Fratri dilectissimo et in Christi visceribus honorando CONSENTIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1 Ego propterea ut ad nos venires rogavi, quoniam in libris tuis valde sum tuo delectatus ingenio. Proinde volui ut quaedam nostra opuscula, quae arbitratus sum tibi esse necessaria, non procul a nobis positus, sed potius apud nos legeres, ut ea quae forte minus intellexisses, non difficulter praesens interrogares, atque ex nostra sermocinatione mutuoque colloquio, quantum Dominus et nobis promere, et tibi capere tribuisset, quid in libris tuis emendandum esset, ipse cognosceres, ipse emendares. Ejus quippe es facultatis, ut possis ea quae senseris explicare; ejus porro probitatis et humilitatis, ut merearis vera sentire. Et nunc in eadem sum, quae nec tibi debet displicere, sententia; unde te nuper admonui ut in his quae a nobis elaborata apud te legis, signa facias ad ea loca quae te movent, et cum his ad me venias, et de singulis quaeras. Nondum quae fecisti exhortor ut facias. Recte quippe verecundareris, ac te pigeret id agere, si vel semel voluisses, et me difficilem reperisses. Illud quoque dixeram, cum a te audissem [PL33.453] quod mendosissimis fatigareris codicibus, ut in nostris legeres, quos emendatiores posses caeteris invenire.

2. Quod autem petis, ut quaestionem Trinitatis, hoc est de unitate divinitatis et discretione personarum, caute prudenterque discutiam, ut doctrinae meae, sicut dicis, ingeniique serenitas, ita nebulam vestrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non potestis, intelligentiae a me lumine declaratum oculis quodammodo videre possitis: vide prius utrum ista petitio cum tua superiori definitione concordet. Superius quippe in eadem ipsa epistola, in qua hoc petis, apud temetipsum definisse te dicis, ex fide veritatem magis quam ex ratione percipi oportere. Si enim fides, inquis, sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, et non ex credulitatis pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. Sed quia placuit, inquis, Deo, qui infirma hujus mundi elegit ut confunderet fortia, per stultitiam praedicationi ssalvos facere credentes (I Cor. I, 27), non tam ratio requirenda, quam auctoritas est sequenda sanctorum. Vide ergo secundum haec verba tua, ne potius debeas, maxime de hac re, in qua praecipue fides nostra consistit, solam sanctorum auctoritatem sequi, nec ejus intelligentiae a me quaerere rationem. Neque enim cum coepero te in tanti hujus secreti intelligentiam utcumque introducere (quod nisi Deus intus adjuverit, omnino non potero), aliud disserendo facturus sum, quam rationem ut potero redditurus: quam si a me, vel a quolibet doctore non irrationabiliter flagitas, ut quod credis intelligas, corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas, sed ut ea quae fidei firmitate jam tenes, etiam rationis luce conspicias.

3. Absit namque ut hoc in nobis Deus oderit, in quo nos reliquis animantibus excellentiores creavit. Absit, inquam, ut ideo credamus, ne rationem accipiamus sive quaeramus; cum etiam credere non possemus, nisi rationales animas haberemus. Ut ergo in quibusdam rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus, quas ratione nondum percipere valemus, sed aliquando valebimus, fides praecedat rationem, qua cor mundetur, ut magnae rationis capiat et perferat lucem, hoc utique rationis est. Et ideo rationabiliter dictum est per prophetam: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9 sec. LXX). Ubi procul dubio discrevit haec duo, deditque consilium quo prius credamus, ut id quod credimus intelligere valeamus. Proinde ut fides praecedat rationem, rationabiliter visum est. Nam si hoc praeceptum rationabile non est, ergo irrationabile est: absit. Si igitur rationabile est ut ad magna quaedam, quae capi nondum possunt, fides praecedat rationem, procul dubio quantulacumque ratio quae hoc persuadet, etiam ipsa antecedit fidem.

4. Propterea monet apostolus Petrus, paratos nos [PL33.454] esse debere ad responsionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra (I Petr. III, 15): quoniam si a me infidelis rationem poscit fidei et spei meae, et video quod antequam credat capere non potest, hanc ipsam ei reddo rationem in qua, si fieri potest, videat quam praepostere ante fidem poscat rationem earum rerum quas capere non potest. Si autem jam fidelis rationem poscat, ut quod credit intelligat, capacitas ejus intuenda est, ut secundum eam ratione reddita, sumat fidei suae quantam potest intelligentiam; majorem, si plus capit; minorem, si minus: dum tamen quousque ad plenitudinem cognitionis perfectionemque perveniat, ab itinere fidei non recedat. Hinc est quod dicit Apostolus: Et tamen si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit; verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Jam ergo si fideles sumus, ad fidei viam pervenimus, quam si non dimiserimus, non solum ad tantam intelligentiam rerum incorporearum et incommutabilium, quanta in hac vita capi non ab omnibus potest, verum etiam ad summitatem contemplationis, quam dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), sine dubitatione perveniemus. Nam quidam etiam minimi, et tamen in via fidei perseverantissime gradientes, ad illam beatissimam contemplationem perveniunt: quidam vero quid sit natura invisibilis, incommutabilis, incorporea, utcumque jam scientes, et viam quae ducit ad tantae beatitudinis mansionem, quoniam stulta illis videtur, quod est Christus crucifixus, tenere recusantes, ad quietis ipsius penetrale, cujus jam luce mens eorum velut in longinqua radiante perstringitur, pervenire non possunt.

