Irenaeus Lugdunensis, saeculo II

Adversus haereses, LIBER V

Edidit W. Wigan Harvey. Cantabrigiae: Typis Academicis, 1857, Vol. 2
This text is available in other languages:

[p.313]

PREFATIO

TRADUCTIS, dilectissime, omnibus hæreticis in quatuor libris, qui sunt tibi ante hunc a nobis editi, et doctrinis ipsorum manifestatis: eversis quoque his, qui irreligiosas adinvenerunt sententias; aliquid quidem ex propria uniuscujusque illorum doctrina, quam in suis conscriptis reliquerunt, aliquid autem ex ratione universis ostensionibus procedente, et veritate ostensa, et manifestato præconio Ecclesiæ, quod prophetæ quidem præconaverunt, quemadmodum demonstravimus, perfecit autem Christus, Apostoli vero tradiderunt, a quibus Ecclesia accipiens, per universum mundum sola bene custodiens, tradidit filiis suis: qusestionibusque omnibus solutis, quæ ab hæreticis nobis proponuntur : et Apostolorum doctrina explanata, et manifestatis pluribus, quæ a Domino per parabolas et dicta sunt et facta: in hoc libro quinto operis universi, qui est de traductione et eversione falso cognominatæ agnitionis, ex reliquis doctrinæ Domini nostri, et ex apostolicis epistolis, conabimur ostensiones facere, quemadmodum postulasti a nobis, obedientibus tuo præcepto, quoniam et in administratione sermonis positi sumus, et omni modo elaborantibus secundum nostram virtutem, plurima tibi quidem in subsidium præstare adversum contradictiones hæreticorum; errantes autem retrahere, et convertere ad Ecclesiam Dei; neophytorum quoque sensum confirmare, ut stabilem custodiant fidem, quam bene custoditam ab Ecclesia acceperunt, ut nullo modo transvertantur ab his, qui male docere eos, et abducere a veritate conantur. [p.314] Oportebit autem te, omnesque lecturos hanc scripturam, impensius legere ea quæ a nobis prædicta sunt, ut et argumenta ipsa scias, adversus quæ contradictiones facimus. Sic enim et legitime eis contradices, et de præparato accipies adversus eos contradictiones, illorum quidem sententias per celestem fidem, velut stercora, labjiciens; solum autem verum et firmum magistrum sequens, Verbum Dei, Jesum Christum Dominum nostrum: qui propter immensam suam dilectionem factus est quod sumus nos, uti nos perficeret esse quod et ipse.

1

Solus Christus divina nos docere, ac redimere potuit: idemque ut nos repararet, non opinione sed reipsa, Spiritus sancti operatione ex Maria Virgine carnem assumsit ; adversus Valentini et Ebionis vanitates.

1. Non enim aliter anos discere poteramus quæ sunt Dei, nisi magister noster, Verbum exsistens, homo factus fuisset. Neque enim alius poterat enarrare nobis quæ sunt Patris, nisi proprium ipsius Verbum. Quis enim alius cognovit sensum Domini? aut quis alius ejus consiliarius factus est? Neque rursus nos aliter discere poteramus, nisi magistrum nostrum videntes, et per auditum nostrum vocem ejus percipientes, uti imitatores quidem operum, factores autem sermonum ejus facti, communionem habeamus cum ipso; a perfecto, et eo qui est ante omnem conditionem, augmentum accipientes, qui nunc nuper facti sumus ta solo optimo et bono, et ab eo qui habet donationem incorruptibilitatis, in eam quæ est ad eum similitudinem facti, (prædestinati quidem, ut essemus qui nondum eramus, secundum præscientiam Patris,) facti autem initium facturæ, accepimus in præcognitis temporibus secundum ministrationem Verbi, qui est perfectus in omnibus, quoniam Verbum potens, et homo verus, [p.315] sanguine suo rationabiliter redimens nos, redemtionem semetipsum dedit pro his, qui in captivitatem ducti sunt. Et quoniam injuste dominabatur nobis apostasia, et cum natura essemus Dei omnipotentis, alienavit nos contra naturam, suos proprios nos faciens discipulos, potens in omnibus Dei Verbum; et non deficiens in sua justitia, juste etiam adversus ipsam conversus est apostasiam, ea quæ sunt sua redimens ab ea, non cum vi, quemadmodum illa initio dominabatur nostri, ea quæ non erant sua insatiabiliter rapiens, sed secundum suadelam, quemadmodum decebat Deum suadentem, et non vim inferentem, accipere quæ vellet; ut neque quod est justum confringeretur, neque antiqua plasmatio Dei deperiret.

2. [1] Suo igitur sanguine redimente nos Domino, et dante animam suam pro nostra anima, et carnem suam pro nostris carnibus, et effundente Spiritum Patris in adunitionem et communionem Dei et hominis, ad homines quidem deponente Deum per Spiritum, ad Deum autem rursus imponente hominem per suam incarnationem, et firme et vere in adventu suo donante nobis incorruptelam, per communionem quæ est ad Deum, perierunt omnes hæreticorum doctrinæ. Vani enim sunt qui putative dicunt eum apparuisse. Non enim putative hæc, sed in substantia veritatis fiebant. Si autem cum homo non esset, apparebat homo, neque, quod erat vere, perseveravit Spiritus Dei, quoniam invisibilis est Spiritus, neque veritas quædam erat in eo, non enim illud erat quod videbatur. Prædiximus autem, quoniam Abraham [p.316] [2] et reliqui prophetæ prophetice videbant eum, id quod futurum erat, per visionem prophetantes. Si igitur et nunc talis apparuit, non exsistens quod videbatur, quædam prophetica visio facta est hominibus, et oportet alium exspectare adventum ejus, in quo talis erit, qualis nunc visus est prophetice. Ostendimus autem, quoniam idem est, putative dicere eum visum, et nihil ex Maria accepisse. Neque enim esset vere sanguinem et carnem habens, per quam nos redemit, nisi antiquam plasmationem Adæ in semetipsum recapitulasset. Vani igitur qui a Valentino sunt, hoc dogmatisantes, uti excludant salutem carnis, et reprobent plasmationem Dei.

3. Vani autem et Ebionæi, unitionem Dei et hominis per fidem non recipientes in suam animam, sed in veteri generationis perseverantes fermento; neque intelligere volentes, quoniam Spiritus sanctus advenit in Mariam, et virtus Altissimi obumbravit eam: quapropter et quod generatum est, sanctum est, et filius Altissimi Dei Patris omnium, qui operatus est incarnationem ejus, et novam ostendit generationem; uti quemadmodum per priorem generationem mortem hæreditavimus, sic per generationem hanc hæ reditaremus vitam. Reprobant itaque hi commixtionem vini cœlestis, et sola aqua secularis volunt esse, non recipientes Deum ad commixtionem suam: perseverantes autem in eo qui victus est Adam, et projectus est de paradiso, non contemplantes, quoniam quemadmodum ab initio plasmationis nostræ in Adam ea [p.317] quæ fuit a Deo adspiratio vitæ unita plasmati animavit hominem, et animal rationabile ostendit; sic in fine Verbum Patris et Spiritus Dei, adunitus antique substantiæ plasmationis Adæ, viventem et perfectum effecit hominem, capientem perfectum Patrem: ut quemadmodum in animali omnes mortui sumus, sic in spiritali omnes vivificemur. Non enim effugit aliquando Adam manus Dei, ad quas Pater loquens, dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et propter hoc in fine non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex placito Patris manus ejus vivum perfecerunt hominem, uti fiat Adam secundum imaginem et similitudinem Dei.

2

Christus non venit in aliena cum sua nos gratia visitavit; et, Carni nostræ contulit capacem esse salutis, verum pro nobis Sanguinem fundendo, veramque Carnem suam nobis in Eucharistia exhibendo.

1. Vani autem et qui in aliena dicunt Deum venisse, velut aliena concupiscentem, uti eum hominem qui ab altero factus esset exhiberet ei Deo, qui neque fecisset neque condidisset, sed et qui desolatus esset ab initio a propria hominum fabricatione. Non ergo justus adventus ejus qui secundum eos advenit in aliena; neque vere nos redemit sanguine suo, si non vere homo factus est, restaurans suo plasmati quod dictum est in principio, factum esse hominem secundum imaginem et similitudinem Dei; non aliena in dolo diripiens, sed sua propria juste et benigne assumens: quantum attinet quidem ad apostasiam, juste suo sanguine redimens nos ab ea; quantum autem ad nos, qui redemti sumus, benigne. Nihil enim illi ante dedimus, neque desiderat aliquid a nobis, quasi indigens; nos autem indigemus ejus quæ est ad eum communionis: et propterea benigne effudit semetipsum, [p.318] ut nos colligeret in sinum Patris. Vani autem omnimodo, qui universam dispositionem Dei contemnunt, et carnis salutem negant et regenerationem ejus spernunt, dicentes non eam capacem esse incorruptibilitatis. Si autem non salvetur hæc videlicet, nec Dominus sanguine suo redemit nos, neque calix Eucharistiæ communicatio sanguinis ejus est, neque panis quem frangimus communicatio corporis ejus est. Sanguis enim non est nisi a venis et carnibus, et a reliqua quæ est secundum hominem substantia, qua vere factum Verbum Dei, sanguine suo [p.319] redemit nos. Quemadmodum et Apostolus ejus ait: In quo habemus redemtionem per sanguinem ejus, et remissionem peccatorum.

2. [3] Et quoniam membra ejus sumus, et per creaturam nutrimur; creaturam autem ipse nobis præstat, solem suum oriri faciens, et pluens quemadmodum vult, eum calicem qui est creatura, suum sanguinem qui effusus est, ex quo auget nostrum sanguinem; et eum panem qui est a creatura, suum corpus confirmavit, ex quo nostra auget corpora. Quando ergo et mixtus [p.320] [4] calix, et factus panis percipit Verbum Dei, et fit Eucharistia sanguinis et corporis Christi, ex quibus augetur et consistit carnis [p.321] [5] nostræ substantia ; quomodo carnem negant capacem esse donationis Dei, quæ est vita æterna, quæ sanguine et corpore Christi nutritur, et membrum ejus est? Quemadmodum et beatus Apostolus ait in epistola quæ est ad Ephesios; Quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus : non de spiritali aliquo et invisibili homine dicens hæc; (Spiritus enim neque ossa, neque [p.322] [6] carnes habet) sed de ea dispositione, quæ est secundum verum hominem, quæ ex carnibus et nervis et ossibus consistit; quæ de calice, qui est sanguis ejus, nutritur; et de pane, quod est corpus ejus, augetur.

3. Et quemadmodum lignum vitis depositum in terram, suo fructificat tempore, et granum tritici decidens in terram et dissolutum, multiplex surgit per Spiritum Dei, qui continet omnia; quæ deinde per sapientiam in usum hominis veniunt, et percipientia [p.323] [7] verbum Dei Eucharistia fiunt, quod est corpus et sanguis Christi: sic et nostra corpora ex ea nutrita, et reposita in terram, et resoluta in ea, resurgent in suo tempore, Verbo Dei resurrectionem eis donante, in gloriam Dei Patris: qui huic mortali immortalitatem circumdat, et corruptibili incorruptelam gratuito donat, quoniam virtus Dei in infirmitate perficitur: ut non quasi ex nobisipsis habentes vitam, inflemur aliquando et extollamur adversus Deum, ingratam mentem accipientes; experimento autem discentes, quoniam ex illius magnitudine, et non ex nostra natura, habemus in æternum perseverantiam, neque ab ea quæ est circa Deum gloria, sicuti est, frustremur aliquando, neque nostram naturam ignoremus; sed ut sciamus, et quid Deus potest, et quid homo beneficii accipit: et non erremus aliquando a vera comprehensione eorum quæ sunt, et quemadmodum sunt, id est Dei et hominis. Et numquid forte, quemadmodum prædiximus, propter [p.324] [8] hoc passus est Deus fieri in nobis resolutionem; ut per omnia eruditi, in omnibus simus diligentes, neque Deum, neque nosmetipsos ignorantes ?

3

In infirmitate carnis humanæ elucet virtus et gloria Dei, qui corpus nostrum resurrectionis et immortalitatis particeps efficiet, quum illud ex limo terræ formaverit: ipsique ævo sempiterno frui concedet, cui exiguam et communem hanc vitam largitur. [9]

1. MANIFESTISSIME autem Apostolus ostendit, quoniam traditus est suæ infirmitati homo, ne elatus aliquando excideret a veritate, in secunda quæ est ad Corinthios dicens: Et ut sublimitate revelationum non superextollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus Satano, uti me colaphiset. Et super hoc ter Dominum rogavi, ut absistat a me : et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter ergo magis gloriabor in infirmitatibus, ut inhabitet in me virtus Christi. Quid ergo! (dicet [p.325] enim aliquis) voluit ergo Dominus Apostolum suum sic colaphisari, et talem sustinere infirmitatem? Etiam, dicit verbum. Virtus enim in infirmitate perficitur, meliorem efficiens hunc, qui per suam infirmitatem cognoscit virtutem Dei. Quemadmodum enim didicisset homo, quoniam ipse quidem infirmus et natura mortalis, Deus autem immortalis et potens, nisi id quod est in utroque, didicisset experimento? Suam enim infirmitatem discere per sustinentiam, nihil est malum : magis autem et bonum est non aberrare in natura 2sua. Extolli autem adversus Deum, et præsumtionem suæ gloriæ assumere, ingratum reddens hominem, multum mali inferebat ei, ut nec veritatem simul et dilectionem auferret ab eo, et eam quæ est ad eum qui fecit eum. Utrorumque autem experientia veram quæ est de Deo et homine agnitionem indidit ei; et auxit ejus erga Deum dilectionem. Ubi autem augmentum est dilectionis, ibi major gloria Dei virtute perficitur his qui diligunt eum.

2. Refutant igitur potentiam Dei, et non contemplantur quod est verbum, qui infirmitatem intuentur carnis, virtutem autem ejus qui suscitat eam a mortuis, non contemplantur. Si enim [10] mortale non vivificat, et corruptibile non revocat ad incorruptelam, jam non potens est Deus. Sed quoniam potens est in his omnibus, de initio nostro contemplari debemus: quoniam sumsit Deus limum de terra, et formavit hominem. Et quidem multo [p.326] [11] difficilius et incredibilius est, ex non exsistentibus ossibus, et nervis, et venis, et reliqua dispositione, quæ est secundum hominem, facere ad hoc ut sit, et quidem animalem et rationabilem facere hominem, quam quod factum est, et deinde resolutum est in terram, propter causas quas prædiximus, rursus redintegrare, licet in illa cesserit, unde et initio nondum factus, factus est homo. Qui enim initio eum qui non erat, fecit ut esset, quando voluit: multo magis eos, qui jam fuerunt, rursus restituet volens in eam quæ ab eo datur vitam. Invenietur autem perceptrix et capax caro virtutis Dei, quæ ab initio percepit artem Dei; et aliud quidem factum est oculus videns, aliud auris audiens, aliud manus palpans et operans, aliud nervi undique contensi, et continentes membra, aliud arteriæ et vene, sanguinis et spiritus transitoria; aliud vero inviscera diversa; aliud sanguis, copulatio animæ et corporis. Quid enim? Non est numerum dicere universe fabricationis, quæ est secundum membra hominis, quæ non alias facta est sed ex magna sapientia Dei. Quæ autem sapientiam participant Domini, participant et virtutem ejus. [p.327]

3. [12] Non igitur exsors est caro sapientiæ et virtutis Dei. Nam virtus ejus quæ vitam præstat, in infirmitate perficitur, id est, in carne. Dicant autem nobis, qui dicunt non esse capacem carnem illius vitæ quæ datur a Deo, utrum viventes nunc, et participantes vitam dicant hæc; an in totum vitæ quidem habentes nihil, mortuos autem semetipsos in præsenti confitebuntur? Et si quidem mortui, quomodo et moventur et loquuntur et reliqua faciunt, quæ non mortuorum sed vivorum sunt opera? Si autem vivunt nunc, et totum illorum corpus participat vitæ, quomodo audent dicere non esse carnem participatricem vitæ, confitentes habere se vitam in præsenti? Simile est quemadmodum si quis spongiam aquæ plenam tenens, vel faculam ignis, non posse participare aquæ dicat spongiam, neque faculam igni. Eodem modo et hi vivere se dicentes, et portare vitam dicentes, et in suis membris exsultantes, postea sibimetipsis contrarii exsistentes, dicunt non esse membra ipsorum percapabilia vitæ. Si autem hæc quæ est [p.328] [13] temporalis vita, cum sit multo infirmior quam illa æterna vita, tamen tantum potens est, ut vivificet nostra membra mortalia; cur illa quæ est æterna vita, non vivificabit eam carnem, quæ jam meditata et assueta sit portare vitam? Quoniam autem participatrix vitæ sit caro, ex hoc quod vivat, ostenditur: vivit enim, in quantum Deus vult vivere. Quoniam autem et Deus potens est præstare ei vitam, manifestum est. Illo enim præstante vitam nobis qui vivimus, et Dominus itaque cum sit potens vivificare plasma suum, et caro cum possit vivificari, quid superest quod prohibeat eam percipere incorruptelam, quæ est longa et sine fine a Deo tributa vita?

4

Falluntur qui præter mundi fabricatorem alterum Deum Patrem confingunt: quem infirmum et inutilem, aut malignum et invidum esse necesse est, si corporibus nostris vitam æternam præstare vel non possit, vel nolit.

Latent autem semetipsos, qui alterum affingunt patrem, præter Demiurgum, et bonum eum vocant; infirmum et inutilem et negligentem inferentes eum: ut non dicamus, quoniam lividum et invidum, in eo quod dicant non vivificari ab eo nostra corpora. [p.329] Cum enim dicant ea quæ omnibus sunt manifesta quoniam perseverant immortalia, ut puta spiritus et anima, et quæ sunt alia, quoniam vivificantur a patre, aliud autem quod non alias vivificatur, nisi illi Deus præstet, vita derelinqui; aut impotentem et infirmum ostendit patrem ipsorum, aut invidum et lividum. Demiurgo enim et hic vivificante mortalia corpora nostra, et resurrectionem eis per prophetas promittente, quemadinodum ostendimus; quis potentior, et fortior, et vere bonus ostenditur? utrum Demiurgus, qui totum vivificat hominem; an falso cognominatus ipsorum pater? Qui sea quidem quæ sunt natura immortalia, quibus a sua natura adest vivere, fingit se vivificare; quibus autem opus est ab eo adjutorium ut vivant, non vivificans illa benigne, sed relinquens illa negligenter in mortem. Utrum ergo et his vitam pater ipsorum, cum possit præstare, non præstat, an cum non possit? Siquidem cum non possit, jam non potens est, neque perfectus super Demiurgum: Demiurgus enim præstat, quemadmodum adest videre, quod ille non potest præstare. Si autem cum possit præstare, non præstat; jam non bonus ostenditur, sed invidus et malignus pater. Si autem et causam aliquam dixerint, per quam non vivificat corpora pater ipsorum, ipsam causam majorem necesse est apparere quam patrem, obtinentem benignitatem ejus; et infirmabitur benignitas ejus propter causam eam quæ ab ipsis dicitur. Quoniam autem possunt corpora percipere vitam, omnibus videre est. Vivunt enim in quantum ea Deus vult vivere : et jam non possunt dicere quod minime valeant vitam capere. Si igitur propter necessitatem et causam aliam quandam non vivificantur, quæ possunt participare vitam, erit necessitati et causæ serviens pater ipsorum, et non jam liber et suæ potestatis in sua sententia, [p.330]

5

Priscorum vita longæva, Eliæ et Enoch cum propriis corporibus translatio, una cum Jone Anania Azariæ et Misaelis in summis periculis conservatione, evidenter ostendunt Deum excitare posse corpora nostra ad vitam æternam.

1. QUONIAM autem multo tempore perseverabant corpora, in quantum placuit Deo bene habere, legant Scripturas, et invenient eos qui ante nos fuerunt, septingentos et octingentos et nongentos annos supergressos: et consequebantur corpora ipsorum longinquitatem dierum, et pafticipabant vitam, in quantum ea [14] Deus vivere volebat. Quid autem de illis dicimus? Quandoquidem Enoch placens Deo in quo placuit corpore translatus est, translationem justorum præmonstrans. Et Helias, sicut erat in plasmatis substantia, assumtus est, assumtionem patrum prophetans: et nihil impediit eos corpus in translationem et assumtionem eorum. Per illas enim manus, per quas in initio plasmati sunt, per ipsas assumtionem et translationem acceperunt. Assuetæ enim erant in Adam manus Dei coaptare et tenere et bajulare [p.331] [15] suum plasma, et ferre, et ponere ubi ipsæ vellent. Ubi ergo primus positus est homo ? scilicet in paradiso, quemadmodum Scriptura dicit: Et plantavit Deus paradisum in Eden contra orientem, et posuit ibi hominem quem plasmavit. Et inde projectus est in hunc mundum, non obediens. Quapropter dicunt Presbyteri, qui sunt Apostolorum discipuli, eos qui translati sunt illuc translatos esse; (justis enim hominibus et Spiritum habentibus præparatus est paradisus, in quem et Paulus Apostolus asportatus audivit sermones inenarrabiles, quantum ad nos in præsenti) et ibi manere eos qui translati sunt usque ad consummationem, coauspicantes incorruptelam.

2. Si autem quis impossibile æstimet tantis temporibus permanere homines, et Heliam non in carne assumtum, consumtam autem carnem ejus sin igneo curru, intendat, quoniam Jonas quidem in profundum projectus est, et in ventrem ceti absorptus, [p.332] [16] salvus iterum exsputus est terræ jussu Dei. Ananias etiam, et Azarias, et Misael missi in caminum ignis septuplum exardentem, neque nociti sunt aliquid, neque odor ignis inventus est in eis. Quæ igitur adfuit illis manus Dei, et inopinata, et impossibilia naturæ hominum in eis perficiens; quid mirum si in his qui translati sunt, effecit aliquid inopinatum, deserviens voluntati Patris? Hic est autem Filius Dei, quemadmodum Scriptura ait dixisse Nabuchodonozor regem: Nonne tres viros misimus in caminum? et ecce ego video quatuor deambulantes in medio ignis, et quartus similis est Filio Dei.

3. Neque igitur natura alicujus eorum quæ facta sunt, neque infirmitas carnis fortior erit super voluntatem Dei. Non enim Deus his quæ facta sunt, sed ea quæ facta sunt subjecta sunt Deo: et omnia serviunt voluntati ejus. Quapropter et Dominus ait: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Quemadmodum igitur his qui nunc sunt hominibus, ignorantibus dispositionem Dei, incredibile et impossibile videtur, tantos annos aliquem hominem posse vivere, et vixerunt hi qui ante nos fuerunt, et vivunt qui translati sunt ad exemplum futuræ longitudinis dierum; et de ventre ceti, et de camino ignis salvos exisse, et tamen exierunt, educti velut manu Dei ad ostensionem virtutis ejus: sic et nunc, quamvis quidam ignorantes [p.333] virtutem et promissionem Dei, contradicant suæ saluti, impossibile existimantes posse Deum suscitantem corpora in sempiternum perseverationem eis donare, non tamen incredulitas talium evacuabit fidem Dei.

6

Integrum et perfectum hominem, corpore et anima constantem et conjunctum, salvum faciet Deus, quum eum Verbum assumserit, et donis Spiritus sancti ornaverit, cujus corpora nostra templa sunt et dicuntur.

1. GLORIFICABITUR autem Deus in suo plasmate, conforme illud et consequens suo puero adaptans. Per manus enim Patris, id est, per Filium et Spiritum fit homo secundum similitudinem Dei, sed non pars hominis. Anima autem et spiritus pars hominis esse possunt, homo autem nequaquam: perfectus autem homo commixtio et adunitio est animæ assumentis spiritum Patris, et admixta ei carni, quæ est plasinata secundum imaginem Dei. Propter quod et Apostolus ait: Sapientiam loquimur inter perfectos; perfectos dicens eos qui perceperunt Spiritum Dei, et omnibus linguis loquuntur per Spiritum Dei, quemadmodum et [p.334] [17] ipse loquebatur. Quemadmodum et multos audivimus fratres in Ecclesia, prophetica habentes charismata, et per Spiritum universis linguis loquentes, et absconsa hominum in manifestum producentes ad utilitatem, et mysteria Dei enarrantes, quos et spiritales Apostolus vocat; secundum participationem Spiritus exsistentes spiritales, sed non secundum defraudationem et interceptionem carnis, et nude hoc ipsum solum. Si enim substantiam tollat aliquis carnis, id est plasmatis, et nude ipsum solum spiritum intelligat, jam non spiritalis homo est quod est tale, sed spiritus hominis, aut Spiritus Dei. Cum autem spiritus hic commixtus animæ unitur plasmati, propter effusionem Spiritus spiritalis et perfectus homo factus est: et hic est qui secundum imaginem et similitudinem factus est Dei. Si autem defuerit animæ Spiritus, animalis est vere, qui est talis, et carnalis derelictus imperfectus erit: imaginem quidem habens in plasmate, similitudinem vero non assumens per Spiritum; sicut autem hic imperfectus est. Sic iterum si quis tollat imaginem, et spernat plasma, jam non hominem intelligere potest, sed aut partem aliquam hominis, quemadmodum [p.335] prædiximus, vel aliud aliquid præter hominem. Neque enim plasmatio carnis ipsa secundum se homo perfectus est; sed corpus hominis, et pars hominis. Neque enim et anima ipsa secundum se homo ; sed anima hominis, et pars hominis. Neque spiritus homo: spiritus enim, et non homo vocatur. Commixtio autem et unitio horum omnium perfectum hominem efficit. Et propter hoc Apostolus seipsum exponens, explanavit perfectum et spiritalem salutis hominem, in prima epistola ad Thessalonicenses dicens sic: Deus autem pacis sanctificet vos perfectos, et integer vester spiritus, et anima, et corpus sine querela in adventum Domini Jesu Christi servetur. Et quam utique causam habebat his atribus, id est animæ et corpori et spiritui, integram et perfectam perseverationem precari in adventum Domini, nisi redintegrationem et adunitionem trium, et unam et eandem ipsorum sciebat salutem? Propter quod et perfectos ait eos, qui tria sine querela exhibent Domino. Perfecti igitur, qui et Spiritum in se perseverantem habuerint Dei, et animas et corpora sine querela servaverint, Dei, id est, illam quæ ad Deum est, fidem servantes, et eam quæ ad proximum est justitiam custodientes.

2. Unde et templum Dei plasma esse ait : Nescitis, dicens, quoniam templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; manifeste templum corpus dicens in quo habitat Spiritus. Quemadmodum et Dominus de se ait : Solvite hoc templum, et in tribus diebus suscitabo illud. Hос autem, inquit, dicebat de corpore suo. Et non tantum templum, sed et templum Christi scit corpora nostra, Corinthiis dicens sic : Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Non de alio quodam homine spiritali dicens hæc; non enim ille complectitur [p.336] meretricem : sed corpus nostrum, id est, caro que cum sanctimonia perseverat et munditia, membra dixit esse Christi; quando autem complectitur meretricem, membra fieri meretricis. Et propter hoc dixit: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum igitur Dei, in quo spiritus inhabitat Patris, et membra Christi non participare salutem, sed in perditionem redigi dicere, quomodo non maxime est blasphemiæ? Quoniam autem corpora nostra, non ex sua substantia, sed ex Dei virtute suscitantur, Corinthiis dicit: Corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori. Deus autem et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam.

7

Quia Christus in carne nostra resurrexit, consequitur nos in eadem resurrecturos: quum etiam resurrectio nobis promissa ad spiritus naturaliter immortales referri non debeat, sed ad corpora ex se mortalia.

1. Quomodo igitur Christus in carnis substantia surrexit, et ostendit discipulis figuram clavorum et apertionem lateris, hæc autem sunt indicia carnis ejus quæ resurrexit a mortuis: sic et nos, inquit, suscitabit per virtutem suam. Et iterum ad Romanos ait : Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis ; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Quæ sunt ergo mortalia corpora? Numquidnam anime? Sed incorporales animæ, quantum ad [p.337] comparationem mortalium corporum; Insufflavit enim in faciem hominis Deus flatum vitæ, et factus est homo in animam viventem: flatus autem vitæ incorporalis. Sed ne mortalem quidem possunt dicere ipsum flatum vitæ exsistentem. Et propter hoc David ait : Et anima mea illi vivet, tanquam immortali substantia ejus exsistente. Sed neque spiritum possunt dicere mortale corpus. Quid igitur superest dicere mortale corpus, nisi plasma, id est caro, de qua et sermo est, quoniam vivificabit eam Deus? Hæc enim est quæ moritur et solvitur; sed non anima, neque spiritus. Mori enim est vitalem amittere habilitatem, et sine spiramine in posterum, et inanimalem, et immobilem fieri, et deperire in illa, ex quibus et initium substantiæ habuit. Hoc autem neque animæ evenit, flatus est enim vitæ : neque spiritui, incompositus est enim et simplex spiritus, qui resolvi non potest, et ipse vita est eorum qui percipiunt illum. Superest igitur ut circa carnem mors ostendatur: quæ posteaquam exierit anima, sine spiratione et inanimalis efficitur, et paulatim resolvitur in terram, ex qua sumta est.

