Sanctis et Deo dilectis, merito venerabilibus et multum desiderabilibus fratribus PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Charissimus frater Celsus cum rescripta repeteret, debitum reddere festinavi; sed vere festinavi. Cum enim eum putarem adhuc aliquot dies nobiscum moraturum, repente comperta occasione navigii, mihi pridianam suam profectionem jam nocte suggessit. Quid facerem cum eum tenere non possem, et quia ad vos, cum quibus ei melius esset, properabat, nec si possem, deberem. Proinde pauca illico haec arripui dictanda atque mittenda, prolixioris epistolae me confitens debitorem, cum post reditum venerabilium fratrum nostrorum collegarum meorum Theasii et Evodii, primum vestri ex parte satiatus fuero. Uberius enim ad nos in eorum pectoribus et oribus vos esse venturos jamjamque, in Christi nomine atque adjutorio speramus. Cum haec scriberem, etiam per unanimem filium nostrum Thagastensis Ecclesiae presbyterum Fortunatianum, Romam navigaturum, aliam epistolam paucis ante diebus jam dederam. Nunc ergo quod soleo rogo, ut quod soletis faciatis. [PL33.274] Oretis pro nobis, ut videat Deus humilitatem nostram et laborem nostrum, et dimittat omnia peccata nostra.

2. Colloqui autem vobiscum talia cupio, si dignemini, litteris; qualia colloqui possemus, si coram vestris sensibus adessemus. Ecce illam quaestiunculam, quam nuper proposueram, tanquam si praesens praesenti inter dulces loquelas obderem, plane christiano intellectu et devotione solvisti, sed nimis cursim et breviter; posset quippe ibi aliquanto diutius et uberius habitare gratia oris tui, si cum dixisses ita te in illo, quo feliciter uteris, loco perseverare decrevisse, ut si quid de te aliud Domino placuerit, ejus voluntatem praeferas tuae, idipsum aliquanto apertius explicares. Quonam modo voluntatem Dei, quae nostrae voluntati praeponenda est, noverimus: utrum tantum in ea re, quam propterea volentes perferre debemus, quia et inviti cogeremur. Ibi enim fit quidem quod nolumus: sed ideo nos corrigimus ut velimus, quia ille vult, cujus voluntatis nec excellentiam fas est recusare, nec omnipotentiam licet evitare; sicut Petrum alter cinxit et tulit quo noluerat (Joan. XXI, 18), verumtamen quo nollet iit, et volens mortem subegit asperam. An et ibi ubi est potestas, non mutare sententiam, quamvis aliud occurrat, in quo potius appareat voluntas Dei ad mutandam sententiam nos vocantis, non quia nostra mala erat, sed in qua recte permaneretur, nisi ab illo in alteram vocaremur. Neque enim malum fuit Abrahae nutrire et educare filium, quoad posset, quantum in ipso esset, usque ad finem vitae suae; sed repente jussus occidere, mutavit utique non prius malam sententiam, sed quae mala esset, si post jussum mutata non esset (Gen. XXII, 2, 10): hinc quoque non dubito nihil aliud videri tibi.

3. Sed plerumque non voce de coelo, non per prophetam, non per revelationem vel somnii, vel excessus mentis qui dicitur ecstasis, sed rebus ipsis accidentibus, et ad aliud quam statueramus vocantibus cogimur agnoscere Dei voluntatem esse aliam quam erat nostra: tanquam si proficisci statueremus, et aliquid oriretur quod consulta de officio nostro veritas vetaret deserere, aut decernentibus ibi manere nuntiaretur aliquid, quod eadem veritate consulta nos compelleret proficisci. De hoc tertio genere causarum mutandae sententiae, quid tibi videatur peto mecum plenius et enodatius colloquaris. Saepe nos quippe conturbat, et difficile est non aliquid quod magis faciendum erat omittere, dum illud mutare nolumus in quo prius permanere statueramus, non quidem malum verum, jam ideo malum quia id quod potius agendum est occurrens deseritur; quod si non occurreret, [PL33.275] non solum sine vituperatione, sed etiam cum laude, in illo priore perduraretur. Hic non falli difficile est; hic omnino vox prophetica praevalet: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Hinc oro, participem me facias cogitationum tuarum, quid in talibus vel facere solcas, vel faciendum esse reperias.

EPISTOLA LXXXI. Hieronymus Augustino, excusans quod ipsius litteris responderit liberius Epistola 75, rogansque ut, omissis contentiosis quaestionibus, deinceps secum invicem amice conferant, et placide versentur in campo sacrarum Scripturarum

Cum a sancto fratre nostro Firmo sollicite quaererem quid ageres, sospitem te laetus audivi. Rursum cum tuas litteras non dico sperarem, sed exigerem; nesciente te, de Africa se profectum esse dixit. Itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui te unico amore complectitur: simulque obsecro ut ignoscas pudori meo, quod diu praecipienti ut rescriberem, negare non potui. Nec ego tibi, sed causae causa respondit. Et si culpa est respondisse, quaeso ut patienter audias, multo major est provocasse. Sed facessant istiusmodi querimoniae: sit inter nos pura germanitas; et deinceps non quaestionum, sed charitatis ad nos scripta mittamus. Sancti fratres, qui nobiscum Domino serviunt, affatim te salutant. Sanctos qui tecum Christi leve trahunt jugum, praecipue sanctum et suscipiendum papam Alypium, ut meo obsequio solutes, precor. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et beatissime papa. Si legisti librum Explanationum in Jonam, puto quod ridiculam cucurbitae non recipias quaestionem. Si autem amicus, qui me primus gladio petiit, stilo repulsus est; sit humanitatis tuae atque justitiae, accusantem reprehendere, non respondentem. In Scripturarum campo, si placet, sine nostro invicem dolore ludamus.

EPISTOLA LXXXII. Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat

[PL33.276] Domino dilectissimo, et in Christi visceribus honorando, sancto fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Jam pridem tuae Charitati prolixam epistolam misi, respondens illi tuae quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc jam non solum fratrem, verum etiam collegam meum, misisse te recolis. Quae utrum in manus tuas pervenire meruerit, adhuc nescio; nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis, si ille qui te primum gladio petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meae atque justitiae accusantem reprehendere, non respondentem. Hoc solo tenuissimo indicio, utcumque conjicio legisse te illam epistolam meam. In ea quippe deploravi tantam inter vos exstitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum eam fama diffuderat, charitas fraterna gaudebat. Quod non feci reprehendendo Germanitatem tuam, cujus in ea re aliquam culpam me cognovisse non ausim dicere; sed dolendo humanam miseriam, cujus in amicitiis mutua charitate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam quam poposceram dederis: quod apertius mihi intimari cupio; quamvis hilarior quidam vultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse, significare videatur: si tamen post lectam illam missae sunt; quod in eis minime apparet.

2. Petis, vel potius fiducia charitatis jubes, ut in Scripturarum campo sine nostro invicem dolore ludamus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo, agere mallem. Quod si hoc verbum tibi propter facilitatem ponere placuit; ego fateor, majus aliquid expeto a benignitate virium tuarum, prudentiaque tam docta, et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia; haec tibi non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus, non tanquam ludentem in campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem adjuves. Si autem propter hilaritatem quam esse inter charissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, Ludamus: sive illud apertum et planum sit, unde colloquimur, sive arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi valeamus: ut cum forte aliquid nos movet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius intelligentibus, non probatum est, et quid nobis videatur, contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis jactantiae, quasi nostro nomini famam, viros illustres accusando, quaeramus: si autem aliquid asperum, refellendi necessitate, depromptum fuerit; quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne litum melle gladium stringere judicemur. Nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc vitium, vel vitii suspicionem caveamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare, nec quaerendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari.

[PL33.277] 3. Tum vero sine ullo timore offensionis tanquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur. Ego enim fateor Charitati tuae, solis eis Scripturarum libris qui jam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in eis offendero Litteris, quod videatur contrarium veritati; nihil aliud, quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliud existimo: prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum, vel Apostolorum; de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate et veraci de temetipso cogitatione; qua nisi esses praeditus, non utique diceres: Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus.

CAPUT II

4. Quod si teipsum, consideratione vitae ac morum tuorum, non simulate nec fallaciter dixisse credo; quanto magis aequum est me credere; apostolum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quomodo Gentes cogis judaizare (Gal. II, 14)? De quo enim certus sim quod me scribendo vel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est veritas, formaretur (Id. IV, 19)? Quibus cum praemisisset dicens. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Id. I, 20): non tamen veraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, vidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Evangelii veritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse, non ob aliud nisi quod Gentes cogeret judaizare!

5. At enim satius est credere, apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est, dicamus, quod absit, satius esse credere mentiri Evangelium, quam negatum esse a Petro Christum (Matth. XXVI, 75); et mentiri Regnorum librum, quam tantum prophetam, a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium, et in marito ejus necando tam horrendum homicidium (II Reg. XI, 4, 17). Imo vero sanctam Scripturam, in summo et coelesti auctoritatis culmine collocatam, de veritate ejus certus ac securus legam, et in ea homines vel approbatos, vel emendatos, vel damnatos veraciter discam, potiusquam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa divina eloquia [PL33.278] mihi sint ubique suspecta.

6. Manichaei plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt; ita tamen, ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus. Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate, unde latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt. Itane non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis apostolicas Litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse, dicamus?

7. Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquiro quid fecerit; quid scripserit quaero: hoc ad quaestionem quam suscepi, maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum, ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recte ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit. Et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse quod eum novit facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. Id ergo faciebat quod facere non debebat; et si tale aliquid Paulus ipse jam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua Epistola posuisse; et in Epistola qualibet: quanto magis in illa, in qua praelocutus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. I, 20)?

8. Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut Gentes cogeret judaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo. Et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex circumcisione crediderant: contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit. Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timotheum circumcidit (Act. XVI, 3), vel Cenchreis votum persolvit (Id. XVIII, 18), vel Jerosolymis a Jacobo admonitus, cum eis qui noverant, legitima illa celebranda suscepit (Id. XXI, 26), ut putari videretur, per ea sacramenta etiam christianam salutem dari; sed ne illa quae prioribus, ut congruebat, temporibus in umbris rerum futurarum Deus fieri jusserat, tanquam idololatriam Gentilium damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Jacobus ait, auditum de illo esse quod discissionem doceat a Moyse (Ibid., 2). Quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a propheta Christi, [PL33.279] tanquam ejus doctrinam detestantes atque damnantes; de quo ipse Christus dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46).