5. Sunt autem quaedam, quae cum audierimus, non eis accommodamus fidem, et ratione nobis reddita vera esse cognoscimus, quae credere non valemus. Et universa Dei miracula ideo ab infidelibus non creduntur, quia eorum ratio non videtur. Et revera sunt de quibus ratio reddi non potest, non tamen non est: quid enim est in rerum natura, quod irrationabiliter fecerit Deus? Sed quorumdam mirabilium operum ejus, etiam expedit tantisper occultam esse rationem, ne apud animos fastidio languidos, ejusdem rationis cognitione vilescant. Sunt enim, et multi sunt qui plus tenentur admiratione rerum quam cognitione causarum, ubi miracula mira esse desistunt, et opus est eos ad invisibilium fidem visibilibus miraculis excitari, ut charitate purgati, eo perveniant ubi familiaritate veritatis mirari desistant. Nam et in theaetris homines funambulum mirantur, musicis delectantur: in illo stupet difficultas; in his retinet pascitque jucunditas.

6. Haec dixerim, ut fidem tuam ad amorem intelligentiae cohorter, ad quam ratio vera perducit, et cui fides animum praeparat. Nam illa quae persuasit, in [PL33.455] ea Trinitate quae est Deus, Filium Patri non esse coaeternum, vel alterius esse substantiae, atque aliqua parte dissimilem, et eo modo inferiorem Spiritum sanctum; itemque illa quae persuasit, Patrem et Filium unius ejusdemque, Spiritum vero sanctum alterius esse substantiae, non ideo quia ratio est, sed quia falsa ratio est, cavenda et detestanda dicenda est. Nam si ratio vera esset, non utique errasset. Quapropter sicut non ideo debes omnem vitare sermonem, quia est et sermo falsus; ita non debes omnem vitare rationem, quia est et falsa ratio. Hoc et de sapientia dixerim. Neque enim propterea sapientia vitanda est, quia est et falsa sapientia, cui stultitia est Christus crucifixus, qui est Dei Virtus, et Dei Sapientia: et ideo per hanc stultitiam praedicationis placuit Deo salvos facere credentes, quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Hoc quibusdam philosophorum et oratorum, non veram viam, sed veri similem sectantibus, et in ea seipsos aliosque fallentibus, persuaderi non potuit; quibusdam vero eorum potuit. Et quibus potuit, neque scandalum est Christus crucifixus, neque stultitia; in iis enim sunt, quibus vocatis Judaeis et Graecis, Dei Virtus est et Dei Sapientia. In qua via, id est in cujus Christi crucifixi fide, qui ejus rectitudinem per Dei gratiam comprehendere potuerunt, etsi philosophi appellati sunt, sive oratores, profecto humili pietate confessi sunt, sibi longe excellentius in ea fuisse praevios piscatores, non solum credendi firmissimo robore, verum etiam intelligendi certissima veritate. Cum enim didicissent, ad hoc electa stulta esse mundi et infirma, ut fortia et sapientia confunderentur (I Cor. I, 21-29), seque cognovissent fallaciter sapere, et imbecilliter praevalere; confusi salubriter, facti sunt stulti et infirmi, ut per stultum et infirmum Dei, quod sapientius et fortius est hominibus, inter electa stulta et infirma fierent veraciter sapientes et efficaciter fortes.

CAPUT II

7. Cui autem nisi verissimae rationi fidelis pietas erubescit, ut quamdam idololatriam, quam in corde nostro ex consuetudine visibilium constituere conatur humanae cogitationis infirmitas, non dubitemus evertere; nec audeamus credere ita esse Trinitatem, quam invisibilem et incorpoream atque incommutabilem colimus, quasi tres quasdam viventes moles, licet maximas et pulcherrimas, suorum tamen spatiis propriis terminatas, et sibimet in suis locis contigua propinquitate cohaerentes, sive una earum sit in medio constituta, ut duas dirimat sibi ex lateribus singulis junctas, sive in modum trigoni duas caeteras unaquaeque contingat, ut nulla ab aliqua separetur; earumque trium tantarum ac talium personarum, licet in grandi valde, molibus tamen a summo et imo et circumquaque terminatarum, unam esse divinitatem aliquam quartam, nec talem qualis est aliqua ex illis, sed communem omnibus tanquam numen omnium, [PL33.456] et in omnibus et in singulis totum, per quam unam divinitatem dicatur eadem Trinitas unus Deus; ejusque tres personas nusquam esse nisi in coelis, illam vero divinitatem nusquam non esse, sed ubique praesentem: ac per hoc recte quidem dici, Deum et in coelo esse et in terra, propter illam divinitatem quae ubique sit tribusque communis; non autem recte dici, Patrem esse in terra vel Filium vel Spiritum sanctum, cum huic Trinitati sedes non nisi in coelo sit. Istam cogitationis carnalis compositionem vanumque figmentum ubi vera ratio labefactare incipit, continuo illo intus adjuvante atque illuminante, qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non vult, ita ista confingere atque a fide nostra quodammodo excutere festinamus, ut ne pulverem quidem ullum talium phantasmatum illic remanere patiamur.

