[p.144]
PREFAΤΙΟ
1. Hunc quartum librum, dilectissime, transmittens tibi operis quod est de detectione et eversione falsæ cognitionis, quemadmodum promisimus, per Domini sermones ea quæ prædiximus confirmabimus, uti et tu, sicut postulasti, undique a nobis accipias occasiones ad confutandos omnes hæreticos, et eos omnimodo retusos non longius sinas in erroris procedere profundum, neque ignorantiæ præfocari pelago, sed convertens eos in veritatis portum, facias suam percipere salutem. Eum autem qui velit eos convertere, oportet diligenter scire regulas sive argumenta ipsorum. Nec enim possibile est alicui curare quosdam male habentes, qui ignorat passionem eorum qui male valent. Quapropter hi qui ante nos fuerunt, et quidem multo nobis meliores, non tamen satis potuerunt contradicere his qui sunt a Valentino, quia ignorabant regulam ipsorum, quam nos cum omni diligentia in primo libro tibi tradidimus; in quo et ostendimus doctrinam eorum recapitulationem esse omnium hæreticorum. Quapropter et in secundo tamquam speculum habuimus eos totius eversionis. Qui enim his contradicunt secundum quod oportet, contradicunt omnibus qui sunt male sententiæ; et qui hos evertunt, evertunt omnem hæresim.
2. Super omnes est enim blasphema regula ipsorum, quandoquidem factorem et fabricatorem, qui est unus Deus, secundum quod ostendimus, de labe sive defectione eum emissum dicunt. Blasphemant [p.145] autem et in Dominum nostrum, abscindentes et dividentes Jesum a Christo, et Christum a Salvatore, et Salvatorem rursum a Verbo, et Verbum ab Unigenito. Et quemadmodum fabricatorem ex labe sive defectione emissum dicunt, sic et Christum et Spiritum sanctum propter labem emissum docuerunt, et Salvatorem ab his Æonibus qui la labe emissi sunt, fructificationem esse; ut nil sit apud eos sine blasphemia. In eo igitur qui ante hunc est libro ostensa est de his omnibus sententia Apostolorum, quoniam non solum nihil tale senserunt qui ab initio speculatores et ministri fuerunt verbi veritatis; sed et prædicaverunt nobis fugere hujusmodi sententias, Spiritu providentes eos qui seducturi erant simpliciores.
3. Quemadmodum enim serpens Evam seduxit, promittens ei quod non habebat ipse; sic et shi prætendentes majorem agnitionem et mysteria inenarrabilia, et promittentes eam quam dicunt intra Pleroma esse receptionem, in mortem demergunt sibi credentes, apostatas eos constituentes ab eo qui eos fecit. Et tune quidem apostata angelus per serpentem inobedientiam hominum operatus, existimavit latere se Dominum: quapropter eandem ei formam et appellationem tribuit Deus. Nunc autem, quoniam novissima sunt tempora, extenditur malum in homines, non solum apostatas eos faciens, sed et blasphemos in plasmatorem instituit multis machinationibus, id est, per omnes hæreticos qui prædicti sunt. Hi enim omnes, quamvis ex differentibus locis egrediantur, et differentia doceant, in idem tamen blasphemiæ concurrunt propositum, letaliter vulnerantes, docendo blasphemiam in Deum factorem et nutritorem nostrum, et derogando salutem hominis. Homo est autem temperatio animæ et carnis, qui secundum similitudinem Dei formatus est, et per manus ejus plasmatus est, hoc est, per Filium et Spiritum sanctum, quibus et dixit: Faciamus hominem. Hoc ergo propositum est ejus qui vitæ nostræ invidet, [p.146] incredulos suæ salutis efficere homines, et blasphemos in plasmatorem Deum. Quæcunque enim cum gravitate summa dixerint omnes hæretici, in ultimum ad hoc deveniunt, ut blasphement fabricatorem, et contradicant saluti plasmatis Dei, quod quidem est caro: propter quam omnem dispositionem fecisse Filium Dei, multis modis ostendimus, et manifestavimus neminem alium Deum appellari a Scripturis, nisi Patrem omnium, et Filium, et eos qui adoptionem habent.
1
Ostensio quoniam Dominus unum solum Deum et Patrem cognoscebat.
1. Cum sit igitur hoc firmum et constans, neminem alterum Deum et Dominum a Spiritu prædicatum, nisi eum qui dominatur omnium Deus, cum Verbo suo, et eos qui adoptionis Spiritum accipiunt, hoc est, eos qui credunt in unum et verum Deum, et Christum Jesum Filium Dei; similiter et Apostolos neminem alium a semetipsis Deum appellasse, aut Dominum cognominasse; multo autem magis Dominum nostrum, qui et nobis præcepit neminem Patrem confiteri, nisi eum qui est in cælis, qui est unus Deus, et unus Pater: manifeste falsa ostenduntur ea quæ dicunt circumventores et perversissimi sophiste, dicentes naturaliter et Deum et Patrem esse, quem ipsi adinvenerunt; Demiurgum vero naturaliter neque Deum, neque Patrem esse, sed verbo tenus dici, eo quod dominetur conditionis, sicut dicunt perversi grammatici, excogitantes in Deum: et doctrinam quidem Christi prætermittentes, et a semetipsis autem falsa divinantes, adversus universam Dei dispositionem argumentantur. Etenim Æonas suos, et deos Set patres et dominos, adhuc etiam et celos vocari dicunt, cum Matre sua, quam et terram et Hierusalem appellant, multisque aliis vocabulis eam cognominantes.
2. Cui autem non sit manifestum, quoniam si Dominus multos patres scisset et deos, non præcepisset discipulis suis unum scire Deum, et hunc eundem solum vocare Patrem? Sed potius distinxit eos qui sunt verbo tenus dii, ab eo qui sit vere Deus, ut [p.147] non errent secundum doctrinam ejus, neque alterum pro altero audiant. Si autem nobis quidem præcepit unum vocare Patrem et Deum, ipse autem interdum alteros confitetur patres et deos eodem modo, alia quidem præcipiens videbitur discipulis, alia vero ipse faciens. Non est autem hoc magistri boni, sed seductoris et invidi. Et Apostoli autem secundum eos transgressores ostenduntur præcepti, Demiurgum Deum et Dominum et Patrem confitentes, quemadmodum ostendimus, si non hic solus est Deus et Pater. Jesus ergo transgressionis auctor et magister erit eis, qui præcepit unum vocari Patrem, imponens eis necessitatem Demiurgum confiteri suum Patrem, quemadmodum ostensum est.
(2)
Quæstio de eo quid sit, confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ.
MOYSES igitur recapitulationem universsæ legis, quam acceperat a Demiurgo, in Deuteronomio faciens, sic ait: Attende cœlum, et loquar: et audiat terra verba ex ore meo. Rursum David adjutorium suum dicens a Domino fieri: Adjutorium, inquit, meum a Domino, qui fecit cælum et terram. Et Esaias confitetur a Deo, qui fecit cælum et terram et dominatur eorum, fieri sermones: Audi, inquit, cœlum, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Et iterum: Sic ait Dominus Deus qui fecit cœlum, et affixit illud; qui confirmavit terram, et quæ in ea sunt: et qui dat afflatum populo, qui est super eam, et spiritum his qui calcant illam. Rursum Dominus noster Jesus Christus eundem hunc Patrem suum confitetur, in eo quod dicit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ. Quem Patrem volunt nos audire hi, qui sunt Pandoræ perversissimi sophistæ? Utrumne Bythum, quem a semetipsis finxerunt; an Matrem eorum; an Unigenitum? An quem Marcionitæ, vel cæteri adinvenerunt Deum? (quem quidem non esse Deum, per multa demonstravimus) an, quod est verum, fabricatorem cæli et terræ ? quem et prophetæ prædicaverunt, quem et Christus suum Patrem confitetur, quem et lex annuntiat, dicens: Audi Israel! Dominus Deus 3 tuus Deus unus est. [p.148]
(3)
Ostensio quod per Moysem legisdatio sermones sint Christi. Expositio parabolæ Divitis et pauperis Lazari.
1. QUONIAM autem Moysi literæ verba sint Christi, ipse ait ad Judæos, quemadmodum Johannes in Evangelio commemoratus est: Si credidissetis Moysi, credidissetis et mihi: de me enim ille scripsit. Si autem illius literis non creditis, neque meis sermonibus credetis. Manifestissime significans Moysi literas suos esse sermones. Ergo si Moysi, et reliquorum sine dubio prophetarum sermones ipsius sunt, quemadmodum demonstravimus. Et iterum ipse Dominus ostendit Abraham dixisse diviti de his omnibus, qui adhuc erant in vita: Si Moysi et prophetis non obediunt, nec si quis a mortuis resurgens ad illos eat, credent ei.
2. Non autem fabulam retulit nobis pauperis et divitis; sed primum quidem docuit neminem oportere deliciis uti, neque in secularibus oblectamentis et multis epulis degentes, servire suis voluptatibus, et oblivisci Deum. Erat enim, inquit, dives, qui vestiebatur purpuram et byssum, et delectabatur epulis splendidis. De talibus autem et per Esaiam dixit Spiritus: Cum citharis, et tympanis, et psalteriis, et tibiis vinum bibunt: opera autem Dei non intuentur, et opera manuum ejus non considerant. Ne ergo in eandem pœnam cum his veniamus, finem eorum ostendit Dominus; simul significans, quod obedientes Moysi et prophetis crederent in eum quem ipsi prædicassent Dei Filium, qui resurrexit a mortuis, et vitam nobis donat, et demonstrat ex una substantia esse omnia, id est Abraham, et Moysem, et prophetas, etiam ipsum Dominum qui resurrexit a mortuis, in quem credunt et multi qui sunt ex circumcisione, qui et Moysem et prophetas audiunt prædicantes adventum Filii Dei. Qui autem spernunt, ab altera substantia eos esse dicunt, neque primogenitum mortuorum sciunt; separatim Christum intelligentes, tamquam impassibilem perseverantem, [p.149] et separatim eum qui passus est Jesum. Non enim a Patre accipiunt cognoscere Filium, nec a Filio discunt Patrem, manifeste et sine paraboliseum Deum, qui est vere, docente.
(4)
Ostensio quoniam cælum quidem et terra transient, Dominus autem qui fecit ea, manet in æternum: et ipse Pater est Domini nostra.
1. Nz, inquit, juraveritis in totum, neque in cælum, quoniam thronus est Dei: neque in terram, quoniam scabellum est pedum ejus: neque per Hierusalem, quoniam civitas est magni regis. Hæc enim in fabricatorem manifeste dicta sunt, quemadmodum et Esaias ait: Cœlum mihi sedes est, terra suppedaneum pedum meorum. Et præter hunc alius non est Deus; cæterum a Domino neque Deus, neque magnus rex diceretur: hujusmodi enim nec comparationem, nec ullam recipit superlationem. Qui enim super se habet aliquem superiorem, et sub alterius potestate est, hic neque Deus neque magnus rex dici potest. Sed nec per ironiam quidem hæc dicta esse, poterunt dicere, cum convincantur ab ipsis dictis, quoniam in veritate dicta sunt. Etenim veritas erat ipse qui loquebatur, et vere vindicabat suam domum, projiciens ex ea nummularios, qui et emebant et vendebant, dicens eis : Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum. Et quam causam habuit hoc facere et dicere, et domum suam vindicare, si alterum Deum annuntiabat? sed ut ostenderet transgressores paternæ Legis; neque enim domum incusabat, neque legem reprehendebat, quam venerat adimplere; sed eos qui non bene utebantur domo, et eos qui legem transgrediebantur, arguebat. Et ideo Scribæ et Pharisæi, qui cœperant a temporibus legis contemnere Deum, nec Verbum ejus receperunt, id est, non crediderunt Christo, de quibus Esaias ait: Principes tui indictoaudientes sunt, socii furum, [p.150] diligentes munera, sectantes retributionem, pupillis non judicantes, et judicium viduarum non attendentes. Et Hieremias autem similiter: Qui præsunt, inquit, populo meo, me nesciebant: filii insensati et imprudentes sunt, sapientes sunt in malefaciendo, bene autem facere non cognoverunt.
2. Quotquot autem timebant Deum, et solliciti erant circa legem ejus, ipsi accucurrerunt Christo, et salvati sunt omnes: Ite, enim inquit discipulis, ad oves quæ perierunt domus Israel. Et Samaritæ autem, inquit, cum mansisset Dominus apud eos biduo, multo plures crediderunt propter sermones ejus, et mulieri dicebant, Jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quoniam hic est vere Salvator mundi. Et Paulus autem ait: Et sic omnis Israel salvabitur. Sed et legem pædagogum nostrum in Christum Jesum dixit. Non ergo quorundam infidelitatem legi adscribant: non enim lex prohibebat eos credere in Filium Dei, sed et adhortabatur, dicens, non aliter salvari homines ab antiqua serpentis plaga, nisi credant in eum, qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno martyrii exaltatur a terra, et omnia trahit ad se, et vivificat mortuos.
3. Quoniam malignantes dicunt: si enim cælum thronus Dei est, et terra suppedaneum ejus, dictum est autem præterire cœlum et terram, hisque prætereuntibus soportere etiam hunc Deum, qui super sedeat, præterire; et ideo non hunc esse Deum qui sit super omnia; primo quidem nesciunt quid sit cœlum thronus, et terra suppedarteum. Nec enim sciunt quid sit Deus, sed putant eum more hominis sedere, et contineri, non autem continere. [p.151] Sed et præteritionem cæli et terræ ignorant; Paulus autem non ignoravit, dicens: Præterit enim figura hujus mundi. Deinde quæstionem ipsorum solvit David. Figura enim hujus mundi prætereunte, non solum Deum ait perseverare, sed et servos ejus, in centesimo primo psalmo dicens ita: Initio terram tu fundasti Domine, et opera manuum tuarum sunt cæli. Ipsi peribunt; tu autem perseverabis, et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut cooperimentum mutabis eos, et mutabuntur. Tu autem idem³ es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum inhabitabunt, et semen eorum in æternum dirigetur; manifeste ostendens quæ sint quæ prætereunt, et quis est qui semper perseverat, Deus cum servis suis. Et Esaias autem similiter: Allevate, inquit, oculos vestros in cælum, et attendite in terram deorsum, quoniam cælum sicut fumus confirmatum est, terra autem sicut vestimentum veterascet: qui autem inhabitant in eis, quemadmodum hæc, morientur. Salutare autem meum in æternum erit, justitia autem mea non deficiet.
(5)
Quare derelicta est Hierosolyma.
ADHUC et de Hierusalem, et de Domino audent dicere, quoniam si esset magni Regis civitas, non derelinqueretur. Simile autem est, si quis diceret, quoniam si esset stipula conditio Dei, nunquam a frumento derelinqueretur: et sarmenta vineæ, si a Deo facta essent, nunquam a botris destituta abscinderentur. Quemadmodum autem hæc non propter se principaliter facta sunt, sed propter crescentem in eis fructum, quo maturo facto et ablato, derelinquuntur, et e medio auferuntur quæ jam non sunt utilia ad fructificationem: sic et Hierosolyma, quæ jugum in se servitutis [p.152] portaverat, in quo domitus est homo, qui antea non subjiciebatur Deo cum mors regnabat, et domitus habilis factus est ad libertatem, adveniente fructu libertatis, et aucto et demesso et in horreum recepto, et apportatis ab ea his qui fructificare possunt, et in omni [1] mundo disseminatis. Quemadmodum Esaias ait: Filii Jacob germinabunt, et florist Israel, et fructu ejus adimplebitur universa terra. In universa enim terra fructu disseminato, merito derelicta est, et de medio ablata est, quæ aliquando quidem fructificaverat bene: ex ipsa enim secundum carnem Christus fructificatus est, et Apostoli; nunc autem jam utilis non est ad fructificationem. Quæcunque enim temporale initium habent, necesse est ea et finem habere temporalem.
(6)
Ostensio quod temporalis lex data sit : Quæ causa est quod cælum et terra transient.
QUONIAM igitur a Moyse lex inchoavit, consequenter in Johannem desivit, ad impletionem ejus advenerat Christus: et propter hoc Lex et Prophetæ apud eos usque ad Johannem. Et Hierusalem itaque inchoans a David, et adimplens tempora sua, legisdationis finem oportuit habere, manifestato novo Testamento; [p.153] [2] omnia enim mensura et ordine Deus facit, et nihil non mensum apud eum, quoniam nec incompositum. Et bene, qui dixit ipsum immensum Patrem in Filio mensuratum: mensura enim Patris Filius, quoniam et capit eum. Quoniam autem temporalis erat illorum administratio, Esaias ait; Derelinquetur filia Sion sicut casa in vinea, et velut custodiarium in cucumerario. Quando autem hæc derelinquentur? Nonne cum fructus aufertur, et derelinquentur folia sola quæ jam fructificare non possunt? Et quid de Hierusalem dicimus, quandoquidem et figuram mundi universi oporteat præterire, adveniente tempore præteritionis ipsius, ut fructus quidem in horreum colligatur, paleæ autem derelictæ comburantur? Dies enim Domini quasi clibanus ardens, et erunt stipula omnes peccatores, qui faciunt injusta, et comburet eos dies veniens.
(7)
Ostensio quoniam Christus est, qui superinducit diem velut clibanum ardentem.
Quis est autem hic Dominus, qui talem importat diem, Johannes Baptisator significat, dicens de Christo: Ipse vos baptisabit in Spiritu sancto et igni; palam habens in manu ejus ad emundandam aream suam, et fructum congregabit in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Non ergo alius est, qui [p.154] frumentum facit, et alius qui paleas; sed unus et idem, et judicans ea, id est separans. Sed frumentum quidem et paleæ, inanimalia et irrationabilia exsistentia, naturaliter talia facta sunt: homo vero rationabilis, et secundum hoc similis Deo, liber in arbitrio factus et suæ potestatis, ipse sibi causa est ut aliquando quidem frumentum aliquando autem palea fiat. Quapropter et juste condemnabitur, quoniam rationabilis factus amisit veram rationem, et irrationabiliter vivens, adversatus est justitiæ Dei, tradens se omni terreno spiritui, et omnibus serviens voluptatibus; quem admodum propheta ait: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
(8)
Ostensio eundem Deum et præsentia et æterna fecisse.
Unus igitur et idem Deus, qui plicat cœlum quemadmodum librum, et renovat faciem terræ: qui temporalia fecit propter hominem, ut maturescens in eis fructificet immortalitatem, et qui æterna superducit propter suam benignitatem, ut ostendat sæculis supervenientibus inenarrabiles divitias benignitatis sucæ: qui a Lege et prophetis annuntiatus est, quem Christus suum Patrem confessus est. Ipse est autem fabricator; et ipse est qui super omnia est Deus, quemadmodum Esaias ait: Ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut cognoscatis, et credatis, et intelligatis, quia ego sum. Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit. Ego Deus, et non est absque me salvans. Annuntiavi, et salvavi. Et iterum: Ego sum Deus primus, et super ventura ego sum. Neque enim varie, neque elate, neque glorians dicit hæc : sed quoniam impossibile erat sine Deo discere Deum, per Verbum [p.155] suum docet homines scire Deum. His igitur qui nesciunt hæc, et propter hoc alterum advenisse putant Patrem, juste quis dicit: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
(9)
Quemadmodum Dominus eum qui de rubo locutus est ad Moysem confitetur esse Deum viventium.
1. DOMINUS enim noster et magister in ea responsione, quam habuit ad Sadducæos, qui dicunt resurrectionem non esse, et propter hoc inhonorantes Deum atque Legi detrahentes, et resurrectionem ostendit et Deum manifestavit, dicens eis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. De resurrectione enim, inquit, mortuorum non legistis quid dictum est a Deo dicente: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? et adjecit: Non est Deus mortuorum, sed viventium: omnes enim ei vivunt. Per hæc utique manifestum fecit, quoniam is qui de rubo locutus est Moysi, et manifestavit se esse Deum patrum, hic est viventium Deus. Quis enim est vivorum Deus, nisi qui est Deus, et super quem alius non est Deus? Quem et Daniel propheta, cum dixisset ei Cyrus rex Persarum, Quare non adoras Bel? annuntiavit, dicens: Quoniam non colo idola manufacta, sed vivum Deoum, qui constituit cælum et terram, et habet omnis carnis dominationem. Iterum dixit: Dominum Deum meum adorabo, quoniam hic est Deus vivus.
2. Qui igitur a prophetis adorabatur Deus vivus, hic est vivorum Deus, et Verbum ejus, qui et locutus est Moysi, qui et Sadducæos redarguit, qui et resurrectionem donavit: utraque his qui cæcutiunt ostendens, id est, resurrectionem et Deum. Si enim Deus mortuorum non est, sed vivorum, hic autem dormientium patrum Deus dictus est, indubitate vivunt Deo, et non perierunt, [p.156] cum sint filii resurrectionis. Resurrectio autem ipse Dominus noster est, quemadmodum ipse ait: Ego sum resurrectio et vita. Patres autem, ejus filii; dictum est enim a propheta: Pro patribus tuis facti sunt tibi filii tui. Ipse igitur Christus cum Patre vivorum est Deus, qui locutus est Moysi, qui et patribus manifestatus est.
(10)
Quoniam Abraham vidit Christum ; Quoniam una est et eadem Abrahæ fides, et nostra. [3]
1. Er hoc ipsum docens dicebat Judæis: Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est. Quid enim? Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam; primum quidem, quoniam ipse est factor cæli et terræ, solus Deus: deinde autem, quoniam faciet semen ejus quasi stellas cœli. Hoc est quod a Paulo dicitur: Quemadmodum luminaria in mundo. Juste igitur derelinquens terrenam cognationem omnem, sequebatur Verbum Dei; cum Verbo peregrinans, ut cum Verbo moraretur. Juste autem et Apostoli, ex Abraham genus habentes, derelinquentes naviculam et patrem, sequebantur Verbum Dei. Juste autem et nos, eandem fidem accipientes [p.157] [4] quam habuit Abraham, tollentes crucem, quemadmodum ligna Isaac, sequimur eum. In Abraham enim prædidicerat et assuetus fuerat homo sequi Verbum Dei. Etenim Abraham secundum fidem suam secutus præceptum verbi Dei, prono animo unigenitum et dilectum filium suum concessit sacrificium Deo; ut et Deus beneplacitum habeat, pro universo semine ejus dilectum et unigenitum filium suum præstare sacrificium in nostram redemtionem.
2. Propheta ergo cum esset Abraham, et videret in Spiritu diem adventus Domini, et passionis dispositionem, per quem ipse quoque et omnes, qui, similiter ut ipse credidit, credunt Deo, salvari inciperent, exultavit vehementer. Non incognitus igitur erat Dominus Abrahæ, cujus diem concupivit videre: sed neque Pater Domini; didicerat enim a Verbo Domini, et credidit ei: quapropter et deputatum est ei ad justitiam a Domino. Fides enim quæ est ad Deum justificat hominem: et propter hoc dicebat: Extendam manum meam ad Deum altissimum, qui constituit cælum et terram. Hæc autem omnia conantur evertere illi qui sunt male sententiæ, ob unum dictum, quod quidem apud eos non bene intellectum est. [p.158]
(11)
Quid est quod nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et per quot occasiones revelat Filius Patrem.
1. DOMINUS enim ostendens semetipsum discipulis, quoniam ipse est Verbum, qui agnitionem Patris facit, et exprobrans Judæis putantibus se habere Deum, cum et frustrentur Verbum ejus, per quem cognoscitur Deus, dicebat: Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem quis cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Sic et Matthæus posuit, et Lucas similiter, et Marcus idem ipsum: Johannes enim præterit locum hunc. Hi autem qui peritiores Apostolis volunt esse, sic describunt: Nemoо cognovit Patrem nisi Filius, nec Filium nisi Pater, et cui voluerit Filius revelare; et interpretantur, quasi a nullo cognitus sit verus Deus ante Domini nostri adventum: et eum Deum qui a prophetis sit annuntiatus, dicunt non esse Patrem Christi. Si autem Christus tunc inchoavit esse, quando et secundum hominem adventum suum egit, et a temporibus Tiberii Cæsaris commemoratus est Pater providere hominibus, et non semper Verbum ejus una cum plasmate fuisse ostendebatur; nec tune quidem oportuit alterum Deum annuntiari, sed causas tantæ incuriæ et negligentiæ ejus inquiri. Nullam enim oportet quæstionem talem esse, et tantum invalescere, ut et Deum quidem mutet, et eam quæ est erga fabricatorem, qui nos alit per suam conditionem, fidem nostram evacuet. Sicut enim in Filium fidem nostram dirigimus, sic et in Patrem dilectionem firmam et immobilem habere debemus. [5]
2. Et bene Justinus in eo libro qui est ad Marcionem ait: [p.159] [6] Quoniam ipsi quoque Domino non credidissem, alterum Deum annuntianti, præter fabricatorem et factorem et nutritorem nostrum. Sed quoniam ab uno Deo, qui et hunc mundum fecit, et nos plasmavit, et omnia continet et administrat, unigenitus Filius venit ad nos, suum plasma in semetipsum recapitulans, firma est mea ad eum fides, et immobilis erga Patrem dilectio, utraque Deo nobis præbente. Neque enim Patrem cognoscere quis potest, nisi Verbo Dei, id est, nisi Filio revelante; neque Filium, nisi Patris beneplacito. Bonum autem placitum Patris Filius perficit: mittit enim Pater; mittitur autem et venit Filius. Et Patrem quidem invisibilem et indeterminabilem, quantum ad nos est, cognoscit suum ipsius Verbum, et cum sit inenarrabilis, ipse enarrat eum nobis: rursum autem Verbum suum solus cognoscit Pater: utraque autem hæc sic se habere manifestavit Dominus. Et propter hoc Filius revelat agnitionem Patris per suam manifestationem. Agnitio enim Patris est Filii manifestatio: omnia enim per Verbum manifestantur. Ut ergo cognosceremus quoniam qui advenit Filius, ipse est qui agnitionem Patris facit credentibus sibi, dicebat discipulis: Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius, et quibuscunque Filius revelaverit; docens semetipsum et Patrem sicut est, ut alterum non recipiamus Patrem, nisi eum qui a Filio revelatur.
3. Hic autem est fabricator cæli et terræ, quemadmodum ex sermonibus ejus ostenditur; et non is qui a Marcione, vel a Valentino, aut a Basilide, aut a Carpocrate, aut Simone, aut reliquis falso cognominatis Gnosticis adinventus est falsus Pater. Nemo enim illorum Filius fuit Dei, sed Christus Jesus Dominus noster, adversus quem et contrariam exercent disciplinam, incognitum Deum audentes annuntiare. Debent autem in semetipsos audire: quemadmodum enim incognitus, qui ab ipsis cognoscitur? quodcunque enim vel a paucis cognoscitur, non est incognitum. Dominus autem non in totum non posse cognosci et Patrem et Filium dixit: cæterum supervacuus fuisset adventus ejus. Quid enim huc veniebat? an uti diceret nobis: Nolite quærere Deum ; [p.160] incognitus est enim, et non invenietis eum: quemadmodum et Christum Æonibus eorum dixisse mentiuntur hi qui sunt a Valentino? [7] Sed hoc quidem vanum est. Edocuit autem Dominus, quoniam Deum scire nemo potest, nisi Deo docente, hoc est, sine Deo non cognosci Deum: hoc ipsum autem cognosci eum, voluntatem esse Patris. Cognoscunt enim eum quibuscunque revelaverit Filius. Et ad hoc Filium revelavit Pater, ut per eum omnibus manifestetur, et eos quidem qui credunt ei justi, in incorruptelam et in æternum refrigerium recipiat; credere autem ei, est facere ejus voluntatem; eos autem qui non credunt, et propter hoc fugiunt lumen ejus, in tenebras quas ipsi sibi elegerunt juste recludet. Omnibus igitur revelavit se Pater, omnibus Verbuın suum visibile faciens: et rursus Verbum omnibus ostendebat Patrem et Filium, cum ab omnibus videretur. Et ideo justum judicium Dei super omnes qui similiter quidem viderunt, non autem similiter crediderunt.
4. Etenim per ipsam conditionem revelat Verbum conditorem Deum, et per mundum fabricatorem mundi Dominum, et per plasma eum qui plasmaverit artificem, et per Filium eum Patrem qui generaverit Filium: et hæc omnes similiter quidem colloquuntur, non autem similiter credunt. Sed per Legem et prophetas similiter Verbum et semetipsum et Patrem prædicabat: et audivit quidem universus populus similiter; non similiter autem omnes crediderunt. Et per ipsum Verbum visibilem et palpabilem factum, Pater ostendebatur, etiamsi non omnes similiter credebant ei; sed omnes viderunt in Filio Patrem: invisibile [p.161] etenim Filii Pater, visibile autem Patris Filius. Et propter hoc omnes Christum loquebantur præsente eo, et Deum nominabant. Sed et dæmones videntes Filium, dicebant: Scimus te qui es, Sanctus Dei. Et tentans Diabolus, videns eum, dicebat: Si tu es Filius Dei; omnibus quidem videntibus et loquentibus Filium et Patrem, non autem omnibus credentibus.
5. Oportebat enim veritatem ab omnibus accipere testimonium, et esse judicium in salutem quidem credentium, in condemnationem autem non credentium, ut omnes juste judicentur, et ea quæ est in Patrem et Filium fides, ab omnibus comprobetur, id est, ab omnibus confirmetur ab omnibus accipiens testimonium, et a domesticis quoniam et amici; et ab extraneis quoniam et inimici. Illa est enim vera et sine contradictione probatio, quæ etiam ab adversariis ipsis singula testificationis profert: in ipsa quidem manifesta sua visione convictis de præsenti negotio, et testificantibus, et signantibus; postea vero ad inimicitiam erumpentibus, et accusantibus, et volentibus non esse verum suum testimonium. Non ergo alius erat qui cognoscebatur, et alius qui dicebat: Nemo cognoscit Patrem; sed unus et idem, omnia subjiciente ei Patre, et ab omnibus accipiens testimonium, quoniam vere homo, et quoniam vere Deus, a Patre, a Spiritu, ab angelis, ab ipsa conditione, ab hominibus, et ab apostaticis spiritibus, et dæmoniis, et ab inimico, et novissime ab ipsa morte. Omnia autem Filius administrans Patri, perficit ab initio usque ad finem, et sine illo nemo potest cognoscere Deum. Agnitio enim Patris Filius; agnitio autem Filii in Patre, et per Filium revelata: et propter hoc Dominus dicebat: Nemo cognoscit Filium, [p.162] nisi Pater: neque Patrem, nisi Filius, et quibuscunque Filius revelaverit. Revelaverit enim, non solum in futurum dictum est, quasi tunc inceperit Verbum manifestare Patrem, cum de Maria natus; sed communiter per totum tempus positum est. Ab initio enim assistens Filius suo plasmati, revelat omnibus Patrem, quibus vult, et quando vult, et quemadmodum vult Pater: et propter hoc in omnibus, et per omnia unus Deus Pater, et unum Verbum, et unus Filius, et unus Spiritus, et una salus omnibus credentibus in eum.
(12)
Quemadmodum Abraham a Verbo doctus est.
Er Abraham ergo a Verbo cognoscens Patrem, qui fecit cœlum et terram, hunc Deum confitebatur: et doctus repræsentatione, quod inter homines homo futurus esset Filius Dei, per cujus adventum semen ejus erat futurum quasi stellæ cæli, concupivit eam diem videre, uti et ipse complecteretur Christum : et per spiritum prophetiæ eam videns exultavit. Propter quod et Simeon ex semine ejus reimplebat gratulationem patriarchæ, et dicebat : Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace; quoniam viderunt [p.163] oculi mei salutare tuum, quod parasti in facie omnium populorum: lumen in revelationem oculorum; et gloriam populi Israel. Et angeli autem gratulationem magnam vigilantibus nocte pastoribus enuntiaverunt. Sed et Maria ait: Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo: descendente quidem exultatione Abrahæ in eos qui erant ex semine ejus, vigilantes et videntes Christum, et credentes ei; reciproca autem rursus et regrediente exultatione a filiis in Abraham, qui et concupierat diem adventus Christi videre. Bene igitur Dominus noster testimonium reddebat ei, dicens: Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, et vidit et gavisus est.
(13)
Quemadmodum promissionem quam promisit Deus Abrahæ, Christus perfecit.