9. Attende enim, obsecro, ipsa verba Jacobi: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaea, qui crediderunt in Christum; et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te quia discissionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Judaeorum; dicens non debere circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctificate cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed sequeris et ipse custodiens legem. De Gentibus autem qui crediderunt, nos mandavimus, judicantes nihil ejusmodi servare illos, nisi ut se observent ab idolis immolato, et a sanguine, et a fornicatione (Act. XXI, 20-25). Non opinor, obscurum est, et Jacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse quae de illo audierant hi, qui cum in Christum ex Judaeis credidissent, tamen aemulatores erant Legis, ne per doctrinam Christi velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur quae per Moysen patribus fuerant ministrata. Hoc enim de Paulo jactaverant, non illi qui intelligebant quo animo a Judaeis fidelibus observari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctoritatem divinam et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae jam in Christo revelabatur, et per Baptismi sacramentum ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea volebant observari, tanquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non posset. Ipsum enim senserant vehementissimum gratiae praedicatorem et intentioni eorum maxime adversum, docentem non per illa hominem justificari, sed per gratiam Jesu Christi, cujus praenuntiandae causa illae umbrae in Lege mandatae sunt. Et ideo illi invidiam et persecutionem molientes concitare, tanquam inimicum Legis mandatorumque divinorum criminabantur: cujus falsae criminationis invidiam congruentius devitare non posset, quam ut ea ipse celebraret quae damnare tanquam sacrilega putabatur, atque ita ostenderet, nec Judaeos tunc ab eis tanquam a nefariis prohibendos, nec Gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos.

10. Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Jacobus, Et scient omnes; sed diceret, Et putabunt omnes, quoniam quae de te audierunt, falsa sunt: praesertim quia in ipsis Jerosolymis Apostoli jam decreverant, ne quisquam Gentes cogeret judaizare (Act. XV, 28); non autem decreverant, ne quisquam tunc Judaeos judaizare prohiberet, quamvis etiam ipsos jam doctrina christiana non cogeret. Proinde si post Apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua Gentes cogeret judaizare, [PL33.280] quod jam nec ipse cogebatur, quamvis propter commendanda eloquia Dei quae Judaeis sunt credita, non prohibebatur; quid mirum, si constringebat eum Paulus libere asserere, quod cum caeteris Apostolis se Jerosolymis decrevisse meminerat?

11. Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Jerosolymitanum concilium Petrus fecit; nec sic mirum est, quod eum volebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter asserere quod eum pariter sentire jam noverat: sive quod cum eo contulerat Evangelium; sive quod in Cornelii centurionis vocatione, etiam divinitus eum de hac re admonitum acceperat; sive quod antequam illi, quod timuerat, venissent Antiochiam, cum gentibus eum convesci viderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse jam Petrum, in qua et Paulus fuit. Non itaque tunc eum quid in ea re verum esse docebat: sed ejus simulationem, qua Gentes judaizare cogebantur, arguebat; non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tanquam verum esset quod illi dicebant, qui sine circumcisione praeputii atque aliis observationibus quae erant umbrae futurorum, putabant credentes salvos esse non posse.

12. Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne Judaeis, et maxime cognationi ejus maternae sic viderentur qui ex Gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem, sicut idololatria detestanda est; cum illam Deus fieri praeceperit, hanc satanas persuaserit. Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis qui sine illa circumcisione dicebant credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem Gentium hoc etiam Paulum sentire jactarent. Quod ipse satis significat, ubi ait: Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in servitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat ad vos (Gal. II, 3-5). Hic apparet quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere poterat, qua ostenderat illa sacramenta nec tanquam necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega debere damnari.

13. Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne, sicut philosophi, quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo quod observare Legis cerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum: ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamur; si autem malum, non vere, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus. Ego vero Apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum similitudo si [PL33.281] in ipsa expositione Epistolae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci; quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt; sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt?

14. Cur autem non dicam praecepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines justificantur; umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua justificamur; nec tamen mala, quia divinitus praecepta sunt, tempori personisque congruentia: cum me adjuvet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona (Ezech. XX, 25)? Forte enim propterea non dixit mala, sed tantum non bona, id est non talia ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna Sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis, cum Romam venerit, jejunet sabbato, excepto illo die paschalis vigiliae: quod si malum esse dixerimus; non solum Romanam Ecclesiam, sed etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. Si autem non jejunare sabbato malum putaverimus; tot ecclesias Orientis, et multo majorem orbis christiani partem qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque observantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in canonicis Libris praeceptum esse Christianis. Quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa christiana fide negare non possum, qua didici non eo me justificari, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum?

15. Dico ergo circumcisionem praeputii et caetera hujusmodi, priori populo per Testamentum quod Vetus dicitur, divinitus data ad significationem futurorum quae per Christum oportebat impleri: quibus advenientibus, remansisse illa Christianis legenda tantum, ad intelligentiam praemissae prophetiae; non autem necessario facienda, quasi adhuc exspectandum esset, ut veniret fidei revelatio quae his significabatur esse ventura. Sed quamvis Gentibus imponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Judaeorum, tanquam detestanda atque damnanda. Sensim proinde atque paulatim fervente sana praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se justificari, salvosque fieri, non illis umbris rerum antea futurarum, tunc jam venientium atque praesentium, ut in illorum Judaeorum vocatione, quos praesentia carnis Domini, et apostolica tempora sic invenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum: hoc eis suffecisse ad commendationem, ut non tanquam detestanda, et similis idololatriae vitaretur; ultra vero non haberet progressum, ne putaretur necessaria tanquam vel ab illa salus esset, vel sine illa esse non posset. Quod putaverunt haeretici, qui dum volunt et Judaei esse et Christiani, nec Judaei [PL33.282] nec Christiani esse potuerunt. Quorum sententiam mihi cavendam, quamvis in ea nunquam fuerim, tamen benevolentissime admonere dignatus es. In cujus sententiae non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus verissime scriberet, quod eum vidisset non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret, quod Gentes judaizare cogebat. Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa vetera veraciter, ubi opus esset, observans, ut damnanda non esse monstraret; praedicans tamen instanter non eis, sed revelata gratia fidei, fideles salvos fieri, ne ad ea quemquam velut necessaria suscipienda compelleret. Sic antem credo apostolum Paulum veraciter cuncta illa gessisse, nec tamen nunc quemquam factum ex Judaeo Christianum, vel cogo, vel sino talia veraciter celebrare; sicut nec tu, cui videtur Paulus ea simulasse, cogis istum, vel sinis talia simulare.

16. An vis, ut etiam ego dicam, hanc esse summam quaestionis, imo sententiae tuae; ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Judaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Judaei, dummodo haec simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est; non jam in haeresim Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaraeos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem, sed nescio in quam novam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac voluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi qui ex Judaeis multi crediderant, et ea respuenda nondum intelligebant; nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiae christianae, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quo modo haec intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, insanire: cur mihi non licet dicere, apostolum Paulum, et alios recte fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illae propheticae significationis observationes a piissimis patribus custoditae, tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Jam enim cum venisset fides quae prius illis observationibus praenuntiata, post mortem et resurrectionem Domini revelata est, amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus projicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Judaeis, similiter ea celebrare voluerit, tanquam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel bajulus corporis, sed impius sepulturae violator.

17. Fateor sane, in eo quod epistola continet mea, quod ideo sacramenta Judaeorum Paulus celebranda [PL33.283] susceperat, cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, minus me posuisse, Illo duntaxat tempore, quo primum fidei gratia revelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum. Progressu vero temporis illae observationes ab omnibus Christianis desererentur; ne, si tunc fieret, non discerneretur quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est negligentia mea, quia hoc non addidi, quam objurgatio tua. Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Faustum manichaeum quomodo eumdem locum, quamvis breviter explicaverim, et hoc illic non praetermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, Benignitas tua, et a charissimis nostris, per quos nunc haec scripta misi, quomodo volueris tibi fides fiet, illud me ante dictasse: mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, jure charitatis exposco, nunquam mihi visum fuisse, etiam nunc Christianos ex Judaeis factos, sacramenta illa vetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi Litterae innotuerunt: sicut nec tibi videtur, hoc tempore cuiquam esse simulanda ista, cum hoc fecisse Apostolos credas.

18. Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera voce pronuntias, cerimonias Judaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis, et quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum; ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo: Quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex Gentibus, non solum veraciter, verum etiam simulate, eum in barathrum diaboli devolutum. Quid quaeris amplius? Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab hujus temporis ratione secernis: ita ego Pauli apostoli veracem tunc in his omnibus conversationem ab hujus temporis, quamvis minime simulata, cerimoniarum Judaicarum observatione secerno; quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda. Ita quamvis legerimus, Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam (Luc. XVI, 16); et quia propterea quaerebant Judaei Christum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18); et quia gratiam pro gratia accepimus; et quoniam Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Id. I, 16, 17); et per Jeremiam promissum est, daturum Deum Testamentum novum domui Juda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum (Jer. XXXI, 31): non tamen arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus circumcisum. Aut si hoc propter aetatem minime prohibebat; nec illud arbitror [PL33.284] eum dixisse fallaciter leproso, quem certe non illa per Moysen praecepta observatio, sed ipse mandaverat: Vade et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses in testimonium illis (Marc. I, 44). Nec fallaciter ascendit ad diem festum, usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non evidenter ascenderit, sed latenter (Joan. VII, 10).

19. At enim dixit idem apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V, 2). Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum. An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit, nec ait, Si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter; sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiae tuae, ut velis subintelligi, nisi fallaciter; ita non imprudenter flagito ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum, Si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat: Sicut alibi aperte dicit, Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21). Hoc declarat et quod ipse commemorasti: Evacuati estis a Christo qui in Lege justificamini; a gratia excidistis. Illos itaque arguit, qui se justificari in Lege credebant, non qui legitima illa in ejus honorem, a quo mandata sunt, observabant, intelligentes et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait, Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege (Id. V, 4, 18): unde, velut colligis, apparet qui sub Lege est non dispensative ut nostros putas voluisse majores, sed vere, ut ego intelligo, eum Spiritum sanctum non habere.

20. Magna mihi videtur quaestio, quid sit esse sub Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere, aut illa sacrificia quae tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt, et caetera hujusmodi: sed hoc ipsum etiam quod Lex dicit, Non concupisces (Exod. XX, 17, et Deut. V, 21), quod fatemur certe Christianos debere observare, atque evangelica maxime illustratione praedicari, Legem dicit esse sanctam, et mandatum sanctum, et justum et bonum; deinde subjungit: Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum, per mandatum (Rom. VII, 12, 13). Quod autem hic dicit, Peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi ait, Lex subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia (Id. V, 20). Et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa justificet, velut interrogans ait, Quid ergo Lex? atque huic interrogationi continuo respondit, Praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Gal. III, 19). Hos ergo damnabiliter dicit esse sub Lege, quos reos facit Lex, non implentes Legem, dum [PL33.285] non intelligendo gratiae beneficium ad facienda Dei praecepta, quasi de suis viribus superba elatione praesumunt. Plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10). Charitas vero Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Sed huic rei quantum satis est explicandae, prolixior fortasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si ergo illud quod Lex ait, Non concupisces (Id. XIII, 9), si humana infirmitas gratia Dei adjuta non fuerit, sub se reum tenet, et praevaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem; quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio, et caetera, quae revelatione gratiae latius innotescente necesse fuerat aboleri, justificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica Gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia jam coeperat revelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata; sed permittenda paululum, eis maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Postea vero tanquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.