8. Quamobrem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti, ipsa intrinsecus veritate lucente, haec falsa esse perspicimus, fides in corde nostro antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne incassum quae vera sunt audiremus? Ac per hoc quoniam id quod ad eam pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quae inquirebat invenit. Falsae itaque rationi, non solum ratio vera, qua id quod credimus intelligimus, verum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. Melius est enim quamvis nondum visum, credere quod verum est, quam putare te verum videre quod falsum est. Habet namque fides oculos suos, quibus quodammodo videt verum esse quod nondum videt, et quibus certissime videt, nondum se videre quod credit. Porro autem qui vera ratione jam quod tantummodo credebat intelligit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intelligere quod credit; si autem nec cupit, et ea quae intelligenda sunt, credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat: nam pia fides sine spe et sine charitate esse non vult. Sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum videt, ut visionem et speret et amet.

9. Et visibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc videnda sperantur, sed facta et transacta creduntur; sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit, nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9, 10). Ea vero quae nondum sunt, sed futura sunt, sicut nostrorum spiritualium corporum resurrectio, ita creduntur ut etiam videnda sperentur; sed ostendi modo nullo possunt modo. Quae vero ita sunt ut neque praetereant, neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt invisibilia, sicut justitia, sicut sapientia; partim visibilia, sicut Christi immortale jam corpus: sed invisibilia intellecta conspiciuntur, ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo videntur; et cum videntur, multo certiora sunt quam ea quae corporis [PL33.457] sensus attingit, sed ideo dicuntur invisibilia, quia oculis istis mortalibus videri omnino non possunt. At illa quae visibilia sunt permanentia, possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspici; sicut se Discipulis post resurrectionem Dominus ostendit (Matth. XXVIII, Marc. XVI, Luc. XXIV, et Joan. XX, XXI), sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo (Act. IX, 3, 4), et Stephano diacono (Act. VII, 55).

10. Proinde ista visibilia permanentia ita credimus, ut etiamsi non demonstrentur, speremus ea nos quandoque visuros; nec ea conemur ratione vel intellectu comprehendere, nisi ut ea, quia visibilia sunt, ab invisibilibus distinctius cogitemus: et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis utique novimus ea nobis nota non esse. Nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem cognitam. Illam quippe visionem cogitatio mea fingit, hanc recolit; nequaquam tamen dubito, sive quod de illa testibus multis, sive quod de ista meis aspectibus credidi. Justitiam vero et sapientiam et quidquid ejusmodi est, non aliter imaginamur, aliter contuemur; sed haec invisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus, sine ullis formis et molibus corporalibus, sine ullis lineamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus sive finitis sive spatiis infinitis. Ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intelligentia contempletur: hoc ergo lumen ubi haec cuncta dijudicantur, non utique, sicut hujus solis et cujusque corporei luminis fulgor, per localia spatia circumquaque diffunditur, mentemque nostram quasi visibili candore illustrat, sed invisibiliter et ineffabiliter, et tamen intelligibiliter lucet, tamque nobis certum est, quam nobis efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus.

11. Cum igitur tria sint rerum genera quae videntur; unum corporalium, sicut hoc coelum et haec terra, et quidquid in eis corporeus sensus cernit et tangit; alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, sive recordata vel oblita quasi corpora contuemur, unde sunt etiam visiones quae vel in somnis, vel in aliquo mentis excessu, his quasi localibus quantitatibus ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus, neque ullam habeat similitudinem corporis, sicut est sapientia, quae mente intellecta conspicitur, et in cujus luce de his omnibus veraciter judicatur: in quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse volumus, Trinitatem? Profecto aut in aliquo, aut in nullo. Si in aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia; quod si donum ejus in nobis est, et minus est quam illa summa et incommutabilis, [PL33.458] quae Dei Sapientia dicitur, puto quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem: si autem aliquis splendor ejus in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque ejus per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus, et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus.

12. Si autem in nullo istorum genere putanda est ista Trinitas, et sic est invisibilis, ut nec mente videatur; multo minus de illa hujusmodi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus vel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. Non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac disparilitate naturae: et si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, justitia, charitas, castitas, et caetera talia, quae profecto mole corporis non pendimus, nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte intelligimus, sine aliqua corpulentia vel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus; quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior? Non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere Apostolus testis est, ubi ait: Invisibilia enim a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas (Rom. I, 20). Ac per hoc cum eadem Trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. Anima itaque considerata, maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad ejus imaginem facta est, si cogitationes nostras et intelligentias non evicerit, sed ejus quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intelligentiam mente atque intelligentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque Creatorem intelligendum, ipso adjuvante meditemur attollere. Si autem in seipsa deficit, sibique succumbit, pia fide contenta sit quamdiu peregrinatur a Domino, donec fiat in homine quod promissum est, faciente illo qui potens est, sicut ait Apostolus, facere supra quam petimus aut intelligimus (Eph. III, 20).

CAPUT III

13. Quae cum ita sint, interim volo ut legas ea quae ad istam quaestionem pertinentia jam multa conscripsimus; illa etiam quae in manibus habemus, et propter magnitudinem tam difficilis quaestionis, nondum possumus explicare. Nunc vero tene inconcussa fide, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse Trinitatem, et tamen unum Deum; non quod sit eorum communis quasi quarta divinitas, sed quod sit ipsa ineffabiliter inseparabilis Trinitas, Patremque solum genuisse Filium, Filiumque solum a Patre genitum, Spiritum vero sanctum et Patris et Filii esse Spiritum. Et quidquid tibi, cum ista cogitas, corporeae similitudinis occurrerit, abige, abnue, [PL33.459] nega, respue, abjice, fuge. Non enim parva est inchoatio cognitionis Dei, si antequam possimus nosse quid sit, incipiamus jam nosse quid non sit. Intellectum vero valde ama; quia et ipsae Scripturae sanctae, quae magnarum rerum ante intelligentiam suadent fidem, nisi eas recte intelligas, utiles tibi esse non possunt. Omnes enim haeretici, qui eas in auctoritate recipiunt, ipsas sibi videntur sectari, cum suos potius sectentur errores; ac per hoc non quod eas contemnant, sed quod eas non intelligant, haeretici sunt.