Non enim tantum propter Abraham hæc dixit: sed et ut ostenderet quoniam omnes qui ab initio cognitum habuerunt Deum, et adventum Christi prophetaverunt, revelationem acceperunt ab ipso Filio; qui et in novissimis temporibus visibilis et passibilis factus est, et cum humano genere locutus est, uti ex lapidibus excitaret filios Abrahæ, et adimpleret repromissionem, quam promiserat illi Deus, et faceret semen ejus tanquam stellas cœli, quemadmodum ait Johannes Baptista: Potens est enim Deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Hoc autem fecit Jesus, a lapidum religione extrahens nos, et a duris et infructuosis cogitationibus transferens nos, et similem Abrahæ fidem in nobis constituens. Quemadmodum et Paulus testificatur, dicens, nos esse filios Abrahæ secundum similitudinem fidei, et repromissionem hæreditatis. Unus igitur et idem Deus, qui advocavit Abraham et repromissionem ei dedit. Hic est autem fabricator, qui et per Christum præparat luminaria in mundo, eos qui ex gentibus credunt. Vos autem, inquit, estis lumen mundi, hoc est, quasi stellæ cœli. Hunc ergo recte ostendimus a nemine cognosci, nisi a Filio, et quibuscunque Filius revelaverit. Revelat autem omnibus [p.164] Filius, quibus velit cognosci, Patrem, et neque sine bona voluntate Patris, neque sine administratione Filii cognoscet quisquam Deum. Et propter hoc dicebat discipulis Dominus: Ego sum via, veritas, et vita. Et nemo venit ad Patrem, nisi per me. Si cognovissetis me, et Patrem meum cognovissetis, et amodo cognovistis eum, et vidistis eum. Ex quibus manifestum est, quoniam per Filium, id est per Verbum, cognoscitur.
(14)
Quare Judæi abscesserunt a Deo.
PROPTER hoc Judæi excesserunt a Deo, Verbum ejus non recipientes, sed putantes per seipsum Patrem, sine Verbo id est sine Filio, posse cognoscere, Deum 'nescientes eum qui in figura locutus est humana ad Abraham, set iterum ad Moysem, dicentem: Videns vidi vexationem populi mei in Ægypto, et descendi liberare eos. Hæc enim Filius qui est Verbum Dei ab initio præstruebat, non indigente Patre angelis, uti faceret conditionem et formaret hominem, propter quem et conditio fiebat: neque rursus indigente ministerio ad fabricationem eorum quæ facta sunt, ad dispositionem eorum negotiorum, quæ secundum hominem erant; sed habente copiosum et inenarrabile ministerium. Ministrat enim ei ad omnia sua progenies et figuratio sua, id est Filius, et Spiritus sanctus, Verbum et Sapientia; quibus serviunt et subjecti sunt omnes angeli. Vani igitur sunt qui propter hoc quod dictum sit, Nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, alterum introducunt incognitum Patrem. [p.165]
8 (15)
Ostensio quoniam Abraham hæreditate percipit regnum cælorum.
Vanus autem et Marcion et qui ab eo, expellentes ab hæreditate Abraham, cui Spiritus per multos, jam autem et per Paulum testimonium reddit, quoniam credidit Deo, et deputatum est ei ad justitiam: et Dominus, primum quidem de lapidibus excitans filios ei, et faciens semen ejus quasi stellas cœli, dicens: Quoniam venient ab Oriente, et Occidente, ab Aquilone, et Austro, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum; iterum dicens Judæis: Cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno cælorum, vos autem projici foras. Manifestum est ergo, quoniam qui contradicunt saluti ejus, et alterum præter eum qui promissionem fecerit Abrahæ formant Deum, extra regnum Dei sunt, et exhæredes sunt ab incorruptela, frustrantes et blasphemantes Deum, qui in regnum cælorum introducit Abraham, et semen ejus quod est Ecclesia, per Christum Jesum, cui et adoptio redditur et hæreditas quæ Abrahæ promissa est.
… (16)
Quoniam Dominus Sabbatis curans secundum Legem faciebat.
VINDICABAT enim semen ejus Dominus, solvens a vinculis, et advocans ad salutem, quemadmodum fecit in muliere, quæ ab eo curata est, manifeste dicens his qui non similem Abrahæ habebant fidem: Hypocrita, unusquisque vestrum die sabbatorum [p.166] bovem suum, vel asinum non solvit, et ducit, et adaquat? Hanc autem, cum sit filia Abrahæ, quam alligaverat Satanas decem et octo annis, non oportuerat solvi ab hoc vinculo in die sabbatorum? Manifestum est igitur, quoniam eos qui similiter ut Abraham credebant ei, solvit, et vivificavit, nihil extra Legem faciens, curans in die sabbatorum. Non enim prohibebat Lex curari homines sabbatis, quæ et circumcidebat eos in hac die, et pro populo jubebat ministeria sacerdotibus perficere; sed et mutorum animalium curationem non prohibebat. Et Siloa, et jam sæpe sabbatis curavit: et propter hoc assidebant ei multi die sabbatorum. Continere se enim jubebat eos Lex ab omni opere servili, id est ab omni avaritia, quæ per negotiationem et reliquo terreno actu agitatur: animæ autem opera, quæ fiunt per sententiam, et sermones 2bonos, in auxilium eorum qui proximi sunt, adhortabatur fieri. Et propter hoc Dominus arguebat eos, qui injuste exprobrabant ei, quia sabbatis curabat. Non enim solvebat, sed adimplebat Legem, summi Sacerdotis opera perficiens, propitians pro hominibus Deum, et emundans leprosos, infirmos curans, et ipse moriens, uti exiliatus homo exiret de condemnatione, et reverteretur intrepide ad suam hæreditatem.
… (17)
Quoniam non contra Legem faciebant discipuli Domini sabbatis spicas legentes: et quoniam Levitæ omnes discipuli Domini.
SED et esurientes accipere sabbatis escas ex his quæ adjacebant non vetabat Lex: metere autem et colligere in horreum vetabat. [p.167] Et ideo Dominus his qui incusabant discipulos ejus, quoniam vellentes spicas manducabant, dixit: Nec hoc legistis, quod fecit David cum esurisset, quemadmodum introivit in domum Dei, et panes propositionis manducavit, et dedit eis qui cum eo erant, quos non licebat manducare, nisi solis sacerdotibus? per Legis verba suos discipulos excusans, et significans licere sacerdotibus libere agere. Sacerdos autem scitus fuerat David apud Deum, quamvis Saul persecutionem faceret ei. Omnes enim justi sacerdotalem [8] habent ordinem. Sacerdotes autem sunt omnes Domini Apostoli, [p.168] qui neque agros, neque domus hæreditant hic, sed semper altari et Deo serviunt. De quibus et Moyses in Deuteronomio, in benedictione Levi ait: Qui dicit patri suo, et matri suæ, Non novi te, et fratres suos non agnovit, et filios suos abdicavit: custodivit præcepta tua, et testamentum tuum servavit. Qui autem sunt qui dereliquerunt patrem et matrem, et omnibus proximis renuntiaverunt, propter verbum Dei et testamentum ejus, nisi discipuli Domini ? De quibus iterum Moyses: Hæreditas autem, inquit, non erit eis. Dominus enim ipse hæreditas ipsorum. Et iterum: Non erit sacerdotibus Levitis in tota tribu Levi pars, neque substantia cum Israel: fructificationes Domini substantia eorum, manducabunt eas. Propter hoc et Paulus: Non inquiro, inquit, datum; sed inquiro fructum. Discipulis, inquit, Domini Leviticam substantiam habentibus, licebat eis esurientibus, a seminibus accipere escam. Dignus est enim operarius esca sua. Et sacerdotes in templo sabbatum prophanabant, et rei non erant. Quare ergo rei non erant? Quia cum essent in templo, non secularia, sed Dominica perficiebant ministeria, Legem adimplentes, non autem prætereuntes Legem; quemadmodum is qui a semetipso arida ligna attulit in castra Dei, juste lapidatus est. Omnis enim arbor quæ non facit fructum bonum, abscindetur, et in ignem mittetur; et, Quicunque templum Dei violaverit, violabit illum Deus.
9 (18)
Ostensio unius et ejusdem substantiæ esse ea quæ secundum Legem sunt, et ea quæ secundum Evangelium: et quemadmodum novum Testamentum prædicatum est a Prophetis.
UNIUS igitur et ejusdem substantiæ sunt omnia, hoc est, ab uno et eodem Deo, quemadmodum et Dominus ait discipulis: Propterea [p.169] omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Non alterum quidem vetera, alterum vero proferentem nova docuit; sed unum et eundem. Paterfamilias enim Dominus est, qui universæ domui paternæ dominatur: et servis quidem et adhuc indisciplinatis condignam tradens legem; liberis autem et fide justificatis congruentia dans præcepta, et filiis adaperiens suam hæreditatem. Scribas autem et doctores regni cœlorum, suos dicebat discipulos, de quibus et alibi ait Judæis: Ecce mitto ad vos sapientes, et scribas, et doctores, et ex eis occidetis, et effugabitis a civitate in civitatem. Sic itaque quæ de thesauro proferuntur nova et vetera, sine contradictione duo testamenta dicit: vetus quidem quod ante fuerat legisdatio; novum autem, quæ secundum Evangelium est conversatio, ostendit, de qua David ait: Cantate Domino canticum novum. Et Esaias: Cantate Domino hymnum novum. Initium ejus, glorificatur nomen ejus a summo terræ: virtutes ejus in insulis annuntiant. Et Hieremias ait: Ecce disponam, inquit, testamentum novum, non quemadmodum disposui patribus vestris in monte Oreb. Utraque autem testamenta unus et idem paterfamilias produxit, Verbum Dei, Dominus noster Jesus Christus, qui et Abrahæ et Moysi collocutus est, qui nobis in novitate restituit libertatem, et multiplicavit eam, quæ ab ipso est, gratiam.
(19)
Quid est, Plus quam templum, et, Plus quam Salomon hic.
1. Plus est enim, inquit, templo hic. Plus autem et minus non in his dicitur, quæ inter se communionem non habent, et sunt contrariæ naturæ, et pugnant adversus se; sed in his quæ ejusdem sunt substantiæ, et communicant secum, solum autem multitudine et magnitudine differunt: quemadmodum aqua ab aqua, et lumen a lumine, et gratia a gratia. Major est igitur legisdatio quæ in libertatem, quam quæ data est in servitutem: et ideo non in [p.170] unam gentem, sed in totum mundum diffusa est. Unus autem et idem Dominus, qui plus quam templum est, et plus quam Salomon, et plus quam Jonas donat hominibus, id est, suam præsentiam et resurrectionem a mortuis: sed non Deum immutans, nec alium prædicans Patrem, sed eundem ipsum, qui semper habet plura ¹metiri domesticis, et proficiente eorum erga Deum dilectione, plura et majora donans, quemadmodum et Dominus discipulis dicebat: Quoniam et majora horum videbitis. Et Paulus ait: Non quod jam acceperim, aut quod justificatus sim, aut jam perfectus sim: ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, quæ sunt ex parte, destruentur. Sicut igitur adveniente perfecto, non salterum Patrem videbimus, sed hunc quem nunc videre concupimus: Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; neque alium Christum et Dei Filium exspectabimus, sed hunc qui ex Maria Virgine, qui et passus est, in quem et credimus, quem et diligimus; quemadmodum Esaias ait: Et dicent in illa die: Ecce, Dominus Deus noster, in quem speravimus, et exultavimus in salute nostra. Et Petrus ait in epistola sua: Quem non videntes diligitis, inquit, in quem nunc non videntes credidistis, gaudebitis gaudio inenarrabili; neque alium Spiritum sanctum percipimus, nisi hunc qui est nobiscum, et qui clamat, Abba, Pater; et in iisdem ipsis augmentum habebimus, et proficiemus, ut jam non per speculum, et per ænigmata, sed facie ad faciem fruamur muneribus Dei: sic et nunc plus templo, et plus Salomone percipientes, quod est adventus Filii Dei, non alterum didicimus Deum, præter fabricatorem et factorem omnium, qui ab initio nobis demonstratus est; neque alterum Christum Dei Filium, præter eum qui a prophetis prædicatus est.
2. Novo enim Testamento cognito et prædicato per prophetas, et ille qui illud dispositurus erat secundum placitum Patris prædicabatur, [p.171] manifestatus hominibus quemadmodum voluit Deus; ut possint semper proficere credentes in eum, et per testamenta maturescere profectum salutis. Una enim salus et unus Deus ; quæ autem formant hominem, præcepta multa, et non pauci gradus qui adducunt hominem ad Deum. Terreno quidem et temporali regi, cum sit homo, licet aliquoties majores profectus attribuere his qui sunt subjecti: Deo autem non licebit, cum sit idem, et semper majorem gratiam præstare humano generi velit, et pluribus muneribus assidue honorare eos qui placent ei? Si autem hoc est proficere, alterum adinvenire Patrem præter eum qui ab initio annuntiatus est, et rursum, præter eum qui putatur secundo inventus esse, alterum tertium adinvenire; et ejusdem erit profectus et a tertio in quartum, et ab hoc rursum alterum et alterum: et sic semper putans proficere talis sensus, nunquam in uno stabit Deo. Expulsus enim ab eo qui est, et reversus retrorsum, quæret quidem semper, inveniet autem nunquam Deum; sed [p.172] semper incomprehensibilitatis profundo natabit, nisi per pænitentiam conversus, unde et abjectus erat, revertatur, unum Deum Patrem Demiurgum confitens et credens, qui a Lege et prophetis annuntiatus est, qui a Christo testificatus est, quemadmodum ipse ait ad eos qui accusabant ejus discipulos, quasi non servarent traditionem seniorum: Quare vos frustramini præceptum Domini propter traditionem vestram? Dous enim dixit: Honora patrem et matrem; et, Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur. Et iterum secundo ait eis: Et frustrati estis sermonem Dei propter traditionem vestram; manifestissime Patrem et Deum confitens Christus eum qui in Lege dixit: Honora patrem et matrem, ut tibi bene sit. Verbum enim Dei confessus est Legis præceptum verax Deus, et neminem alterum Deum appellavit, quam suum Patrem.
(20)
Quemadmodum Moyses adventum Christi significavit, et tempus passionis et locum in quo passus est.
1. BENE igitur et Johannes meminit dicentem Dominum Judæis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam æternam habere: illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Quomodo igitur testabantur de eo Scripturæ, nisi ab uno et eodem essent Patre, præinstruentes homines de adventu Filii ejus, et prænuntiantes salutem, quæ est ab eo? Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit; scilicet quod inseminatus est ubique in Scripturis ejus Filius Dei; aliquando quidem cum Abraham loquens, cum eodem comesurus: aliquando cum Noë, dans ei mensuras: aliquando [p.173] autem quærens Adam: aliquando autem Sodomitis inducens judicium: et rursus cum videtur, et in viam dirigit Jacob: et de rubo loquitur cum Moyse. Et non est numerum dicere in quibus a Moyse ostenditur Filius Dei: cujus et diem passionis non ignoravit, sed figuratim prænuntiavit eum, Pascha nominans: et in eadem ipsa, quæ ante tantum temporis a Moyse prædicata est, passus est Dominus adimplens Pascha. Non solum autem diem descripsit, sed et locum, et extremitatem temporum, et signum occasus solis, dicens: Non poteris immolare Pascha in ulla alia civitatum tuarum, quas Dominus Deus dat tibi, nisi in eo loco, quem delegerit Dominus Deus tuus invocari nomen suum ibi: immolabis Pascha vespere ad occasum solis.
2. Jam autem et manifestaverat ejus adventum, dicens: Non deerit princeps in Juda, neque dux ex femoribus ejus, quoadusque veniat cui repositum est, et ipse est spes gentium; alligans ad vitem pullum suum, et ad helicem pullum asince. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine woæ pallium suum: lætifici oculi ejus a vino, et candidi dentes ejus quam lac. Inquirant enim hi qui omnia [p.174] scrutari dicuntur, id tempus in quo defecit princeps et dux ex Juda, et qui est gentium spes, et qui vitis, et qui pullus ejus, et quod indumentum, et qui oculi, et qui dentes, et quod vinum, et unumquodque ex dictis exquirant; et invenient non alium, nisi Dominum nostrum Christum Jesum, annuntiatum. Quapropter Moyses increpans populum, quod ingratus exsisteret, ait, Sic populus fatuus, et non sapiens, hæc Domino retribuistis! Et rursus significans, quoniam qui ab initio condidit et fecit eos Verbum, et in novissimis temporibus redimens nos et vivificans, ostenditur pendens in ligno, et non credent ei. Ait enim: Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et non credes vitos tuce. Et iterum: Nonne hic idem Pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te?
(21)
Quoniam et prophetæ, et justi, ante adventum Domini, cognoverunt adventum ejus.
1. QUONIAM autem non solum prophetse et justi multi, præscientes per Spiritum sanctum adventum ejus, oraverunt in illud tempus venire, in quo facie ad faciem viderent Dominum suum, et sermones audirent ejus, Dominus fecit manifestum, dicens discipulis: Multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt, et audire quæ auditis, et non audierunt. Quemadmodum igitur concupierunt et audire, et videre, nisi præscissent futurum ejus adventum? Quomodo autem præscire potuerunt, nisi ab ipso præscientiam ante accepissent? Quomodo autem Scripturæ testificantur de eo, nisi ab uno et eodem Deo omnia semper per Verbum revelata et ostensa fuissent credentibus; aliquando quidem colloquente eo cum suo plasmate, aliquando autem dante legem, aliquando vero exprobrante, aliquando vero exhortante, ac deinceps liberante servum, et adoptante in filium, et apto tempore incorruptelæ hæreditatem præstante, ad perfectionem hominis? Plasmavit enim eum in augmentum et incrementum, quemadmodum et Scriptura dicit: Crescite et multiplicamini. [p.175]
2. Et hoc Deus ab homine differt, quoniam Deus quidem facit, homo autem fit: et quidem qui facit, semper idem est: quod autem fit, et initium, et medietatem, et adjectionem, et augmentum accipere debet. Et Deus quidem bene facit, bene autem fit homini. Et Deus quidem perfectus in omnibus, ipse sibi æqualis et similis; totus cum sit lumen, et totus mens, et totus substantia, et fons omnium bonorum: homo vero profectum percipiens et augmentum ad Deum. Quemadmodum enim Deus semper idem est; sic et homo in Deo inventus, semper proficiet ad Deum. Neque enim Deus cessat aliquando in benefaciendo, et locupletando hominem: neque homo cessat beneficium accipere, et ditari a Deo. Exceptorium enim bonitatis, et organum clarificationis ejus, homo gratus ei qui se fecit: et iterum exceptorium justi judicii ejus homo ingratus, et spernens plasmatorem, et non subjectus Verbo ejus: qui plurimum semper fructificantibus, et plus habentibus dominicum argentum, daturum se pollicitus est. Euge, inquit, serve bone, et fidelis, quia in modico fidelis fuisti, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui: ipse Dominus plurimum promittens.
3. Sicut ergo nunc fructificantibus, plurimum daturum se pollicitus est, secundum munerationem gratiæ suæ, sed non secundum commutationem agnitionis; ipse enim Dominus perse verat, et idem Pater revelatur; sic ergo et posterioribus majorem quam quæ fuit in veteri Testamento munerationem gratiæ attribuit unus et idem Dominus per suum adventum. Et illi enim per famulos audiebant venturum regem, et mediocriter gaudebant, secundum quod sperabant venturum eum: qui autem præsentem viderunt, et libertatem adepti et potiti sunt ejus muneratione, majorem gratiam et abundantiorem exultationem habent, gaudentes de regis adventu, quemadmodum et David dicit: Anima mea exultabit in Domino, jucundabitur in salutari ejus. Et propter hoc Hierosolymam introëunte eo, omnes qui erant in via David, in dolore animæ cognoverunt suum regem, et substraverunt ei [p.176] vestimenta, et ramis viridibus adornaverunt viam, cum magna lætitia et exultatione clamantes: Osanna filio David, Benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis. Zelantibus autem malis dispensatoribus, qui circumveniebant inferiores, et dominabantur eorum quibus ratio non constabat, et propter hoc nolentibus venisse regem, et dicentibus ei, Audis quid isti dicunt? ait Dominus: Nunquam legistis, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? id quod a David in Filium Dei dictum erat, in se factum ostendens, et significans, illos quidem nescire virtutem Scripturæ, et dispositionem Dei; se autem esse qui a prophetis annuntiatus sit Christus, cujus nomen in omni terra laudatur, ex ore infantium et lactentium laudem perficientis suo Patri: quapropter et elevata est magnificentia ejus super cœlos.
4. Si ergo idem ipse adest, qui prædicatus est a prophetis, Dominus noster Jesus Christus, et adventus ejus pleniorem gratiam et majorem munerationem attribuit his qui susceperunt eum, manifestum, quoniam et Pater idem ipse est, qui a prophetis annuntiatus est, et non alterius Patris agnitionem fecit veniens Filius, sed ejusdem qui ab initio prædicatus est; a quo et libertatem detulit his qui legitime, et prono animo, et toto corde deserviunt ei: contemtoribus autem, et non subjectis Deo, sed in gloriam hominum exteriores munditias sectantibus, (quæ in figuram futurorum traditæ erant, velut umbræ cujusdam descriptionem faciente Lege, atque deliniante de temporalibus æterna, de terrenis cœlestia), fingentibus plusquam quæ dicta sunt sese observare, tanquam diligentiam suam etiam ipsi Deo præferentibus, intus [p.177] autem plenis hypocrisi, et cupiditate, et omni malitia, sempiternam attulit perditionem, abscindens eos a vita.
(22)
Quemadmodum seniorum traditio contraria erat Legi quæ data est per Moysem.
1. SENIORUM enim ipsorum traditio, quam ex Lege observare fingebant, contraria erat Legi datæ per Moysem. Propter hoc et Esaias ait: Caupones tui miscent vinum aqua; ostendens quod austero Dei præcepto miscerent seniores aquatam traditionem, id est, aggredientes adulteram legem, et contrariam Legi, sicut et Dominus fecit manifestum, dicens eis: Quare vos transgredimini præceptum Dei propter traditionem vestram? Non solum autem per prævaricationem frustrati sunt Legem Dei, miscentes vinum aqua; sed et suam legem e contrario statuerunt, quse usque adhuc Pharisaica vocatur. In qua quædam quidem auferunt, quædam vero addunt, quædam autem, quemadmodum volunt, interpretantur; quibus utuntur singulariter magistri eorum: quas traditiones volentes vindicare, Legi Dei instituenti eos ad adventum Christi non subjecti esse voluerunt; sed et Dominum arguebant in sabbatis curantem, quod quidem sicut prædiximus, Lex non prohibebat. Etenim ipsi secundum aliquid 7curabant, circumcidentes hominem in sabbato; se autem ipsos non redarguebant, per traditionem et prædictam Pharisaicam legem transgredientes præceptum Dei, et præceptum Legis non habentes, id est dilectionem quæ est erga Deum. [p.178]
2. Quoniam autem hoc primum et maximum præceptum est, sequens autem erga proximum, Dominus docuit, totam legem et prophetas pendere dicens ex ipsis præceptis. Et ipse autem aliud majus hoc præcepto non detulit: sed hoc ipsum renovavit suis discipulis, jubens seis Deum diligere ex toto corde, et cæteros quemadmodum se. Si autem ab alio descendisset Patre, nunquam ex Lege primo et summo usus esset præcepto, sed utique omnimodo eniteretur majus hoc a perfecto Patre deferre, non eo uti quod a Deo Legis fuisset datum. Et Paulus autem: Adimpletio, inquit, Legis dilectio: et omnibus cæteris evacuatis, manere fidem, spem, dilectionem; majorem autem esse omnium dilectionem: et neque agnitionem sine dilectione quæ est erga Deum præstare aliquid; neque mysteriorum comprehensionem neque fidem neque prophetiam, sed omnia vacua et frustra esse sine dilectione: dilectionem vero perficere perfectum hominem; et eum qui diligit Deum esse perfectum, et in hoc ævo et in futuro. Nunquam enim desinimus diligentes Deum; sed quanto plus eum intuiti fuerimus, tanto plus eum diligimus.
(23)
De Pharisaica lege: quæ sunt particularia præcepta, et quæ catholica.
1. In Lege igitur et in Evangelio cum sit primum et maximum præceptum, diligere Dominum Deum ex toto corde; dehinc simile illi, diligere proximum sicut seipsum: unus et idem ostenditur Legis et Evangelii conditor. Consummatæ enim vitæ præcepta in utroque Testamento cum sint eadem, eundem ostenderunt Deum: qui particularia quidem præcepta apta utrisque præcepit; sed eminentiora et summa, sine quibus salvari non est, in utroque eadem suasit. Quem autem non confundat Dominus, ostendens non ab altero Deo esse Legem, sic dicens eis qui a se docebantur, turbæ et discipulis: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et Pharisæi. Omnia itaque quæcunque dixerint vobis, custodite et facite; secundum autem opera corum nolite facere: dicunt enim et [p.179] non faciunt. Alligant enim sarcinas graves, et imponunt super humeros hominum; ipsi autem nec digito quidem volunt eas movere. Non ergo eam Legem, quæ est per Moysem data, incusabat, quam adhuc salvis Hierosolymis suadebat fieri; sed illos redarguebat, quod verba quidem Legis enuntiarent, essent autem sine dilectione, et propter hoc injusti in Deum et in proximos exstiterunt. Quemadmodum et Esaias ait: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Frustra autem colunt me, docentes doctrinas et præcepta hominum. Non per Moysem datam Legem dicens præcepta hominum, sed traditiones presbyterorum ipsorum, quas finxerant, quas vindicantes frustrabantur Legem Dei, et propter hoc nec Verbo ejus subjecti sunt. Hoc enim est quod et a Paulo dicitur de istis: Ignorantes enim justitiam Dei, et suam justitiam volentes statuere, justiticæ Dei non sunt subjecti. Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti. Et quomodo finis Legis Christus, si non et initium ejus esset? Qui enim finem intulit, hic et initium operatus est; et ipse est qui dicit Moysi: Videns vidi vexationem populi mei qui est in Ægypto, et descendi ut eruam eos: ab initio assuetus Verbum Dei ascendere et descendere, propter salutem eorum qui male haberent.
2. Quoniam autem Lex prædocuit hominem sequi oportere Christum, ipse facit manifestum ei qui interrogavit, quid faciens vitam æternam hæreditaret, sic respondens: Si vis in vitam introire, custodi præcepta. Illo autem interrogante, Qua? rursus Dominus: Non mœchaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium reddes, honora patrem et matrem, et diliges proximum tanquam teipsum; velut gradus proponens præcepta Legis introitus in vitam, volentibus sequi eum: quæ uni tum dicens, omnibus dicebat. Ille autem cum dixisset: Omnia feci, (et forte non fecerat, nam utique non diceretur ei, Custodi præcepta,) arguens Dominus cupiditatem ejus, dixit ei: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et divide pauperibus, et veni, sequere me; Apostolorum partem promittens eis, qui sic fecerint: et non alterum Deum Patrem annuntiabat eis qui sequebantur eum, præter [p.180] eum qui ab initio a Lege annuntiatus est; nec alium Filium, nec matrem, Enthymesin Æonis, qui fuit in passione et in defectione; nec triginta Æonum plenitudinem, quæ vacua et inconstans ostensa est; nec eam fabulam quse a reliquis hæreticis ficta est; sed docebat, ut facerent præcepta quæ ab initio præcepit Deus, ¹et ut veterem cupiditatem per opera bona solverent, et sequerentur Christum. Quoniam autem ea quæ possidentur pauperibus divisa, solutionem faciunt præteritæ cupiditatis, Zacchæus fecit manifestum: Ecce, dicens, dimidium ex bonis meis do pauperibus, et si cujus quid fraudavi, reddo quadruplum.
(24)
Quemadmodum Dominus, quæ de Lege comprehendebantur, superextendit discipulis et non dissolvit: et secundum quid plus abundat justitia nostra, quam Scribarum et Pharisæorum.
1. Et quia Dominus naturalia Legis, per quæ homo justificatur, quæ etiam ante legisdationem custodiebant qui fide justificabantur et placebant Deo, non dissolvit, sed extendit et [p.181] implevit, ex sermonibus ejus ostenditur. Dictum est enim, inquit, antiquis, Non mechaberis. Ego autem dico vobis, Quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mechatus est eam in corde suo. Et iterum: Dictum est, Non occides. Ego autem dico vobis, Omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio. Et, Dictum est, Non perjurabis. Ego autem dico vobis, Neque jurare in totum. Sit autem vobis sermo, Etiam etiam, et Non non. Et quæcunque sunt talia. Omnia enim hæc non contrarietatem et dissolutionem præteritorum continent, sicut qui a Marcione sunt vociferantur; sed plenitudinem et extensionem, sicut ipse ait: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. Quid autem erat plus? Primo quidem non tantum in Patrem, sed et in Filium ejus jam manifestatum credere; hic est enim, qui in communionem et unitatem Dei hominem ducit. Post deinde non solum dicere, sed et facere; illi enim dicebant, sed non faciebant : et non tantum abstinere a malis operibus, sed etiam a concupiscentiis eorum. Hæc autem non quasi contraria Legi docebat; sed adimplens Legem, et infigens justificationes Legis in nobis. Illud autem fuisset Legi contrarium, si quodcunque Lex vetasset fieri, idipsum discipulis suis jussisset facere. Et hoc autem quod præcepit, non solum vetitis a Lege sed etiam a concupiscentiis eorum abstinere, non contrarium est, quemadmodum diximus, neque solventis Legem, sed adimplentis et extendentis et dilatantis.
2. Etenim Lex, quippe servis posita, per ea quæ foris erant corporalia animam erudiebat; velut per vinculum attrahens eam ad obedientiam præceptorum, uti disceret homo servire Deo: Verbum autem liberans animam, et per ipsam corpus voluntarie [p.182] emundari docuit. Quo facto, necesse fuit auferri quidem vincula servitutis, quibus jam homo assueverat, et sine vinculis sequi Deum; superextendi vero decreta libertatis, et augeri subjectionem quæ est ad regem, ut non retrorsus quis revertens indignus appareat ei qui se liberavit: eam vero pietatem et obedientiam, quæ est erga patremfamilias, esse quidem eandem et servis et liberis; majorem autem fiduciam habere liberos, quoniam sit major et gloriosior operatio libertatis, quam ea quæ est in servitute obsequentia. Et propter hoc Dominus pro eo quod est, Non mechaberis, nec concupiscere præcepit: et pro eo quod est, Non occides, neque irasci quidem: et pro eo quod est decimare, omnia quæ sunt pauperibus dividere; et non tantum proximos, sed etiam inimicos diligere: et non tantum bonos datores et communicatores esse, sed etiam adversus eos qui tollunt nostra gratuito donatores. Tollenti enim tibi tunicam, ait, remitte ei et pallium: et ab eo qui tollit tua, non reposcas: et quemadmodum vultis ut faciant vobis homines, facite eis; ut non quasi nolentes fraudari contristemur, sed, quasi volentes donaverimus, gaudeamus, gratiam magis præstantes in proximos, quam necessitati servientes. Et si quis te, inquit, angariaverit mille passus, vade cum eo alia duo; uti non quasi servus sequaris, sed quasi liber præcedas, aptum te in omnibus et utilem proximo præstans: non illorum malitiam intuens, sed tuam bonitatem perficiens, configurans temetipsum Patri, qui solem suum oriri facit super malos et bonos, et pluit super justos et injustos.
