1. Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri voluisti, [PL33.236] cur non valeat jussio regalis in provincia, si tantum valuit jussio provincialis in villa? Si personas compares, tu possessor, ille imperator. Si loca compares, tu in fundo, ille in regno. Si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria jussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare jussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas ut emas quos rebaptizes? Sed nos te, ut dixi, de homine non terremus; Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium, et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? plus valuit rebaptizandis colonis tuis quod numeratum est de saeculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavir de latere meo? Scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano jure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino jure possidet Christus quod emit sanguine suo! Et ille quidem inconcusse possidebit totum quod emit, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Sed certe quomodo confidis non te perditurum quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?

2. Quid multa? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant; ita ut scribantur quae dicemus, et a nobis subscripta eis punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex iis enim quae dicemus apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim haec non intelligunt, qua temeritate traduxisti non intelligentes? Si autem intelligunt, ambos, ut dixi, audiant, et quod voluerint faciant. Si quae etiam plebes a vobis ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant, et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere? Sed cavenda est ira Dei, et hic et in futuro saeculo. Adjuro te per Christum, ut ad ista respondeas.

EPISTOLA LXVII. Augustinus Hieronymo: negans se scripsisse librum in eum; in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistolam librum appellasset

Domino charissimo et desideratissimo, et honorando in Christo fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Audivi pervenisse in manus [PL33.237] tuas litteras meas; sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae: aliquid procul dubio impedimenti fuit. Unde agnosco a me Dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris: nam rescribendi jam dedit quia, cum volueris, facillime poteris.

CAP. II

2. Etiam hoc, ad me sane perlatum, utrum quidem crederem dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui: hoc autem brevi suggestum esse Charitati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris; Deum nostrum testor, hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur a me scriptum esse, puto te debere cognoscere; aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem.

3. O si licuisset, etsi non cohabitante, saltem vicino te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ac perfici, et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, et omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gaudent. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine charissime et desideratissime, et honorande in Christo frater.

EPISTOLA LXVIII. Hieronymus Augustino, jam accepta epistola quae continet quaestionem de mendacio officioso, sed dubitans etiamnum an sit Augustini, negat se responsurum nisi sit certus de auctore. Meminit et Ruffini ficto nomine

Domino vere sancto, ac beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem.

1. In ipso profectionis articulo, sancti filii nostri Asterii hypodiaconi, necessarii mei, Beatitudinis tuae litterae supervenerunt, quibus satisfacis te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram; sed epistolae cujusdam, quasi ad me scriptae, per fratrem nostrum Sysinnium diaconum huc exemplaria pervenerunt. In qua hortaris me, ut παλινωιδίαν super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum, inter vituperationes et laudes Helenae fluctuantem; ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter fateor Dignationi tuae, licet [PL33.238] stilus et ἐπιχειρήματα tua mihi viderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte, me respondente laesus, juste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas. Dum enim languenti multo tempore assidemus, pene epistolae tuae, vel ejus qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi: »Musica in luctu, importuna narratio« (Eccli. XXII, 6). Itaque, si tua est epistola, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora; ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur, et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.

2. Absit autem a me, ut quidquam de libris Beatitudinis tuae attingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse jactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem; quia nec tu laederis. si nos contraria senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes, aliorum juxta Persium, manticam consideremus. Superest ut diligas diligentem te, et in Scripturarum campo juvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus. Nunc, te currente, et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque (ut cum venia et honore tuo dixerim) ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli, et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes haec dictavimus. Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus!

3. Misit mihi, temeritate solita, maledicta sua Calphurnius cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio ejus didici pervenisse. Ad quae breviter ex parte respondi; et libelli ejus vobis misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore. In quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem christianam, sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem. Memento mei, sancte ac venerabilis papa. Vide, quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere, nec credam tuum esse quod in altero forte reprehenderem. Frater Communis suppliciter te salutat.

EPISTOLA LXIX. Alypius et Augustinus Castorio, ipsum hortantes ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae Maximiano fratri suo gloriose cedenti succedat

[PL33.239] Domino merito dilectissimo, digneque honorabili et suscipiendo filio CASTORIO, ALYPIUS et AUGUSTINUS in Domino salutem.

1. Molitus est quidem adversarius Christianorum, per charissimum atque dulcissimum filium nostrum fratrem tuum, Catholicae matri, quae vos in haereditatem Christi ab exhaeredata praecisione fugientes pio sinu suscepit, periculosissimum scandalum commovere; cupiens videlicet serenitatem gaudii nostri, quae nobis de bono vestrae conversionis oborta est, foeda innubilare tristitia. Sed Dominus Deus noster misericors et miserator, consolans afflictos, nutriens parvulos, curans infirmos, ad hoc eum aliquid posse permisit, ut rem correctam multo amplius laetaremur, quam dolebamus afflictam. Longe est quippe gloriosius episcopatus sarcinam propter Ecclesiae vitanda pericula deposuisse, quam propter regenda gubernacula suscepisse. Ille quippe se honorem, si pacis ratio pateretur, digne accipere potuisse demonstrat, qui acceptum non defendit indigne. Voluit ergo Deus, etiam per fratrem tuum, filium nostrum Maximianum, ostendere inimicis Ecclesiae suae, esse in visceribus ejus, qui non sua quaerant, sed quae Jesu Christi. Neque enim illud ministerium dispensationis mysteriorum Dei, victus aliqua saeculari cupiditate deseruit, sed pacifica permotus pietate deposuit, ne propter ejus honorem foeda et periculosa, aut fortasse etiam perniciosa in membris Christi dissensio nasceretur. Quid enim esset caecius et omni exsecratione dignius, quam propter Ecclesiae catholicae pacem schisma deserere, et ipsam pacem catholicam honoris sui quaestione turbare? Quid enim laudabilius, et christianae charitati commodatius, quam derelicta Donatistarum vesana superbia, ita haereditati Christi cohaerere, ut testimonium humilitatis, amore probaretur unitatis? Itaque quantum ad ipsum attinet, sicut eum gaudemus talem inventum, ut quod in ejus corde divinus sermo aedificavit, nequaquam tempestas hujus tentationis everteret: sic optamus et deprecamur a Domino, ut consequenti vita et moribus suis magis magisque declaret, quam bene ge turus fuisset, quod profecto gereret si hoc oportuisset. Retribuatur ei pax aeterna quae promissa est Ecclesiae, qui intellexit sibi non expedire quod paci non expediebat Ecclesiae.

2. Tu vero, fili charissime, non mediocre gaudium nostrum, qui nulla tali necessitate a suscipiendo episcopatu impediris, decet indolem tuam Christo in te dicare quod dedit. Ingenium quippe tuum, prudentia, eloquentia, gravitas, sobrietas, et caetera quibus ornantur mores tui, dona sunt Dei. Cui melius serviunt, quam ei a quo tributa sunt, ut et custodiantur, et augeantur, et perficiantur, et remunerentur? Non serviant huic saeculo, ne vanescant cum illo atque dispereant. Non diu tecum in hoc agendum novimus, quanta facilitate consideres spes inanium hominum, et insatiabiles cupiditates, et incertam vitam. Abjice igitur ex animo quidquid terrenae atque falsae felicitatis [PL33.240] exspectatione conceperat: operare in agro Dei, ubi certus est fructus, ubi tam multa tanto ante completa sunt promissa, ut ea quae restant insanissime desperentur. Obsecramus te per Christi divinitatem et humanitatem, per pacem coelestis illius civitatis, unde peregrinantes labore temporali aeternam requiem comparamus, ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae fratri tuo, non ignominiose cadenti, sed gloriose cedenti succedas. Plebs illa cui per tuam mentem ac linguam donis Dei fecundatam et ornatam uberrima incrementa speramus, in te intelligat fratrem tuum non pro sua desidia, sed pro ejus pace fecisse quod fecit. Haec epistola mandavimus ut tibi non legeretur, nisi cum te jam tenerent quibus es necessarius. Nos enim te spiritualis amoris vinculo tenemus, quia et nostro collegio multum es necessarius. Cur autem etiam corporalem praesentiam non exhibuerimus, postea scies.

EPISTOLA LXX. Donatistarum Catholicos traditionis insimulantium temeritas prodit sese in causa Feliciani ab ipsis primum solemniter damnati, ac postea in honore suo recepti

Domino dilectissimo et honorabili fratri NAUCELIONI, ALYPIUS et AUGUSTINUS.

1. Cum retulisses nobis quid a patre nostro Clarentio responsum fuerit, id est, de Feliciano Mustitano non eum negasse, et damnatum ab ipsis, et postea in honore suo receptum, sed innocentem fuisse damnatum, quia absens fuerit, et absentem se fuisse probaverit: hoc dicimus, ut ad hoc respondeat, quia non licuit damnari inauditum, quem innocentem fuisse ipsi modo dicunt, qui eum damnaverunt. Aut ergo innocens damnari non debuit, aut nocens recipi damnatus non debuit. Si innocens receptus est, innocens damnatus est; si nocens damnatus est, nocens receptus est. Si nesciebant, qui illum damnaverunt, utrum innocens fuerit, arguendi sunt temeritatis, quia inauditum, innocentem, de quo nesciebant, damnare ausi sunt; et de praesenti facto intelligimus eadem temeritate illos damnasse etiam superiores quos traditionis crimine infamaverunt. Si enim potuit ab ipsis innocens damnari, potuerunt ab ipsis traditores etiam dici qui non erant traditores.

2. Deinde idem Felicianus damnatus ab ipsis multo tempore cum Maximiano communicavit: si innocens [PL33.241] erat quando damnatus est, quare posteriore tempore cum scelerato Maximiano communicans multos baptizavit extra communionem ipsorum? Testes sunt ipsi, qui egerunt apud proconsulem, ut idem Felicianus tanquam cum Maximiano de Basilica excluderetur. Parum ergo erat damnasse absentem, damnasse inauditum, damnasse, sicut dicunt, innocentem; insuper et aditus est contra illum proconsul, ut de ecclesia expelleretur. Vel tunc quando illum expellebant de ecclesia, fatentur quia inter damnatos et sceleratos et Maximianistas eum deputaverunt. Quando ergo ille baptizabat homines, Maximiano communicans, baptismum verum dabat an falsum? Si verum baptismum dabat qui cum Maximiano communicabat, quare accusatur baptismus orbis terrarum? Si autem falsum baptismum dabat, quando communicabat cum Maximiano, quare sic sunt recepti cum illo quos in schismate Maximiani baptizavit, et nemo eos in parte vestra rebaptizavit?