21. Hoc autem, quod dicis, Non dispensative, ut nostri voluere majores; quid sibi vult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fit ut mendacium non sit mendacium; quod si absurdum est, cur ergo non aperte dicis, officiosum mendacium defendendum? nisi forte nomen te movet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris vocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. An si officiose mentiatur quisque, culpandus est; si dispensative, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni, imo viri christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, Est, est, Non, non, ut non sub judicio decidatis (Jacob. V, 12, et Matth. V, 37); et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7).

22. Sed haec, ut dixi, et alia et magna quaestio est; eligat quod voluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur; dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime canonicarum, inconcusse credatur, et defendatur omnino abesse mendacium; ne dispensatores Christi, de quibus dictum est, Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2), tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur, pro veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit quod dicitur. Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem; quia veritatis dispensator erat, non falsitatis. Ac per hoc verum scripsit, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii eique in faciem restitisse, quod Gentes cogeret judaizare. Ipse vero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter [PL33.286] libertate charitatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam Paulus, quo confidenter auderent etiam minores majoribus pro defendenda evangelica veritate, salva fraterna charitate resistere. Nam cum satius sit a tenendo itinere, in nullo quam in aliquo declinare, multo est tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deviantem. Est laus itaque justae libertatis in Paulo, et sanctae humilitatis in Petro: quae, quantum mihi pro modulo meo videtur, magis fuerat adversus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi major occasio; qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter vel suas litteras scribere, vel Dei sui sacramenta portare.

CAPUT III

23. Flagitas a me ut aliquem saltem unum ostendam, cujus in hac re sententiam sim secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo quod adstruis praecesserunt; petens ut in eo, si te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus, quorum ego, fateor, neminem legi: sed cum sint ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cujus nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem haereticum; Origenem vero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis, et non mediocriter, nec de mediocribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum iis ergo errare puto quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non erraverint. Nam quis est qui se velit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras Joannes qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.

24. Porro, si quaeras vel recolas quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus; invenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo quod asserimus sequeremur. Quanquam, sicut paulo ante dixi, tantummodo Scripturis canonicis hanc ingenuam debeam servitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Proinde, cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem; verumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes apostolus Paulus occurrit. Ad ipsum confugio: ad ipsum ab omnibus, qui aliud sentiunt, litterarum ejus tractatoribus provoco; ipsum interrogans interpello et requiro in eo quod scripsit ad Galatas, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione Gentes judaizare cogebat, utrum verum scripserit, an forte nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit. Et audio eum paulo [PL33.287] superius in ejusdem narrationis exordio religiosa voce mihi clamantem: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Gal. I, 20).

25. Dent veniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto apostolo in suis, et pro suis Litteris juranti, quam cuiquam doctissimo de alienis litteris disputanti. Nec dici timeo, me sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Judaeorum, sed vere fuerit in errore. Quoniam neque simulabat errorem, qui libertate apostolica, sicut illi tempori congruebat, vetera illa sacramenta, ubi opus erat, agendo commendabat ea, non satanae versutia decipiendis hominibus, sed Dei providentia praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta: nec vere fuerat in errore Judaeorum, qui non solum noverat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant Gentibus imponenda, vel justificationi quorumcumque fidelium necessaria.

26. Quod autem dixi eum factum Judaeis tanquam Judaeum et tanquam gentilem Gentilibus, non mentientis astu, sed compatientis affectu: quemadmodum dixerim parum mihi visus es attendisse; imo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulaverit; sed quia sic non ea simulavit quae faciebat similia Judaeis, quemadmodum nec illa quae faciebat similia Gentibus, quae tu quoque commemorasti; atque in eo me, quod non ingrate fateor, adjuvisti. Cum enim abs te quaesissem in epistola mea, quomodo putetur ideo factus Judaeis tanquam Judaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Judaeorum, cum et Gentibus tanquam gentilis factus sit, nec tamen suscepit fallaciter sacrificia Gentium; tu respondisti, in eo factum Gentibus tanquam gentilem, quod praeputium receperit, quod indifferenter permiserit vesci cibis quos damnant Judaei: ubi ego quaero utrum et hoc simulate fecerit: quod si absurdissimum atque falsissimum est; sic ergo et illa in quibus Judaeorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate servili, aut quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.

27. Fidelibus enim, et iis qui cognoverunt veritatem, sicut ipse testatur, nisi forte et hic fallit, omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione accipitur (I Tim. IV, 4). Ergo et ipsi Paulo non solum viro, verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei non simulate, sed vere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum cerimoniarumque Gentilium, sed de cibis et praeputio verum sentiendo ac docendo, tamen tanquam gentilis factus est Gentibus, et non potuit fieri tanquam Judaeus Judaeis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Judaeorum? Cur oleastro inserto servavit dispensationis veracem fidem; et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatoriae simulationis velamen obtendit? Cur factus tanquam gentilis Gentibus, quod [PL33.288] sentit docet, quod ait sentit; factus autem tanquam Judaeus Judaeis, aliud in pectore claudit, aliud promit in verbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere. Utrisque enim debebat charitatem de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (Id. I, 5). Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret (I Cor. IX, 19-22), non mentientis astu, sed compatientis affectu; id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.

28. Cum itaque illa Testamenti Veteris sacramenta etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat, sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem jussa esse commendans, a sacrilegis sacris Gentium distinguebat. Tunc autem, non mentientis astu, sed compatientis affectu, Judaeis tanquam Judaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo vel in Christum credere nolebant, vel per vetera sacerdotia sua cerimoniarumque observationes, se a peccatis posse mundari, fierique salvos existimabant, sic liberare cupiebat, tanquam ipse illo errore teneretur; diligens utique proximum tanquam seipsum, et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus esset: quod cum Dominus monuisset, adjunxit, Haec est enim Lex et Prophetae (Matth. XXII, 40).

29. Hunc compatientis affectum, in eadem Epistola ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1). Vide si non dixit: Fiere tanquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique ut ipsum dilectum fallaciter ageret, aut se id habere simularet; sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret: hoc est non mentientis astu, sed compatientis affectu. Sic Judaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore vel peccato aliquo constituto, non simulando quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.

CAPUT IV

30. Teipsum, si placet, obsecro te, paulisper intuere; teipsum, inquam, erga memetipsum, et recole, vel, si habes conscripta, relege verba tua in illa Epistola quam mihi per fratrem nostrum jam collegam meum Cyprianum, breviorem misisti, quam veraci, quam germano, quam pleno charitatis affectu, cum quaedam me in te commisisse expostulasses graviter, subjunxisti: In hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis jura violantur, ne videamur certare pueriliter, et fautoribus invicem, vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi. Haec abs te verba non solum ex animo dicta sentio, verum etiam benigno animo ad [PL33.289] consulendum mihi. Denique addis, quod etiamsi non adderes, appareret, et dicis: Haec scribo, quia pure et christiane diligere te cupio, nec quidquam in mea mente retinere, quod distet a labiis. O vir sancte, mihique, ut Deus videt animam meam, veraci, corde dilecte, hoc ipsum quod posuisti in litteris tuis, quod te mihi exhibuisse non dubito, hoc ipsum omnino apostolum Paulum credo exhibuisse in Litteris suis, non unicuilibet homini, sed Judaeis, et Graecis, et omnibus Gentibus filiis suis, quos in Evangelio genuerat, et quos pariendos parturiebat; et deinde posterorum tot millibus fidelium Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur Epistola, ut nihil in sua mente retineret quod distaret a labiis.

31. Certe factus es etiam tu, tanquam ego, non mentientis astu, sed compatientis affectu, cum cogitares tam me non relinquendum in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam nec te velles, si eo modo prolapsus esses. Unde agens gratias benevolae menti erga me tuae, simul posco, ut etiam mihi non succenseas, quod cum in opusculis tuis aliqua me moverent, motum meum intimavi tibi: hoc erga me ab omnibus servari volens, quod erga te ipse servavi, ut quidquid improbandum putant in scriptis meis, nec laudent subdolo pectore, nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me; hinc potius existimans laedi amicitiam et necessitudinis jura violari. Nescio enim, utrum christianae amicitiae putandae sint, in quibus magis valet vulgare proverbium, Obsequium amicos, veritas odium parit (Terentius in Andr., act. 1, scena 1), quam ecclesiasticum, Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6).

32. Proinde charissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime favent, hoc potius quanta possumus instantia doceamus, quo sciant fieri posse ut inter charissimos aliquid alterutro sermone contradicatur, nec tamen charitas ipsa minuatur, nec veritas odium pariat, quae debetur amicitiae; sive illud verum sit quod contradicitur, sive corde veraci qualecumque sit dicitur, non retinendo in mente quod distet a labiis. Credant itaque fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint vasa Christi, me invito factum, nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus venerunt, quam ad te, ad quem scriptae sunt, pervenire potuerunt. Quo autem modo id acciderit, et longum est narrare, et, nisi fallor, superfluum: cum sufficiat si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo quo putatur; nec omnino meae fuisse voluntatis aut dispositionis, aut consensionis, aut saltem cogitationis, ut fieret. Hoc si non credunt, quod teste Deo loquor, quid amplius faciam non habeo. Ego tamen absit ut eos credam haec tuae Sanctitati malevola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias; quas misericordia Domini Dei nostri avertat a nobis; sed, sine [PL33.290] ullo nocendi animo, facile de homine humana vitia suspicari. Hoc me enim de illis aequum est credere, si vasa sunt Christi, non in contumeliam, sed in honorem facta, et disposita in domo magna a Deo, in opus bonum (II Tim. II, 20, 21). Quod si post hanc attestationem meam, si in notitiam eorum venerit, facere voluerint; quam non recte faciant, et tu vides.

33. Quod sane scripseram, nullum me librum adversus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab illa epistola discernebam, unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaveram; et Romam nec ipsam epistolam, sed tibi miseram; et adversus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae sive ad admonendum, sive ad te vel me abs te corrigendum fecisse me noveram. Exceptis autem familiaribus tuis, teipsum obsecro per gratiam qua redempti sumus, ut quaecumque tua bona, quae tibi bonitate Domini concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse. Si quid autem in te peccavi, dimittas mihi. Nec illud quod de nescio cujus poetae facto ineptius fortasse quam litteratius a me commemoratum est, amplius quam dixi, ad te trahas: cum continuo subjecerim non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes, quos absit unquam ut amiseris; sed ut adverteres quos sanos ac vigiles haberes. Propter solam ergo παλινωιδίαν, si aliquid scripserimus quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui, nec timui, attingendum illud existimavi; atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. Quanquam enim secundum honorum vocabula quae jam Ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio major sit: tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est; licet etiam a minore quolibet non sit refugienda, vel dedignanda correctio.