3. Hæc autem omnia, quemadmodum prædiximus, non dissolventis erant Legem, sed adimplentis et extendentis et dilatantis in nobis: tanquam si aliquis dicat, majorem libertatis operationem, et pleniorem erga liberatorem nostrum infixam nobis subjectionem et affectionem. Non enim propter hoc liberavit nos, ut ab eo abscedamus; nec enim potest quisquam extra dominica constitutus [p.183] bona, sibimetipsi acquirere salutis alimenta: sed ut plus gratiam ejus adepti, plus eum diligamus. Quanto autem plus eum dilexerimus, hoc majorem ab eo gloriam accipiemus, cum simus semper in conspectu Patris. Quia igitur naturalia omnia præcepta communia sunt nobis et illis, in illis quidem initium et ortum habuerunt; in nobis autem augmentum et adimpletionem perceperunt. Assentire enim Deo, et sequi ejus Verbum, et super omnia diligere eum, et proximum sicut seipsum, homo autem homini proximus, et abstinere ab omni mala operatione, et quæcunque talia communia utrisque sunt, unum et eundem ostendunt Deum. Hic est autem Dominus noster Verbum Dei, qui primo quidem servos attraxit Deo, postea autem liberavit eos qui subjecti sunt ei, quemadmodum ipse ait discipulis: Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid ejus Dominus faciat. Vos autem dixi amicos, quoniam omnia quæ audivi a Patremeo, manifestavi. In eo enim quod dicit: Jam non dicam vos servos, manifestissime significavit se esse, qui primo quidem eam servitutem quæ est erga Deum, hominibus per Legem constituerit, post deinde libertatem eis donaverit. Et in eo quod dicit: Quoniam servus nescit quid faciat Dominus ejus, ignorantiam servilis populi manifestat per suum adventum. In eo autem quod amicos Dei dicit suos discipulos, manifeste ostendit se esse Verbum Dei, quem et Abraham voluntarie et sine vinculis propter generositatem fidei sequens, amicus factus est Dei. Sed neque Abrahæ amicitiam propter indigentiam assumsit Dei Verbum, exsistens ab initie perfectus: antequam enim Abraham esset, ego sum, inquit; sed ut ipsi Abrahæ donaret æternam vitam exsistens bonus, quoniam amicitia Dei immortalitatis est condonatrix his qui aggrediuntur eam. [p.184]
(25)
Quare fecit Deus hominem, et patres elegit, et nos vocavit, et quid præstat ea quæ est ad Deum servitus, et quare talis lex populo data est.
IGITUR initio, non quasi indigens Deus hominis, plasmavit Adam, sed ut haberet in quem collocaret sua beneficia. Non enim solum ante Adam, sed et ante omnem conditionem glorificabat Verbum Patrem suum, manens in eo; et ipse a Patre clarificabatur, quemadmodum ipse ait: Pater, clarifica me claritate, quam habui apud te priusquam mundus fieret. Nec nostro ministerio indigens jussit ut eum sequeremur; sed nobis ipsis attribuens salutem. Sequi enim Salvatorem, participare est salutem: et sequi lumen, percipere est lumen. Qui autem in lumine sunt, non ipsi lumen illuminant, sed illuminantur et illustrantur ab eo: ipsi quidem ei nihil præstant, beneficium autem percipientes illuminantur a lumine. Sic et servitus erga Deum, Deo quidem nihil præstat, nec opus est Deo humano obsequio; ipse autem sequentibus et servientibus ei, vitam et incorruptelam et gloriam æternam attribuit, beneficium præstans servientibus sibi, ob id quod serviunt, et sequentibus, ob id quod sequuntur; sed non beneficium ab eis percipiens: est enim dives perfectus et sine indigentia. Propter hoc autem exquirit Deus ab hominibus servitutem, ut quoniam est bonus et misericors benefaciat eis qui perseverant in servitute ejus. In quantum enim Deus nullius indiget, in tantum homo indiget Dei communione. Hæc enim gloria hominis, perseverare ac permanere in Dei servitute. Et propter hoc dicebat discipulis Dominus: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos; significans, quoniam non ipsi glorificabant eum, sequentes eum; sed in eo quod sequerentur Filium Dei, glorificabantur ab eo. Et iterum: Volo ut ubi ego sum, ibi et hi sint, ut videant claritatem meam; non vane glorians super hoc, sed gloriam suam participari volens discipulis suis, de quibus Esaias: Ab oriente attraham semen tuum, et [p.185] ab occasu colligam te: et dicam aquiloni, Adduc; et austro, Noli prohibere: attrahe filios meos de longinquo, et filias meas a summitatibus terræ, omnes quotquot vocati sunt in nomine meo. In gloria enim mea præparavi, et formavi, et feci eum. Hoc ideo, quoniam ubicunque est cadaver, illuc congregabuntur et aquilæ, participantes gloriæ Domini : qui et formavit, et ad hoc præparavit nos, ut dum sumus cum eo participemus gloriæ ejus.
2. Sic et Deus ab initio hominem quidem plasmavit propter suam munificentiam; patriarchas vero elegit propter illorum salutem; populum vero præformabat, docens indocibilem sequi Deum; prophetas vero præstruebat in terra, assuescens hominem portare ejus Spiritum, et communionem habere cum Deo: ipse quidem nullius indigens; his vero qui indigent ejus, suam præbens communionem: et his qui ei complacebant, fabricationem salutis ut architectus delineans, et non videntibus in Ægypto a semetipso dans ducationem; et his qui inquieti erant in eremo, dans aptissimam legem; et his qui in bonam terram introierunt, dignam præbens hæreditatem; et his qui convertuntur ad Patrem, saginatum occidens vitulum, et primam stolam donans: multis modis componens humanum genus ad consonantiam salutis. Et propter hoc Johannes in Apocalypsi ait: Et vox ejus quasi vox aquarum multarum. Vere enim aquæ multæ Spiritus Dei, quoniam dives, et quoniam magnus est Pater. Et per omnes illos transiens Verbum, sine invidia utilitatem præstabat eis qui subjecti sibi erant, omni conditioni congruentem et aptam legem conscribens.
3. Sic autem et populo tabernaculi factionem, et ædificationem templi, et Levitarum electionem, sacrificia quoque et oblationes, et monitiones, et reliquam omnem legis statuebat deservitionem. Ipse quidem nullius horum est indigens; est enim semper plenus omnibus bonis, omnemque odorem suavitatis, et omnes suaveo lentium vaporationes habens in se, etiam antequam Moyses enset: [p.186] facilem autem ad idola reverti populum erudiebat, per multas vocationes præstruens eos perseverare, et servire Deo, per ea quæ erant secunda, ad prima vocans; hoc est, per typica, ad vera; et per temporalia, ad æterna; et per carnalia, ad spiritalia; et per terrena, ad cœlestia; quemadmodum et dictum est Moysi: Quoniam facies omnia juxta typum eorum quce vidisti in monte. 3 Quadraginta enim diebus discebat tenere sermones Dei, et characteres celestes, et imagines spiritales, et præfigurationes futurorum, quemadmodum et Paulus ait: Bibebant enim de sequenti petra: petra autem erat Christus. Rursum prædictis his quæ in lege sunt, intulit: Omnia autem hæc in figura veniebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis seculorum devenit. Per typos enim discebant timere Deum, et perseverare in obsequiis ejus. Itaque lex, et disciplina erat illis, et prophetia futurorum. Nam Deus primo quidem per naturalia præcepta, quse ab initio infixa dedit hominibus, admonens eos, id est per Decalogum, (que si quis non fecerit, non habet salutem) nihil plus ab eis exquisivit. Quemadmodum Moyses in Deuteronomio ait: Hi sermones omnes, quos locutus est Dominus ad omnem synagogam filiorum Israel in monte, et nihil adjecit, et scripsit ea in duabus tabulis lapideis: et dedit mihi; propter hoc ut custodirent præcepta hi qui velint sequi eum. [p.187]
(26)
Quemadmodum in populo priore, et in Ecclesia quædam præcepta propter duritiam et inobedientiam hominum data sunt.
1. Ar ubi conversi sunt in vituli factionem, et reversi sunt animis suis in Ægyptum, servi pro liberis concupiscentes esse, aptam concupiscentiæ suæ acceperunt reliquam servitutem, a Deo quidem non abscindentem, in servitutis autem jugo dominantem eis: quemadmodum et Ezechiel propheta causas talis legis datæ reddens, ait: Et post concupiscentiam cordis sui erant oculi eorum, et ego dedi eis præcepta non bona, et justificationes, in quibus non vivent in eis. Et Lucas autem Stephanum, qui primus in diaconium ab Apostolis electus est, et primus occisus est propter Christi martyrium, sic dixisse de Moyse scripsit: Ille quidem accepit præcepta Dei vivi, dare vobis, cui noluerunt obedire patres 5 vestri, sed abjecerunt et conversi sunt corde suo in Ægyptum, dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui nos antecedant; Moyses enim qui eduxit nos de terra Ægypti, quid ei contigerit, ignoramus. Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt sacrificia idolo, et lætabantur in factis manuum suarum. Convertit autem Deus, et tradidit eos servire exercitibus cæli, quemadmodum scriptum est in libro prophetarum: Numquid sacrificia et oblationes obtulistis mihi annis quadraginta in eremo, domus Israel? et accepistis [p.188] tabernaculum Moloch, et stellam Dei Rempham, figuras quas fecistis adorare eas; manifeste significans, quoniam non ab altero Deo talis illis data Lex est, sed ab eodem ipso, apta illorum servituti. Quapropter et in Exodo ad Moysem dicit: Emittam ante te angelum meum: non enim ascendam tecum, quoniam populus dure cervicis es.
2. Et non solum hoc, sed et præcepta quædam a Moyse posita eis propter duritiam illorum, et quod nollent esse subjecti, manifestavit Dominus, cum dixissent ei: Quare ergo Moyses præcepit dare libellum repudii, et remittere uxorem? dicens eis: Hæc vobis propter duritiam cordis vestri permisit; ab initio autem non ita factum est: Moysem quidem excusans, quasi fidelem servum, unum autem, qui ab initio masculum et fæminam fecit, Deum confitens; illos autem arguens tanquam duros, et non subjectos. Et propter hoc aptum duritiæ eorum repudii præceptum a Moyse acceperunt. Et quid dicimus de veteri testamento hæc ? quandoquidem et in novo Apostoli hoc idem facientes inveniuntur propter prædictam causam, statim dicente Paulo: Hæc autem ego dico, non Dominus. Et iterum: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum præceptum. Et iterum: De virginibus autem præceptum Domini non habeo; consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis sim. Sed et alio loco ait: Ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Si igitur et in novo testamento, quædam præcepta secundum ignoscentiam Apostoli concedentes inveniuntur, propter quorundam incontinentiam, ut non obdurati tales, in totum desperantes salutem suam, apostatæ fiant a Deo; non oportet mirari, si et in veteri testamento idem Deus tale aliquid voluit fieri pro utilitate populi, illiciens eos per prædictas observationes, ut per eas salutem Decalogi observantes, munera dent ei, et detenti ab eo, non reverterentur ad idololatriam, nec apostatæ fierent a Deo, sed toto [p.189] corde discerent diligere eum. Si autem quidam propter inobedientes Israelitas et perditos, infirmum dicunt legis doctorem, invenient in ea vocatione quæ est secundum nos, multos quidem vocatos, paucos vero electos; et intrinsecus lupos, foris vero indutos pelles ovium: et id quod erat semper liberum let suæ potestatis in homine, semper servasse Deum, et suam exhortationem : ut juste judicentur, qui non obediunt ei, quoniam non obedierunt: et qui obedierunt et crediderunt ei, honorentur incorruptibilitate.
(27)
Quare circumcisio data est populo, et observatio sabbatorum, et quam habent recapitulationem.
1. QUONIAM autem et circumcisionem non quasi consummatricem justitiæ, sed in signo eam dedit Deus, ut cognoscibile perseveret genus Abrahæ, ex ipsa Scriptura discimus. Dixit, enim inquit, Deus ad Abraham, Circumcidetur omne masculinum vestrum, et circumcidetis carnem præputii vestri, sin signo testamenti inter me et vos. Hoc idem de sabbatis Ezechiel propheta ait: Et sabbata mea dedi eis, ut sint in signo inter me et ipsos, ut sciant quoniam ego Dominus, qui sanctifico eos. Et in Exodo Deus ait ad Moysem: Et sabbata mea observabitis: erit enim signum apud me vobis in generationes vestras. In signo ergo data sunt hæc: non autem sine symbolo erant signa, id est sine argumento, neque otiosa, tanquam quæ a sapiente artifice darentur; sed secundum carnem circumcisio præsignificabat spiritalem. Etenim nos, ait Apostolus, circumcisi sumus circumcisione non manufacta. Et propheta ait: Circumcidite duritiam cordis vestri. Sabbata autem perseverantiam totius diei erga Deum deservitionis edocebant. Estimati enim sumus, ait Apostolus Paulus, tota die [p.190] ut oves occisionis; scilicet consecrati, et ministrantes omni tempore fidei nostræ et perseverantes ei, et abstinentes ab omni avaritia, non acquirentes nec possidentes thesauros in terra. Manifestabatur autem et tanquam de ea quæ facta sunt, requietio Dei, hoc est, regnum, in quo requiescens homo ille qui perseveraverit Deo assistere, participabit de mensa Dei.
2. Et quia non per hæc justificabatur homo, sed in signo data sunt populo, ostendit, quod ipse Abraham sine circumcisione, et sine observatione sabbatorum, credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei vocatus est. Sed et Lot sine circumcisione eductus est de Sodomis, percipiens salutem a Deo. Item Deo placens Noe cum esset incircumcisus, accepit mensuras mundi secundæ generationis. Sed et Enoch sine circumcisione placens Deo cum esset homo, Dei legatione ad angelos fungebatur, et translatus est, et conservatur usque nunc testis justi judicii Dei: quoniam angeli quidem transgressi deciderunt in terram in judicium; homo autem placens, translatus est in salutem. Sed et reliqua autem omnis multitudo eorum, qui ante Abraham fuerunt justi, et eorum patriarcharum, qui ante Moysem fuerunt, et sine his quæ prædicta sunt, et sine lege Moysi justificabantur. Quemadmodum et ipse Moyses in Deuteronomio ait ad populum: Dominus Deus tuus testamentum disposuit in Horeb: et non patribus vestris disposuit Dominus testamentum hoc, sed ad vos.
3. Quare igitur patribus non disposuit Dominus testamentum? Quia lex non est posita justis; justi autem patres virtutem decalogi [p.191] conscriptam habentes in cordibus et animabus suis, diligentes scilicet Deum qui fecit eos, et abstinentes erga proximum ab injustitia: propter quod non fuit necesse admoneri eos correptoriis literis, quia habebant in semetipsis justitiam Legis. Cum autem hæc justitia et dilectio quæ erat erga Deum, ¹cessisset in oblivionem, et extincta esset in Ægypto, necessario Deus propter multam suam serga homines benevolentiam semetipsum ostendebat per vocem, et eduxit de Ægypto populum in virtute, uti rursus fieret homo discipulus et sectator Dei; et subaffligebat indicto audientes, ut non contemnerent eum qui se fecit, et manna cibavit eum, uti rationalem acciperent escam: quemadmodum et Moyses in Deuteronomio ait: Et cibavit te manna, quod non sciebant patres tui, uti cognoscas, quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei, quod procedit de ore ejus, vivit homo. CAP.
(28)
In quo differt Decalogus a reliquis præceptis.
Er erga Deum dilectionem præcipiebat, et eam quæ ad proximum est justitiam insinuabat, ut nec injustus, nec indignus sit Deo, præstruens hominem per decalogum in suam amicitiam, et eam quæ circa proximum est concordiam: quæ quidem ipsi proderant homini, nihil tamen indigente Deo ab homine. Et propter hoc Scriptura ait: Hos sermones locutus est Dominus ad omnem synagogam filiorum Israel in monte, et nihil adjecit; nihil enim, quemadmodum prædiximus, indigebat ab eis. Et iterum Moyses ait: Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te, nisi timere Dominum Deum tuum, ambulare in omnibus viis ejus, [p.192] et diligere eum, et servire Domino Deo tuo ex toto corde tuo, et ex tota anima tua? Hæc autem gloriosum quidem faciebant hominem, id quod deerat ei adimplentia, id est amicitiam Dei; Deo autem præstabant nihil: nec enim indigebat Deus dilectione hominis. Deerat autem homini gloria Dei, quam nullo modo poterat percipere, nisi per eam obsequentiam, quæ est erga Deum. Et propter hoc iterum Moyses ait eis; Elige vitam, ut vivas tu et semen tuum, diligere Dominum Deum tuum, exaudire vocem ejus, et apprehendere eum: quoniam hæc est vita tua, et longitudo dierum tuorum. In quam vitam præstruens hominem, decalogi quidem verba ipse per semetipsum omnibus similiter Dominus locutus est: et ideo similiter permanent apud nos, extensionem et augmentum, sed non dissolutionem accipientia per carnalem ejus adventum. Servitutis autem præcepta separatim per Moysem præcepit populo, apta illorum eruditioni, sive castigationi; quemadmodum ipse Moyses ait: Et mihi præcepit Dominus in tempore illo, dicere vobis justificationes et judicia. Hæc ergo quæ in servitutem, et in signum data sunt illis, circumscripsit novo libertatis testamento. Quæ autem naturalia, et liberalia, et communia omnium, auxit et dilatavit, sine invidia largiter donans hominibus per adoptionem, Patrem scire Deum, et diligere eum ex toto corde, et sine aversatione sequi ejus Verbum, non tantum abstinentes a malis operationibus, sed etiam a concupiscentiis earum. Auxit autem etiam timorem: filios enim plus timere oportet quam servos, et majorem dilectionem habere in patrem. Et propter hoc ait Dominus: Omnem sermonem otiosum quem locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii; et, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo; et, qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio: ut sciamus, quoniam non solum factorum reddemus rationem Deo, ut servi; [p.193] sed etiam sermonum et cogitationum, tanquam qui et libertatis potestatem acceperimus: in qua magis probatur homo, si revereatur set timeat et diligat Dominum. Et propter hoc Petrus ait, non velamentum malitiæ habere nos libertatem, sed ad probationem et manifestationem fidei.
(29)
Ostensio quoniam non propter se, nec indigens Deus deservitione eorum, Leviticam præcepit legem: quid enim requirit Deus ab homine, nullius indigens?
1. Quoniam autem non indigens Deus servitute eorum, sed propter ipsos quasdam observantias in lege præceperit, plenissime prophetæ indicant. Et rursus quoniam non indiget Deus oblatione eorum, sed propter ipsum qui offerat hominem, manifeste Dominus docuit, quemadmodum ostendimus. Si quando enim negligentes eos justitiam, et abstinentes a dilectione Dei videbat, per sacrificia autem et reliquas typicas observantias putantes propitiari Deum, dicebat eis Samuel quidem sic; Non vult Deus holocausta et sacrificia, sed vult exaudiri vocem suam. Ecce, auditus bonus super sacrificium, et auditus super adipem arietum. David autem ait: Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi: holocausta etiam pro delicto non [p.194] postulasti. Docens eos quoniam obauditionem vult Deus, quæ servat eos, quam sacrificia et holocaustomata, quæ nihil eis prosunt ad justitiam: et novum simul prophetans Testamentum. Manifestius autem adhuc in quinquagesimo Psalmo de his ait: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum Dominus non despernet. Quoniam ergo nihil indiget Deus, in eo qui est ante hunc Psalmo ait: Non accipiam de domo tua vitulos, nec de gregibus tuis hircos. Quoniam mecв sunt omnes besticæ terræ, jumenta in montibus et boves; cognovi omnia volatilia cœli, et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo ? Deinde ne quis putet, propterea quod irasceretur, eum recusare hæc, infert, consilium ei dans: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua, et invoca me in die tribulationis tuæ, et eripiam te, et glorificabis me; illa quidem per quæ putabant peccantes propitiari Deum abnuens, set ostendens quod ipse nullius rei indiget; hæc autem per quæ justificatur homo, et appropinquat Deo, hortatur et admonet. [p.195]
2. Hoc idem autem et Esaias ait: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, dicit Dominus? Plenus sum. Et cum abnuisset holocaustomata, et sacrificia, et oblationes, et adhuc neomenias, et sabbata, et ferias, et reliquam universam consequentem his observationem, intulit, suadens eis quæ salutaria sunt: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias a cordibus vestris ab oculis meis: desinite a malitiis vestris, discite bonum facere, exquirite judicium, eruite eum qui injuriam patitur, judicate pupillo, et justificate viduam, et venite disputemus, dicit Dominus. Non enim sicut homo motus, ut multi audent dicere, divertit eorum sacrificia; sed miserans eorum cæcitati, et verum sacrificium insinuans, quod offerentes propitiabuntur Deum, ut ab eo vitam percipiant.
3. Quemadmodum alibi ait: Sacrificium Deo cor contribulatum; odor suavitatis Deo, cor clarificans eum qui plasmavit. Si enim irascens abnueret hæc eorum sacrificia, tanquam qui indigni essent consequi misericordiam ejus, non utique eisdem ipsis suaderet, per quæ salvari possent. Sed quoniam Deus misericors est, non abscidit eos a bono consilio. Nam per Hieremiam cum dixisset, Quo mihi thus de Saba affertis, et cinnamomum de terra longinqua? holocaustomata et sacrificia vestra non delectaverunt me; intulit: Audite sermonem Domini omnis Juda. Hæc dicit Dominus Deus Israel: Dirigite vias vestras et studia vestra, et constituam vos in loco isto. Ne confisi fueritis vobismet in sermonibus mendacibus, quoniam in totum non proderunt vobis, dicentes: [p.196] Templum Domini, templum Domini, est. Et iterum significans, quoniam non propter hoc eduxit eos de Ægypto, ut sacrificia ei offerant, sed ut obliti idololatriæ Ægyptiorum, audire vocem Domini possent, quæ erat eis salus et gloria, Isic per eundem Hieremiam ait: Hæc dicit Dominus: Holocaustomata vestra colligite cum sacrificiis vestris, et manducate carnes. Quoniam non sum locutus ad patres vestros, nec de holocaustomatibus et sacrificiis præcepi eis, qua die eduxi eos de Ægypto; sed sermonem hunc præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero Deus vester, et vos eritis populus meus, et ambulate in omnibus viis meis quascunque præcepero vobis, ut bene sit vobis. Et non obaudierunt, nec intenderunt; sed ambulaverunt in cogitationibus cordis malitiæ suæ, et facti sunt retrorsus, et non ad priora. Et iterum per eundem ipsum dicens: Sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et scire quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam, et justitiam, et judicium in terra, intulit: Quoniam in his voluntas mea est, dicit Dominus; sed non in sacrificiis, nec in holocaustomatibus, nec in oblationibus. Non enim principaliter hæc, sed secundum consequentiam, et propter prædictam causam habuit populus, sicut iterum Esaias ait: Non mihi oves holocaustomatis tui, nec in sacrificiis tuis clarificasti me: non servisti mihi in sacrificiis, nec aliquid laboriose fecisti in thure: nec mercatus es mihi argento incensum, nec adipem sacrificiorum tuorum concupivi; sed in peccatis tuis, et in iniquitatibus tuis ante me stetisti. Super quem igitur, ait, aspiciam, nisi super humilem, et quietum, et tremontem sermones meos. Non enim adipes et carnes pingues auferent a te injustitias tuas. Hoc est jejunium, quod ego elegi, dicit Dominus. Solve omnem nodum injustitiæ, dissolve connexus violentium commerciorum, dimitte quassatos in requiem, et omnem conscriptionem injustam conscinde. Frange esurienti panem tuum Sex animo, et peregrinum sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, cooperi eum, et domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet matutinum lumen tuum, et sanitates tuæ citius orientur, et præcedet ante te justitia, et gloria Domini circumdabit te: et adhuc te loquente dicam, Ecce adsum. [p.197]
4. Et Zacharias autem in duodecim prophetis, significans eis voluntatem Dei, ait: Hæc dicit Dominus omnipotens: Judicium justum judicate, pietatem et misericordiam facite unusquisque ad fratrem suum. Viduam et orphanum et proselytum et pauperem nolite opprimere, et unusquisque malitiæ fratris sui non reminiscatur in corde suo. Et iterum: Hi sunt, inquit, sermones quos facietis. Loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, et judicium pacificum judicate in portis vestris, et unusquisque malitiam fratris sui non recogitet in corde suo, et jurationem falsam ne dilexeritis: quoniam hæc omnia odi, dicit Dominus omnipotens. Et David autem similiter: Quis est, inquit, homo qui vult vitam, et amat videre dies bonos? Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum: inquire pacem, et sequere eam.
5. Ex quibus omnibus manifestum est, quia non sacrificia et holocaustomata quærebat ab eis Deus; sed fidem, et obedientiam, et justitiam, propter illorum salutem. Sicut in Osee propheta docens eos Deus suam voluntatem, dicebat: Misericordiam volo quam sacrificium, et agnitionem Dei super holocaustomata. Sed et Dominus noster eadem monebat eos, dicens: Si enim cognovissetis quid est, Misericordiam volo, et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes: testimonium quidem reddens prophetis, quoniam veritatem prædicabant; illos autem arguens sua culpa insipientes. Sed et suis discipulis dans consilium, primitias Deo [p.198] offerre ex suis creaturis, non quasi indigenti, sed ut ipsi nec infructuosi nec ingrati sint, eum qui ex creatura est panis, accepit, [p.199] et gratias egit, dicens: Hoc est meum corpus. Et calicem similiter, qui est. ex ea creatura, quæ est secundum nos, suum sanguinem confessus est, et novi Testamenti novam docuit oblationem; quam Ecclesia ab Apostolis accipiens, in universo mundo offert Deo sei qui alimenta nobis præstat primitias suorum munerum in novo Testamento, de quo in duodecim prophetis Malachias sic præsignificavit: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus [p.200] omnipotens, et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Quoniam ab ortu solis usque ad occasum nomen moum clarificatur inter gentes, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium purum: quoniam magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens; manifestissime significans per hæc, quoniam prior quidem populus cessabit offerre Deo; omni autem loco sacrificium offeretur ei, et hoc purum; nomen autem ejus glorificatur in gentibus.
(30)
Quemadmodum Nomen Domini nostri Jesu Christi proprium Patris ostenditur.
1. Quod est autem aliud nomen, quod in gentibus glorificatur, quam quod est Domini nostri, per quem glorificatur Pater, et glorificatur homo? Et quoniam proprii Filii ejus est, et ab eo factus est homo, suum illum vocat. Quemadmodum si quis rex ipse filii sui pingat imaginem, juste suam illam dicit imaginem secundum utrumque, quoniam et filii ejus est, et quoniam ipse fecit eam: sic et Jesu Christi nomen, quod per universum mundum glorificatur in Ecclesia, suum esse confitetur Pater, et quoniam Filii ejus est, et quoniam ipse scribens id, ad salutem dedit hominum. Quoniam ergo nomen Filii proprium Patris est, et in Deo omnipotente per Jesum Christum offert Ecclesia, bene ait secundum utraque: Et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium purum. Incensa autem Johannes in Apocalypsi, orationes esse ait sanctorum.
[p.201]
(31)
De sacrificiis et oblationibus, et qui sunt qui in veritate offerunt.
1. IGITUR Ecelesiæ oblatio, quam Dominus docuit offerri in universo mundo, purum sacrificium reputatum est apud Deum, et acceptum est ei: non quod indigeat a nobis sacrificium, sed quoniam is qui offert, glorificatur ipse in eo quod offert, si acceptetur munus ejus. Per munus enim erga regem, et honos, et affectio ostenditur: quod in omni simplicitate et innocentia Dominus volens nos offerre, prædicavit dicens: Cum igitur offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris, quoniam frater tuus habet aliquid adversum te, dimitte munus tuum ante altare, et vade primum reconciliari fratri tuo, et tunc reversus offeres munus tuum. Offerre igitur oportet Deo primitias ejus creaturæ, sicut et Moyses ait: Non apparebis vacuus ante conspectum Domini Dei tui ; ut in quibus gratus exstitit homo, in his gratus eis deputatus, eum qui est ab eo percipiat honorem. Et non genus oblationum reprobatum est; oblationes enim et illic, oblationes autem et hic: sacrificia in populo, sacrificia et in Ecclesia: sed species immutata est tantum, quippe cum jam non a servis, sed a liberis offeratur. Unus enim et idem Dominus; proprium autem character servilis oblationis, et proprium liberorum, uti et per oblationes ostendatur indicium libertatis. Nihil enim otiosum, nec sine signo, neque sine argumento apud eum. Et propter hoc illi quidem decimas suorum habebant consecratas: qui autem perceperunt libertatem, omnia quæ sunt ipsorum ad dominicos decernunt usus, hilariter et libere dantes ea, non quæ sunt minora, utpote majorum spem habentes vidua illa et paupere hic totum victum suum mittente in gazophylacium Dei, [p.202]
2. Ab initio enim respexit Deus ad munera Abel, quoniam cum simplicitate et justitia offerebat; super sacrificium autem Cain non respexit, quoniam cum zelo et malitia, quæ erat adversus fratrem, divisionem habebat in corde, quemadmodum occulta ejus arguens Deus ait: Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? quiesce: quoniam non sacrificio placatur Deus. Si enim quis solummodo secundum quod videtur, munde et recte et legitime offerre tentaverit; secundum autem suam animam non recte dividat eam quæ est ad proximum communionem, neque timorem habeat Dei, non per id quod recte foris oblatum est sacrificium, 2seducit Deum, intus habens peccatum: nec oblatio talis proderit ei aliquid, sed cessatio mali quod est intus conceptum, ne per assimulatam operationem, magis autem peccatum, ipsum sibi homicidam faciat hominem. Propter quod et dicebat Dominus: Væ vobis Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quoniam similes estis monumentis dealbatis. A foris enim sepulchrum apparet formosum; intus autem plenum est ossibus mortuorum, et universa immunditia: sic et vos a foris quidem apparetis hominibus quasi justi, intus autem pleni estis malitia et hypocrisi. Cum a foris enim recte offerre putarentur, similem zelum Cain habebant in semetipsis: propter quod et occiderunt justum, prætermittentes consilium Verbi, quemadmodum et Cain. Illi enim ait: Quiesce; et non assensit. Quiescere autem quid est aliud, quam desinere a proposito impetu? Et his similia dicens: Pharisæe, inquit, cæсе, emunda quod est intus calicis, ut fiat et quod foris est, mundum. Et non audierunt. Ecce, enim ait Hieremias; non sunt oculi tui, nec cortuum bonum; sed in cupiditate tua, et ad sanguinem justum, ut effundas eum, et ad injustitiam, et ad homicidium, ut facias. Et iterum Esaias: Fecistis, inquit, consilium, non per me, et tes tamenta, non per spiritum meum. Ut igitur interior eorum voluntas et cogitatio ad manifestum producta, sine culpa et malum non [p.203] operantem ostendat esse Deum, eum qui absconsa manifestat, sed non eum qui malum operetur, cum minime quiesceret Cain, ait ei, Ad to conversio ejus, et tu dominaberis ejus. Pilato quoque similiter dicebat: Nullam haberes potestatem in me, nisi datum tibi fuisset desuper; concedente Deo semper justum, ut hic quidem ex his quæ passus est et sustinuit, probatus recipiatur; qui autem malignatus est ex his quæ egit adjudicatus expellatur. Igitur non sacrificia sanctificant hominem; non enim indiget sacrificio Deus: sed conscientia ejus qui offert sanctificat sacrificium, pura exsistens, et præstat acceptare Deum quasi ab amico. Peccator autem, inquit, qui occidit mihi vitulum, quasi occidat canem.