14. Tu autem, charissime, ora fortiter et fideliter ut det tibi Dominus intellectum, ac sic ea quae forinsecus adhibet diligentia praeceptoris sive doctoris, possint esse fructuosa; quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): cui dicimus, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9); non quia ibi est, et hic non est, qui praesentia incorporea ubique est totus, sed quia in eis habitare dicitur, quorum pietati adest, et hi maxime in coelis sunt, ubi etiam nostra conversatio est, si nos os nostrum veraciter sursum cor habere respondeat. Nam etsi carnaliter acceperimus quod scriptum est, Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1); et ibi et hic cum esse credere debemus: quamvis non totum ibi, quia hic essent pedes; nec totum hic, quia ibi essent superiores corporis partes. Quam cogitationem carnalem, rursum illud nobis excutere, quod de illo scriptum est, potest: Qui coelum mensus est palmo, et terram pugillo (Id., XL, 12). Quis enim sedeat in spatio palmi sui, aut in tanto loco pedes ponat, quantum ejus pugnus apprehendit? Nisi forte in tantum caro vana progreditur, ut ei parum sit humana membra substantiae Dei tribuere, si ea non etiam monstruosa confingat, ubi palmus lumbis, et pugillus ambabus palmis conjunctis sit latior. Sed haec dicuntur, ut cum sibi non conveniunt quae carnaliter audimus, eis ipsis admoniti, ineffabiliter spiritualia cogitemus.

15. Unde etiamsi corpus Domini, quod de sepulcro excitatum levavit in coelum, nonnisi specie humana membrisque cogitamus, non tamen ita putandum est sedere ad dexteram Patris, ut ei Pater ad sinistram sedere videatur. In illa quippe beatitudine, quae omnem superat humanum intellectum, sola dextera est, et eadem dextera, ejusdem beatitudinis nomen est. Proinde nec illud quod post resurrectionem suam dixit Mariae, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17), tam absurde accipiendum est, ut existimemus eum, cum ascendisset, voluisse a feminis tangi, qui se tangendum viris antequam ascenderet praebuit. Sed Mariae profecto, in qua figurata Ecclesia est, quando illud dixit, intelligi voluit tunc ascendisse ad Patrem, cum illum Patri cognovit aequalem; et tali fide illum salubriter tetigit, ne si hoc solum eum esse crederet quod in carne apparuerat, non bene tangeret. Sic eum Photinus haereticus tetigit, qui hominem tantummodo credidit.

16. Et si forte aliud in his verbis Domini aptius meliusque intelligi potest, opinio tamen qua putatur substantia Patris esse in coelo, secundum quod Pater [PL33.460] una in Trinitate persona est, divinitas vero non in coelo tantum, sed ubique est: quasi aliud sit Pater, aliud divinitas ejus quae illi communis est cum Filio et cum Spiritu sancto; ut ipsa Trinitas, tanquam locis corporalibus et tanquam corporea sit, divinitas vero una trium personarum ubique sit praesens, et ipsa sola tanquam incorporea ubique sit tota: sine dubitatione respuenda. Si enim qualitas eorum esset (quod absit, ut in Patre, aut Filio, aut Spiritu sancto aliud sit qualitas, aliud substantia), tamen si eorum qualitas esse posset, utique amplius alicubi quam in sua substantia esse non posset: si autem substantia est, et alia est quam sunt ipsi, alia substantia est; quod nihilominus falsissime creditur.

17. Sed si forte minus intelligis inter substantiam et qualitatem quid intersit; hoc certe facilius advertis, quod et divinitas Trinitatis (quae putatur alia esse quam est ipsa Trinitas, et propter hanc dici non tres deos, sed unum Deum, quoniam ipsa est tribus una communis) aut substantia est, aut non est substantia. Si substantia est, et alia est quam Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus, aut eadem simul Trinitas: procul dubio alia substantia est: hoc autem veritas refellit et respuit. Si autem non est substantia ista divinitas, et ipsa est Deus, quia ipsa est ubique tota, non illa Trinitas; ergo Deus non est substantia: quis hoc catholicus dixerit? Item si non est substantia ista divinitas, et secundum hanc est Trinitas unus Deus, quod haec una est in tribus; non debuit dici Pater et Filius et Spiritus sanctus unius substantiae, sed unius divinitatis quae non est substantia. Agnoscis autem in fide catholica quoniam hoc est verum, hoc est confirmatum quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, ideo cum sit Trinitas, unus est Deus; quia inseparabiliter sunt unius ejusdemque substantiae, vel (si hoc melius dicitur), essentiae. Nam nonnulli nostri et maxime Graeci, Trinitatem quae Deus est, magis essentiam, quam unam substantiam esse dixerunt; aliquid inter haec duo nomina interesse arbitrantes, vel intelligentes: unde nunc disputare non est opus; quod etsi divinitatem istam, quae aliud existimatur esse quam ipsa Trinitas, non substantiam sed essentiam dixerimus, eadem falsitas consequetur. Si enim alia est quam ipsa Trinitas, altera erit essentia: quod absit ut catholicus sentiat. Restat itaque ut ita credamus unius esse substantiae Trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa Trinitas. Ad quam videndam quantumlibet in hac vita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate quod videbimus. Cum vero, quod in resurrectione promittitur, spirituale corpus habere coeperimus, sive illam mente, sive mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritualis corporis gratia, etiam corpore videamus; non tamen per locorum intervalla, nec in parte minorem, in parte majorem, quoniam non est corpus, et ubique [PL33.461] tota est, pro nostra capacitate videbimus.