CAPUT V

34. De interpretatione tua jam mihi persuasisti, qua utilitate Scripturas volueris transferre de Hebraeis, ut scilicet ea, quae a Judaeis praetermissa, vel corrupta sunt, proferres in medium. Sed insinuare digneris peto, a quibus Judaeis, utrum ab eis ipsis qui ante adventum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus vel quonam eorum: an ab istis posterius, qui propterea putari possunt aliqua de codicibus graecis vel subtraxisse, vel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de christiana fide convincerentur. Illi autem anteriores cur hoc facere voluerint, non invenio. Deinde nobis mittas, obsecro, interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam. Librum quoque tuum, cujus mentionem fecisti, de Optimo genere interpretandi, cupio legere, et adhuc nosse quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum, conjecturis eorum qui Scripturas edisserendo pertractant; quos necesse est, etiamsi rectae atque [PL33.291] unius fidei fuerint, varias parere in multorum locorum obscuritate sententias: quamvis nequaquam ipsa varietas ab ejusdem fidei unitate discordet; sicut etiam unus tractator, secundum eamdem fidem aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc ejus obscuritas patitur.

35. Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus imperitia careamus: et hi qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intelligant, propterea me nolle tuam ex hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra Septuaginta auctoritatem, tanquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire consueverunt, quae etiam ab Apostolis approbata est. Unde et illud apud Jonam virgultum (Jonae IV, 6), si in hebraeo nec hedera est, nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum nullis sustentandum adminiculis erigatur; mallem jam in omnibus latinis cucurbitam legi. Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic simile sciebant.

36. Satis me, imo fortasse plus quam satis, tribus epistolis tuis, respondisse arbitror; quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. Rescribe quod visum fuerit ad nos vel alios instruendos. Dabo autem operam diligentiorem, quantum me adjuvat Dominus, ut litterae quas ad te scribo, prius ad te perveniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. Fateor enim, nec mihi hoc fieri velle de tuis ad me, quod de meis ad te factum justissime expostulas. Tamen placeat nobis invicem non tantum charitas, verum etiam libertas amicitiae, ne apud me taceas, vel ego apud te, quod in nostris litteris vicissim nos movet, eo scilicet animo qui oculis Dei in fraterna dilectione non displicet. Quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas; non fiat. Illa enim charitas quam tecum habere vellem, profecto major est; sed melius haec minor quam nulla est.

EPISTOLA LXXXIII Augustinus Alypio significans aliam se de bonis, quae fuerunt Honorati ex Thagastensi monacho presbyteri Thiavensis, iniisse sententiam, sibique demum satius videri ut ea omnia haereditario veluti jure cedant, non monasterio Thagastensi, sed Thiavensi Ecclesiae

Domino beatissimo et venerabiliter charissimo ac desiderantissimo fratri et coepiscopo ALYPIO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.

1. Tristitia Thiavensis Ecclesiae cor meum conquiescere [PL33.292] non permittit, donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos; quod cito faciendum est. Si enim de homine uno tantum sategit Apostolus dicens, Ne majore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est; ubi etiam ait, Ut non possideamur a satana; non enim ignoramus mentes ejus (II Cor. II, 7, 11): quanto magis nos oportet vigilanter agere, ne hoc in toto grege plangamus, et maxime in eis qui nunc catholicae paci accesserunt, et quos nullo modo relinquere possum. Sed quia temporis non sivit angustia, ut simul nobis inde diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam; quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat Sanctitas tua: et si tibi quoque placet, jam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur.

2. Dixisti ut dimidium habeant, et alterum dimidium eis a me undecumque provideretur. Ego autem puto quia si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos, sed de justitia tantopere laborasse. Cum vero dimidium eis concedimus, et eo modo cum eis quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse; et vides quae pernicies consequatur. Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse; et illi videbuntur nobis inhoneste et inique se passos fuisse, ut adjuvarentur de dimidio, quod totum pauperum fuerat. Nam quod dixisti, Cavendum est, ne cum rem dubiam emendari volumus, majora vulnera faciamus, tantumdem valebit, si eis dimidium concedatur. Propter ipsum quippe dimidium, illi quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt. Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur.

3. Nam cum quisque ad monasterium convertitur, si veraci corde convertitur, illud non cogitat, maxime admonitus quantum malum sit. Si autem fallax est, et sua quaerit, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), non habet utique charitatem. Et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus, et tradiderit corpus suum ut ardeat (I Cor. XIII, 3)? Huc accedit, quia illud, sicut jam collocuti sumus, deinceps vitari potest, et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit, et ex otio tendatur cum ejus res jam esse destiterit. Haec autem mors infirmorum, et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertissime intelligant, nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis. Quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus; quia etsi ejus non erat, hoc ab initio scire debuerant.

[PL33.293] 4. Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus hujuscemodi retinenda, ut quidquid eo jure quo talia possidentur, ejus fuerit qui alicubi clericus ordinatur, ad eam pertineat Ecclesiam in qua ordinatur. Usque adeo autem eodem jure presbyteri Honorati est illud unde agitur, ut non solum alibi ordinatus, sed adhuc in Thagastensi monasterio constitutus, si re sua non vendita, nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, nonnisi haeredes ejus in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Privato successit. Haec ergo ante praecavenda sunt: si autem praecauta non fuerint, ea jura eis servare oportet, quae talibus habendis vel non habendis secundum civilem societatem sunt instituta; ut ab omni non solum re, sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus, et bonam famam custodiamus, dispensationi nostrae multum necessariam. Quam vero species maligna sit, advertat sancta prudentia tua. Excepta illorum tristitia quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adjungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus: vehementer exhorruit, et nobis hoc visum esse miratus est; nulla re alia permotus, nisi ipsa specie foeda non nostra, sed cujuslibet vita, ac moribus indignissima.

5. Proinde obsecro te ut epistolam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere. Et si forte illic illud justum apertissime pervides, non cogantur infirmi modo discere quod ego nondum intelligo, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod Dominus ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12). Tali quippe infirmitati parcens, etiam illud de tributo solvendo, ait, Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos, et caetera, quando Petrum misit, ut didrachmas quae tunc exigebantur solverent (Matth. XVII, 26). Noverat enim aliud jus, quo nihil tale debebat; sed eo jure tributum ei ille solvebat, quo jure diximus haeredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si antequam rem suam vel donaret, vel venderet, moreretur. Quanquam in ipso Ecclesiae jure Paulus apostolus parcit infirmis, et debitum stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret; sed nihil aliud quam suspicionem devitans, bonum Christi odorem turbantem, et ab illa maligna specie sese abstinens, in eis regionibus, ubi hoc noverat oportere (I Cor. IX, 1-23), et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. Sed nos tardiores, vel experti corrigamus, quod praevidere debuimus.

6. Postremo quia omnia timeo, et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Thagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii; si hoc justum esse liquido perspicis, ea duntaxat conditione non abnuo, ut cum habuero reddam, id est, cum aliquid tantum obvenerit Hipponensi monasterio, [PL33.294] ubi hoc sine angustia fieri possit: ut tanta ibi summa detracta, non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat.

EPISTOLA LXXXIV. Novato episcopo Augustinus, excusans quod ad ipsum non mittat germanum ipsius Lucillum diaconum, quo latinae linguae perito carere non possent Ecclesiae dioecesis Hipponensis

Domino beatissimo et venerabili ac desiderabili fratri et consacerdoti NOVATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.

1. Et ego sentio quam durus videar, et meipsum vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum Sanctitati tuae non mitto atque permitto. Sed cum ipse quoque aliquos, ex tuis nutrimentis valde charissimos atque dulcissimos, necessitatibus Ecclesiarum longe positarum abs te, concedere coeperis; tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate conjuncti, non sunt etiam corporaliter mecum. Nam ut longe mittam cogitationem tuam; quantumlibet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiae vinculum, quo nobis invicem ego et frater Severus inhaeremus: et tamen nosti quam raro cum mihi videre contingat. Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius; sed dum matris Ecclesiae necessitates, propter futurum saeculum, quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus. Quanto ergo aequius te tolerare oportet, pro utilitate ipsius matris Ecclesiae ejus fratris absentiam, cum quo non tamdiu cibum dominicum ruminas, quamdiu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix, et interdum per exiguas chartulas loquitur, et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas, quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum?

2. Hic forsitan dicas: Quid enim? et apud nos germanus meus Ecclesiae non erit utilis, aut propter aliud eum mecum habere desidero? Plane si tantum tibi quantum hic mihi, ejus praesentia lucrandis vel regendis ovibus Domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non jure culparet. Sed cum latina lingua, cujus inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio multum laborat, illic autem ejusdem linguae usus omnino sit; itane censes nos saluti plebium Domini oportere consulere, ut hanc facultatem [PL33.295] illuc mittamus, et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus? Da itaque veniam, quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum facio, quod me facere, sarcinae nostrae cura constringit. Dabit tibi Dominus, in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti, diaconum Lucillum tu potius concessisti. Neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis; ne nihil aliud quam durior appaream, venerabili mihi et sanctae Benevolentiae tuae.

EPISTOLA LXXXV. Augustinus Paulum quemdam episcopum objurgat, qui Ecclesiam levitate sua graviter offendebat, ut ad frugem et episcopo dignam vitam redeat

Domino sinceriter dilectissimo et votis omnibus beatificando fratri et consacerdoti PAULO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Tam inexorabilem me non vocares, nisi etiam mendacem putares. Quid enim aliud de animo meo credis, quando mihi talia scribis, nisi me tenere adversus te naevum discordiae et odium detestandum: quasi in re manifesta non caveam, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27); aut ita velim ejicere stipulam de oculo tuo, ut in meo trabem nutriam (Matth. VII, 4)? Non est quod putas. Ecce iterum dico et testor Deum, quia si tu tibi ea velles quae tibi ego volo, jam olim securus in Christo viveres, et in nominis ejus gloria totam ejus Ecclesiam laetificares. Ecce jam scripsi non tantum te esse fratrem meum, sed etiam collegam meum. Neque enim fieri potest, ut non sit collega meus quilibet episcopus Ecclesiae catholicae, qualiscumque sit, nullo ecclesiastico judicio damnatus. Sed ut tibi non communicem, nulla causa est, nisi quia tibi adulari non possum. Tibi enim maxime debeo, quia in Christo Jesu per Evangelium ego te genui, salubrem mordacitatem charitatis veraciter objurgando. Nec ita gaudeo multos in Ecclesiam catholicam adjuvante Domino per te esse collectos, ut non debeam plangere plures inde dispergi. Sic enim vulnerasti Ecclesiam Hipponensem, ut nisi te Dominus omnibus curis et sarcinis saecularibus expeditum, ad veram episcopalem vitam victumque revocaverit, tale vulnus sanari non possit.

2. Cum autem tu magis magisque implicare te non cesses, ut etiam rebus quibus renuntiasti, te post renuntiationem inserueris, quod nec apud humanas ipsas leges ullo modo defendi potest; et in ea professione vivere dicaris, cui frugalitas Ecclesiae tuae sufficere non possit: utquid quaeris communionem meam, cum audire nunquam volueris admonitionem meam? An ut quidquid facis mihi imputent homines, quorum querelas sustinere non possum? Frustra autem suspicaris [PL33.296] eos esse obtrectatores tuos, qui tibi semper et in vita priore adversati sunt. Non est ita; nec mirum quod multa te latent. Sed etiamsi hoc verum esset, nihil in tuis moribus invenire debuerunt, quod recte reprehenderent, et unde Ecclesiam blasphemarent. Adhuc me putas fortasse ideo ista dicere, quia non accepi satisfactionem tuam. Imo propterea dico, ne ipse non possim satis Deo facere de peccatis meis, si haec tibi tacuero. Novi quia cor habes, sed et tardum securum est, quando in coelo est; et acutum cor nihil est, quando in terra est. Non est episcopatus artificium transigendae vitae fallacis. Docebit te quod dico Dominus Deus, qui tibi interclusit omnes vias, ad quas illo uti voluisti, ut dirigat te, si intelligas, in illam viam, propter quam ambulandam tibi tam sancta sarcina imposita est.