EPISTOLA LXXI. Augustinus Hieronymo, dehortans a libris Testamenti veteris ex hebraeo vertendis, et exhortans ut Septuaginta versionem mire depravatam ac variantem reddat suae veritati. Novum Testamentum ab eo castigatum probat

Domino venerabili, et desiderabili sancto fratri, et compresbytero HIERONYMO AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAP. PRIMUM

1. Ex quo coepi ad te scribere ac tua scripta desiderare, nunquam mihi melior occurrit occasio, quam ut per Dei servum ac ministrum fidelissimum, mihique charissimum mea tibi afferretur epistola, qualis est filius noster Cyprianus diaconus. Per hunc certe ita spero litteras tuas, ut certius in hoc rerum genere quidquam sperare non possim. Nam nec studium in petendis rescriptis memorato filio nostro deerit, nec gratia in promerendis, nec diligentia in custodiendis, nec alacritas in perferendis, nec fides in reddendis: tantum si aliquo modo merear, adjuvet Dominus, et adsit cordi tuo et desiderio meo, ut fraternam voluntatem nulla major voluntas impediat.

2. Quia ergo duas jam epistolas misi, nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursus mittere volui, credens eas non pervenisse. Quae etsi pervenerunt, ac fortasse tuae potius ad me pervenire minime potuerunt, ea ipsa scripta quae jam misisti, iterum mitte, si forte reservata sunt; sin minus, rursus dicta quod legam, dum tamen his respondere ne graveris, quod jam diu est ut exspecto. Primas etiam quas ad te adhuc presbyter litteras praeparaveram mittendas per quemdam fratrem nostrum Profuturum, qui postea collega nobis factus, jam ex hac vita migravit, nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo dum [PL33.242] proficisci disponit, episcopatus sarcina detentus, ac deinde in brevi defunctus est, etiam nunc mittere volui; ut scias in tua colloquia quam olim inardescam, et quam vim patiar, quod a me tam longe absunt sensus corporis tui, per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime, et in Domini membris honorande.

CAPUT II

3. In hac autem epistola hoc addo, quod postea didicimus, Job ex hebraeo a te interpretatum, cum jam quamdam haberemus interpretationem, tuam ejusdem prophetae ex graeco eloquio versam in latinum: ubi tamen asteriscis notasti quae in hebraeo sunt, et in graeco desunt; obeliscis autem quae in graeco inveniuntur, et in hebraeo non sunt, tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad verba singula, singulas stellas videamus, significantes eadem verba esse in hebraeo, in graeco autem non esse. Porro in hac posteriore interpretatione, quae versa est ex hebraeo, non eadem verborum fides occurrit, nec parum turbat cogitantem, vel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus graecis, quae sunt in hebraeis; vel cur in hac altera quae ex hebraeis est, negligentius hoc curatum sit, ut hae eaedem particulae locis suis invenirentur. Aliquid inde, exempli gratia, volui ponere; sed mihi ad horam codex defuit, qui ex hebraeo est. Verumtamen quia praevolas ingenio, non solum quid dixerim, verum etiam quid dicere voluerim, satis, ut opinor, intelligis, ut, causa reddita, quod movet edisseras.

4. Ego sane te mallem graecas potius canonicas nobis interpretari Scripturas, quae Septuaginta interpretum perhibentur. Perdurum erit enim, si tua interpretatio per multas ecclesias frequentius coeperit lectitari, quod a graecis ecclesiis latinae ecclesiae dissonabunt, maxime quia facile contradictor convincitur graeco prolato libro, id est linguae notissimae. Quisquis autem in eo quod ex hebraeo translatum est, aliquo insolito permotus fuerit, et falsi crimen intenderit, vix aut nunquam ad hebraea testimonia pervenietur, quibus defendatur objectum. Quod si etiam perventum fuerit, tot latinas et graecas auctoritates damnari quis ferat? Huc accedit quia etiam consulti Hebraei possunt aliud respondere: ut tu solus necessarius videaris, qui etiam ipsos possis convincere; sed tamen quo judice mirum si potueris invenire.

CAPUT III

5. Nam quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter abs te positum apud Jonam prophetam (Jonae IV, 6), quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe maxime graecis arguentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus (Oëa quippe civitas erat) Judaeorum [PL33.243] testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebraeis codicibus responderunt, quod et graeci et latini habebant atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens, post magnum periculum, non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur, aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. Et vide hoc quale sit, in eis litteris quae non possunt collatis usitatarum linguarum testimoniis emendari.

CAPUT IV

6. Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex graeco interpretatus es, quia pene in omnibus nulla offensio est, cum Scripturam graecam contulerimus. Unde, si quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur. Et si quaedam rarissima merito movent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit? Quid tibi autem videatur, cur in multis aliter se habeat hebraeorum codicum auctoritas, aliter graecorum quae dicitur Septuaginta, vellem dignareris aperire. Neque enim parvum pondus habet illa quae sic meruit diffamari, et qua usos Apostolos, non solum res ipsa indicat, sed etiam te attestatum esse memini. Ac per hoc plurimum profueris, si eam graecam Scripturam, quam Septuaginta operati sunt, latinae veritati reddideris: quae in diversis codicibus ita varia est, ut tolerari vix possit; et ita suspecta, ne in graeco aliud inveniatur, ut inde aliquid proferri aut probari dubitetur. Brevem putabam futuram hanc epistolam; sed nescio quomodo ita mihi dulce factum est in ea progredi, ac si tecum loquerer. Sed obsecro te per Dominum, ne te pigeat ad omnia respondere, et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam.

EPISTOLA LXXII. Hieronymus Augustino expostulans de illius epistola per Italiam sparsa, qua taxabatur locus non recte expositus in Epistola ad Galatas

Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Domino salutem.

CAP. PRIMUM

1. Crebras ad me epistolas dirigis, et saepe compellis ut respondeam cuidam epistolae tuae, cujus ad me, ut ante jam scripsi, per fratrem Sysinnium diaconum exemplaria pervenerant, absque subscriptione tua, et quae primum per fratrem Profuturum, secundo per quemdam alium te misisse significas; et interim Profuturum retractum de itinere, et episcopum constitutum, veloci morte subtractum; illum cujus nomen retices, maris timuisse discrimina, et navigationis mutasse consilium. Quae cum ita sint, satis mirari nequeo quomodo ipsa epistola et Romae et in Italia haberi a plerisque dicatur, et ad me solum non pervenerit, cui soli missa est; praesertim cum idem frater Sysinnius inter caeteros tractatus tuos dixerit eam se non in Africa, non apud te, sed in [PL33.244] insula Adriae, ante hoc ferme quinquennium reperisse.

2. De amicitia omnis tollenda suspicio est, et sic eum amico, quasi cum altero se, est loquendum. Nonnulli familiares mei, et vasa Christi, quorum Jerosolymis et in sanctis locis permagna copia est, suggerebant non simplici a te animo factum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirente, ut de nobis cresceres; ut multi cognoscerent te provocare, me timere; te scribere ut doctum, me tacere ut imperitum, et tandem reperisse, qui garrulitati meae modum imponeret. Ego autem, ut simpliciter fatear, Dignationi tuae primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistolam non credebam, nec (ut vulgi de quibusdam proverbium est) litum melle gladium. Deinde illud cavebam, ne episcopo communionis meae viderer procaciter respondere, et aliqua in reprehendentis epistola reprehendere; praesertim cum quaedam in illa haeretica judicarem.

CAPUT II

3. Ad extremum ne tu jure expostulares et diceres, Quid enim? epistolam meam videras, et notae tibi manus in subscriptione signa deprehenderas, ut tam facile amicum laederes, et alterius malitiam in meam verteres contumeliam? Igitur ut ante jam scripsi, aut mitte eamdem epistolam tua subscriptam manu; aut senem latitantem in cellula lacessere desine. Sin autem tuam vis vel exercere, vel ostentare doctrinam, quaere juvenes, et disertos, et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quam plurimi, qui possint et audeant tecum congredi, et in disputatione sanctarum Scripturarum, jugum cum episcopo ducere. Ego quondam miles, nunc veteranus, et tuas et aliorum debeo laudare victorias, non ipse rursus effeto corpore dimicare; ne, si me frequenter ad rescribendum impuleris, illius recorder historiae, quod Annibalem juveniliter exsultantem, Q. Maximus patientia sua fregerit (Tit. Liv. Decadis 3, lib. 2). Omnia fert aetas, animum quoque. Saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles: Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim Jam fugit ipsa. (Virg. Eccl. 9.) Et, ut magis de Scripturis sanctis loquar, Berzellai ille Galaadites, regis David beneficia omnesque delicias juveni delegans filio (II Reg. XIX, 32-37), ostendit senectutem haec appetere non debere, nec oblata suscipere.

4. Quod autem juras te adversum me librum non scripsisse, neque Romam misisse quem non scripseris, sed si forte aliqua in tuis scriptis reperiantur, quae a meo sensu discrepent, non me a te laesum, sed a te scriptum quod tibi rectum videbatur: quaeso ut me patienter audias. Non scripsisti librum; et quomodo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt? cur habet Italia quod tu non scripsisti? qua ratione poscis ut rescribam ad ea quae scripsisse te denegas? Nec tam hebes sum ut, si diversa senseris, me a te laesum putem. Sed si mea cominus dicta reprehendas, et rationem scriptorum expetas, et quae scripserim emendare compellas, et ad παλινωιδίαν provoces, et oculos mihi reddas; in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis jura violantur. Ne videamur certare pueriliter et fautoribus invicem vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi; haec scribo, quia te pure et christiane diligere cupio, nec [PL33.245] quidquam in mea mente retinere quod distet a labiis. Non enim convenit ut ab adolescentia usque ad hanc aetatem, in monasteriolo cum sanctis fratribus labore desudans, aliquid contra episcopum communionis meae scribere audeam, et eum episcopum quem ante coepi amare quam nosse, qui me prior ad amicitiam provocavit, quem post me orientem in Scripturarum eruditione laetatus sum. Igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea quae non scripsisti; aut si tuus est, ingenue confitere, ut si in defensionem mei aliqua scripsero, in te culpa sit qui provocasti, non in me qui respondere compulsus sum.