3. Quoniam igitur cum simplicitate Ecclesia offert, juste munus ejus purum sacrificium apud Deum deputatum est. Quemadmodum et Paulus Philippensibus ait: Repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quæ a vobis missa sunt, odorem suavitatis, hostiam acceptabilem, placentem Deo. Oportet enim nos oblationem Deo facere, et in omnibus gratos inveniri fabricatori Deo, in sententia pura et fide sine hypocrisi, in spe firma, in dilectione ferventi, primitias earum quæ sunt ejus, creaturarum offerentes. Et hanc oblationem Ecclesia sola puram offert fabricatori offerens ei cum gratiarum actione ex creatura ejus. Judæi autem jam non offerunt: manus enim eorum sanguine plenæ sunt: non enim receperunt Verbum, per quod offertur Deo. Sed neque omnes [p.204] hæreticorum synagoge. Alii enim alterum præter fabricatorem dicentes Patrem, ideo quæ secundum nos creaturæ sunt, offerentes ei, cupidum alieni ostendunt eum, et aliena concupiscentem. Qui vero ex defectione, et ignorantia, et passione dicunt facta ea quæ sunt secundum nos, ignorantiæ, et passionis, et defectionis fructus offerentes, peccant in Patrem suum, contumeliam facientes magis ei, quam gratias agentes. Quomodo autem constabit eis, eum panem in quo gratiæ actse sint, corpus esse Domini sui, et calicem sanguinis ejus, si non ipsum fabricatoris mundi Filium dicant, id est, Verbum ejus, per quod lignum fructificat, et effluunt fontes, et terra dat primum quidem fænum, post deinde [9] spicam, deinde plenum triticum in spica? Quomodo autem rursus dicunt carnem in corruptionem devenire, et non percipere vitam, quæ a corpore Domini et sanguine alitur? Ergo aut sententiam [p.205] [10] mutent, aut abstineant offerendo quæ prædicta sunt. Nostra autem consonans est sententia Eucharistiæ, et Eucharistia rursus confirmat sententiam nostram. Offerimus enim ei quæ sunt ejus, congruenter communicationem et unitatem prædicantes carnis et Spiritus. Quemadmodum enim qui est a terra panis, percipiens [p.206] [11] invocationem Dei, jam non communis panis est, sed Eucharistia, [p.207] [12] ex duabus rebus constans, terrena et cœlesti: sic et corpora [p.208] [13] nostra percipientia Eucharistiam, jam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia. [p.209]
5. Offerimus autem ei, non quasi indigenti, sed gratias agentes dominationi ejus, et sanctificantes creaturam. Quemad modum enim Deus non indiget eorum quæ a nobis sunt, sic nos indigemus offerre aliquid Deo; sicut Salomon ait: Qui miseretur pauperi, fæneratur Deo. Qui enim nullius indigens est Deus, in se assumit bonas operationes nostras, ad hoc ut præstet nobis retributionem bonorum suorum; sicut Dominus noster ait: Venite benedicti Patris mei, percipite præparatum vobis regnum. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et potastis me: hospes fui, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere, et venistis ad me. Sicut igitur non his indigens, vult tamen a nobis propter nos fieri, ne simus infructuosi: ita id ipsum Verbum dedit populo præceptum faciendarum oblationum, quamvis non indigeret eis, ut disceret Deo servire; sic et ideo [p.210] nos quoque offerre vult munus ad altare frequenter sine intermissione. Est ergo altare in cælis, illuc enim preces nostræ et oblationes nostræ diriguntur; et templum, quemadmodum Johannes in Apocalypsi ait: Et apertum est templum Dei; et taber naculum: Ecce enim, inquit, tabernaculum Dei, in quo habitabit cum hominibus.
(32)
Quorum typum accipiebat populus.
MUNERA autem et oblationes et sacrificia omnia in typo populus accepit, quemadmodum ostensum est Moysi in monte ab uno et eodem Deo, cujus et nunc in Ecclesia glorificatur nomen in omnibus gentibus. Sed terrena quidem, quæ sunt erga nos disposita, congruit typos esse eorum quæ sunt celestia, ab eodem tamen Deo facta. Nec enim aliter poterat assimilare spiritalium imaginem. Quæ autem supercelestia, et spiritalia sunt, et quantum ad nos spectat, invisibilia et inenarrabilia, typos rursus alterorum cœlestium dicere, et alterius pleromatis, et Deum alterius patris imaginem esse, et errantium est a veritate, et omnimodo stultorum et hebetum. Cogentur enim hi tales, quemadmodum sæpenumero ostendimus, semper typos typorum, et imagines imaginum adinvenire, et nunquam figere animum suum in uno set vero Deo. Supra enim Deum factæ sunt cogitationes ipsorum, supergressi cordibus suis ipsum magistrum, suspicione quidem superelati et supergressi, veritate autem declinantes a vero Deo. [p.211]
(33)
Quemadmodum investigabilis et incomprehensibilis ostenditur is, qui hanc quæ secundum nos est condidit creaturam.
1. Ad quos juste quis dicat, quemadmodum ipse sermo suggerit: Quatenus super Deum extollitis cogitationes vestras, inconsiderate elati? Audistis mensos esse cælos in palma; dicite mihi mensuram, et enarrate multitudinem cubitorum innumerabilem, exponite mihi plenitudinem, latitudinem, et longitudinem, et altitudinem, circummensurationis initium et finem, quæ non intelligit cor hominis, et non comprehendit ea. Vere enim magna sunt thesaurophylacia cœlestia: immensurabilis est in corde Deus, et incomprehensibilis in animo, qui comprehendit terram pugillo. Quis respicit mensuram dextræ ejus? Digitum quis cognoscit? Aut manum ejus quis intelligit, eam quæ mensurat immensa, eam quæ tendit mensura sua mensuram cælorum, et constringit pugillo terram cum abyssis, quæ in se continet latitudinem, et longitudinem, et profundum deorsum, et altitudinem supernam universæ conditionis, quæ videtur, quæ auditur et intelligitur, et quæ invisibilis est? Et propter hoc super omne initium, et potestatem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur omnium quæ facta sunt et condita sunt, exsistens Deus. Ipse est qui cælos implet, et perspicit abyssos, qui est etiam cum unoquoque nostrum : Deus, enim inquit, appropinquans ego sum, et non Deus de longinquo. Si absconditur homo in absconsis, et ego eum non videbo? Manus enim ejus apprehendit omnia: et ipsa est quæ cælos quidem illuminat, illuminat etiam quæ sub cœlo sunt, et scrutatur renes et corda, et in absconsis inest et in secretis nostris, et in manifesto alit et conservat nos.
2. Si autem plenitudinem et magnitudinem manus ejus non comprehendit homo, quemadmodum poterit quis intelligere aut [p.212] cognoscere in corde tam magnum Deum? Quem quasi jam mensi sint et perspexerint, et universum eum decurrerint, super eum esse aliud Pleroma Æonum confingunt, et alterum Patrem; ad cœlestia quidem non suspicientes, vere autem in profundum Bythum dementiæ descendentes: Patrem quidem dicentes suum finiri usque ad ea quæ sunt extra Pleroma, Demiurgum vero rursum non attingere usque ad Pleroma: et sic neutrum eorum ponunt esse perfectum et comprehendentem omnia. Deerit enim illi quidem universa quæ est extra Pleroma, mundi fabricatio; huic autem quæ est intra Pleroma, mundi fabricatio, et neuter eorum erit omnium Deus. Quoniam autem magnitudinem Dei ex his quæ ab eo facta sunt, nemo enarrare potest, hoc omnibus manifestum est: et quoniam magnitudo ejus non deficit, sed omnia continet, et pervenit usque ad nos, et nobiscum est, omnis quicunque digne Deo sapit, confitebitur.
(34)
Secundum quid notus Deus, et quod ipse Pater conditor omnium per suas manus formavit hominem: et quemadmodum per actus prophetabant prophetæ futura.
1. IGITUR secundum magnitudinem non est cognoscere Deum; impossibile est enim mensurari Patrem; secundum autem dilectionem ejus, hæc est enim quæ nos per Verbum ejus perducit ad Deum, obedientes ei semper discimus quoniam est tantus Deus, [p.213] et ipse est qui per semetipsum constituit, et elegit, et adornavit, et continet omnia: in omnibus autem et nos, et hunc mundum, qui est secundum nos. Et nos igitur cum his quæ continentur ab eo, facti sumus. Et hic est de quo Scriptura ait; Et plasmavit Deus hominem, limum terræ accipiens, et insufflavit in faciem ejus flatum vitæ. Non ergo angeli fecerunt nos, nec nos plasmaverunt, nec angeli potuerunt imaginem facere Dei, nec alius quis præter Verbum Domini, nec virtus longe absistens a Patre universorum. Nec enim indigebat horum Deus ad faciendum quæ ipse apud se præfinierat fieri, quasi ipse suas non haberet manus. Adest enim ei semper Verbum et Sapientia, Filius et Spiritus, per quos, et in quibus omnia libere et sponte fecit, ad quos et loquitur, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; ipse a semetipso substantiam creaturarum, et exemplum factorum, et figuram in mundo ornamentorum accipiens.
2. Bene igitur pronuntiavit scriptura quæ dicit: Primo omnium crede, quoniam unus est Deus, qui omnia constituit, et [p.214] [15] consummavit, et fecit ex eo quod non erat, ut essent omnia: Omnium capax, et qui a nemine capiatur. Bene autem et in prophetis Malachias ait: Nonne unus Deus qui constituit nos? Nonne Pater unus est omnium nostrum? Consequenter autem et Apostolus ait: Unus Deus, inquit, Pater, qui super omnes, et in omnibus nobis. Similiter autem et Dominus: Omnia mihi, inquit, tradita sunt a Patre meo; manifeste ab eo qui omnia fecit: non enim aliena, sed sua tradidit ei. In omnibus autem nihil subtractum est: et propter hoc idem est Judex viventium et mortuorum, habens clavem David: aperiet, et nemo claudet: claudet, et nemo aperiet. Nemo enim alius poterat nec in cælo, nec in terra, nec sub terra aperire paternum librum, nec videre eum, nisi agnus qui occisus est, et sanguine suo redemit nos, ab eodem, qui omnia Verbo fecit et Sapientia adornavit, accipiens omnium potestatem, quando Verbum caro factum est, ut quemadmodum in cælis principatum habuit Verbum Dei, sic et in terra haberet principatum, quoniam homo justus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; principatum autem habeat eorum quæ sunt sub terra, ipse primogenitus mortuorum factus, et ut videant omnia, quemadmodum prædiximus, suum Regem: et ut in carnem Domini nostri occurrat paterna lux, et a carne ejus rutila veniat in nos, et sic homo deveniat in incorruptelam, circumdatus paterno lumine.
3. Et quoniam Verbum, id est Filius, semper cum Patre erat, per multa demonstravimus. Quoniam autem et Sapientia, quæ est Spiritus, erat apud eum ante omnem constitutionem, per Salomonem ait: Deus sapientia fundavit terram, paravit autem cælum prudentia. Sensu ejus abyssi eruperunt, nubes autem manaverunt ros. Et rursus autem: Dominus creavit me principium [p.215] viarum suarum in opera sua, ante sæcula fundavit me, in initio antequam terram faceret, priusquam abyssos constitueret, et priusquam procederent fontes aquarum, antequam montes confirmarentur: ante omnes autem colles genuit me. Et iterum: Cum pararet cœlum, eram cum illo, et cum firmos faceret fontes abyssi, quando fortia faciebat fundamenta terræ, eram apud eum aptans. Ego eram cui adgaudebat, quotidie autem lætabar ante faciem ejus in omni tempore, cum lætaretur orbe perfecto, et jocundaretur in filiis hominum.
4. Unus igitur Deus, qui Verbo et Sapientia fecit et adaptavit omnia: hic est autem Demiurgus, qui et mundum hunc attribuit humano generi, qui secundum magnitudinem quidem ignotus est omnibus his qui ab eo facti sunt: nemo enim investigavit altitudinem ejus, nec veterum qui quieverunt, nec eorum qui nunc sunt, secundum autem dilectionem cognoscitur semper per eum, per quem constituit omnia. Est autem hic Verbum ejus Dominus noster Jesus Christus, qui novissimis temporibus homo in hominibus factus est, ut finem conjungeret principio, id est, hominem Deo. Et propterea prophetæ ab eodem Verbo propheticum accipientes charisma, prædicaverunt ejus secundum carnem adventum, per quem commixtio et communio Dei et hominis secundum placitum Patris facta est, ab initio prænunciante Verbo Dei, quoniam videbitur Deus ab hominibus, et conversabitur cum eis super terram, et colloqueretur, et adfuturus [p.216] esset suo plasmati, salvans illud, et perceptibilis ab eo, et liberans nos de manibus omnium odientium nos, hoc est, ab universo transgressionis spiritu: et faciens nos servire sibi in sanctitate et justitia omnes dies nostros, uti complexus homo Spiritum Dei, in gloriam cedat Patris.
5. Hæc prophetice significabant prophetæ, sed non quemadmodum quidam dicunt, invisibili Patre omnium exsistente, alterum esse eum, qui a prophetis videretur. Hoc autem dicunt, qui in totum, quid sit prophetia, nesciunt. Nam prophetia est prædicatio futurorum, id est, eorum quæ post erunt, præsignificatio. Præsignificabant igitur prophetæ quoniam videbitur Deus ab hominibus; quemadmodum et Dominus ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sed seeundum magnitudinem quidem ejus, et mirabilem gloriam, nemo videbit Deum, et vivet; incapabilis enim Pater: secundum autem dilectionem et humanitatem, et quod omnia possit, etiam hoc concedit iis qui se diligunt, id est, videre Deum, quod et prophetabant prophetæ. Quoniam quae impossibilia apud homines, possibilia apud Deum. Homo etenim a se non videt Deum. Ille autem volens videtur ab hominibus, a quibus vult, et quando vult, et quemadmodum vult. Potens est enim in omnibus Deus: visus quidem tunc per Spiritum prophetice, visus autem et per Filium adoptive, videbitur autem et in Regno cælorum paternaliter, Spiritu quidem præparante hominem in Filium Dei, Filio autem adducente ad Patrem, Patre autem incorruptelam donante in æternam vitam, quæ unicuique evenit ex eo quod videat Deum.
6. [16] Quemadmodum videntes lumen intra lumen sunt, et claritatem ejus percipiunt: sic et qui vident Deum, intra Deum sunt, percipientes ejus claritatem. Vivificat autem eos claritas: [p.217] [17] percipiunt ergo vitam, qui vident Deum. Et propter hoc incapabilis, et incomprehensibilis, ſet invisibilis] visibilem se et comprehensibilem, et capacem hominibus præstat, ut vivificet percipientes et videntes se. Quemadmodum enim magnitudo ejus investigabilis est, sic et benignitas ejus inenarrabilis: per quam visus vitam præstat iis qui vident eum. Quoniam vivere sine vita impossibile est: subsistentia vitæ autem de Dei participatione evenit: participatio autem Dei est videre Deum, et frui benignitate ejus; et homines igitur videbunt Deum, ut vivant, per visionem immortales facti et pertingentes usque in Deum. Quod, sicut prædixi, per prophetas figuraliter manifestabatur, quoniam videbitur Deus ab hominibus qui portant Spiritum ejus, et semper adventum ejus sustinent. Quemadmodum et in Deuteronomio Moses ait: In die ista videbimus, quoniam loquetur Deus ad hominem, et vivet. Quidam enim eorum videbant Spiritum propheticum et operationes ejus in omnia genera charismatum effusas: alii vero adventum Domini, et eam quæ est ab initio administrationem, [p.218] per quam perfecit voluntatem Patris, quæ est in coelis, et quse est in terris: alii vero et glorias paternas temporibus aptas, et ipsis qui videbant, et qui tunc audiebant, et omnibus qui deinceps audituri erant. Sic igitur manifestabatur Deus: per omnia enim hæc Deus Pater ostenditur, Spiritu quidem operante, Filio vero administrante, Patre vero comprobante, homine vero consummato ad salutem. Quemadmodum et per prophetam Osee ait: Ego, inquit, visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Apostolus autem idipsum exposuit, dicens: Divisiones autem charismatum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Sed quoniam qui omnia in omnibus operatur, Deus est, qualis et quantus est, invisibilis et inenarrabilis est omnibus quæ ab eo facta sunt, incognitus autem nequaquam: omnia enim per Verbum ejus discunt, quia est unus Deus Pater, qui continet omnia, et omnibus esse præstat, quemadmodum in Evangelio scriptum est: Deum nemo vidit unquam: nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
7. Enarrat ergo ab initio Filius Patris, quippe qui ab initio est cum Patre, qui et visiones propheticas, et divisiones charismatum, et ministeria sua, et Patris glorificationem consequenter et composite ostenderit humano generi, apto tempore ad utilitatem. Ubi est enim consequentia, illic et constantia: et ubi constantia, illic et pro tempore: et ubi pro tempore, illic et utilitas: et propterea Verbum dispensator paternæ gratiæ factus est ad utilitatem hominum, propter quos fecit tantas dispositiones, hominibus quidem ostendens Deum, Deo autem exhibens hominem : [p.219] et invisibilitatem quidem Patris custodiens, ne quando homo fieret contemtor Dei, et ut semper haberet ad quod proficeret; visibilem autem rursus hominibus per multas dispositiones ostendens Deum, ne in toto deficiens a Deo homo, cessaret esse. Gloria enim Dei vivens homo: vita autem hominis visio Dei. Si enim que est per conditionem ostensio Dei vitam præstat omnibus in terra viventibus, multo magis ea quæ est per Verbum manifestatio Patris, vitam præstat his qui vident Deum.
8. Quoniam ergo Spiritus Dei per prophetas futura significavit, præformans nos et præaptans ad id ut subditi Deo simus, futurum autem erat, ut homo per sancti Spiritus beneplacitum videret; necessario oportebat eos, per quos futura prædicabantur, videre Deum, quem ipsi hominibus videndum intimabant: uti non solum dicatur prophetice Deus, et Dei Filius, et Filius, et Pater, sed et ut videatur omnibus membris sanctificatis et edoctis ea quse sunt Dei, ut præformaretur et præmeditaretur homo applicari in eam gloriam quæ postea revelabitur his qui diligunt Deum. Non enim solum sermone prophetabant prophetæ, sed et visione, et conversatione, et actibus quos faciebant, secundum id quod suggerebat Spiritus. Secundum hanc igitur rationem invisibilem videbant Deum, quemadmodum et Esaias ait: Regem Dominum Sabaoth vidi oculis meis; significans, quoniam videbit oculis Deum homo, et vocem ejus audiet. Secundum hanc igitur rationem et Filium Dei hominem videbant conversatum cum hominibus, id quod futurum erat prophetantes, eum qui nondum aderat, adesse [p.220] dicentes, et impassibilem passibilem annuntiantes, et eum qui tunc in cælis, in limum mortis descendisse dicentes. Et reliquas autem ejus recapitulationis dispositiones, quasdam quidem per visiones videbant, quasdam per verbum annuntiabant, quasdam vero per operationem typice significabant, quæ quidem videnda erant, visibiliter videntes; quæ vero audienda erant, sermone præconantes; quse vero agenda erant, operatione perficientes; universa vero prophetice annuntiantes. Propterea et Moyses transgressori quidem Legis populo igneum Deum esse dicebat, igneum a Deo diem superduci eis minitans; his vero qui erga Deum timorem habebant, Dominus Deus, dicebat, misericors, et pius, et magnanimus, et magnæ miserationis, et verax, et justitiam servans et misericordiam in millia, auferens injustitias, et nequitias, et peccata.
9. Et Verbum quidem loquebatur Moysi apparens in conspectu, quemadmodum si quis loquatur ad amicum suum. Moyses vero cupivit manifeste videre eum qui secum loqueretur, et dictum est ei: Sta in loco alto petros, et manu mea contegam super te. Quando vero transierit claritas mea, tunc videbis quæ sunt posteriora mea; facies autem mea non videbitur tibi: non enim videt homo faciem meam, et vivet; utraque significans, quoniam et impossibilis est homo videre Deum, et quoniam per sapientiam Dei in novissimis temporibus videbit eum homo, in altitudine petræ, hoc est, in eo qui est secundum hominem ejus adventu. Et propter hoc facie ad faciem confabulatus est cum eo in altitudine montis, adsistente etiam Helia, quemadmodum Evangelium retulit, restituens in fine pristinam repromissionem. Non igitur manifeste ipsam faciem Dei videbant prophetæ, sed dispositiones et mysteria, per quæ inciperet homo videre Deum. Quemadmodum et Heliæ dicebatur; Exies cras, et stabis in conspectu Domini, et ecce, Dominus transiet, et ecce spiritus magnus et fortis, qui dissolvet montes, et conteret petras in conspectu Domini, et non in spiritu Dominus; et post spiritum terræ motus, et non in terræ motu Dominus: et post terræ motum ignis, et non in igne Dominus: et post ignem vox auræ tenuis. Per hæc enim et prophetes valde indignans propter transgressionem populi et propter interfectionem prophetarum, edocebatur mitius agere, ac secundum hominem [p.221] adventus Domini significabatur futurus post illam legem quæ data est per Moysem, mitis et tranquillus, in quo nec calamum quassatum confregit, nec linum fumigans exstinxit. Ostendebatur autem et regni ejus mitis et pacifica requietio. Post enim spiritum qui conterit montes, et post terræ motum, et post ignem, tranquilla et pacifica regni ejus adveniunt tempora, in quibus cum omni tranquillitate Spiritus Dei vivificat et auget hominem. Manifestius autem adhuc et per Ezechielem factum est, quoniam ex parte dispositiones Dei, sed non ipsum videbant prophetæ proprie Deum. Hic enim Dei cum vidisset visionem, et cherubim, et rotas eorum, et universe progressionis ejus mysterium cum retulisset, et similitudinem throni cum vidisset super eos, et super thronum similitudinem quasi figuræ hominis, et illa quidem quæ erant super lumbos ejus, quasi figuram electri, quæ autem deorsum, quasi visionem ignis, et reliquam universam thronorum visionem manifestans, ne quis putaret forte eum in his proprie vidisse Deum, intulit: Hæc visio similitudinis gloriæ Domini.
10. Igitur si neque Moyses vidit Deum, nec Helias, nec Ezechiel, qui multa de cœlestibus viderunt; quæ autem ab his videbantur, erant similitudines claritatis Domini, et prophetiæ futurorum: manifestum est, quoniam Pater quidem invisibilis, de quo et Dominus dixit: Deum nemo vidit unquam. Verbum autem ejus, quemadmodum volebat ipse, et ad utilitatem videntium, claritatem monstrabat Patris, et dispositiones exponebat; quemadmodum et Dominus dixit: 4 Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit; et ipse autem interpretatur Patris Verbum, utpote dives, et multus exsistens, non in una figura, nec in uno charactere videbatur videntibus eum, sed secundum dispensationum ejus causas sive efficaciam, sicut in Daniele scriptum est. Aliquando enim cum his qui erant circa Ananiam, Azariam, Misaelem, videbatur adsistens eis in fornace ignis, et in camino, et liberans eos de igne: Et visio, inquit, quarti similis Filio Dei. [p.222] Aliquando autem lapis a monte abscissus sine manibus, et percutiens temporalia regna, et ventilans ea, et ipse replens universam terram. Rursum hic idem videtur quasi Filius Hominis in nubibus cœli veniens, et appropinquans ad Veterem Dierum, et sumens ab eo universam potestatem, et gloriam et regnum. Et potestas, inquit, ejus potestas æterna, et regnum ejus non interibit.
11. Sed et Johannes Domini discipulus in Apocalypsi sacerdotalem et gloriosum regni ejus videns adventum: Conversus sum, inquit, videre vocem quæ loquebatur mecum, et conversus vidi soptem candelabra aurea, et inter candelabra similem Filio Hominis indutum podere, et cinctum ad mammas zonam auream. Caput autem ejus et capilli albi, quemadmodum lana alba, quomodo nix; et oculi ejus ut flamma ignis; et pedes ejus similes chalcolibano, quemadmodum in camino succensus est. Et vox ejus quasi vox aquarum, et habet stellas septem in manu dextera sua, et de ore ejus romphœa ex utraque parte acuta exibat, et facies ejus quemadmodum sol fulgens in virtute sua. In his enim aliquid a Patre clarum ejus significat, ut caput: aliquid vero sacerdotale, ut podere: (et propter hoc Moyses secundum hunc typum vestivit pontificem) aliquid vero ad finem, quemadmodum chalcolibanum in camino succensum, quod est fortitudo fidei, et perseverabile orationum, propter adveniens in fine temporum succensionis incendium. Johanne vero non sustinente visionem, (Cecidi, enim inquit, ad pedes ejus quasi mortuus, ut fieret, quod scriptum est: Nemo videt Deum et vivet) et vivificans eum Verbum, et admonens, quoniam ipse est in cujus pectore recumbebat ad coenam, interrogans quis esset qui inciperet eum tradere, dicebat: Ego sum primus et novissimus, et qui vivo, et fui mortuus, et ecce vivo in sæcula sæculorum, et habeo [p.223] claves mortis et inferorum. Et post hæc in secunda visione eundem Dominum videns: Vidi enim, inquit, in medio throni, et quatuor animalium, et in medio presbyterorum, agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, dimissi in omnem terram. Et rursum de eodem ipso agno ait: Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus, et per justitiam judicat et pugnat, et oculi ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse: et circumamictus vestimentum aspersum sanguine, et vocatur nomen ejus Verbum Dei. Et exercitus cœli sequebantur eum in equis albis, vestiti byssinum album mundum: et de ore ejus procedit romphœa acuta, ut in ea percutiat gentes: et ipse pascet eos in virga ferrea, et ipse calcat lacum vini furoris iræ Dei omnipotentis; et habet super vestitum, et super femur suum, nomen scriptum, Rex Regum et Dominus Dominorum. Sic semper Verbum Dei velut lineamenta rerum futurarum habet, et velut species dispositionum Patris hominibus ostendebat, docens nos quæ sunt Dei.
12. Non solum autem per visiones quæ videbantur, et per sermones qui præconabantur, sed et in operationibus visus est prophetis, ut per eos præfiguraret et præmonstraret futura. Propter quod et Osee prophetes accepit uxorem fornicationis, per operationem prophetans, quoniam fornicando fornicabitur terra a Domino, hoc est, qui super terram sunt homines; et de hujusmodi hominibus beneplacitum habebit Deus assumere Ecclesiam sanctificandam communicatione Filii ejus, sicut et illa sanctificata est communicatione prophetæ. Et propter hoc Paulus sanctificatam ait infidelem mulierem in viro fideli. Adhuc etiam filios suos nominavit propheta, Non misericordiam consecuta, et Non populus: ut, quemadmodum Apostolus ait, fiat qui non populus, populus: et Sea quæ non est misericordiam consecuta, misericordiam consecuta: et in loco eliberata, in quo vocabatur non populus, ibi vocabuntur filii Dei vivi. Id quod a propheta typice per operationem factum [p.224] est, ostendit Apostolus vere factum in Ecclesia a Christo. Sic autem et Moyses Æthiopissam accipiebat uxorem, quam ipse Israelitidem fecit, præsignificans quoniam oleaster inseritur in olivam, et participans pinguedinis ejus erit. Quoniam enim is qui secundum carnem natus est Christus, a populo quidem habebat inquiri ut occideretur, liberari vero in Ægypto, id est in gentibus, et sanctificare eos qui ibi essent infantes, unde et Ecclesiam ibi perfecit; (Ægyptus enim ab initio gentilis, quemadmodum et [18] Æthiopia) propter hoc per nuptias Moysi nuptiæ Verbi ostendebantur, et per Æthiopissam conjugem, ea quæ ex gentibus est Ecclesia manifestabatur; cui qui detrahunt, et incusant, et derident eam, non erunt mundi. Leprosi enim erunt, et abjicientur a justorum castris. Sic autem et Rahab fornicaria semetipsam quidem condemnans, quoniam esset gentilis omnium peccatorum rea, suscepit autem tres speculatores, qui speculabantur universam terram, et apud se abscondit, Patrem scilicet et Filium cum Spiritu sancto. Et cum universa civitas in qua habitabat, concidisset in ruinam, [p.225] canentibus autem septem tubicinis, in ultimis Raab fornicaria conservata est cum universa domo sua, fide signi coccini: sicut et Dominus dicebat his, qui adventum ejus non excipiebant, Pharisei scilicet, et coccini signum nullificant, quod erat pascha, redemtio et exodus populi ex Ægypto, dicens: Publicani et meretrices præcedunt vos in regno cælorum.
(35)
Quemadmodum in Abraham præfigurabatur fides nostra, et quæ est expositio eorum quæ facta sunt a Patribus.
1. Quoniam autem et in Abraham præfigurabatur fides nostra, et quoniam patriarcha nostræ fidei, et velut propheta fuit, plenissime Apostolus docuit in ea epistola quæ est ad Galatas dicens: Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis, ex operibus Legis, an ex auditu fidei? Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Cognoscite itaque, quoniam qui sunt ex fide, hi filii sunt Abrahœ. Prævidens autem Scriptura, quoniam ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ, quoniam benedicentur in eo omnes gentes. Itaque qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Ob quæ non solum prophetam eum dixit fidei, sed et patrem eorum qui ex gentibus credunt in Christum Jesum, eo quod una et eadem illius et nostra sit fides: illo quidem credente futuris quasi jam factis propter repromissionem Dei; nobis quoque similiter per fidem speculantibus eam quæ est in regno hæreditatem, propter repromissionem Dei. [p.226]
2. Et ea autem quæ circa Isaac, non sine significatione sunt. In ea enim epistola, quæ est ad Romanos, ait Apostolus: Sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri, a Verbo responsum accepit, ut secundum electionem propositum Dei permaneat, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est ei: Duo populi in utero tuo, et duæ gentes in ventre tuo, et populus populum superabit, et major serviet minori. Ex quibus manifestum est, non solum prophetationes patriarcharum, sed et partus Rebeccæ prophetiam fuisse duorum populorum: et unum quidem esse majorem, alterum vero minorem; et alterum quidem sub servitio, alterum autem liberum; unius autem et ejusdem patris. Unus et idem Deus noster et illorum: qui est absconsorum cognitor, qui scit omnia antequam fiant; et propter hoc dixit: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
3. Si quis autem et actus qui sunt Jacob addiscat, inveniet eos non inanes, sed plenos dispositionum: et imprimis in nativitate ejus, quemadmodum apprehendit calcaneum fratris, et Jacob vocatus est, id est, Supplantator; tenens, set qui non tenetur; ligans pedes, sed non ligatus; luctans et vincens; tenens in manu calcaneum adversarii, id est, victoriam. Ad hoc enim nascebatur Dominus, cujus typum generationis præmonstrabat, de quo et Johannes in Apocalypsi ait: Exivit vincens, ut vinceret. Deinde autem primogenita accipiens, quando vituperavit ea frater ejus: quemadmodum et junior populus eum primogenitum Christum accepit, cum eum repulit populus ætate provectior, dicens: Non habemus regem, nisi Cossarem. In Christo autem universa benedictio: et propter hoc benedictiones prioris populi a patre surripuit posterior populus, quemadmodum Jacob abstulit benedictionem hujus Esau. Ob quam causam fratris patiebatur insidias et [p.227] persecutiones frater suus sicut et Ecclesia hoc idem a Judæis patitur. Peregre nascebantur XII. tribus, genus Israel, quoniam et Christus peregre incipiebat duodecastylum firmamentum Ecclesiæ generare. Varise oves, quæ fiebant huic Jacob merces: et Christi merces, qui ex variis et differentibus gentibus in unam cohortem fidei convenientes fiunt homines, quemadmodum Pater promisit ei: Postula, dicens, a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Et quoniam multitudinis filiorum Domini prophetæ fiebant Jacob, necessitas omnis fuit ex duabus sororibus eum filios facere; quemadmodum Christus ex duabus legibus unius et ejusdem Patris, similiter autem et ex ancillis; significans quoniam secundum carnem ex liberis et ex servis Christus statuet filios Dei, similiter omnibus dans munus Spiritus vivificantis nos. Omnia autem ille faciebat propter illam juniorem, bonos oculos habentem, Rachel; quæ præfigurabat Ecclesiam, propter quam sustinuit Christus: qui tunc quidem per [p.228] patriarchas suos et prophetas præfigurans et prænuntians futura, præexercens suam partem dispositionibus Dei, et assuescens haereditatem suam obedire Deo, et peregrinari in sæculo, et sequi verbum ejus, et præsignificare futura. Nihil enim vacuum, neque sine signo apud Deum.
(36)
Quare lavit pedes discipulorum Dominus, et quare discumbentibus: et quod ipse similiter ante omnes Deus ostenditur.
1. In novissimis autem temporibus, cum venit plenitudo temporis libertatis, ipsum Verbum per seipsum sordes abluit filiarum Sion, manibus suis lavans pedes discipulorum. Hic est enim finis humani generis hæredificantis Deum; uti quemadmodum in initio per primos, omnes in servitutem redacti sumus debito mortis, sic in ultimo per novissimum omnes qui ab initio discipuli, emundati et abluti quæ sunt mortis, in vitam veniant Dei. Qui enim pedes lavit discipulorum, totum sanctificavit corpus, et in emundationem adduxit. Quapropter et recumbentibus eis ministrabat escam, significans eos qui in terra recumbebant, quibus venit ministrare vitam. Sicut Hieremias ait: Recommemoratus est Dominus sanctus Israel mortuorum suorum, qui prædormierunt in terra defossionis, et descendit ad eos, uti evangelisaret eis salutare suum, ad salvandum eos. Propter hoc autem, et discipulorum oculi erant gravati veniente Christo ad passionem, et inveniens eos dormientes Dominus, primo quidem dimisit, significans patientiam Dei in dormitione hominum: secundo vero veniens excitavit eos, et erexit, significans quoniam passio ejus expergefactio est dormientium discipulorum, propter quos et descendit in inferiora terræ, id [p.229] quod erat inoperatum conditionis visurus oculis, de quibus et dicebat discipulis: Multi prophetæ et justi cupierunt videre et audire, quæ vos videtis et auditis.