2. Hæc igitur mortalis. Vivificabit et mortalia corpora Hæc autem est de qua et dicit: vestra. Et propter hoc ait de ea [p.338] in prima ad Corinthios: Sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surgit in incorruptione. Etenim tu, ait, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Quid est autem quod ut granum tritici seminatur, et putret in terra, nisi corpora quæ in terra ponuntur, in qua et semina jactantur? Et propter hoc dixit: Seminatur in ignobilitate, surgit in gloria. Quid enim ignobilius carne mortua? Vel quid iterum gloriosius surgente ea, et percipiente incorruptelam? Seminatur in infirmitate, surgit in virtute: in infirmitate quidem sua, quoniam cum sit terra, in terram vadit; virtute autem Dei, qui eam suscitat a mortuis. Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. Indubitate docuit, quoniam neque de anima, neque de spiritu sermo est ei, sed de mortificatis corporibus. Hæc sunt enim corpora animalia, id est, participantia animæ ; quam cum amiserint, mortificantur: deinde per Spiritum surgentia fiunt corpora spiritalia, uti per Spiritum semper permanentem habeant vitam. Nunc enim, inquit, ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: tunc autem faciem ad faciem. Hoc est quod set a Petro dictum est: Quem cum non videritis diligitis, in quem nunc quoque non videntes creditis, credentes autem exultabitis gaudio inenarrabili. Facies enim nostra videbit faciem Domini, et gaudebit gaudio inenarrabili; videlicet cum suum videat gaudium. [p.339]

8

Dona Spiritus sancti quæ recipimus, præparant nos ad incorruptelam spiritalesque reddunt et a carnalibus discernunt: qui mundis et immundis animalibus in lege significantur.

1. Nunc autem partem aliquam a Spiritu ejus sumimus, ad perfectionem et præparationem incorruptelæ, paulatim assuescentes capere et portare Deum: quod et pignus dixit Apostolus, hoc est, pars ejus honoris qui a Deo nobis promissus est, in epistola quæ ad Ephesios est, dicens: In quo et vos, audito verbo veritatis, Evangelio salutis vestræ, in quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hæreditatis nostræ. Sic ergo pignus hoc habitans in nobis jam spiritales efficit, et absorbitur mortale ab immortalitate; Vos enim, ait, non estis in carne, sed in Spiritu, siquidem Spiritus Dei habitat in vobis. Hoc autem non secundum jacturam carnis, sed secundum communionem Spiritus fit. Non enim erant sine carne, quibus scribebat; sed qui assumserant Spiritum Dei, in quo clamamus, Abba Pater. Si igitur nune pignus habentes clamamus, Abba Pater; quid fiet quando resurgentes faciem ad faciem videbimus eum; quando omnia membra affluenter exultationis hymnum protulerint, glorificantia eum, qui suscitaverit ea ex mortuis, et æternam vitam donaverit? Si enim pignus complectens hominem in semetipsum, jam facit dicere, Abba Pater, quid faciet universa Spiritus gratia, quæ hominibus dabitur a Deo? similes nos ei efficiet, et perficiet voluntate Patris; efficiet enim hominem secundum imaginem et similitudinem Dei. Qui ergo pignus Spiritus habent, et non concupiscentiis carnis serviunt, sed subjiciunt semetipsos Spiritui, [p.340] ac rationabiliter conversantur in omnibus, juste Apostolus spiritales vocat, quoniam Spiritus Dei habitat in ipsis. Incorporales autem spiritus non erunt homines spiritales ; sed substantia nostra, id est, animæ et carnis adunatio assumens Spiritum Dei, spiritalem hominem perficit. Eos autem qui abjiciunt quidem Spiritus consilium, carnis autem voluptatibus serviunt, et irrationabiliter [18] vivunt, et ineffrenati dejiciuntur in sua desideria, quippe nullam habentes aspirationem divini spiritus, sed porcorum et canum more vivunt; hos juste Apostolus carnales vocat, quoniam nihil aliud quam carnalia sentiunt.

2. Et prophetæ autem propter hanc eandem causam irrationabilibus animalibus assimilant eos, propter irrationalem conversationem ipsorum, dicentes: Equi furentes ad fœminas facti sunt, unusquisque ipsorum hinniens ad uxorem proximi sui. Et rursus : Homo cum in honore esset, assimilatus est jumentis. Hoc quia 5secundum suam causam assimilatur jumentis, irrationabilem æmulans vitam. Sed et nos in consuetudine hujusmodi homines jumenta et pecora irrationabilia dicimus. Prædixit autem figuraliter omnia hæc Lex, de animalibus delineans hominem: quæcunque, inquit, duplicem ungulam habent et ruminant, munda enuntians; quæcunque autem aut utrumque vel alterum horum non habent, velut immunda segregans. Qui sunt ergo mundi ? Qui in Patrem et Filium per fidem iter firmiter faciunt; hæc est enim firmitas eorum, qui duplicis sunt ungulæ: et eloquia Dei meditantur die ac nocte, uti operibus bonis adornentur; hæc est enim ruminantium virtus. Immunda autem, quæ neque duplicem ungulam habent, neque ruminant, hoc est, qui neque in Deum fidem habent, neque eloquia ejus meditantur: hæc autem ethnicorum est abominatio. Quæ autem ruminant quidem, non habent [p.341] autem ungulam duplicem, et ipsa immunda, hæc Judæorum est imaginalis descriptio: qui quidem eloquia Dei in ore habent, stabilitatem autem radicis suæ non infigunt in Patre et in Filio: propter hoc autem et lubricum est genus ipsorum. Etenim quæ sunt unius ungulæ animalia facile labuntur; firmiora autem sunt quæ duplicem ungulam habent, succedentibus invicem ungulis fissis secundum iter, et altera ungula subbajulante aliam. Immunda autem similiter, quæ duplicem quidem ungulam habent, non autem ruminant: hæc est autem omnium videlicet hæreticorum ostensio, et eorum qui non meditantur eloquia Dei, neque operibus justitiæ adornantur, quibus et Dominus ait : Quid mihi dicitis Domine Domine, et non facitis quæ dico vobis? Qui enim sunt tales, in Patrem quidem et Filium dicunt se credere, nunquam autem meditantur eloquia Dei, quemadmodum oportet, neque justitiæ operibus sunt adornati; sed, quemadmodum prædiximus, porcorum et canum assumserunt vitam, immunditiæ et gulæ et reliquæ incuriæ semetipsos tradentes. Juste igitur tales omnes, qui propter suam incredulitatem et luxuriam non adipiscuntur divinum Spiritum, et variis characteribus ejiciunt se vivificans Verbum, et in suis concupiscentiis irrationabiliter ambulant, Apostolus quidem carnales et animales vocavit; prophetæ autem jumenta et feras dixerunt; consuetudo autem pecora et irrationales interpretata est; lex autem immundos enuntiavit.

9

Quomodo intelligendus sit locus Apostoli, quo hæretici abutebantur: Caro et sanguis Regnum Dei non possidebunt.

1. Hoc autem est quod et in aliis ab Apostolo dicitur: Quoniam caro et sanguis Regnum Dei hæreditare non possunt. Id est, quod ab omnibus hæreticis profertur in amentiam suam, ex quo et [p.342] nos retardare, et ostendere conantur, non salvari psalmationem Dei: non conspicientes quia sunt tria, ex quibus, quemadmodum ostendimus, perfectus homo constat, carne anima et spiritu: et altero quidem salvante et figurante, qui est Spiritus; altero quod unitur et formatur, quod est caro; id vero quod inter hæc est duo, quod est anima: quæ aliquando quidem subsequens spiritum, elevatur ab eo; aliquando autem consentiens carni, decidit in terrenas concupiscentias. Quotquot ergo id quod salvat et format in vitam, non habent, hi consequenter erunt et vocabuntur caro et sanguis; quippe qui non habent Spiritum Dei in se. Propter hoc autem et mortui tales dicti sunt a Domino: Sinite enim, inquit, mortuos sepelire mortuos suos; quoniam non habent Spiritum qui vivificat hominem. Quotquot autem timent Deum, et credunt in adventum Filii ejus, et per fidem constituunt in cordibus suis Spiritum Dei, hi tales juste homines dicentur, et mundi et spiritales et viventes Deo, quia habent Spiritum Patris, qui emundat hominem, et sublevat in vitam Dei.

2. Sicut enim caro infirma, sic spiritus promptus a Domino testimonium accepit. Hic est potens perficere quæcunque in promptu habet. Si igitur hoc quod est promptum Spiritus, admisceat aliquis velut stimulum infirmitati carnis, necesse est omnimodo, ut id quod est forte superet infirmum, ita ut absorbeatur infirmitas carnis a fortitudine Spiritus: et esse eum qui sit [p.343] talis, non jam carnalem, sed spiritalem, propter Spiritus communionem. Sic igitur Martyres testantur, et contemnunt mortem, non secundum infirmitatem carnis, sed secundum quod promptus est Spiritus. Infirmitas enim carnis absorpta, potentem ostendit Spiritum; Spiritus autem rursus absorbens infirmitatem, hæreditate possidet carnem in se: et ex utrisque factus est vivens homo; vivens quidem propter participationem Spiritus, homo autem propter substantiam carnis. Igitur caro sine Spiritu Dei mortua est non habens vitam, regnum Dei possidere non potest : sanguis irrationalis, velut aqua effusa in terram. Et propter hoc ait: Qualis terrenus, tales terreni. Ubi autem Spiritus Patris, ibi homo vivens, sanguis rationalis ad ultionem a Deo custoditus, caro a Spiritu possessa oblita quidem sui, qualitatem autem Spiritus assumens, conformis facta Verbo Dei. Et propterea ait : Sicut portavimus imaginem ejus qui de terra est, portemus et imaginem ejus qui de cœlo est.

3. Quid est ergo terrenum? Plasma. Quid autem cœleste? Spiritus. Sicut igitur, ait, sine Spiritu celesti conversati sumus aliquando in vetustate carnis, non obedientes Deo: sic nunc accipientes Spiritum, in novitate vitæ ambulemus, obedientes Deo. [19] Quoniam igitur sine Spiritu Dei salvari non possumus, adhortatur Apostolus nos, per fidem et castam conversationem conservare Spiritum Dei, ut non sine participatione sancti Spiritus facti amittamus regnum cælorum: et clamavit, non posse carnem solam et sanguinem regnum Dei possidere. Si enim oportet verum dicere, non possidet, sed possidetur caro; sicut et Dominus ait: Beati [p.344] mites, quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram; quasi hæreditate possideatur terra in regno, unde et substantia carnis nostræ est.

4. [20] Et ideo mundum templum esse vult, ut delectetur Spiritus Dei in eo, quemadmodum sponsus ad sponsam. Sicut igitur sponsa assumere sponsum non potest, assumi autem a sponso potest, quum venerit et acceperit eam sponsus; sic et caro hæc secundum seipsam, id est sola, regnum Dei hæreditate possidere non potest: hæreditate autem possideri in regno a Spiritu potest. Hæreditate enim possidet qui vivit ea quæ sunt mortui : et aliud quidem est hæreditate possidere, aliud autem hæreditate possideri. Ille enim dominatur, et præest, et disponit ea quæ hæreditate possidet, quemadmodum ipse velit: illa vero subjecta sunt, et obediunt, et dominantur ab eo, et sub dominio sunt ejus qui possidet. Quid igitur est quod vivit? scilicet Spiritus Dei. Quæ sunt autem, quæ sunt mortui? Scilicet membra hominis, quæ et corrumpuntur in terra. Hæc autem possidentur a Spiritu translata in regnum cælorum. Propter hoc autem et Christus mortuus est, uti testamentum Evangelii apertum, et universo mundo lectum, primum quidem liberos faceret servos suos; post deinde hæredes eos constitueret eorum quæ essent ejus, hæreditate possidente [p.345] spiritu, quemadmodum demonstravimus. Hæreditate enim possidet ille qui vivit, hæreditate autem acquiritur caro. Ut non amittentes eum qui nos possidet Spiritum, amittamus vitam, adhortans nos Apostolus ad Spiritus communicationem, secundum rationem quæ prædicta sunt dixit: Quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Velut si dicat: Nolite errare ; quoniam nisi Verbum Dei inhabitaverit, et Spiritus Patris fuerit in vobis, vane autem et prout evenit conversati fueritis, quasi hoc tantum, caro et sanguis exsistentes, regnum Dei possidere non poteritis.

10

Superiora probat similitudine ducta ab oleastro, cujus qualitas tantum, non natura per insitionem mutatur: ostendit quoque hominem sine Spiritu, nec fructus edere, nec Regnum Dei possidere posse.

1. Hoc ideo, uti non gratificantes carni, respuamus insertionem Spiritus. Tu autem oleaster, ait, cum esses, insertus es in bonam olivam, et socius pinguedinis olivoæ factus es. Quemadmodum igitur oleaster inserta, si perseveraverit in eo quod ante fuerit, oleaster, exciditur et in ignem mittitur: si autem tenuerit insertionem, et transmutetur in bonam olivam, oliva fit fructifera, quasi in paradiso regis plantata: sic et homines, si quidem per fidem profecerint in melius, et assumserint Spiritum Dei, et illius fructificationem germinaverint, erunt spiritales, tanquam in paradiso Dei plantati. Si autem respuerint Spiritum, et perseveraverint in eo quod fuerant ante, magis carnis esse volentes quam Spiritus, justissime in ejusmodi dicitur, quoniam caro et sanguis Regnum Dei non possident: tanquam si quis dicat, quoniam oleaster non assumitur in paradisum Dei. Mirabiliter igitur Apostolus naturam ostendit nostram, et universam dispositionem Dei in eo sermone qui est de carne et sanguine et oleastro. [p.346]

2. Quemadmodum enim oliva neglecta tempore quodam in desertum relicta, et sylvestria fructificans, secundum se oleaster fit; vel rursum oleaster diligentiam percipiens, et inserta, in pristinam naturæ recurrit fructificationem: sic et homines in negligentia constituti, et concupiscentias carnis tanquam sylvestria fructificantes, secundum suam causam infructuosi justitia constituuntur. In eo enim quod dormiunt homines, inseminat inimicus materiam zizanie: et propter hoc Dominus discipulis suis vigilare præcepit. Et rursus qui infructuosi sunt justitia, et velut sentibus obvoluti homines, si diligentiam percipiant, et velut insertionem accipientes verbum Dei, in pristinam veniunt hominis naturam, eam quæ secundum imaginem et similitudinem facta est Dei. Sed quemadmodum oleaster insertus, substantiam quidem ligni non amittit, qualitatem autem fructus immutat, et aliud percipit vocabulum, jam non oleaster, sed fructifica oliva exsistens, Bet dicitur: sic et homo per fidem insertus, et assumens Spiritum Dei, substantiam quidem carnis non amittit, qualitatem autem fructus operum immutat, et aliud accipit vocabulum, significans illam quæ in melius est transmutationem, jam non caro et sanguis, sed homo spiritalis exsistens, et dicitur.

3. Quemadmodum autem rursus oleaster, si non percipiat insertionem, perseverat inutilis suo Domino per suam sylvestrem qualitatem, et quasi infructuosum lignum exciditur, et in ignem mittitur; sic et homo non assumens per fidem Spiritus insertionem, perseverat hoc esse quod erat ante, caro et sanguis exsistens, Regnum Dei hæreditate possidere non potest. Bene igitur Apostolus ait, Caro et sanguis Regnum Dei possidere non possunt. Et, qui in carne sunt, Deo placere non possunt; non substantiam rejiciens carnis, sed infusionem Spiritus attrahens. [p.347] Et propter hoc ait : Oportet mortale istud induere immortalitatem; et corruptibile hoc induere incorruptelam. Et iterum ait: Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu, siquidem Spiritus Doi habitat in vobis. Manifestius autem illud adhuc ostendit, dicens: Corpus quidem mortuum propter peccatum, Spiritus autem vita propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Et rursus in ea epistola, quæ est ad Romanos, ait : Si enim secundum carnem vivitis, incipietis mori: non conversationem quæ est in carne repellens ab eis; etenim ipse in carne cum esset, scribebat eis: sed concupiscentias abscindens carnis, eas quæ mortificant hominem. Et propter hoc intulit: Si autem spiritu opera carnis mortificatis, vivetis. Quicunque enim ducuntur Spiritu Doi, shi sunt filii Dei.

11

De carnalium et spiritalium operibus, ablutioneque spiritali non ad corporum substantiam, sed pristinæ vitæ conversationem referenda.

1. Er ipsas autem operas manifestavit, quas dicit carnales, quæ sint, prævidens calumniam infidelium; et ipse semetipsum exponens, ne relinqueretur quæstio his, qui infideliter retractant de eo, in ea epistola, quæ est ad Galatas, sic dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quæ sunt: Adulteria, fornicationes, immunditia, luxuria, idololatria, veneficia, inimicitias, contentiones, zeli, iræ, æmulationes, animositates, irritationes, dissensiones, [p.348] hæreses, invidiæ, ebrietates, comissationes, et his similia, quæ prædico vobis, quemadmodum et prædixi, quoniam qui talia agunt, Regnum Dei non possidebunt. Manifestius prædicans his qui audiunt, quid est, Caro et sanguis Regnum Dei possidere non possunt. Qui enim illa agunt, vere secundum carnem ambulantes, vivere Deo non possunt. Et iterum spiritales actus intulit vivificantes hominem, id est, insertionem Spiritus, sic dicens: Fructus autem Spiritus est, caritas, gaudium, pax, patientia, bonitas, benignitas, fides, lenitas, continentia, castitas: adversus hæc non est lex. Sicut igitur qui in melius profecerit, et fructum operatus fuerit Spiritus, omni modo salvatur propter Spiritus communionem; sic et is qui remanserit in prædictis carnis operationibus, carnalis vere deputatus, eo quod non assumat Spiritum Dei, Regnum non poterit possidere cœlorum. Quemadmodum rursus ipse Apostolus testificatur: An nescitis, dicens Corinthiis, quoniam injusti Regnum Dei non hæreditabunt? Nolite errare, ait, neque fornicarii, neque idololatræ, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces Regnum Dei possidebunt. Et hæc, ait, quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Manifestissime ostendit, per quæ perit homo, si perseveraverit secundum carnem vivere: et per quæ rursus salvatur. Ea autem que salvant, ait esse nomen Domini nostri Jesu Christi, et Spiritum Dei nostri.

2. Quoniam igitur istic numeravit eas quæ sunt sine Spiritu, carnis operationes, quæ sunt mortiferæ; consequenter his que prædicta sunt ab eo, in fine epistolæ ad summam exclamavit: Sicut portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de cœlis est. Hoc enim dico, fratres, quoniam caro et sanguis Regnum Dei possidere non possunt. Hoc autem quod ait, Sicut portavimus imaginem ejus qui de limo est, simile illi dicto [p.349] est: Et hæc quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Quando igitur portavimus imaginem ejus qui est de limo? Scilicet quando hæ quæ prædictæ sunt carnis opera tiones, perficiebantur in nobis. Quando autem iterum imaginem cœlestis! Scilicet quando ait, Abluti estis credentes in nomine Domini, et accipientes ejus Spiritum. Abluti autem sumus non substantiam corporis, neque imaginem plasmatis, sed pristinam vanitatis conversationem.

12

De differentia mortis et vitæ, afflatus vitæ et Spiritus vivificantis: et quomodo eadem substantia carnis, quæ mortua est, reviviscit. [21]

1. In quibus igitur periebamus membris, operantes ea quæ sunt corruptelæ, in iisdem ipsis vivificamur, operantes ea quæ sunt Spiritus. Quemadmodum enim corruptele est capax caro, sic et incorruptele; et quemadmodum mortis, sic et vitæ. Hæc autem invicem cedunt, et utraque non permanent in idipsum, sed expellitur alterum ab altero, et præsente altero interit alterum. Si igitur mors possidens hominem expulit ab eo vitam, et mortuum ostendit; multo magis vita possidens hominem expellit mortem, [p.350] [22] et viventem hominem restituet Deo. Si enim mors mortificavit, quare vita adveniens non vivificabit hominem? quemadmodum Esaias propheta ait: Devoravit mors potens. Et rursus: Deus abstulit omnem lachrymam ab omni facie.

2. Expulsa est autem pristina vita, quoniam non per spiritum, sed per afflatum fuerat data. Aliud enim est afflatus vitæ, qui et animalem efficit hominem: et aliud Spiritus vivificans, qui et spiritalem efficit eum. Et propter hoc Esaias ait: Sic dicit Dominus, qui fecit cælum et fixit illud; qui firmavit terram, et quæ in ea sunt: et dedit afflatum populo, qui super eam est; et Spiritum his qui calcant illam. Afflatum quidem communiter omni qui super terram est populo dicens datum: Spiritum autem proprie his, qui conculcant terrenas concupiscentias. Propter quod rursus ipse Esaias distinguens ea quæ prædicta sunt, ait: [p.351] [23] Spiritus enim a me exiet, et afflatum omnem ego feci. Spiritum quidem proprie in Deo deputans, quem in novissimis temporibus effudit per adoptionem filiorum in genus humanum: afflatum autem communiter in conditionem, et facturam ostendens illum. Aliud autem est quod factum est, ab eo qui fecit. Afflatus igitur temporalis; Spiritus autem sempiternus. Et afflatus quidem auctus ad modicum, et stempore aliquo manens, deinde abit, sine spiramento relinquens illud in quo fuit ante. Spiritus autem circumdans intus et foris hominem, quippe semper perseverans, nunquam relinquens eum. Sed non primo quod spiritale est, ait Apostolus, hoc tanquam ad nos homines dicens, sed primo quod animale est, deinde quod spiritale secundum rationem. Oportuerat enim primo plasmari hominem, et plasmatum accipere animam; deinde sic communionem Spiritus recipere. Quapropter et primus Adam factus est a Domino in animam viventem, secundus Adam in spiritum vivificantem. Sicut igitur qui in animam viventem factus est, divertens in pejus, perdidit vitam; sic rursus idem ipse in melius recurrens, assumens vivificantem spiritum, inveniet vitam.

3. Non enim aliud est quod moritur, et aliud quod vivificatur: quemadmodum neque aliud quod perit, et aliud quod invenitur; [p.352] [24] sed illam ipsam quæ perierat ovem venit Dominus exquirens. Quid ergo erat quod moriebatur? Utique carnis substantia, quæ amiserat afflatum vitæ, et sine spiramento set mortua facta. Hanc itaque Dominus venit vivificaturus, uti quemadmodum in Adam omnes morimur, quoniam animales, in Christo vivamus, quoniam spiritales: deponentes non plasma Dei, sed concupiscentias carnis, et assumentes Spiritum sanctum, sicut Apostolus in epistola quæ est ad Colossenses ait: Mortificate itaque membra vestra quæ sunt super terram. Quæ sunt autem hæc, ipse exposuit: Fornicationem, immunditiam, passionem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est idololatria. Horum depositionem Apostolus præconatur, et eos qui talia operantur, velut carnem et sanguinem tantum exsistentes, non posse ait regnum cælorum possidere. Anima enim ipsorum declinans in pejus, et in terrenas concupiscentias descendens, ejusdem cujus et illa sunt participavit appellationis: quæ deponere nos jubens, ait rursus in eadem epistola: Exspoliantes vos veterem hominem cum operibus ejus. Hoc autem dicebat, non veterem amovens plasmationem: alioquin oportebat nosmetipsos interficientes separari ab ea quæ est istic conversatione.

4. Sed et ipse Apostolus, ille exsistens qui in vulva plasmatus erat, et de utero exierat, scribebat nobis, et vivere in carne fructus operis epistola confessus est, in ea quæ est ad Philippenses, [p.353] dicens. Fructus autem operis spiritus, est carnis salus. Quis enim alius apparens fructus ejus est qui non apparet Spiritus, quam maturam efficere carnem et capacem incorruptelæ? Si igitur vivere in carne, hic mihi fructus operis est, non utique substantiam contemnebat carnis, in eo quod diceret, Spoliantes vos veterem hominem cum operibus ejus; sed spoliationem pristinæ nostræ conversationis manifestavit, eam quæ veterascit et corrumpitur: et propter hoc intulit: Et induentes novum hominem, eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum. In eo ergo quod ait, Qui renovatur in agnitionem, demonstravit quoniam ipse ille qui ignorantiæ erat ante homo, id est ignorans Deum, per eam quæ in eo est agnitionem renovatur. Agnitio enim Dei renovat hominem. Et in eo quod dicit, Secundum imaginem conditoris, recapitulationem manifestavit ejusdem hominis, qui in initio secundum imaginem factus est Dei. Quoniam autem idem ipse erat Apostolus, qui ex utero generatus fuerat, [p.354] hoc est, antiqua carnis substantia, ipse in ea epistola quæ est ad Galatas dixit: Cum autem placuit Deo, qui me ex utero matris meæ segregavit, et vocavit per gratiam suam, revelare Filium suum in me, ut evangelisarem eum in gentibus; non alius erat qui natus fuerat ex utero, sicut prædiximus, et alius qui evangelisabat Filium Dei: sed idem ille qui ante ignorabat, et persequebatur Ecclesiam, revelatione ei de cœlo facta, et colloquente cum eo Domino, quemadmodum in tertio libro ostendimus, evangelisabat Filium Dei Christum Jesum, qui sub Pontio Pilato crucifixus est, præterita ignorantia exterminata a posteriore agnitione: quemadmodum cæci, quos curavit Dominus, cæcitatem quidem amiserunt, perfectam autem receperunt substantiam oculorum, et iisdem ipsis quibus ante non videbant oculis, recipiebant visionem, caligine a visione tantum exterminata, servata autem substantia oculorum; ut per quos non viderant oculos, per eos rursus videntes, gratias agerent ei, qui rursus visum eis redintegravit: et qui aridam curavit manum, et omnes omnino quos curavit, non ea quæ ab initio ex utero edita fuerant membra mutaverunt; sed eadem ipsa salva recipiebant.

5. Fabricator enim universorum Dei Verbum, qui et ab initio plasmavit hominem, a malitia inveniens labefactatum suum plasma omni modo curavit: hoc quidem et secundum unumquodque membrum, sicut et in suo plasmate est; hoc autem et in semel totum sanum et integrum redintegravit hominem, perfectum eum sibi præparans ad resurrectionem. Et quam enim causam habebat carnis membra curare, et restituere in pristinum characterem, si non habebant salvari, quæ ab illo curata fuerant? Si enim temporalis erat ab eo utilitas, nihil grande præstitit his qui ab eo curati sunt. Aut quomodo dicunt non esse capacem carnem vitæ quæ est ab eo, quæ percepit curationem ab eo? Vita enim per curationem, incorruptela autem per vitam efficitur. Qui igitur curationem confert, hic et vitam: et qui vitam, hic et incorruptelam circumdat plasmati suo. [p.355]

13

Maximum specimen resurrectionis habemus in mortuis a Christo suscitatis: cordaque nostra capacia esse vitæ æternæ eo ostenduntur, quod nunc Spiritum Dei recipiant.

1. Dicant enim nobis hi qui contraria dicunt, id est, qui contradicunt suse saluti, summi Sacerdotis mortua filia, et vidusæ filius qui circa portam mortuus efferebatur, et Lazarus qui in monumento quartam habebat diem, in quibus resurrexerint corporibus! In iisdem ipsis scilicet, in quibus et mortui fuerant. Si enim non in iisdem ipsis, videlicet nec iidem ipsi qui mortui erant resurrexerunt. Sed enim apprehendit, ait, Dominus manum mortui, et dixit ei : Juvenis, tibi dico, surge: et sedit mortuus, et jussit ei dari manducare, et dedit eum matri suæ. Et Lazarum vocavit voce magna, dicens: Lazare, veni foras: et exivit, inquit, mortuus, colligatus pedes et manus institis. Hoc symbolum ejus hominis, qui illigatus fuerat in peccatis. Et propter hoc ait Dominus: Solvite illum, et 'dimittite abire. Sicut igitur qui curati sunt, in his quæ ante passa fuerant membra curati sunt; et mortui in iisdem surrexerunt corporibus, membris et corporibus ipsorum percipientibus curationem, et eam vitam quæ dabatur a Domino, per temporalia præformante æterna, et ostendente quoniam ipse est, qui et curationem plasmati suo, et vitam præstare potest, uti ejus de resurrectione quoque credatur sermo: sic et in fine in novissima tuba clamante Domino, resurrecturi sunt mortui, [p.356] quemadmodum ipse ait: Veniet hora, in qua omnes mortui, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Hominis, et exient, qui bona _fecerunt, in resurrectionem vitæ : et qui mala operati sunt, in resurrectionem judicii.