EPISTOLA LXXXVI. Augustinus Caeciliano praesidi, ut suo edicto Donatistas in regione Hipponensi et in vicinis locis coerceat

Domino eximio, et in Christi charitate vere meritoque honorabili ac suspiciendo filio CAECILIANO, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.

Administrationis tuae claritas et fama virtutum, pietatis quoque christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi divina munera eo donante gaudes tributa, a quo speras promittente potiora, excitaverunt me, ut hoc epistolari alloquio aestus causarum mearum cum Excellentia partirer tua. Quantum enim per alias Africae terras te unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum dolemus regionem Hipponensium-Regiorum et ei vicinas partes confines Numidiae, praesidiali edicti tui vigore nondum adjuvari meruisse, domine eximie, et in Christe charitate vere meritoque honorabilis ac suspiciende fili. Quod ne meae potius negligentiae deputetur, qui episcopalem sarcinam Hippone sustineo, tuae Magnificentiae non tacendum putavi. Quantum etiam in campo Hipponensi haeretica praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis, qui haec tuae Sublimitati narrare poterunt, vel ex presbytero quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adjuvante Domino Deo nostro, procul dubio providebis ut tumor sacrilegae vanitatis terrendo sanetur potius quam ulciscendo resecetur.

EPISTOLA LXXXVII. Augustinus Emerito donatistae, adhortans ut attendat et respondeat, qua justa causa schisma moverint

Desiderabili et dilecto fratri EMERITO, AUGUSTINUS.

1. Ego cum audio quemquam bono ingenio praeditum, [PL33.297] doctrinisque liberalibus eruditum, quanquam non ibi salus animae constituta sit, tamen in quaestione facillima, sentire aliud quam veritas postulat, quo magis miror, eo magis exardesco nosse hominem, et cum eo colloqui: vel si id non possim, saltem litteris quae longissime volant, attingere mentem ejus, atque ab eo vicissim attingi desidero. Sicut te esse audio talem virum, et ab Ecclesia catholica, quae sicut sancto Spiritu praenuntiata est, toto orbe diffunditur, discerptum doleo atque seclusum; quam ob causam nescio. Nam certum est magnae parti Romani orbis, ne dicam etiam barbaris gentibus, quibus quoque debitorem se dicebat Apostolus (Rom. I, 14), quorum christianae fidei communio nostra contexitur, ignotam esse partem Donati; nec eos omnino scire vel quando vel quibus causis exorta sit ista dissensio. Quos utique omnes Christianos ab eis criminibus quae Afris objicitis, nisi innocentes esse fatearis, cogeris dicere, omnium malis factis obnoxios, cum apud vos perditi, ut mitius dixerim, latent, vos omnes esse pollutos. Non enim neminem de vestra communione pellitis; aut tunc primum pellitis, cum primum illud, unde pellendus est, fecerit. An non aliquanto tempore latentem, et postea proditum convictumque damnatis? Quaero igitur utrum vos contaminaverit eo tempore quo latebat? Respondebis: Nullo modo. Nullo ergo tempore contaminaret, etiamsi semper id lateret; nam et mortuorum nonnulla saepe commissa produntur, nec fraudi est Christianis, qui eis communicavere viventibus. Cur ergo vos tam temeraria atque sacrilega diremptione praecidistis a communione innumerabilium Ecclesiarum Orientalium, quas semper latuit, et adhuc latet quod in Africa gestum esse aut docetis aut fingitis?

2. Alia enim quaestio est, utrum illa vera dicatis, quae quidem nos multo probabilioribus documentis falsa esse convincimus, et in vestris magis ea ipsa quae objicitis, tunc probata declaramus. Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, tunc aggredienda et discutienda, cum opus fuerit. Illud nunc attendat vigilantia mentis tuae, neminem contaminari posse ignotorum ignotis criminibus. Unde manifestum est a communione orbis, cui seu falsa seu vera crimina quae Afris intenditis, prorsus ignota sunt et ignota semper fuerunt, sacrilego schismate vos esse separatos: quanquam et illud non est tacendum, etiam cognitos malos bonis non obesse in Ecclesia, si eos a communione prohibendi aut potestas desit, aut aliqua ratio conservandae pacis impediat. Qui sunt enim, qui apud prophetam Ezechielem, et ante vastationem perditorum signari meruerunt, et cum illi vastarentur evadere illaesi (Ezech. IX, 4-6), nisi, ut ibi manifestissime ostenditur, qui moerent et gemunt peccata et iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum? quis autem quod ignorat, gemit et moeret? Ex eadem ratione etiam Paulus Apostolus falsos fratres tolerat. Non enim de incognitis ait: Omnes enim sua quaerunt, [PL33.298] non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21); quos tamen secum fuisse manifestat. Ex quo autem genere sunt, qui vel thurificare idolis, vel Codices divinos tradere, quam mori maluerunt, nisi ex eorum qui sua quaerunt, non Jesu Christi?

3. Multa testimonia Scripturarum praetereo, ne longiorem quam necesse est epistolam faciam, et eruditioni tuae plura per teipsum consideranda permitto. Quod tamen satis est, vide obsecro: si tam multi iniqui in uno populo Dei, eos qui secum versabantur non fecerunt tales, quales ipsi erant, si multitudo illa falsorum fratrum apostolum Paulum, in una cum eis Ecclesia constitutum, non fecit sua quaerentem, non quae Jesu Christi; manifestum est non hoc effici hominem, quod est malus quisquam, cum quo ad altare Christi acceditur, etiamsi non sit incognitus, si tantum non approbetur, et a bona conscientia displicendo separetur. Manifestum est igitur non esse aliud cum fure concurrere, nisi vel furari cum eo, vel furtum ejus cordis placito accipere. Hoc nos dicimus, ut quaestiones infinitas atque superfluas de factis hominum, quae rationem nostram nihil impediunt, auferamus.

4. Sed et vos, nisi hoc sentiatis, tales eritis omnes, qualis Optatus in vestra communione vobis non ignorantibus fuit: quod absit ab Emeriti moribus, aliorumque talium, quales apud vos esse non dubito longe a factis illius alienos. Neque enim vobis objicimus, nisi schismatis crimen, quam etiam haeresim male perseverando fecistis. Quanti autem divino judicio pendatur hoc facinus, lege quod te legisse non ambigo. Invenies Dathan et Abiron hiatu terrae devoratos, caeterosque omnes, qui eis consenserant, igne de medio eorum existente consumptos (Num. XVI, 31-35). Illud ergo scelus ad exemplum devitandi Dominus Deus praesenti supplicio denotavit, ut cum talibus patientissime parcit, quale ultimo judicio reservet, ostenderet. Neque enim reprehendimus rationes vestras, si eo tempore quo vesana potentia furere jactabatur Optatus, cum ejus accusator esset totius Africae gemitus congemiscentibus vobis, si tamen talis es, qualem te praedicat fama, quod scit Deus me et credere et velle: non ergo reprehendimus si eo tempore, ne multos secum excommunicatus traheret, et communionem vestram schismatis furore praecideret, eum excommunicare noluistis. Sed hoc ipsum est quod vos arguit in judicio Dei, frater Emerite, quod cum videretis tam magnum malum esse, dividi partem Donati, ut Optatus potius in communione tolerandus existimaretur, quam illud admitteretur; permanetis in eo malo, quod in dividenda Ecclesia Christi a vestris majoribus perpetratum est.

5. Hic fortasse respondendi angustia tentabis defendere Optatum. Noli, frater, noli obsecro; non te decet, et si aliquem alium forte deceat, si tamen quidquam decet malos, Emeritum certe non decet defendere Optatum. Sed fortasse nec accusare Ita sit sane. [PL33.299] Utere voce media, et dic: Unusquisque sarcinam suam portat (Gal. VI, 5). Tu quis es, qui judicas servum alienum (Rom. XIV, 4.)? Si ergo ad testimonium totius Africae, imo vero terrarum omnium quaquaversum Gildonis fama fervebat, simul enim et ille notus erat, non ausi estis unquam de Optato judicare, ne temere de incognitis judicaretis; nos tandem possumus aut debemus de iis qui ante nos vixerunt, ad vestrum tantummodo testimonium, temerariam de incognitis ferre sententiam, ut parum sit quod vos ignota criminamini, nisi et nos ignota judicemus? Non enim Optatum, etiamsi forte falsa periclitatur invidia, sed te defendis, cum dicis: Ignoro qualis iste fuerit. Quanto magis ergo quales fuerint Afri, quos ignotiores arguis, Orientalis orbis ignorat? a quibus tamen Ecclesiis, quarum nomina habes in Libris et recitas, nefaria dissensione disjungeris. Si Thamugadensem episcopum vestrum famosissimum et pessime diffamatum, non dico Caesariensis, sed Sitifensis collega ejus ejusdemque temporis ignorabat, quomodo traditores Afros, quicumque illi fuerint, Ecclesia Corinthiorum, Ephesiorum, Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, Antiochenorum, Ponti, Galatiae, Cappadociae, caeterarumque orbis partium ab Apostolis in Christo aedificatarum, aut nosse potuit, aut damnari a vobis meruit, quia non potuit? et tamen eis non communicatis, et dicitis non esse Christianos, et eos rebaptizare conamini. Quid dicam? quid querar? aut quid exciamem? Si cum homine cordato loquor, indignationis hujus aculeos tecum participo. Nam vides profecto quae dicerem, si vellem dicere.

6. An forte fecerunt inter se majores vestri concilium, et damnaverunt praeter se totum orbem christianum? Itane ad hoc perducta est rerum existimatio, ut concilium Maximianensium, qui de vestra praecisione praecisi sunt, quia vobis comparati paucissimi sunt, non valeat adversus vos; et vestrum concilium valeat adversus gentes haereditatem Christi, et possessionem ejus terminos terrae (Psal. II, 8.)? Miror si habet in corpore sanguinem, qui de hac re non erubescit. Rescribe ad ista, quaeso: a nonnullis enim, quibus non potui non credere, audivi te rescripturum, si tibi scriberem. Jam etiam pridem misi unam epistolam, quam utrum acceperis vel ei responderis, et forte ego tuam non acceperim, nescio. Nunc interim peto ad haec respondere ne graveris, quod tibi videtur. Sed noli te in alias tollere quaestiones; hinc enim caput est ordinatissimae inquisitionis, cur schisma factum sit.

