria, si non Filius Dei, sed filius hominis natus est ex virgine Maria? Quis enim christianus neget ex illa femina filium hominis natum? sed tamen Deum hominem factum, et ita hominem Deum factum. Deus enim erat Verbum, et Verbum caro factum est. Confitendum est igitur, eum qui Filius Dei erat, ut de virgine Maria nasceretur, assumpta forma servi filium hominis factum, quod erat manentem, quod non erat assumentem: esse incipientem quo minor est Patre, et semper manentem in eo quod unum sunt ipse et Pater.

CAPUT III

3. Dei Filium eumdem esse filium hominis incarnatione. Nam si ille qui semper est Dei Filius, non ipse est factus hominis filius, quomodo de illo dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo? Neque enim alius, sed ipse in forma Dei aequalis Patri, qui est utique unigenitus Dei Filius, semetipsum exinanivit, in similitudinem hominum factus. Neque alius, sed idem ipse in forma Dei aequalis Patri, humiliavit, non alium, sed semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6, 7). Quod totum non fecit Dei Filius, nisi in ea forma qua est hominis filius. Item si ille qui semper est Dei Filius, non est ipse factus hominis filius, quomodo dicit Apostolus ad Romanos: Segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3)? Ecce Filius Dei, quod utique semper erat, factus est ex semine David secundum carnem, quod non erat. Item si ille qui est Dei Filius, non est ipse factus filius hominis, quomodo misit Deus Filium suum factum ex muliere (Galat. IV, 4)? Quo nomine secundum hebraeam linguam non virgineum decus negatur, sed femineus sexus ostenditur. Quis enim a Patre est missus, nisi unigenitus Dei Filius? Quomodo ergo ex muliere factus, nisi quia idem ipse qui erat apud Patrem Dei Filius, missus factus est hominis filius? De Patre natus sine temporis die, de matre natus hoc die. Istum enim diem quem creavit, in quo crearetur elegit, sicut factus est de matre quam fecit. Nam et ipse dies a quo deinceps incrementum lucis accipit dies, opus Christi significat, a quo interior homo noster renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Aeterno quippe Creatori in tempore creato ille dies debuit esse natalis, cui creatura congrueret temporalis.

SERMO CLXXXVII. In Natali Domini, IV

CAPUT PRIMUM

1. Mira in Christo infante dissidentium attributorum convenientia. Laudem Domini loquetur os meum: ejus Domini, per quem facta sunt omnia, et qui factus est inter omnia: qui est Patris revelator, matris creator: Filius Dei de Patre sine matre, filius hominis de matre sine patre: magnus dies Angelorum, parvus in die hominum: Verbum Deus ante omnia tempora, Verbum caro opportuno tempore: conditor solis, conditus sub sole: cuncta saecula ordinans de sinu Patris, hodiernum diem consecrans de utero matris: ibi manens, hinc procedens: effector coeli et terrae, sub coelo exortus in terra: ineffabiliter sapiens, sapienter infans: mundum implens, in praesepio jacens: sidera regens, ubera lambens: ita magnus in forma Dei, brevis in forma servi; ut nec ista brevitate magnitudo illa minueretur, nec illa magnitudine ista brevitas premeretur. Neque enim quando membra humana suscepit, opera divina deseruit: nec attingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter destitit (Sap. VIII, 1); quando infirmitate carnis indutus, virginali utero receptus est, non inclusus; ut nec Angelis subtraheretur sapientiae cibus, et nos gustaremus quam suavis est Dominus.

CAPUT II

2. Verbum a Patre non recessisse adventu in carnem, similitudine monstratur. Quid hoc miramur de Verbo Dei, cum sermo iste quem promimus ita liber sensibus influat, ut eum et recipiat, et non includat auditor? Nam nisi reciperetur, neminem instrueret: si includeretur, ad alios non veniret. Et utique sermo iste verbis syllabisque dividitur: nec tamen ex eo tanquam ex cibo ventris singulas particulas tollitis; sed omnes totum auditis, totum singuli capitis. Nec timemus dum loquimur, ne totum audiendo unus absumat, nec alter possit habere quod sumat: sed ita vos attentos esse volumus, nullius aurem mentemque fraudantes, ut et totum singuli audiatis, et totum ad audiendum caeteris relinquatis. Neque hoc fit alternis temporibus, ut cum sermo qui dicitur ad te primum intraverit, exeat a te, ut ad alium possit intrare: sed simul ad omnes venit, et totus ad singulos pervenit. Et si totus memoria teneri valuisset, sicut ad totum audiendum omnes venistis, ita cum toto singuli rediretis. Quanto magis Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, et quod in se manens innovat omnia; quod nec locis concluditur, nec temporibus tenditur, nec morulis brevibus longisque variatur, nec vocibus texitur, nec silentio terminatur; quanto magis hoc tantum et tale Verbum potuit matris uterum assumpto corpore fecundare, et de sinu Patris non emigrare? hinc ad oculos humanos exire, inde mentes angelicas illustrare? hinc ad terras procedere, inde coelos extendere? hinc homo fieri, inde homines facere?