2. [25] Vani igitur et vere infelices, qui sic manifesta et clara nolunt conspicere, sed fugiunt lumen veritatis, secundum tragicum Edipodem semetipsos excæcantes. Et quemadmodum in palæstra insueti concertantes aliis, unam quamlibet partem corporis totis complectentes manibus, per illud quod detinent cadunt, et cadentes putant se vincere, eo quod contentiose teneant illud quod primum apprehenderunt membrum, super hoc autem quod ceciderunt et derisui habentur: sic autem et hæretici, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, duas dictiones tollentes a Paulo, neque sensum Apostoli perspexerunt, neque virtutem dictionum scrutati sunt; nude autem ipsas dictiones tenentes, circa eas moriuntur, universam dispositionem Dei, quantum in ipsis est, evertentes.

3. Sic enim proprie de carne hoc dictum dicent, et non de carnalibus operationibus, quemadmodum demonstrabimus, ipsum [p.357] sibi contraria Apostolum dicentem ostendentes. Ait enim statim in eadem epistola demonstrative de carne sic dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors victoria tua? Hæc autem juste dicentur tunc, quando mortalis hæc et corruptibilis caro, circa quam et mors est, quæ et quodam dominio mortis pressa est, in vitam conscendens induerit incorruptelam et immortalitatem. Tunc enim vere erit victa mors, quando ea quæ continetur ab ea caro, exierit de dominio ejus. Et rursus ad Philippenses ait: Nostra autem conversatio in cælis est: unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostræ conforme corpori gloriæ suæ, ita ut possit secundum operationem virtutis sur. Quod igitur est humilitatis corpus, quod transfigurabit Dominus conformatum corpori gloriæ suæ? Manifestum est quoniam corpus quod est caro, quæ et humiliatur cadens in terram. Transfiguratio autem ejus, quoniam [26] cum sit mortalis et corruptibilis, immortalis fit et incorruptibilis: non secundum propriam substantiam, sed secundum Domini operationem, qui potest mortali immortalitatem, et corruptibili circumdare incorruptibilitatem. Et propter hoc ait in secunda ad Corinthios: Ut absorbeatur mortale a vita. Qui autem perficit [p.358] [27] nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus; manifestissime hoc de carne dicens; nec enim anima mortalis, neque spiritus. Absorbetur autem mortale a vita, quando et caro jam non mortua, sed viva et incorrupta perseveraverit, hymnum dicens Deo, qui in hoc ipsum perficit nos. Ut ergo in hoc perficiamur, bene Corinthiis ait: Glorificate Deum in corpore vestro. Deus autem incorruptibilitatis est effector.

4. Quoniam autem non de alio quodam corpore, sed de corpore carnis dicit hæc, manifeste et indubitate et sine ulla ambiguitate Corinthiis ait: Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur. Si enim qui vivimus, in mortem tradimur per Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne mortali nostra. Et quoniam spiritus complectitur carnem, in eadem epistola ait: Quoniam estis epistola Christi, ministrata a nobis, inscripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Si ergo nunc corda carnalia capacia Spiritus fiunt, quid mirum si in resurrectione eam quæ a Spiritu datur capiunt vitam? De qua resurrectione Apostolus in ea [p.359] quse est ad Philippenses, ait: Conformatus morti ejus, si quo modo occurram ad resurrectionem quæ est a mortuis. In qua igitur alia mortali carne intelligi potest vita manifestari, nisi in hac substantia, quæ et mortificatur propter eam quæ est ad Deum confessionem? Quemadmodum ipse dixit: Si secundum hominem cum bestiis Ephesi pugnavi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Si enim mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit: si autem Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testificati sumus, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit. Si enim mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est fides vestra: quoniam adhuc estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in vita hac in Christo sperantes sumus tantum, miserabiliores omnibus sumus hominibus. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium : quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

5. In his igitur omnibus, quemadmodum prædiximus, aut contraria sentientem sibimetipsi Apostolum dicent, quantum ad illud, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: aut iterum malignas et extortas cogentur omnium dictorum facere expositiones, ad transvertendam et immutandam sententiam dictorum. Quid enim dicere habebunt sanum, si conabuntur aliter interpretari hoc quod scribit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem; Et: Ut vita [p.360] Jesu manifestetur in carne mortali nostra, et reliqua omnia, in quibus Apostolus manifeste et clare resurrectionem et incorruptelam carnis prædicat? Cogentur itaque hæc tanta male interpretari, qui unum nolunt bene intelligere.

14

Nisi caro salvanda esset, carnem ejusdem substantiæ cum nostra Verbum non adsumsisset: quapropter nec per ipsum essemus reconciliati.

1. Quoniam autem non adversus ipsam substantiam carnis et sanguinis dixit Apostolus, non possidere eam regnum Dei, ubique idem Apostolus in Domino Jesu Christo usus est carnis et sanguinis nomine; aliquid quidem, uti hominem ejus statueret, etenim ipse semetipsum Filium dicebat Hominis: aliquid autem, uti salutem carnis nostræ confirmaret. Si enim non haberet caro salvari, nequaquam Verbum Dei caro factum esset. Et si non haberet sanguis justorum inquiri, nequaquam sanguinem habuisset Dominus. Sed quoniam ab initio vocalis est sanguis, Deus ad Cain dixit, cum occidisset fratrem suum: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me. Et quoniam haberet exquiri sanguis ipsorum, dixit ad eos qui circa Noe erant: Etenim vestrum sanguinem animarum vestrarum exquiram illum de manu omnium bestiarum. Et iterum: Qui effundet sanguinem hominis, pro sanguine ejus effundetur. Similiter autem et Dominus his qui habebant ejus sanguinem effundere, dicebat: Exquiretur omnis sanguis justus, qui effunditur [p.361] super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariæ filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare: etiam dico vobis, venient omnia ista super generationem istam; recapitulationem effusionis sanguinis ab initio omnium justorum et prophetarum in semetipsum futuram indicans, et exquisitionem sanguinis ipsorum per semetipsum. Non autem exquireretur hoc, nisi et salvari haberet: nec in semetipsum recapitulatus esset hæc Dominus, nisi et ipse caro et sanguis secundum principalem plasmationem factus fuisset, salvans in semetipso in fine illud quod perierat in principio in Adam.

2. Si autem ob alteram quandam dispositionem Dominus incarnatus est, et ex altera substantia carnem attulit, non ergo in semetipsum recapitulatus est hominem: adhuc etiam nec caro quidem dici potest. Caro enim vere primæ plasmationis e limo facta est successio. Si autem ex alia substantia habere eum oportuit materiam, ab initio ex altera substantia Pater operatus fuisset fieri conspersionem ejus. Nunc autem quod fuit qui perierat homo, hoc salutare factum est Verbum, per semetipsum eam quæ esset ad eum communionem, et exquisitionem salutis ejus efficiens. Quod autem perierat, sanguinem et carnem habebat. Limum enim de terra accipiens Dominus, plasmavit hominem, et propter hunc omnis dispositio adventus Domini. Habuit ergo et ipse carnem et sanguinem, non alteram quandam, sed illam [p.362] principalem Patris plasmationem in se recapitulans, exquirens id quod perierat. Et propter hoc Apostolus in ea epistola quæ est ad Colossenses, ait: Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici cogitationi ejus in operibus malis, nunc autem reconciliati in corpore carnis ejus, per mortem ejus, exhibere vos sanctos et castos et sine crimine in conspectu ejus. In corpore, ait, reconciliati carnis ejus, hoc est, quoniam justa caro reconciliavit eam carnem, quæ in peccato detinebatur, et in amicitiam adduxit Deo.

3. Si quis igitur secundum hoc alteram dicit Domini carnem a nostra carne, quoniam illa quidem non peccavit, neque inventus est dolus in anima ejus, nos autem peccatores, recte dicit. Si autem alteram substantiam carnis Domino affingit, jam non constabit illi reconciliationis sermo. Reconciliatur enim illud quod fuit aliquando in inimicitia. Si autem ex altera substantia carnem attulit Dominus, jam non illud reconciliatum est Deo, quod per transgressionem factum fuerat inimicum. Nunc autem per eam quæ est ad se communicationem, reconciliavit Dominus hominem Deo Patri, reconcilians nos sibi per corpus carnis suæ, et sanguine suo redimens nos, quemadmodum Apostolus Ephesiis ait: In quo habuimus redemtionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum. Et rursus eisdem: Vos, inquit, qui aliquando eratis longe, facti estis juxta, in sanguine Christi. Et iterum: Inimicitias in carne sua, legem præceptorum decretis evacuans. Et in omni autem epistola manifeste testificatur Apostolus, quoniam per carnem Domini nostri et sanguinem ejus nos salvati sumus.

4. Si igitur caro et sanguis sunt, quæ faciunt nobis vitam, non proprie de carne dictum est et sanguine, non posse ea possidere regnum Dei; sed de prædictis carnalibus actibus, qui ad peccatum transvertentes hominem, privant eum vita. Et propterea [p.363] in epistola ad Romanos ait: Non ergo regnet peccatum in corpore mortali vestro ad obediendum ei: neque exhibeatis membra vestra arma injustitiæ peccato : sed exhibete vosmetipsos Deo, velut a mortuis viventes, et membra vestra arma justiticæ Deo. Quibus igitur membris serviebamus peccato, et fructificabamus morti, iisdem ipsis membris servire nos vult justitiæ, ut fructificemus vitæ. Memor igitur, dilectissime, quoniam carne Domini nostri redemtus es, et sanguine ejus redhibitus, et tenens caput, ex quo universum corpus Ecclesiæ compaginatum augescit, hoc est, carnalem adventum Filii Dei, et Deum confitens, et hominem ejus firmiter excipiens, utens etiam his ostensionibus quæ sunt ex Scripturis, facile evertis, quemadmodum demonstravimus, omnes eas quæ postea afficte sunt hæreticorum sententias.

15

Testimoniis Esaia et Ezechielis probat resurrectionem, eundemque Deum nos resuscitaturum esse qui creavit.

1. QUONIAM autem is qui ab initio condidit hominem, post resolutionem ejus in terram promisit ei secundam generationem, Esaias quidem sic ait: Resurgent mortui, et surgent qui in monumentis sunt, et lætabuntur qui sunt in terra. Ros enim qui a te est, sanitas est eis. Et iterum: Ego vos advocabo, et in Hieru salem advocabimini, et videbitis, et gratulabitur cor vestrum, et ossa vestra quasi herba orientur, et cognoscetur manus Domini his qui colunt eum. Et Ezechiel autem sic: Et facta est super me [p.364] manus Domini, et eduxit me in spiritu Dominus, et posuit me in medio campi, et hic erat plenus ossibus, et circumduxit me super ea in circuitum in gyro, et ecce multa super faciem campi arida valde. Et dixit ad me: Fili hominis, si vivunt ossa hæc? Et dixi: Domine tu scis, qui fecisti hæc. Et dixit ad me: Prophetare super ossa hæc, et dices eis: Ossa arida, audite sermonem Domini. Hæc dicit Dominus ossibus his: Ecce, ego superduco super vos spiritum vitæ, et dabo super vos nervos, et reduco super vos carnem, et extendam super vos cutem, et dabo spiritum meum in vos, et vivetis, et cognoscetis quia ego sum Dominus. Et prophetavi, sicut præcepit mihi Dominus. Et factum est cum prophetarem, et ecce terræ motus, et adducebantur ossa unumquodque ad compaginem suam: et vidi, et ecce super ea nervi et carnes nascebantur, et ascendebant super ea cutes desuper; et spiritus non erat in eis. Et dixit ad me: Ad spiritum propheta, fili hominis, et dic spiritui: Hæc dicit Dominus: A quatuor spiritibus veni, et insuffla in mortuos istos, et vivant. Et prophetavi, quemadmodum præcepit mihi Dominus, et intravit in eos spiritus, et vixerunt, et steterunt supra pedes suos collectio multa valde. Et rursus ipse ait: Hæc dicit Dominus: Ecce, ego aperiam monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel, et cognoscetis, quia ego sum Dominus, cum aperiam ego sepulchra vestra, ut reducam de sepulchris populum meum, et dabo spiritum meum in vos, et vivetis, et ponam vos in terram vestram, et cognoscetis quia ego Dominus. Locutus sum, et faciam, dicit Dominus. Demiurgo itaque et hic vivificante corpora nostra mortua, quemadmodum videre adest, et resurrectionem eis repromittente et de sepulchris et monumentis suscitationem, et incorruptelam donante. Secundum enim lignum vitæ, ait, dies ipsorum erunt; hic solus Deus ostenditur, [p.365] qui hæc facit, et ipse bonus Pater, benigne vitam donans his qui ex se non habeant vitam.

2. Et propter hoc manifestissime Dominus ostendit se et Patrem quidem suis discipulis, ne scilicet quærerent alterum Deum, præter eum qui plasmaverit hominem, et afflatum vitæ donaverit ei; neque in tantam insaniam procederent, uti super Demiurgum alterum affingerent patrem. Et ideo reliquos quidem omnes, quibuscunque propter transgressionem eorum eveniebant languores, curabat sermone: quibus et dicebat: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat ; manifestans quoniam propter inobedientiæ peccatum subsecuti sunt languores hominibus. Ei autem qui cæcus fuerat a nativitate, jam non per sermonem, sed per operationem præstitit visum; non vane, neque prout evenit hoc faciens, sed ut ostenderet manum Dei, eam quæ ab initio plasmavit hominem. Et propterea interrogantibus eum discipulis, qua ex causa cæcus natus esset, utrumne sua an parentum culpa? ait: Nec hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in ipso. Opera autem Dei plasmatio est hominis. Hanc enim per operationem fecit, quemadmodum Scriptura ait: Et sumsit Dominus limum de terra, et plasmavit hominem. Quapropter et Dominus exspuit in terram, et fecit lutum, et superlinivit illud oculis ostendens antiquam plasmationem quemadmodum facta est, et manum Dei manifestans his qui intelligere possint, per quam e limo plasmatus est homo. Quod enim in ventre plasmare prætermisit artifex Verbum, hoc in manifesto adimplevit; uti manifestarentur opera Dei in ipso, nec jam alteram requireremus manum, per quam plasmatus est homo, neque alterum patrem: scientes quoniam quæ plasmavit nos initio, et plasmat in ventre manus Dei, hæc in novissimis temporibus perditos exquisivit nos, suam lucrifaciens et super humeros assumens ovem perditam, et cum gratulatione in cohortem restituens vitæ.

3. Quoniam autem in ventre plasmat nos Verbum Dei, ait Hieremiæ: Priusquam plasmarem te in utero novi te, et priusquam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te. Sed et Paulus similiter ait: Quando autem complacuit [p.366] ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, uti evangelisarom eum in gentibus. Cum ergo in ventre a Verbo plasmemur, idipsum Verbum ei, qui a nativitate cæcus fuerat, formavit visionem, eum qui in abscondito plasmator noster est in manifesto ostendens, quoniam ipsum Verbum manifestum hominibus factum fuerat: et antiquam plasmationem Ade disserens, et quomodo factus est, et per quam plasmatus est manum, ex parte totum ostendens. Qui enim visionem formavit Dominus, hic est qui universum hominem formavit, voluntati Patris deserviens. Et quoniam in illa plasmatione, quæ secundum Adam fuit, in transgressione factus homo, indigebat lavacro regenerationis, postquam linivit lutum super oculos ejus, dixit ei: Vade in Siloam, et lavare; simul et plasmationem, et eam quæ est per lavacrum regenerationem restituens ei. Et propter hoc lotus venit videns, ut et suum cognosceret plasmatorem, et disceret homo eum qui donavit ei vitam.

4. Excidunt itaque et hi qui a Valentino sunt, dicentes, non ex hac terra plasmatum esse hominem, sed sa fluida materia et effusa. Ex qua enim terra Dominus ei formavit oculos, ex hac manifestum est quoniam et ab initio plasmatus est homo. Non enim consequens erat, aliunde quidem oculos, aliunde autem reliquum corpus plasmatum esse: quemadmodum nec consequens est, alterum quidem corpus, alterum vero plasmasse oculos. Sed idem ipse qui ab initio plasmavit Adam, cum quo et loquebatur Pater: Faciamus hominem secundum imaginem et similitudinem nostram; in novissimis temporibus semetipsum manifestans hominibus, ei qui ab Adam cæcus erat, formavit visionem. Et propter hoc Scriptura significans quod futurum erat, ait, abscondito Adam propter inobedientiam, Dominum venisse vespere ad eum, et evocasse eum, et dixisses: Ubi es? Hoc est, quoniam in novissimis temporibus idipsum venit Verbum Dei advocare hominem, recommemorans [p.367] eum opera sua, in quibus degens absconditus fuerat Domino. Quemadmodum enim tunc ad Adam vespere locutus est exquirens illum Deus; sic in novissimis temporibus per eandem vocem visitavit exquirens genus ejus.

16

Cum in terram corpora nostra revertantur, sequitur ea inde substantiam habere: item Verbi adventu clarius in nobis imago Dei apparuit.

1. Et quoniam ex hac que secundum nos est terra, plasmatio fuit Adæ, Scriptura dicit dixisse Deum ei: In sudore vultus tui manducabis panem tuum, quoadusque convertaris in terram, ex qua sumtus es. Si igitur in aliquam alteram terram revertuntur post mortem corpora nostra, consequens est ea inde et substantiam habere. Si vero in hanc ipsam, manifestum est, quoniam et ex hac Splasma eis factum est; quomodo et Dominus fecit manifestum, ex hac eadem oculos ei formans. Et manu itaque vere liquido ostensa Dei, per quam plasmatus est quidem Adam, plasmati autem sumus et nos; et cum sit unus et idem Pater, cujus vox ab initio usque ad finem adest plasmati suo; et substantia plasmatis nostri per Evangelium ostensa est manifeste: jam non oportet quærere alium Patrem præter hunc; neque aliam substantiam plasmationis nostræ, præter prædictam et ostensam a Domino; neque alteram manum Dei præter hanc, quæ ab initio usque ad finem format nos, et coaptat in vitam, et adest plasmati suo, et perficit illud secundum imaginem et similitudinem Dei. Tune autem hoc Verbum ostensum est, quando homo Verbum Dei factum est, semetipsum homini, et hominem sibimetipsi assimilans, ut per eam quæ est ad Filium similitudinem, pretiosus homo fiat [p.368] [28] Patri. In præteritis enim temporibus, dicebatur quidem secundum imaginem Dei factum esse hominem, non autem ostendebatur. Adhuc enim invisibile erat Verbum, cujus secundum imaginem homo factus fuerat. Propter hoc autem et similitudinem facile amisit. Quando autem caro Verbum Dei factum est, utraque confirmavit: et imaginem enim ostendit veram, ipse hoc fiens, quod erat imago ejus; et similitudinem firmans restituit, consimilem faciens hominem invisibili Patri per visibile Verbum.

2. Et non solum autem per ea quæ prædicta sunt, et Patrem et semetipsum manifestavit Dominus, sed etiam per ipsam passionem. Dissolvens enim eam quæ ab initio in ligno facta fuerat hominis inobedientiam, obediens factus est usque ad mortem, mortem autem crucis, eam quæ in ligno facta fuerat inobedientiam, per eam quæ in ligno fuerat obedientiam sanans. Non autem per eandem venisset exsolvere eam, quæ fuerat erga plasmatorem nostrum inobedientiam, si alterum annuntiabat Patrem. Quoniam autem per hæc, per quæ non obedivimus Deo, et non credidimus ejus verbo, per hæc eadem obedientiam introduxit, et eam quæ esset erga [29] Verbum ejus assensionem, per quæ manifeste ipsum ostendit Deum: quem in primo quidem Adam offendimus, non facientes [p.369] [30] ejus præceptum ; in secundo autem Adam reconciliati sumus, obedientes usque ad mortem facti. Neque enim alteri cuidam eramus debitores, sed illi, cujus et præceptum transgressi fueramus ab initio.

17

Deus et Dominus Pater et Creator universorum unicus et solus est, qui nos in Christo dilexit, præcepta dedit, et remisit nobis peccata: cujus Filium et Verbum sese Christus probavit, cum peccata condonaret. [31]

1. Est autem hic Demiurgus, qui secundum dilectionem quidenı, Pater est; secundum autem virtutem, Dominus; secundum autem sapientiam, factor et plasmator noster: cujus et præceptum transgredientes, inimici facti sumus ejus. Et propter hoc in novissimis temporibus, in amicitiam restituit nos Dominus per suam incarnationem, mediator Dei et hominum factus; propitians quidem pro nobis Patrem, in quem peccaveramus, et nostram inobedientiam per suam obedientiam consolatus; nobis autem donans eam quæ est ad factorem nostrum conversationem et subjectionem. Quapropter et in oratione dicere nos docuit: Et remitte nobis debita nostra; utique quoniam hic est Pater noster, cujus eramus debitores, transgressi ejus præceptum. Quis est autem hic? Utrumne incognitus aliquis, et nulli unquam præceptum dans Pater? An vero qui a Scripturis prædicatur Deus, cui et debitores eramus, transgressi ejus præceptum? Datum est autem præceptum homini per Verbum: Audivit enim Adam, ait, vocem Domini Dei. Bene [p.370] igitur Verbum ejus ad hominem dicit: Remittuntur tibi peccata; idem ille, in quem peccaveramus in initio, remissionem peccatorum in fine donans. Aut si alterius quidem transgressi sumus præceptum, alius autem erat qui dixit, Remittuntur tibi peccata tua, neque bonus, neque verax, neque justus est hujusmodi. Quomodo enim bonus, qui non ex suis donat? Aut quomodo justus, qui aliena rapit? Quomodo autem vere remissa sunt peccata, nisi ille ipse in quem peccavimus donavit remissionem, per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos per Filium suum ?

2. Quapropter et curato paralytico: Videntes, inquit, populi clarificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Quem igitur Deum clarificaverunt circumstantes populi! Numquidnam ab hæreticis inventum, incognitum Patrem? Et quomodo eum qui in totum non cognoscebatur ab eis glorificabant? Manifestum est ergo, quoniam eum, qui a lege et prophetis prædicatus est Deus, glorificabant Israelitæ, qui et est Pater Domini nostri: et propter hoc docebat homines in sensu per ea signa quæ faciebat, dare gloriam Deo. Si autem ab altero quidem Patre ipse venisset, alterum autem Patrem glorificabant homines videntes ejus virtutes, ingratos eos in eum Patrem qui miserat curationem efficiebat. Sed quoniam ab eo, qui est Deus, unigenitus Filius venerat ad salutem hominum, et incredulos per eas quas faciebat virtutes provocabat dare gloriam Patri: et non recipientibus adventum Filii ejus, et propter hoc non credentibus quæ ab eo fiebat remissioni, Pharisæis dicebat: Ut sciatis quoniam potestatem habet Filius Hominis remittere peccata; et hoc cum dixisset, jussit paralyticum hominem tollere grabbatum super quem jacebat, et ire in domum suam: per hoc quod efficit, confundens incredulos, et significans quoniam ipse est vox Dei, per quam accepit homo præcepta, quæ supergressus est, et factus est peccator: ex peccatis enim paralysis subsecuta est. [p.371]

3. Peccata igitur remittens, hominem quidem curavit, semetipsum autem manifeste ostendit quis esset. Si enim nemo potest remittere peccata, nisi solus Deus; remittebat autem hæc Dominus, et curabat homines; manifeste quoniam ipse erat Verbum Dei Filius hominis factus, a Patre potestatem remissionis peccatorum accipiens, quoniam homo, et quoniam Deus, ut quomodo homo compassus est nobis, tanquam Deus misereatur nostri et remittat nobis debita nostra, quæ factori nostro debemus Deo. Et propter hoc David prædixit: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus homo, cui non imputavit Dominus peccatum; eam quæ per adventum ejus est, remissionem præmonstrans, per quam delevit chirographum debiti nostri, et affixit illud cruci: uti quemadmodum per lignum facti sumus debitores Deo, per lignum accipiamus nostri debiti remissionem.

4. Hoc et per alios quidem multos, jam autem et per Heliseum prophetam significanter ostensum est. Cum enim hi qui cum illo erant prophetæ conciderent ligna ad fabricationem tabernaculi, et ferrum excussum de securi cecidisset in Jordanem, et non inveniretur ab ipsis, veniens Heliseus ad ipsum locum, cum didicisset quid esset factum, lignum in aquam misit: hoc autem cum fecisset, supernatavit ferrum securis, et de superficie aquse [32] sumserunt illud qui ante amiserant: per operationem ostendente propheta, quod firmum verbum Dei, quod per lignum negligenter amiseramus, nec inveniebamus, recepturi essemus iterum per ligni dispositionem. Quoniam autem securi similis est verbum Dei, Johannes Baptista ait de eo: Jam autem securis ad radicem [p.372] [33] arborum posita est. Et Hieremias autem similiter ait: Verbum Domini, quemadmodum bipennis cædens petram. Hoc ergo Verbum absconditum a nobis manifestavit, quemadmodum prædiximus, ligni dispositio. Quoniam enim per lignum amisimus illud, per lignum iterum manifestum omnibus factum est, ostendens altitudinem, et longitudinem, et latitudinem in se: et (quemadmodum dixit quidam de senioribus) per extensionem manuum, duos populos ad unum Deum congregans. Duæ quidem manus, quia et duo populi dispersi in fines terræ: unum autem medium caput, quoniam et unus Deus super omnes, et per omnes, et in omnibus nobis.

18

Creaturas universas, quibus Deus Pater et ejus Verbum utuntur, sua propria virtute et sapientia condiderunt; non ex labe, aut ignorantia: alias nunquam carnem assumsisset Dei Filius, qui omnem a Patre potestatem accepit.

1. Er talem vel tantam dispositionem non per alienas, sed per suas efficiebat conditiones: neque per ea quæ ex ignorantia et [p.373] labe facta sunt, sed per ea que ex sapientia et virtute Patris ejus substantiam habuerunt. Neque enim iniquus, ut aliena concupiscat; neque indigens, ut non per sua propria suis propriis efficiat vitam, sua utens conditione ad hominis salutem. Neque enim portasset illum conditio, si ignorantiæ et labis erat emissio. Quoniam enim ipsum Verbum Dei incarnatum suspensum est super lignum, per multa ostendimus: et ipsi autem hæretici crucifixum confitentur. Quomodo igitur ignorantiæ et labis emissio eum qui continet universorum agnitionem, et sit verus et perfectus, portare potuit? Aut quomodo ea quæ absconsa est a Patre et multum separata conditio, portavit ejus Verbum? Si autem et ab angelis hæc facta est, sive ignorantibus eum qui super omnia est Deus, sive scientibus, cum dixerit Dominus, Quoniam ego in Patre, et Pater in me est, quomodo Patrem et Filium simul fabricatio angelorum portare sustinuit? Quomodo autem ea quæ extra pleroma est conditio cepit eum, qui continet universum pleroma? Cum igitur hæc omnia impossibilia sint, et probationem non habeant, illud solum verum est Ecclesiæ præconium, quoniam propria conditio, quæ ex virtute et arte et sapientia Dei substitit, portavit eum; quæ quidem secundum invisibilitatem a Patre portatur, secundum visibile autem e contrario portat ejus Verbum: et hoc est verum. Pater enim conditionem simul et Verbum suum portans, et Verbum portatum a Patre præstat Spiritum omnibus, quemadmodum vult Pater: quibusdam quidem secundum conditionem, quod est conditionis, quod est factum : [p.374] quibusdam autem secundum adoptionem, quod est ex Deo, quod est generatio. Et sic unus Deus Pater ostenditur, qui est super omnia, et per omnia, et in omnibus. Super omnia quidem Pater, et ipse est caput Christi: per omnia autem Verbum, et ipse est caput Ecclesise: in omnibus autem nobis Spiritus, et ipse est aqua viva, quam præstat Dominus in se recte credentibus, et diligentibus se, et scientibus, quia unus Pater, qui est super omnia, et per omnia, et in omnibus nobis.