CAPUT III

5. Addis praeterea te paratum esse ut, si quid me in tuis scriptis moverit, aut corrigere voluero, fraterne accipias, et non solum mea in te benevolentia gavisurum, sed ut hoc ipsum faciam, deprecaris. Rursum dico quod sentio: provocas senem, tacentem stimulas, videris jactare doctrinam. Non est autem aetatis meae, putari malevolum erga eum cui magis favorem debeo. Et si in Evangeliis ac Prophetis perversi homines inveniunt quod nitantur reprehendere, miraris si in tuis libris, et maxime in Scripturarum expositione, quae vel obscurissimae sunt, quaedam a recti linea discrepare videantur? Et hoc dico, non quod in operibus tuis quaedam reprehendenda jam censeam. Neque enim lectioni eorum unquam operam dedi: nec horum exemplariorum apud nos copia est, praeter Soliloquiorum tuorum libros, et quosdam Commentarios in Psalmos; quos si vellem discutere, non dicam a me, qui nihil sum, sed a veterum Graecorum docerem interpretationibus discrepare. Vale, mi amice, charissime, aetate fili, dignitate parens: et hoc a me rogatus observa, ut quidquid mihi scripseris, ad me primum facias pervenire.

EPISTOLA LXXIII. Hieronymum litteris suis nonnihil offensum demulcere studet Augustinus. Apologiam illius contra Ruffinum accepisse se testatur, deplorans tantos inter viros quondam amicissimos tam amarulentam discordiam incidisse

Domino venerando et desideratissimo fratri, compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAP. PRIMUM

1. Quamvis existimem, antequam istas sumeres, venisse in manus tua, litteras meas, quas per Dei servum, filium nostrum, Cyprianum diaconum misi; quibus certissime agnosceres meam esse epistolam, cujus exemplaria illuc pervenisse commemorasti; unde jam me arbitror rescriptis tuis, velut Entellinis glandibus atque acribus caestibus, tanquam audacem Daretem coepisse pulsari atque versari: nunc 2tamen eis ipsis respondeo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium mittere dignatus es; in quibus multa in me comperi tuae benevolentissimae charitatis, et rursus quaedam nonnullius a me tuae [PL33.246] offensionis indicia. Itaque, ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar; hoc sane vel maxime admirans, quod cum dicas te exemplaribus litterarum mearum ideo temere non putasse credendum, ne forte te respondente laesus juste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere, postea jubeas, si mea est epistola, aperte me scribere, aut mittere exemplaria veriora, ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur. Quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore versari, si me laedere paras? aut si non paras, quomodo ego, te non laedente, abs te laesus juste expostularem, quod probare ante debuisses, meum esse sermonem, et sic rescribere, hoc est et sic laedere? Nisi enim rescribendo laesisses, ego juste expostulare non possem. Proinde cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione Scripturarum sine ullo rancore versandi? Ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione volueris et potueris demonstrare illud ex Epistola Apostoli, vel quid aliud Scripturarum sanctarum te verius intellexisse, quam me: imo vero absit, ut non cum gratiarum actione lucris meis deputem, si fuero te docente instructus, aut emendante correctus.

2. Verumtamen, tu mihi frater charissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. Nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitraris laesum, si sic tamen rescribis ut laedas. Aut si te non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sexsisti. Sed nullo modo tu me, quem nunquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus, etiam cum stilum meum nosses, temere credere noluisti. Si enim non immerito vidisti me juste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae; quanto justius expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset qui putavisset? Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto laedi potuisse.

CAPUT II

3. Restat igitur ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosceres. Atque ita, quia non credo quod injuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque eonor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi, ut, si laesi te, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo malum pro malo reddas. Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in factis vel dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam me; quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica esse scis non culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi [PL33.247] caret delicto, quem arguendum putas; aut paterno affectu mulceas quem adjicere nequeas. Potest enim fieri ut tibi aliud videatur quam veritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat quam charitas habet: nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam, et, quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar.

4. Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria verba tua, tanquam caestus Entelli, pertimescam? Caedebatur ille, non curabatur; et ideo vincebatur, non sanabatur. Ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo: si vero infirmitas, vel humana, vel mea, etiam cum veraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam dum ei parcitur, non sanatur. Hoc est enim quod acute vidit qui dixit, Utiliores esse plerumque inimicos jurgantes, quam amicos objurgare metuentes. Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando vera quae corrigamus; isti autem minorem quam oportet, exhibent justitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. Quapropter etsi bos, ut tibi videris, lassus senectute forte corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae.

5. Proinde illud quod in extremo epistolae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio vel lego, vel recolo. Utinam, inquis, mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! Ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus; ut, si non possent misceri nostra colloquia, litterae possent esse crebriores! Nunc vero tanto locorum intervallo absumus a sensibus nostris, ut de illis verbis Apostoli ad Galatas, juvenem me ad tuam Sanctitatem scripsisse meminerim, et ecce jam senex, necdum rescripta meruerim, faciliusque ad te exemplaria epistolae meae pervenerint, nescio qua occasione praeveniente, quam ipsa epistola me curante. Homo enim qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulerit, nec ad me retulerit. Tantae autem mihi in litteris tuis, quae in manus nostras venire potuerunt, apparent res, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. Nam neque in me tantum scientiae Scripturarum divinarum est, aut esse jam poterit, quantum inesse tibi video. Et si quid in hac re habeo facultatis, utcumque impendo populo Dei. Vacare autem studiis diligentius quam quae populi audiunt instruendis, propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum.

CAPUT III

[PL33.248] 6. Nescio quae scripta maledica super tuo nomine ad Africam pervenerunt. Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. Quo perlecto, fateor, multum dolui inter tam charas familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo amicitiae vinculo copulatas, tantum malum extitisse discordiae. Et tu quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis tuae, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris eminet. Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore; quid de me illa facerent quae in te ille scripsit, si in manus meas forte venissent? Vae mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7). Ecce fit, ecce prorsus impletur quod Veritas ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Id. XXIV, 12). Quae sibi enim jam fida pectora tuto refundantur? in cujus sinum tota se projiciat secura dilectio? quis denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus exoriri? O misera et miseranda conditio! O infida in voluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum! Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando nec ipse quidem sibi homo est notus in posterum? Novit enim utcumque, vix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea futurus sit, ignorat.

7. Haec porro non tantum scientia, qualis quisque sit, verum etiam praescientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis; et quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non video. De qua re, si tamen eam nosse opus est, vellem abs te audire quid sentias. Vide quid faciant terrae ac maria quae nos corporaliter dirimunt. Si haec epistola mea quam legis, ego essem, jam mihi diceres quod quaesivi: nunc vero quando rescribes? quando mittes? quando perveniet? quando accipiam? Et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam volumus, quanta possumus tolerantia sustinemus! Unde recurro ad illa verba epistolae tuae dulcissima, sanctique desiderii tui plenissima, et ea facio vicissim mea: Utinam mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! si tamen esse ullo modo posset quod ego te docerem.

8. In his autem verbis non jam tuis tantum, sed etiam meis, ubi delector et reficior, et ipso quamvis pendente et non attingente utriusque nostrum desiderio, non parva ex parte consolor: ibi rursus acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter vos, quibus Deus hoc ipsum quod uterque nostrum optavit, largum prolixumque concesserat, ut conjunctissimi et familiarissimi mella Scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis irrepsisse perniciem, [PL33.249] quando non, ubi non, cui non homini formidandam; cum eo tempore, quo abjectis jam sarcinis saecularibus, jam expediti Dominum sequebamini, et in ea terra vivebatis simul, in qua Dominus humanis pedibus ambulans, Pacem meam, inquit, do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27), viris aetate maturis, et in eloquio Domini habitantibus vobis accidere potuit? Vere tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1). Heu mihi, qui vos alicubi simul invenire non possum! forte, ut moveor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes vestros, flerem quantum valerem, rogarem quantum amarem, nunc unumquemque vestrum pro seipso, nunc utrumque pro alterutro, et pro aliis, et maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11), qui vos tanquam in theatro vitae hujus cum magno sui periculo spectant, ne de vobis ea conscribendo spargatis, quae quandoque concordantes delere non poteritis, qui nunc concordare nolitis; aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis.

9. Verum dico charitati tuae, nihil me magis quam hoc exemplum tremuisse, cum quaedam ad me in epistola tua legerem tuae indignationis indicia; non tam illa de Entello et bove lasso, ubi mihi potius hilariter jocari quam iracunde minari visus es, quam illud quod serio te scripsisse satis apparet, unde supra elocutus sum, plus fortasse quam debui, sed non plus quam timui, ubi aisti: Ne forte laesus juste expostulares. Rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur, fiat. Si autem non possum dicere quid mihi emendandum videatur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione invidiae, aut laesione amicitiae, quiescamus ab his, et nostrae vitae salutique parcamus. Minus certe assequatur illa quae inflat, dum non offendatur illa quae aedificat (I Cor. VIII, 2). Ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jacobi III, 2). Sed plane in Dei misericordia puto me posse facile abs te petere veniam, si quid offendi; quod mihi aperire debes, ut, cum te audiero, lucreris fratrem tuum (Matth. XVIII, 15). Neque enim, quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me. Prorsus quod ad ipsas res quas nosse volumus, attinet, si quid veri me tenere vel scio, vel credo, vel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Dominus sine tua injuria conabor asserere. Quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor.

10. Nec omnino arbitror te succensere potuisse, nisi aut hoc dicerem quod non debui, aut non sic dicerem ut debui; quia nec miror minus nos scire invicem, quam scimur a conjunctissimis et familiarissimis nostris. In quorum ego charitatem, fateor, facile me [PL33.250] totum projicio, praesertim fatigatum scandalis saeculi; et in ea sine ulla sollicitudine requiesco: Deum quippe illic esse sentio, in quem me securus projicio, et in quo securus requiesco. Nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius ingemui, omnino formido. Cum enim hominem christiana charitate flagrantem, eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio; quidquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi in quo manet, ut talis sit. Deus enim charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16): quam si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Verumtamen ex amico intimo factus inimicus, quaerat sibi potius quod fingat astutus; non inveniat quod prodat iratus. Hoc autem unusquisque facile assequitur, non occultando quod fecerit, sed non faciendo quod occultari velit. Quod misericordia Dei bonis piisque concedit, ut inter amicos quoslibet futuros, liberi securique versentur, aliena peccata sibi commissa non prodant; quae prodi timeant, ipsi nulla committant. Cum enim falsum quid a maledico fingitur; aut omnino non creditur; aut certe integra salute, sola fama vexatur. Cum autem malum perpetratur, hostis est intimus, etiamsi nullius intimi loquacitate aut lite vulgetur. Quapropter quis prudentium non videat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias, consolante conscientia; et quemadmodum vel quod jactitat, vel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur? Verumtamen illum maluerim aliquo modo mitiorem, quam te isto modo armatiorem. Hoc magnum et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias pervenisse; laetum erit, et multo majus ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam revertisse.