7. Nam et terrenae potestates cum schismaticos persequuntur, ea regula se defendunt, qua dicit Apostolus: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt. Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum. Quod si malum feceris, time: non enim frustra gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 2 4). Tota igitur quaestio est, utrum [PL33.300] nihil mali sit schisma, aut utrum schisma non feceritis, ut pro bono opere potestatibus resistatis, non pro malo, unde vobis acquiratis judicium. Propterea providentissime Dominus non ait: Beati qui persecutionem patiuntur tantum; sed addidit, propter justitiam (Matth. V, 10). Si ergo justitia est quam operati estis in illa dissensione, in qua etiam permanetis, secundum ea quae supra dixi, nosse abs te cupio. Si autem iniquitas est orbem christianum damnare inauditum, vel quia non audivit quae vos audistis, vel quia non ei probatum est quod temere credidistis, aut sine certo documento accusastis, et ideo rebaptizare velle tot Ecclesias ipsius Domini, cum hic adhuc esset in carne, et Apostolorum ejus praedicatione ac labore fundatas: quia vobis licet, aut nescire Afros collegas vestros malos simul viventes, simul Sacramenta tractantes; aut etiam scire, sed tolerare, ne pars Donati dividatur; illis autem in orbe remotissimo constitutis, non licet nescire quod vos de Afris aut nostis, aut creditis, aut audistis, aut fingitis? Quae tanta est perversitas amplecti suam iniquitatem, et potestatum accusare severitatem?

8. At enim et malos Christianis non licet persequi. Esto, non liceat; sed numquid hoc potestatibus ad hoc ipsum ordinatis fas est objicere? An Apostolum delebimus? aut non habent codices vestri quae paulo ante commemoravi? Sed vos, inquies, talibus communicare non debetis. Quid ergo? Vos Flaviano quondam vicario, partis vestrae homini, quia legibus serviens, nocentes quos invenerat occidebat, non communicastis? Sed a vobis, inquies, Romani principes adversum nos provocantur. Imo a vobis adversum vos ipsos, qui Ecclesiam, cujus illic, sicut tanto ante praedictum est, jam membra sunt (de Christo enim dictum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae, (Psal. LXXI, 11), et praecisione laniare ausi estis, et rebaptizare pertinaciter audetis. Nostri autem adversus illicitas et privatas vestrorum violentias, quas et vos ibi, qui talia non facitis, doletis et gemitis, a potestatibus ordinatis tuitionem petunt, non qua vos persequantur, sed qua se defendant; sicut apostolus Paulus adversus Judaeos conjurantes ut eum necarent (Act. XXIII, 21), antequam esset Romanum imperium christianum, egit ut sibi tuitio etiam armatorum daretur. Sed illi principes qualibet occasione cognoscentes vestri schismatis nefas, constituunt adversus vos pro sua sollicitudine ac potestate quod volunt. Non enim frustra gladium portant; Dei enim ministri sunt, vindices in iram in eos qui male agunt. Postremo etiam si aliqui nostrorum non christiana moderatione ista faciunt, displicet nobis; sed tamen non propter eos relinquimus catholicam Ecclesiam, si eam ante ultimum tempus ventilationis a palea purgare non possumus, quando et vos propter Optatum, cum eum pellere non audebatis, partem Donati non reliquistis.

9. At enim dicitis: Quare nos adjungi vobis vultis, si scelerati sumus? Quia vivitis adhuc, et corrigi potestis si velitis. Cum enim nobis conjungimini, hoc est Ecclesiae Dei, haereditati Christi, cujus possessio [PL33.301] sunt termini terrae, vos corrigimini ut in radice vivatis. De ramis enim fractis sic ait Apostolus: Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23). Vos ergo mutamini ex ea parte qua dissentiebatis; quamvis Sacramenta quae habebatis, cum eadem sint in omnibus, sancta sint. Quapropter vos mutari volumus a perversitate, id est, ut denuo radicetur vestra praecisio. Nam Sacramenta quae non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis; ne forte cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis mysteriis Christi, quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus injuriam. Neque enim et Saül depravaverat unctionem quam acceperat; cui unctioni tantum honorem rex David pius Dei servus exhibuit. Propterea ergo vos non rebaptizamus, quia radicem vobis reddere cupimus; formam tamen praecisi sarmenti, si non mutata est, approbamus: quae tamen quamvis integra, nullo modo est, sine radice fructuosa. Alia quaestio est de persecutionibus, quas vos dicitis pati in tanta mansuetudine et Ienitate nostrorum, cum vere illicite ac privatim vestri faciant graviora; alia de Baptismate, quod non quaerimus ubi sit, sed ubi prosit. Nam ubicumque est, ipsum est; sed non etiam ille qui hoc accipit, ubicumque est, ipse est. Itaque privatam hominum impietatem detestamur in schismate; baptismum vero Christi ubique veneramur: quia si desertores secum Imperatoris signa traducant, illis vel damnatione punitis, vel indulgentia correctis, salva signa recipiuntur, si salva manserunt. Et si quid de hac re diligentius quaerendum est, alia est, ut dixi, quaestio. Hoc enim observandum est in his rebus, quod observat Ecclesia Dei.

10. Quaeritur autem utrum vestra, an nostra sit Ecclesia Dei. Quapropter illud quaerendum est a capite, cur schisma feceritis. Si non rescripseris, ego apud Deum, quantum credo, facilem causam habeo; quia viro, quem audivi, excepto schismate, bonum et liberaliter instructum, pacificantes litteras misi. Tu videris quid illi respondeas, cujus nunc laudanda patientia, in fine vero timenda sententia est. Si autem rescripseris ea cura, qua tibi scriptum vides, aderit misericordia Dei, ut aliquando error qui nos dirimit, et amore pacis et ratione veritatis intereat. Memento quod de Rogatensibus non dixerim, qui vos Firmianos appellare dicuntur, sicut nos Macarianos appellatis. Neque de Rucatensi episcopo vestro, qui cum Firmo pactus perhibetur incolumitatem suorum, ut ei portae aperirentur, et in vastationem darentur Catholici, et alia innumerabilia. Desine ergo locis communibus exaggerare facta hominum, vel audita, vel cognita. Vides enim quae de vestris taceam, ut de origine [PL33.302] schismatis, ubi tota causa est, res agatur. Dominus Deus inspiret tibi cogitationem pacificam, desiderabilis et dilecte frater.

EPISTOLA LXXXVIII. Clerici Hipponenses catholici ad Januarium episcopum donatistam, expostulantes de Circumcellionum saevitia in Catholicos. Stilus est Augustini, quanquam communi clericorum nomine scripta est epistola

JANUARIO Clerici catholici regionis Hipponensium-Regiorum.

1. Clerici et Circumcelliones vestri novi generis et inauditae crudelitatis persecutione in nos saeviunt. Qui si malum pro malo redderent, etiam sic contra legem facerent Christi. Nunc vero, consideratis omnibus factis nostris et vestris, invenimur hoc pati quod scriptum est, Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12); et in alio psalmo: Cum his qui oderant pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 7). Nam cum sis in tam grandi constitutus aetate, arbitramur te optime nosse quod pars Donati, quae primo apud Carthaginem pars Majorini dicebatur, ultro accusavit Caecilianum, tunc episcopum Ecclesiae Carthaginensis, apud imperatorem illum antiquum Constantinum. Sed ne forte aut oblita hoc sit gravitas tua, aut te nosse dissimules, aut etiam, quod non putamus, forsitan nescias, exemplum relationis tunc Anulini proconsulis, quem pars Majorini tunc interpellavit, ut ea crimina quae objiciebat Caeciliano, ad memoratum imperatorem ab eodem proconsule mitterentur, his nostris litteris inserimus.

A. GGG. NNN. ANULINUS VC, proconsul Africae

2. Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique [PL33.303] clerici appellantur, devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est ut, unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia Majestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae, atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum Numinis vestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta suprascriptum ita: »Libellus Ecclesiae catholicae, criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini;« item alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae. Datum die decimo septimo calend. maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium Cos.

3. Post hanc relationem ad se missam jussit Imperator venire partes ad episcopale judicium in urbe Roma faciendum; ubi quemadmodum causa dicta atque finita sit, et Caecilianus innocens judicatus sit, indicant Gesta ecclesiastica. Jam utique post pacificum moderamen judicii episcopalis, omnis contentiosnis et animositatis pertinacia debebat exstingui. Sed rursus majores vestri ad Imperatorem redierunt, et non recte judicatum, neque omnem causam auditam esse conquesti sunt. Unde ille alterum episcopale judicium dedit habendum in Arelatensi Galliae civitate, ubi multi vestri, vana et diabolica dissensione damnata, cum Caeciliano in concordiam redierunt; alii vero pertinacissimi et litigiosissimi ad eumdem imperatorem appellaverunt. Postea et ipse coactus episcopalem causam inter partes cognitam terminavit, et primus contra vestram partem legem constituit, ut loca congregationum vestrarum fisco vindicarentur: quarum omnium rerum documenta si vellemus inserere, nimium longas litteras faceremus. Illud tamen nullo modo praetermittendum est, quomodo Felicis Aptungensis, quem fontem omnium malorum in concilio Carthaginensi, ab Secundo Tigisitano primate, patres vestri fuisse dixerunt, urgentibus apud Imperatorem vestris, publico judicio causa discussa atque finita sit. Nam memoratus Imperator in hac ipsa causa vestros apud se accusatores et assiduos interpellatores [PL33.304] litteris suis fuisse testatur, quarum exemplum infra scripsimus.

Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS MAXIMUS, et VALERIUS LICINIUS, ad PROBIANUM, proconsulem Africae

4. Aelianus praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus, Verus, vicarius praefectorum, tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandam. Etenim cum jam Superium centurionem, et Caecilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum excuratorem, et Calibium juniorem, ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum suprascriptae civitatis, praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem: adeo ut, cum Caeciliano fuisset objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur objecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. Denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquentium civitatis, epistolam Caeciliani exduumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum Actis quae suberant, pervidimus, et ideo minime tortum, quod se decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit. Unde volumus ut eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus apparere et intimari possit, frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet ut omissis, sicut opertet, ejusmodi contentionibus, populus sine [PL33.305] dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat.

5. Haec cum videas ita se habere, quid est quod nobis de imperatorum jussionibus, quae contra vos constituuntur, invidiam concitatis, cum hoc totum vos potius antea feceritis? Si nihil debent in his causis imperatores jubere, si ad imperatores christianos haec cura pertinere non debet, quis urgebat majores vestros causam Caeciliani ad Imperatorem per proconsulem mittere, et episcopum contra quem absentem jam sententias quoquo modo dixeratis, iterum apud Imperatorem accusare, quo innocente pronuntiato, ordinatori ejus Felici alias apud eumdem imperatorem calumnias machinari? Et nunc quid aliud quam ipsius majoris Constantini judicium contra vestram partem vivit, quod majores vestri elegerunt, quod assiduis interpellationibus extorserunt, quod episcopali judicio praetulerunt? Si displicent imperialia judicia; qui primitus imperatores ad ea vobis excitanda coegerunt? Sic enim modo contra Catholicam clamatis, in his quae contra vos ab imperatoribus decernuntur, quemadmodum si vellent adversus Danielem clamare, qui liberato illo eisdem leonibus consumendi missi sunt, a quibus eum ipsi primitus consumi voluerunt: scriptum est enim, Nihil interest inter minas regis et iram leonis (Prov. XIX, 12). Danielem calumniosi inimici in lacum leonum mitti coegerunt: vicit innocentia ejus illorum malitiam; illaesus inde levatus est; ipsi illuc missi perierunt. Similiter majores vestri Caecilianum et ejus societatem regiae irae consumendam objecerunt, cujus innocentia liberata, ab eisdem regibus eadem vos patimini, quae illos vestri pati voluerunt; quoniam scriptum est: Qui parat proximo foveam, ipse incidet in eam (Eccli. XXVII, 29).