2. Testimonium perhibet his et Johannes Domini discipulus, in Evangelio dicens sic; In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Deinde de ipso Verbo dixit: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Et iterum significans ejus secundum hominem dispensationem, dixit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et iterum intulit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Manifeste ostendens audire volentibus, id est, aures habentibus, quoniam unus Deus Pater super omnes, et unum Verbum Dei quod per omnes, per quem omnia facta sunt: et quoniam hic mundus proprius ipsius, et per ipsum factus est voluntate Patris, et non per angelos; neque per apostasiam et defectionem et ignorantiam; neque per virtutem aliquam Prunici, quam et Matrem appellant quidam; neque per alium quendam mundi factorem ignorantem Patrem. Mundi enim factor vere Verbum Dei est : hic autem est Dominus noster, qui in novissimis temporibus homo factus est, in hoc mundo exsistens, et secundum invisibilitatem continet quæ facta sunt omnia, et in universa conditione infixus, quoniam Verbum Dei gubernans et disponens omnia; et propter hoc in sua invisibiliter venit, et caro [p.375] factum est, et pependit super lignum, uti universa in semetipsum recapituletur. Et sui proprii illum non receperunt homines, quemadmodum Moyses hoc ipsum manifestavit in populo: Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et non credes vitæ tuæ. Qui igitur non receperunt illum, non acceperunt vitam. Quotquot autem receperunt illum, dedit illis potestatem filios Dei fieri. Ipse est enim qui universorum potestatem habet a Patre, quoniam Verbum Dei, et homo verus, invisibilibus quidem participans rationabiliter, et sensuabiliter legem statuens, universa quæque in suo perseverare ordine; super visibilia autem et humana regnans manifeste, et omnibus dignum superducens justum judicium : quemadmodum et David manifeste significans, ait: Deus noster manifeste veniet, et non tacebit. Deinde et quod ab eo superinducitur judicium, manifestavit, dicens: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. Advocabit cælum de sursum, et terram discernore populum suum.

19

Cum Eva inobediente et prævaricatrice comparatur B. Virgo Maria, illius advocata: referunturque variæ et dissidentes hæreses.

1. MANIFESTE itaque in sua propria venientem Dominum, et sua propria eum bajulante conditione, quæ bajulatur ab ipso, et recapitulationem ejus quæ in ligno fuit inobedientiæ, per eam quæ in ligno est obedientiam, facientem, et seductione illa soluta, qua [p.376] seducta est male illa, quæ jam viro destinata erat virgo Eva, per veritatem evangelisata est bene ab angelo jam sub viro Virgo Maria. Quemadmodum enim illa per angelicum sermonem seducta est, ut effugeret Deum prævaricata verbum ejus, ita et hæc per angelicum sermonem evangelisata est, ut portaret Deum obediens ejus verbo. Et si ea inobediret Deo, sed et hæc suasa est obedire Deo, uti virginis Eve virgo Maria fieret advocata. Et quemadmodum adstrictum est morti genus humanum per virginem, salvatur per virginem: æqua lance disposita virginalis inobedientia per virginalem obedientiam ; adhuc enim protoplasti peccatum per correptionem primogeniti emendationem accipiens, et serpentis prudentia devicta in columbe simplicitate, vinculis autem illis resolutis, per quæ alligati eramus morti.

2. Indocti omnes hæretici, et ignorantes dispositiones Dei, et inscii ejus quæ est secundum hominem dispensationis, quippe cæcutientes circa veritatem, ipsi susæ contradicunt saluti. Alii quidem alterum introducentes, præter Demiurgum, Patrem. Alii autem ab angelis quibusdam dicentes factum esse mundum, et [p.377] substantiam ejus. Alii quidem porro et longe separatam ab eo, qui est secundum ipsos Patre, a semetipsa floruisse, et esse ex se natam. Alii autem in his quæ continentur a Patre, de Labe et ignorantia substantiam habuisse. Alii autem manifestum adventum Domini contemnunt, incarnationem ejus non recipientes. Alii autem rursus ignorantes Virginis dispensationem, ex Joseph dicunt eum generatum. Et quidam quidem neque animam suam, neque corpus recipere posse dicunt æternam vitam, sed tantum hominem interiorem. Esse autem hunc eum qui in eis sit sensus volunt, quem et solum ascendere ad perfectum decernunt. Alii autem anima salvata, non participari corpus ipsorum eam quæ est a Deo salutem, quemadmodum in primo diximus libro. In quo et argumenta eorum omnium enarravimus, et invalidum ipsorum, et inconstabile in secundo ostendimus.

20

Audiendi sunt Pastores, quibus Apostoli commiserunt Ecclesias, unam et eandem salutis doctrinam habentes: fugiendi autem hæretici, et in fidei mysteriis sobrie sapiendum.

1. Omnes enim ii valde posteriores sunt quam Episcopi, quibus Apostoli tradiderunt Ecclesias: et hoc in tertio libro cum omni [p.378] diligentia manifestavimus. Necessitatem ergo habent prædicti hæretici, quoniam sint cæci ad veritatem, alteram et alteram ambulare exorbitantes viam: et propter hoc inconsonanter et inconsequenter dispersa sunt vestigia doctrinse ipsorum. Eorum autem qui ab Ecclesia sunt semita, circumiens mundum universum, quippe firmam habens ab Apostolis traditionem, et videre nobis donans omnium unam et eandem esse fidem, omnibus unum et eundem Deum Patrem præcipientibus, et eandem dispositionem incarnationis Filii Dei credentibus, et eandem donationem Spiritus scientibus, et eadem meditantibus præcepta, et eandem figuram ejus quæ est erga Ecclesiam ordinationis custodientibus, et eundem exspectantibus adventum Domini, et eandem salutem totius hominis, id est animæ et corporis, sustinentibus.

2. Et Ecclesiæ quidem prædicatio vera et firma, apud quam una et eadem salutis via in universo mundo ostenditur. Huic enim creditum est lumen Dei, et propter hoc sapientia Dei, per quam salvat omnes homines, in exitu canitur, in plateis autem [p.379] fiducialiter agit, in summis muris prædicatur, in portis autem civitatis constanter loquitur. Ubique enim Ecclesia prædicat veritatem: et hæc est ἑπτάμυχος lucerna, Christi bajulans lumen. Qui ergo relinquunt præconium Ecclesiæ imperitiam sanctorum presbyterorum arguunt, non contemplantes quanto pluris sit idiota religiosus sa blasphemo et impudente sophista. Tales sunt autem omnes hæretici, et qui se plus aliquid præter veritatem invenire putant, sequentes ea quæ prædicta sunt, varie et multiformiter et imbecille facientes iter, de iisdem non semper easdem sententias habentes, velut cæci a cæcis circumducuntur, juste cadent in sublatentem ignorantiæ foveam, semper quærentes et nunquam verum invenientes. Fugere igitur oportet sententias ipsorum, et intentius observare necubi vexemur ab ipsis: confugere autem ad Ecclesiam, et in ejus sinu educari, et dominicis Scripturis enutriri. Plantata est enim Ecclesia Paradisus in hoc mundo. Ab omni ergo ligno Paradisi escas manducabitis, ait Spiritus Dei, id est, ab omni Scriptura dominica manducate: super elato autem sensu ne manducaveritis, neque tetigeritis universam [p.380] hæreticam dissensionem. Ipsi enim confitentur semetipsos agnitionem habere boni et mali: et super Deum qui fecit eos, jaculantur sensus suos impios. Supra igitur sentiunt quam est mensura sensationis. Quapropter et Apostolus ait: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad prudentiam; ut non illorum manducantes agnitionem, seam quse plus quam oportet sapit, projiciamur de Paradiso vitæ : in quem Dominus inducit eos, qui obediunt præconio ejus, recapitulans in se omnia quæ in cælis, et quæ sin terra; sed quæ in cœlis spiritalia sunt, quæ autem in terris secundum hominem est dispositio. Hæc igitur in semetipsum recapitulatus est, adunans hominem spiritui, et spiritum collocans in homine, ipse caput spiritus factus est, et spiritum dans esse hominis caput: per illum enim videmus, et audimus, et loquimur.

21

Caput omnium quæ prædicta sunt Christus est: quem hominem assumere, a Patre universorum creatore mitti, et a Satana tentari oportuit, ut promissiones adimpleret, et gloriosam consummatamque victoriam reportaret.

1. OMNIA ergo recapitulans recapitulatus est, et adversus inimicum nostrum bellum provocans, et elidens eum qui, in initio in Adam captivos duxerat nos, et calcans ejus caput, quemadmodum habes in Genesi dixisse serpenti Deum: Et inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et semen ejus: ipse tuum [p.381] observabit caput, et tu observabis ejus calcaneum. Ex eo enim qui ex muliere Virgine habebat nasci secundum similitudinem Adam, præconabatur observans caput serpentis, id est semen, de quo ait Apostolus in epistola quæ est ad Galatas : Legem factorum positam, donec veniret semen cui promissum est. Manifestius autem adhuc in eadem ostendit epistola, sic dicens: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum de muliere. Neque enim juste victus fuisset inimicus, nisi ex muliere homo esset, qui vicit eum. Per mulierem enim homini dominatus est ab initio, semetipsum contrarium statuens homini. Propter hoc et Dominus semetipsum Filium Hominis confitetur, principalem hominem illum, ex quo ea quse secundum mulierem est plasmatio facta est, in semetipsum recapitulans: uti quemadmodum per hominem victum descendit in mortem genus nostrum, sic iterum per hominem victorem ascendamus in vitam. Et quemadmodum saccepit palmam mors per hominem adversus nos, sic iterum nos adversus mortem per hominem accipiamus palmam.

2. Non autem Dominus antiquam illam et primam adversus serpentem inimicitiam in semetipso recapitulatus fuisset, adimplens promissionem Demiurgi, et perficiens præceptum ejus, si ab alio venisset patre. Sed quoniam unus et idem est, qui ab initio plasmavit nos, et in fine Filium suum misit, præceptum ejus perfecit Dominus, factus ex muliere, et destruens adversarium nostrum, et perficiens hominem secundum imaginem et similitudinem Dei. Et propter hoc non aliunde eum destruxit, nisi ex dictionibus Legis, et Patris præcepto adjutore usus ad destructionem et traductionem apostatæ angeli. Primo quidem diebus XL. jejunans, similiter ut Moyses et Helias, postea esuriit, ut hominem eum verum et firmum intelligamus: proprium enim est hominis, [p.382] jejunantem esurire: deinde autem, ut haberet adversarius ubi congrederetur. Quoniam enim in principio per escam, non esurientem hominem seduxit transgredi præceptum Dei, in fine esurientem non potuit dissuadere, eam quæ a Deo esset, sustinere escam. Tentante enim eo, et dicente: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant; Dominus autem per præceptum Legis repulit eum, dicens: Scriptum est, Non in pane tantum vivit homo. Ad illud quidem quod ait, Si filius Dei es, tacuit : sexcæcavit autem eum hominis confessione, et per paternam dictionem primum ejus impetum evacuavit. Quæ ergo fuit in Paradiso repletio hominis per duplicem gustationem, dissoluta est per eam, quæ fuit in hoc mundo, indigentiam. Ille autem legaliter explosus, tentabat et ipse per mandatum rursus legitime facere congressionem. In altissimum enim templi pinnaculum ducens eum, dixit: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quoniam Angelis suis Deus mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, mendacium abscondens per Scripturam, quod faciunt omnes hæretici. Illud enim, quod Angelis suis mandavit de eo, scriptum erat; Mitte te autem deorsum, de eo nulla dicebat Scriptura; sed a semetipso hanc suasionem Diabolus afferebat. Dominus itaque legitime confutavit eum, dicens: Item scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum; per eam vocem que est in Lege ostendens id quidem quod est secundum hominem, quoniam non debet homo tentare Deum; quantum autem ad illum, quoniam in eo homine qui videbatur, non tentaret Dominum Deum [p.383] suum. Elatio itaque sensus que fuit in serpente, dissoluta est per eam quæ fuit in homine humilitas: et bis jam victus erat de Scriptura Diabolus, cum est traductus, contraria præcepto Dei suadens, et secundum sententiam suam Dei hostis ostensus. Qui let magne confutatus, et quasi semetipsum colligens, universam quam habebat virtutem in mendacium ordinans, tertio ostendit ei seculi regna omnia, et gloriam ipsorum, dicens, quemadmodum meminit Lucas: Hæc omnia tibi dabo, quoniam mihi tradita sunt, et cui volo do ea, si procidens adoraveris me. Dominus itaque traducens eum qui esset: Vade, inquit, Satana; scriptum est Benim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. De nudans eum per hoc nomen, et se ostendens qui erat. Satana enim verbum Hebraicum, Apostatam significat. Et tertio itaque vincens eum, sin reliquum repulit a semetipso quasi legitime victum: et soluta est ea quæ fuerat in Adam præcepti Dei prævaricatio, per præceptum legis, quod servavit Filius hominis non transgrediens præceptum Dei.

3. Quis ergo Dominus Deus, cui Christus testimonium perhibet; quem nemo tentabit, et quem omnes adorare oportet, et ipsi soli servire? Omnimodo ille est sine dubio, qui et Legem dedit Deus. Hæc enim in Lege prædicta fuerant, et per Legis sententiam ostendit Dominus, quoniam Lex quidem a Patre Verbum Domini annuntiat : apostata autem Dei angelus per illius destruitur vocem, traductus quis esset, et victus a Filio hominis servante Dei præceptum. Quoniam enim in initio homini suasit transgredi præceptum factoris, ideo eum habuit in sua potestate; potestas autem ejus est transgressio et apostasia, et his colligavit hominem; per hominem ipsum iterum oportebat victum [p.384] eum contrario colligari iisdem vinculis, quibus alligavit hominem, ut homo solutus revertatur ad suum Dominum, illa vincula relinquens, per quæ ipse fuerat alligatus, id est transgressionem. Illius enim colligatio, solutio facta est hominis, quoniam non potest aliquis introire in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi primum ipsum fortem alligaverit. Contraria ergo in sermone ejus, qui omnia fecit Dei, traducens eum Dominus, et subjiciens per præceptum, præceptum autem Dei, lex; fugitivum eum Homo ejus et legis transgressorem, et apostatam Dei ostendens, postea jam Verbum constanter eum colligavit, quasi suum fugitivum, et diripuit ejus vasa, id est, eos qui ab eo detinebantur homines, quibus ipse injuste utebatur. Et captivus quidem ductus est juste is qui hominem injuste captivum duxerat; qui autem ante captivus ductus fuerat homo, extractus est a possessoris potestate, secundum misericordiam Dei Patris: qui miseratus est plasmati suo, et dedit salutem ei, per Verbum, id est per Christum redintegrans: ut experimento discat homo, quoniam non a semetipso, sed donatione Dei accipit incorruptelam.

22

Dominus verus, et Deus unus a lege declaratur, et in Evangelio per Christum ejus Filium manifestatur: quem solum adorare, et ab illo omnia bona exspectare oportet, non a Satana.

1. Sic igitur manifeste ostendente Domino, quoniam Dominus verus et unus Deus, qui a lege declaratus fuerat, quem enim lex præconaverat Deum, hunc Christus ostendit Patrem, cui et servire soli oportet discipulos Christi, et per eas quæ sunt in lege sententias adversarium nostrum evacuante, lex autem Demiurgum laudare Deum, et ipsi soli servire jubet nobis: jam non oportet quærere alium patrem, præter hunc, aut super hunc: quoniam unus [p.385] Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Si enim alius quis erat super hunc perfectus pater, nequaquam per hujus sermones et præcepta destruxisset Satanam. Nec enim ignorantia per alteram potest dissolvi ignorantiam; quemadmodum neque per labem labes evacuari. Si igitur lex ex ignorantia et labe est, quomodo sententiæ quæ in ea sunt, diabolica ignorantia solvere poterant, et fortem vincere? Neque enim a minori, neque ab æquali fortis vinci potest; sed ab eo qui plus potest. Plus autem potest super omnia Verbum Dei, qui in lege quidem vociferatur: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est; et, Diliges Dominum Deum tuum ex tota anima tua; et, hunc adorabis, et huic soli servies. In Evangelio autem per has easdem sententias destruens apostasiam, et Patris voce devicit fortem, et legis præceptum suas sententias confitetur, dicens: Non tentabis Dominum Deum tuum. Nec enim per alienam, sed per propriam Patris sui sententiam destruxit adversarium, et fortem vicit.

2. Nos autem solutos per ipsum præceptum docuit, esurientes quidem sustinere eam quæ a Deo datur, escam; in sublimitate autem positos universi charismatis, vel in operibus justitiæ confidentes, vel ministrationis supereminentia adornatos, nequaquam extolli, neque tentare Deum, sed humilia sentire in omnibus, et præ manu habere, Non tentabis Dominum Deum tuum; quemadmodum et Apostolus docuit, Non alta, dicens, sentientes, sed humilibus consentientes: nec divitiis, nec gloria mundana, neque præsenti phantasia capi: scire autem, quoniam Dominum Deum tuum adorare oportet, et ipsi soli servire, et non credere ei, qui falso promisit ea quæ non sunt sua, dicens: Hæc omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Ipse enim confitetur, quoniam adorare eum et voluntatem ejus facere, cadere est a gloria Dei. Et quid aut suave aut bonum participare potest qui cecidit ? Aut quid aliud sperare vel exspectares qui talis est, nisi mortem? Ei enim qui cecidit, proxima mors est. Deinde nec illa itaque quæ promisit præstabit. Quomodo enim præstabit ei, qui cecidit? Deinde quoniam dominatur hominibus, et ei ipsi Deus, et nolente Patre [p.386] nostro qui est in cælis neque passer cadet in terram, illud igitur quod ait, Hæc omnia mihi tradita sunt, et cui volo do ea, ut in superbiam elatus ait. Neque enim conditio sub ejus potestate est: quandoquidem et ipse unus de creaturis est. Neque ipse hominum regnum attribuet hominibus; sed secundum ordinationem Dei Patris, et cætera quæque, et quæ sunt erga homines, disponuntur. Dominus autem ait: Quoniam Diabolus mendax est ab initio, et in veritate non stetit. Si itaque mendax est, et non stans in veritate, videlicet non verum dicebat: Quoniam hæc omnia mihi tradita sunt, et cui volo do ea; sed mendacium loquens.

23

Diabolus assuetus est mendaciis, quibus seductus Adam sexto creationis die peccavit, quo tandem per Christum reparatus fuit.

1. ASSUETUS enim erat jam ad seductionem hominum mentiri adversus Deum. Ab initio enim homini escam multam cum Deus dedisset, ex una autem tantum arbore præcepisset ne manducaret, quemadmodum Scriptura dicit dixisse Deum ad Adam: Ab omni ligno quod est in paradiso escam manducabis; a ligno autem cognoscendi bonum et malum, sab eo non manducabitis: qua autem die manducaveritis ab eo, morte moriemini; ille mentiens adversus Dominum, tentavit hominem, quemadmodum Scriptura dicit dixisse serpentem mulieri: Quid itaque dixit Deus: Ne manducaveritis ab omni ligno paradisi? Et cum illa traduxisset mendacium, et simpliciter retulisset præceptum, in eo quod diceret: Ab omni ligno paradisi manducabimus: a fructu autem ligni quod est in medio paradiso, dixit Deus, ex eo non manducabitis, neque tetigeritis, [p.387] no moriamini; cum didicisset a muliere præceptum Dei, astutia usus decepit eam denuo per falsiloquium, dicens: Non morte moriemini. Sciebat enim Deus, quoniam qua die manducaveritis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Primo quidem in Dei paradiso disputabat de Deo, quasi absente eo: magnitudinem enim ignorabat Dei. Post deinde ab ipsa discens dixisse Dominum, morituros eos si gustassent de prædicto ligno, tertium mendacium loquens dixit: Non morte moriemini. Sed quoniam Deus verax est, mendax autem serpens, de effectu ostensum est, morte subsecuta eos qui manducaverant. Simul enim cum esca et mortem adsciverunt, quoniam inobedientes manducabant: inobedientia autem Dei mortem infert. Propter hoc ex eo traditi sunt ei, debitores mortis effecti.

2. In ipsa itaque die mortui sunt, in qua et manducaverunt, et debitores facti sunt mortis, quoniam conditionis dies unus. Factum est enim, inquit, vespere, et factum est mane dies unus. In ipsa autem hac die manducaverunt; in ipsa autem et mortui sunt. Secundum autem circulum et cursum dierum, secundum quem alia quidem prima, alia autem secunda, et alia tertia vocatur, si quis velit diligenter discere qua die ex septem diebus mortuus est Adam, inveniet ex Domini dispositione. Recapitulans enim universum hominem i se ab initio usque ad finem, recapitulatus est et mortem ejus. Manifestum est itaque, quoniam in illa die mortem sustinuit Dominus obediens Patri, in qua mortuus est Adam inobediens Deo. In qua autem mortuus est, in ipsa et manducavit. Dixit enim Deus: In qua die manducabitis ex eo, morte moriemini. Hunc itaque diem recapitulans in semetipsum Dominus, venit ad passionem pridie sante sabbatum, quæ est sexta conditionis dies, in qua shomo plasmatus est, secundam plasmationem ei, eam quæ est a morte, per suam passionem donans. Quidam autem rursus in millesimum annum revocant mortem Ade: quoniam enim dis Domini, sicut mille anni, non superposuit autem mille anros, sed intra eos mortuus est, transgressionis adimplens sententian. Sive [p.388] ergo secundum inobedientiam, quæ est mors: sive quod exinde traditi sint, et facti sint debitores mortis: sive secundum unum et eundem diem, in quo manducaverunt, et mortui sunt; quoniam una conditionis dies: sive secundum hunc circulum dierum, quia in ipsa mortui sunt in qua et manducaverunt, hoc est Parasceve, quæ dicitur cena pura, id est sexta feria, quam et Dominus ostendit passus in ea: sive secundum quod non sit supergressus mille annos, sed in ipsis mortuus sit: secundum omnia ergo que significantur, Deus quidem verax ; mortui enim sunt, qui gustaverunt de ligno: serpens autem mendax ostensus est et homicida, sicut Dominus ait de eo: Quoniam ab initio homicida est, et in veritate non stetit.

34

De Diaboli perpetuo mendacio, potestatibus quibus nos parere oportet, atque imperiis terrenis, quatenus a Deo non autem a Diabolo constituantur.

1. SICUT ergo in principio mentitus est, ita et in fine mentiebatur, dicens: Hæc omnia mihi tradita sunt, et cui volo do ea. Non enim iņse determinavit hujus sæculi regna, sed Deus: Regis enim cor in manu Dei. Et per Salomonem autem ait Verbum: Per me reges regnant, et potentes tenent justitiam. Per me principes exaltabuntur, et tyranni per me regnant terram. Et Paulus autem Apostolus in hoc ipsum ait: Omnibus potestatibus sublimioribus subjecti estote: non est enim potestas nisi a Deo. Quæ autem sunt, a Deo disposito sunt. Et iterum de ipsis ait : Non enim sine causa gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male operatur. Quoniam hæc autem non de angelicis potestatibus, nec de invisibilibus principibus dixit, quomodo quidam audent exponere, sed de his quæ sunt secundum homines potestates, ait: Propter hoc enim el tributa præstatis, ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum deservientes. Hoc autem et Dominus confirmavit, non faciens quidem [p.389] quod a Diabolo suadebatur; tributorum autem exactoribus jubens pro se, et pro Petro dari tributum: quoniam ministri Dei sunt, in hoc ipsum deservientes.

2. Quoniam enim absistens a Deo homo in tantum efferavit, ut etiam consanguineum hostem sibi putaret, et in omni inquietudine, et homicidio, et avaritia sine timore versaretur; imposuit illi Deus humanum timorem, non enim cognoscebant timorem Dei, ut potestati hominum subjecti, et lege eorum astricti, ad aliquid assequantur justitiæ, et moderentur ad invicem, in manifesto propositum gladium timentes, sicut Apostolus ait: Non enim sine causa gladium portat : Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male operatur. Et propter hoc etiam ipsi magistratus indumentum justitiæ leges habentes, quæcunque juste et legitime fecerint, de his non interrogabuntur, neque penas dabunt. Quæcunque autem ad eversionem justi, inique et impie set contra legem, et more tyrannico exercuerint, in his et peribunt; justo judicio Dei ad omnes æqualiter perveniente, et in nullo deficiente. Ad utilitatem ergo gentilium terrenum regnum positum est a Deo; sed non a diabolo, qui nunquam omnino quietus est, imo qui ne ipsas quidem gentes vult in tranquillo agere; ut timentes regnum hominum, non se salterutrum homines vice piscium consumant, sed per legum positiones repercutiant multiplicem gentilium injustitiam. Et secundum hoc ministri Dei sunt, qui tributa exigunt a nobis, in hoc ipsum servientes.

3. Quæ sunt potestates, a Deo ordinatæ sunt; manifestum est quoniam mentitur Diabolus, dicens: Mihi tradita sunt, et cui volo, do ea. Cujus enim jussu homines nascuntur, hujus jussu et reges constituuntur, apti his qui illo tempore ab ipsis regnantur. Quidam enim illorum ad correptionem et utilitatem subjectorum dantur, et conservationem justitiæ: quidam autem ad timorem et pænam et increpationem: quidam autem ad illusionem et contumeliam et superbiam, quemadmodum et digni sunt; Dei justo judicio, sicut [p.390] prædiximus, in omnibus æqualiter supergrediente. Diabolus autem, quippe apostata exsistens angelus, hoc tantum potest, quod et egit in principio, seducere et abstrahere mentem hominis ad transgredienda præcepta Dei, et paulatim obcæcare corda eorum qui conarentur servire ei, ad obliviscendum quidem verum Deum; ipsum autem quasi Deum adorare.

4. Quemadmodum autem si quis apostata regionem aliquam hostiliter capiens, perturbet eos qui in ea sunt, ut Regis gloriam sibi vindicet apud ignorantes quod apostata et latro sit: sic etiam Diabolus, cum sit unus ex angelis his, qui super spiritum aeris præpositi sunt, quemadmodum Paulus Apostolus in ea quæ est ad Ephesios manifestavit, invidens homini, apostata a divina factus est lege: invidia enim aliena est a Deo. Et quoniam per hominem traducta est apostasia ejus, et examinatio sententiæ ejus, homo factus est, ad hoc magis magisque semetipsum contrarium constituit homini, invidens vitæ ejus, et in sua potestate apostatica volens concludere eum. Omnium autem artifex Verbum Dei, per hominem vincens eum, et apostatam ostendens, e contrario subjecit eum homini: Ecce, dicens, do vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici; ut quemadmodum dominatus est homini per apostasiam, sic iterum per hominem recurrentem ad Deum, evacuetur apostasia ejus.

25

Antichristi fraus superbia et tyrannicum regnum, prout a Daniele et Paulo descripta sunt.

1. Er non tantum autem per ea quæ dicta sunt, sed et per ea quæ erunt sub Antichristo, ostenditur, quoniam exsistens apostata et latro, quasi Deus vult adorari; et cum sit servus, regem se vult præconari. Ille enim omnem suscipiens diaboli virtutem, veniet non quasi rex justus, nec quasi in subjectione Dei legitimus; sed impius et injustus et sine lege, quasi apostata et iniquus et [p.391] homicida; quasi latro, diabolicam apostasiam in se recapitulans: et idola quidem seponens, ad suadendum quod ipse sit Deus; se autem extollens unum idolum, habens in semetipso reliquorum idolorum varium errorem: ut hi qui per multas abominationes adorant diabolum, hi per hoc unum idolum serviant ipsi, de quo Apostolus in epistola, quæ est ad Thessalonicenses secunda, sic ait: Quoniam nisi venerit abscessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollit se super omne quod dicitur Deus, aut colitur: ita ut in templo Dei sedeat, ostendens semetipsum tanquam sit Deus. Manifeste igitur Apostolus ostendit sapostasiam ejus, et quoniam extollitur super omne quod dicitur Deus, vel quod colitur, hoc est super omne idolum, hi enim sunt qui dicuntur quidem ab hominibus, non sunt autem dii, et quoniam ipse se tyrannico more conabitur ostendere Deum.