EPISTOLA LXXIV. Augustinus Praesidium rogat ut superiorem epistolam curet Hieronymo reddendam, utque sibi eumdem suis etiam litteris placet

Domino beatissimo, et merito venerando fratri, et consacerdoti PRAESIDIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Sicut praesens rogavi Sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et compresbytero nostro Hieronymo mittere non graveris. Ut autem noverit Charitas tua quemadmodum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum, et mearum ad ipsum, et ad me ipsius, quibus lectis pro tua sancta prudentia facile videas et modum meum, quem servandum putavi, et motum ejus, quem non frustra timui. Aut si ego quod [PL33.251] non debui, vel quomodo non debui, aliquid scripsi; non ad illum de me, sed ad me ipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem, quo correctus petam ut ignoscat, si meam culpam ipse cognovero.

EPISTOLA LXXV. Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum

Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Tres simul epistolas, imo libellos breves, per diaconum Cyprianum, tuae Dignationis accepi, diversas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones opusculorum meorum continentes: ad quas si respondere voluero, libri magnitudine opus erit. Tamen conabor, quantum facere possum, modum non egredi longioris epistolae, et festinanti fratri moram non facere, qui ante triduum, quam profecturus erat, a me epistolas flagitavit; ut pene in procinctu haec qualiacumque sunt, effutire compellerer, et tumultuario respondere sermone, non maturitate scribentis, sed dictantis temeritate: quae plerumque non in doctrinam, sed in casum vertitur; ut fortissimos quoque milites subita bella conturbant, et ante coguntur fugere, quam possint arma corripere.

2. Caeterum nostra armatura Christus est, et apostoli Pauli institutio, qui scribit ad Ephesios: »Assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo.« Et rursum: »State succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis: super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis universa tela maligni ignita exstinguere; et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei« (Ephes. VI, 13 17). His quondam telis rex David armatus procedebat ad praelium; et quinque lapides de torrente accipiens levigatos, nihil asperitatis et sordium inter hujus saeculi turbines in sensibus suis esse monstrabat, bibens de torrente in via; et idcirco exaltatus caput superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncavit, percutiens in fronte blasphemum (I Reg. XVII, 40-51), et in ea parte corporis vulnerans, in qua et praesumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur (II Par. XXVI, 19); et sanctus gloriatur in Domino dicens: »Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine« (Psal. IV, 7). Dicamus igitur et nos, »Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea. Exsurge psalterium et cithara; exsurgam diluculo« (Psal. LVI, 8, 9): ut in nobis possit impleri, »Aperi os tuum, et ego adimplebo illud« (Psal. LXXX, 11); et, »Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa« [PL33.252] (Psal. LXVII, 12). Te quoque ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes veritas superet. Non enim tuam quaeris gloriam, sed Christi; cumque tu viceris, et ego vincam si meum errorem intellexero; et e contrario me vincente, tu superas, quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant (II Cor. XII, 14). Et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israel ad pugnandum processerint »mente pacifica« (I Paral. XII, 17, 18), inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis, et cadavera prostratorum, non suam sed pacis victoriam cogitantes. Respondeamus igitur ad omnia, ac multiplices quaestiones, si Christus jusserit, brevi sermone solvamus. Praetermitto salutationis officia, quibus meum demulces caput; taceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei niteris consolari: ad ipsas causas veniam.

CAPUT II

3. Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores ecclesiasticos tam graecos quam latinos enumeraverim; cumque ab eo quaereres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse, appellari Epitaphium: et argumentaris quod recte sic vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui jam defuncti essent; cum vero multorum, et eo tempore quo scrib batur, et nunc usque viventium commemorentur opuscula, mirari te cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intelligere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intelligere. Legisti enim et graecos et latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod nunquam Epitaphium huic operi scripserint, sed de illustribus viris, verbi gratia, ducibus, philosophicis, oratoribus, historicis, poetis, epicis, tragicis, comicis. Epitaphium autem proprie scribitur mortuorunt: quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber vel de illustribus viris, vel proprie de scriptoribus ecclesiasticis appellandus est; licet a plerisque emendatoribus imperitis, de auctoribus, dicatur inscriptus.

CAPUT III

4. Secundo loco quaeris, cur dixerim in commentariis Epistolae ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat (Gal. II, 11), nec in alio arguere simulationem cujus ipse tenebatur reus; et asseris, reprehensionem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram, et me non debere docere mendacium, sed universa quae scripta sunt, ita sonare ut scripta sunt. Ad quae primum respondeo, debuisse prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea: »Quid igitur? ego stultus ac temerarius, qui id pollicear quod ille non potuit? Minime: quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios secutus sum. Scripsit enim ille vir in Epistolam Pauli ad Galatas quinque proprie volumina, et decimum Stromatum suorum librum commatico super explanatione ejus sermone complevit; tractatus quoque varios, et excerpta, quae vesola possent sufficere, composuit. Praetermitto Didymum videntem meum, et Laodicenum, de ecclesia nuper [PL33.253] egressum, et Alexandrum veterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonnullos super hac re commentariolos reliquerunt. E quibus vel si pauca decerperem, fieret aliquid quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum interdum, nec sensuum memor. Jam Domini misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant, et non placeant inter extraneos, quae placent inter suos.« Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere utrum ea quae scripsimus haberentur in graecis, ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares; praesertim cum libere in praefatione confessus sim, Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliena dictasse, et in fine ejusdem capituli quod reprehendis, scripserim: »Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse majorem; debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit.« Ex quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in graecis legeram, sed ea expressisse quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an improbanda.

5. Tu igitur, ne quod ego petieram faceres, novum argumentum reperisti, ut assereres, Gentiles qui in Christum credidissent, Legis onere liberos; eos autem qui ex Judaeis crederent. Legi esse subjectos: ut per utrorumque personam, et Paulus recte reprehenderet eos qui Legem servarent, quasi doctor Gentium; et Petrus jure reprehenderetur qui princeps circumcisionis (Gal. II, 8) id imperavit Gentibus, quod soli qui ex Judaeis erant, debuerint observare. Hoc si placet, imo quia placet, ut quicumque credunt ex Judaeis debitores sint legis faciendae; tu ut episcopus in toto orbe notissimus, debes hanc promulgare sententiam, et in assensum tuum omnes coepiscopos trahere. Ego in parvo tuguriunculo, cum monachis, id est compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me majorum scripta legere, et in commentariis, secundum omnium consuetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in saeculari litteratura, et in divinis Libris legisse, et probasse.

6. Hanc autem explanationem, quam primus Origenes in decimo Stromatum libro, ubi Epistolam Pauli ad Galatas interpretatur, et caeteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est, in eo errore fuerit, in quo fuit ipse qui alium arguit delinquentem. Quid dicam de Joanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam [PL33.254] rexit Ecclesiam, et proprie super hoc capitulo latissimum exaravit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus; et cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu veritatis tuae saltem unum adstipulatorem proferre debebis. Haec de explanatione unius capituli Epistolae ad Galatas.

7. Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. In Actibus Apostolorum, vox facta est ad Petrum dicens, »Surge, Petre, occide et manduca«, id est, omnia animalia quadrupedum, et serpentium terrae, et volatilium coeli. Quo dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed aequaliter omnes ad Christi Evangelium provocari. Ad quod respondit Petrus: »Absit, quia nunquam manducavi commune et immundum. Et vox ad eum de coelo secundo facta est, dicens: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris.« Ivit itaque Caesaream, et ingressus ad Cornelium, »aperiens os suum, dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi.« Denique »cecidit Spiritus sanctus super eos, et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in Nationes gratia Spiritus sancti fuisset effusa. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari (Act. X, 13-48). Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis?« Quibus omni ratione exposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit: »Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum? His auditis, tacuerunt; et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit« (Ibid. XI, 1-18). Rursum, cum multo post tempore Paulus et Barnabas venissent Antiochiam, et, congregata Ecclesia, retulissent »quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Deus Gentibus ostium fidei (Ibid. XIV, 26); quidam, descendentes de Judaea, docebant fratres atque dicebant: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. Commota igitur seditione non minima adversus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere« et ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant, »ad Apostolos et presbyteros Jerosolymam super hac quaestione. Cumque Jerosolymam perrexissent, exsurrexerunt quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christum, dicentes: Oportet circumcidi eos, et praecipere illis ut servent Legem Moysi. Et cum magna super hoc verbo oriretur quaestio, Petrus« solita libertate: »Viri,« [PL33.255] inquit, »fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire Gentes verbum Evangelii et credere; et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda illorum. Nunc autem quid tentatis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis multitudo« (Act. XV, 1-12), et in sententiam ejus Jacobus apostolus, et omnes simul presbyteri transierunt.

8. Haec non debent molesta esse lectori, sed et illi et mihi utilia, ut probemus, ante apostolum Paulum non ignorasse Petrum, imo principem hujus fuisse decreti, Legem post Evangelium non esse servandam. Denique tantae Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in Epistola sua scripserit: »Deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim« (Gal. I, 18). Rursumque in consequentibus: »Post annos quatuordecim ascendi iterum Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui eis Evangelium quod praedico inter Gentes:« ostendens se non habuisse securitatem Evangelii praedicandi, nisi Petri, et qui cum eo erant, fuisset sententia roboratum. Statimque sequitur: »Separatim autem his qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.« Quare separatim, et non in publico? Ne forte fidelibus ex numero Judaeorum, qui Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandulum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit), in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum Gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Et consenserunt cum illo caeteri Judaei, ita ut et Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem. »Sed cum vidissem,« inquit, »quod non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis; quomodo cogis Gentes judaizare?« (Gal. II, 1, 2, 14.) et caetera. Nulli ergo dubium est quod Petrus apostolus sententiae hujus, cujus nunc praevaricator arguitur, primus auctor extiterit. Causa autem praevaricationis, timor est Judaeorum. Dicit enim Scriptura quod primum edebat cum Gentibus; cum autem venissent quidam a Jacobo, subtrahebat se et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Timebat autem Judaeos quorum erat apostolus, ne per occasionem Gentilium a fide Christi recederent, et imitator pastoris boni, perderet gregem sibi creditum.

9. Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem sensisse de abolitione Legis Mosaicae, sed ad simulationem observandae ejus timore compulsum; videamus an ipse Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit. Legimus in [PL33.256] eodem libro: »Perambulabat autem Paulus Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: pervenitque in Derben, et Listram; et ecce discipulus quidam erat ibi, nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre autem gentili. Huic testimonium reddebant qui Listris erant et Iconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci; et assumens circumcidit eum propter Judaeos qui erant in illis locis: sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis esset« (Act. XV, 41, et XVI, 1-3). O beate apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, qua subtraxit se a Gentilibus propter metum Judaeorum qui a Jacobo venerant; cur Timotheum, filium hominis gentilis, utique et ipsum gentilem (neque enim Judaeus erat, qui non fuerat circumcisus), contra sententiam tuam circumcidere cogeris? Respondebis mihi: Propter Judaeos qui erant in illis locis. Qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis ex Gentibus, ignosce et Petro, praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Judaeorum. Rursum scriptum est: »Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valedicens, navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila: et totondit sibi in Cenchreis caput; votum enim habuerat« (Ibid. XVIII, 18). Esto, ut ibi timore Judaeorum compulsus sit facere quod nolebat; quare comam nutrivit ex voto, et postea eam in Cenchreis totondit ex Lege, quod Nazaraei qui se Deo voverint, juxta praeceptum Moysi facere consueverunt? (Num. VI, 18.)

10. Verum haec ad comparationem ejus rei quae sequitur, parva sunt. Refert Lucas, sacrae historiae scriptor: »Cum venissemus Jerosolymam, libenter susceperunt nos fratres;« et sequenti die Jacobus et omnes seniores qui cum eo erant, »Evangelio illius comprobato, dixerunt ei, Vides, frater, quot millia sunt in Judaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te quod discessionem doceas a Moyse eorum qui per Gentes sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens Legem. Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus, cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio« (Act. XXI, 17-26). O Paule, et in hoc te rursus interrogo; cur caput raseris, cur nudipedalia exercueris de cerimoniis Judaeorum, cur obtuleris sacrificia, et secundum Legem hostiae pro te fuerint immolatae? Utique respondebis: Ne scandalizarentur qui ex Judaeis crediderant. Simulasti ergo Judaeum ut Judaeos lucrifaceres; et hanc ipsam simulationem Jacobus et caeteri te docuere presbyteri: sed tamen evadere non potuisti. Orta enim seditione cum occidendus esses, raptus es a tribuno, et ab eo missus Caesaream, sub custodia militum diligenti, ne te Judaei quasi simulatorem ac destructorem Legis occiderent; atque unde Romam perveniens, [PL33.257] in hospitio quod tibi conduxeras, Christum et Judaeis et Gentibus praedicasti: et sententia tua Neronis gladio confirmata est (Act. XXIII, 23, et XXVIII, 14, 30).

11. Didicimus quod propter metum Judaeorum, et Petrus et Paulus aequaliter finxerint se Legis praecepta servare. Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit? Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem; ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Petrum et Paulum puerili dicit inter se pugnasse certamine; imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse jactanter quae vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit, id in alio reprehendens quod ipse commiserit. Interpretati sunt illi ut potuerunt; tu quomodo istum locum edisseres? Utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti.

CAPUT IV

12. Scribis ad me in epistola tua »Neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur quod idem Apostolus dicit, Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem (I Cor. IX, 20). et caetera, quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Judaeus erat; Christianus autem factus, non Judaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent; non tamen in eis jam constituerent spem salutis, quoniam per Dominum Jesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.« Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est ut Petrus non erraverit in eo quod his qui ex Judaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam; sed in eo a recti linea deviarit, quod Gentes coegerit judoizare. Coegerit autem non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos qui ex Gentibus erant, judaizare compelleret.

13. Haec ergo summa est quaestionis, imo sententiae tuae, ut post Evangelium Christi, bene faciant Judaei credentes, si Legis mandata custodiant; hoc est si sacrificia offerant quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum servent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Judaei. Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresim delabimur, qui credentes in Christum, propter hoc solum a patribus anathematizati sunt, quod Legis cerimonias Christi Evangelio miscuerunt, et sic nova confessi sunt, ut vetera non omitterent. Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant? [PL33.258] Usque hodie per totas Orientis synagogas inter Judaeos haeresis est, quae dicitur Mineorum, et a Pharisaeis nunc usque damnatur, quos vulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum Filium Dei, natum de virgine Maria; et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato passus est, et resurrexit, in quem et nos credimus: sed dum volunt et Judaei esse et Christiani, nec Judaei sunt nec Christiani. Oro ergo te ut, qui nostro vulnusculo medendum putas, quod acu foratum, imo punctum, ut dicitur, hujus sententiae medearis vulneri, quod lancea, et, ut ita dicam, phalaricae mole percussum est. Neque enim ejusdem est criminis in explanatione Scripturarum diversas majorum sententias ponere, et haeresim sceleratissimam rursum in Ecclesiam introducere. Sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Judaeos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis observare in ecclesiis Christi quod exercuerunt in synagogis satanae, dicam quod sentio: non illi Christiani fient, sed nos Judaeos facient.

14. Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistola continetur: »Judaeus erat Paulus; Christianus autem factus, non Judaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit celebranda ea cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire.« Rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias. Judaeorum Paulus cerimonias observabat, cum jam Christi esset apostolus, et dicis »eas non esse perniciosas his qui eas vellent, sicut a parentibus acceperant, custodire.« Ego e contrario loquar, et reclamante mundo, libera voce pronuntiem, cerimonias Judaeorum et perniciosas esse, et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum. »Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti, Judaeo scilicet et Gentili« (Rom. X, 4): neque enim omni credenti erit finis ad justitiam, si Judaeus excipitur. Et in Evangelio legimus: »Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam« (Matth. XI, 13, et Luc. XVI, 16). Et in alio loco: »Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat esse Deum, aequalem se faciens Deo« (Joan. V, 18). Et iterum: »De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, quia Lex per Moysen data est; Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est« (Ibid. I, 16, 17). Pro Legis gratia quae praeteriit, gratiam Evangelii accepimus permanentem; et pro umbris et imaginibus veteris Instrumenti, veritas per Jesum Christum facta est. Jeremias quoque ex persona Dei vaticinatur: »Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum; non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti« (Jer. XXXI, 31, 32). [PL33.259] Observa quid dicat, quod non populo Gentilium, ei qui ante non receperat Testamentum, sed populo Judaeorum, qui Legem dederat per Moysen, Testamentum novum Evangelii repromittat; ut nequaquam vivant in vetustate litterae, sed in novitate spiritus. Paulus autem, super cujus nomine nunc quaestio ventilatur, crebras hujuscemodi ponit sententias; e quibus, brevitatis studio, pauca subnectam. »Ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest.« Et iterum: »Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini; a gratia excidistis.« Et infra: »Si spiritu ducimini, jam non estis sub Lege« (Gal. V, 2, 4, 18). Ex quo apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostri voluere majores, sed vere, ut tu intelligis, eum Spiritum sanctum non habere. Qualia sint autem praecepta legalia, Deo docente discamus. »Ego, inquit, dedi eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non vivant in eis« (Ezech. XX, 25). Haec dicimus, non quod Legem juxta Manichaeum et Marcionem destruamus, quam et sanctam et spiritualem juxta Apostolum novimus; sed quia postquam fides venit et temporum plenitudo, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. IV, 4); et nequaquam sub paedagogo, sed sub adulto et Domino haerede vivamus.

15. Sequitur in epistola tua: »Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret; quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret.« Iterum dico: quando episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris, suscipe aliquem Judaeorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, qui quarto decimo die mensis primi agnum mactet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te christianum, et rem sacrilegam non esse facturum), velis nolis, tuam sententiam reprobabis; et tunc scies opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere. Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus caret intelligentia; et dum non sentitur, ab imperitis minus reprehenditur), inculcas et replicas: »Hoc ergo Judaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. Quod est malum Judaeorum, quod Paulus dimiserat? Utique illud quod sequitur: quod ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3); deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae, secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda; quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabai martyres fierent: postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Judaei, tanquam hostes Legis, persequerentur. [PL33.260] Hos atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III, 8).«

16. Didicimus per te, quae apostolus Paulus mala reliquerit Judaeorum; rursum te docente discamus quae bona eorum tenuerit. »Observationes,« inquies, »Legis, quas more patrio celebrant, sicut ab ipso Paulo celebratae sunt, sine ulla salutis necessitate.« Id quid velis dicere, »sine ulla salutis necessitate,« non satis intelligo. Si enim salutem non afferunt, cur observantur? Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt; maxime quae observata martyres faciunt. Non enim observarentur, nisi salutem afferrent. Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant. Bonum est continentia, malum est luxuria; inter utrumque indifferens, ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta projicere, sputis rheumata jacere: hoc nec bonum, nec malum est; sive enim feceris, sive non feceris, nec justitiam habebis, nec injustitiam. Observare autem Legis cerimonias, non potest esse indifferens; sed aut malum est, aut bonum est. Tu dicis bonum; ego assero malum; et malum non solum his qui ex Gentibus, sed et his qui ex Judaico populo crediderunt. In hoc, nisi fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris. Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Hebionis incurris laqueos: his qui credunt ex Judaeis, observandam Legem esse decernens. Et qui periculosum intelligis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris: »Sine ulla salutis necessitate, sicut Judaei celebranda putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat Paulus.«

17. Petrus igitur simulavit Legis custodiam; iste autem reprehensor Petri, audacter observavit legitima. Sequitur enim in epistola tua: »Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia simulavit se Judaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et his qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret (I Cor. IX, 21); nisi quia et illud fecit, ut natura Judaeus, et hoc totum dixit, non ut Paulus se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu.« Bene defendis Paulum, quod non simulaverit errorem Judaeorum, sed vere fuerit in errore; neque imitari voluerit Petrum mentientem, ut quod erat, metu Judaeorum dissimularet; sed tota libertate Judaeum se esse diceret. Novam clementiam Apostoli! dum Judaeos Christianos vult facere, ipse Judaeus factus est. Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subvenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret. Vere enim miselli, et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore Legis abolitae, apostolum Christi fecere Judaeum. Nec multum interest inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrum et Paulum, timore fidelium Judaeorum, Legis exercuisse, imo simulasse [PL33.261] mandata; tu autem asseris hoc eos fecisse clementer, »non mentientis astu, sed compatientis affectu:« dummodo illud constet, vel metu, vel misericordia eos simulasse se esse, quod non erant. Illud autem argumentum, quo adversus nos uteris, quod et Gentilibus debuerit gentilis fieri, si Judaeis Judaeus factus est, magis pro nobis facit: sicut enim non fuit vere Judaeus, sic nec vere gentilis erat; et sicut non fuit vere gentilis, sic nec vere Judaeus erat. In eo autem imitator Gentilium est, quia praeputium recipit in fide Christi, et indifferenter permittit vesci cibis quos damnant Judaei; non cultu, ut tu putas, idolorum. In Christo enim Jesu nec circumcisio est aliquid, nec praeputium, sed observatio mandatorum Dei (Gal. V, 6, et VI, 15).