CAPUT IV

18. Quod vero posuisti in epistola tua, videri tibi, vel potius quod videbatur tibi, nihil vivum secundum substantiam inesse justitiae, ideoque te non posse adhuc Deum, id est viventem naturam, justitiae similem cogitare: quia justitia, sicut dicis, non in se, sed in nobis vivit; imo nos potius secundum illam vivimus, ipsa vero per se justitia nequaquam vivit: ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit vitam ipsam non vivere, qua fit ut vivat quidquid non falso dicimus vivere. Puto enim absurdum tibi videri, ut per vitam vivatur, et vita non vivat. Porro si vita ipsa praecipue vivit, qua vivit omne quod vivit, recole, obsecro, quas dicat Scriptura divina animas mortuas; profecto invenies injustas, impias, infideles. Nam licet per illas vivant corpora impiorum, de quibus dictum est quod mortui sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22), et ibi intelligantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua vita; neque enim aliter ex eis possent corpora vivere, nisi qualicumque vita, qua omnino animae carere non possunt, unde immortales merito vocantur: non tamen ob aliud amissa justitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum, licet immortaliter qualicumque vita viventium, verior et major vita justitia est, tanquam vita vitarum, quae cum sint in corporibus, etiam ipsa corpora viva sunt, quae per seipsa vivere nequeunt. Quapropter si animae non possunt, nisi etiam in seipsis utcumque vivere, quia ex eis vivunt et corpora, a quibus deserta moriuntur; quanto magis vera justitia etiam in seipsa vivere intelligenda est, ex qua sic vivunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamvis quantulacumque vita non desinant vivere!

19. Ea porro justitia quae vivit in seipsa, procul dubio Deus est, atque incommutabiliter vivit. Sicut autem haec cum sit in seipsa vita, etiam nobis fit vita, cum ejus efficimur utcumque participes: ita cum in seipsa sit justitia, etiam nobis fit justitia, cum ei cohaerendo juste vivimus; et tanto magis minusve justi sumus, quanto magis illi minusve cohaeremus. Unde scriptum est de unigenito Filio Dei, cum sit utique Patris Sapientia atque Justitia, et semper in seipsa sit, quod factus sit nobis a Deo sapientia et justitia, et sanctificatio et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31). Quod quidem et ipse vidisti, addendo atque dicendo: Nisi forte non haec humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola esse asseratur justitia. Est plane ille summus Deus vera justitia, vel ille verus Deus summa justitia; quam profecto esurire et sitire, ea nostra est in hac peregrinatione justitia, et qua postea saturari, ea nostra est in aeternitate plena justitia. Non ergo Deum nostrae justitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores Deo, quanto esse poterimus ejus participatione justiores.

20. Si ergo cavendum est ne justitiae nostrae similem putemus Deum, quoniam lumen quod illuminat, incomparabiliter excellentius est illo quod illuminatur; [PL33.462] quanto magis caveri oportet, ne aliquid inferius et quodammodo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra justitia! Quid est autem aliud justitia, cum in nobis est, vel quaelibet virtus qua recte sapienterque vivitur, quam interioris hominis pulchritudo? Et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam secundum corpus, facti sumus ad imaginem Dei: unde nobis dicitur, Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, ad probandum vos quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum (Rom. XII, 2). Si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora sive cernuntur sive cogitantur, sed in virtute intelligibili, qualis est justitia, mentem dicimus, seu novimus, seu volumus pulchram, et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem Dei: profecto ipsius Dei qui nos formavit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo; eoque justorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incomparabiliter justior. Haec Dilectionem tuam, quantum ad usitatum epistolarum modum attinet, prolixius forsitan quam exspectabas; quantum autem ad tam magnae rei quaestionem, breviter admonuisse suffecerit: non ut satis sit eruditioni tuae, sed ut aliis quoque lectis vel auditis diligenter instructus, ipse uberius tua secus dicta redarguas; quod est utique tanto melius, quanto fit humilius et fidelius.

EPISTOLA CXXI. Paulinus Nolensis episcopus Augustino proponit quaestiones aliquot, primum de Psalmis, tum de Apostolo, et ad extremum de Evangelio

CAP. PRIMUM

1. De paucis quae nunc jam ad navem currente litterarum perlatore, et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem venerunt, ne sine corollario mihi rescribas, aliqua proponam: quae si forte lucida sunt, etmihi videntur obscura, nemo prudentum filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculae hujus circa te steterint, de insipientia mea rideat, sed potius benevolentia fraternae charitatis faveat instruendo, ut efficiar videntium particeps et ex doctrina tua illuminatis mentibus considerantium mirabilia de lege Domini.