2. Super hæc autem manifestavit et illud, quod a nobis per multa ostensum est, quoniam in Hierosolymis templum dispositione veri Dei factum est. Ipse enim Apostolus ex sua persona diffinitive templum illud dixit Dei. Ostendimus autem et in tertio libro, nullum ab Apostolis ex sua persona Deum appellari, nisi eum qui vere sit Deus, Patrem Domini nostri: cujus jussu hoc quod est in Hierosolymis factum est templum, ob eas causas quse a nobis dictæ sunt : in quo adversarius sedebit, tentans semetipsum Christum ostendere, sicut et Dominus ait: Cum autem videritis abominationem desolationis, quæ dicta est per Danielem Prophetam, stantem in loco sancto, qui legit intelligat, tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: et qui in tecto est, non descendat tollere quicquam de domo. Erit enim tunc pressura magna, qualis non est facta ab initio seculi usque nunc, sed neque fiet. Daniel autem novissimi regni finem respiciens, id est, novissimos decem reges, in quos dividitur regnum illorum, super quos filius perditionis veniet, cornua dicit decem nasci bestiæ; et alterum cornu pusillum nasci in medio ipsorum, et tria cornua de prioribus eradicari a facie ejus. Et ecce, inquit, oculi, quasi oculi hominis in [p.392] cornu hoc, et os loquens magna, et aspectus ejus major reliquis. Videbam, et cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et valebat adversus eos : quoadusque venit Vetustus Dierum, et judicium dedit sanctis altissimi Dei, et tempus pervenit, et regnum obtinuerunt sancti. Postea in exsolutione visionum dictum est ei: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod eminebit super reliqua regna et manducabit omnem terram, et conculcabit eam, et concidet. Et decem cornua ejus, decem reges exsurgent: et post eos surget alius, qui superabit malis omnes qui ante eum fuerunt, et reges tres deminorabit, et verba adversus altissimum Deum loquetur, et sanctos altissimi Dei conteret, et cogitabit demutare tempora et legem: et dabitur in manu ejus, usque ad tempus temporum et dimidium tempus; hoc est per triennium et sex menses, in quibus veniens regnabit super terram. De quo iterum et Apostolus Paulus in secunda ad Thessalonicenses, simul et causam adventus ejus annuntians, sic ait: Et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet præsentia adventus sui, cujus est adventus secundum operationem Satanæ, in omni virtute et signis et portentis mendaciorum, et omni seductione malitiæ, pereuntibus, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Et ideo mittet ois Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

3. Et Dominus autem hoc item non credentibus sibi dicebat: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: cum alius venerit in nomine suo, illum recipietis; alium dicens Antichristum, quoniam alienus est a Domino, et ipse est iniquus [p.393] judex, qui a Domino dictus est, qui Doum non timebat, neque hominem reverebatur, ad quem fugit vidua oblita Dei, id est, terrena Hierusalem, ad ulciscendum de inimico. Quod et faciet in tempore regni sui: transferet regnum in eam, et in templo Dei sedebit, seducens eos qui adorant eum, quasi ipse sit Christus. Quapropter ait Daniel iterum: Et sanctum desolabitur: et datum est in sacrificium peccatum, et projecta est in terra justitia, et fecit, et prospere cessit. Et Gabriel angelus exsolvens ejus visionem de hoc ipso dicebat: Et in novissimo regni ipsorum exsurget rex improbus facie valde, et intelligens quæstiones, et valida virtus ejus, et admirabilis, et corrumpet, et diriget, et faciet, et exterminabit fortes, et populum sanctum; et jugum torquis ejus dirigetur; dolus in manu ejus, et in corde suo exaltabitur, et dolo disperdet multos, et ad perditionem multorum stabit, et quomodo ova manu conteret. Deinde et tempus tyrannidis ejus significat, in quo tempore fugabuntur sancti, qui purum sacrificium offerunt Deo: Et in dimidio hebdomadis, ait, tolletur sacrificium et libatio, et in templum abominatio desolationis, et usque ad consummationem temporis consummaаtio dabitur super desolationem; dimidium autem hebdomadis tres sunt anni et menses sex.

4. Ex quibus omnibus non tantum quæ sunt apostasiæ manifestantur, et quæ sunt ejus, qui in se recapitulatur omnem diabolicum errorem; sed et quoniam unus et idem Deus Pater, qui a prophetis annuntiatus, a Christo autem manifestatus. Si enim quæ a Daniele prophetata sunt de fine, Dominus comprobavit : Cum videritis, dicens, abominationem desolationis, quæ dicta est per Danielem prophetam, Danieli autem angelus Gabriel exsolutionem visionum fecit: hic autem est archangelus Demiurgi, et hic idem Mariæ evangelisavit manifestum adventum et incarnationem Christi; unus et idem Deus manifestissime ostenditur, qui prophetas misit, et Filium præmisit, et nos vocavit in agnitionem suam. [p.394]

26

Quia Johannes et Daniel prædixerunt imperii Romani dissolutionem et desolationem, quæ finem mundi et Regnum Christi æternum præcedet; refelluntur alium a Demiurgo patrem confingentes Gnostici, Satana organa, quorum opera nunc Deum aperte blasphemat.

1. MANIFESTIus adhuc etiam de novissimo tempore, et de his qui sunt in eo decem regibus, in quos dividetur quod nunc regnat imperium, significavit Johannes Domini discipulis in Apocalypsi, edisserens quæ fuerint decem cornua, quæ a Daniele visa sunt, dicens sic dictum esse sibi : Et decem cornua quæ vidisti, decom reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem quasi reges una hora accipient cum bestia. Hi unam sententiam habent, et virtutem et potestatem suam besticæ dant. Hi cum agno pugnabunt, et agnus vincet eos, quoniam Dominus Dominorum est, et Rex Regum. Manifestum est itaque, quoniam ex his tres interficiet ille qui venturus est, et reliqui subjicientur ei, et ipse octavus in eis: et vastabunt Babylonem, et comburent eam igni, et dabunt regnum suum bestiæ, et effugabunt Ecclesiam: post deinde ab adventu Domini nostri destruentur. Quoniam enim oportet dividi regnum, et sic deperire, Dominus ait: Omne regnum divisum in se, desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa in se, non stabit. Dividi igitur et regnum, et civitatem, et domum oportet in decem: et propterea jam partitionem et divisionem præfiguravit. Et diligenter [p.395] Daniel finem quarti regni digitos ait pedum esse ejus imaginis, quæ a Nabuchodonosor visa est, in quos venit lapis sine manibus præcisus, et quemadmodum ipse ait: Pedes pars quidem aliqua ferrea, et pars aliqua fictilis, quoadusque abscissus est lapis sine manibus, et percussit imaginem in pedes ferreos et fictiles, et comminuit eos usque ad finem. Post deinde in exsolutione ait: Et quoniam vidisti pedes et digitos, partem quidem fictilem, partem autem ferream, regnum divisum erit, et sa radice ferrea erit in eo, quemadmodum vidisti ferrum commixtum testo. Et digiti pedum pars quidem aliqua ferrea, pars autem aliqua fictilis. Ergo decem digiti pedum, hi sunt decem reges, in quibus dividetur regnum : ex quibus quidam quidem fortes et agiles, sive efficaces; alii autem pigri et inutiles erunt, et non consentient; quemadmodum et Daniel ait : Pars aliqua regni erit fortis, et ab ipsa pars erit minuta. Quoniam vidisti ferrum commixtum testo, commixtiones erunt in semine hominum, et non erunt adjuncti invicem, quemadmodum ferrum non commiscetur cum testo. Et quoniam finis fiet, inquit: Et in diebus regum illorum excitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non corrumpetur, et regnum ejus alteri populo non relinquetur. Comminuet et ventilabit omnia regna, et ipsum exaltabitur in æternum. Quemadmodum vidisti, quoniam de monte præcisus est lapis sine manibus, et comminuit testum, ferrum, et æramentum, et argentum, et aurum; Deus magnus significavit regi, quæ futura sunt post hæc : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

2. Si ergo Deus magnus significavit per Danielem futura, et per Filium confirmavit; et Christus est lapis, qui præcisus est sine manibus, qui destruet temporalia regna, et æternum inducet, quæ est justorum resurrectio; Resuscitabit, ait, Deus cæli regnum, quod in æternum nunquam corrumpetur, confutati resipiscant qui Demiurgum respuunt, et non consentiunt ab eo Patre præmissos prophetas, a quo et Dominus venit; sed asseverant ex differentibus virtutibus factas esse prophetias. Quæ enim a Demiurgo prædicta sunt similiter per omnes prophetas, hæc Christus in fine [p.396] perfecit, ministrans Patris sui voluntati, et adimplens secundum humanum genus dispositiones. Qui ergo blasphemant Demiurgum, vel ipsis verbis et manifeste, quemadmodum qui a Marcione sunt; vel secundum eversionem sententiæ, quemadmodum qui a Valentino sunt, et omnes qui falso dicuntur esse Gnostici; organa Satanæ ab omnibus Deum colentibus cognoscantur esse, per quos Satanas nunc, et non ante, visus est maledicere Deo, et qui ignem æternum præparavit omni apostasise. Nam ipse per semetipsum nude non audebat blasphemare suum Dominum; quemadmodum et initio per serpentem seduxit hominem, quasi latens Deum.

3. [34] Bene Justinus dixit, quoniam ante Domini adventum nunquam ausus est Satanas blasphemare Deum, quippe nondum sciens suam damnationem: quoniam et in parabolis, et allegoriis, a prophetis de eo sic dictum est. Post autem adventum Domini ex sermonibus Christi et Apostolorum ejus discens manifeste, quoniam [p.397] [35] ignis æternus ei præparatus est ex sua voluntate abscedenti a Deo, et omnibus qui sine pœnitentia perseverant in apostasia : per hujusmodi homines blasphemat eum Deum, qui judicium importat, quasi jam condemnatus, et peccatum suæ apostasiæ conditori suo imputat, et non suæ voluntati et sententiæ: quemadmodum et qui supergrediuntur leges, et postea pœnas dant, queruntur de legislatoribus, sed non de semetipsis. Sic autem et hi diabolico spiritu pleni, innumeras accusationes inferunt factori nostro, qui et Spiritum vitæ nobis donaverit, et legem omnibus aptam posuerit; et nolunt justum esse judicium Dei. Quapropter et alterum quendam excogitant patrem, neque curantem, neque providentem eorum quæ sunt erga nos, aut etiam consentientem omnibus peccatis. Si enim non judicat pater, aut non pertinet ad eum, aut consentit his quæ fiunt omnibus: et si non judicat, omnes in æquo erunt, et in eodem dinumerabuntur statu. Supervacuus ergo erit adventus Christi, et contrarius, in eo quod non judicet.

27

De futuro judicio per Christum, communione et separatione divina, atque infidelium pænis æternis.

1. VENIT enim dividere hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem, et nurum adversus socrum: et cum duo sint in eodem lecto, unum assumere, et alterum relinquere: et duabus molentibus in mola, alteram assumere, et alteram relinquere: ad finem jubere messoribus colligere primum zizania, et [p.398] fasciculos alligare, et comburere igni inexstinguibili; triticum autem colligere in horreum : et agnos quidem vocare in præparatum regnum; hædos autem in æternum ignem mittere, qui præparatus est a Patre ejus diabolo et angelis ejus. Et quid enim? Verbum venit in ruinam et in resurrectionem multorum? In ruinam quidem non credentium ei, quibus et majorem damnationem, quam Sodomorum et Gomorrhæ in judicio comminatus est: in resurrectionem autem credentium, et facientium voluntatem Patris ejus qui est in cælis. Si ergo adventus Filii super omnes quidem similiter advenit, judicialis est autem, et discretor credentium et non credentium, quoniam ex sua sententia credentes faciunt ejus voluntatem, et ex sua sententia indicto aparentes[37] non accedunt ad ejus doctrinam: manifestum, quoniam et Pater ejus omnes quidem similiter fecit, propriam sententiam unumquemque habentem, et sensum liberum; respicit autem omnia, et providet omnibus, Solem suum oriri faciens super malos et bonos, et pluens super justos et injustos.

2. [36] Et quicunque erga eum custodiunt dilectionem, suam his præstat communionem. Communio autem Dei, vita et lumen, et fruitio eorum quæ sunt apud eum bonorum. Quicunque autem absistunt secundum sententiam suam ab eo, his eam quæ electa est ab ipsis separationem inducit. Separatio autem Dei, mors; et separatio lucis, tenebræ; et separatio Dei, amissio omnium quse [p.399] [38] sunt apud eum bonorum. Qui ergo per apostasiam amiserunt quæ prædicta sunt, quippe desolati ab omnibus bonis, in omni pœna conversantur; Deo quidem principaliter non a semetipso eos puniente, prosequente autem eos pœna, quoniam sint desolati ab omnibus bonis. Æterna autem et sine fine sunt a Deo bona: et propter hoc et amissio eorum æterna et sine fine est: quemadmodum in immenso lumine, qui excæcaverunt semetipsos, vel ab aliis excæcati sunt, semper privati sunt jucunditate luminis; non quod lumen pœnam eis inferat cæcitatis, sed quod ipsa cæcitas superinducat eis calamitatem. Et propter hoc Dominus dicebat : Qui credit in me, non judicatur, id est, non separatur a Deo: adunitus est enim per fidem Deo. Qui autem non credit, ait, jam judicatus est, quoniam non credidit in nomine unigeniti Filii Dei, id est, separavit semetipsum a Deo voluntaria sententia. Hoc est enim judicium, quoniam lumen venit in hunc mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lumen. Omnis enim qui male agit, odit lumen, et non venit ad lumen, ne traducantur opera ejus. Qui autem facit veritatem, venit ad lumen, ut manifestentur opera ejus, quoniam in Deo Best operatus. [p.400]

28

De piorum et impiorum discrimine, apostasia futura sub Antichristo, atque mundi consummatione. [39]

1. QUONIAM igitur in hoc mundo quidam quidem accurrunt lumini, et per fidem uniunt se Deo; alii autem absistunt a lumine, et separant seipsos a Deo: venit Verbum Dei, omnibus aptam habitationem inferens; his quidem qui in lumine sunt, ut fruantur eo, et his quæ in eo sunt bonis: his autem qui in tenebris sunt, ut participentur eas calamitates quæ in eis sunt. Et propter hoc ait, hos quidem qui sunt ad dexteram vocari in regnum Patris: illos autem qui sunt a sinistra in æternum ignem missurum. Semetipsos enim omnibus privaverunt bonis.

2. Et propter hoc Apostolus ait: Pro eo quod dilectionem Dei non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet eis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non [p.401] crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati : illo enim veniente, et sua sententia apostasiam recapitulante in semetipsum, et sua voluntate et arbitrio operante quæcunque operabitur, et in templo Dei sedente, ut sicut Christum adorent illum qui seducentur ab illo; quapropter et juste in stagnum projicietur ignis; Deo autem secundum suam providentiam præsciente omnia, et apto tempore eum qui talis futurus erat immittente, ut credant falso, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Cujus adventum Johannes in Apocalypsi significavit ita: Et bestia quam videram, similis erat pardo, et pedes ejus quasi ursi, et os ejus quasi os leonis; et dedit ei draco virtutem suam, et thronum suum, et potestatem magnam; et unum ex capitibus ejus quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est, et admirata est universa terra post bestiam: et adoraverunt draconem, quoniam dedit potestatem besticæ ; et adoraverunt bestiam dicentes: Quis similis besticæ illi, et quis potest pugnare cum ipsa? Et datum est ei os loquens magna et blasphemiam, et data est ei potestas mensibus XL. et duobus. Et aperuit os suum ad blasphemium adversus Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant. Et data est ei potestas super omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem. Et adoraverunt eum omnes qui habitant super terram, cujus non est scriptum nomen in libro vitæ Agni occisi a constitutione mundi. Si quis habet aures, audiat. Si quis in captivitatem duxerit, in captivitatem ibit. Si quis gladio occiderit, oportet eum in gladio occidi. Hic est sustinentia et fides sanctorum. Post deinde et de armigero ejus, quem et pseudoprophetam vocat: Loquebatur, inquit, quasi draco, et potestatem primæ bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus : et facit terram, et qui habitant in ea, ut adorarent bestiam primam, cujus curata est plaga mortis ejus. Et faciet signa magna, ut et ignem faciat de cœlo descendere in terram in conspectu hominum ; et seducet inhabitantes super terram. Hæc ne quis eum divina virtute putet signa facere, sed [p.402] magica operatione. Et non est mirandum, si dæmoniis et apostaticis spiritibus ministrantibus ei, per eos faciat signa, in quibus seducat habitantes super terram. Et imaginem, ait, jubebit fieri besticæ, et spiritum dabit imagini, uti et loquatur imago, et eos qui non adoraverint eam faciet occidi. Et characterem autem, ait, in fronte, et in manu dextra faciet dari, ne possit aliquis emere vel vendere, nisi qui habet characterem nominis besticæ, vel numerum nominis ejus: et esse numerum sexcentos sexaginta seæ, quod est, sexies contoni, et doni sexies, et singulares sex; in recapitulationem universe apostasiæ ejus, quæ facta est in sex millibus annorum.

3. [40] Quotquot enim diebus hic factus est mundus, tot et millenis annis consummatur. Et propter hoc ait Scriptura Geneseos: Et consummata sunt cælum et terra, et omnis ornatus eorum. Et consummavit Deus die sexto omnia opera sua quæ fecit, et requievit in die septimo ab omnibus operibus suis quæ fecit. Hoc autem est et antefactorum narratio, quemadmodum facta sunt, et futurorum [p.403] [41] prophetia. Etenim dies Domini quasi mille anni; in sex autem diebus consummata sunt quæ facta sunt: manifestum est quoniam consummatio ipsorum sextus millesimus annus est. Et propter hoc in omni tempore, plasmatus initio homo per manus Dei, id est, Filii et Spiritus, fit secundum imaginem et similitudinem Dei, paleis quidem abjectis, quæ sunt apostasia; frumento autem in horreum assumto, quod est hi qui ad Deum fide fructificant. Et propterea tribulatio necessaria est his qui salvantur, ut quodammodo contriti, et attenuati, et conspersi per patientiam Verbo Dei, et igniti, apti sint ad convivium Regis. Quemadmodum [42] quidam de nostris dixit, propter martyrium in Deum adjudicatus ad bestias: Quoniam frumentum sum Christi, et per dentes bestiarum molor, ut mundus panis Dei inveniar. [p.404]

29

Universa ad utilitatem hominum facta esse: et de Antichristi dolis, nequitia, vi apostatica a diluvio, et deinceps in Anania, Azariæ et Misaelis persecutione, præfigurata.

1. Causas autem reddidimus in his qui sunt ante hunc libris, propter quas passus est Deus hæc ita fieri: et ostendimus quoniam omnia quæ sunt talia, pro eo qui salvatur homine facta sunt, illud quod est sui arbitrii et suæ potestatis maturans ad immortalitatem, et aptabiliorem eum ad æternam subjectionem Deo præparans. Et propter hoc conditio insumitur homini: non enim homo propter illam, sed conditio facta est propter hominem. Gentes autem quæ et ipse non allevaverunt oculos ad cœlum, neque gratias egerunt factori suo, neque lumen veritatis videre voluerunt, sed sicut mures cæci absconditi in profundo insipientiæ, juste sermo ut stillicidium de cado, et sicut momentum stateræ, et sicut nihil deputavit; in tantum utiles et aptabiles justis, quantum utilitatis præstat stipula ad tritici augmentum; et palea ejus in ustionem, ad operationem auri. Et propterea cum in fine repente hinc Ecclesia assumetur: Erit, inquit, tribulatio qualis non est facta ab initio, neque fiet. Novissimus enim agon hic justorum, in quo vincentes coronantur incorruptela.

2. [43] Et propter hoc in bestia veniente recapitulatio fit universe iniquitatis et omnis doli, ut in ea confluens et conclusa omnis virtus apostatica, in caminum mittatur ignis. Congruenter autem et nomen [p.405] [44] ejus habebit numerum, sexcentos sexaginta sex, recapitulans in semetipso omnem quæ fuit ante diluvium malitiæ commixtionem, quæ facta est ex angelica apostasia. Noe enim fuit annorum sexcentorum, et diluvium advenit terræ, delens inresurrectionem terræ propter nequissimam generationem, quæ fuit temporibus Noe. Recapitulans autem et omnem qui fuit sa diluvio errorem commentatorem idolorum, et prophetarum interfectionem et succensionem justorum. Illa enim quæ fuit a Nabuchodonosor instituta imago, altitudinem quidem habuit cubitorum sexaginta, latitudinem autem cubitorum sex: propter quam et Ananias, et Azarias, et Misael, non adorantes eam, in caminum missi sunt ignis, per id, quod eis evenit, prophetantes eam quæ in finem futura est justorum succensio. Universa enim imago illa præfiguratio fuit hujus adventus, ab omnibus omnino hominibus ipsum solum decernens adorari. Sexcenti itaque anni Noe, sub quo fuit diluvium propter apostasiam, et numerus cubitorum imaginis, propter quam justi in caminum ignis missi sunt, numerum nominis significat illius, in quem recapitulatur sex millium annorum omnis apostasia, et injustitia, et nequitia, et pseudoprophetia, et dolus: propter quæ et diluvium superveniet ignis. [p.406]

30

Certus quidem est numerus nominis Antichristi; sed de hoc nihil temere affirmandum, quum multis nominibus is aptari queat: et cur aperte a Spiritu S. explicatum non fuerit: ac de regno morteque illius. [45]

1. His autem sic se habentibus, et in omnibus antiquis et probatissimis et veteribus scripturis numero hoc posito, et testimonium perhibentibus his, qui facie ad faciem Johannem viderunt, et ratione docente nos, quoniam numerus nominis bestiæ secundum Græcorum computationem per literas quæ in eo sunt, sexcentos habebit, et sexaginta, et sex; hoc est, decadas æquales hecatontasin, et hecatontadas æquales monasin; Numerus enim qui digitus sex, similiter custoditus, recapitulationes ostendit universe apostasisæ ejus quæ initio, et quæ in mediis temporibus, et quæ in fine erit; ignoro quomodo erraverunt quidam sequentes idiotismum, [p.407] [46] et medium frustrantes numerum nominis, quinquaginta numeros deducentes, pro sex decadis unam decadem volentes esse. [Hoc autem arbitror scriptorum peccatum fuisse, ut solet fieri, quoniam et per literas numeri ponuntur, facile literam Græcam, que sexaginta enuntiat numerum, in iota Græcorum literam expansam;] post deinde quidam sine exquisitione hoc acceperunt; alii quidem simpliciter et idiotice usurpaverunt denarium numerum: quidam autem per ignorantiam ausi sunt et nomina exquirere, habentia falsum erroris numerum. Sed his quidem qui simpliciter et sine malitia hoc fecerunt, arbitramur veniam dari a Deo. Quotquot autem secundum inanem gloriam statuunt nomina continentia falsum numerum, et quod a se fuerit adinventum nomen, definierunt esse illius qui venturus est; non sine damno tales exient, quippe qui et semetipsos, et credentes sibi seduxerunt. Et primum quidem damnum est excidere a veritate, et quod non sit, quasi arbitrari: post deinde, apponenti vel auferenti de Scriptura pœnam non modicam fore, in quam incidere necesse est eum qui sit talis. Subsequetur autem et aliud non quodlibet periculum [p.408] [47] eos, qui falso præsumunt scire nomen ejus. Si enim aliud quidem thi putant, aliud autem ille habens adveniet, facile seducentur ab eo, quasi necdum adsit ille, quem cavere convenit.

2. Oportet itaque tales discere, et ad verum recurrere nominis numerum; ut non in pseudoprophetarum loco deputentur. Sed scientes firmum numerum qui a Scriptura annuntiatus est, id est, sexcentorum sexaginta sex, sustineant primum quidem divisionem regni in decem: post deinde illis regnantibus, et incipientibus corrigere sua negotia, et augere suum regnum, qui de improviso advenerit regnum sibi vindicans, et terrebit prædictos, habens nomen continens prædictum numerum, hunc vere cognoscere esse abominationem desolationis. Hoc et Apostolus ait: Cum dixerint, Pax, et munitio, tunc subitaneus illis superveniet interitus. Hieremias autem non solum subitaneum ejus adventum, sed et tribum ex qua veniet, manifestavit dicens: Ex Dan Saudiemus vocem velocitatis equorum ejus: a voce hinnitus decursionis equorum ejus commovebitur tota terra: et veniet, et manducabit terram, et plenitudinem ejus, et civitatem, et qui habitant in ea. Et propter hoc non annumeratur tribus hæc in Apocalypsi cum his quæ salvantur. [48] Certius ergo et sine periculo est, sustinere adimpletionem prophetiæ, quam suspicari et divinare nomina quælibet; quando multa nomina inveniri possunt habentia prædictum numerum; et nihilominus quidem erit hæc eadem quæstio. Si enim multa sunt quæ [p.409] [49] inveniuntur nomina, habentia numerum hunc, quod ex ipsis portabit qui veniet, quæritur ?

3. Quoniam autem non propter inopiam nominum habentium numerum nominis ejus dicimus hæc, sed propter timorem erga Deum, et zelum veritatis: ΕΥΑΝΘΑΣ enim nomen habet numerum de quo quæritur: sed nihil de eo affirmamus. Sed et ΛΑΤΕΙΝΟΣ nomen habet sexcentorum sexaginta sex numerum: et valde verisimile est, quoniam novissimum regnum hoc habet vocabulum. Latini enim sunt qui nunc regnant: sed non in hoc nos gloriabimur. Sed et TEITAN, [prima syllaba per duas Græcas vocales e et i scripta,] omnium nominum quæ apud nos inveniuntur, magis fide dignum est. Etenim prædictum numerum habet in se, et literarum est sex, singulis syllabis ex ternis literis constantibus, et vetus et semotum; neque enim eorum regum qui secundum nos sunt, aliquis vocatus est Titan, neque eorum quæ publice adorantur idolorum apud Græcos et barbaros habet vocabulum hoc: et divinum putatur apud multos esse hoc nomen, ut etiam sol Titan vocetur ab his qui nunc tenent: et ostentationem quandam continet ultionis, et vindictam inferentis, quod ille simulat se male tractatos vindicare. Et alias autem et antiquum, et fide dignum, et regale, magis autem et tyrannicum nomen. Cum igitur tantam suasionem habeat hoc nomen Titan, tantam habet [p.410] verisimilitudinem, ut ex multis colligamus ne forte Titan vocetur, qui veniet; nos tamen non periclitabimur in eo, nec asseverantes [50] pronuntiabimus hoc eum nomen habiturum: scientes, quoniam si oporteret manifeste præsenti tempore præconari nomen ejus, per ipsum utique editum fuisset, qui et Apocalypsim viderat. Neque enim ante multum temporis visum est, sed pene sub nostro sæculo, ad finem Domitiani imperii.

4. Nunc autem numerum nominis ostendit, ut caveamus illum venientem, scientes quis est: nomen autem ejus tacuit, quoniam dignum non est præconari a Spiritu sancto. Si enim præconatum ab eo fuisset, fortassis et in multum permaneret. Nunc autem quoniam fuit, et non est, et ascendet ab abysso, et in perditionem vadit, quasi qui non sit; sic nec nomen ejus præconatum est: ejus enim quod non est, nomen non præconatur. Cum autem vastaverit Antichristus hic omnia in hoc mundo, regnabit annis tribus et mensibus sex, et sedebit in templo Hierosolymis; tunc veniet Dominus de cœlis in nubibus, in gloria Patris, illum quidem, et obedientes ei in stagnum ignis mittens; adducens autem justis regni tempora, hoc est requietionem, septimam diem sanctificatam; et restituens Abrahæ promissionem hæreditatis: in quo regno ait Dominus, multos ab oriente et occidente venientes, recumbere cum Abraham, Isaac, et Jacob. [p.411]

31

Confirmatur reservatio corporum nostrorum morte resurrectione et ascensione Christi: anima sanctorum interea tempus illud exspectant, ut perfectam consummatamque gloriam percipiant.