18. Quaeso igitur te, et iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculae meae; et quod modum meum egressus sum, tibi imputes qui coegisti ut rescriberem, et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. Nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: »Ego sum via, veritas et vita« (Joan. XIV, 6). Nec potest fieri ut veritatis cultor, mendacio colla submittam. Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut episcopum, et in ecclesia declamantem, sacerdotii honore suspiciunt; me autem, aetatis ultimae, et pene decrepitum, ac monasterii et ruris secreta sectantem, parvipendunt; et quaeras tibi, quos doceas sive reprehendas. Ad nos enim, tantis maris atque terrarum a te divisos spatiis, vix vocis tuae sonus pervenit. Et si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me, cui mittendae sunt, deferantur.

CAPUT V

19. Quod autem in aliis quaeris epistolis, cur mea prior in Libris canonicis interpretatio asteriscos habeat, et virgulas praenotatas, et postea aliam translationem absque his signis ediderim; pace tua dixerim, videris mihi non intelligere quod quaesisti. Illa enim interpretatio Septuaginta interpretum est; et ubicumque virgulae, id est obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint quam habetur in hebraeo: ubi autem asterisci, id est stellae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est; et ibi graeca transtulimus, hic de ipso hebraico, quod intelligebamus expressimus, sensuum potius veritatem quam verborum interdum ordinem conservantes. Et miror quomodo Septuaginta interpretum libros legas non puros, ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive corruptos per obelos et asteriscos, et christiani hominis interpretatiunculam non sequaris; praesertim cum ea quae addita sunt, ex hominis Judaei atque blasphemi, post passionem Christi, editione transtulerit. Vis amator esse verus Septuaginta interpretum? Non legas ea quae sub asteriscis sunt: imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum bibliothecas condemnare cogeris. Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat.

CAPUT VI

20. Porro quod dicis non debuisse me interpretari post veteres, et novo uteris syllogismo: »Aut [PL33.262] obscura fuerunt quae interpretati sunt Septuaginta, aut manifesta. Si obscura, te quoque in eis falli potuisse credendum est: si manifesta, illos in eis falli non potuisse, perspicuum est:« tuo tibi sermone respondeo. Omnes veteres tractatores qui nos in Domino praecesserunt, et qui Scripturas sanctas interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt, aut manifesta. Si obscura, quomodo tu post eos ausus es disserere, quod illi explanare non potuerunt? si manifesta, superfluum est te voluisse disserere quod illos latere non potuit, maxime in explanatione Psalmorum quos apud Graecos interpretati sunt multis voluminibus, primus Origenes, secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolitanus, quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus. Feruntur et diversorum in paucos psalmos opuscula; sed nunc de integro Psalmorum corpore dicimus. Apud Latinos autem Hilarius Pictaviensis et Eusebius Vercellensis episcopi, Origenem et Eusebium transtulerunt: quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. Respondeat mihi prudentia tua, quare tu post tantos et tales interpretes in explanatione Psalmorum diversa senseris? Si enim obscuri sunt Psalmi, te quoque in eis falli potuisse, credendum est. Si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur: ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua; et hac lege, post priores nullus loqui audebit, et quodcumque alius occupaverit, alius de eo scribendi non habebit licentiam. Quin potius humanitatis tuae est, in quo veniam tibi tribuis, indulgere et caeteris. Ego enim non tam vetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de graeco in latinum transtuli, quam ea testimonia quae a Judaeis praetermissa sunt vel corrupta, proferre in medium, ut scirent nostri quid hebraea veritas contineret. Si cui legere non placet, nemo compellit invitum. Bibat vinum vetus cum suavitate, et nostra musta contemnat, quae in explanatione priorum edita sunt, ut sicubi illa non intelliguntur, ex nostris manifestiora fiant. Quod autem genus interpretationis in Scripturis sanctis sequendum sit, liber quem scripsi de Optimo genere interpretandi, et omnes praefatiunculae divinorum voluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant; ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. Et si me, ut dicis in Novi Testamenti emendatione suscipis, exponisque causam cur suscipias; quia plurimi linguae graecae habentes scientiam, de meo possint opere judicare: eamdem integritatem debueras etiam in Veteri credere Testamento, quod non nostra confinximus, sed ut apud Hebraeos invenimus, divina transtulimus. Sicubi dubitas, Hebraeos interroga.

21. Sed forte dices: Quid si Hebraei aut respondere noluerint, aut mentiri voluerint? Tota frequentia Judaeorum in mea interpretatione reticebit, nullusque invenire poterit, qui hebraeae linguae habeat notionem; aut omnes imitabuntur illos Judaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo in meam conspirasse calumniam? Hujuscemodi enim in epistola tua texis fabulam: »Quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe [PL33.263] aliter a te positam apud Jonam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus, et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus, (Oëa quippe civitas erat), Judaeorum testimonium flugitare. Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebraeis codicibus responderunt, quod et graeci et latini habebant atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse.«

CAPUT VII

22. Dicis me in Jona propheta male quiddam interpretatum, et seditione populi conclamante, propter unius verbi dissonantiam, episcopum pene sacerdotium perdidisse. Et quid sit illud quod male interpretatus sim, subtrahis, auferens mihi occasionem defensionis meae; ne quidquid dixeris, me respondente solvatur: nisi forte, ut ante annos plurimos, cucurbita venit in medium, asserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione, me hederam pro cucurbita transtulisse. Super qua re in commentario Jonae prophetae plenius respondimus. Hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco, ubi Septuaginta interpretes cucurbitam, et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt, id est κισσὸν, in hebraeo volumine ciceion scriptum habetur, quam vulgo Syri ciceiam vocant. Est autem genus virgulti lata habens folia, in modum pampini: cumque plantatum fuerit, cito consurgit in arbusculam, absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitae et hederae indigent, suo trunco se sustinens. Hoc ergo verbum de verbo edisserens, si ciceion transferre voluissem, nullus intelligeret; si cucurbitam, id dicerem quod in hebraico non habetur: hederam posui, ut caeteris interpretibus consentirem. Sin autem Judaei vestri, ut ipse asseris, malitia, vel imperitia hoc dixerunt esse in voluminibus Hebraeorum, quod in graecis et latinis codicibus continetur; manifestum est eos aut hebraeas ignorare litteras, aut ad irridendos cucurbitarios voluisse mentiri. Peto in fine epistolae, ut quiescentem senem, olimque veteranum, militare non cogas, et rursum de vita periclitari. Tu qui juvenis es, et in pontificali culmine constitutus, doceto populos; et novis Africae frugibus Romana tecta locupleta. Mihi sufficit, cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.

EPISTOLA LXXVI. Sub persona Ecclesiae catholicae cohortatur omnes Donatistas, ut resipiscentes redeant ad catholicam communionem

1. Vobis, Donatistae, catholica Ecclesia dicit: Filii [PL33.264] hominum, usquequo graves corde? Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? (Psal. IV, 3.) Utquid vos a totius orbis unitate nefario schismatis sacrilegio divisistis? Attenditis falsa quae vobis dicuntur ab hominibus, aut mentientibus, aut errantibus, de traditione Codicum divinorum, ut in haeretica separatione moriamini; et non attenditis quod vobis ipsi Codices dicunt, ut in catholica pace vivatis Quare aperitis sures ad sermonem hominum dicentium quod nunquam probare potuerunt, et surdi estis ad sermonem Dei dicentis: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? (Psal. II, 7.) Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis, sed tanquam in uno; Et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16). In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Erigite oculos cordis, et considerate totum orbem terrarum, quomodo in semine Abrahae benedicuntur omnes gentes. Tunc ab uno credebatur quod nondum videbatur; jam vos videtis, et adhuc invidetis. Passio Domini pretium est orbis terrarum; ille totum orbem redemit: et vos cum toto orbe ad lucrum vestrum non concordatis, sed potius in damnum vestrum in parte litigatis, ut totum perdatis. Audite in Psalmo, quo pretio redempti sumus: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI, 18, 19). Quare divisores vestimentorum Domini esse vultis, et tunicam illam charitatis desuper textam, quam nec persecutores ejus diviserunt, tenere cum toto orbe non vultis? In Psalmo ipso legitur quia totus orbis eam tenet: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Ib., 28, 29). Aperite aures cordis et audite quia Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX, 1, 2). Si hoc non vultis intelligere, audite Evangelium, jam per os proprium loquente ipso Domino et dicente: Quia oportebat de Christo compleri omnia quae de illo scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis, et praedicavi in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44, 47). Quod in Psalmo dixit, vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc in Evangelio, per omnes gentes: et quod in Psalmo dixit, ex Sion species decoris ejus; hoc in Evangelio dixit, incipiens ab Jerusalem.

2. Fingitis vos ante tempus messis fugere permixta zizania, quia vos estis sola zizania. Nam si frumenta essetis, permixta zizania toleraretis, et a segete Christi non vos divideretis. De zizaniis quidem dictum est, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum: sed et de tritico dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Quare creditis crevisse zizania et mundum replevisse, [PL33.265] triticum autem decrevisse et in sola Africa mansisse? Christianos vos dicitis, et Christo contradicitis. Ipse dixit, Sinite utraque crescere usque ad messem; non dixit, Crescant zizania, decrescant frumenta. Ipse dixit, Ager est hic mundus; non dixit, Ager est Africa. Ipse dixit, Messis est finis saeculi; non dixit, messis est tempus Donati. Ipse dixit, Messores Angeli sunt (Matth. XIII, 30, 38, 39); non dixit, Messores principes Circumcellionum sunt. Sed quia pro zizaniis triticum accusastis, vos esse zizania demonstrastis, et quod est gravius, ante tempus vos a tritico separastis. Majores enim vestri in quorum sacrilega praecisione perseveratis, quidam Gestis municipalibus Codices sanctos et instrumenta Ecclesiae persecutoribus tradiderunt, quidam eos fatentes dimiserunt et eis communicaverunt, et utrique Carthaginem furiosa factione convenerunt, de crimine traditionis de quo ipsi inter se jam consenserant, inauditos damnaverunt, episcopum contra episcopum ordinaverunt, altare contra altare erexerunt. Postea litteras ad imperatorem Constantinum, ut inter Afros episcopi transmarini judicarent, miserunt; datis judicibus quos postulaverant et Romae judicantibus non obtemperaverunt, episcopos apud Imperatorem tanquam male judicaverint arguerunt. Ab aliis rursus episcopis ad Arelatum missis ad ipsum Imperatorem appellaverunt; ab ipso auditi et calumniatores inventi, in eodem scelere permanserunt. Evigilate ad salutem, amate pacem, redite ad unitatem. Haec vobis quemadmodum gesta sint, quando vultis, omnia recitamus.