2. Non enim propter eos solos, qui temporibus Tiberii Cæsaris crediderunt ei, venit Christus; nec propter eos solos qui nunc sunt homines providentiam fecit Pater; sed propter omnes omnino homines, qui ab initio secundum virtutem suam in sua generatione, et timuerunt, et dilexerunt Deum, et juste et pie conversati sunt erga proximos, et concupierunt videre Christum, et audire vocem ejus. Quapropter omnes hujusmodi in secundo adventu primo de somno excitabit, et eriget tam eos, quam reliquos qui judicabuntur, et constituet in regnum suum. Quoniam quidem unus Deus, qui patriarchas quidem direxit in dispositiones suas, justificavit autem circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Quemadmodum enim in primis nos præfigurabamur, et prænuntiabamur; sic rursus in nobis illi deformantur, hoc est, in Ecclesia, et recipiunt mercedem pro his quæ laboraverunt. [p.230]
(37)
De eo quod ait, non vos laborastis: alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis.
1. PROPTER hoc dicebat Dominus discipulis: Ecce dico vobis, Attollite oculos vestros, et videte regiones, quoniam albæ sunt ad messem. Nam messor mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: uti et qui seminat, et qui metit, simul gaudeant. In hoc enim est sermo verus, quoniam alius est qui seminat, et alius qui metit. Ego enim præmisi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis. Qui ergo sunt qui laboraverunt, qui dispositionibus Dei deservierunt? Manifestum est, quia patriarchæ et prophetæ, qui etiam præfiguraverunt nostram fidem, et disseminaverunt in terra adventum Filii Dei, quis et qualis erit: uti qui posteriores erant futuri homines, habentes timorem Dei, facile susciperent adventum Christi, instructi a prophetis. Et propter hoc Joseph, cum cognovisset quod prægnans esset Maria, et cogitaret absconse dimittere eam, angelus in somnis dixit ad eum: Ne timueris assumere Mariam conjugem tuam ; quod enim habet in ventre, ex Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvabit populum suum a peccatis eorum. Et adjecit suadens ei: Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino, per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel; per sermones prophetæ suadens ei, et excusans Mariam: hanc eandem esse ostendens, quæ ab Esaia esset prænuntiata virgo, quæ generaret Emmanuel. Quapropter sine dubitatione suasus Joseph, et Mariam accepit, et in reliqua universa educatione Christi gaudens obsequium præstitit, usque in Ægyptum suscipiens profectionem, et inde regressum, et in Nazareth transmigrationem. Denique qui ignorabant Scripturas, et repromissionem Dei, et dispositionem Christi, patrem eum vocabant pueri. Propter hoc autem et ipse Dominus in Capharnaum Esaise prophetias legebat: Spiritus Domini super me, quapropter unxit me, evangelisare pauperibus misit me, curare [p.231] contribulatos corde, præconare captivis remissionem, et cæcis visionem. Semetipsum quoque ostendens prænuntiatum per Esaiæ prophetiam, dicebat eis: Hodie adimpleta est Scriptura hæc in auribus vestris.
2. Propter hoc et Philippus, cum invenisset eunuchum reginæ Æthiopum legentem ea quæ scripta sunt: Quemadmodum ovis ad victimam ductus est, et quemadmodum agnus in conspectu tondentis sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus ablatum est; et reliqua quæcunque de passione ejus, et de carnali adventu, et quemadmodum inhonoratus est a non credentibus ei, pertransivit propheta; facile suasit ei credere eum, esse Christum Jesum, qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et passus est quæcunque prædixit propheta, eumque esse Filium Dei, qui æternam vitam hominibus dat. Et statim ut baptisavit eum, abscessit ab eo. Nihil enim aliud deerat ei qui a prophetis fuerat præcatechisatus: non Deum Patrem, non conversationis dispositionem, sed solum adventum ignorabat Filii Dei; quem cum breviter cognovisset, agebat iter gaudens, præco futurus in Æthiopia Christi adventus. Quapropter non multum laboravit circa eum Philippus, quoniam erat in timore Dei præaptatus a prophetis. Propter hoc autem et apostoli, oves colligentes quæ perierant domus Israel, de Scripturis alloquentes eos, ostendebant Jesum crucifixum hunc esse Christum Filium Dei vivi, et magnam multitudinem suadebant, quæ tamen habebat timorem ad Deum: et una die baptisati sunt hominum tria millia, et quatuor, et quinque.
(38)
Quare Paulus dicit se plus quam omnes laborasse.
1. PROPTER hoc et Paulus, gentium Apostolus cum esset: Plus eis, inquit, omnibus laboravio Illis enim facilis catechisatio fuit, videlicet cum ex Scripturis haberent ostensiones, et qui Moysem et prophetas audiebant, et facile recipiebant primogenitum [p.232] mortuorum et principem vitæ Dei, eum qui per extensionem manuum dissolvebat Amalech, et vivificabat hominem de serpentis plaga per fidem quæ erat in eum. Gentes quidem primo catechisabat Apostolus, quemadmodum in eo libro, qui ante hunc est, ostendimus, discedere ab idolorum superstitione, et unum Deum colere, factorem cæli et terræ, et universse conditionis fabricatorem: esse autem hujus Filium Verbum ejus, per quem constituit omnia, et hunc in 'novissimo tempore hominem in hominibus factum, reformasse quidem humanum genus, destruxisse autem et vicisse inimicum hominis, et donasse suo plasmati adversus reluctantem victoriam. Adhuc autem etsi non faciebant qui erant ex circumcisione sermones Dei, quod essent contemtores, sed erant *præinstructi non mechari, nec fornicari, non furari, nec fraudare, et quæcunque in exterminium proximorum fiunt, mala esse, et odiri a Deo. Quapropter et facile assentiebant ab his abstinere, quoniam hæc didicerant.
2. Gentiles vero et hoc ipsum discere oportebat, quoniam hujusmodi operationes male, et exterminatoriæ, et inutiles sunt, et damnosæ his qui operantur eas. Quapropter plus laborabat qui in gentes apostolatum acceperat, quam qui in circumcisione præconabant Filium Dei. Illos enim adjuvabant Scripturæ, quas confirmavit Dominus et adimplevit, talis veniens qualis et prædicabatur: hic vero peregrina quædam eruditio, et nova doctrina, deos gentium, non solum non esse deos, sed et idola esse dæmoniorum; esse autem unum Deum, qui est super omnem principatum, et dominationem, et potestatem, et omne nomen quod nominatur: et hujus Verbum, naturaliter quidem invisibilem, palpabilem et visibilem in hominibus factum, et usque ad mortem descendisse, mortem autem crucis: et eos qui in eum credunt, incorruptibiles et impassibiles [p.233] futuros, et percipere regnum cælorum. Et hæc sermone prædicabantur gentibus sine Scripturis: quapropter et plus laborabant qui in gentes prædicabant. Generosior autem rursus fides gentium ostenditur, sermonem Dei assequentium, sine instructione literarum.
(39)
Quemadmodum in circumcisione, et præputio, et fide unus Pater ostenditur.
Sic enim oportuerat filios Abrahæ, quos illi de lapidibus excitavit Deus, et fecit assistere ei principi et prænuntiatori facto nostræ fidei, (qui et accepit testamentum circumcisionis, post eam justificationem quæ fuerat in præputio fidei, ut præfigurarentur in eo utraque testamenta, ut fieret pater omnium qui sequuntur verbum Dei, et peregrinationem in hoc sæculo sustinent, id est, eorum qui ex circumcisione, et eorum qui ex præputio fideles sunt, sicut et Christus lapis summus angularis, somnia sustinens,) et in unam fidem Abrahæ colligens eos, qui ex utroque testamento apti sunt in sædificationem Dei. Sed hæc quidem quæ est in præputio fides, utpote finem conjungens principio, prima et novissima facta est. Etenim ante circumcisionem erat in Abraham, et in reliquis justis qui placuerunt Deo, sicut demonstravimus: et rursus in novissimis temporibus orta est in humano genere per Domini adventum. Circumcisio vero et Lex operationum media obtinuerunt tempora. Hoc et per alia quidem multa, jam vero et per Thamar Judæ nurum typice ostenditur. Cum enim concepisset geminos, alter eorum prior protulit manum suam: et cum obstetrix putaret eum primogenitum esse, coccinum alligavit signum in manu ejus. Cum hoc autem factum esset, et abstraxisset manum suam, prior exivit frater ejus Phares; sic deinde secundus ille, in quo erat coccinum, Zara: clare manifestante Scriptura, eum quidem populum qui habet coccinum signum, id est eam fidem quæ est in præputio, præostensam quidem primum in patriarchis, post deinde subtractam, uti nasceretur frater ejus; deinde sic eum qui prior esset secundo loco natum, qui est cognitus per signum coccinum, quod erat in eo, quod est passio Justi, ab initio præfigurata in [p.234] Abel, et descripta a prophetis, perfecta vero in novissimis temporibus in Filio Dei. Oportebat enim quædam quidem prænuntiari paternaliter a patribus, quædam autem præfigurari legaliter a prophetis, quædam vero deformari secundum formationem Christi, ab his qui adoptionem perceperunt: omnia vero in uno Deo ostenduntur. Cum enim unus esset Abraham, in semetipso præfigurabat duo testamenta, in quibus alii quidem seminaverunt alii vero messi sunt: In hoc enim, inquit, sermo est verus, quoniam alter quidem est qui seminat populus, alter qui metet: unus autem Deus præstans utrisque quæ sunt apta, semen quidem seminanti, panem vero ad edendum metenti. Quemadmodum alter quidem est qui plantat, et alter qui adaquat, unus autem qui dat incrementum Deus. Disseminaverunt enim sermonem de Christo patriarchæ et prophetæ; demessa est autem Ecclesia, hoc est, fructum per. cepit. Propter hoc et ipsi orant habere tabernaculum in ea, Hieremia dicente: Quis dabit mihi in deserto habitationem novissimam: uti et qui seminat et qui metit simul gaudeant in Christi regno, qui omnibus adest, de quibus ab initio bene sensit Deus, attribuens adesse eis Verbum suum. Si quis igitur intentus legat Scripturas, inveniet in iisdem de Christo sermonem, et novæ vocationis præfigurationem.
(40)
Quid est thesaurus absconditus in agro, et quod sola Ecclesia recte legat Scripturas.
1. [19] Hic est enim thesaurus absconsus in agro, id est, in isto mundo: (Ager enim mundus est,) absconsus vero in Scripturis thesaurus Christus, quoniam per typos et parabolas significabatur, *unde poterat hoc quod secundum hominem est intelligi, priusquam [p.235] [20] consummatio eorum quæ 'consummata sunt veniret, quæ est adventus Christi? Et propter hoc Danieli prophetæ dicebatur: Muni sermones, et signa librum usque ad tempus consummationis, quoadusque discant multi, et adimpleatur agnitio. In eo enim cum perficietur dispersio, cognoscent omnia hæc. Sed et Hieremias ait: In novissimis diebus intelligent ea. Omnis enim prophetia, priusquam habeat effectum, ænigmata et ambiguitates sunt hominibus. Cum autem venerit tempus, et evenerit quod prophetatum est, tunc prophetiæ habent liquidam et certam expositionem. Et propter hoc quidem Judæis cum legitur Lex in hoc nunc tempore, fabulæ similis est: non enim habent expositionem omnium rerum pertinentem ad adventum Filii Dei, qui est secundum hominem: a Christianis vero cum legitur, thesaurus est, absconsus in agro, cruce vero Christi revelatus est, et explanatus, et ditans sensum hominum, et ostendens sapientiam Dei, et eas quæ sunt erga hominem dispositiones ejus manifestans, et Christi regnum præformans, et hæreditatem sanctæ Hierusalem præevangelisans, et prænuntians, quoniam in tantum homo diligens Deum proficiet, ut etiam videat Deum, et audiat sermonem ejus, et ex auditu loquelæ ejus in tantum glorificari, uti reliqui non possint intendere in faciem gloriæ ejus, quemadmodum dictum est a Daniele: Quoniam intelligentes fulgebunt, quemadmodum claritas firmamenti, et a multis justis sicut stellæ in sæcula, et adhuc. Quemadmodum [p.236] igitur ostendimus, si quis legat Scripturas. Etenim Dominus sie disseruit discipulis post resurrectionem suam a mortuis, ex ipsis Scripturis ostendens eis, quoniam oportebat pati Christum, et intrare in gloriam suam, et in nomine ejus remissionem peccatorum prædicari in toto mundo. Et erit consummatus discipulus, et similis patrifamilias qui de thesauro suo profert nova et vetera.
2. Quapropter eis qui in Ecclesia sunt presbyteris obaudire oportet, his qui successionem habent ab Apostolis, sicut ostendimus; qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum secundum placitum Patris acceperunt: reliquos vero qui absistunt a principali successione, et quocunque loco colliguntur, suspectos habere, vel quasi hæreticos et malæ sententiæ, vel quasi scindentes et elatos et sibi placentes, aut rursus ut hypocritas, quæstus gratia et vanæ gloriæ hoc operantes. Omnes autem hi deciderunt a veritate. Et hæretici quidem alienum ignem afferentes ad altare Dei, id est alienas doctrinas, a cœlesti igne comburentur, quemadmodum Nadab et Abiud. Qui vero exsurgunt contra veritatem, et alteros adhortantur adversus Ecclesiam Dei, remanent apud inferos, voragine terræ absorpti, quemadmodum qui circa Chore Dathan et Abiron. Qui autem scindunt et separant unitatem Ecclesiæ, eandem quam Hieroboam poenam percipiunt a Deo.
(41)
De Presbyteris injustis.
1. Qui vero crediti quidem sunt a multis esse presbyteri, serviunt autem suis voluptatibus, et non præponunt timorem Dei [p.237] in cordibus suis, sed contumeliis agunt reliquos, et principalis consessionis tumore elati sunt, et in absconsis agunt mala, et dicunt, Nemo nos videt, redarguentur a Verbo; qui non secundum *gloriam judicat, neque faciem attendit, sed in cor: et audient eas quæ sunt a Daniele propheta voces: Semen Chanaan et non Juda, species seduxit te, et concupiscentia evertit cor tuum: inveterate dierum malorum, nunc advenerunt peccata tua quæ faciebas antea, judicans judicia injusta: et innocentes quidem damnabas, dimittebas vero nocentes, dicente Domino: Innocentem et justum non occides. De quibus dixit et Dominus: Si autem dixerit malus serous in corde suo, Tardat Dominus meus, et incipiat cædere servos et ancillas, et manducare et bibere et inebriari; venist Dominus servi illius in die qua nescit, et hora qua non sperat, et dividet eum, et partem ejus cum infidelibus ponet. Ab omnibus igitur talibus absistere oportet; adhærere vero his qui et Apostolorum, sicut prædiximus, doctrinam custodiunt, et cum presbyterii ordine sermonem sanum et conversationem sine offensa præstant, ad conformationem et correptionem reliquorum.
2. Quemadmodum Moyses, cui tantus ducatus est creditus, bona, conscientia fretus, purgabat se apud Deum, dicens: Non concupiscens alicujus illorum quid accepi, neque male feci alicui eorum. Quemadmodum Samuel tot annis judicans populum, et sine ulla elatione 'ducatum gerens super Israel, in fine purgabat se, dicens: Ego conversatus sum in conspectu vestro a prima ætate mea usque nunc: respondete mihi in conspectu Dei, et in conspectu Christi ejus, cujus vestrum vitulum accepi aut asinum, aut super quem potentatus sum, aut quem oppressi, aut si de alicujus manu accepi propitiationem vel calceamentum, dicite adversus me, et reddam vobis. Cum dixisset autem populus ad eum: Neque potentatus es, neque oppressisti nos, neque accepisti de manu cujusquam aliquid testificatus est Dominum, dicens: Testis Dominus, et testis Christus ejus in die hac, quoniam non invenistis in manu mea nihil. Et dixerunt ei; Testis. Quemadmodum et [p.238] [21] Paulus Apostolus, cum esset bonæ conscientiæ, dicebat ad Corinthios: Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur: nomini nocuimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. Tales presbyteros nutrit Ecclesia; de quibus et propheta ait: Et dabo principes tuos in pace, et episcopos tuos in justitia. De quibus et Dominus dicebat: Quis igitur erit fidelis actor, bonus et sapiens, quem præponit Dominus super familiam suam, ad danda eis cibaria in tempore? Beatus ille serous, quem veniens Dominus invenerit sic facientem.
(42)
Quibus doctoribus utendum est: de his peccatis, quæ ab antiquis gesta sunt.
1. UBI igitur tales inveniat aliquis, Paulus docens ait: Posuit Deus in Ecclesia primo Apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. Ubi igitur charismata Domini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos est ea quse est ab Apostolis Ecclesiæ successio, et id quod est sanum et irreprobabile conversationis, et inadulteratum et incorruptibile sermonis constat. Hi enim et eam quæ est in unum Deum qui omnia fecit fidem nostram custodiunt: et eam quæ est in Filium Dei dilectionem adaugent, qui tantas dispositiones propter nos fecit: et Scripturas sine periculo nobis exponunt, neque Deum blasphemantes, neque patriarchas exhonorantes, neque prophetas contemnentes.
2. Quemadmodum audivi sa quodam presbytero, qui audierat [p.239] ab his qui Apostolos viderant, et ab his qui didicerant: sufficere veteribus de his quse sine consilio Spiritus egerunt, eam que ex Scripturis esset correptionem. Cum enim non sit personarum acceptor Deus, quæ sunt non secundum ejus placitum facta, his inferebat congruam correptionem. Quemadmodum sub David, quando persecutionem quidem patiebatur a Saul propter justitiam, et regem Saul fugiebat, et inimicum non ulciscebatur; et Christi adventum psallebat, et sapientia instruebat gentes, et omnia secundum consilium faciebat Spiritus, et placebat Deo. Quando autem propter concupiscentiam ipse sibi accepit Betsabee Uriæ, dixit Scriptura de eo: Nequam autem visus est sermo quem fecit David in oculis Domini; et mittitur ad eum Nathan propheta, ostendens ei peccatum ejus, ut ipse, dans sententiam de semetipso et semetipsum adjudicans, misericordiam consequeretur et remissionem a Christo; set dixit ei: Duo viri fuerunt in civitate una, unus dives, et unus pauper: diviti erant greges ovium et boum multi valde, et pauperi nihil aliud nisi ovicula una, quam habebat et nutriebat, et fuerat cum eo et cum filiis ejus pariter: de pane suo manducabat, et de calice bibebat, et erat ei quasi filia. Et venit hospes homini diviti, et pepercit accipere de grege ovicularum suarum, et de gregibus boum suorum, et facere hospiti: et accepit oviculam viri pauperis, et apposuit viro qui venerat ad eum. [p.240] Iratus est autem David super hominem illum valde, et dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est homo ille qui fecit hoc: et oviculam reddet quadruplum pro eo quod fecit factum hoc, et pro eo quod non pepercit pauperi. Et ait ad eum Nathan: Tu es vir, qui fecisti hoc; et deinceps reliqua exsequitur, exprobrans eum, et enumerans in eum Dei beneficia, et quoniam exacerbavit Dominum cum fecisset hoc. Non enim placere Deo hujusmodi operationes, sed iram magnam imminere domui ejus. Compunctus est autem David ad hæc, et ait: Peccavi Domino; et Psalmum exhomologeseos psallebat, adventum Domini sustinens, qui abluit et emundat eum hominem qui peccato fuerat obstrictus.
3. Similiter autem et de Salomone, cum perseveraret judicare recte, et sapientiam Dei enarrare, et typum veritatis templum sædificabat, et glorias exponebat Dei, et adventuram pacem gentibus annuntiabat, et Christi regnum præfigurabat, et loquebatur tria millia parabolarum in adventum Domini, et quinque millia canticorum, hymnum dicens Deo, et eam quæ est in conditione sapientiam Dei exponebat physiologice ex omni ligno, et de omni herba, et de volatilibus omnibus, et de quadrupedibus, et de piscibus; et dicebat: Si vere Deus, quem cæli non capiunt, super terram habitabit cum hominibus? et placebat Deo, et omnes eum admirabantur, et omnes reges terræ quærebant faciem ejus, ut audirent sapientiam ejus quam dederat illi Deus, et regina Austri a finibus terræ veniebat ad eum, sapientiam quæ in eo erat, scitura; quam et Dominus ait in judicio resurrecturam cum eorum natione qui audiunt sermones ejus, et non credunt in eum, et adjudicaturam eos: quoniam illa quidem subjecta est annuntiatæ sapientiæ per servum Dei; hi vero eam quæ a Filio Dei dabatur, contemserunt sapientiam. Salomon enim servus erat; Christus vero Filius Dei, et Dominus Salomonis. Cum igitur sine offensa serviret Deo, et ministraret dispositionibus ejus, tunc glorificabatur: cum autem uxores accipiebat ab universis gentibus, et permittebat eis erigere idola in Israel, dixit Scriptura de eo: Et Rex Salomon erat amator [p.241] mulierum, et accepit sibi mulieres alienigenas: et factum est in tempore senectutis Salomonis, non erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo. Et diverterunt mulieres alienigencs cor ejus post Deos alienos. Et fecit Salomon malignum in conspectu Domini: non abiit post Dominum, quemadmodum David pater ejus. Et iratus est Dominus in Salomonem: non enim erat cor ejus perfectum in Domino, secundum cor David patris ejus. Sufficienter increpavit eum Scriptura, sicut dixit presbyter, ut non glorietur universa caro in conspectu Domini.
4. Et propter hoc 'Dominum in ea quæ sunt sub terra descendisse, evangelisantem et illis adventum suum, remissione peccatorum exsistente his qui credunt in eum. Crediderunt autem in eum omnes qui sperabant in eum, id est, qui adventum ejus prænuntiaverunt, et dispositionibus ejus servierunt, justi et prophetæ et patriarchæ: quibus similiter ut nobis remisit peccata, quæ non oportet nos imputare his, si quominus contemnimus gratiam Dei. Quemadmodum enim illi non imputabant nobis incontinentias nostras, quas operati sumus, priusquam Christus in nobis manifestaretur; sic et nos non est justum imputare ante adventum Christi his qui peccaverunt. Omnes enim homines egent gloria Dei, justificantur autem non a semetipsis, sed a Domini adventu, qui intendunt lumen ejus. In nostram autem correptionem conscriptos esse actus eorum, ut sciremus primum quidem, quoniam unus est Deus noster et illorum, cui non placeant peccata, etiamsi a claris fiant; deinde, ut abstineamus a malis. Si enim hi qui præcesserunt nos in charismatibus veteres, propter quos nondum Filius Dei passus erat, delinquentes in aliquo, et concupiscentiæ carnis servientes, tali affecti sunt ignominia; quid passuri sunt qui nunc sunt, qui contemserunt adventum Domini, et deservierunt voluptatibus suis? Et illis quidem curatio et remissio peccatorum mors [p.242] Domini fuit: propter eos vero qui nunc peccant Christus non jam morietur, jam enim mors non dominabitur ejus; sed veniet Filius in gloria Patris, exquirens ab 'actoribus et dispensatoribus suis pecuniam quam eis credidit, cum usuris: et quibus plurimum dedit, plurimum ab eis exiget. Non debemus ergo, inquit ille senior, superbi esse, neque reprehendere veteres ; sed ipsi timere, ne forte post agnitionem Christi agentes aliquid quod non placeat Deo, remissionem ultra non habeamus delictorum, sed excludamur a regno ejus. Et ideo Paulum dixisse: Si enim naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat, qui cum esses oleaster, insertus es in pinguedinem olive, et socius factus es pinguedinis ejus. Similiter et plebis prævaricationes vides descriptas esse, non propter illos qui tunc transgrediebantur, sed in correptionem nostram, et ut sciremus unum et eundem Deum, in quem illi delinquebant, et in quem nunc delinquunt quidam ex his qui credidisse se dicunt.
5. Et hoc autem Apostolum in epistola quæ est ad Corinthios manifestissime ostendisse, dicentem: Nolo enim vos igno rare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Mose baptisati sunt in nube, et in mari, et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritalem biberunt: bibebant enim de spiritali consequente eos petra; petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum bene sensit Deus; prostrati sunt enim in deserto. Hæc in figuram nostri fuerunt, ut non simus concupiscentes malorum, quemadmodum et illi concupierunt; neque idololatræ sitis, quemadmodum quidam eorum; sicut scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam ex illis fornicati sunt, et corruerunt in una die viginti tria millia. Nec tentemus Christum, quemadmodum quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicuti quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Hæc autem omnia in figura fiobant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis sæculorum devenit. Quapropter qui putat se stare, videat ne cadat. [p.243]
(43)
De transgressione populi.
1. SINE dubitatione igitur et sine contradictione ostendente Apostolo, unum et eundem esse Deum qui et illa judicavit, et ea quæ nunc sunt exquirit, et causam ¹ descriptionis eorum demonstrante, indocti et audaces adhuc etiam et imprudentes inveniuntur omnes, qui propter transgressionem eorum qui olim fuerunt, et propter plurimorum indicto audientiam, alterum quidem aiunt illorum fuisse Deum, et hunc esse mundi fabricatorem, et esse in diminutione; alterum vero a Christo traditum Patrem, et hunc esse qui sit ab unoquoque eorum mente conceptus: non intelligentes, quoniam quemadmodum ibi in plurimis eorum qui peccaverunt non bene sensit Deus; sic et hic vocati multi, pauci svero electi: quemadmodum ibi injusti et idololatræ et fornicatores vitam perdiderunt; sic et hic: et Domino quidem prædicante, in ignem æternum mitti tales, et Apostolo dicente: An ignoratis, quoniam injusti regnum Dei non hæreditabunt? Nolite seduci: neque fornicatores, neque idololatræ, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores, regnum Dei possidebunt. Et quoniam non ad eos, qui extra sunt, hoc dicit, sed ad nos, ne projiciamur extra regnum Dei, tale aliquid operantes, intulit: Et hæc quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
2. Et quemadmodum illic condemnabantur et projiciebantur hi qui male operabantur, et reliquos exterminabant; similiter et hic oculus quoque effoditur scandalisans, et pes et manus, ne reliquum corpus pariter pereat. Et habemus præceptum: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idololatra, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. Et iterum ait Apostolus: Nemo vos seducat inanibus verbis; propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. Nolite ergo fieri participes eorum. Et quemadmodum ibi peccantium damnatio [p.244] 'participabat et reliquos, quoniam placebant eis, et una cum eis conversabantur; sic et hic modicum fermentum totam massam corrumpit. Et quemadmodum ibi adversus injustos ira descendebat Dei, et hic similiter Apostolus ait: 'Revelabitur enim ira Dei de cœlo super omnem impietatem et injustitiam corum hominum, qui veritatem in injustitia detinent. Et quemadmodum ibi in Ægyptios, qui injuste puniebant Israel, vindicta a Deo fiebat, sic et hic, Domino quidem dicente: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum, quicunque clamant ad eum die et nocte? Etiam dico vobis, facist vindictam corum cito; et Apostolo, in ea quæ est ad Thessalonicenses epistola, ista prædicante: Siquidem justum est apud Deum retribuere retributionem his qui tribulant vos, et vobis qui tribulamini refrigerium nobiscum, in 'revelatione Domini nostri Jesu Christi de cœlo cum angelis virtutis ejus, et in flamma ignis, dare vindictam in eos qui non noverunt Deum, et in eos qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi: qui etiam pænas pendent interitus æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus, cum venerit magnificari in sanctis suis, et admirabilis esse in omnibus, qui crediderunt in eum.
(44)
Ostensio quod unum et idem sit Verbum Dei, dispunctor veterum et novorum.
1. Cum ergo hic et illic eadem sit in vindicando Deo justitia Dei, et illic quidem typice et temporaliter et mediocrius; hic vero vere et semper et austerius; ignis enim æternus, et quæ a cœlo revelabitur ira Dei a facie Domini nostri, quemadmodum et David ait, Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam ipsorum, majorem 'pœnam præstat iis qui incidunt in eam; valde insensatos ostendebant presbyteri eos, qui ex his quæ acciderunt his, qui olim Deo non obtemperabant, tentant alterum Patrem introducere, e contrario opponentes, quanta Dominus [p.245] ad salvandos eos qui receperunt eum veniens fecisset, miserans eorum; tacentes autem de judicio ejus, et quæcunque provenient his qui audierunt sermones ejus, et non fecerunt, et quoniam expediebat eis si non essent nati, et quoniam tolerabilius Sodomæ et Gomorræ erit in judicio, quam civitati illi quæ non recepit sermonem discipulorum ejus.
2. Quemadmodum enim in novo Testamento ea quse est ad Deum fides hominum aucta est, additamentum accipiens Filium Dei, ut et homo fieret particeps Dei; ita et diligentia conversationis adaucta est, cum non solum a malis operibus abstinere jubemur, sed etiam ab ipsis malis cogitationibus, et otiosis dictionibus, et sermonibus vacuis, et verbis scurrilibus: sic et pæna eorum qui non credunt Verbo Dei, et contemnunt ejus adventum, et convertuntur retrorsum, adampliata est; non solum temporalis, sed set æterna facta. Quibuscunque enim dixerit Dominus: Discedite a me maledicti in ignem perpetuum, isti erunt semper damnati; et quibuscunque dixerit: Venitė benedicti Patris moi, percipite hæreditatem regni, quod præparatum est vobis in sempiternum; hi semper percipiunt regnum, et in eo proficiunt: cum sit unus et idem Deus Pater et Verbum ejus, semper assistens humano generi, variis quidem dispositionibus, et multa operans, et salvans ab initio eos qui salvantur; sunt enim hi qui diligunt Deum, et secundum suum genus sequuntur Verbum Dei; et adjudicans eos qui adjudicantur, id est, eos qui obliviscuntur Deum, et sunt blasphemi, et transgressores ejus Verbi.
3. Etenim hi ipsi qui a nobis prædicti sunt hæretici exciderunt sibi, accusantes Dominum, in quem dicunt se credere. Quse enim denotant in Deo, qui tunc temporaliter judicaverit incredulos, et percussit Ægyptios, salvavit autem obedientes; eadem nihilominus recurrent in Dominum, in sempiternum quidem adjudicantem quos adjudicat, et in sempiternum dimittentem eos quos dimittit: et invenietur, secundum illorum verba, maximi peccati causa factus his qui in eum immiserunt manus, et pupugerunt eum. Si enim non ita venisset, utique illi Domini sui interfectores facti non fuissent: et si non misisset prophetas ad eos, non utique [p.246] occidissent eos, et Apostolos quoque similiter. His igitur qui imputant nobis, et dicunt: si non Ægyptii plagati fuissent, et persequentes Israel præfocati fuissent in mari, non poterat Deus salvare populum suum, occurret illud: nisi igitur Judæi interfectores Domini facti fuissent, (quod quidem abstulit ab eis æternam vitam) et Apostolos interficientes, et persequentes Ecclesiam, in iracundiæ incidissent profundum, nos salvari non poteramus. Quemadmodum enim illi per Ægyptiorum, sic et nos per Judæorum cæcitatem accepimus salutem: siquidem mors Domini eorum quidem qui cruci 'eum fixerunt, et non crediderunt ejus adventum, damnatio est, salvatio vero eorum qui credunt in eum. Nam et Apostolus ait in secunda ad Corinthios: Quoniam Christi suavis odor sumus Deo, in his qui 'salvi fiunt, et in his qui pereunt: quibusdam quidem odor mortis in mortem; quibusdam autem odor vitæ in vitam. Quibus ergo est odor mortis in mortem, nisi his qui non credunt, neque subjecti sunt Verbo Dei? Qui sunt autem qui et tunc semetipsos morti tradiderunt? Hi scilicet qui non credunt, neque 'subjiciuntur Deo. Rursum autem qui salvati sunt, et acceperunt hæreditatem? Hi scilicet qui credunt Deo, et eam quæ est erga illum dilectionem custodierunt; quemadmodum Chaleb Jeffone, et Jesus Nave, et pueri innocentes, qui neque malitiæ sensum habuerunt. Qui sunt autem qui hic salvantur, et accipiunt vitam æternam? Nonne hi qui diligunt Deum, et qui pollicitationibus ejus credunt, et malitia parvuli effecti sunt.