1. QUONIAM autem quidam ex his qui putantur recte credidisse, supergrediuntur ordinem promotionis justorum, et modos meditationis ad incorruptelam ignorant, hæreticos sensus in se habentes: hæretici enim despicientes plasmationem Dei, et non suscipientes salutem carnis suæ, contemnentes autem et repromissionem Dei, et totum supergredientes Deum sensu, simul atque mortui fuerint, dicunt se supergredi celos et Demiurgum, et ire ad matrem, vel ad eum qui ab ipsis affingitur, patrem. Qui ergo universam reprobant resurrectionem, et quantum in ipsis est auferunt eam de medio, quid mirum est, si nec ordinem resurrectionis sciunt, nolentes intelligere, quoniam si hæc ita essent, quemadmodum dicunt, ipse utique Dominus, in quem se dicunt credere, non in tertia die fecisset resurrectionem; sed super crucem exspirans, confestim utique abiisset sursum, relinquens corpus terræ ? Nunc autem atribus diebus conversatus est ubi erant mortui, quemadmodum propheta ait de eo: Commemoratus est Dominus sanctorum mortuorum suorum, eorum qui ante dormierunt in terra sepelitionis, et descendit ad eos, extrahere eos, et salvare eos. Et ipse autem Dominus: Quemadmodum, ait, Jonas in ventre ceti [p.412] tres dies, et tres noctes mansit, sic erit et Filius Hominis in corde terræ. Sed et Apostolus ait: Ascendit autem, quid est, nisi quia et descendit in inferiora terra? Hoc et David in eum prophetans dixit: Et eripuisti animam meam ex inferno inferiori. Resurgens autem tertia die, et Mariæ quæ se prima vidit et adoravit dicebat: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem, sed vade ad discipulos, et dic ois: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum.

2. Si ergo Dominus legem mortuorum servavit, ut fieret primogenitus a mortuis, et commoratus usque in tertiam diem in inferioribus terræ, post deinde surgens in carne, ut etiam fixuras clavorum ostenderet discipulis, sic ascendit ad Patrem, quomodo non confundantur, qui dicunt inferos quidem esse hunc mundum, qui sit secundum nos; interiorem autem hominem ipsorum derelinquentem hic corpus, in supercœlestem ascendere locum! Cum enim Dominus in medio umbræ mortis abierit, ubi animæ mortuorum erant, post deinde corporaliter resurrexit, et post resurrectionem assumtus est: manifestum est quia et discipulorum ejus, propter quos et hæc operatus est Dominus, animæ abibunt in ... [51] invisibilem locum, definitum eis a Deo, et ibi usque ad resurrectionem commorabuntur, sustinentes resurrectionem: post recipientes corpora, et perfecte resurgentes, hoc est corporaliter, [p.413] [52] quemadmodum et Dominus resurrexit, sic venient ad conspectum Dei. Nemo enim est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis, erit¹ sicut magister ejus. Quomodo ergo magister noster non statim evolans abiit, sed sustinens definitum a Patre resurrectionis suæ tempus, quod et per Jonam manifestatum est, post triduum resurgens assumtus est; sic et nos sustinere debemus definitum a Deo resurrectionis nostræ tempus, prænuntiatum a prophetis, et sic resurgentes assumi, quotquot Dominus ad hoc dignos habuerit.

32

In ea carne, qua Sancti multas hic ærumnas pertulerunt, laborum suorum fructus percipient; maxime cum id omnis creatura exspectet, ac Deus Abrahæ et semini ejus promittat.

1. QUONIAM igitur transferuntur quorundam sententiæ ab hæreticis sermonibus, et sunt ignorantes dispositiones Dei, et mysterium justorum resurrectionis et regni, quod est principium incorruptelæ, per quod regnum qui digni fuerint paulatim assuescunt capere Deum: necessarium est autem dicere de illis, quoniam oportet justos primos in conditione hac quæ renovatur, ad apparitionem Dei resurgentes recipere promissionem hæreditatis, quam Deus [p.414] promisit patribus, et regnare in ea: post deinde fieri judicium. In qua enim conditione laboraverunt, sive afflicti sunt, omnibus modis probati per sufferentiam, justum est in ipsa recipere eos fructus sufferentiæ: et qua conditione interfecti sunt propter Dei dilectionem, in ipsa vivificari: et in qua conditione servitutem sustinuerunt, in ipsa regnare eos. Dives enim in omnibus Deus, et omnia sunt ejus. Oportet ergo et ipsam conditionem reintegratam ad pristinum, sine prohibitione servire justis: et hoc Apostolus fecit manifestum in ea quæ est ad Romanos, sic dicens: Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est, non volens, sed propter eum qui subjecit in spe: quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptelæ, in libertatem gloriæ filiorum Dei.

2. Sic ergo et promissio Dei, quam promisit Abrahæ, firma perseverat. Dixit enim: Respice sursum oculis, et vide a loco hoc ubi nunc tu es, ad Aquilonem, et Africum, et Orientem, et Mare, quoniam omnem terram, quam tu vides, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Et iterum ait: Surgens ingredere terram in longitudinem ejus, et in latitudinem, quoniam tibi dabo eam: et non accepit in illa hæreditatem, nec vestigium pedis, sed semper peregrinus et advena in ea fuit. Et quando mortua est Sara uxor ejus, volentibus Ethæis gratuito locum dare ei, ut sepeliret eam, noluit accipere, sed emit monumentum, quadringentas dans didrachmas argenti, ab Effron filio Seor Ethæo, sustinens promissionem Dei, et nolens videri accipere ab hominibus, quod ei promiserat dare Deus, dicens ei iterum sic: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Ægypti, usque ad flumen magnum Euphratem. Si ergo huic promisit Deus hæreditatem terræ, non accepit autem in omni suo incolatu, oportet eum accipere cum semine suo, hoc est, qui timent Deum et credunt in eum, in resurrectione justorum. Semen autem ejus Ecclesia per Dominum adoptionem quæ est ad Deum accipiens, sicut dicebat Johannes Baptista: Quoniam potens est Deus de lapidibus suscitare filios [p.415] Abrahæ. Sed et Apostolus ait in ea quæ est ad Galatas: Vos autem, fratres, secundum Isaac repromissionis filii estis. Et iterum manifeste in eadem ait, eos qui in Christo crediderunt percipere Christum, Abrahæ promissionem, sic dicens: Abrahæ dictos sunt promissiones, et semini ejus. Et non dicit, et seminibus, quasi de multis, sed quasi de uno, et semini tuo, quod est Christus. Et iterum confirmans quæ dicta sunt, ait: Quemadmodum Abraham credidit Deo, et deputatum est ei ad justitiam. Cognoscitis ergo, quoniam quidem qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ, quia benedicentur in te omnes gentes. Itaque qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Sic ergo qui sunt ex fide, benedicentur cum fideli Abraham, et hi sunt filii Abraham. Repromisit autem Deus hæreditatem terræ Abrahæ et semini ejus: et neque Abraham neque semen ejus, hoc est qui ex fide justificantur, nunc sumunt in ea hæreditatem: accipient autem eam in resurrectione justorum. Verus enim et firmus Deus: et propter hoc beatos dicebat mites, quoniam ipsi hæreditabunt terram.

33

Propositum confirmat promissionibus iis, quibus Christus se de generatione vitis in regno Patris bibiturum esse recepit, simul et mercedem centuplam, et prandia promisit: quod et longe antea benedictio Jacob præsignaret; uti Papias et Seniores sunt interpretati.

1. PROPTER hoc autem ad passionem veniens, ut evangelisaret Abrahse, et iis qui cum eo, apertionem hæreditatis, cum gratias egisset tenens calicem, et bibisset ab eo, et dedisset discipulis, dicebat eis: Bibite ex eo omnes. Hic est sanguis mous novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico autem vobis, a modo non bibam de generatione vitis hujus, usque in diem illum, quando illum bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Utique hæreditatem terræ ipse novabit, et reintegrabit [p.416] mysterium gloriæ filiorum; quemadmodum David ait: Qui renovavit faciem terræ. Promisit bibere de generatione vitis cum suis discipulis, utrumque ostendens, et hæreditatem terræ in qua bibitur nova generatio vitis, et carnalem resurrectionem discipulorum ejus. Quæ enim nova resurgit caro, ipsa est quæ et novum percepit poculum. Neque autem sursum in supercelesti loco constitutus cum suis, potest intelligi bibens vitis genera tionem; neque rursus sine carne sunt, qui bibunt illud: carnis enim proprium est et non spiritus, qui ex vite accipitur potus.

2. Et propter hoc dicebat Dominus: Cum facis prandium, vel cœnam, noli vocare divites, neque amicos et vicinos et cognatos, ne ipsi invicem vocent te, et fiat retributio ab eis: sed voca claudos cæcos, mendicos, et beatus eris, quoniam non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. Et iterum ait: Quicunque dimiserit agros, aut domos, aut parentes, aut fratres, aut filios propter me, centuplum accipiet in hoc sæculo, et in futuro vitam æternam hæreditabit. Quæ enim sunt in hoc sæculo centupla, et prandia exhibita pauperibus, et cœnæ quæ redduntur? Hæc sunt in Regni temporibus, hoc est in septima die, quæ est sanctificata, in qua requievit Deus ab omnibus operibus quæ fecit, quæ est verum justorum sabbatum, in qua non facient omne terrenum opus; sed adjacentem habebunt paratam mensam a Deo, pascentem eos epulis omnibus.

3. Quemadmodum et Isaac continet benedictio, qua benedixit filium minorem Jacob: Ecce, dicens, odor filii mei, quasi odor agri pleni, quem benedixit Deus. Ager autem mundus est, et propterea addidit: Det tibi Deus de rore cæli, et a fertilitate terræ, multitudinem tritici, et vini. Et serviant tibi gentes, et [p.417] adorent te principes, et esto dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris tui. Qui maledicet te, maledictus erit; et qui benedicet te, benedictus erit. Hæc ergo si non quis accipiat ad præfinita Regni, in grandem contradictionem et contrarietatem incidet, quemadmodum Judæi incidentes in omni aporia constituuntur. Non solum enim in hac vita huic Jacob non servierunt gentes; sed et post benedictionem ipse profectus, servivit avunculo suo Laban Syro annos viginti: et non tantum non est factus dominus fratris sui, sed et ipse Esau adoravit fratrem suum, quando reversus est a Mesopotamia ad patrem, et munera multa obtulit ei. Multitudinem autem tritici et vini quomodo hæreditavit hic, qui propter famem factam in terra, in qua habitabat, in Ægyptum transmigravit, subjectus Pharaoni, qui tunc regnabat in Ægypto ? Prædicta itaque benedictio ad tempora Regni sine contradictione pertinet, quando regnabunt justi surgentes a mortuis: quando et creatura renovata, et liberata, multitudinem fructificabit universæ escæ, ex rore cœli, et ex fertilitate terræ: quemadmodum Presbyteri meminerunt, qui Johannem discipulum Domini viderunt, audisse se ab eo, quemadmodum de temporibus illis docebat Dominus et dicebat: Venient dies, in quibus vinesæ nascentur, singulæ decem millia palmitum habentes, et in uno palmite dena [p.418] millia brachiorum, et in uno vero palmite dena millia flagellorum, et in unoquoque flagello dena millia botruum, et in unoquoque botro dena millia acinorum, et unumquodque acinum expressum dabit vigintiquinque metretas vini. Et cum eorum apprehenderit aliquis sanctorum botrum, alius clamabit: Botrus ego melior sum, me sume, per me Dominum benedic. Similiter et granum tritici decem millia spicarum generaturum, et unamquamque spicam habituram decem millia granorum, et unumquodque granum quinque bilibres simile claræ munde: et reliqua autem poma, et semina, et herbam secundum congruentiam iis consequentem: et omnia animalia iis cibis utentia quæ a terra accipiuntur, pacifica et consentanea invicem fieri, subjecta hominibus cum omni subjectione

4. [53] Hæc autem et Papias Johannis auditor, Polycarpi autem contubernalis, vetus homo, per scripturam testimonium perhibet, in quarto librorum suorum: sunt enim illi quinque libri conscripti. Et adjecit, dicens: Hæc autem credibilia sunt credentibus. Et Juda, inquit, proditore non credente, et interrogante: Quomodo ergo tales genituræ a Domino perficientur? dixisse Dominum: Videbunt qui venient in illa. Hæc ergo tempora prophetans Esaias ait: Et compascetur lupus cum agno, et pardus conquiescet cum hædo, et vitulus et taurus et leo simul pascentur, et puer pusillus ducet eos. Et bos et ursus simul pascentur, et simul infantes corum erunt: et leo et bos manducabunt paleas. Et puer infans in cavernam aspidum, et in cubile filiorum aspidum manum mittet, [p.419] meo. et non male facient, nec poterunt perdere aliquem in monte sancto Et iterum recapitulans ait: Tunc lupi et agni pascentur simul, et leo quasi bos vescetur paleis, serpens autem terram quasi panem: et non nocebunt, neque vexabunt in monte sancto meo, dicit Dominus. Non ignoro autem, quoniam quidam hæc in feros et ex diversis gentibus, et variis operibus credentes, et cum crediderint consentientes justis, tentent transferre. Sed etsi nunc hoc sit in quibusdam hominibus, ex variis gentibus in unam sententiam fidei venientibus, nihilominus in resurrectione justorum super iis animalibus, quemadmodum dictum est: Dives enim in omnibus Deus. Et oportet conditione revocata, obedire et subjecta esse omnia animalia homini, et ad primam a Deo datam reverti escam, (quemadmodum autem in obedientia subjecta erant Adæ,) fructum terræ. Alias autem et non est nunc ostendere leonem paleis vesci. Hoc autem significabat magnitudinem et pinguedinem fructuum. Si enim leo animal paleis vescitur; quale ipsum triticum erit, cujus palea ad escam congrua erit leonum?

34

Sententiam suam de temporali et terreno sanctorum Regno a resurrectione claudit variis Esaia, Ezechielis, Hieremiæ, et Danielis testimoniis, atque parabola vigilantium servorum, quibus se ministraturum Dominus pollicetur.

1. IPSE autem Esaias manifeste annuntiavit tale gaudium in resurrectione justorum futurum, sic dicens: Resurgent mortui, et surgent qui in monumentis sunt, et lætabuntur qui sunt in terra. Ros enim qui a te sanitas est eis. Hoc idem et Ezechiel ait; Ecce ego aperiam monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, [p.420] in quo educam de sepulchris populum meum, et dabo spiritum in vobis et vivetis, et ponam vos super terram vestram, et cognoscetis quoniam ego sum Dominus. Et iterum idem sic ait: Hæc dicit Dominus: Colligam Israel ab omnibus gentibus, ubi dispersi sunt illic, et sanctificabor in eis in conspectu filiorum gentium: et habi tabunt super terram suam, quam dedi servo meo Jacob, et inhabitabunt super eam in spe, et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et inhabitabunt in spe, quando faciam judicium in omnibus qui inhonoraverunt eos, in iis qui in circuitu sunt eorum, et cognoscent quoniam ego sum Dominus Deus ipsorum, et Deus Patrum ipsorum. Ostendimus autem paulo ante, quoniam Ecclesia est semen Abrahæ: et propter hoc, ut sciamus quoniam in novo Testamento la veteri, qui ex omnibus gentibus colliget eos qui salvabuntur, ex lapidibus suscitans filios Abrahe, Jeremias ait: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent adhuc, Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel ab Aquilone, et ab omni regione quo expulsi fuerant, restituet illos in terram ipsorum, quam dedit patribus ipsorum.

2. Quoniam creatura omnis secundum voluntatem ad incrementum et augmentum erit, ut tales afferat et nutriat fructus, Esaias ait: Et erit super omnem montem altum, et super omnem collem editum aqua pertransiens in die illa, quando perient multi, quando concident muri. Et erit lumen lunæ quasi lumen solis, septuplum diei, quando sanabit contritionem populi sui, et dolorem plagæ suæ sanabit. Dolor autem plage est, per quam percussus est homo initio in Adam inobediens, hoc est, mors, quam sanabit Deus resuscitans nos a mortuis, et restituens in patrum hæreditatem, quemadmodum iterum Esaias ait: Et eris fidens in Domino, et facist te ingredi supra omnem terram, et cibabit te hæreditate [p.421] Jacob patris tui. Hoc est quod a Domino dictum est: Beati servi illi, quos veniens Dominus inveniet vigilantes. Amen dico vobis, quoniam præcingetur, et recumbere cos faciet, et transiens ministrabit eis. Et si venerit vespertina vigilia, et invenerit sic, beati sunt, quoniam recumbere eos faciet, et ministrabit eis: licet secunda, et licet tertia, beati sunt. Hoc autem idem et Johannes in Apocalypsi ait: Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima. Et tempus autem annuntiavit Esaias in quo hæc erunt: Et dixi, inquit, Usquequo Domine? Quoadusque desolentur civitates ad non inhabitandum, et domus ut non sint homines, et terra derelinquetur deserta. Et post hæc longe nos faciet Deus homines, et qui remanserint multiplicabuntur super terram. Sed et Daniel hoc ipsum ait: Et regnum et potestas et magnitudo corum quæ sub cœlo sunt, datum est sanctis altissimi Dei, et regnum ejus sempiternum, et omnes principatus servient ei et obedient. Et ne ad hoc tempus putetur dicta repromissio, dictum est prophetæ: Et tu veni, et sta in sorte tua in consummatione dierum.

3. Quoniam autem repromissiones non solum prophetis et patribus, sed Ecclesiis ex gentibus coadunatis annuntiabantur, quas et insulas nuncupat Spiritus, et quod in medio turbulæ sint constitutæ, et tempestatem blasphemiorum sufferant, et salutaris portus periclitantibus exsistant, et refugium sunt eorum, qui altitudinem ament: et Bythum, id est profundum, erroris conantur effugere, Jeremias ita ait: Audite verbum Domini gentes, et annuntiate insulis quæ longe sunt: dicite, Quia ventilabit Deus Israel, congregabit eum, et custodiet cum, sicut pascens gregem [p.422] ovium suarum: quoniam redemit Dominus Jacob, et eripuit eum de manu fortioris ejus. Et venient, et lætabuntur in monte Sion, et venient ad bona, et in terram tritici et vini et fructuum, et animalium et ovium, et erit anima eorum sicut lignum fructiferum, et non esurient adhuc. Et tunc gaudebunt virgines in congregatione juvenum, et seniores gaudebunt, et convertam luctum eorum in gaudium, et faciam eos in exultatione, et magnificabo, et inebriabo animam sacerdotum filiorum Levi, et populus meus bonis mois adimplebitur. Ostendimus autem in superiori libro, quoniam Levitæ et sacerdotes sunt discipuli omnes Domini: qui et sabbatum in templo profanabant, et sine culpa sunt. Tales itaque promissiones manifestissime in regno justorum istius creaturæ epulationem significant, quam Deus repromittit ministraturum se.

4. Adhuc de Hierusalem, et de regnante in ea, Esaias ait: Hæc dicit Dominus: Beatus qui habet in Sion semen, et domesticos in Hierusalem. Ecce Rex justus regnabit, et principes cum judicio principabunt. Et de præparatione, in qua reædificabitur, ait: Ecce ego præparabo tibi carbunculum lapidem, et fundamenta tua sapphirum, et ponam propugnacula tua jasphin, et portas tuas lapidem crystallum, et circumvallum tuum lapides electos, et omnes filios tuos docibiles Dei, et in multa pace filios tuos, et in justitia ædificaberis. Et iterum idem ipse ait: Ecce ego facio Hierusalem cxultationem et plebem meam: etiam non audietur in ea vox fletus neque vox clamoris, etiam non fiet ibi immaturus et senior, qui non impleat tempus suum. Erit enim juvenis annorum centum: moriens autem peccator centum annorum, et maledictus erit. Et ædificabunt domus, et ipsi inhabitabunt: et plantabunt vineas, et ipsi manducabunt fructus earum, et vinum bibent. Et non ipsi ædificabunt, et alii inhabitabunt: neque ipsi pastinabunt, et alii comedent. Secundum enim dies ligni vitæ erunt dies plebis in te: opera enim laborum eorum veterascent. [p.423]

35

Contendit superiora testimonia non posse per allegoriam de bonis tantum cœlestibus intelligi, sed implenda esse post adventum Antichristi, et resurrectionem in terrena Jerusalem; prioribusque prophetiis, ex Esaia, Hieremia, et Johannis Apocalypsi alias subjungit.

1. Si autem quidam tentaverint allegorisare hæc quæ ejusmodi sunt, neque de omnibus poterunt consonantes sibimetipsis inveniri, et convincentur ab ipsis dictionibus disserentibus, quoniam cum desolatæ fuerint civitates gentium, et quod non inhabitentur, et domus, eo quod non sint homines, et derelinquetur terra deserta; Ecce enim, Esaias ait, dies Domini insanabilis venit, furore et ira plenus, ponere urbem terræ desertam, et peccatores perdere ex ea. Et iterum ait: Tollatur, ut non videat gloriam Domini, et cum hæc facta fuerint, elongabit, inquit, Deus homines, et derelicti multiplicabuntur in terra. Et ædificabunt domus, et ipsi inhabitabunt, et pastinabunt vineas, et ipsi manducabunt. Hæc enim alia universa in resurrectionem justorum sine controversia dicta sunt, quæ fit [p.424] post adventum Antichristi, et perditionem omnium gentium sub eo exsistentium, in qua regnabunt justi in terra, crescentes ex visione Domini, et per ipsum assuescent capere gloriam Dei Patris, et cum sanctis angelis conversationem et communionem, et unitatem spiritalium in regno capient: et illos quos Dominus in carne inveniet, exspectantes eum de cœlis, et perpessos tribulationem, qui et effugerint iniqui manus. Ipsi autem sunt de quibus ait propheta: et derelicti multiplicabuntur in terra. Et quotquot ex credentibus ad hoc præparavit Deus, ad derelictos multiplicandos in terra, et sub Regno Sanctorum fieri, et ministrare huic Hierusalem, et regnum in ea, significavit Jeremias propheta: Circumspice, dicens, ad Orientem Hierusalem, et vide lætitiam quæ adventat tibi ab ipso Deo. Ecce venient filii tui quos omisisti, venient collecti ab Oriente usque ad Occidentem verbo illius sancti, gaudentes ea que a Deo tuo est claritate. Exuere Hierusalem habitum luctus et afflictionis tucæ, et induere decorem ejus quce a Deo tuo est claritatis in æternum: circumdare amictum duplicem ejus que a Deo tuo est justiticæ, impone mitram super caput tuum gloriæ æternce. Deus enim demonstrabit ei quæ sub cœlo est universœæ tuum fulgorem. Vocabitur namque nomen tuum ab ipso Deo in æternum, pax justiticæ et gloriæ colenti Deo. Surge Hierusalem, et sta in excelso, et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos a Solis ortu usque ad Occidentem verbo illius sancti, gaudentes ipsam Dei recordationem. Profecti sunt enim a te pedites, dum adducerentur ab inimicis. Introducet illos Deus ad te portatus cum gloria tanquam thronus regni. Decrevit enim Deus ut humilietur omnis mons excelsus, et congeries æternæ, et ut valles impleantur, ad redigendam planitiem terræ, ut ambulet Israel tute Dei gloria. Umbracula autem intexuerunt sylvæ, et omne lignum boni odoris ipsi Israel præcepto Dei. Præibit enim Deus cum lætitia lumine claritatis sucæ, cum misericordia et justitia, quæ ab ipso est. [p.425]

2. Hæc autem talia universa non in supercelestibus possunt intelligi: Deus enim, ait, demonstrabit ei quæ sub cælo est, universæ tuum fulgorem; sed in Regni temporibus, revocata terra a Christo, et reædificata Hierusalem, secundum characterem quæ sursum est Hierusalem, de qua ait propheta Esaias: Ecce in manibus meis depinzi muros tuos, et in conspectu meo es semper. Et Apostolus autem scribens ad Galatas similiter ait: Illa autem quæ sursum est Hierusalem libera est, que est mater omnium nostrum; non ex cogitatione erratici Æonis dicens hoc, neque de virtute aliqua, quæ abscessit Pleromate, et Prunico; sed de Hierusalem quæ in manibus descripta est. Et ipsam descendentem in Apocalypsi vidit Johannes super terram, novam. Post enim Regni tempora, Vidi, inquit, thronum album magnum, et sedentem in eo, cujus a facie fugit terra et cælum, et locus non est eis. Et illa jam quæ sunt generalis resurrectionis et judicii exponit vidisse, dicens mortuos magnos et minores. Dedit, inquit, mare mortuos quos in se habuit, et mors et inferi dederunt mortuos quos apud se habuerunt: et libri adaperti sunt. Sed et vitæ, ait, apertus est liber, et judicati sunt mortui ex iis quæ scripta erant in libris, secundum opera sua : et mors et inferi missi sunt in stagnum ignis, secundam mortem. Hoc autem est quod vocatur Gehenna, quod Dominus dixit ignem æternum. Et si quis, inquit, non est inventus in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. Et post hæc ait: Vidi cælum novum et terram novam: Primum enim cœlum et terra abierunt, etiam mare non est. Et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de cœlo, preparatam ut sponsam ornatam viro suo. Et audivi, inquit, vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populi ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit corum Deus. Et delebit omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors non erit amplius, non luctus non clamor neque dolor ulterius erit, quia prima abierunt. Et Esaias autem hoc ipsum ait: Erit enim cælum novum et terra nova, et non erunt memores priorum, neque obveniet eis in cor; sed lætitiam et exultationem invenient in ea. Hoc autem est quod ab Apostolo dictum est: Præterit enim habitus hujus mundi. Similiter autem et Dominus ait: Terra et cœlum transiet. His itaque prætereuntibus super terram, novam [p.426] superiorem Hierusalem ait Domini discipulus Johannes descendere, quemadmodum sponsam ornatam viro suo; et hoc esse tabernaculum Dei, in quo inhabitabit Deus cum hominibus. Hujus Hierusalem imago illa, quse in priori terra Hierusalem, in qua justi præmeditantur incorruptelam, et parantur in salutem. Et hujus tabernaculi typum accepit Moyses in monte: et nihil allegorisari potest, sed omnia firma et vera, et substantiam habentia, ad fruitionem hominum justorum a Deo facta. Quomodo enim vere Deus est, qui resuscitat hominem; sic et vere resurgit homo a mortuis, et non allegorice, quemadmodum per tanta ostendimus. Et sicut vere resurgit, sic et vere præmeditabitur incorruptelam, et augebitur, et vigebit in regni temporibus, ut fiat capax gloriæ Patris. Deinde omnibus renovatis, vere in civitate habitabit Dei. Dixit, enim inquit, sedens super thronum: Ecce nova facio omnia. Et dicit Dominus; Omnia scribe, quomodo ii sermones fideles, et veri sunt. Et dixit mihi, Facta sunt. Et secundum rationem.

36

Homines vere suscitabuntur, mundusque non penitus exterminabitur: erunt autem variæ Sanctorum mansiones pro cujusque dignitate, et omnia subjicientur Deo Patri, sicque erit omnia in omnibus.

1. Cum sint enim veri homines, veram esse oportet et plantationem ipsorum, sed non excedere in ea quæ non sunt; sed in iis quæ sunt, proficere. Non enim substantia, neque materia conditionis [54] [p.427] [55] exterminatur; (verus enim et firmus qui constituit illam :) sed figura transit mundi hujus, hoc est, in quibus transgressio facta est; quoniam veteratus est homo in ipsis. Et propter hoc figura hæc temporalis facta est, præsciente omnia Deo; quemadmodum ostendimus in eo libro qui ante hunc est, et causam temporalium mundi fabricationis, secundum quod potuit, ostendimus. Prætereunte autem figura hac, et renovato homine, et vigente ad incorruptelam, ut non possit jam veterascere, erit cælum novum et terra nova, in quibus novus perseverabit homo, semper nova confabulans Deo. Et quoniam hæc semper perseverabunt sine fine, Esaias ait sic: Quemadmodum enim cælum novum et terra nova, quæ ego facio, perseverant in conspectu meo, dicit Dominus, sic stabit semen [p.428] [56] vestrum et nomen vestrum. Et quemadmodum Presbyteri dicunt, tunc qui digni fuerint cælorum conversatione, illuc transibunt, id est, in cælos; alii stute Paradisi deliciis utentur; alii autem speciositatem civitatis possidebunt: ubique autem Deus videbitur, et quemadmodum digni erunt videntes eum. Esse autem distantiam hanc habitationis eorum qui centum fructificaverunt, et eorum qui sexaginta, et eorum qui triginta: quorum quidam in cælum assumentur, alii in paradiso conversabuntur, alii in civitate inhabitabunt: et propter hoc dixisse Dominum, multas esse apud Patrem mansiones. Omnia enim Dei sunt, qui omnibus aptam habitationem præstat. Quemadmodum Verbum ejus ait, omnibus divisum esse a Patre secundum quod quis est dignus, aut erit. Et hoc est triclinium, in quo recumbent ii, qui epulantur vocati ad nuptias. Hanc esse adordinationem et dispositionem eorum qui salvantur, dicunt Presbyteri Apostolorum discipuli, et per hujusmodi [p.429] gradus proficere, et per Spiritum quidem ad Filium, per Filium autem ascendere ad Patrem; Filio deinceps cedente Patri opus suum, quemadmodum et ab Apostolo dictum est: Quoniam oportet regnare eum, quoadusque ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissima inimica destruetur mors. In temporibus enim Regni justus homo super terram exsistens, obliviscetur mori jam. Quando autem dixerit, inquit, omnia subjecta sunt, scilicet absque eo qui subjecit omnia. Cum autem ei fuerint subdita omnia, tunc ipse Filius subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Diligenter ergo Johannes prævidit primam justorum resurrectionem, et in Regno terræ hæreditatem: consonanter autem et prophetæ prophetaverunt de ea. Hæc enim et Dominus docuit, mixtionem calicis novam in regno cum discipulis habiturum se pollicitus. Et Apostolus autem liberam futuram creaturam a servitute corruptele in libertatem gloriæ filiorum Dei confessus est. Et in omnibus iis et per omnia idem Deus Pater ostenditur, qui plasmavit hominem, et hæreditatem terræ promisit patribus, qui eduxit illam in resurrectione justorum, et promissiones adimplet in Filii sui regnum: postea præstans illa paternaliter, quæ neque oculus vidit, neque auris audivit, neque in cor hominis ascendit. Etenim unus Filius, qui voluntatem Patris perfecit; et unum genus humanum, in quo perficiuntur mysteria Dei, quem concupiscunt angeli videre, et non prævalent investigare sapientiam Dei, per quam plasma ejus conformatum et concorporatum Filio perficitur: ut progenies ejus primogenitus Verbum descendat in facturam, hoc est in plasma, et capiatur ab eo; et factura iterum capiat Verbum, et ascendat ad eum, supergrediens angelos, et fiet secundum imaginem et similitudinem Dei. Explic. libri beati Irenæi Martyris numero quinque.