3. Ille communicat malis, qui consentit factis malorum, non qui tolerat in agro dominico zizania usque ad messem, vel paleam usque ad ultimam ventilationem. Si malos odistis, vos ipsi mutamini ab scelere schismatis. Si malorum permixtionem timeretis, Optatum inter vos in apertissima iniquitate viventem per tot annos non teneretis. Quem cum modo martyrem dicitis, superest ut eum, propter quem mortuus est, Christum dicatis. Postremo quid vos offendit orbis christianus, a quo vos nefario furore praecidistis? et quid vos promeruerunt Maximianistae, quos a vobis damnatos et per judicia publica de basilicis proturbatos, in suo rursus honore recepistis? Quid vos offendit pax Christi, contra quam vos dividitis ab eis quos infamatis? et quid vos promeruit pax Donati, pro qua suscipitis quos damnatis? Felicianus Mustitanus modo vobiscum est. Legimus eum prius in vestro concilio damnatum, et a vobis postea in judicio proconsulis accusatum, et in Mustitana civitate Gestis municipalibus oppugnatum.

4. Si traditio Codicum scelerata est, quam Deus in regem qui Jeremiae librum incendit, morte bellica vindicavit (Jer. XXXVI, 23, 30), quanto sceleratius est sacrilegium schismatis, cujus auctores, quibus Maximianistas comparastis, aperta terra vivos absorbuit (Num. [PL33.266] XVI, 31-33)! Quomodo ergo crimen traditionis nobis objicitis, quod non probatis, et schismaticos vestros et damnatis et acceptatis? Si propterea justi estis, quia persecutionem per Imperatores passi estis, justiores vobis sunt ipsi Maximianistae, quos per judices ab Imperatoribus catholicis missos vos ipsi persecuti estis. Si Baptismum vos soli habetis, quid apud vos facit baptismus Maximianistarum in eis quos baptizavit Felicianus damnatus, cum quibus est ad vos postea revocatus? Vel vobis laicis ad ista respondeant episcopi vestri, si nobiscum loqui nolunt; et cogitate pro salute vestra, quale sit hoc ipsum quod nobiscum loqui nolunt. Si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oves concilium perdiderunt, ut ad luporum speluncas accedant?

EPISTOLA LXXVII. Augustinus Felici et Hilarino, ut ne perturbentur obortis in Ecclesia scandalis. Porro de Bonifacio, qui in nullo apud se crimine deprehensus fuerit, statuere non posse ut ejus nomen de presbyterorum albo expungatur, maxime cum ipsius causam ad Dei judicium transmiserit

Dominis dilectissimis meritoque honorandis fratribus FELICI et HILARINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Non miror satanam fidelium animos perturbantem: cui resistite, permanentes in spe promissorum Dei qui fallere non potest; qui non solum nobis in se credentibus, et sperantibus, et in ejus charitate usque in finem perseverantibus polliceri praemia aeterna dignatus est, verum etiam temporalia scandala non defutura praedixit, quibus fidem nostram exerceri et probari oporteret: ait enim, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; sed continuo subjecit, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Quid ergo mirum, si homines servis Dei detrahunt, et quia eorum vitam pervertere non possunt, famam decolorare conantur, cum ipsum Deum et Dominum eorum quotidie blasphemare non cessent, cum eis displicet quidquid contra eorum voluntatem justo et occulto judicio facit? Unde exhortor prudentiam vestram, domini dilectissimi meritoque honorandi fratres, ut Scripturam Dei, quae nobis haec omnia futura praenuntiavit, et adversus ea nos firmos esse debere praemonuit, contra hominum maledica vaniloquia suspicionesque temerarias corde christianissimo cogitetis.

2. Breviter itaque dico Charitati vestrae, Bonifacium presbyterum in nullo crimine apud me fuisse detectum, nequaquam me de illo tale aliquid credidisse vel credere. Quomodo ergo juberem de numero presbyterorum nomen ejus auferri, vehementer terrente Evangelio ubi Dominus ait: In quo judicio judicaveritis, judicabimini (Id. VII, 2)? Cum enim causa quae inter [PL33.267] illum et Spem exorta est, sub divino examine pendeat secundum placitum eorum, quod vobis si volueritis poterit recitari; quis ego sum, ut audeam Dei praevenire sententiam in delendo vel supprimendo ejus nomine, de quo nec suspicari temere mali aliquid episcopus debui, nec dilucide judicare homo de occultis hominum potui, cum in ipsis causis saecularibus, quando ad majorem potestatem refertur arbitrium judicandi, manentibus sicuti erant omnibus rebus, exspectetur illa sententia, unde jam non liceat provocari, ne superiori cognitori fiat injuria, si ejus pendente judicio aliquid fuerit commutatum? Et utique multum interest inter divinam et humanam quamlibet excelsissimam potestatem. Domini Dei nostri misericordia nunquam vos deserat, domini dilectissimi et honorandi fratres.

EPISTOLA LXXVIII. Quidam e monasterio Augustini Spes nomine, accusatus a Bonifacio presbytero, crimen in Bonifacium ipsum transtulit. Cum res evidentibus argumentis cognosci ab Augustino non posset, jussus est uterque adire sepulcrum S. Felicis Nolani, ut miraculo transigeretur judicium. Id clam fieri curarat Augustinus: verum quoniam res eruperat in notitiam hominum, permittit interea ut Bonifacii nomen inter presbyteros non recitetur; hortatur omnes ne temere judicent, neve ob paucorum delicta vel ipsi deficiant a pietate, ve de omnibus male suspicentur; observans nullam fuisse tam felicem sodalitatem, in qua non aliquis flagitiosus extiterit

Dilectissimis fratribus, clero, senioribus, et universae plebi Ecclesiae Hipponensis, cui servio in dilectione Christi, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Utinam Scripturae Dei sollicita mente intendentes, in quibusque scandalis adjutorio nostri sermonis non egeretis, et ille vos potius consolaretur, qui consolatur et nos: qui non solum bona, quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ante conscribenda curavit, ut bona post saeculi finem secutura certiores exspectaremus, quam mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit: Quaecumque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum (Rom. XV, 4). Quid autem opus erat ut ipse Dominus Jesus non solum diceret, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43), quod post saeculi finem futurum est; verum etiam exclamaret, Vae mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7): nisi ut nobis non blandiremur venire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, nisi temporalibus malis exerciti [PL33.268] non defecerimus? Quid opus fuit ut diceret, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; nisi ut illi de quibus continuo locutus adjunxit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. XXIV, 12, 13), cum hac iniquitatis abundantia refrigescentem charitatem viderent, non perturbarentur, non expavescerent, non quasi rebus insperatis et inopinatis contristati deficerent; sed potius videntes accidere, quae futura praedicta sunt ante finem, patienter perseverarent usque in finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea vita quae non habet finem.

2. Proinde, charissimi, in isto scandalo, quo de Bonifacio presbytero nonnulli perturbantur, non vobis dico ut non doleatis: qui enim ista non dolent, non est in eis charitas Christi; qui autem etiam de talibus gaudent, abundat in eis malignitas diaboli. Non quia in memorato presbytero apparuit aliquid, quod dignum damnatione judicaretur; sed quia duo de domo nostra talem habent causam, ut unus eorum sine dubio perditus habeatur, et sit alterius fama apud quosdam mala, apud quosdam dubia, etiamsi non sit maculata conscientia. Dolete ista, quoniam dolenda sunt: non tamen sic ut eo dolore vestra charitas a bene vivendo refrigescat, sed potius ad Dominum deprecandum inardescat; ut si innocens est presbyter vester, quod magis credo, quia cum sensisset alterius motum impudicum et immundum, nec consentire voluit nec tacere, cito eum divina sententia manifestatum ministerio proprio repraesentet: si autem male sibi conscius, quod suspicari non audeo, voluit alterius existimationem laedere, cum ejus pudicitiam contaminare non posset, sicut dicit ipse cum quo habet causam, non eum permittat suam occultare nequitiam, ut quod homines invenire non possunt, de quolibet eorum divino judicio propaletur.

3. Cum enim ista me causa diu cruciasset, nec invenirem quomodo unus e duobus convinceretur, quamvis magis presbytero credidissem; cogitaveram primo sic ambos Deo relinquere, donec in uno eorum qui mihi suspectus erat, aliquid existeret, unde non sine justa et manifesta causa de nostro habitaculo projiceretur. Sed cum promoveri in clericatum sive illic per me, sive alibi per litteras meas vehementissime conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere, aut per commendationem meam alicui fratri meo eum subintroducere, turbulentius agere coepit, ut si ipse in clericatum non promoveretur, nec presbyter Bonifacius in suo gradu esse permitteretur. In qua ejus provocatione cum viderem Bonifacium nolle quibuslibet infirmis et ad suspicionem propensis de suae vitae dubitatione scandalum fieri, paratumque esse honoris sui apud homines damnum perpeti, potius quam in ea contentione, in qua non posset ignorantibus et dubitantibus vel ad male suspicandum proclivioribus suam demonstrare conscientiam, usque ad Ecclesiae perturbationem inaniter progredi; [PL33.269] elegi aliquid medium, ut certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum se perrecturos, ubi terribiliora opera Dei non sanam cujuscumque conscientiam multo facilius aperirent, et ad confessionem vel poena vel timore compellerent. Ubique quidem Deus est, et nullo continetur vel includitur loco qui condidit omnia, et eum a veris adoratoribus in spiritu et veritate oportet adorari (Joan. IV, 24), ut in occulto exaudiens, in occulto etiam justificet et coronet. Verumtamen ad ista quae hominibus visibiliter nota sunt, quis potest ejus consilium perscrutari, quare in aliis locis haec miracula fiant, in aliis non fiant? Multis enim notissima est sanctitas loci, ubi beati Felicis Nolensis corpus conditum est, quo volui ut pergerent; quia inde nobis facilius fideliusque scribi potest quidquid in eorum aliquo divinitus fuerit propalatum. Nam et nos novimus Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter daemones confitentur, furem quemdam, qui ad eum locum venerat ut falsum jurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat reddere: numquid non et Africa sanctorum martyrum corporibus plena est? et tamen nusquam hic scimus talia fieri. Sicut enim, quod Apostolus dicit, non omnes sancti habent dona curationum, nec omnes habent dijudicationem spirituum (I Cor. XII, 30); ita nec in omnibus memoriis sanctorum ista fieri voluit ille, qui dividit propria unicuique prout vult.