6. De nobis ergo quod queramini non habetis; et tamen Ecclesiae catholicae mansuetudo, etiam ab his imperatorum jussionibus omnino conquieverat, nisi vestri clerici et Circumcelliones, per suas immanissimas improbitates furiosasque violentias quietem nostram perturbantes atque vastantes, haec in vos recoli et renovari coegissent. Nam priusquam recentiores leges istae de quibus modo querimini, venissent in Africam, insidias in itineribus nostris episcopis tetenderunt, conclericos nostros plagis immanissimis quassaverunt, laicis quoque et plagas gravissimas inflixerunt, et intulerunt eorum aedificiis incendia. Presbyterum etiam quemdam quia propria et libera voluntate unitatem nostrae communionis elegit, de domo sua raptum, et pro arbitrio immaniter caesum in gurgite etiam coenoso volutatum, buda vestitum, cum quibusdam dolendum, quibusdam ridendum in pompa sui [PL33.306] facinoris ostentassent, abductum inde quo voluerunt, vix post dies duodecim dimiserunt. Unde conventus municipalibus Gestis a nostro episcopo Proculeianus, cum ab inquirenda causa dissimulasset, et iterum continuo conventus esset, nihil se dicturum amplius Gestis expressit. Et hodie illi qui hoc fecerunt, presbyteri vestri sunt, adhuc nos insuper territantes, et sicut potuerint persequentes.

7. Nec tamen de his injuriis et persecutionibus quas Ecclesia catholica in regione nostra tunc pertulit, imperatoribus conquestus est episcopus noster. Sed facto concilio placuit ut pacifice conveniremini, quo, si fieri posset, haberetis inter vos collationem, et errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo laetaretur. Et in ipsa conventione quid Proculeianus primo responderit, quod concilium facturi essetis, et illic visuri quid respondere deberetis; deinde quid postea, cum propter suam promissionem denuo conventus esset, Actis expresserit, recusans pacificam collationem, ipsa Gesta instruant Gravitatem tuam. Deinde cum vestrorum clericorum et circumcellionum notissima omnibus non cessaret immanitas, dicta causa est, cum Crispinus judicatus haereticus, nec poena decem librarum auri quae in haereticos ab imperatoribus fuerat constituta, per mansuetudinem catholicam feriri permissus est, et tamen ad imperatores appellandum putavit. Cujus appellationi quod ita responsum est, nonne vestrorum praecedens improbitas, et eadem ipsius appellatio extorsit ut fieret? nec tamen etiam post ipsum rescriptum, intercedentibus apud Imperatorem nostris episcopis, eadem auri condemnatione multatus est. Ex concilio autem nostri episcopi legatos ad comitatum miserunt, qui impetrarent ut non omnes episcopi et clerici partis vestrae, ad eamdem condemnationem decem librarum auri, quae in omnes haereticos constituta est, tenerentur; sed hi soli in quorum locis aliquas a vestris violentias Ecclesia catholica pateretur. Sed cum legati Romam venerunt, jam cicatrices episcopi catholici Bagaitani horrendae ac recentissimae Imperatorem commoverant, ut leges tales mitterentur, quales et missae sunt. Quibus in Africam venientibus, cum utique non ad malum, sed ad bonum coepissetis urgeri, quid facere debebatis nisi et vos mittere ad episcopos nostros, ut quomodo vos ipsi convenerant, sic convenirentur a vobis, et potius collatione veritas appareret?

[PL33.307] 8. Non solum autem non fecistis, sed pejora mala nobis vestri nunc faciunt. Non tantum nos fustibus quassant ferroque concidunt; verum etiam in oculos exstinguendos calcem mixto aceto incredibili excogitatione sceleris mittunt. Domus insuper nostras compilantes, arma sibi ingentia et terribilia fabricarunt, quibus armati per diversa discurrunt, comminantes atque anhelantes caedes, rapinas, incendia, caecitates. Quibus rebus compulsi sumus tibi primitus conqueri, ut consideret Gravitas vestra quam multi vestrum, imo vos omnes, qui vos pati dicitis persecutionem, sub ipsis quasi terribilibus imperatorum catholicorum legibus in possessionibus vestris et alienis securi sedeatis, et nos a vestris tam inaudita mala patiamur. Vos dicitis pati persecutionem; et nos ab armatis vestris fustibus et ferro concidimur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostrae domus ab armatis vestris compilando vastantur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostri oculi ab armatis vestris calce et aceto exstinguuntur. Insuper etiam si quas mortes sibi ultro ingerunt, nobis volunt esse invidiosas, vobis gloriosas. Quod nobis faciunt, sibi non imputant; et quod sibi faciunt, nobis imputant. Vivunt ut latrones, moriuntur ut circumcelliones, honorantur ut martyres; et tamen nec latrones aliquando audivimus eos quos depraedati sunt, excaecasse. Occisos auferunt luci, non vivis auferunt lucem.

9. Nos interim si quando vestros tenemus, cum magna dilectione servamus illaesos, loquimur illis, et legimus omnia, quibus error ipse convincitur, qui fratres a fratribus separat; facimus quod Dominus per Isaiam prophetam praecepit, dicens: Audite qui pavetis verbum Domini; dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos exsecrantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate; ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5). Ac sic aliquos eorum considerantes evidentiam veritatis, et pulchritudinem pacis, non Baptismo quem jam sicut regalem characterem tanquam desertores acceperant, sed fidei quae illis defuit, et Spiritus sancti charitati et Christi corpori sociamus. Scriptum est enim, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9); itemque scriptum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Si autem vel nimia duritia, vel pudore non ferentes eorum insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa jactabant et tam multa mala excogitabant, vel magis timore, ne qualia nobis antea faciebant, talia nobiscum jam patiantur, unitati Christi consentire noluerint, sicut illaesi retenti sunt, sic a nobis dimittuntur illaesi: hoc quantum possumus monemus etiam laicos nostros, ut eos illaesos teneant, et nobis corripiendos instruendosque perducant. Sed aliqui nos audiunt, et si possunt faciunt: alii cum illis quemadmodum cum latronibus agunt, quia eos revera tales patiuntur. Aliqui ictus eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne ab eis ante feriantur: aliqui apprehensos judicibus offerunt, nec nobis intercedentibus eis parcunt, [PL33.308] dum ab eis pati mala immania pertimescunt. In quibus omnibus illi non deponunt facta latronum, et honorem sibi exigunt martyrum.

10. Hoc est ergo desiderium nostrum, quod tuae Gravitati per has litteras, et per fratres, quos misimus, allegamus. Primum si fieri potest, ut cum episcopis nostris pacifice conferatis, ut in quibus fuerit inventus, non homines, sed error ipse tollatur; ut homines non puniantur, sed corrigantur; ut vos modo conveniatis, quia eorum conventionem antea contempsistis. Quanto melius enim hoc inter vos facitis, ut quod egeritis conscriptum et subscriptum Imperatori mittatis, quam ut hoc apud terrenas potestates fiat, quae non possunt nisi jam datis contra vos legibus inservire? Vestri enim collegae qui navigaverant, apud praefectos dixerunt se audiri venisse. Et nominaverunt sanctum patrem nostrum catholicum episcopum Valentinum, qui tunc in comitatu erat, dicentes cum illo se velle audiri: quod eis non poterat judex concedere, qui jam secundum leges, quae contra vos constitutae sunt, judicabat; nec ille episcopus ita venerat, aut aliquod tale mandatum a suis episcopis acceperat. Quanto ergo melius ipse imperator, qui non est eisdem legibus subditus, et qui habet in potestate alias leges ferre, cum ei collatio vestra fuerit recitata, de tota ipsa causa poterit judicare, quamvis jam olim dicta fuerit terminata? Sed ideo vos conferre volumus, non ut causa iterum finiatur; sed ut eis qui nesciunt jam finita monstretur. Quod si hoc facere vestri episcopi voluerint, quid inde perditis, et non potius acquiritis, quia voluntas vestra innotescit, ne diffidentia merito reprehendatur? An forte putatis non licere fieri, cum non vos lateat quod Dominus Christus etiam cum diabolo de Lege locutus est (Matth. IV, 4); quod cum Paulo apostolo non solum Judaei, sed etiam de haeresi Stoicorum et Epicureorum philosophi Gentium contulerunt (Act. XVII, 18)? an forte istae leges Imperatoris, vos non permittunt nostros episcopos convenire? Ecce interim episcopos vestros qui sunt in regione Hipponensi, ubi a vestris tanta mala patimur, convenite. Quanto enim licentius et liberius ad nos, per vestros vestra scripta, quam eorum arma perveniunt?

11. Postremo per istos ipsos fratres nostros, quos ad vos misimus, talia rescribite. Si autem et hoc non vultis, saltem cum vestris a quibus talia patimur nos audite. Ostendite nobis veritatem, pro qua vos pati dicitis persecutionem, cum patiamur nos vestrorum tantam crudelitatem. Si enim nos esse in errore conviceritis, forte concedetis nobis ut non rebaptizemur a vobis, justum existimantes ut nobis hoc praestetis, qui baptizati sumus ab eis quos nullo judicio damnastis, [PL33.309] quod praestitistis eis quos Felicianus Mustitanus et Praetextatus Assuritanus per tam longum tempus baptizaverant, quando eos per judicum jussa de basilicis pellere conabamini, quia Maximiano communicabant, cum quo a vobis in concilio Bagaitano expresse nominatimque damnati sunt. Quae omnia Gestis judicialibus et municipalibus demonstramus, ubi et ipsum concilium vestrum allegastis, dum vultis judicibus ostendere quod schismaticos vestros de basilicis pelleretis. Et tamen qui ab ipso semine Abrahae, in quo omnes gentes benedicuntur (Gen. XXII, 18), schisma fecistis, de basilicis pelli non vultis, non per judices, sicut schismaticis vestris vos fecistis, sed per ipsos reges terrae, qui completa prophetia Christum adorant, apud quos Caecilianum accusantes victi recessistis.

12. Si autem nec audire nec docere nos vultis, venite aut mittite nobiscum in regionem Hipponensium, qui videant armatum exercitum vestrum; quamvis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum. Si neque hoc vultis, saltem scribite ad illos, ut jam ista non faciant, ut jam se a caedibus nostris, a rapinis, ab excaecatione compescant. Nolumus dicere: Damnate illos. Vos enim videritis quomodo vos non inquinent, quos modo ostendimus in vestra communione latrones, et nos inquinent quos nunquam potuistis ostendere traditores. Ex his omnibus eligite quod volueritis. Si autem querelas nostras contempseritis, nos minime poenitebit ordine pacifico agere voluisse. Aderit Dominus Ecclesiae suae, ut vos potius humilitatem nostram contempsisse poeniteat.