(45)
Secundum quid induravit Deus cor Pharaonis et ministrorum ejus.
1. SED induravit, inquiunt illi, Deus cor Pharaonis et famulorum ejus. Qui ergo hæc imputant, non legunt in Evangelio, ubi discipulis dicentibus Domino, Quare in parabolis loqueris eis? respondit Dominus: Quoniam vobis est datum nosse mysterium regni cœlorum; illis autem in parabolis loquor, ut videntes non [p.247] videant, et audientes non audiant, intelligentes non intelligant, ut adimpleatur erga eos prophetia Esaicæ dicens: Incrassa cor populi hujus, et aures eorum obtura, et oculos eorum excæca. Vestri autem beati oculi, qui vident quæ vos videtis, et aures vestræ, quos audiunt quæ auditis. Unus enim et idem Deus, his quidem qui non credunt, sed nullificant eum, infert cæcitatem; quemadmodum sol, qui est creatura ejus, his qui propter aliquam infirmitatem oculorum non possunt contemplari lumen ejus: his autem qui credunt ei, et sequuntur eum, pleniorem et majorem illuminationem mentis præstat. Secundum hunc igitur sermonem et Apostolus ait in secunda ad Corinthios: In quibus Deus sæculi hujus excæcavit mentes infidelium, uti non fulgeat illuminatio evangelii gloriæ Christi. Et iterum in ea quæ est ad Romanos: Et quemadmodum non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, facere quæ non conveniunt. In secunda autem ad Thessalonicenses manifeste ait, de Antichristo dicens: Et ideo mittet eis Deus operationem erroris, uti credant mendacio, uti judicontur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
2. Si igitur et nunc, quotquot scit non credituros Deus, cum sit omnium præcognitor, tradidit eos infidelitati eorum, et avertit faciem ab hujusmodi, relinquens eos in tenebris, quas ipsi sibi elegerunt, quid mirum, si et tunc nunquam crediturum Pharaonem cum his qui cum eo erant, tradidit eos suæ infidelitati! Quemadmodum Verbum ait de rubo ad Moysen: Ego autem scio quoniam non dimittet vos Pharao rex Ægypti abire, nisi cum manu valida. Et qua ratione Dominus in parabolis loquebatur, et cæcitatem faciebat Israel, ut videntes non viderent, sciens incredulitatem eorum, eadem ratione et cor Pharaonis indurabat, ut videns, quoniam digitus Dei est qui educit populum, non crederet, sed in infidelitatis præcipitaretur pelagus, per magicam operationem opinatus fieri exitum eorum, et rubrum mare non ex virtute Dei transitum præstitisse populo, sed naturaliter sic se habere. [p.248]
(46)
Quare secundum jussum Dei vasa ab Ægyptiis sumsit populus in exodo, et ex ipsis tabernaculum in eremo fabricavit.
1. Qui vero exprobrant et imputant, quod profecturus populus, jussu Dei, vascula omnis generis et vestimenta acceperit ab Ægyptiis, et sic abierit, ex quibus et tabernaculum factum est in eremo, ignorantes justificationes Dei et dispositiones ejus, semetipsos arguunt, sicut et presbyter dicebat. Si enim non in typica profectione hoc consensisset Deus, hodie in vera nostra profectione, id est, in fide in qua sumus constituti, per quam de numero gentilium exemti sumus, nemo poterat salvari. Omnes enim nos aut modica aut grandis sequitur possessio, quam ex mammona iniquitatis acquisivimus. Unde enim domus in quibus habitamus, et vestimenta quibus induimur, et vasa quibus utimur, et reliqua omnis ad diuturnam vitam nostram ministratio, nisi ex his, quse, cum ethnici essemus, de avaritia acquisivimus, vel ab ethnicis parentibus aut cognatis aut amicis, de injustitia acquirentibus percepimus? ut non dicamus, quia et nunc in fide exsistentes acquirimus. Quis enim vendit, et non lucrari vult ab eo qui emit ? Quis autem emit, et non vult utiliter secum agi ab eo qui vendit ? Quis autem negotians non propterea negotiatur, ut inde alatur ? Quid autem et hi qui in regali aula sunt fideles, nonne ex eis quæ Cæsaris sunt habent utensilia, et his qui non habent unusquisque eorum secundum suam virtutem præstat! Ægyptii populi erant debitores non solum rerum, sed et vitæ suæ, propter patriarchæ Joseph præcedentem benignitatem: nobis autem [p.249] secundum quid debitores sunt ethnici, la quibus et lucra et utilitates percipimus? quæcunque illi cum labore comparant, his nos in fide cum simus sine labore utimur.
2. Ad hoc populus pessimam servitutem serviebat Ægyptiis, quemadmodum Scriptura ait: Et cum vi potestatem exercebant Ægyptii in filios Israel, et in odium eis adducebant vitam in operibus duris, luto et latere, et omnibus operibus quæ faciebant in campis, per omnia opera quibus eos deprimebant cum vi: et ædificaverunt eis civitates munitas, multum laborantes, et augentes eorum substantias annis multis, et per omnem modum servitutis, cum illi non solum ingrati essent adversus eos, verum et universos eos perdere vellent. Quid igitur injuste gestum est si ex multis pauca sumserunt, et qui potuerunt multas substantias habere si non servissent eis, et divites abire, paucissimam mercedem pro magna servitute accipientes inopes abierunt? Quemadmodum si quis liber, abductus ab aliquo per vim, et serviens ei annis multis, et augens substantiam ejus, post deinde aliquod adminiculum consecutus, putetur quidem modica quædam ejus habere, revera autem ex multis laboribus suis, et sex acquisitione magna pauca percipiens discedat, et hoc ab aliquo imputetur ei, quasi non recte fecerit? ipse magis injustus judex apparebit ei qui per vim in servitium fuerat deductus. Sic ergo sunt et hujusmodi, qui imputant populó parva de multis accipienti sibi; et ipsis non imputant, qui nullam gratiam ex merito parentum debitam reddiderunt; imo et in gravissimam servitutem redigentes, maximam ab eis consecuti sunt utilitatem: et illos quidem non signatum aurum et argentum in paucis vasculis, de suis laboribus, quemadmodum prædiximus, accipientes, injuste fecisse dicunt; semetipsos autem (dicetur enim quod verum est, licet ridiculum quibusdam esse videatur) ex alienis laboribus insigne aurum et argentum et [p.250] særamentum, cum inscriptione et imagine Cæsaris, in zonis suis ferentes, juste se facere dicunt.
3. Si autem et comparatio fiat nostra et illorum, qui justius apparebunt accepisse? utrumne populus ab Ægyptiis, qui erant per omnia debitores, an nos a Romanis et reliquis gentibus, et a quibus nihil tale nobis debeatur? Sed et mundus pacem habet per eos, et nos sine timore in viis ambulamus et navigamus quocunque voluerimus. Adversus igitur hujusmodi aptus erit sermo Domini: Hypocrita, dicens, exime primo trabem de oculo tuo, et tunc perspicies auferre festucam de oculo fratris tui. Etenim si is qui tibi hæc imputat, et gloriatur in sua scientia, separatus est a gentilium cœtu, et nihil est alienorum apud eum, sed *et simpliciter nudus, et nudis pedibus, et sine domo in montibus conversatur, quemadmodum aliquod ex his animalibus quæ her. bis vescuntur, veniam merebitur, ideo quod ignoret necessitates nostræ conversationis. Si autem ab hominibus quæ dicuntur aliena esse participatur, et arguit typum eorum, semetipsum injustissimum ostendit, retorquens in se ejusmodi accusationem. Invenietur enim aliena circumferens, et ea quæ ejus non sunt, concupiscens; et propter hoc dixisse Dominum: Nolite judicare, ne judicemini: in quo enim judicio judicabitis, judicabitur de vobis. Non utique ut peccantes non corripiamus, nec ut his quæ male fiunt consentiamus; sed ut Dei dispositiones non judicemus injuste, cum ille omnia juste profutura providerit. Quoniam enim sciebat nos de nostra substantia, quam ab alio accipientes haberemus, bene acturos, Qui enim habet, inquit, duas tunicas, det ei qui non habet: et qui habet escam, similiter faciat. Et, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: et nudus fui, et vestistis me. Et, Cum facis eleemosynam, non sciat sinistra tua quid faciat dextra tua; et reliqua quæcunque benefacientes justificamur, velut de alienis nostra redimentes: de alienis autem ita dico, non quasi mundus alienus sit a Deo, sed quoniam hujusmodi dationes ab aliis accipientes habemus, similiter velut illi ab Ægyptiis qui non sciebant Deum, et per hæc ipsa erigimus in nobismetipsis tabernaculum Dei: cum bene enim facientibus habitat Deus; quemadmodum [p.251] Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut hi, quando fugati fueritis, recipiant vos in æterna tabernacula. Quæcunque enim cum essemus ethnici de injustitia acquisivimus, hæc, cum crediderimus, in dominicas utilitates convertentes, justificamur; necessarie igitur hæc in typo præmeditabantur, et tabernaculum Dei ex his fabricatur: illis quidem juste accipientibus, quemadmodum ostendimus; nobis autem præostensis in ipsis, qui inciperemus per aliena Deo deservire.
(47)
Quemadmodum una et eadem populi profectio ex Ægypto, et Ecclesiæ ex gentibus ostenditur.
UNIVERSA enim quæ ex Ægypto profectio fiebat populi, a Deo typus et imago fuit profectionis Ecclesiæ, quæ erat futura ex gentibus: propter hoc et in fine educens eam hinc in suam hæreditatem, quam non Moyses quidem famulus Dei, sed Jesus Filius Dei in hæreditatem dabit. Si quis autem diligentius intendat his quæ a prophetis dicuntur de fine, et quæcunque Johannes discipulus Domini vidit in Apocalypsi, inveniet easdem plagas universaliter accipere gentes, quas tunc particulatim accepit Ægyptus. Talia quædam enarrans de antiquis presbyter, reficiebat nos, et dicebat: De his quidem delictis, de quibus ipse Scripturæ increpant patriarchas et prophetas, nos non oportere exprobrare eis, neque fieri similes Cham, qui irrisit turpitudinem patris sui, et in maledictionem decidit; sed gratias agere pro illis Deo, quoniam in adventu Domini nostri remissa sunt eis peccata: etenim illos dicebat gratias agere, et gloriari in nostra salute. De quibus autem Scripturæ non increpant, sed simpliciter sunt positæ, nos non debere fieri accusatores, non enim sumus diligentiores Deo, neque super magistrum possumus esse, sed typum quærere. Nihil enim otiosum est eorum quæcunque inaccusabilia posita sunt in Scripturis. [p.252]
(48)
Ostensio generationis Lot ex filiabus suis.
1. QUEMADMODUM et Lot, qui eduxit de Sodomis filias suas, quæ conceperunt de patre suo, et qui reliquit in circumfinio uxorem suam statuam salis usque in hodiernum diem. Etenim Lot non ex sua voluntate, neque ex sua concupiscentia carnali, neque sensum neque cogitationem hujusmodi operationis accipiens, consummavit typum. Quemadmodum Scriptura dicit: Et intravit major nata, et dormivit cum patre suo nocte illa: et non scivit Lot cum dormiret illa, et cum surgeret. Et in minore autem hoc idem: Et non scivit, inquit, cum dormisset secum, nec cum surrexisset. [22] Nesciente igitur homine, neque libidini serviente, dispensatio perficiebatur, per quam dusæ filiæ, id est duæ synagogæ, ab uno et eodem patre in sobolem adoptatæ significabantur sine carnis libidine. Nec enim alter erat aliquis qui semen vitale et filiorum fructum posset dare eis, quemadmodum scriptum est: Dixit autem major ad minorem: Pater noster senior est, et nemo est super terram qui intret ad nos, ut oportet omni terræ: veni, potionemus patrem nostrum vino, et dormiamus cum eo, et suscitemus de patre nostro semen. Illæ quidem filiæ secundum simplicitatem et innocentiam putantes universos homines periisse, quemadmodum et Sodomitas, et in universam terram iracundiam [p.253] Dei supervenisse, dicebant hæc. Quapropter et ipse excusabiles sunt, arbitrantes se solas relictas cum patre suo ad conservationem generis humani, et propter hoc circumveniebant patrem. Per verba autem earum significabatur, neminem esse alterum qui possit filiorum generationem majori et minori synagogæ præstare, quam Patrem nostrum.
2. Pater autem generis humani Verbum Dei: quemadmodum Moyses ostendit dicens: Nonne hic ipse Pater tuus qui possedit te, et fecit te, et creavit te? Quando igitur hic vitale semen, id est, Spiritum remissionis peccatorum per quem vivificamur, effudit in humanum genus? nonne tunc cum convescebatur cum hominibus, et bibebat vinum in terra? Venit, enim inquit, Filius Hominis manducans et bibens: et cum recubuisset obdormivit, et somnum cepit. Quemadmodum ipse in David dicit: Ego dormivi et somnum cepi. Et quoniam in nostra communicatione et vita hoc agebat, iterum ait: Et somnus meus suavis mihi factus est. Totum autem significabatur per Lot, quoniam semen patris omnium, id est, Spiritus Dei, per quem facta sunt omnia, commixtus et unitus est carni, hoc est, plasmati suo: per quam commixtionem et unitatem duæ synagogæ, id est duæ congregationes, fructificantes ex patre suo filios vivos vivo Deo. Et cum hæc fierent uxor [p.254] I remansit in Sodomis, jam non caro corruptibilis sed statua salis semper manens, et per naturalia ea quæ sunt consuetudinis hominis ostendens, quoniam et Ecclesia, quæ est sal terræ, subrelicta est in confinio terræ, patiens quæ sunt humana: et dum sæpe auferuntur ab ea membra integra, perseverat statua salis, quod est firmamentum fidei, firmans et præmittens filios ad Patrem ipsorum.
(49)
Ostensio unum et eundem esse Deum Patrem nostrum et illorum.
1. HUJUSMODI quoque de duobus Testamentis senior Apostolorum discipulus disputabat, ab uno quidem et eodem Deo utraque ostendens. Nec enim esse alterum Deum præter eum qui fecit et plasmavit nos, nec firmitatem habere sermonem eorum qui dicunt aut per angelos, aut per aliam quamlibet virtutem, aut ab alio Deo factum esse hunc mundum qui est secundum nos. Si enim semel quis transmoveatur a factore omnium, et concedat ab aliquo altero, aut per alium factam conditionem quæ sest secundum nos, multam incongruentiam et plurimas contradictiones necesse est incidat hujusmodi: ad quas nullas dabit rationes, neque secundum verisimile, neque secundum veritatem. Et propter hoc hi qui alias doctrinas inferunt, abscondunt a nobis quam habent ipsi de Deo sententiam, scientes quassum et futile doctrinæ suæ, et timentes ne victi salvari periclitentur. [p.255]
2. Si autem credat quis unum Deum, et qui Verbo omnia fecit, quemadmodum et Moses ait: Dixit Deus, fiat lux, et facta est lux; et in Evangelio legimus: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et Apostolus Paulus similiter : Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater, qui est super omnes et per omnia, et in omnibus nobis; hic primo erit tenens caput, ex quo totum corpus compactum et connexum et per omnem juncturam subministrationis in mensura uniuscujusque partis, incrementum corporis facit, in ædificationem sui in caritate. Post deinde et omnis sermo ei constabit, si et Scripturas diligenter legerit apud eos qui in Ecclesia sunt presbyteri, apud quos est Apostolica doctrina, quemadmodum demonstravimus. Apostoli enim omnes duo quidem Testamenta in duobus populis fuisse docuerunt: unum autem et eundem esse Deum, qui disposuerit utraque ad utilitatem hominum, secundum quod Testamenta dabantur, qui incipiebant credere Deo, ex ipsa demonstravimus Apostolorum doctrina in tertio libro: et quoniam non otiose, nec frustra, aut ut obvenit, datum est prius Testamentum; sed illos quidem quibus dabatur, in servitutem Dei concurvans ad utilitatem eorum, non enim indiget Deus ab hominibus servitutem, typum autem cœlestium ostendens, quoniam nondum poterat homo per proprium visum videre quæ sunt Dei: et imagines eorum quæ sunt in Ecclesia præfigurans, ut firma ea quæ secundum nos est fiat fides, et prophetiam futurorum continens, ut disceret homo præscium esse omnium Deum. [p.256]
(50)
Quis est spiritalis discipulus, qui judicat quidem omnes, ipse autem a nemine judicatur: et qui sunt qui judicantur. Quemadmodum judicabuntur gentes. Quemadmodum judicabuntur Judæi. Ostensio quoniam duos adventus Christi prophetæ annuntiaverunt.
TALIS discipulus spiritalis vere recipiens Spiritum Dei, qui ab initio in universis dispositionibus Dei adfuit hominibus, et futura annuntiavit et præsentia ostendit et præterita enarrat, judicat quidem omnes, ipse autem a nemine judicatur. Nam judicat gentes, creaturæ magis quam Creatori servientes, et reprobabili mente universam suam operationem in vanum consumentes. Judicat autem etiam Judæos, non percipientes verbum libertatis, neque volentes abire liberos, cum habeant præsentem liberatorem; sed intempestive extra legem servire simulantes nihil indigenti Deo, et Christi adventum, quem propter salutem hominum fecit, non cognoscentes, neque intelligere volentes, quoniam duos adventus ejus omnes annuntiaverunt prophetæ: unum quidem, in quo homo in plaga factus est, sciens ferre imbecillitatem, et in pullo asinæ sedens, et reprobatus lapis ab ædificantibus, et sicut ovis ad victimam adductus, et per extensionem manuum dissolvens quidem Amalech; congregans autem dispersos filios a terminis terræ in ovile Patris, et recommemoratus mortuorum suorum qui ante dormierant, et descendens ad eos, uti erueret eos; secundum autem, in quo super nubes veniet, superducens diem quæ est sicut clibanus ardens, et percutiens terram verbo oris sui, et spiritu per labia sua interficiens impios, et ventilabrum in manu habens, et emundans aream suam, et triticum quidem in horreum colligens, comburens autem paleas igne inexstinguibili. [p.257]
(51)
Quemadmodum judicabuntur qui a Marcione sunt. Quomodo judicabuntur hi qui sunt a Valentino, et reliqui Gnostici.
1. EXAMINABIT autem et doctrinam Marcionis, quomodo accipiat duos deos esse, infinita distantia separatos ab invicem? Vel quemadmodum bonus erit, qui alienos homines abstrahit ab eo qui fecit, et ad suum advocat regnum? et quare bonitas ejus deficit, non omnes salvans? et quare circa homines quidem bonus videtur, in ipsum autem qui fecit homines injustissimus, auferens ab eo quæ sunt ejus? Quomodo autem juste Dominus, si alterius patris exsistit, hujus conditionis quæ est secundum nos, accipiens panem suum corpus esse confitebatur, et temperamentum calicis suum sanguinem confirmavit? Et quare se Filium Hominis confitebatur, si non seam quæ ex homine est generationem sustinuisset? Quemadmodum autem et peccata nobis dimittere poterat, quæ nostro debeamus factori et Deo? Quomodo autem et cum [p.258] caro non esset, sed cum pareret quasi homo, crucifixus est, et że latere ejus puncto sanguis exiit et aqua? Quod autem corpus sepelierunt sepultores? et quid illud erat quod surrexit a mortuis?
2. Judicabit autem et eos qui sunt a Valentino omnes, quia lingua quidem confitentur unum Deum Patrem, et ex hoc omnia; ipsum autem qui fecit omnia, defectionis sive labis fructum esse dicunt: et unum Dominum Jesum Christum Filium Dei similiter lingua confitentes, propriam quidem emissionem sententia sua Unigenito donantes, propriam vero Verbo, et alteram Christo, alteram vero Salvatori; ita ut secundum eos dicantur quidem omnia esse quasi unum, unumquemque autem ipsorum separatim intelligi, et propriam habere emissionem, secundum suam conjugationem.
3. Linguas itaque eorum videlicet solas in unitatem cessisse; sententiam vero eorum et sensum quæ profunda sunt scrutari decidentem ab unitate, incidere in multiforme Dei judicium, cum de his quæ sibimetipsi adinvenerunt, interrogabuntur a Christo: quem et postea natum quam Pleroma Æonum dicunt, et emissionem ejus post diminutionem sive defectionem, et propter eam passionem quæ facta est in Sophia, semetipsos obstetricatos esse affirmant. Accusabit autem eos Homerus proprius ipsorum propheta, a quo eruditi talia invenerunt, ipso dicente hæc: Inimicus est enim ille mihi similiter atque fores inferorum, qui aliud quidem abscondit in corde suo, aliud autem enarrat. Judicabit autem et vaniloquia pravorum Gnosticorum, Simonis eos Magi discipulos ostendens. [p.259]
(52)
Quemadmodum judicabuntur Ebionitæ. Quemadmodum judicabuntur qui putative dicunt Dominum apparuisse. Quemadmodum judicabuntur pseudoprophetæ. [23]
1. JUDICABIT autem et Ebionitas: quomodo possunt salvari, nisi Deus est qui salutem illorum super terram operatus est? Et quemadmodum homo transiet in Deum, si non Deus in hominem? Quemadmodum autem relinquet mortis generationem, si non sin novam generationem mire et inopinate a Deo, in signum autem salutis, datam, quæ est ex Virgine per fidem regenerationem? Vel quam adoptionem accipient a Deo, permanentes in hac genesi, quæ est secundum hominem in hoc mundo! Quomodo autem plus quam Salomon, aut plus quam Jona habebat, set Dominus erat David, qui ejusdem cum ipsis fuit substantie? Quomodo autem eum qui adversus homines fortis erat, qui non solum vicit hominem, sed et detinebat eum sub sua potestate, devicit, et eum quidem qui vicerat vicit, eum vero qui victus fuerat hominem dimisit, nisi superior fuisset eo homine qui fuerat victus? Melior autem eo homine qui secundum similitudinem Dei factus [p.260] est, et præcellentior quisnam sit alius nisi Filius Dei, ad cujus similitudinem factus est homo! Et propter hoc in fine ipse ostendit similitudinem, Filius Dei factus est homo, antiquam plasmationem in semetipsum suscipiens, quemadmodum ostendimus in eo libro qui est hoc superior.
2. Judicabit autem et eos qui putativum inducunt. Quemadmodum enim ipsi vere se putant disputare, quando magister eorum putativus fuit? Aut quemadmodum firmum quid habere possunt ab eo, si putativus et non veritas erat? Quomodo autem ipsi salutem vere participare possunt, si ille, in quem credere se dicunt, semetipsum putativum ostendebat! Putativum est igitur, et non veritas, omne apud eos: et nunc jam quæretur, ne forte cum et ipsi homines non sint sed muta animalia, hominum umbras apud plurimos proferant.
3. Judicabit autem et pseudoprophetas, qui non accepta a Deo prophetica gratia nec Deum timentes, sed aut propter vanam gloriam, aut ad quæstum aliquem, aut et aliter secundum operationem mali spiritus, fingunt se prophetare, mentientes adversus Deum. [p.261]
(53)
Quemadmodum judicabuntur qui schismata operantur, et omnes qui se segregant ab Ecclesia: et quemadmodum omnia constant ei qui est Ecclesiasticus. [24]
1. JUDICABIT autem et eos qui schismata operantur, qui sunt inanes, non habentes Dei dilectionem, suamque utilitatem potius considerantes quam unitatem Ecclesiæ: et propter modicas et quaslibet causas magnum et gloriosum corpus Christi conscindunt et dividunt, et quantum in ipsis est, interficiunt: pacem loquentes et bellum operantes: vere liquantes culicem et camelum transglutientes. Nulla enim ab eis tanta potest fieri correctio, quanta est schismatis pernicies. Judicabit autem et omnes eos qui sunt extra veritatem, id est qui sunt extra Ecclesiam: ipse autem a nemine judicabitur. Omnia enim ei constant: et in unum Deum omnipotentem, ex quo omnia, fides integra; et in [p.262] [25] Filium Dei Christum Jesum Dominum nostrum, per quem omnia, et dispositiones ejus, per quas homo factus est Filius Dei, sententia firma, quæ est in Spiritu Dei, qui præstat agnitionem veritatis, qui dispositiones Patris et Filii exposuit, secundum quas aderat generi humano, quemadmodum vult Pater.
2. Agnitio vera est Apostolorum doctrina: et antiquus Ecclesiæ status in universo mundo: et character corporis Christi secundum successiones episcoporum, quibus illi eam quæ in unoquoque loco est Ecclesiam tradiderunt, quæ pervenit usque ad nos custodita sine fictione scripturarum tractatione plenissima, neque [p.263] additamentum neque ablationem recipiens, et lectio sine falsatione, et secundum Scripturas expositio legitima et diligens, et sine periculo et sine blasphemia: et præcipuum dilectionis munus, quod est pretiosius quam agnitio, gloriosius autem quam prophetia, omnibus autem reliquis charismatibus supereminens.
(54)
Ostensio quod Ecclesia non tantum perfectam habeat dilectionem, sed quoniam et Spiritus Dei super eam requiescit.
QUAPROPTER Ecclesia omni in loco ob eam quam habet erga Deum dilectionem, multitudinem martyrum in omni tempore præmittit ad Patrem; reliquis autem omnibus non tantum non habentibus hanc rem ostendere apud se, sed neque quidem necessarium esse dicentibus tale martyrium; esse enim martyrium verum sententiam eorum, nisi si unus aut duo aliquando, per omne tempus ex quo Dominus apparuit in terris, cum martyribus nostris quasi et ipse misericordiam consecutus, opprobrium simul bajulavit nominis, et cum eis ductus est, velut adjectio quædam donata eis. Opprobrium enim eorum qui persecutionem patiuntur propter justitiam, et omnes pœnas sustinent, et mortificantur [p.264] propter eam quæ est erga Deum dilectionem et confessionem Filii ejus, sola Ecclesia pure sustinet; sæpe debilitata et statim augens membra, et integra fiens; quemadmodum et typus ejus quæ fuit illius Lot, salis figmentum: similiter ut veteres prophetæ sustinentes persecutionem, quemadmodum Dominus ait : Sic enim persecuti sunt prophetas, qui ante vos fuerunt; quoniam nove quidem, sed idem Spiritus requiescens super eam, ab his qui non recipiunt Verbum Dei, persecutionem patitur. Quod quidem prophetæ cum reliquis quæ prophetabant et hoc prophetaverunt, quoniam super quoscunque requieverit Spiritus Dei, et obediverint verbo Patris, et secundum virtutem servierint ei, persecutionem patientur, et lapidabuntur, et occidentur. In semetipsis enim hæc omnia præfigurabant prophetæ, propter dilectionem Dei et propter verbum ejus.
(55)
Quomodo prophetæ membra Christi sunt, et quemadmodum unusquisque eorum, secundum quod erat membrum, secundum hoc et prophetavit: et quomodo prophetæ omnia prædixerunt, quæcunque Christus operatus est: et quod ab uno et eodem Deo prophetæ et Christus.
1. Cum enim et ipsi membra essent Christi, unusquisque eorum secundum quod erat membrum, secundum hoc et prophetationem [p.265] manifestabat, omnes et multi unum præformantes et ea quæ sunt unius annuntiantes. Quomodo enim per nostra membra operatio quidem universi corporis ostenditur; figura autem totius hominis per unum membrum non ostenditur, sed per omnia: sic et prophetæ omnes quidem unum præfigurabant; unusquisque autem eorum secundum quod erat membrum, secundum hoc et dispositionem adimplebat, et eam quæ secundum illud membrum erat, operationem Christi præformabat. Quidam enim in gloria videntes eum, gloriosam ejus apud Patrem a dextris conversationem videbant; alii super nubes, quemadmodum Filium hominis, venientem; et dicentes de eo, Videbunt in quem compunxerunt, adventum ejus significabant, de quo ipse ait: Putas, cum Filius hominis venerit, inveniet fidem super terram? De quo et Paulus ait; Si tamen justum est apud Deum, retribuere eis qui tribulant vos, tribulationem; et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, et in flumma ignis. Alii vero Judicem dicentes eum, et diem Domini tanquam clibanum ardentem, qui colligit triticum in horrea, paleas autem comburet igni inexstinguibili, comminabantur eis qui increduli erant, de quibus et ipse Dominus ait: Abite a me maledicti in ignem æternum, quem præparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Et Apostolus autem similiter ait: Qui pœnas dabunt interitus æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri his qui credunt in eum. Et qui dicunt, Speciosus forma præ filiis hominum ; et, Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis; et, Accingere gladium tuum, potentissime, circa femur tuum, specie tua et pulchritudine tua, et intende et prospere procede, et regna propter [p.266] veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et quæcunque alia talia dicta sunt de eo, eam quæ est in regno speciem ejus et decorem, et exaltationem supercoruscantem, et supereminentem omnibus qui regnantur sub ipso, significabant, ut qui audiunt concupiscerent ibi inveniri placentia facientes Deo.
2. Qui iterum dicentes: Homo est, et quis cognoscet oum? et Veni ad prophetam, et peperit filium, et vocatur nomen ejus Admi [26] rabilis, Consiliarius, Deus fortis; et qui eum ex Virgine Emmanuel prædicabant, adunitionem Verbi Dei ad plasma ejus manifestabant: quoniam Verbum caro erit, et Filius Dei Filius Hominis; (purus pure puram aperiens vulvam eam quæ regenerat homines in Deum, quam ipse puram fecit) et hoc factus, quod et nos, Deus fortis est, et inenarrabile habet genus. Et qui dicunt: Dominus in Sion locutus est, et de Hierusalem dedit vocem suam; et, Notus in Judœa Deus, qui in Judæa, adventum ejus significabant. Qui autem rursus dicunt: Ab Africo venire Deum, et de monte umbroso et condenso, adventum ejus, qui est ex Bethlehem, dicebant: quemadmodum ostendimus in eo libro, qui est ante hunc. Unde et is qui præest, et pascit populum Patris sui, venit. Qui autem dicunt, adventu ejus quemadmodum cervus claudus salist, et plana erit lingua mutorum, et aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum audient, et manus dissolutæ, et genua debilia firmabuntur; et, resurgent qui in monumento sunt mortui, et ipse [p.267] infirmitates nostras accipiet, et languores portabit; eas quse ab eo curationes fiebant annuntiaverunt.
3. Quidam autem hominem infirmum, et ingloriosum, et scientem ferre infirmitatem, et sedentem super pullum asinæ, venturum Hierosolymam, et dorsum suum ponentem ad flagella, et maxillas suas ad palmas, et quemadmodum ovem adduci ad victimam, et aceto et felle potari, et ab amicis set ab his qui proximi sunt derelinqui, et extendentem manus per totam diem, et ab eis qui eum intuebantur subsannari et maledici, et partiri vestimenta ejus, et super vestimentum ejus mitti sortem, et in limum mortis deductum, et omnia talia, eum qui secundum hominem est adventum ejus, sicut intravit Hierosolymam, in qua et passus et crucifixus sustinuit omnia quæcunque sunt prædicta, prophetabant. Alii autem dicentes, Rememoratus est Dominus sanctus mortuorum suorum, qui prædormierunt in terra limi, et descendit ad eos uti erigeret, ad salvandum illos; causam reddiderunt, propter quam passus est hæc omnia. Qui autem dixerunt: In illa die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et erunt tenebræ super terram in die lucis, et convertam dies festos vestros in luctum, et universa cantica vestra in lamentationem; eum occasum solis, qui crucifixo eo fuit ab hora sexta, manifeste annuntiaverunt, et quia posteaquam hoc factum est, hi qui secundum Legem erant dies festi eorum, et cantica, in luctum et lamentationem converterentur, cum inciperent tradi gentibus. Adhuc etiam manifestius hoc idem et Hieremias ostendit, sic dicens de Hierusalem: Eainanita est quæ parit, tæduit anima ejus: occidit sol oi, cum adhuc medius dies esset, confusa est, et improperium passa est: reliquos corum in gladium dabo in conspectu inimicorum corum.