4. Quapropter cum ego noluissem hunc gravissimum dolorem cordis mei vobis perferri in notitiam, ne vos atrociter et inaniter contristando turbarem; fortassis ideo Deus noluit vos latere, ut nobiscum orationibus incumbatis, ut quod ipse in hac causa novit, nos autem nosse non possumus, etiam nobis manifestare dignetur. Nomen autem presbyteri propterea non ausus sum de numero collegarum ejus vel supprimere vel delere, ne divinae potestati, sub cujus examine causa adhuc pendet, facere viderer injuriam, si illius judicium meo vellem praejudicio praevenire: quod nec in negotiis saecularibus judices faciunt, quando causae dubitatio ad majorem potestatem refertur, ut pendente relatione aliquid audeant commutare. Et in episcoporum concilio constitutum est, nullum clericum qui nondum convictus sit, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentaverit. Bonifacius tamen hanc humilitatem suscepit, ut nec litteras acciperet, quibus in peregrinatione honorem suum quaereret, ut in eo loco ubi ambo ignoti sunt, circa ambos aequalitas servaretur. Et nunc si vobis placet ut nomen ejus non recitetur, ne iis qui ad Ecclesiam accedere nolunt, sicut ait Apostolus, demus occasionem quaerentibus occasionem (II Cor. XI, 12); non erit nostrum hoc factum, sed eorum quorum causa fuerit factum. Quid enim obest homini, quod ex illa tabula non vult eum recitari humana ignorantia, si de libro vivorum non eum delet iniqua conscientia?

[PL33.270] 5. Proinde, fratres mei, qui timetis Deum, mementote quod ait Apostolus Petrus: Quoniam adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit quaerens quem devoret (II Petr. V, 8). Quem non potest devorare seductum ad nequitiam, famam ipsius inquinare conatur, ut si fieri potest opprobriis hominum et malarum linguarum detractione deficiat, et sic in ejus fauces ruat. Si autem nec famam innocentis maculare potuerit, hoc ei persuadere tentat, ut per malevolas suspiciones de fratre suo judicet, et sic ab illo implicatus absorbeatur. Et quis omnes ejus captiones et circumventiones vel comprehendere vel enumerare sufficiat? Adversus tamen haec tria quae ad causam praesentem pertinent propius, ne mala exempla imitando ad nequitiam seducamini, ita vos per Apostolum alloquitur Deus: Ne sitis jugum ducentes cum infidelibus; quae enim participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Item alio loco: Nolite, inquit, seduci: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estote, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 33, 34). Ut autem linguis detrahentium non deficiatis, sic per Prophetam dicit: Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; justitia autem mea in aeternum manet (Isai. LI, 7, 8). Jam vero ne malevolo animo de servis Dei falsa suspicando pereatis, illud Apostolicum recordamini, ubi ait: Nolite ante tempus judicare quidquam, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Et item illud quod scriptum est: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta, Domino Deo vestro (Ibid., V, 12, 13).

6. Manifestum est quidem, quia ista in Ecclesia non accidunt sine gravi tristitia sanctorum atque fidelium; verumtamen consoletur nos qui cuncta praedixit, atque ut abundantia iniquitatis non refrigescamus, sed usque in finem perseveremus, ut salvi esse possimus, admonuit. Nam quantum ad me attinet, si est in me quantulacumque charitas Christi, quis vestrum infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Nolite itaque augere cruciatus meos, deficiendo vel in suspicionibus falsis, vel in peccatis alienis. Nolite, obsecro vos, ne dicam de vobis: Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Nam illi qui gaudent de istis doloribus nostris, de quibus in persona corporis Christi tanto ante praedictum est, Adversus me insultabant qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum (Psal. LXVIII, 27, 13), valde tolerabilius sustinentur; pro quibus tamen etiam ipsis orare, et bonum eis velle didicimus. Ad quid enim aliud sedent isti, et quid aliud captant, nisi ut quisquis episcopus, vel clericus, vel monachus, vel sanctimonialis ceciderit, omnes [PL33.271] tales esse credant, jactent, contendant, sed non omnes posse manifestari? Et tamen etiam ipsi cum aliqua maritata invenitur adultera, nec projiciunt uxores suas, nec accusant matres suas. Cum autem de aliquibus qui sanctum nomen profitentur, aliquid criminis vel falsi sonuerit, vel veri patuerit, instant, satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. Hos ergo de nostris doloribus suavitatem suae malae linguae captantes, facile est ut illis canibus comparemus, si forte in malo intelligendi sunt, qui lingebant vulnera pauperis illius, qui ante januam divitis jacebat, et quousque veniret ad requiem sinus Abrahae, laboriosa et indigna omnia tolerabat (Luc. XVI, 21-23).

7. Vos me nolite amplius cruciare, qui aliquam spem habetis ad Deum: vos nolite ipsa vulnera quae illi lingunt, multiplicare; vos pro quibus periclitamur omni hora, habentes foris pugnas, intus timores (II Cor. VII, 5), periculum in civitate, periculum in deserto, periculum ex gentibus, periculum ex falsis fratribus (Id. XI, 26). Scio quia doletis; sed numquid acrius quam ego? Scio quia conturbati estis, et timeo ne inter linguas maledicorum deficiat et pereat infirmus, propter quem Christus mortuus est. Non ex vobis increscat dolor noster, quia non culpa nostra factus est vester. Nam hoc est quod praecavere conatus sum, ut si fieri posset, hoc malum nec vitandum negligeretur, nec in vestram notitiam perferretur, ubi infructuose cruciarentur firmi, et periculose turbarentur infirmi. Sed qui hoc cognito permisit vos tentari, det vobis vires sustinendi, et erudiat vos ex lege sua; doceat vos et mitiget a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea (Psal. XCIII, 12, 13).

8. Audio nonnullos vestrum hinc amplius contristari, quam de lapsu duorum illorum diaconorum qui ex parte Donati venerant, tanquam disciplinae Proculeiani insultaverint, velut gloriantes de nobis, quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis exstitisset: quod quicumque fecistis, fateor vobis, non bene fecistis. Ecce docuit vos Deus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): nec objiciatis haereticis, nisi quia non sunt catholici; ne similes eis sitis, qui non habendo quod in causa suae divisionis defendant, non nisi hominum crimina colligere affectant, et ea ipsa plura falsissime jactant: ut quia ipsam divinae Scripturae veritatem, qua ubique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminari et obscurare non possunt, homines per quos praedicatur adducant in odium; de quibus et fingere quidquid in mentem venerit, possunt. Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen illum audistis, et in illo docti estis (Eph. IV, 20, 21). Ipse quippe fideles suos securos fecit etiam de dispensatoribus malis, mala sua facientibus, et bona ejus loquentibus, ubi ait: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Orate quidem pro me, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27); verumtamen cum gloriamini, non in me, sed in Domino gloriamini. Quantumlibet enim vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo, nec [PL33.272] mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inventus est (Gen. IX, 27): aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est, Ejice ancillam et filium ejus (Id. XXI, 10): aut melior sit quam domus Isaac, cujus de duobus geminis dictum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2): aut melior sit quam domus ipsius Jacob, ubi lectum patris filius incestavit (Gen. XLIX, 4): aut melior sit quam domus David, cujus filius cum sorore concubuit (II Reg. XIII, 14); cujus alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit (Ibid. XV, 12): aut melior quam cohabitatio Pauli apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret quod superius commemoravi, foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); nec diceret cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur, Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Philipp. II, 20, 21): aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam toleraverunt: aut melior sit postremo quam coelum, unde Angeli ceciderunt.

9. Simpliciter autem fateor Charitati vestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire coepi: quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt; ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum, Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis. Nolite ergo propter amurcam qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecae dominicae fructu olei luminosioris implentur, Domini Dei nostri misericordia vos adversus omnes insidias inimici in sua pace custodiat, dilectissimi fratres.

EPISTOLA LXXIX. Augustini episcopi ad presbyterum quemdam Manichaeum, denuntians ut solvat quaestionem in qua praecessor ejus Fortunatus defecerat, vel procul a sua Ecclesia discedat

Sine causa tergiversaris, cum longe appareat qualis sis. Quid tecum locuti fuerint fratres, indicaverunt mihi. Bene, quia non times mortem; sed eam mortem debes timere, quam tibi ipse facis talia de Deo blasphemando. Et quod intelligis mortem istam visibilem, quam omnes homines norunt, separationem esse mentis a corpore, non est magnum intelligere. Sed quod adjungis de vestro, separationem esse boni a malo: si mens bonum est et corpus malum, qui ea commiscuit non est bonus; dicitis autem quia Deus [PL33.273] bonus ista commiscuit: ergo aut malus est, aut malum timebat. Et tu gloriaris, quia non times hominem, cum Deum talem tibi fingas, qui tenebras timuit, ut commisceret bonum et malum? Noli autem extolli animo, sicut scripsisti, quia vos magnos facimus, eo quod impedire volumus venena vestra, ne ad homines pestilentia serpat: non enim Apostolus, quos canes appellat magnos facit, cum dicit, Cavete canes (Philipp. III, 2); aut illos magnos faciebat, quorum sermonem dicebat serpere ut cancrum (II Tim. II, 17). Itaque denuntio tibi in nomine Christi, ut si paratus es, solve quaestionem in qua defecit praecessor tuus Fortunatus. Et ita hinc ierat, ut non rediret, nisi, cum suis disputatione collata, inveniret quid contra respondere posset, disputans cum fratribus. Si autem ad hoc non es paratus; discede hinc, et noli pervertere vias Domini, et illaqueare ut venenis inficere animas infirmas, ne adjuvante dextera Domini nostri, quomodo non putaveras erubescas.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 236-273 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22