2. Dic ergo mihi, benedicte doctor Israel, quid sit quod dicitur in psalmo decimoquinto: »Sanctis qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates suas inter illos. Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum; postea acceleraverunt.« Quos ait sanctos, qui in terra sunt sancti? Num illos Judaeos, qui filii carnis Abrahae, et non filii repromissionis excluduntur a semine quod in Isaac vocatum est (Rom. IX, 8, 7), ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, vita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt, et carnali observantia in vetustate litterae consenescunt; non renascentes in novam creaturam, quia non receperunt eum, per quem vetera transierunt, [PL33.463] et facta sunt nova? Sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quomodo et in Evangelio justos, ubi dicit, »Non veni vocare justos, sed peccatores« (Matth. IX, 13); id est illos justos, qui in sanctitate generis et littera Legis gloriantur: quibus dicitur, »Nolite gloriari in patre Abraham; quia potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abrahae« (Id. III, 9). Quorum forma in illo Pharisaeo proponitur, qui justitias suas tanquam nescienti Domino recolens, praedicabat in templo; non orans ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus bonis quidem, sed ingratis Deo, quia quod justitia aedificaverat, superbia destruebat: nec idipsum silentio, sed voce clamabat, ut appareret eum non divinis auribus loqui, qui et ab hominibus vellet audiri; atque ideo non placuit Deo, quia placebat sibi: »Quoniam dissipavit Dominus ossa hominum sibi placentium. Confusi sunt,« inquit, »quia sprevit illos« (Psal. LII, 6), qui cor humile et contribulatum non spernit.

3. Denique et in ipsa Evangelii parabola, qua Pharisaei et Publicani persona confertur, evidenter ostendit ipse Dominus quid in homine suscipiat, quid repellat (Luc. XVIII, 10-14), sicut scriptum est quia »Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6).« Ideo protestatur magis justificatum abiisse e templo Publicanum de confessione peccatorum suorum, quam Pharisaeum de imputatione justitiarum suarum. Merito autem ille laudator sui, repudiatus abscessit a facie Dei, qui cum ipso nomine peritiam Legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem Dominum: »Super quem habitabo, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos« (Isai. LXVI, 2)? Ille autem in corde contrito sui accusator accipitur, et obtinet veniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis, sancto illo Pharisaeo (quales Judaei sancti sunt), reportante sarcinam peccatorum de jactantia sanctitatis. Ipsius nimirum sunt forma Judaei illi, de quibus Apostolus ait quod suum justitiam statuere cupientes, quae ex Lege est, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3), quae est ex fide, quae reputata est patri nostro Abraham ad justitiam, non ex operibus (Id. IV, 2, 3), quia secundum omnipotentiam Dei credidit Deo: apud quem ille vere justus est qui ex fide vivit; nec sanctus in terra est, sed in coelo, quia non carne, sed spiritu ambulat; cujus conversatio in coelis est; non gloriantis in circumcisione carnis, sed in circumcisione cordis, quae non littera, sed spiritu agitur invisibiliter; unde laus ejus non ex hominibus est, sed ex Deo.

4. Deinde quod jungit in eodem versiculo, »Miras fecit voluntates suas inter illos,« credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam Legis accendit, et praecepta vivendi dedit. »Notas,« enim, inquit, »fecit vias suas Moysi, et filiis Israel voluntates suas« (Psal. CII, 7). Deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est, natus in carne ex virgine Deus in gente ipsorum, et de carne ipsorum factus ex semine David homo: deinde virtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit. Qui per haec non modo creditus non est, sed et blasphematus [PL33.464] est ab eis, cum dicerent, »Hic homo si a Deo esset, non curaret sabbatis« (Joan. IX, 16); et, »Non ejicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum« (Matth. XII, 24). Propter hanc mentem obdurata impietate caecatam, multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum.

5. Sed quid est quod ait, »Postea acceleraverunt?« Utrum in poenitentiam, sicut illi in Actibus Apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti, crediderunt in eum quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato, ad donum gratiae cucurrerunt (Act. II, 37-41)? an vero quia virtutes animae ex fide et charitate Dei roborantur, illis impiis utroque vacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? Christus etenim lumen et vita credentium est, et sanitas sub pennis ejus: unde non mirum si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui vitam et lucem non receperunt, neque sub pennis ejus manere voluerunt; quos, ut ipse flens in Evangelio suo protestatur, saepe voluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt (Matth. XXIII, 37). Multiplicatis ergo infirmitatibus quo acceleraverunt? Forte in crucem Domini conclamandam, et invito Pilato nefariis vocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum, ut isti Dominum Prophetarum occiderent, quorum patres ipsos Prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi Salvator esse venturus nuntiabatur. »Postea acceleraverunt: veloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt« (Psal. XIII, 3), id est Christum qui dicit, »Ego sum via« (Joan. XIV, 6).