4. Qui autem dixerunt, eum dormisse et somnum cepisse et resurrexisse, quoniam Dominus suscepit eum, et præcipientes [p.268] principibus cœlorum aperire æternas portas, ut introeat Rex gloriæ, resurrectionem ejus, quæ est a mortuis per Patrem, et receptionem in cælos præconaverunt. In eo autem quod dixerunt: A summo cælo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum cæli, et non est qui se abscondat a calore ejus; quoniam illuc assumtus est, unde et descendit, et non est qui justum judicium ejus effugiat, id ipsum annuntiabant. Et qui dicebant: Dominus regnavit, irascantur populi, qui sedet super Cherubim, commoveatur terra; partim quidem eam, quæ post assumtionem ejus facta est super eos qui in eum crediderunt, iram ab omnibus populis, et motum universe terræ adversus Ecclesiam prophetabant; partim autem veniente eo de cœlis cum angelis virtutis ejus, commoveri universam terram, quemadmodum ipse ait: Erit terræ motus magnus, qualis non est factus ab initio. Et rursus in eo cum dicit: Quisquis judicatur, ex adverso adstet; et quisquis justificatur, appropinquet puero Dei; et, Væ vobis, quoniam omnes voterascetis sicut vestimentum, et tinea comedet vos; et, humiliabitur omnis caro, et exaltabitur Dominus solus in altissimis; significatur, quoniam post passionem et assumtionem omnes qui contra eum fuerunt sub pedibus ejus subjiciet Deus, et ipse super omnes exaltabitur, et nemo erit qui justificetur aut comparetur ad eum.
5. Et qui dicunt, dispositurum Deum Testamentum novum hominibus, non quemadmodum disposuit patribus in monte Horeb; et cor novum, et spiritum novum dare hominibus: et rursus, Et antiqua nolite reputare; ecce facio nova, quæ nunc orientur, et scistis: et faciam in deserto viam, et in terra inaquosa flumina, ad potandum genus electum, populum meum quem acquisivi, ut virtutes meas enarret; quæ est novi Testamenti libertas, hanc manifeste aununtiabant, et novum yinum quod in novos utres mittitur, fidem quæ est in Christo, qua annuntiavit ortam in eremo viam justitiæ, et in terra inaquosa flumina Spiritus sancti, adaquare genus electum [p.269] Dei quod acquisivit, ut virtutes ejus enarrentur; sed non ut blasphemarent eum, qui hæc fecit Deus.
6. Et reliqua omnia quæcunque per tantam seriem Scripturæ demonstravimus prophetas dixisse, spiritalis vere qui est, interpretabitur, unumquodque eorum quæ dicta sunt, in quem dictum sit characterem dispositionis Domini, et integrum corpus operis Filii Dei, ostendens, semper eundem Deum sciens, et semper leundem Verbum Dei cognoscens, etiamsi nunc nobis manifestatus est; et semper eundem Spiritum Dei cognoscens, etiamsi in novissimis temporibus nove effusus est in nos, et a conditione mundi usque ad finem in ipsum humanum genus: ex quo qui credunt Deo, et sequuntur verbum ejus, percipiunt eam quæ est ab eo salutem. Qui vero abscedunt ab eo, et contemnunt præcepta ejus, et per opera sua inhonorant eum qui se fecit, et sententia sua blasphemant eum qui se alit, justissimum adversus se coacervant judicium. Hic igitur examinat omnes, ipse vero a nemine examinatur; neque Patrem suum blasphemans, neque dispositiones ejus frustrans, neque patres accusans, neque prophetas exhonorans, aut ab alio Deo dicens eos, aut iterum ex alia et alia substantia fuisse prophetias. Dicemus autem adversus omnes hæreticos, et primo quidem adversus eos qui sunt a Marcione, et adversus eos qui sunt similes illis, ab altero Deo dicentes esse prophetas, legite diligentius id quod ab Apostolis est Evangelium nobis datum, et legite diligentius prophetas, et invenietis universam actionem, et omnem doctrinam, et omnem passionem Domini nostri prædicatam in ipsis.
(56)
Adversus eos qui dicunt, quid novi veniens attulit Christus? et, quoniam omnia quæ prophetæ prædixerunt, Christus adimplevit.
1. Si autem subit vos hujusmodi sensus, ut dicatis: Quid igitur novi Dominus attulit veniens? cognoscite, quoniam omnem novitatem attulit semetipsum afferens, qui fuerat annuntiatus. Hoc [p.270] enim ipsum prædicabatur, quoniam novitas veniet innovatura et vivificatura hominem. Regis enim adventus ab his quidem qui mittuntur servis prænuntiatur, propter apparatum et expeditionem eorum qui inciperent suscipere suum Dominum. Cum autem venit Rex, et illi prænuntiato gaudio adimpleti sunt qui sunt subjecti, et perceperunt eam quæ est ab eo libertatem, et participant visionem ejus, et audierunt sermones ejus, et fruiti sunt muneribus ab eo, non jam requiretur, quid novius attulit Rex super eos qui annuntiaverunt adventum ejus, apud eos videlicet qui sensum habent. Semetipsum enim attulit, et ea quæ prædicta sunt bona, in quæ concupiscebant angeli intendere, donavit hominibus. Tunc autem fuissent servi mendaces, et non a Domino missi, si non Christus adveniens talis, qualis et prædicabatur, adimplesset eorum sermones. Quapropter dicebat: Ne putetis, quoniam veni dissolvere Legem aut prophetas: non veni dissolvere, sed adimplere. Amen enim dico vobis, donec pertranseat cælum et terra, iota unum aut unus apex non transiet a Lege et prophetis, quoadusque omnia fiant. Omnia enim ipse adimplevit veniens, et adhuc implet in Ecclesia usque ad consummationem a Lege prædictum novum Testamentum. Quemadmodum et Paulus Apostolus ejus ait in ea quæ est ad Romanos: Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata a Lege et prophetis: Justus enim ex fide vivet. Hoc autem, quoniam justus ex fide vivet, per prophetas prædictum fuerat.
2. Unde autem poterant prædicere prophetæ regis adventum, et eam libertatem quæ ab eo dabatur præevangelisare, et omnia quæ a Christo facta sunt, et sermonem et operationem et passionem ejus prænuntiare, et novum Testamentum prædicere, si ab altero Deo propheticam inspirationem acceperunt, ignorantes inenarrabilem Patrem secundum vos, et regnum ejus, et dispositiones ejus, quas Filius Dei in novissimo dierum veniens in terris implevit. Neque enim casu quodam hæc evenisse potestis dicere, [p.271] tamquam a prophetisquidem de altero quodam dicta, similiter autem evenerunt Domino. Omnes enim prophetæ hæc eadem prophetaverunt: sed neque alicui ex veteribus evenerunt. Si enim evenissent alicui ex veteribus ista, non utique qui postea fuerunt prophetassent in novissimis temporibus futura hæc. Adhuc etiam nemo est neque patrum, neque prophetarum, neque antiquorum regum, circa quem proprie ¹ac specialiter factum sit aliquid horum. Nam omnes quidem Christi passiones prophetaverunt; ipsi autem ad patiendum similiter ut ipsa prædicta sunt, longe erant. Et argumenta autem quæ prædicta sunt dominicæ passionis, in nullo altero facta sunt. Neque enim sol medio die occidit aliquo de veteribus mortuo, neque scissum est velum templi, neque terra mota est, neque petræ disruptæ sunt, neque mortui resurrexerunt, neque in tertia die quis illorum surrexit, neque receptus est in cœlum, neque cum assumeretur aperti sunt cæli, neque in nomen alicujus alterius crediderunt gentes, neque quis ex eis mortuus et resurgens, aperuit novum libertatis testamentum. Non igitur de altero, sed de Domino, in quem concurrerunt omnia prædicta signa, dicebant prophetæ.
3. Si autem aliquis Judæis advocationem præstans, erectionem templi, quæ, posteaquam in Babylonem transmigraverunt, facta est sub Zorobabel, et discessionem populi quæ facta est post septuaginta annos, dicat hoc esse novum Testamentum; cognoscat, quoniam lapideum quidem templum restructum est tunc; (adhuc enim illa quæ in lapideis tabulis facta fuerat Lex servabatur) novum autem testamentum datum est nullum, sed ea lege quæ per Moysem data est utebantur usque ad adventum Domini : a Domini autem adventu novum Testamentum ad pacem reconcilians, et vivificatrix lex in universam exivit terram, quemadmodum dixerunt prophetse: Ex Sion enim prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem, et arguet populum multum; et concident gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces, et jam non discent pugnare. Si igitur alia lex et verbum exiens ab Hierusalem, tantam pacem fecit apud eas gentes quæ eum receperunt, et per eas arguit imprudentiæ multum populum, videtur consequens de altero dixisse prophetas. [p.272]
4. Si autem libertatis lex, id est, verbum Dei ab Apostolis, qui ab Hierusalem exierunt, annuntiatum in universam terram, in tantum transmutationem fecit, ut gladios et lanceas bellatorias in aratra fabricaverint ipse, et in falces quæ donavit ad metendum frumentum in organa pacifica demutaverint, bet jam nesciunt pugnare, sed percussi et alteram præbent maxillam; non de aliquo alio prophetæ dixerunt hæc, sed de eo qui fecit ea. Hic autem est Dominus noster, et in hoc est sermo verus: quoniam ipse est qui aratrum fecit, et falcem intulit, hoc est, hominis primam seminationem quæ fuit secundum Adam plasmatio, et in novissimis temporibus per Verbum collectam fructificationem: et propter hoc quod initium fini conjungebat, et utrorumque Dominus exsistens, in fine quidem aratrum ostendit, lignum copulatum ferro, et sic ejus expurgavit terram: quoniam firmum Verbum adunitum carni, et habitu staleis confixus emundavit sylvestrem terram. Initio autem falcem figurabat per Abel, significans justi generis humanam collectionem: Vide enim, inquit, quomodo justus perit, et nemo intuetur, et viri justi tolluntur, et nemo excipit corde. Hæc autem in Abel quidem præmeditabantur, a prophetis vero præconabantur, in Domino autem perficiebantur, set in nobis autem idipsum est, consequente corpore suum caput. Et adversus eos quidem, qui ab alio Deo prophetas dicunt, ab altero autem [p.273] Patre Dominum nostrum, talia sunt apta, si quo modo tandem quiescant a tanta irrationabilitate. Propter hoc enim et laboramus eas, quæ sunt ex Scripturis, adhibere ostensiones, ut ipsis sermonibus confutantes eos, quantum in nobis est, cohibeamus eos a grandi blasphemia, et a multorum deorum dementi fabricatione.
(57)
Adversus eos qui dicunt, quædam a summitate dixisse prophetas, quædam vero a mundi fabricatore: et, Quemadmodum de iisdem ipsis dictis discrepant a semetipsis, qui sunt a Valentino.
1. ADVERSUS eos rursus qui sunt a Valentino, et reliquos falsi nominis Gnosticos, qui aliquando quidem a summitate quædam eorum quæ sunt in Scripturis posita dicta dicunt, propter semen quod est inde; aliquando vero a medietate propter matrem Prunicam audacem; multa vero a mundi fabricatore, a quo et missi sunt prophetæ: dicimus valde irrationabile esse, in tantum inopise deducere Patrem universorum, quasi non habuerit sua instrumenta, per quæ pure ea quæ sunt in Pleromate annuntiarentur. Quem enim timebat, ut non libere et sine commixtione ejus spiritus qui est in diminutione et ignorantia factus, proprie ac separatim significaret voluntatem suam? An timebat ne plurimi salvarentur, cum plures pure audissent ea quæ sunt veritatis? An rursus impotens erat ipse sibi præparare eos qui adventum Salvatoris annuntiarent?
2. Si autem cum huc venisset Salvator, suos Apostolos misit in mundum, pure adventum ejus annuntiantes, et voluntatem Patris docentes, in nullo communicantes neque gentium, neque Judæorum doctrinæ, multo magis in Pleromate exsistens prædicatores [p.274] proprios destinasset, annuntiantes in hunc mundum futurum adventum ejus, in nullo communicantes iis prophetiis quæ sunt a Demiurgo. Si autem, cum esset intra Pleroma, usus est iis prophetis qui erant secundum Legem, et per eos ostendit quse sunt sua, multo magis, cum huc venisset, his ipsis usus fuisset magistris, et per eos annuntiasset nobis Evangelium. Jam igitur non Petrum et Paulum, et reliquos Apostolos dicant annuntiasse veritatem, sed Scribas et Pharisæos, et reliquos per quos Lex annuntiabatur. Si autem suos in suo adventu proprios Apostolos emisit in spiritu veritatis, et non sin spiritu erroris, hoc idem ipsum in prophetis fecit: semper enim idipsum Verbum Dei: et siquidem de principalitate Spiritus fuit secundum regulam ipsorum Spiritus lucis, et Spiritus veritatis, et Spiritus perfectionis, et Spiritus agnitionis; is vero qui a Demiurgo, fuit Spiritus ignorantiæ, et diminutionis, et erroris, et umbræ progenies; quemadmodum in uno et eodem potuit esse perfectio et diminutio, agnitio et ignorantia, error et veritas, lux et tenebræ? Si autem in prophetis impossibile erat hoc ita esse, sed ab uno Deo Verbum Domini præconabant, et adventum Filii ejus annuntiabant; multo magis Dominus ipse nunquam modo quidem de principali, modo vero de subjecta deminoratione fecisset sermones, et agnitionis et ignorantiæ simul factus magister: nec unquam modo quidem mundi fabricatorem, modo autem eum qui super hunc est glorificaret Patrem, quemadmodum ipse ait: Nemo immittit commissuram vestimenti novi in vestimentum vetus, nec mittunt vinum novum in utres veteres. Igitur aut omni modo et ipsi abstineant se a prophetis, tanquam a veteribus; et non dicant, eos ab ea novitate, quse secundum principalitatem est, quædam dixisse, præmissos a Demiurgo: aut rursus arguentur a Domino dicente, novum vinum non mitti in utres veteres.
3. Unde autem semen matris ipsorum poterat cognoscere ea quse erant intra Pleroma sacramenta, et de his eloqui! Siquidem [p.275] extra Pleroma exsistens mater, peperit hoc ipsum semen; quod autem extra Pleroma est, extra agnitionem esse dicunt, quod est ignorantia. Quomodo igitur id, quod erat ignorantia semen conceptum, agnitionem annuntiare poterat? Aut quemadmodum ipsa mater, ea quæ erant Pleromatis, cognoscebat sacramenta, informis et infigurata, quasi abortivum projecta foras, et ibi aptata et formata, et ab Horo prohibita interius ingredi, et usque ad consummationem extra Pleroma perseverans, id est, extra agnitionem? Rursus autem passionem Domini typum esse dicentes extensionis Christi superioris, quam extensus Horo formavit eorum matrem, in reliquis arguuntur, jam non habentes similitudinem typi ostendere: ubi enim sursum Christus aceto et felle potatus est? aut ubi divisa sunt vestimenta ejus? aut ubi punctus est, et exivit sanguis et aqua? aut ubi guttas sanguinis sudavit? et reliqua quæcunque Domino acciderunt, de quibus dixerunt prophetæ. Unde ergo de iis quæ tunc quidem nondum evenerant, incipiebant autem evenire, aut mater, aut semen ejus divinavit?
4. Adhuc etiam super hæc dicunt quidem a principalitate quædam dicta, confutati ab iis, quæ in Scripturis de Christi adventu referuntur. Quæ autem sint hæc, non jam unum sentiunt, sed alii alia de his ipsis respondent. Siquis enim experimentum eorum volens accipere, separatim interroget de aliquo sermone eos, qui excellentes sint apud eos, inveniet alium quidem dicentem de Propatore, id est, de Bytho esse id quod interrogetur; alium vero de Initio omnium, id est, de Unigenito; alterum vero de Patre omnium, hoc est, de Verbo: alter rursus dicet de uno Æone eorum, qui sunt in Pleromate Æones, dici: alii autem de Christo, et alius de Salvatore. Qui autem illorum peritior est, posteaquam multum tacens protraxerit, de Horo ait dictum esse: alius vero eam quæ est intra plenitudinem, Sophiam significari: alius vero illam quse extra plenitudinem est, Matrem annuntiari; et alius mundi fabricatorem Deum dicet. Tantsæ sunt de uno inter eos diversitates, de iisdem Scripturis varias habentes sententias: et uno eodemque sermone lecto, universi obductis superciliis agitantes [p.276] capita, valde quidem altissime se habere sermonem dicunt, non autem omnes capere magnitudinem ejus intellectus, qui ibidem continetur: et propter hoc silentium maximam rem esse apud sapientes. Oportere enim eam quæ sit sursum Sigen, per id quod est apud eos silentium, deformari. Sic autem abeunt omnes quotquot sunt, tantas de uno gestantes sententias, in abscondito ferentes secum sua acumina. Cum igitur inter eos convenerit de iis quæ in Scripturis sunt prædicta, tunc et a nobis confutabuntur. Non enim bene sentientes, interim tamen semetipsos arguunt, de iisdem verbis non consentientes. Nos autem unum et solum verum Deum doctorem sequentes, et regulam veritatis habentes ejus sermones, de iisdem semper eadem dicimus omnes, unum Deum scientes, factorem hujus universitatis, qui prophetas misit, qui eduxit populum de terra Ægypti, qui in novissimis temporibus Filium suum manifestavit, uti confunderet incredulos, et exquireret justitiæ fructum.
(58)
Ostensio de Domini sermonibus confitentis se a Deo Patre missum, a quo et prophetæ venerunt et patres electi sunt.
1. QUEM enim non confutat Dominus, neque ab altero Deo dicere prophetas nisi a Patre ejus, neque ab aliqua alia substantia, sed ab uno et eodem Patre, neque alium aliquem ea quæ sunt in hoc mundo fecisse, nisi suum Patrem, docens sic: Homo erat quidam paterfamilias, et plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam colonis, et peregre profectus est. Cum autem appropinquasset tempus fructuum, misit servos suos ad colonos, ut acciperent de fructibus suis. Et coloni apprehensis servis, unum quidem ceciderunt, alium autem lapidaverunt, alium vero occiderunt. Iterum misit alios servos plures prioribus: et fecerunt eis similiter. Novissime autem misit eis filium suum unicum, dicens: Forte verebuntur filium meum. [p.277] Coloni vero cum vidissent filium, dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus: et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt eum. Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet colonis illis? Et dixerunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis colonis, qui reddent fructus temporibus suis. Iterum dicit dominus: Nunquam legistis, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factus est, et est mirabilis in oculis nostris. Propter quod dico vobis, quoniam auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Per quæ ostendit manifeste discipulis suis unum quidem et eundem patremfamilias, hoc est, unum Deum Patrem, qui per seipsum omnia fecit: varios vero agricolas, quosdam quidem contumeliosos et superbos et infructuosos, et Domini interfectores; quosdam vero cum omni obedientia reddentes fructus temporibus suis: et eundem hunc patremfamilias, aliquando quidem mittentem servos, aliquando quidem Filium suum. A quo igitur Patre missus est Filius ad eos colonos, qui interfecerunt eum, ab hoc et servi. Sed Filius quidem quasi a Patre veniens principali auctoritate, dicebat: Ego autem dico vobis. Servi autem quasi a Domino serviliter, et propter hoc dicebant: Hæc dicit Dominus.
2. Quem igitur illi Dominum præconabant incredulis, hunc Christus tradidit his qui obediunt sei: et qui priores, sive primum per servilem legisdationem, vocaverat Deus, hic posteriores, sive postea per adoptionem, assumsit. Plantavit enim Deus vineam humani generis, primo quidem per plasmationem Adæ, et electionem patrum: tradidit autem colonis per eam legisdationem, quæ est per Moysem: sepem autem circumdedit, id est, circumterminavit eorum culturam; et turrim ædificavit, Hierusalem elegit: et torcular fodit, receptaculum prophetici Spiritus præparavit: et sic prophetas misit antequam esset in Babylonem transmigratio, et post transmigrationem alios iterum, plures quam priores expetentes fructus, dicentes illis: Hæc dicit Dominus: Emundate [p.278] vias vestras, et mores vestros; judicium justum judicate, et misericordiam et miserationem facite unusquisque ad fratrem suum: in viduam et orphanum et proselytum et pauperem ne exercueritis potentatum, et unusquisque malitiæ fratris sui ne recordemini in cordibus vestris, et jusjurandum falsum nolite diligere. Lavamini mundi estote, auferte nequitias a cordibus vestris, discite benefacere, exquirite judicium, defendite vim patientem, judicate pupillo et justificate viduam, et venite disputemus, dicit Dominus. Et rursum: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et sequere eam. Hæc præconantes prophetæ, fructum petebant justitiæ. Non credentibus autem illis, novissime Filium suum misit Dominum nostrum Jesum Christum, quem cum occidissent mali coloni, projecerunt extra vineam. Quapropter set tradidit eam Dominus Deus non jam circumvallatam, sed expansam in universum mundum aliis colonis, reddentibus fructus temporibus suis, turre electionis exaltata ubique et speciosa. Ubique enim præclara est Ecclesia, et ubique circumfossum torcular: ubique enim sunt qui suscipiunt Spiritum. Quoniam enim Filium Dei reprobaverunt, et projecerunt eum, cum eum occidissent, extra vineam, juste reprobavit eos Deus, et extra vineam exsistentibus gentibus dedit fructificationem culture. Quemadmodum et Hieremias propheta ait : Reprobavit Dominus, et abjecit gentem facientem hæc: quoniam fecerunt filii Juda malignum in conspectu meo, dicit Dominus. Similiter autem Hieremias: Constitui super vos exploratores; Audite vocem tube; et dixerunt, Non audiemus. Propter hoc audierunt gentes, et qui pascunt pecora in eis. Unus ergo et idem Deus Pater, qui plantavit vineam, qui populum eduxit, qui prophetas misit, qui Filium suum misit, qui vineam dedit aliis colonis, his qui reddunt fructus in temporibus suis.
3. Et propter hoc dicebat Dominus discipulis suis, bonos operarios nos præparans: Attendite vobis, et vigilato semper in omni tempore, no quando graventur corda vestra in crapula et ebrietate et cogitationibus secularibus, et repente adsistat super vos dies illa. Superveniet enim quasi laqueus super omnes sedentes super faciem terræ. Sint igitur lumbi vestri præcincti, et lucernæ [p.279] ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Quomodo enim factum est in diebus Noe; manducabant et bibebant, emebant et vendebant, nubebant et nubebantur, et non scierunt, quoadusque intravit Nos in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. Et quemadmodum factum est in diebus Lot; manducabant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant, quoadusque exivit Lot a Sodomis; pluit ignem de cœlo et perdidit omnes: sic erit et in adventu Filii hominis. Vigilate igitur, quoniam nescitis qua die Dominus vester veniet. Unum et eundem annuntians Dominum, qui in temporibus Noe propter inobedientiam hominum superduxit diluvium; et in temporibus Lot propter multitudinem peccatorum Sodomitarum pluit ignem a celo; et in novissimo propter hanc eandem inobedientiam et similia peccata, superducet diem judicii; in quo ait, tolerabilius Sodomis et Gomorrhis futurum, quam illi civitati et domui, quse non receperit verbum Apostolorum ejus. Et tu Capharnaum, dicebat, numquid usque ad cælum exaltaberis? Usque ad inferos descendes. Quoniam si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, mansissent usque in hodiernum diem. Verumtamen dico vobis, tolerabilius erit Sodomis in die judicii quam vobis.
4. Unum et idem cum semper sit Verbum Dei; credentibus quidem ei fontem aquæ in vitam æternam dans; infructuosam vero fici arborem arefaciens statim: et temporibus Noe juste diluvium inducens, uti exstingueret pessimum genus eorum qui tunc erant hominum, qui jam fructificare Deo non poterant, cum angeli transgressores commixti fuissent eis; et ut peccata eorum compesceret, servaret vero arcse typum, Adas plasmationem: et [p.280] temporibus Lot qui pluit super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur de cœlo, exemplum justi judicii Dei, ut cognoscerent omnes, quoniam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur: et in universali judicio tolerabilius Sodomis utens, quam his qui viderunt ejus virtutes quas faciebat et non crediderunt in eum, neque receperunt ejus doctrinam. Quemadmodum enim majorem dedit gratiam per suum adventum his qui crediderunt ei et faciunt ejus voluntatem; sic et majorem in judicio habere pœnam eos qui non crediderunt ei significavit, justus exsistens super omnes æqualiter, et quibus plus dedit, plus ab eis exacturus: plus autem, non quod alterius Patris agnitionem ostendit, sicut per tot et tanta ostendimus; sed quia majorem donationem paternæ gratiæ per suum adventum effudit in humanum genus.
5. Si cui autem non sufficiunt quæ prædiximus, ad credendum ab uno et eodem Patre prophetas missos esse, a quo et Dominus noster missus est, aperiens autem aures cordis sui, et Christum Jesum Dominum magistrum invocans, audiat dicentem eum: Simile est regnum cælorum regi nuptias facienti filio suo, et mittenti servos suos ad corrogandum eos, qui vocati fuerunt ad nuptias. Et illis nolentibus obedire: Iterum, ait, alios servos misit, dicens: Dicite his qui sunt vocati: Venite, prandium meum paravi, tauri mei et omnia saginata occisa, et omnia parata sunt; venite ad nuptias. Illi autem abierunt negligentes eum, alii quidem in agrum suum, alii autem in negotiationem suam; reliqui vero arripuerunt servos, et alios quidem contumeliose tractaverunt, alios vero occiderunt. Rex autem cum audisset iratus est, et mittens exercitus suos perdidit interfectores illos, et civitatem eorum succendit, et dixit servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, vocati vero non fuerunt digni. Exite igitur ad exitus viarum, et quotquot inveneritis congregate ad nuptias. Et exeuntes servi ejus congregaverunt omnes quotquot invenerunt malos et bonos et complete sunt nuptiæ discumbentibus. Introiens autem rex videre recumbentes, vidit ibi hominem non vestitum indumentum nuptiarum, et dicit ei: Amice, quomodo venisti huc, non habens indumentum nuptiarum? Illo [p.281] autem obmutescente, dixit rex ministris: Tollite eum a pedibus et manibus, et mittite eum in tenebras quæ sunt exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
6. Manifeste enim et per hæc verba sua ostendit Dominus omnia, et quoniam unus rex et Dominus omnium Pater, de quo et antea dixit: Neque in Hierosolyma jures, quoniam civitas est magni Regis. Et quoniam ab initio nuptias præparavit Filio suo, et propter immensam benignitatem per servos suos vocabat priores ad convivium nuptiarum; et ubi illi noluerunt obedire, rursus alios servos misit convocans eos, neque sic obedierunt ei, sed et eos qui vocationem annuntiabant, lapidaverunt et occiderunt: illos quidem perdidit mittens exercitus suos, et civitatem illorum succendit; sex omnibus autem viis, id est, ex universis gentibus ad convivium nuptiarum Filii sui convocavit, quemadmodum et per Hieremiam ait: Et misi ad vos servos meos prophetas, dicere: Avertimini unusquisque a via nequissima, et meliora facite opera vestra. Et rursus per eundem: Et misi, inquit, ad vos omnes servos meos prophetas inter diem et ante lucem, et non obedierunt mihi, neque intenderunt aures ipsorum. Et dices eis hunc sermonem: Hoc genus, quod non obedivit voci Domini, neque recepit disciplinam, defecit fides ex ore ipsorum. Qui igitur nos per Apostolos undique vocavit Dominus, hic per prophetas vocabat eos qui olim fuerunt, quemadmodum ex sermonibus Domini ostenditur: et non ab alio quidem prophetæ, ab alio autem Apostoli, etiamsi variis gentibus præconabant; sed ab uno et eodem, alii quidem Dominum annuntiabant, alii autem Patrem evangelisabant, et alii quidem adventum prænuntiabant Filii Dei, alii vero præsentem eum jam his qui longe erant, præconabant.
7. Adhuc etiam manifestavit oportere nos cum vocatione et justitiæ operibus adornari, uti requiescat super nos Spiritus Dei; [p.282] thoc est enim indumentum nuptiarum, de quo et Apostolus ait : Nolumus exspoliari, sed superindui, uti absorbeatur mortale ab immortalitate. Qui autem vocati quidem sunt ad cœnam Dei, et propter malam suam conversationem non perceperunt Spiritum sanctum, projicientur, inquit, in tenebras exteriores. Manifeste *ostendens, quod idem ipse rex, qui convocaverit undique fideles ad nuptias Filii sui, et incorruptibile convivium donaverit, jubeat mitti in tenebras exteriores eum, qui non habet indumentum nuptiarum, hoc est, contemtorem. Quemadmodum enim in priore Testamento non in multis illorum bene sensit; sic et hic multi vocati, pauci vero electi. Non alius igitur qui judicat Deus, et alius qui convocat ad salutem Pater: nec alius quidem qui sæternum lumen donat, alius vero qui jubet in exteriores mitti tenebras eos qui non habent indumentum nuptiarum. Sed unus et idem Deus Pater Domini nostri, a quo et prophetæ missi sunt: indignos quidem convocans propter immensam benignitatem; eos vero qui convocati sunt inspiciens, si conveniens habeant indumentum, et congruens nuptiis Filii sui: quoniam nihil inconveniens, neque malum placet ei. Quemadmodum Dominus dixit ei qui curatus fuerat: Ecce, sanus factus es: jam noli peccare, no quid deterius tibi fiat. Qui enim est bonus, et justus, et mundus, et immaculatus, neque malum aliquid, neque injustum, neque abominandum in suo sponsali thalamo sustinebit.
8. Est autem hic Pater Domini nostri, cujus providentia constant omnia, et jussu administrantur omnia; et gratuito quidem donat in quos oportet; secundum autem meritum dignissime distribuit adversus ingratos et non sentientes benignitatem ejus, justissimus retributor: et propterea ait: Mittens exercitus suos perdidit interfectores illos, et civitatem illorum incendit. Exercitus autem ejus inquit, quia omnes homines Dei: Domini enim est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et omnes qui habitant in ea. Et propter hoc Paulus Apostolus in sea epistola quæ est ad Romanos ait: Non enim est potestas nisi a Deo. Quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit: qui autem resistunt, ipsi damnationem sibi acquirent. Principes enim non sunt timori bono operi sed malo. [p.283] Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex ea: Dei enim minister est tibi ad bonum. Si autem male feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Ideoque subjecti estote, non tantum propter iram, sed et propter conscientiam. Propter hoc enim et tributa penditis: ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes. Sed et Dominus igitur et Apostoli unum Deum Patrem annuntiant eum qui legisdationem fecit, qui misit prophetas, qui omnia fecit: et propter hoc ait: Mittens exercitus suos: quoniam omnis homo, secundum quod est homo, plasma ipsius est, licet ignoret Deum suum. Omnibus enim ipse ut sint præstat, qui solem suum oriri facit super malos et bonos, et pluit super justos et injustos.
9. Et non solum per ea quæ prædicta sunt, sed et per parabolam duorum filiorum, quorum minor luxuriose consumsit substantiam, vivens cum fornicariis, unum et eundem docuit Patrem, majori quidem filio ne hædum quidem indulgentem; propter eum autem qui perierat, minorem filium suum, jubentem occidi vitulum saginatum, et primam ei stolam donantem. Et per parabolam [27] autem eorum operariorum, qui variis temporibus in vineam mittebantur, unus et idem Dominus ostenditur: vocans alios quidem statim in initio mundi fabricationis; alios vero post hoc; et alios circa medietatem temporum; et alios progressis jam temporibus; item alios in fine: ut sint quidem multi operarii secundum sua ipsorum tempora, unus autem qui convocat eos, paterfamilias. Etenim vinea una, quoniam et una justitia: et unus dispensator; unus enim Spiritus Dei, qui disponit omnia: similiter autem et [p.284] [28] merces una; omnes enim acceperunt singulos denarios, imaginem et inscriptionem regis, agnitionem Filii Dei quæ est incorruptela. Et propter hoc a novissimis cœpit dare mercedem, quoniam in novissimis temporibus manifestatus Dominus, omnibus semetipsum repræsentavit.