References

  1. 2. Τῷ ἰδίῳ οὖν αἵματι λυτρωσαμένου ἡμᾶς τοῦ Κυρίου, καὶ δόντος τὴν ψυχὴν ὑπὲρ τῶν ἡμετέρων ψυχῶν, καὶ τὴν σάρκα τὴν ἑαυτοῦ ἀντὶ τῶν ἡμετέρων σαρκῶν, . . Οὐ γὰρ δοκήσει ταῦτα, ἀλλ᾽ ἐν ὑποστάσει ἀληθείας ἐγίνετο. Εἰ δὲ μὴ ὢν ἄνθρωπος, ἐφαίνετο ἄνθρωπος, οὔτε ὁ ἣν ἐπ᾿ ἀληθείας ἔμεινε πνεῦμα Θεοῦ, ἐπεὶ ἀόρατον τὸ πνεῦμα· οὔτε ἀλήθειά τις ἣν ἐν αὐτῷ, οὐ γὰρ ἦν ἐκεῖνα ἅπερ ἐφαίνετο. Προείπομεν δὲ, ὅτι ᾿Ἀβραὰμ καὶ οἱ λοιποὶ προφῆται προ

  2. φητικῶς αὐτὸν ἔβλεπον, τὸ μέλλον ἔσεσθαι δι᾽ ὄψεως προ φητεύοντες. Εἰ οὖν καὶ νῦν τοιοῦτος ἐφάνη, μὴ ὢν ὅπερ ἐφαίνετο, προφητική τις ὀπτασία γέγονε τοῖς ἀνθρώποις, καὶ δεῖ καὶ ἄλλην ἐκδέχεσθαι παρουσίαν αὐτοῦ, ἐν ᾗ τοιοῦτος ἔσται, οἷος νῦν ὁρᾶται προφητικῶς. ᾿Απεδείξαμεν δὲ, ὅτι τὸ αὐτό ἐστι, δοκήσει λέγειν πεφηνέναι, καὶ οὐδὲν ἐκ τῆς Μαρίας εἰληφέναι. Οὐδὲ γὰρ ἦν ἀληθῶς σάρκα καὶ αἷμα ἐσχηκώς, δι᾿ ὧν ἡμᾶς ἐξηγοράσατο, εἰ μὴ τὴν ἀρχαίαν πλάσιν τοῦ ᾿Αδὰμ εἰς ἑαυτὸν ἀνεκεφαλαιώσατο. Μάταιοι οὖν οἱ ἀπὸ Βαλεντί νου, τοῦτο δογματίζοντες, ἵνα ἐκβάλωσι τὴν ζωὴν τῆς σαρκός.

  3. 2. Ἐπειδὴ μέλη αὐτοῦ ἐσμεν, καὶ διὰ τῆς κτίσεως τρεφόμεθα· τὴν δὲ κτίσιν ἡμῖν αὐτὸς παρέχει, τὸν ἥλιον αὐτοῦ ἀνατέλλων, καὶ βρέχων καθὼς βούλεται, τὸ ἀπὸ τῆς κτίσεως ποτήριον αἷμα ἴδιον 3 ὡμολόγησεν, ἐξ οὐ τὸ ἡμέτερον δεύει αἷμα· καὶ τὸν ἀπὸ τῆς κτίσεως ἄρτον ἴδιον σῶμα διεβεβαιώσατο, ἀφ᾽ οὐ τὰ ἡμέτερα αὔξει σώματα. Ὁπότε οὖν καὶ τὸ κεκραμένον ποτήριον, καὶ ὁ γεγονὼς ἄρτος ἐπι

  4. δέχεται τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, καὶ γίνεται ἡ ᾿ εὐχαριστία σῶμα Χριστοῦ, ἐκ τούτων δὲ αὔξει καὶ συνίσταται ἡ τῆς σαρκὸς

  5. ἡμῶν ὑπόστασις· πῶς δεκτικὴν μὴ εἶναι λέγουσι τὴν σάρκα τῆς δωρεᾶς τοῦ Θεοῦ, ἥτις ἐστὶ ζωὴ αἰώνιος, τὴν ἀπὸ τοῦ σώματος καὶ αἵματος τοῦ Κυρίου τρεφομένην, καὶ μέλος αὐτοῦ ὑπάρχουσαν; Καθὼς ὁ μακάριος Παῦλός φησιν ἐν τῇ πρὸς Ἐφεσίους ἐπιστολῇ· ὅτι μέλη ἐσμὲν τοῦ σώματος, ἐκ τῆς σαρκὸς αὐτοῦ, καὶ ἐκ τῶν ὀστέων αὐτοῦ· οὐ περὶ πνευματικοῦ τινος καὶ δἀοράτου ἀνθρώπου λέγων ταῦτα· τὸ γὰρ πνεῦμὰ

  6. οὔτε ὀστέα, οὔτε σάρκα ἔχει· ἀλλὰ περὶ τῆς κατὰ τὸν ἀληθινὸν ἄνθρωπον οἰκονομίας, τῆς ἐκ σαρκὸς καὶ νεύρων καὶ ὀστέων συνεστώσης· ᾿ἥτις καὶ ἐκ τοῦ ποτηρίου ᾿ αὐτοῦ, ὅ ἐστι τὸ αἷμα αὐτοῦ, τρέφεται, καὶ ἐκ τοῦ ἄρτου, ὅ ἐστι τὸ σῶμα αὐτοῦ, αὔξεται. 3. Καὶ ὅνπερ τρόπον τὸ ξύλον τῆς ἀμπέλου κλιθὲν εἰς τὴν γῆν τῷ ἰδίῳ καιρῷ ἐκαρποφόρησε, καὶ ὁ κόκκος τοῦ σίτου πεσὼν εἰς τὴν γῆν καὶ διαλυθεὶς, πολλοστὸς ἐγέρθη διὰ τοῦ Πνεύματος τοῦ Θεοῦ, τοῦ συνέχοντος τὰ πάντα· ἔπειτα δὲ διὰ τῆς σοφίας τοῦ Θεοῦ εἰς χρῆσιν ἐλθόντα ἀνθρώπων, καὶ

  7. προσλαμβανόμενα τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, εὐχαριστία γίνεται, ὅπερ ἐστὶ σῶμα καὶ αἷμα τοῦ Χριστοῦ· οὕτως καὶ τὰ ἡμέτερα σώματα ἐξ αὐτῆς τρεφόμενα, καὶ τεθέντα εἰς τὴν γῆν, καὶ διαλυθέντα ἐν αὐτῇ, ἀναστήσεται ἐν τῷ ἰδίῳ καιρῷ, τοῦ λόγου τοῦ Θεοῦ τὴν ἔγερσιν αὐτοῖς χαριζομένου εἰς δόξαν Θεοῦ καὶ πατρός· ὃς ὄντως τῷ θνητῷ τὴν ἀθανασίαν περιποιεῖ, καὶ τῷ φθαρτῷ τὴν ἀφθαρσίαν προχαρίζεται, ὅτι δύναμις τοῦ Θεοῦ ἐν ἀσθενείᾳ τελειοῦται· ἵνα μὴ ὡς ἐξ ἡμῶν αὐτῶν ἔχοντες τὴν ζωὴν φυσηθῶμεν, καὶ ᾿ ἐπαρθῶμέν ποτε κατὰ τοῦ Θεοῦ, ἀχάριστον ἔννοιαν ἀναλαβόντες· πείρᾳ δὲ μαθόντες, ὅτι ἐκ τῆς ἐκείνου ὑπεροχῆς, οὐκ ἐκ τῆς ἡμετέρας φύσεως, τὴν εἰς ἀεὶ παραμονὴν ἔχομεν, μήτε τῆς περὶ Θεὸν δόξης, ὡς ἐστὶν, ἀστο χήσωμεν, μήτε τὴν ἡμετέραν φύσιν ἀγνοήσωμεν· ἀλλ᾽ ἴδωμεν, τί ὁ Θεὸς δύναται, καὶ τί ἄνθρωπος εὐεργετεῖται καὶ μὴ σφαλῶμέν ποτε τῆς ἀληθοῦς περὶ τῶν ὄντων, ὡς ἔστιν, ὑπολήψεως, τουτέστι, Θεοῦ τε καὶ ἀνθρώπων. Μήτιγε, καθώς

  8. προείπομεν, καὶ διὰ τοῦτο ἠνέσχετο ὁ Θεὸς τὴν εἰς τὴν γῆν ἡμῶν ἀνάλυσιν· ὅπως παντοίως παιδευθέντες, ἐν πᾶσιν εἰς τὸ μέλλον ὦμεν ἀκριβεῖς, μήτε Θεὸν, μήτε ἑαυτοὺς ἀγνοοῦντες ;

  9. Κεφ. γ'. I. ΣΑΦΕΣΤΑΤΑ δὲ Παῦλος ἀπέδειξεν, ὅτι παρεδόθη τῇ ἑαυτοῦ ἀσθενείᾳ ὁ ἄνθρωπος, ἵνα μὴ ἐπαρθεὶς ἀστοχήσῃ τῆς ἀληθείας, ... εἰπών· ἥδιστα οὖν μᾶλλον καυχήσομαι ἐπὶ ταῖς ἀσθενείαις, ἵνα ἐπισκηνώσῃ ἐπ᾿ ἐμὲ ἡ δύναμις τοῦ Χριστοῦ.

  10. Εἰ γὰρ τὸ θνητὸν οὐ ζωοποιεῖ, καὶ τὸ φθαρτὸν μὴ ἀνάγει εἰς ἀφθαρσίαν, οὐκ ἔστι δυνατὸς ὁ Θεός. ᾿Αλλ᾿ ὅτι δυνατός ἐστιν ἐν τοῖς τοιούτοις πᾶσιν, ἐκ τῆς ἀρχῆς ἡμῶν συννοεῖν ὀφείλομεν· ὅτι λαβὼν ὁ Θεὸς χοῦν ἀπὸ τῆς γῆς, ἐποίησεν

  11. ἄνθρωπον. Καίπερ πολλῷ δυσκολώτερον καὶ ἀπιστότερον ἦν, ἐκ μὴ ὄντων ὀστέων τε, καὶ νεύρων, ... καὶ τῆς λοιπῆς τῆς κατὰ τὸν ἄνθρωπον οἰκονομίας, ποιῆσαι εἰς τὸ εἶναι, καὶ ἔμψυχον καὶ Ἀλογικὸν ἀπεργάσασθαι ζῶον, ἢ τὸ γεγονὸς, ἔπειτα ἀναλυθὲν εἰς τὴν γῆν, αὖθις ἀποκαταστῆσαι, εἰς ἐκεῖνα χωρῆσαν, ὅθεν τὴν ἀρχὴν μηδέπω γεγονὼς ἐγεγόνει ὁ ἄνθρωπος. Ὁ γὰρ τὴν ἀρχὴν οὐκ ὄντας ποιήσας, ὁπότε ἤθελεν, πολλῷ μᾶλλον τοὺς ἤδη γεγονότας αὖθις ἀποκαταστήσει θελήσας εἰς τὴν ἐπ᾿ αὐτοῦ διδομένην ζωήν. Εὑρεθήσεται δὲ καὶ δεκτικὴ ἅμα καὶ χωρητικὴ ἡ σὰρξ τῆς τοῦ Θεοῦ δυνάμεως· βεἰ γὰρ τὴν ἀρχὴν ἀπεδέξατο τὴν τέχνην τοῦ Θεοῦ, καὶ τὸ μέν τι ἐγένετο ὀφθαλμὸς τοῦ ὁρᾶν, τὸ δὲ οὖς ἀκούειν, ... καὶ ἄλλο ἄλλου. Τί γάρ; οὐκ ἔστιν ἀριθμὸν εἰπεῖν πάσης τῆς κατὰ τὸν ἄνθρωπον μελοποιΐας, ἥτις οὐκ ἄνευ σοφίας πολλῆς ἐγένετο. Τὰ δὲ τέχνης καὶ σοφίας μετέχοντα Θεοῦ, μετέχει καὶ τῆς δυνάμεως αὐτοῦ.

  12. 3. Οὐκ ἄρα οὖν ἄμοιρος ἡ σάρξ τεχνικῆς σοφίας καὶ δυνάμεως Θεοῦ. ᾿Αλλ' εἰ ἡ δύναμις αὐτοῦ, ἥτις ἐστι ζωῆς παρεκτικὴ, ἐν ἀσθενείᾳ τελειοῦται, τουτέστιν ἐν σαρκί· εἰπάτωσαν ἡμῖν οἱ λέγοντες μὴ εἶναι δεκτικὴν τὴν σάρκα τῆς παρὰ τοῦ Θεοῦ δεδομένης ζωῆς, πότερον ζῶντες νῦν, καὶ μετέχοντες τῆς ζωῆς λέγουσι ταῦτα, ἢ τὸ καθόλου ζωῆς μετέχοντες μηδὲν, νεκροὺς δὲ αὐτοὺς τῷ παρόντι ὁμολογοῦσιν; ᾿Αλλ᾽ εἰ μὲν εἰσὶ νεκροὶ, πῶς καὶ κινοῦνται, καὶ λέγουσι, καὶ τὰ λοιπὰ ποιοῦσιν, ἅπερ οὐχὶ νεκρῶν, ἀλλὰ ζώντων ἔργα; Εἰ δὲ ζῶσι νῦν, καὶ ὅλον σῶμα αὐτῶν μετέχει τῆς ζωῆς, πῶς τολμῶσι λέγειν μὴ εἶναι τὴν σάρκα δεκτικήν τε καὶ μετοχικὴν τῆς ζωῆς, ὁμολογοῦντες ἔχειν ζωὴν ἐν τῷ παρόντι; Ὅμοιον εἴτις σπογγίαν ὕδατος πλήρη κρατῶν, ἢ λαμπάδα φωτὸς, μὴ δύνασθαι λέγει μετέχειν τοῦ ὕδατος ἐπὶ τῆς σπογγίας, μηδὲ τὴν λαμπάδα τοῦ πυρός. Τὸν αὐτὸν τρόπον καὶ οὗτοι ζῆν λέγοντες καὶ βαστάζειν ζωὴν ἐν τοῖς ἰδίοις μέλεσιν, ἔπειτα ἑαυτοῖς ἐναντιούμενοι, τὰ μέλη αὐτῶν ἐπιδεκτικὰ μὴ λέγουσι τῆς ζωῆς.

  13. Εἰ δὲ τὸ πρόσκαιρον τοῦ ζῆν, πολλῷ ἀσθενέστερον ἐκείνης τῆς αἰωνίας ζωῆς, ὅμως τοιοῦτον δύναται, ὥστε ζωοποιεῖν ἡμῶν τὰ θνητὰ μέλη· ἡ τούτου δραστικωτέρα αἰώνιος ζωὴ τὶ ὅτι οὐ ζωοποιεῖ τὴν σάρκα, τὴν ἤδη μεμελετηκυίαν καὶ εἰθισμένην βαστάζειν τὴν ζωήν; Ὅτι γὰρ ἐπιδεκτικὴ ζωῆς ἐστιν ἡ σὰρξ, ἐκ τοῦ ζῆν δείκνυται· ζῇ δὲ, ἐφ᾽ ὅσον αὐτὴν ὁ Θεὸς θέλει ζῆν. Ὅτι δὲ καὶ ὁ Θεὸς δυνατὸς παρέχειν αὐτῇ τὴν ζωὴν, δῆλον ἐκείνου γὰρ παρέχοντος ἡμῖν τὴν ζωὴν [suppl. ζῶμεν]. Καὶ τοῦ Θεοῦ οὖν δυνατοῦ ὄντος ζωοποιεῖν τὸ πλάσμα τοῦ ἑαυτοῦ, καὶ τῆς σαρκὸς δυναμένης ζωοποιεῖσθαι, τί λοιπὸν τὸ κώλυον αὐτὴν μετέχειν τῆς ἀφθαρσίας, ἥτις ἐστὶ · μακαρία καὶ ἀτελεύτητος ζωὴ ὑπὸ Θεοῦ διδομένη;

  14. 3 Τί δὲ καὶ περὶ ἐκείνων λέγομεν; ὅπουγε Ἐνώχ εὐαρεστήσας τῷ Θεῷ, ἐν σώματι μετετέθη, τὴν μετάθεσιν τῶν δικαίων προμηνύων. Καὶ Ἠλίας, ὡς ἦν ἐν τῇ τοῦ πλάσματος ὑποστάσει, ἀνελήφθη, τὴν ἀνάληψιν τῶν ἡ πνευματικῶν προφητεύων· καὶ οὐδὲν ἐνεπόδισεν αὐτοῖς τὸ σῶμα πρὸς τὴν μετάθεσιν καὶ ἀνάληψιν. Δι' ὧν γὰρ χειρῶν ἐπλάσθησαν τὴν ἀρχὴν, διὰ τούτων τὴν μετάθεσιν καὶ ἀνάληψιν ἐλάμβανον. Εἰθισμέναι γὰρ ἦσαν ἐν τῷ ᾿Αδὰμ αἱ χεῖρες τοῦ Θεοῦ ῥυθμί

  15. ζειν καὶ κρατεῖν καὶ βαστάζειν τὸ ἴδιον πλάσμα, καὶ φέρειν, καὶ τιθέναι, ὅπου αὗται βούλονται. Ποῦ οὖν ἐτέθη ὁ πρῶτος ἄνθρωπος; ἐν τῷ παραδείσῳ δηλονότι, καθὼς γέγραπται· ... Καὶ ἐκεῖθεν ᾿ ἐξεβλήθη εἰς τόνδε τὸν κόσμον παρακούσας. Διὸ καὶ λέγουσιν οἱ πρεσβύτεροι, τῶν ἀποστόλων μαθηταὶ, τοὺς μετατεθέντας ἐκεῖσε μετατεθῆναι· δικαίοις γὰρ ἀνθρώποις καὶ πνευματοφόροις ἡτοιμάσθη ὁ παράδεισος, ἐν ᾧ καὶ Παῦλος ἀπόστολος εἰσκομισθεὶς ἤκουσεν ἄῤῥητα ῥήματα, ὡς πρὸς ἡμᾶς ἐν τῷ παρόντι, κἀκεῖ μένειν τοὺς μετατεθέντας ἕως συντελείας, προοιμιαζομένους τὴν ἀφθαρσίαν. 2. Εἰ δέ τις ἀδύνατον ὑπολάβοι χρόνοις τε τοσούτοις ὑπομένειν τοὺς ἀνθρώπους, καὶ τὸν Ἠλίαν μὴ ἔνσαρκον ἀναληφθῆναι, δεδαπανῆσθαι δὲ τὴν σάρκα αὐτοῦ ἐν τῷ πυρίνῳ ἅρματι, ἐννοησάτω, ὅτι 3Ἰωνᾶς ἐν τῷ βυθῷ ῥιφεὶς, ... σῶος

  16. πάλιν ἐξεπτύσθη τῇ γῇ κελεύσει Θεοῦ. ᾿Ανανίας τε, καὶ ᾿Αζαρίας, καὶ Μισαήλ, εἰς κάμινον ἐμβληθέντες πυρὸς ἑπτα πλασίως ᾿ ἐκκαιομένης, οὔτε ἐβλάβησάν τι, οὔτε ὀσμὴ πυρὸς εὑρέθη ἐν αὐτοῖς. Ἡ οὖν συμπαροῦσα αὐτοῖς τοῦ Θεοῦ χεὶρ καὶ παράδοξα καὶ ἀδύνατα τῇ φύσει τῶν ἀνθρώπων εἰς αὐτοὺς ἐπιτελέσασα, τί θαυμαστὸν, εἰ ἐν τοῖς μετατεθεῖσιν ἀπείργασται παράδοξον, ὑπουργοῦσα τῷ θελήματι τοῦ Θεοῦ καὶ πατρός; 3. ... Οὔτε οὖν φύσις τινὸς τῶν γεγονότων, οὔτε μὴν ἀσθένεια σαρκὸς ὑπερισχύει τῆς βουλῆς τοῦ Θεοῦ. Οὐ γὰρ ὁ Θεὸς τοῖς γεγονόσιν, ἀλλὰ τὰ γεγονότα ὑποτέτακται τῷ Θεῷ, καὶ τὰ πάντα ἐξυπηρετεῖ τῷ βουλήματι αὐτοῦ.

  17. Καθὼς καὶ πολλῶν ἀκούομεν ἀδελφῶν ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ, προφητικὰ χαρίσματα ἐχόντων, καὶ παντοδαπαῖς λαλούντων διὰ τοῦ πνεύματος γλώσσαις, καὶ τὰ κρύφια τῶν ἀνθρώπων εἰς Φανερον φανερὸν ἀγόντων ἐπὶ τῷ συμφέροντι, καὶ τὰ μυστήρια τοῦ Θεοῦ ἐκδιηγουμένων.

  18. Τοὺς δὲ ἀχαλιναγωγήτους φησὶ, καὶ καταφερομένους εἰς τὰς ἑαυτῶν ἐπιθυμίας, μηδεμίαν ἔχοντας ἐπιθυμίαν θείου πνεύματος, ... δικαίως ὁ ᾿Απόστολος σαρκικοὺς 3 καλεῖ.

  19. 3 Ἐπεὶ ἄνευ Πνεύματος Θεοῦ σωθῆναι οὐ δυνάμεθα, προτρεπόμενος ἡμᾶς ὁ ἀπόστολος, διὰ τῆς πίστεως καὶ τῆς ἁγνῆς ἀναστροφῆς συντηρεῖν τὸ Πνεῦμα τοῦ Θεοῦ, ἵνα μὴ ἄμοιροι τοῦ θείου 4 Πνεύματος γενόμενοι ἀποτύχωμεν τῆς βασιλείας τῶν οὐρανῶν, ἐβόησε μὴ δύνασθαι τὴν σάρκα καθ' ἑαυτὴν ἐν τῷ αἵματι βασιλείαν κληρονομῆσαι Θεοῦ. Εἰ γὰρ δεῖ τἀληθὲς εἰπεῖν, οὐ κληρονομεῖ, ἀλλὰ κληρονομεῖται ἡ σάρξ.

  20. 4. Ὡς οὖν ἡ νύμφη γαμῆσαι οὐ δύναται, γαμηθῆναι δὲ δύναται, ὅταν ἔλθῃ καὶ παραλήψηται αὐτὴν ὁ νυμφίος· οὕτω καὶ ἡ σὰρξ καθ' ἑαυτὴν βασιλείαν Θεοῦ κληρονομῆσαι οὐ δύναται, κληρονομηθῆναι δὲ εἰς τὴν βασιλείαν τοῦ Θεοῦ δύναται. Κληρονομεῖ γὰρ ὁ ζῶν τὰ τοῦ τετελευτηκότος· καὶ ἕτερον μέν ἐστι τὸ κληρονομεῖν, ἕτερον δὲ κληρονομεῖσθαι. Ὁ μὲν γὰρ ἀφηγεῖται, καὶ κυριεύει, καὶ διατίθησι τὰ κληρονο μούμενα, ᾗ ἂν αὐτὸς βουληθῇ· τὰ δὲ ὑποτέτακται, καὶ ὑπακούει, καὶ κυριεύεται ὑπὸ τοῦ κληρονομοῦντος. Τί οὖν ἐστι τὸ ζῶν; τὸ Πνεῦμα τοῦ Θεοῦ. Τίνα δὲ τὰ ὑπάρχοντα τοῦ τετελευτηκότος; τὰ μέλη τοῦ ἀνθρώπου τὰ φθειρόμενα ἐν τῇ γῇ. Ταῦτα δὲ κληρονομεῖται ὑπὸ τοῦ Πνεύματος, μεταφερόμενα εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν.

  21. Κεφ. ιβ΄. I. 3ΩΣ γὰρ φθορᾶς ἐπιδεκτικὴ ἡ σὰρξ, οὕτως καὶ ἀφθαρσίας· καὶ ὡς θανάτου, οὕτως καὶ ζωῆς.... καὶ ἀμφότερα οὐ μένει κατὰ τὸ αὐτὸ, ἀλλ᾽ ἐξωθεῖται τὸ ἕτερον ὑπὸ τοῦ ἑτέρου, καὶ παρόντος τοῦ ἑτέρου ἀναιρεῖται τὸ ἕτερον. Εἰ οὖν ὁ θάνατος ἐπικρατήσας τοῦ ἀνθρώπου ἔξωσεν αὐτοῦ τὴν ζωὴν, καὶ νεκρὸν ἀπέδειξε· πολλῷ μᾶλλον ἡ ζωὴ ἐπικρατή σασα αὐτοῦ ἀπωθεῖται τὸν θάνατον, καὶ ζῶντα τὸν ἄνθρωπον

  22. καταστήσει τῷ Θεῷ· Εἰ γὰρ ὁ θάνατος ἐνεκροποίησε, ... τὸν ἄνθρωπον, καθώς φησιν Ἠσαΐας ὁ προφήτης· Κατέπιεν ὁ θάνατος ἰσχύσας· καὶ πάλιν, ᾿Αφεῖλεν ὁ Θεὸς πᾶν δάκρυον ἀπὸ παντὸς προσώπου. 2. Ετερόν ἐστι πνοὴ ζωῆς, ἡ καὶ ψυχικὸν ἀπεργαζομένη τὸν ἄνθρωπον καὶ ἕτερον πνεῦμα ζωοποιοῦν, τὸ καὶ πνευματικὸν αὐτὸν ἀποτελοῦν. Καὶ διὰ τοῦτο Ἠσαΐας φησίν· οὕτω λέγει Κύριος ὁ ποιήσας τὸν οὐρανὸν, καὶ στερεώσας αὐτὸν, ὁ πήξας τὴν γῆν, καὶ τὰ ἐν αὐτῇ· καὶ διδοὺς πνοὴν τῷ λαῷ τῷ ἐπ᾿ αὐτῆς, καὶ πνεῦμα τοῖς πατοῦσιν αὐτήν· Τὴν μὲν πνοὴν παντὶ κοινῶς τῷ ἐπὶ γῆς λαῷ φήσας δεδόσθαι, τὸ δὲ πνεῦμα ἰδίως 3 καταπατοῦσι τὰς γεώδεις ἐπιθυμίας. Διὸ καὶ πάλιν ὁ αὐτὸς Ἠσαΐας διαστέλλων τὰ προειρημένα φησί· Πνεῦμα γὰρ παρ᾿ ἐμοῦ ἐξελεύσεται, καὶ πνοὴν πᾶσαν

  23. ἐγὼ ἐποίησα. Τὸ πνεῦμα ἰδίως ἐπὶ τοῦ Θεοῦ τάξας τοῦ ἐκχέοντος αὐτὸ ... διὰ τῆς υἱοθεσίας ἐπὶ τὴν ἀνθρωπότητα· τὴν δὲ πνοὴν κοινῶς ἐπὶ τῆς κτίσεως, καὶ ποίημα ἀναγορεύσας αὐτήν. Ἕτερον δέ ἐστι τὸ ποιηθὲν τοῦ ποιήσαντος. Ἡ οὖν πνοὴ πρόσκαιρος, τὸ δὲ πνεῦμα ἀένναον· καὶ ἡ μὲν πνοὴ ἀκμάσασα πρὸς βραχὺ, καὶ καιρῷ τινι παραμείνασα, μετὰ τοῦτο πορεύεται, ἄπνουν καταλιποῦσα ἐκεῖνο, περὶ ὁ ἦν τὸ πρότερον· τὸ δὲ ἐπεριλαβὸν ἔνδοθεν καὶ ἔξωθεν τὸν ἄνθρω πον, ἅτε ἀεὶ παραμόνιμον, οὐδέποτε καταλείπει αὐτόν. ... Ὡς οὖν ὁ εἰς ψυχὴν ζῶσαν γεγονὼς, ῥίψας ἐπὶ τὸ χεῖρον, ἀπώλεσε τὴν ζωήν· οὕτως πάλιν ὁ αὐτὸς ἐκεῖνος ἐπὶ τὸ βέλτιον ἐπανελθὼν, καὶ προσλαβόμενος τὸ ζωοποιοῦν πνεῦμα, εὑρήσει τὴν ζωήν. 3. Οὐ γὰρ ἄλλο τὸ ἀποθνῆσκον, καὶ ἄλλο τὸ ζωοποιούμενον· ὡς οὐδὲ ἄλλο τὸ ἀπολωλὸς, καὶ ἄλλο τὸ

  24. ἀνευρισκόμενον, ἀλλ᾽ ἐκεῖνο τὸ ἀπολωλὸς πρόβατον ἦλθεν ὁ Κύριος ἀναζητῶν. Τί οὖν ἦν τὸ ἀποθνήσκον; πάντως ἡ τῆς σαρκὸς ὑπόστασις, καὶ ἡ ᾿ ἀποβαλοῦσα τὴν πνοὴν τῆς ζωῆς, καὶ ἄπνους καὶ νεκρὰ γενομένη. Ταύτην οὖν ὁ Κύριος ἦλθε ζωοποιῶν ἵνα ὡς ἐν τῷ ᾿Αδὰμ πάντες ἀποθνήσκομεν, ὅτι ψυχικοὶ, ἐν τῷ Χριστῷ ζήσωμεν, ὅτι πνευματικοὶ, ἀποθέμενοι οὐ τὸ πλάσμα τοῦ Θεοῦ, ἀλλὰ τὰς ἐπιθυμίας τῆς σαρκὸς, καὶ προσλαβόντες τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον.