CAPUT III

3. Verbum incarnatione non mutatum. Nemo ergo credat Dei Filium conversum et commutatum esse in hominis filium: sed potius credamus et non consumpta divina et perfecte assumpta humana substantia, manentem Dei Filium, factum hominis filium. Neque enim quia dictum est, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14); sic Verbum caro factum est, ut esse desineret Deus: quando in ipsa carne quod Verbum caro factum est, Emmanue, natum est, nobiscum Deus (Matth. I, 23). Sicut verbum quod corde gestamus, fit vox cum id ore proferimus, non tamen illud in hanc commutatur, sed illo integro ista in qua procedat assumitur, ut et intus maneat quod intelligatur, et foris sonet quod audiatur: hoc idem tamen profertur in sono, quod ante sonuerat in silentio; atque ita verbum cum fit vox, non mutatur in vocem; sed manens in mentis luce, et assumpta carnis voce procedit ad audientem, et non deserit cogitantem. Non cum ipsa vox in silentio cogitatur, quae vel graecae est, vel latinae, vel linguae alterius cujuslibet: sed cum ante omnem linguarum diversitatem res ipsa quae dicenda est, adhuc in cubili cordis quodam modo nuda est intelligenti, quae ut inde procedat loquentis voce vestitur. Verumtamen utrumque hoc, et quod cogitatur intelligendo, et quod sonat loquendo, mutabile atque dissimile est: neque illud manebit, cum oblitus fueris; neque hoc, cum silueris: Verbum autem Domini manet in aeternum, et incommutabiliter manet.

CAPUT IV

4. Verbum incarnatum Deus et homo. Et cum carnem assumpsit ex tempore, ut ad temporalem vitam nostram procederet, non in carne amisit aeternitatem, sed etiam carni praestitit immortalitatem. Ita ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: sed ut propter nos fieret quod non erat, semetipsum exinanivit; non formam Dei perdens, sed formam servi accipiens: et per hanc in similitudinem hominum factus; nec propria substantia; sed habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6 et 7). Hoc enim totum quod sumus vel in anima vel in corpore, nostra natura est, illius habitus: nos nisi hoc essemus, non essemus; ille si hoc non esset, esset utique Deus. Et cum hoc esse coepit quod non erat, homo factus est permanens Deus: ut non unum horum, sed utrumque verissime diceretur; et propter quod homo factus est, Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28); et propter quod permansit Deus, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Nam si Verbum in carnem, hoc est, Deus in hominem mutatus converteretur, non esset verum, nisi, Pater major me est; quia homine major est Deus: illud autem falsum esset, Ego et Pater unum sumus; quia non sunt unum Deus et homo. Sed forsitan posset dicere: Ego et Pater, non unum sumus, sed unum fuimus. Quod enim erat et esse destitit, non est utique, sed fuit. Nunc autem, et propter veram formam servi, quam acceperat, verum dixit, Pater major me est; et propter veram formam Dei, in qua permanebat, [PL38.1003] verum dixit, Ego et Pater unum sumus. Exinanivit ergo se apud homines, non ita factus quod non erat, ut non esset quod erat: sed occultans quod erat, et demonstrans quod factus erat. Proinde quia Virgo concepit et peperit filium, propter manifestam servi formam, Puer natus est nobis (Isai. IX, 6). Quia vero Dei Verbum quod manet in aeternum, caro factum est, ut habitaret in nobis, propter Dei formam latentem, sed manentem, sicut nuntiavit Gabriel, vocamus nomen ejus Emmanuel. Factus est enim homo, permanens Deus, ut et filius hominis recte vocetur Nobiscum Deus: non alter Deus, alter homo. Exsultet itaque in credentibus mundus, quibus salvandis venit per quem factus est mundus. Conditor Mariae, natus ex Maria: filius David, Dominus David: semen Abrahae, qui est ante Abraham: factor terrae, factus in terra: creator coeli, creatus sub coelo. Ipse est dies quem fecit Dominus, et dies cordis nostri ipse est Dominus. Ambulemus in lumine ejus, exsultemus et jucundemur in eo.