6. In consequenti psalmo illud mihi exponi desidero, quid dicat, »De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt porcina,« vel sicut in quibusdam psalteriis scriptum audio, »saturati sunt filiis, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis.«

7. Rursus in alio psalmo admirari soleo, Filium ad Patrem loqui intelligens, in psalmo quinquagesimo octavo, ubi de Judaeis inimicis, de quibus supra dixerat, »Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum,« paulo infra dicit, »Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae. Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, Domine.« Quod in his usque in hodiernum diem videmus impleri: destructi sunt enim a veteri sua gloria, sine templo et sine sacrificiis, ac sine Prophetis in omnium gentium dispersione viventes. Sed quid miramur quod jam per Prophetam pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis jam ad crucem eum ducentibus precabatur, dicens: »Pater, dimitte eis; non enim sciunt quid faciunt« (Luc. XXIII, 34)? Verum quod adjecit, »Ne unquam obliviscantur Legis tuae,« tanquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide Evangelii vita eorum, obscurum mihi fateor. Quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in Legis memoria et meditatione versari; nisi forte propter honorem Legis ipsius, vel generis Abraham, ut [PL33.465] etiam in parte terrena carnalis seminis ejus, quae videtur secundum arenam maris computari, Legis antiquae littera perseveret, ne forte aliqui legendo Legem illuminentur ad fidem Christi, qui et Legis et Prophetarum finis est, et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet? aut quia ex ipsis impiis eorum generatio ventura est electorum, qui de singulis tribubus electi, in duodenis millibus designantur (Apoc. VII, 5-8); quibus ipsa revelatio beati Joannis ex voce Angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus immaculati, et humanae conjunctionis expertes? de quibus specialiter ait: »Sequuntur Agnum quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinaverunt; virgines enim sunt« (Id. XIV, 4).

8. In sexagesimo septimo praeter alia illud mihi obscurissimum est quod ait, »Verumtamen Deus conquussavit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis;« quid sit verticem capilli perambulare in delictis. Non enim dixit, Verticem capitis, sed, »verticem capilli,« qui sine sensu est. An repletum peccatis hominem vult ostendere? Scriptum est: »Omne cor in dolore, a pedibus usque ad caput« (Isai. I, 6). Et paulo infra quod ait, »Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.« A quo ipso? et numquid canes Dei dici possunt Gentiles, quos ipse in Evangelio canes nominat (Matth. XV, 26)? aut ne forte ipsos canes Dei dicat, quales aestimari possunt, si qui in nomine christiano gentiliter vivant; quorum pars cum infidelibus ponitur, quia Deum quem verbis colunt, factis negant?

CAP. II

9. Haec interim de Psalmis, nunc et de Apostolo quodcumque proponam. Dicit ad Ephesios, quod in alia Epistola (I Cor. XII, 28) dixerat de gradibus vel ordinibus dispositionum Dei, operante Spiritu sancto divisiones gratiarum: »Et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum« (Ephes. IV, 11, 12), et reliqua. Hoc opto distinguas mihi in hac diversitate nominum, quae sit cuique nomini officiorum vel gratiarum proprietas? quid proprium sit Apostolorum, quid Prophetarum, quid Evangelistarum, quid Pastorum, quidve Doctorum. In omnibus enim his diversis nominibus simile et prope unum doctrinae officium video fuisse tractatum. Hos autem Prophetas quos post Apostolos posuit, non puto illos esse qui ordine temporum ante Apostolos fuerunt, sed illos quibus jam sub Apostolis per gratiam donabatur, aut interpretatio Scripturarum et inspectio mentium, aut praedictio temporis secuturi; ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit (Act. XI, 28) et quae beatus Paulus in Jerosolymis passurus esset, et verbo denuntiavit, et signo zonae ejus ostendit (Id. XXI, 10, 11). Inter Pastores specialiter et Doctores quid intersit dignoscere volo, quia praepositis Ecclesiae utrumque nomen adscribi solet.

10. Item quod ait ad Timotheum, »Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus« (I Tim. II, 1), quaeso exponas mihi, quod discrimen sit [PL33.466] in hac diversitate verborum, cum omnia mihi quae gerenda dixit, orationis officio convenire videantur.

11. Item quod ad Romanos ait, interrogo et rogo ut edisseras mihi; multum enim caecutire me fateor in hac Apostoli sententia de Judaeis quod ait, »Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem autem charissimi propter patres« (Rom. XI, 28): quomodo iidem et inimici propter nos, qui credidimus ex Gentibus, tanquam non potuerint Gentes credere, nisi Judaei non credidissent; aut ipse unus omnium creator Deus, qui omnes homines salvos fieri vult, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4), capax non fuerit acquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret: deinde »charissimi propter patres?« Si »charissimi,« quomodo aut unde non credant, et inimici Deo esse persistant? »Nonne,« inquit, »qui oderant te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam; perfecto odio oderam illos?« Certe hoc puto paterna vox loquitur ad Filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat: »Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum« (Psal. CXXXVIII, 21, 22, 17). Quid autem illis prodest ad salutem, quae nonnisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter fidem patrum charissimi Deo sint? cui bono diliguntur quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a Prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes, inimici sunt Evangelio Christi? Si ergo charissimi Deo, quomodo peribunt? et si non credunt, quomodo non peribunt? Si propter patres sine suo merito diliguntur, quomodo et propter patres non salvabuntur; sed etsi fuerint Noe, Daniel, et Job in medio eorum, filios impios non salvabunt, soli salvi erunt (Ezech. XIV, 14, 16)?

12. Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo, et in vadum profer. In Epistola Colossensium omnino intelligere non possum quod ait, »Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput« (Coloss. II, 18, 19); de quibus angelis dicit: si de inimicis et malis, quae illorum religio, aut quae humilitas, et quis sit magister seductionis hujus, qui per obtentum nescio cujus angelicae religionis, quasi visa et comperta doceat quae non vidit? Sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt, conceptis ab eorum spiritu adinventionibus, quae non viderunt phantasmata, quasi visa fingentes, et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes (I Tim. IV, 1, 2), hi sunt qui non tenent caput, id est Christum fontem veritatis, cujus doctrinae quidquid adversatur, insanum est. Et hi caeci duces caecorum (Matth. XV, 14), de quibus »dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam« (Jer. II, 13).