EPISTOLA LXXXIX. Augustinus Festo, docens recte legibus reprimi Donatistas; et indicans in regione Hipponensi nondum eos Festi litteris correctos, sed adhuc intolerabiliter grassari

Domino dilectissimo et honorabili ac suscipiendo filio FESTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Si pro errore homines et damnabili dissensione et convicta modis omnibus falsitate tanta praesumunt, ut eorum salutem requirenti catholicae Ecclesiae tam audacter insidiari minarique non cessent; quanto magis aequum est, et oportet eos qui pacis et unitatis christianae asserunt veritatem, omnibus etiam dissimulantibus et cohibentibus manifestam, satagere instanter atque impigre, non solum pro eorum munimine qui jam catholici sunt, verum etiam pro eorum correctione qui nondum sunt? Nam si pertinacia insuperabiles vires habere conatur, quantas decet habere constantiam, quae in eo bono quod perseveranter atque infatigabiliter agit, et Deo placere se novit, et procul dubio non potest hominibus prudentibus displicere?

2. Quid autem infelicius atque perversius, sicut Donatistae faciunt, qui se persecutionem perpeti gloriantur, quam de coercitione iniquitatis suae non solum [PL33.310] nescire confundi, sed etiam velle laudari; ignorantes caecitate mirabili, vel animositate damnabili se scire dissimulantes, quod martyres veros non faciat poena, sed causa? Et hoc quidem adversus eos dicerem, quos sola caligo haeretici erroris involveret, pro quo sacrilegio poenas dignissimas luerent, nec tamen ulla quemquam violenta insania laedere auderent. Adversus autem istos quid dicam, quorum tam perniciosa perversitas, vel damnorum terrore coercetur, vel docetur exsilio quam ubique diffusa sit Ecclesia, sicut futura praedicta est, quam malunt oppugnare quam agnoscere? Et si ea quae per misericordissimam disciplinam patiuntur, comparentur eis factis quae furiosa temeritate committunt, quis non videat, qui magis persecutores vocandi sunt? Quanquam filii mali eo tantum quo perdite vivunt, etiamsi nullas violenter inferant manus, parentum pietatem gravius persequuntur, quam cum illos pater aut mater, quanto amplius diligunt, tanto amplius ad bonam vitam sine ulla dissimulatione compellunt.

3. Exstant publicorum monumentorum firmissima documenta, quae potes legere si volueris, imo peto et hortor ut legas; quibus probatur quod majores eorum qui primi se ab Ecclesiae pace diviserunt, ultro per Anulinum tunc proconsulem apud Constantinum imperatorem accusare ausi sunt Caecilianum. In quo utique judicio si vicissent, quid erat Caecilianus ab Imperatore passurus, nisi quod in istos posteaquam victi sunt pronuntiavit? Sed videlicet si eis accusantibus atque superantibus Caecilianus ejusque collegae pellerentur sedibus, quas tenebant, vel etiam in sua conspiratione durantes gravius punirentur (neque enim poterat victos et resistentes regia censura contemnere); tunc isti provisionem suam et pro Ecclesia sollicitam curam praedicandam laudibus ventilarent. Nunc autem quia ipsi superati sunt, quia ea quae intendebant, probare minime potuerunt, si quid pro sua iniquitate patiuntur, persecutionem vocant; nec tantum furorem perditum minime reprimunt, verum etiam honorem martyrum quaerunt: quasi vero christiani catholici imperatores adversus eorum pertinacissimam iniquitatem aliud sequantur quam Constantini judicium, apud quem ultro Caeciliani accusatores fuerunt, cujus auctoritatem omnibus transmarinis episcopis praetulerunt, ut non ad illos, sed ad illum Ecclesiae causam deferrent; ut ab eo datum in urbe Roma episcopale judicium, in quo primum victi sunt, rursus apud illum accusarent; ut ab altero apud Arelatum dato episcopali judicio ad illum appellarent: apud quem tamen novissime superati, in sua perversitate permanserunt. Puto quod ipse diabolus, si auctoritate judicis quem ultro elegerat, toties vinceretur, non esset tam impudens ut in ea causa persisteret.

4. Sed haec humana judicia deputentur, et circumveniri ac falli, vel etiam corrumpi potuisse dicantur. Cur ergo adhuc accusatur christianus orbis terrarum, et nescio quibus traditorum criminibus infamatur, qui [PL33.311] utique nec potuit nec debuit nisi electis judicibus potius quam victis litigatoribus credere? Habent apud Deum illi judices causam suam sive bonam sive malam: quid fecit Ecclesia toto orbe diffusa, quae non ob aliud ab istis rebaptizanda censetur, nisi quia in ea causa, in qua quid veri esset judicare non potuit, eis potius qui judicare potuerunt, quam eis qui nec superati cesserunt, credendum putavit? O magnum crimen omnium gentium, quas in semine Abrahae benedicendas promisit Deus (Gen. XXII, 18), et sicut promisit exhibuit! quae cum una voce dixerint, Quare nos vultis rebaptizare, respondetur eis, Quia nescitis qui fuerint in Africa sanctorum Codicum traditores, et in eo quod nesciebatis, judicibus magis quam accusatoribus credere voluistis. Si crimen alienum non gravat quemquam, quid pertinet ad orbem terrarum quod in Africa quisque commisit? Si crimen incognitum non gravat quemquam, unde potuit orbis terrarum cognoscere vel crimen judicum vel reorum? Judicate qui cor habetis. Haec est haeretica justitia, ut quia orbis terrarum non damnat crimen incognitum, pars Donati damnet orbem terrarum inauditum. Sed sane sufficit orbi terrarum tenere promissiones Dei, et in se videre compleri quod Prophetae tanto ante cecinerunt; in eisdem Scripturis agnoscere Ecclesiam, ubi et rex ejus Christus agnoscitur. Ubi enim de Christo talia praedicta sunt, qualia completa in Evangelio legimus, illic praedicta sunt de Ecclesia, qualia compleri toto orbe jam cernimus.

5. Nisi forte quemquam prudentium permovebit, quod de Baptismo solent dicere, tunc esse verum baptismum Christi, cum ab homine justo datur, cum et hinc teneat orbis terrarum evidentissimam et evangelicam veritatem, ubi Joannes ait: Qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Unde secura Ecclesia spem non ponit in homine, ne incidat in illam sententiam in qua scriptum est, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); sed spem suam ponit in Christo, qui sic accepit formam servi, ut non amitteret formam Dei, de quo dictum est, Ipse est qui baptizat. Proinde homo quilibet minister baptismi ejus, qualemcumque sarcinam portet, non iste, sed super quem columba descendit, ipse est qui baptizat. Illos autem vana sentientes, tanta absurditas sequitur, ut quo ab ea fugiant non inveniant. Cum enim fateantur ratum et verum esse Baptismum, quando baptizat apud eos aliquis criminosus, cujus crimina latent; dicimus eis, Quis tunc baptizat? nec habent quid respondeant nisi, Deus: neque enim possunt dicere quod homo adulter quemquam sanctificet. Quibus respondemus, Si ergo cum baptizat homo justus manifestus, ipse sanctificat, cum autem baptizat homo iniquus occultus, tunc non ipse, sed Deus sanctificat; optare debent qui baptizantur, ab occultis malis hominibus potius baptizari, quam a manifestis bonis: multo enim eos melius Deus, quam quilibet homo justus sanctificat. Quod si absurdum [PL33.312] est, ut quisque baptizandus optet ab occulto adultero potius baptizari, quam a manifesto casto, restat utique ut quilibet ministrorum hominum accesserit, ideo ratus sit Baptismus, quia super quem descendit columba, ipse bapizat.

6. Et tamen cum tam perspicua veritas aures et corda hominum feriat, tanta quosdam malae consuetudinis vorago submersit, ut omnibus auctoritatibus rationibusque resistere, quam consentire malint. Resistunt autem duobus modis; aut saeviendo, aut pigrescendo. Quid igitur hic faciat Ecclesiae medicina, salutem omnium materna charitate conquirens, tanquam inter phreneticos et lethargicos aestuans? numquid contemnere, numquid desistere vel debet vel potest? Utrisque sit necesse est molesta, quia neutris est inimica. Nam et phrenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari: sed perseverat diligentia charitatis, phreneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur; ambo molestati, quamdiu aegri sunt indignantur, sed ambo sanati gratulantur.

7. Denique non sicut putant, et sicut jactant, tales eos suscipimus quales fuerunt, sed omnino mutatos; quia esse catholici non incipiunt, nisi haeretici esse destiterint. Neque enim sacramenta eorum nobis inimica sunt quae cum illis nobis sunt communia; quia non humana sunt, sed divina. Proprius eorum error auferendus est, quem male imbiberunt, non sacramenta quae similiter acceperunt, quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent. Errore itaque derelicto, separationis pravitate correcta, ab haeresi ad Ecclesiae pacem transeunt quam non habebant, sine qua illis perniciosum fuerat quod habebant. Sed si cum transeunt, ficti sunt, non est hoc jam nostrum, sed Dei judicium. Et tamen quidam cum ficti putarentur, quoniam jussionis ad nos terrore transierunt, tales posterius in nonnullis tentationibus inventi sunt, ut quibusdam veteribus catholicis praeferrentur. Non ergo nihil agitur, cum instanter agitur. Neque enim solis humanis terroribus murus durae consuetudinis expugnatur; sed etiam divinis auctoritatibus atque rationibus fides et intelligentia mentis instruitur.

8. Quae cum ita sint, noverit Benignitas tua homines vestros qui in regione Hipponensi sunt, adhuc esse donatistas, nec apud eos quidquam valuisse tuas litteras. Cur autem non valuerint, non opus est scribere; sed mitte aliquem tuorum, vel domesticorum, vel amicorum, cujus hoc fidei possis injungere, qui non ad ea loca, sed ad nos primitus veniat illis omnino nescientibus, et nobiscum primitus consilio pertractato, quod agendum Domino adjuvante visum fuerit, agat. Neque enim tantum pro eis agimus cum hoc agimus, sed etiam pro nostris jam factis catholicis, quibus illorum vicinitas sic infesta est, ut contemni a nobis nullo modo possit. Et hoc quidem breviter scribere poteram; sed volui te habere aliquid litterarum nostrarum, quo rationem curae meae non solum ipse cognosceres, sed etiam cuicumque dissuadenti ne tuorum [PL33.313] correctioni operam instanter impendas, nobisque detrahenti quod talia velimus, habeas quod respondeas. Quod si superfluo feci, quod jam ista vel didiceras, vel ipse cogitaveras, aut onerosus fui quod curis publicis tam occupato prolixam epistolam ingessi, peto des veniam, dum tamen quod suggessi et rogavi non spernas: sic te tueatur misericordia Dei.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 274-313 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22