10. Et Publicanus autem qui in oratione Pharisæum superavit, non quoniam alterum Patrem adorabat, testimonium accepit a Domino quod sit magis justificatus; sed quoniam cum magna humilitate, sine extollentia et sine jactantia, exhomologesin eidem Deo faciebat. Et duorum autem filiorum parabola, eorum qui in vineam mittuntur, quorum alter quidem contradixit patri, et postea pœnitetur, quando nihil profuit ei pœnitentia; alter autem pollicitus est abire, statim promittens patri, non abiit autem, (quoniam omnis homo mendax; et velle quidem in promtu adjacet, non invenit autem perficere) unum et eundem Sostendit Patrem. Sed et arboris fici parabola, de qua Dominus ait, Ecce, jam triennium venio, quærens fructum in hac arbore fici, et non invenio, (per prophetas adventum suum significans, per quos venit aliquoties exquirens justitiæ fructum ab eis, quem non invenit,) aperte manifestavit et quoniam excidetur arbor fici propter prædictam causam. Et sine parabola autem dicebat ad Hierusalem Dominus: Hierusalem, Hierusalem, quæ interficis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui colligere filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce, relinquetur vobis domus vestra deserta. Quod enim per parabolam dictum fuerat, Ecce, triennium venio quærens fructum, et manifeste iterum: Quoties volui colligere filios tuos, si non hujus adventum qui per prophetas est intelligamus, erit mendacium: siquidem semel, et tunc primum, venit ad [p.285] eos. Sed quoniam et patriarchas qui elegit eos, idem est Verbum Dei, et illos semper visitans per propheticum Spiritum, et nos qui undique convocati sumus per suum adventum, super ea quæ dicta sunt vere hæc dicebat: Multi ab Oriente et Occasu venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno cœlorum. Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores, illic erit fletus et stridor dentium. Si igitur hi, qui per præconium Apostolorum ejus ab Oriente et Occidente credentes in eum, cum Abraham Isaac et Jacob in regno cœlorum recumbent, participantes cum eis epulationem, unus et idem Deus ostenditur, qui elegit quidem patriarchas, visitavit vero populum, gentes vero advocavit.
(59)
Ostensio quod homo liber sit et suæ potestatis, ad hoc ut a se eligere possit meliora et contraria.
ILLUD autem, quod ait: Quoties volui colligere filios tuos, et noluisti? veterem legem libertatis hominis manifestavit, quia liberum eum Deus fecit ab initio, habentem suam potestatem, sicut et suam animam, ad utendum sententia Dei voluntarie, et non coactum [29] a Deo. Vis enim a Deo non fit, sed bona sententia adest illi semper. Et propter hoc consilium quidem bonum dat omnibus. Posuit autem in homine potestatem electionis, quemadmodum et in angelis: (etenim angeli rationabiles:) uti hi quidem qui obedissent juste bonum sint possidentes, datum quidem a Deo, servatum vero ab ipsis. Qui autem non obedierunt, juste non invenientur cum bono, et meritam pœnam percipient: quoniam Deus [p.286] quidem dedit benigne bonum, ipsi vero non custodierunt diligenter illud, neque pretiosum arbitrati sunt, sed supereminentiam bonitatis contemserunt. Abjicientes igitur bonum et quasi respuentes, merito omnes justum judicium incident Dei, quemadmodum et Apostolus Paulus in ea epistola quæ est ad Romanos, testificatus est, dicens ita: An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam bonitas Dei in pænitentiam to adducit? Secundum autem duritiam tuam et cor impoœnitens the saurisas tibimetipsi iram in diem iræ et revelationis justi judicii Dei. Gloria autem et honor, inquit, omni operanti bonum. Dedit ergo Deus bonum, quemadmodum et Apostolus testificatur in eadem epistola, et qui operantur quidem illud, gloriam et honorem percipient, quoniam operati sunt bonum cum possint non operari illud; hi autem qui illud non operantur, judicium justum excipient Dei, quoniam non sunt operati bonum cum possint operari illud.
(60)
Ostensio quod non natura quidam boni sint, quidam vero mali, sed quod in hominis electione sit bonum [30]
1. Si autem naturaliter quidam boni, quidam vero mali facti fuissent; neque hi laudabiles essent qui boni sunt, tales enim facti fuerant, sed neque illi vituperabiles, et ipsi enim tales fuerant instituti. Sed quoniam omnes ejusdem sunt naturæ, et potentes retinere et operari bonum, et potentes rursum amittere id et non facere; juste etiam apud shomines sensatos (quanto magis apud [p.287] [31] Deum) alii quidem laudantur, et dignum percipiunt testimonium electionis bonæ et perseverantiæ; alii vero accusantur, et dignum percipiunt damnum, eo quod justum et bonum reprobaverint. Et ideo prophetæ bonum quidem hortabantur homines, justitiam agere bonumque operari, sicut per multa ostendimus: quia in nobis sit hoc, et propter multam negligentiam in oblivionem inciderimus, et consilio egeamus bono: propter quod bonus Deus præstavit bonum consilium per prophetas. Propter hoc autem et Dominus, Luceat lumen vestrum, dicebat, coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et clarificent Patrem vestrum qui in cælis est. Et: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et sollicitudinibus secularibus. Et: Sint lumbi vestri præcincti, et lucerncæ ardentes, et vos similes hominibus ex spectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit aperiant ei. Beatus serous ille, quem, cum venerit Dominus ejus, invenerit ita facientem. Et iterum: Serous qui scit voluntatem Domini sui, et non facit, vapulabit multas. Et : Quid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? Et iterum: Si autem dicat serous in corde suo, Tardat Dominus, et incipiat cædere conservos, et manducare et bibere et inebriari, veniet Dominus ejus in die qua non sperat, et dividet eum, et [p.288] [32] partem ejus cum hypocritis ponet. Et omnia talia quæ liberum et suæ potestatis ostendunt hominem, et quia consilio instruat Deus, adhortans nos ad subjectionem sibi, et avertens ab incredulitate, non tamen de violentia cogens.
2. Etenim ipsum Evangelium si noluerit quis sequi, licet quidem ei, non tamen expedit. Inobedientia enim Dei et amissio boni est quidem in hominis potestate; læsionem autem et damnum non quamlibet infert. Et propter hoc Paulus ait: Omnia licent, sed non omnia expediunt; et libertatem referens hominis, quapropter et omnia licent, non cogente eum Deo; et id, non expedit, ostendens, ut non ad velamen malitiæ abutamur libertate: non enim hoc expedit. Et iterum ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Et: Omnis sermo malus de ore vestro non exeat, aut turpitudo, aut vaniloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinent, sed magis gratiarum actio. Et: Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lumen in Domino: quasi filii lucis honeste ambulate: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et in libidinibus, non in ira, et zelo. Et hæc quidam [p.289] fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri. Si igitur non in nobis esset facere hæc, aut non facere, quam causam habebat Apostolus, et multo prius ipse Dominus, consilium dare, quædam quidem facere, a quibusdam vero abstinere? Sed quoniam liberæ sententiæ ab initio est homo, et liberæ sententiæ est Deus cujus ad similitudinem factus est, semper consilium datur ei continere bonum, quod perficitur ex ea quæ est ad Deum obedientia. Et non tantum in operibus, sed etiam in fide, liberum et suæ potestatis arbitrium hominis servavit Dominus, dicens: Secundum fidem tuam fiat tibi; propriam fidem hominis ostendens, quoniam propriam suam habet sententiam. Et iterum: Omnia possibilia credenti; et, Vade, sicut credidisti, fiat tibi. Et omnia talia suæ potestatis secundum fidem ostendunt hominem. Et propter hoc, is qui credit ei habet vitam æternam: qui autem non credit Filio, non habet vitam æternam, sed ira Dei manebit super ipsum. Secundum hanc igitur rationem, et suum proprium bonum ostendens Dominus, et sui arbitrii ac suæ potestatis hominem significans, dicebat ad Hierusalem: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina pullos suos sub ascellas et noluisti? Quapropter relinquetur vobis domus vestra deserta.
(61)
Quæ causa fuerit, quod non ab initio perfectus factus est homo.
1. Qui autem his contraria dicunt, ipsi impotentem introducunt Dominum, scilicet quasi non potuerit perficere hoc quod voluerit: aut rursum ignorantem natura choicos, ut ipsi dicunt, et eos qui non possunt accipere ejus incorruptelam. Sed oportebat, inquit, eum neque angelos tales fecisse, ut possent transgredi, [p.290] neque homines qui statim ingrati exsisterent in eum, quoniam rationabiles et examinatores et judiciales facti sunt, et non quemadmodum irrationabilia sive inanimalia, quæ sua voluntate nihil possunt agere, sed cum necessitate et vi ad bonum trahuntur, in quibus unus sensus et unus mos, inflexibiles et sine judicio, qui nihil aliud esse possunt, præterquam quod facti sunt. Sic autem nec suave esset eis, quod est bonum, neque pretiosa communicatio Dei, neque magnopere appetendum bonum, quod sine suo proprio motu et cura et studio provenisset, sed ultro et otiose insitum : ita ut essent nullius momenti boni, eo quod natura magis quam voluntate tales exsisterent, et ultroneum haberent bonum, sed non secundum electionem; et propter hoc nec hoc ipsum intelligentes, quoniam pulchrum sit quod bonum, neque fruentes eo. Quæ enim fruitio boni apud eos qui ignorant? Quæ autem gloria his qui non studuerunt illud? Quse autem corona his qui non eam, ut victores in certamine, consecuti sunt? Et propter hoc Dominus violentum dixit regnum cælorum : et qui vim faciunt, inquit, diripiunt illud; hoc est, qui cum vi et agone vigilantes instanter diripiunt illud. Propter hoc autem et Paulus Apostolus ait Corinthiis: * Nescitis, quoniam hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Sic currite, ut apprehendatis. Omnis autem qui agonisatur, in omnibus continens est: illi quidem ut corruptibilem accipiant coronam, nos autem incorruptibilem. Ego autem sic curro, non in incertum: sic pugno, non quasi aërem ca dens: sed lividum facio corpus meum, et in servitutem redigo, ne [p.291] forte aliis prædicans, ipse reprobus efficiar. Bonus igitur agonista ad incorruptelæ agonem adhortatur nos, uti coronemur, et pretiosam arbitremur coronam, videlicet quæ per agonem nobis acquiritur, sed non ultro coalitam. Et quanto per agonem nobis advenit, tanto est pretiosior: quanto autem pretiosior, tanto eam [33] semper diligamus. Sed neque similiter diliguntur ea quæ ultro adveniunt, quam illa quæ cum multa sollicitudine adinveniuntur. Quoniam igitur *pro nobis erat, plus diligere Deum, cum agone hoc nobis adinvenire, et Dominus docuit, et Apostolus tradidit. Et alias autem esset videlicet nostrum insensatum bonum, quod esset inexercitatum. Sed et videre non tantum nobis esset desiderabile, nisi cognovissemus quantum esset malum non videre: et bene valere autem male valentis experientia honorabilius efficit; et lucem, tenebrarum comparatio; et vitam, mortis. Sic et celeste regnum honorabilius est his qui cognoverunt terrenum. Quanto autem honorabilius, tanto magis diligimus illud; et si plus illud dilexerimus, clariores erimus apud Deum.
2. Pro nobis igitur omnia hæc sustinuit Dominus, uti per omnia eruditi, in omnibus in futurum simus cauti, et perseveremus in omni ejus dilectione, rationabiliter edocti diligere Deum: Deo quidem magnanimitatem præstante in apostasia hominis; homine autem erudito per eam, quemadmodum et propheta ait: Emendabit te abscessio tua; præfiniente Deo omnia ad hominis perfectionem, et ad ædificationem, et manifestationem dispositionum; uti et bonitas ostendatur, et justitia perficiatur, et Ecclesia ad figuram imaginis Filii ejus coaptetur, et tandem aliquando maturus fiat homo, in tantis maturescens ad videndum et capiendum Deum. [p.292]
(62)
Secundum quid omnia quæ facta sunt indigent perfecto, et unde est indigentia. [34]
Si hoc autem dicat aliquis: Quid enim ? Non poterat ab initio Deus perfectum fecisse hominem? Sciat, quoniam Deus quidem cum semper sit idem, et innatus, quantum ad ipsum est, omnia possibilia ei. Quæ autem facta sunt ab eo, secundum quod postea facturæ initium habuerunt, secundum hoc et minora esse oportuit eo qui se fecerit: nec enim poterant infecta esse, quse nuper facta sunt. Propter quod autem non sunt infecta, propter hoc et ideo deficiunt a perfecto. Secundum enim quod sunt posteriora, secundum hoc et infantilia; et secundum quod infantilia, secundum hoc et insueta, et inexercitata ad perfectam disciplinam. Quemadmodum enim mater potest quidem præstare perfectam escam infanti, ille autem adhuc non potest robustiorem se percipere escam: sic et Deus ipse quidem potens fuit homini [p.293] [35] præstare perfectionem ab initio, homo autem impotens percipere illam: infans enim fuit. Et propter hoc Dominus noster in novissimis temporibus, recapitulans in seipso omnia, venit ad nos, non quomodo ipse poterat, sed quomodo illum nos videre poteramus. Ipse enim in sua inenarrabili gloria ad nos venire poterat: sed nos magnitudinem gloriæ ipsius portare non poteramus. Et propter hoc, quasi infantibus, ille qui erat panis perfectus Patris, lac nobis semetipsum præstavit, quod erat secundum hominem ejus adventus, ut quasi a mammilla carnis ejus enutriti, et per talem lactationem assueti manducare et bibere Verbum Dei, et eum qui est immortalitatis panis, qui est Spiritus Patris, in nobis ipsis continere possimus. [p.294]
(63)
Quid est quod a Paulo dicitur, Lac vobis potum dedi, non escam. [36]
1. Er propter hoc Paulus Corinthiis ait: Lac vobis potum dedi non escam: nondum enim poteratis escam percipere; id est, eum quidem adventum Domini, quem secundum hominem, didicistis; nondum autem Patris Spiritus requiescit super vos, propter vestram infirmitatem; Ubi enim sunt zelus, et discordia, ait, in vobis, et dissensiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Hoc est, quoniam nondum Spiritus Patris erat cum ipsis, propter imperfectionem eorum et infirmitatem conversationis. Quemadmodum igitur Apostolus poterat dare escam; quibuscunque enim imponebant Apostoli manus, accipiebant Spiritum sanctum, qui est esca vitæ, illi autem non poterant percipere illud, quoniam infirmum adhuc et inexercitabilem sensum erga Deum conversationis habebant: sic et initio Deus quidem potens fuit dare perfectionem homini; ille autem nunc nuper factus, non poterat [p.295] [37] illud accipere, vel accipiens capere, vel capiens continere. Et propter hoc coinfantiatum est homini Verbum Dei cum esset perfectus, non propter se, sed propter hominis infantiam sic capax effectus, quemadmodum homo illum capere potuit. Non igitur serga Deum impossibile et indigens, sed circa eum qui nunc nuper factus est homo; quoniam non infectus erat. Erga Deum autem virtus simul, et sapientia, et bonitas ostenditur: virtus quidem et bonitas in eo quod ea, quæ nondum erant, voluntarie constituerit et fecerit; sapientia vero in eo, quod apta et consonantia, quæ sunt, fecerit. Quædam autem propter immensam ejus benignitatem augmentum accipientia, et in multum temporis perseverantia, infecti gloriam referunt, Deo sine invidia donante quod bonum est. Secundum enim id quod facta sunt, non sunt infecta: secundum id vero quod perseverant longis æonibus, virtutem infecti assument, Deo gratuito donante eis sempiternam perseverationem. [p.296] [38]
2. Et sic principalitatem quidem habebit in omnibus Deus, quoniam et solus infectus, et prior omnium, et omnibus, ut sint, ipse est causa: reliqua vero omnia in subjectione manent Dei. Subjectio autem Dei, incorruptelæ perseverantia est: incorruptela autem gloria infecti. Per hanc igitur ordinationem, et hujusmodi convenientiam, et tali ductu, factus et plasmatus homo secundum imaginem et similitudinem constituitur infecti Dei: Patre quidem bene sentiente, et jubente; Filio vero ministrante, et formante; Spiritu vero nutriente, et augente; homine vero paulatim proficiente, et perveniente ad perfectum, id est, proximum infecto fieri. Perfectus enim est infectus: hic autem est Deus. Oportuerat autem hominem primo fieri, et factum augeri, et auctum corroborari, et corroboratum multiplicari, et multiplicatum convalescere, convalescentem vero glorificari, et glorificatum videre suum Dominum. Deus enim est qui habet videri : visio autem Dei efficax est incorruptelse: incorruptela vero proximum facit esse Deo. [p.297]
3. Irrationabiles igitur omni modo, qui non exspectant tempus augmenti, et suæ naturæ infirmitatem adscribunt Deo. Neque enim Deum neque semetipsos scientes, insatiabiles et ingrati, nolentes primo esse hoc quod et facti sunt, homines passionum capaces; sed supergredientes legem humani generis, et antequam fiant homines, jam volunt similes esse factori Deo, et nullam esse differentiam infecti Dei et nunc facti hominis, qui plus irrationales sunt quam muta animalia. Hæc enim non imputant Deo, quoniam non homines fecit ea; sed unumquodque eo quod factum est, quoniam factum est, gratias agit. Nos enim imputamus ei, quoniam non ab initio Dii facti sumus, sed primo quidem homines, tunc demum Dii: quamvis Deus secundum simplicitatem bonitatis susæ hoc fecerit, ne quis eum putet invidiosum, aut impræstantem. Ego, inquit, dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes; nobis autem potestatem divinitatis bajulare non sustinentibus, Vos autem, inquit, velut homines moriemini; utraque referens, et illud quod est benignum suæ donationis, et infirmitatem nostram, et quod essemus nostræ potestatis. Secundum enim benignitatem suam bene dedit bonum, et similes sibi suæ potestatis homines fecit: secundum autem providentiam scivit hominum infirmitatem, et quæ ventura essent ex ea; secundum autem dilectionem et virtutem vincet factæ naturæ substantiam. Oportuerat autem primo naturam apparere, post deinde vinci et absorbi mortale ab immortalitate, et corruptibile ab incorruptibilitate, et fieri hominem secundum imaginem et similitudinem Dei, agnitione accepta boni et mali. [p.298]
(64)
Quæ est agnitio boni et mali, et quemadmodum, homo cum indicto audiens fuisset, invaluit Deus, per dicto audientiam meliorem fieri hominem.
1. AGNITIONEM autem accepit homo boni et mali. Bonum est autem obedire Deo, et credere ei, et custodire ejus præceptum ; et hoc est vita hominis: quemadmodum non obedire Deo, malum; et hoc est mors ejus. Magnanimitatem igitur præstante Deo, cognovit homo et bonum obedientiæ et malum inobedientiæ, uti oculus mentis utrorumque accipiens experimentum, electionem meliorum cum judicio faciat; et nunquam segnis, neque negligens præcepti fiat Dei, et id quod aufert ab eo vitam, id est non obedire Deo, experimento discens quoniam malum est, neque tentet quidem illud unquam; quod autem conservatorium vitæ ejus est, obedire Deo, sciens quoniam bonum est, cum omni intentione diligenter custodiat. Propter hoc etiam duplices habuit sensus, utrorumque agnitionem habentes, ut electionem meliorum cum disciplina faciat. Disciplinam autem boni quemadmodum habere potuisset, ignorans quod sest contrarium ? Firmior est enim et indubitata subjacentium apprehensio, quam ea quæ est ex suspicione conjectura. Quemadmodum enim lingua per gustum accipit experimentum dulcis et amari, et oculus per visionem diseernit quod est nigrum ab albo, et auris per auditum differentias sonorum scit; sic et mens per utrorumque experimentum disciplinam boni accipiens, firmior ad conservationem ejus efficitur, obediens Deo: inobedientiam quidem primum respuens per pœnitentiam, quoniam amarum et malum est; deinde ex comprehensione discens, quale sit quod contrarium est bono et dulcedini, ne tentet quidem unquam inobedientiam gustare Dei. Si autem utrorumque eorum cognitionem, et duplices sensus cognitionis quis defugiat, latenter semetipsum occidit hominem.
2. Quemadmodum igitur erit Deus, qui nondum factus est homo? quomodo autem perfectus, nuper effectus? quomodo autem immortalis, qui in natura mortali non obedivit factori? Oportet [p.299] enim te primo quidem ordinem hominis custodire, tunc deinde participare gloriæ Dei. Non enim tu Deum facis, sed Deus te facit. Si ergo opera Dei es, manum artificis tui exspecta opportune omnia facientem: opportune autem, quantum ad te attinet, qui efficeris. Præsta ei autem cor tuum molle et tractabile, et custodi figuram qua te figuravit artifex, habens in temetipso humorem, ne induratus amittas vestigia digitorum ejus. Custodiens autem compaginationem ascendes ad perfectum: ab artificio enim Dei absconditur quod est in te lutum. Fabricavit substantiam in te manus ejus: liniet te ab intus et a foris auro puro et argento, et in tantum ornabit te, ut et ipse Rex concupiscat speciem tuam. Si vero statim obduratus respuas artem ejus, et ingratus exsistas in eum, quoniam homo factus es, lingratus Deo factus, simul et artem ejus et vitam amisisti. Facere enim proprium est benignitatis Dei: fieri autem proprium est hominis naturæ. Si igitur tradideris ei quod est tuum, id est, fidem in eum et subjectionem, *recipies ejus artem, et eris perfectum opus Dei. Si autem non credideris ei, et fugeris manus ejus, erit causa imperfectionis in te qui non obedisti, sed non in illo qui vocavit. Ille enim misit, qui vocarent ad nuptias; qui autem non obedierunt ei, semetipsos privaverunt regia cœna.
3. Non igitur ars deficit Dei; potens est enim de lapidibus suscitare filios Abrahæ: sed ille qui non consequitur eam, sibimet [39] suæ imperfectionis est causa. Nec enim lumen deficit propter eos, qui semetipsos excæcaverunt: sed illo perseverante quale et est, excæcati per suam culpam in caligine constituuntur. Neque lumen cum magna necessitate subjiciet sibi quemquam: neque [p.300] [40] Deus coget eum, qui nolit continere ejus artem. Qui igitur abstiterunt a paterno lumine, et transgressi sunt legem libertatis, per suam abstiterunt culpam, liberi arbitrii et suæ potestatis facti. Deus autem omnia præsciens, utrisque aptas præparavit habitationes: eis quidem qui inquirunt lumen incorruptibilitatis, et ad id recurrunt, benigne donans hoc quod concupiscunt lumen; aliis vero id contemnentibus, et avertentibus se ab eo et id fugientibus, et quasi semetipsos excæcantibus, congruentes lumini adversantibus præparavit tenebras, et ¹his qui fugiunt ei esse subjecti, convenienti subdidit pœnæ. Subjectio autem Dei requietio est æterna : ut hi qui fugiunt lumen, dignum fugæ suæ habeant locum; et qui fugiunt æternam requiem, congruentem fugæ suæ habeant habitationem. Cum autem apud Deum omnia sint bona, qui ex sua sententia fugiunt Deum, semetipsos ab omnibus fraudant bonis: fraudati autem omnibus erga Deum bonis, consequenter in Dei justum judicium incident. Qui enim fugiunt requiem, juste in pœna conversabuntur: et qui fugerunt lumen, juste inhabitabunt tenebras. Quemadmodum autem in hoc temporali lumine, qui fugiunt illud, ipsos se tenebris mancipant; ita ut set ipsi sibi causa fiant, quod destituuntur a lumine et inhabitant tenebras, et non lumen causa est eis hujusmodi conversationis, quemadmodum prædiximus: sic æternum Dei qui fugiunt lumen, quod continet in se omnia bona, ipsi sibi causa sunt ut æternas inhabitent tenebras, destituti omnibus bonis, sibimetipsis causa hujusmodi habitationis facti. [p.301]
(65)
Quid est quod a propheta dictum est, Ego Deus zelans, faciens pacem et condens mala. [41]
Unus igitur et idem Deus Pater, qui quidem concupiscentibus ejus communicationem, et perseverantibus in subjectione ejus, quæ sunt apud se præparat bona; principi autem abscessionis diabolo, et qui cum eo abscesserunt angelis, æternum ignem præparans: in quem mittentur, inquit Dominus, illi qui in sinistra separati sunt. Et hoc est quod a propheta dictum est: Ego Deus zelans, faciens pacem, et condens mala: in eos quidem qui pænitentiam agunt et convertuntur ad eum, faciens pacem et amicitiam, et unitatem componens; super eos vero qui pœnitentiam non agunt, sed refugiunt ejus lumen, ignem æternum et exteriores tenebras præparans: quæ quidem sunt mala his, qui incidunt in ea. [p.302]
(66)
Ostensio quod non alius est qui requiem dat Pater, alius autem qui ignem præparavit Deus, sed unus et idem.
1. Si autem alius quidem esset qui requiem donat Pater, et alius qui ignem præparavit Deus, fuissent æque differentes leis filii; alius quidem in Patris regnum mittens, alius vero in æternum ignem. Sed quoniam unus et idem Dominus separari demonstravit in judicio omne genus humanum, quemadmodum pastor segregat oves ab hædis; et aliis quidem dicet: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod paratum est vobis; aliis vero: Discedite a me maledicti in ignem æternum, quem præparavit Pater metus diabolo et angelis ejus; unus et idem Pater manifestissime ostenditur, faciens pacem, et condens mala, præparans utrisque quæ sunt apta: quemadmodum et unus judex utrosque in aptum mittens locum; quemadmodum in zizaniorum et tritici parabola manifestavit Dominus, dicens: Quemadmodum colliguntur zizania, et igni comburuntur, sic erit in consummatione seculi. Mittet Filius Hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in clibanum ignis: illic erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris ipsorum. Qui ergo regnum præparavit justis Pater, in quod assumsit Filius ejus dignos, hic et caminum ignis præparavit, in quem dignos mittent ii, qui a Filio Hominis missi sunt angeli, secundum jussum Dei.
2. [42] Hic enim in agro suo bonum semen seminavit: Ager autem, inquit, seculum est. Cum autem dormirent homines, venit [p.303] [43] inimicus, et superseminavit zizania inter frumentum, et abiit. Ex tunc enim apostata est angelus hic, et inimicus, ex quo zelavit plasma Dei, et inimicum illum Deo facere aggressus est. Quapropter et Deus eum quidem, qui a semetipso zizania absconse seminavit, id est, transgressionem quam ipse intulit, separavit a sua conversatione: eum autem, qui negligenter quidem sed male accepit inobedientiam, hominem miseratus est, et retorsit inimicitiam, per quam inimicum Deo facere voluit, in ipsum inimicitiarum auctorem: auferens quidem suam, quæ erat adversus hominem, inimicitiam; retorquens autem illam, et remittens illam in serpentem. Quemadmodum et Scriptura ait dixisse serpenti Deum: Et inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, et inter [p.304] [44] semen tuum et inter semen mulieris. Ipse tuum calcabit caput, et tu observabis calcaneum ejus. Et inimicitiam hanc Dominus in semetipsum recapitulavit, de muliere factus homo, et calcans ejus caput; quemadmodum in eo qui ante hunc est libro ostendimus. Quoniam angelos quosdam dixit diaboli, quibus æternus ignis præparatus est, et rursus in zizaniis ait, Zizania sunt filii maligni, necessarium est dicere, quoniam omnes qui sunt abscessionis, adscripsit illi qui princeps est hujus transgressionis. Sed non ille quidem natura aut angelos aut homines fecit. Nihil enim in totum diabolus invenitur fecisse, videlicet cum et ipse creatura sit Dei, quemadmodum et reliqui angeli. Omnia enim fecit Deus, quemadmodum et David ait de omnibus hujusmodi : Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse præcepit, et creata sunt.
(67)
Quare angeli diaboli, et filii nequitiæ dicti sunt.
Cum igitur a Deo omnia facta sint, et diabolus sibimetipsi et reliquis factus est abscessionis causa, juste Scriptura eos qui in abscessione perseverant, semper filios diaboli, et angelos dixit maligni. Filius enim, quemadmodum et quidam ante nos dixit, dupliciter intelligitur: alius quidem secundum naturam, eo quod natus sit filius; alius autem secundum id quod factus est, reputatur filius: licet sit differentia inter natum et factum. Quoniam ille quidem ex eo natus est, ille autem ab ipso factus est, sive secundum conditionem, sive secundum doctrinæ magisterium. Qui enim ab aliquo edoctus est verbo, filius docentis dicitur, et ille ejus pater. Secundum igitur naturam, quæ est secundum conditionem, ut ita dicam, omnes filii Dei sumus, propter quod [p.305] a Deo omnes facti sumus. Secundum autem dicto audientiam et doctrinam, non omnes filii Dei sunt, sed qui credunt ei et faciunt ejus voluntatem. Qui autem non credunt et non faciunt ejus voluntatem, filii et angeli sunt diaboli, secundum id quod opera diaboli faciunt. Quoniam autem ita se habet hoc, in Esaia dixit: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Et iterum quæ dicit filios alienos eos ita: Filii alieni montiti sunt mihi. Secundum enim naturam filii sunt, propter hoc quod ab eo facti sunt; secundum autem opera non sunt filii.
(68)
Qui illi, et ob quam causam progenies viperarum, qui non obediunt Evangelio.
1. QUEMADMODUM enim in hominibus indicto audientes patribus filii abdicati, natura quidem filii eorum sunt, lege vero alienati sunt; non enim hæredes fiunt naturalium parentum: eodem modo apud Deum, qui non obediunt ei, abdicati ab eo desierunt filii ejus esse. Unde nec hæreditatem ejus percipere possunt; quemadmodum David ait: Alienati sunt peccatores ab utero: ira eis secundum similitudinem serpentis. Et propter hoc Dominus quod sciebat hominum esse progeniem, dixit sic progeniem viperarum, secundum similitudinem horum animalium in varietate ambulantes, et lædentes reliquos. Attendite, enim inquit, a fermento Pharisæorum et Sadducæorum. Sed et de Herode dicens: Dicite, inquit, vulpi huic, nequam astutiam ejus et dolum significans. Quapropter David propheta ait: Homo in honore positus, assimilatus est jumentis. Et iterum Hieremias ait: Equi furentes circa fœminas facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Et Esaias in Judæa præconans et cum Israel disputans, principes Sodomorum et populum Gomorrhæ [p.306] dicebat eos; similem Sodomitis transgressionem, et eadem quæ illis fuerunt peccata esse apud eos significans, propter similem operationem eodem vocabulo vocans eos. Et quia non natura essent sic facti a Deo, sed qui possent et juste agere, idem dicebat, consilium eis dans bonum: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animabus vestris ante oculos meos, quiescite ab iniquitatibus vestris. Scilicet quoniam idem ipsi cum transgrederentur et peccarent, eandem quam Sodomitæ perceperunt objurgationem. Cum enim converterentur et pænitentiam agerent et quiescerent a malitia, filii poterant esse Dei, et hæreditatem consequi incorruptelæ quæ ab eo præstatur. Secundum hanc igitur rationem, angelos diaboli et filios dixit maligni, qui diabolo credunt, et ea quæ sunt ejus agunt. Qui quidem ab initio omnes ab uno set eodem Deo facti sunt. Verum quando credunt et subjecti sunt Deo, perseverant et doctrinam ejus custodiunt, filii sunt Dei: cum autem abscesserint et transgressi fuerint, diabolo adscribuntur principi, sei qui primo sibi tunc et reliquis causa abscessionis sit factus.
2. Quoniam autem multi quidem Domini sermones, unum autem et eundem omnes annuntiant Patrem factorem mundi hujus, oportebat et nos propter eos, qui in multis erroribus continentur, per multa confutare, si quo modo possent per multa confutati ad veritatem converti et salvari. Necessarium est autem, conscriptioni huic in sequenti post Domini sermones subjungere Pauli quoque doctrinam, et examinare sententiam ejus, et Apostolum exponere, et quæcunque ab hæreticis in totum non intelligentibus quæ a Paulo dicta sunt, alias acceperunt interpretationes, explanare, et dementiam insensationis eorum ostendere: et ab eodem Paulo, ex quo nobis quæstiones inferunt, manifestare, illos quidem mendaces, Apostolum vero prædicatorem esse veritatis, et omnia consonantia veritatis præconio docuisse; unum Deum Patrem eum, qui locutus sit ad Abraham, qui legisdationem fecerit, qui prophetas præmiserit, qui novissimis temporibus [p.307] Filium suum misit, et salutem suo plasmati donat, quod est carnis substantia. Reliquos igitur sermones Domini, quos quidem non per parabolas, sed simpliciter ipsis dictionibus docuit de Patre, et expositionem epistolarum beati Apostoli, in altero libro disponentes, integrum tibi opus exprobrationis et eversionis falso cognominatæ agnitionis, præstante Deo, præbebimus; et nos ipsos, et te ad contradictionem omnium hæreticorum in quinque exercentes libris.