  25. 2. Μάταιοι οὖν ὄντως καὶ ἄθλιοι, οἱ τὰ οὕτως ἔκδηλα καὶ φανερὰ μὴ θέλοντες συνορᾶν, ἀλλὰ φεύγοντες τὸ φῶς τῆς ἀληθείας, οἱ κατὰ τὸν τραγικὸν Οἰδίποδα ᾿ ἑαυτοὺς τυφλώττοντες. Καὶ ὥσπερ ἀπάλαιστροι προσφιλονεικοῦντες ἑτέρους, ἕν τι μέρος τοῦ σώματος ἀπρὶξ κρατήσαντες, δι' ἐκείνου οὗ κρατοῦσι, πίπτουσι, καὶ πίπτοντες οἴονται νικᾷν διὰ τὸ φιλεριστικῶς ἔχεσθαι ἐκείνου οὐ τὴν ἀρχὴν ἐδράξαντο μέλους, πρὸς δὲ τὸ πεπτωκέναι καταγέλαστοι γίνονται· οὕτω γὰρ καὶ αἱρετικοὶ τὸ, Σὰρξ καὶ αἷμα βασιλείαν Θεοῦ κληρονομῆσαι οὐ δύνανται, δύο λέξεις ἄραντες ἀπὸ Παύλου, οὔτε τοῦ ἀπο στόλου κατεῖδον, οὔτε τὴν δύναμιν τῶν λεγομένων προερευνήσαντες, ψιλὰς δὲ ἑαυτοῖς μόνον τὰς λέξεις ἀπαρτίζοντες, περὶ αὐτὰς ἀποθνήσκουσι, τὴν ἅπασαν οἰκονομίαν, τὸ ὅσον ἐφ᾽ ἑαυτοῖς, ἀνατρέποντες τοῦ Θεοῦ.

  26. Μετασχηματισμὸς δὲ αὐτῆς, ὅτι θνητὴ καὶ φθαρτὴ οὖσα, ἀθάνατος καὶ ἄφθαρτος γίνεται, οὐκ ἐξ ἰδίας ὑποστάσεως, ἀλλὰ κατὰ τὴν τοῦ Κυρίου ἐνέργειαν, τὸ δύνασθαι αὐτὸν τῷ θνητῷ τὴν ἀθανασίαν, καὶ τῷ φθαρτῷ περιποιήσασθαι τὴν ἀφθαρσίαν. Καὶ διὰ τοῦτό φησιν· ἵνα καταποθῇ τὸ

  27. θνητὸν ὑπὸ τῆς ζωῆς· ὁ δὲ κατεργασάμενος ἡμᾶς εἰς αὐτὸ τοῦτο Θεὸς, ὁ καὶ δοὺς ἡμῖν ἀῤῥαβῶνα τοῦ πνεύματος· φανερώτατα περὶ τῆς σαρκὸς ταῦτα λέγων· οὔτε γὰρ ἡ ψυχὴ θνητὸν, οὔτε τὸ Πνεῦμα. Καταπίνεται γὰρ τὸ θνητὸν ὑπὸ τῆς ζωῆς, ὅτι μηκέτι σάρξ νεκρὰ, ἀλλὰ ζῶσα καὶ ἄφθαρτος μένει, ὑμνοῦσα τὸν εἰς αὐτὸ τοῦτο κατεργασάμενον ἡμᾶς Θεόν.

  28. Ἐν τοῖς πρόσθεν χρόνοις ἐλέγετο μὲν κατ' εἰκόνα Θεοῦ γεγονέναι τὸν ἄνθρωπον, οὐκ ἐδείκνυτο δέ· ἔτι γὰρ ἀόρατος ἦν ὁ Λόγος, οὗ κατ᾽ εἰκόνα ὁ ἄνθρωπος ἐγεγόνει· διὰ τοῦτο δὴ καὶ τὴν ὁμοίωσιν ῥᾳδίως ἀπέβαλεν. Ὁπότε δὲ σάρξ ἐγένετο ὁ Λόγος τοῦ Θεοῦ, τὰ ἀμφότερα ἐπεκύρωσε· καὶ γὰρ καὶ τὴν εἰκόνα ἔδειξεν ἀληθῶς, αὐτὸς τοῦτο γενόμενος ὅπερ ἣν ἡ εἰκὼν αὐτοῦ· καὶ τὴν ὁμοίωσιν βεβαίως κατέστησε, συν εξομοιώσας τὸν ἄνθρωπον τῷ ἀοράτῳ πατρί ...

  29. Ἐν μὲν γὰρ τῷ πρώτῳ ᾿Αδὰμ προσεκόψαμεν, μὴ ποιήσαντες αὐτοῦ τὴν ἐντολήν· ἐν δὲ τῷ δευτέρῳ ᾿Αδὰμ ἀποκατηλλά

  30. γημεν, ὑπήκοοι μέχρι θανάτου γενόμενοι· οὐδὲ γὰρ ἄλλῳ τινὶ ἦμεν ὀφειλέται, ἀλλ᾽ ἢ ἐκείνῳ, οὐ καὶ τὴν ἐντολὴν παρέβημεν ἀπ᾿ ἀρχῆς. ...

  31. Κεφ. ιζ'. 1. ἜΣΤΙ δὲ οὗτος ὁ δημιουργὸς, ὁ κατὰ μὲν τὴν ἀγάπην πατὴρ, κατὰ δὲ τὴν δύναμιν κύριος, κατὰ δὲ τὴν σοφίαν ποιητὴς καὶ πλάστης ἡμῶν.

  32. Δι' ἔργου ἔδειξεν ὁ προφήτης, ὅτι τὸν στερεὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, ὃν ... ἀμελῶς ἀποβαλόντες οὐχ᾿ ηὑρίσκομεν, ἀποληψόμεθα πάλιν διὰ τῆς τοῦ ξύλου οἰκονομίας. Ὅτι δὲ ἀξίνῃ ἔοικεν ὁ λόγος τοῦ Θεοῦ, Ἰωάννης ὁ Βαπτιστής φησι περὶ αὐτοῦ·

  33. Ἤδη δὲ ἡ ἀξίνη πρὸς τὴν ῥίζαν τῶν δένδρων κεῖται. Ἱερεμίας δὲ ὁμοίως φησίν· ὁ λόγος Κυρίου ὡς πέλεκυς κόπτων πέτραν. Τοῦτον οὖν κεκρυμμένον ἀφ᾿ ἡμῶν, ἡ τοῦ ξύλου ἐφανέρωσεν ὡς προέφαμεν οἰκονομία. Ἐπεὶ γὰρ διὰ ξύλου ἀπεβάλομεν αὐτὸν, διὰ ξύλου πάλιν φανερὸν τοῖς πᾶσιν ἐγένετο, ἐπιδεικνύων τὸ ὕψος, καὶ μῆκος, καὶ πλάτος, καὶ βάθος ἐν ἑαυτῷ, καὶ ὡς ἔφη τις ἐτῶν προβεβηκότων, διὰ τῆς θείας ἐκτάσεως τῶν χειρῶν τοὺς δύο λαοὺς εἰς ἕνα Θεὸν συνάγων. Δύο μὲν γὰρ αἱ χεῖρες, ὅτι καὶ δύο λαοὶ διεσπαρμένοι εἰς τὰ πέρατα τῆς γῆς· μία δὲ μέση κεφαλὴ, ὅτι εἰς ὁ Θεὸς, ὁ ἐπὶ πάντων, καὶ διὰ πάντων, καὶ ἐν πᾶσιν ἡμῖν.

  34. 3.΄ 4Καλῶς ὁ Ἰουστῖνος ἔφη, ὅτι πρὸ μὲν τῆς τοῦ Κυρίου παρουσίας οὐδέποτε ἐτόλμησεν ὁ σατανᾶς βλασφημῆσαι τὸν Θεὸν, ἅτε μηδέπω εἰδὼς αὐτοῦ τὴν κατάκρισιν·5 διὰ τὸ ἐν παραβολαῖς καὶ ἀλληγορίαις κεῖσθαι· μετὰ δὲ τὴν παρουσίαν τοῦ Κυρίου ἐκ τῶν λόγων αὐτοῦ καὶ τῶν ἀποστόλων μαθὼν ἀναφανδὸν, ὅτι πῦρ αἰώνιον αὐτῷ ἡτοίμασται

  35. κατ᾿ ἰδίαν γνώμην ἀποστάντι τοῦ Θεοῦ, καὶ πᾶσι τοῖς ἀμετανοήτως παραμείνασι ἐν τῇ ἀποστασίᾳ, διὰ τῶν τοιούτων ἀνθρώπων βλασφημεῖ τὸν τὴν κρίσιν ἐπάγοντα Κύριον, ὡς ἤδη κατακεκριμένος, καὶ τὴν ἁμαρτίαν τῆς ἰδίας ἀποστασίας τῷ ἐκτικότι αὐτὸν ἀποκαλεῖ, ἀλλ᾽ οὐ τῇ ἰδίᾳ αὐθαιρέτῳ γνώμῃ· ὡς καὶ οἱ παραβαίνοντες τοὺς νόμους, ἔπειτα δίκας διδόντες, αἰτιῶνται τοὺς νομοθέτας, ἀλλ᾽ οὐχ ἑαυτούς.

  36. 2. ... 5Ὅσα τὴν πρὸς Θεὸν τηρεῖ φιλίαν, τούτοις τὴν ἰδίαν παρέχει κοινωνίαν. Κοινωνία δὲ Θεοῦ, ζωὴ καὶ φῶς, καὶ ἀπόλαυσις τῶν ὁπαρ᾿ αὐτοῦ ἀγαθῶν. Ὅσοι... ἀφίσταν ται κατὰ τὴν γνώμην αὐτῶν τοῦ Θεοῦ, τούτοις τὸν ἀπ᾿ αὐτοῦ χωρισμὸν ἐπάγει. Χωρισμὸς δὲ τοῦ Θεοῦ θάνατος· καὶ χωρισμὸς φωτὸς σκότος· καὶ χωρισμὸς Θεοῦ ἀποβολὴ πάντων τῶν ὅπαρ᾿ αὐτοῦ ἀγαθῶν. Οἱ οὖν διὰ τῆς ἀποστασίας ἀπο

  37. The PDF document is defective here and the text is hard to see.

  38. βαλόντες τὰ προειρημένα, ἅτε ἐστερημένοι πάντων τῶν ἀγαθῶν, ἐν πάσῃ κολάσει καταγίνονται· τοῦ Θεοῦ μὲν προηγητικῶς μὴ κολάζοντος, ἐπακολουθούσης δὲ ἐκείνης τῆς κολάσεως, διὰ τὸ ἐστερῆσθαι πάντων τῶν ἀγαθῶν. Αἰώνια δὲ καὶ ἀτελεύτητα παρὰ Θεοῦ τὰ ἀγαθά· καὶ διὰ τοῦτο καὶ ἡ στέρησις αὐτῶν αἰώνιος καὶ ἀτελεύτητος· ὡς διηνεκοῦς τοῦ φωτὸς ὄντος, οἱ τυφλώσαντες ἑαυτοὺς, ἢ καὶ ὑπὸ ἄλλων τυφλωθέντες, διηνεκῶς ἀποστεροῦνται τῆς τοῦ φωτὸς ἀπολαύσεως, οὐ τοῦ φωτὸς ἐπιφέροντος αὐτοῖς τὴν ἐν τυφλώσει τιμωρίαν.

  39. Κεφ. κή΄. 1. ἘΠΕΙ οὖν ἐν τῷ αἰῶνι τούτῳ, οἱ μὲν προστρέχουσι τῷ φωτὶ, καὶ διὰ τῆς πίστεως ἑνοῦσιν ἑαυτοὺς τῷ Θεῷ· οἱ δὲ ἀφίστανται τοῦ φωτὸς, καὶ ἀφορίζουσιν ἑαυτοὺς τοῦ Θεοῦ· ἐκδέχεται ὁ λόγος τοῦ Θεοῦ, τοῖς πᾶσιν ἀρμόζουσαν οἴκησιν ἐπάγων· τοῖς μὲν ἐν τῷ φωτὶ, πρὸς τὸ ἀπολαύειν αὐτοὺς τῶν ἐν αὐτῷ ἀγαθῶν· τοῖς δὲ ἐν τῷ σκότει, πρὸς τὸ μετέχειν αὐτοὺς τῆς ἐν αὐτῷ μοχθηρίας. Διὰ τοῦτό φησι, τοὺς μὲν ἐκ δεξιῶν ἀνακαλέσασθαι εἰς τὴν τῶν οὐρανῶν βασιλείαν· τοὺς δὲ ἐξ ἀριστερῶν εἰς τὸ αἰώνιον πῦρ πέμψειν. Ἑαυτοὺς γὰρ πάντων ἐστέρησαν τῶν ἀγαθῶν.

  40. 3. 4Ὅσαις ... ἡμέραις ἐγένετο ὁ κόσμος, τοσαύταις χιλιοντάσι συντελεῖται. Καὶ διὰ τοῦτό φησιν ἡ γραφή· καὶ συνετελέσθησαν ὁ οὐρανὸς καὶ ἡ γῆ, καὶ πᾶς ὁ κόσμος αὐτῶν. Καὶ συνετέλεσεν ὁ Θεὸς τῇ ἡμέρᾳ τῇ ς' τὰ ἔργα αὐτοῦ ἃ ἐποίησε, καὶ κατέπαυσεν ὁ Θεὸς ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῇ ζ᾽ ἀπὸ πάντων τῶν ἔργων αὐτοῦ. Τοῦτο δ᾽ ἔστι τῶν προγεγονότων

  41. διήγησις, καὶ τῶν ἐσομένων προφητεία. Ἡ γὰρ ἡμέρα Κυρίου ὡς α ἔτη· ἐν ἐξ οὖν ἡμέραις συντετελέσται τὰ γεγονότα· φανερὸν οὖν, ὅτι ἡ συντέλεια αὐτῶν τὸ ἔτος ἐστίνα.

  42. ὡς εἰπέ τις τῶν ἡμετέρων, διὰ τὴν πρὸς Θεὸν μαρτυρίαν κατακριθεὶς πρὸς θηρία· ὅτι σῖτός εἰμι Θεοῦ, καὶ δι᾽ ὀδόντων θηρίων ἀλήθομαι, ἵνα καθαρὸς ἄρτος εὑρεθῷ.

  43. 2. ... ἀνακεφαλαίωσις γίνεται πάσης ἀδικίας καὶ παντὸς δόλου, ἵνα ἐν αὐτῷ συῤῥεύσασα καὶ συγκλεισθεῖσα πᾶσα δύναμις ἀποστατικὴ κατὰ τὴν κάμινον ὀλισθῇ τοῦ πυρός. Καταλλήλως οὖν καὶ τὸ ὄνομα αὐτοῦ

  44. ... ἕξει τὸν ἀριθμὸν χξς΄. ᾿Ανακεφαλαιούμενος ἐν αὐτῷ τὴν πρὸ τοῦ κατακλυσμοῦ πᾶσαν κακίαν· Νῶε γὰρ ἐτῶν ἑξακοσίων, καὶ κατακλυσμὸς ἐπῆλθε τῇ γῇ εἰς ἐξάλειψιν τῆς ἁμαρτίας, ...... ᾿Ανακεφαλαιούμενος δὲ καὶ τὴν ἀπὸ τοῦ κατακλυσμοῦ πᾶσαν εἰδωλολατρείαν, μέχρις οὗ ἡ τοῦ Ναβουχοδονόσωρ ἀνασταθεῖσα εἰκὼν, ἥτις ὕψος μὲν εἶχε πηχῶν ἑξήκοντα, εὖρος δὲ πηχῶν 5΄.......Ὅλη γὰρ ἡ εἰκὼν ἐκείνη προτύπωσις ἣν τῆς τοῦ ἀντιχρίστου παρουσίας. Τὰ οὖν χ᾽ ἔτη τοῦ Νῶς, ἐφ᾽ οὐ ὁ κατακλυσμὸς ἐγένετο διὰ τὴν ἀποστασίαν, καὶ ὁ πηχισμὸς τῆς εἰκόνος, ...... τὸν ἀριθμὸν, ὡς εἴρηται, σημαίνουσι τοῦ ὀνόματος, εἰς ὃν συγκεφαλαιοῦται τῶν 5 ἐτῶν πᾶσα ἀποστασία, καὶ ἀδικία, καὶ πονηρία, ......

  45. Κεφ. λ΄. 1. ΤΟΥΤΩΝ δὲ οὕτως ἐχόντων, καὶ ἐν πᾶσι τοῖς σπουδαίοις καὶ ἀρχαίοις ἀντιγράφοις τοῦ ἀριθμοῦ τούτου κειμένου, καὶ μαρτυρούντων αὐτῶν ἐκείνων τῶν κατ᾿ ὄψιν τὸν Ἰωάννην ἑωρακότων, καὶ τοῦ λόγου διδάσκοντος ἡμᾶς, ὅτι ὁ ἀριθμὸς τοῦ ὀνόματος τοῦ θηρίου κατὰ τὴν τῶν Ἑλλήνων ψῆφον διὰ τῶν ἐν αὐτῷ γραμμάτων ...... Οὐκ οἶδα πῶς ἐσφάλησάν τινες ἐπακολουθήσαντες ἰδιωτισμῷ, καὶ τὸν μέσον

  46. ἠθέτησαν ἀριθμὸν τοῦ ὀνόματος, ν' ψήφισμα ὑφελόντες, καὶ ἀντὶ τῶν ἐξ δεκάδων μίαν δεκάδα βουλόμενοι εἶναι. Αλλοι δὲ ἀνεξετάστως τοῦτον λαβόντες, οἱ μὲν ἁπλῶς καὶ ᾿ ἀκαίρως ἐπετήδευσαν· οἱ δὲ κατὰ ἀπειροκαλίαν ἐτόλμησαν καὶ ὄνομα ἀναζητεῖν ἔχον τὸν ἐσφαλμένον καὶ διημαρτημένον ἀριθμόν. ᾿Αλλὰ τοῖς μὲν ἁπλῶς καὶ ἀκάκως τοῦτο ποιήσασιν, εἰκὸς καὶ συγγνώμην ἔσεσθαι παρὰ Θεοῦ. Ὅσοι δὲ κατὰ κενοδοξίαν ὁρίζουσιν ὀνόματα διημαρτημένου ἀριθμοῦ νενομοτεθῆσθαι, καὶ τὸ ὑπ᾿ αὐτῶν ἐπινοηθὲν ὄνομα ὁρίζονται ... οὐκ ἀναίτιοι οὗτοι ἐξελεύσονται, ἔτι καὶ αὐτοὺς, καὶ τοὺς ἐμπιστεύσαντας αὐτοῖς ἐξαπατήσαντες. Καὶ πρῶτον μὲν ζημία ἐν τῷ ἀποτυχεῖν τῆς ἀληθείας, καὶ τὸ μὴ ὂν ὡς ὂν ὑπολαβεῖν· ἔπειτα δὲ τοῦ προσθέντος ἢ ἀφελόντος τι τῆς γραφῆς, ἐπιτιμίαν οὐ τὴν τυχοῦσαν ἔχοντος, εἰς αὐτὴν ἐμπεσεῖν ἀνάγκη τὸν τοιοῦτον. Ἐπακολουθήσει δὲ καὶ ἕτερος οὐχ ὁ τυχών κίνδυνος τοῖς ψευδῶς προειληφόσιν εἰδέναι τὸ τοῦ ἀντιχρίστου

  47. ὄνομα. Εἰ γὰρ ἄλλο μὲν οὗτοι δοκοῦσιν, ἄλλο δὲ ἐκεῖνος ἔχων ἐλεύσεται, ῥᾳδίως ἐξαπατηθήσονται παρ᾿ αὐτοῦ· ὡς – μηδέπου παρόντος ἐκείνου, ὃν φυλάσσεσθαι προσήκει.

  48. ᾿Ασφαλέστερον οὖν καὶ ἀκινδυνότερον, τὸ περιμένειν τὴν ἔκβασιν τῆς προφητείας, ἢ τὸ καταστοχάζεσθαι καὶ καταμαντεύεσθαι ὀνόματος· τυχὸν δὲ ἐπὶ πολλῶν ὀνομάτων εὑρεθῆναι δυναμένου τοῦ αὐτοῦ ὁἀριθμοῦ, ..... εἰ γὰρ πολλά ἐστι τὰ

  49. εὑρισκόμενα ὀνόματα, ἔχοντα τὸν αὐτὸν ἀριθμὸν, ποῖον ἐξ αὐτῶν φορέσει ὁ ἐρχόμενος, ζητηθήσεται;

  50. Ἡμεῖς οὖν οὐκ ᾿ ἀποκινδυνεύομεν περὶ τοῦ ὀνόματος τοῦ ᾿Αντιχρίστου ἀποφαινόμενοι βεβαιωτικῶς· εἰ γὰρ ἔδει ἀναφανδὸν τῷ νῦν καιρῷ κηρύττεσθαι τοὔνομα αὐτοῦ, δι' ἐκείνου ἂν ἐῤῥέθη τοῦ καὶ τὴν ᾿Αποκάλυψιν ἑωρακότος. Οὐδὲ γὰρ πρὸ πολλοῦ χρόνου ἑωράθη, ἀλλὰ σχεδὸν ἐπὶ τῆς ἡμετέρας γενεᾶς, πρὸς τῷ τέλει τῆς Δομετιανοῦ ἀρχῆς.

  51. Αἱ ψυχαὶ ἀπέρχονται εἰς τὸν τόπον τὸν ὡρισμένον αὐταῖς ἀπὸ τοῦ Θεοῦ, κἀκεῖ μέχρι τῆς ἀναστάσεως φοιτῶσι, περιμένουσαι τὴν ἀνάστασιν· ἔπειτα ἀπολαβοῦσαι τὰ σώματα,

  52. καὶ ὁλοκλήρως ἀναστᾶσαι, τουτέστι σωματικῶς, καθὼς καὶ ὁ Κύριος ἀνέστη, οὕτως ἐλεύσονται εἰς τὴν ὄψιν τοῦ Θεοῦ.

  53. 4. Ταῦτα δὲ καὶ Παπίας Ἰωάννου μὲν ἀκουστής, Πολυ κάρπου δὲ ἑταῖρος γεγονὼς, ἀρχαῖος ἀνὴρ, ἐγγράφως ἐπιμαρτυρεῖ ἐν τῇ τετάρτῃ τῶν αὐτοῦ βιβλίων· ἔστι γὰρ αὐτῷ πέντε βιβλία συντεταγμένα.

  54. Οὐ γὰρ ἡ ὑπόστασις, οὐδὲ ἡ οὐσία τῆς κτίσεως

  55. ἐξαφανίζεται· (ἀληθὴς γὰρ καὶ βέβαιος ὁ συστησάμενος αὐτήν·) ἀλλὰ τὸ σχῆμα παράγει τοῦ κόσμου τούτου, τουτἐστιν ἐν οἷς παράβασις γέγονεν, ὅτι ἐπαλαιώθη ὁ ἄνθρωπος ἐν αὐτοῖς. Καὶ διὰ τοῦτο τὸ σχῆμα τοῦτο πρόσκαιρον ἐγένετο, προειδότος τὰ πάντα τοῦ Θεοῦ. ... παρελθόντος δὲ τοῦ σχήματος τούτου, καὶ ἀνανεωθέντος τοῦ ἀνθρώπου, καὶ ἀκμάσαντος πρὸς τὴν ἀφθαρσίαν, ὥστε μηκέτι δύνασθαι πέρα παλαιωθῆναι, ἔσται ὁ οὐρανὸς καινὸς, καὶ ἡ γῆ καινή· δἐν τοῖς καινοῖς ἀναμενεῖ ὁ ἄνθρωπος ἀεὶ καινὸς, καὶ προσομιλῶν τῷ Θεῷ· ... φησὶν γὰρ Ἡσαΐας· ὃν τρόπον γὰρ ὁ οὐρανὸς καινὸς καὶ ἡ γῆ καινὴ, ἃ ἐγὼ ποιῶ, μένει ἐνώπιον ἐμοῦ, λέγει Κύριος, οὕτω στήσεται τὸ σπέρμα ὑμῶν καὶ τὸ ὄνομα ὑμων. Ὡς οἱ πρεσβύ

  56. τεροι λέγουσι, τότε καὶ οἱ μὲν καταξιωθέντες τῆς ἐν οὐρανῷ διατριβῆς, ἐκεῖσε χωρήσουσιν, οἱ δὲ τῆς τοῦ παραδείσου τρυφῆς ἀπολαύσουσιν, οἱ δὲ τὴν λαμπρότητα τῆς πόλεως καθέξουσιν· πανταχοῦ γὰρ ὁ Σωτὴρ ὁραθήσεται, καθὼς ἄξιοι ἔσονται οἱ ὁρῶντες αὐτόν. Εἶναι δὲ τὴν διαστολὴν ταύτην τῆς οἰκήσεως τῶν τὰ ἑκατὸν καρποφορούντων, καὶ τῶν τὰ ἑξήκοντα, καὶ τῶν τὰ τριάκοντα· ὧν οἱ μὲν εἰς τοὺς οὐρανοὺς ἀναληφθήσονται, οἱ δὲ ἐν τῷ παραδείσῳ διατρίψωσιν, οἱ δὲ τὴν πόλιν κατοικήσουσιν· καὶ διὰ τοῦτο εἰρηκέναι τὸν Κύριον, ἐν τοῖς τοῦ πατρός μου μονὰς εἶναι πολλάς. Τὰ πάντα γὰρ τοῦ Θεοῦ, ὃς τοῖς πᾶσι τὴν ἁρμόζουσαν οἴκησιν παρέχει.

Текст распознан в Bibleox. Произведено разбиение текста в соответствии с альтернативной нумерацией глав. В скобках проставлена нумерация глав из pdf-источника. В квадратных скобках отмечены страницы в pdf-источнике [p.N].

Source: Irenaeus Lugdunensis. Adversus haereses / Sanctus Irenaeus. Edidit W. Wigan Harvey. Cantabrigiae: Typis Academicis, 1857, Vol. 2

61
Published by: Rodion Vlasov
Want to fix or add something? Tell us: https://t.me/bibleox_live
Or edit this article by yourself: Edit