SERMO CLXXXVIII. In Natali Domini, V

CAPUT PRIMUM

1. Verbum Dei explicari ab homine non potest. Filium Dei, sicuti est apud Patrem aequalis illi et coaeternus, in quo condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia, Verbum Dei et Deum, vitam et lucem hominum, si laudare moliamur; non mirum est quod nulla humana cogitatio, nullus sermo sufficiat. Quomodo enim laudare digne valeat lingua nostra, quem cor nostrum adhuc videre non valet, ubi oculum condidit quo possit videri, si purgetur iniquitas, si sanetur infirmitas, et fiant beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)? Non mirum est, inquam, nos non invenire, quibus verbis unum Verbum dicamus, in quo dictum est ut essemus, qui de illo aliquid diceremus. Haec enim verba cogitata atque prolata mens nostra format, illo autem Verbo ipsa formatur. Nec eo modo facit homo verba, quo modo est factus ipse per Verbum: quia nec eo modo genuit Pater unicum Verbum, quo modo fecit cuncta per Verbum. Deum quippe genuit Deus; sed simul gignens et genitus unus est Deus. Mundum autem fecit Deus; mundus transit, et permanet Deus. Et sicut ea quae facta sunt, se ipsa utique non fecerunt: sic a nullo factus est, per quem fieri omnia potuerunt. Non igitur mirum, si homo factus inter omnia, verbis nonexplicat Verbum, per quod facta sunt omnia.

CAPUT II

2. Verbum aeternum nostri causa natum in tempore. Huc itaque paululum aures et animos advertamus, si forte valeamus aliquid congruum dignumque dicere, non ex eo quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: sed ex eo quod Verbum caro factum est: si [PL38.1004] forte dicatur a nobis per quod habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14); si forte ibi possit esse dicibilis, ubi voluit esse visibilis. Propter hoc enim et istum celebramus diem, quo nasci est dignatus ex virgine: quam generationem suam fecit ab hominibus utcumque narrari. In illa vero aeternitate, in qua Deus de Deo natus est, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Ibi talis dies non est, qui solemniter celebretur. Neque enim transit anniversario volumine rediturus; sed manet sine occasu, quia non coepit exortu. Est ergo illud unicum Dei Verbum, illa vita, illa lux hominum, aeternus quidem dies: iste autem in quo humanae carni copulatus, factus est tanquam sponsus procedens de thalamo suo, nunc hodiernus est, cras fit hesternus. Verumtamen hodiernus natum ex virgine commendat aeternum, quia aeternus natus ex virgine consecravit hodiernum. Quas itaque laudes charitati Dei dicamus, quas gratias agamus? Qui nos ita dilexit, ut propter nos fieret in tempore, per quem facta sunt tempora; et multis servis suis in mundo minor esset aetate, ipso mundo antiquior aeternitate; homo fieret qui hominem fecit, crearetur ex matre quam creavit, portaretur manibus quas formavit, sugeret ubera quae implevit, in praesepi muta vagiret infantia Verbum, sine quo muta est humana eloquentia.

CAPUT III

3. Verbum infans doctor humilitatis. Vide, o homo, quid pro te factus est Deus: doctrinam tantae humilitatis agnosce, etiam in nondum loquente doctore. Tu quondam in paradiso tam facundus fuisti, ut omni animae vivae nomina imponeres (Gen. II, 19, 20): propter te autem Creator tuus infans jacebat, et nomine suo nec matrem vocabat. Tu in latissimo fructuosorum nemorum praedio te perdidisti, obedientiam negligendo: ille obediens in angustissimum diversorium mortalis venit, ut mortuum quaereret moriendo. Tu cum esses homo, Deus esse voluisti, ut perires (Id. III): ille cum esset Deus, homo esse voluit, ut quod perierat inveniret. Tantum te pressit humana superbia, ut te non posset nisi humilitas sublevare divina.

4. Maria Christum sine virginitatis damno peperit. Celebremus ergo cum gaudio diem quo peperit Maria Salvatorem, conjugata conjugii creatorem, virgo virginum principem; et data marito, et mater non de marito; virgo ante conjugium, virgo in conjugio; virgo praegnans, virgo lactans. Sanctae quippe Matri omnipotens Filius nullo modo virginitatem natus abstulit, quam nasciturus elegit. Bona est enim fecunditas in conjugio: sed melior integritas in sanctimonio. Homo igitur Christus qui utrumque praestare [PL38.1005] posset ut Deus (idem namque homo idem Deus), nunquam sic daret Matri bonum quod conjuges diligunt, ut auferret melius propter quod virgines matres esse contemnunt. Virgo itaque sancta Ecclesia celebrat hodie Virginis partum. Huic enim dicit Apostolus: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Unde virginem castam in tot populis utriusque sexus, in tot non solum pueris et virginibus, verum etiam conjugatis patribus, matribusque? unde, inquam, virginem castam, nisi in fidei, spei, et charitatis integritate? Virginitatem proinde Christus Ecclesiae facturus in corde, prius Mariae servavit in corpore. Humano quippe conjugio sponso femina traditur, ut virgo jam non sit: Ecclesia vero virgo esse non posset, nisi sponsum cui traderetur, filium virginis invenisset.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 967-1005 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

1
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22