13. Deinde in subsequenti capite adjecit: »Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et hnmilitate, ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis« (Coloss. II, 21-23). Quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae [PL33.467] inesse testatur magister veritatis, et tamen ipsam veritatem religionis inesse abnegat? Anne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: »Habentes autem speciem pietatis, virtutem ejus abnegantes« (II Tim. III, 5)? Rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium Epistola per singula mihi verba dissolvas, quia laudabilibus exsecranda permiscuit. Quid est enim tam laudabile, quam ratio sapientiae, et quid tam exsecrabile. quam superstitio erroris? Humilitas quoque et Deo placita, et maxime in vera religione laudabilis, cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis, »Ne tetigeritis, neque gustaveritis, quae sunt in interitum« (Col. II, 21, 22), quia non sunt ex Deo: et omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Deus autem dissipavit consilia sapientium (Ps. XXVII, 10), qui Deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi Dei esse subjecta (Rom. VIII, 7): scit enim cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Qualem humilitatem, qualemque rationem sapientiae superstitioni ex hominum doctrinis venienti inesse dicat, requiro. Et quod ait, »Ad non parcendum corpori, non in honore alique ad saturitatem carnis« (Id. 23); prorsus haec parum intelligo, quia in eadem sententia magna mihi videtur esse discretio: arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta vel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere, »ad non parcendum corpori;« quod autem adjecit, »non in honore aliquo,« quia sancti operis speciem, non in fide veritatis exercentes, nullius gloriae honore vel fructu agunt, quod in magna erroris perversi reprehensione conficiunt, transfigurantes se in ministros justitiae. Sed quod adjecit, »ad saturitatem carnis,« contrarium mihi videtur illi quod dicit, »ad non parcendum corpori:« videtur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem jejuniis domat, sicut Apostolus dicit, »Lividum facio corpus meum, et in servitutem redigo« (I Cor. IX, 27); a quo opere saturitas carnis aliena est: nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime observantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit, secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum vas honorifice possidere noverit (I Thess. IV, 4), ut hostiam vivam, placentem Deo suum corpus exhibeat (Rom. XII, 1), non in saturitatem carnis, quia distensio corporis animae sobrietatem necat, et inimica est castitati.

CAP. III

14. Restat ut aliquid et de evangelicis locis suggeram Beatitudini tuae: non quidem quanta legenti per otium occurrere solent (nec enim nunc vacabit dispersa per libros quaerere, aut in reminiscendis memoriam ventilare), sed vel pauca, quae ad horam dictationis hujus in mentem veniunt, sciscitabor. De resurrectionis forma non grandem, sed plenam fidei instructione epistolam, qua secundae consultationi meae, dum Carthagini hiemares rescripseras, si habes relatam in schedis, [PL33.468] rogo ut mittas, aut certe retexas eam mihi; quod tibi facile est. Nam etsi scripta non exstat, quia forte brevis epistola, ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renova eam mihi eodem sensu promptam de thesauro cordis tui, et mitte ad me inter alia responsa quae reddes mihi, ut spero, praestante mihi ac tibi commeatum dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula Scripturarum, de quibus te, qui vides quasi per Deum, interrogavi, ut audiam quid in te vel ex te mihi loquatur Deus.

15. Hoc autem rogo lucere mihi facias, quo modo vel qua ratione Dominus post resurrectionem vel mulieribus, quae primae ad sepulcrum venerunt, vel postea illis duobus in via, deinde Discipulis suis, et non agnitus sit, et agnitus (Luc. XXIV, 16). In eodem enim corpore resurrexit, in quo et passus est. Et quomodo non eadem erat ejusdem corporis forma quae fuerat? aut si eadem erat, quomodo non agnoscebatur ab his qui eam noverant? Illud vero sacramenti esse credo, quod qui in via ambulantibus non fuerat agnitus, in fractione panis revelatus est. Idipsum tamen tuo sensu volo tenere, non meo.

16. Et quod ad Mariam ait, »Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem« (Joan. XX, 17): si cominus stantem non sinebatur attingere, quomodo eum tangeret cum ascendisset ad Patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua Deus homini fit longinquus aut proximus, et illa dubitaverit de Christo, quem hortulanum putaverat? Ideo fortassis audire meruit, »Noli me tangere.« Indigna enim judicabatur ut tangeret manu Christum, quem necdum fide apprehenderat, nec intellexerat Deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab Angelis audierat: »Quid quaeritis viventem cum mortuis« (Luc. XXIV, 6)? Noli« ergo »me tangere, quia« tibi »nondum ascendi ad Patrem,« qui adhuc tantum homo videor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis.

17. De illis etiam beatissimi Simeonis verbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum: quibus cum ad videndum ex oraculo Dei Christum agente Spiritu venisset in templum, et acceptum sinu benedixisset infantem Dominum, ait ad Mariam: »Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes« (Id. II, 34, 35). Numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est? an vero de materno ejus affectu, quo postea in tempore passionis assistens cruci, qua hoc erat fixum quod ipsa pepererat, maternorum viscerum dolore confixa est; et animam illius, illa quae ejus secundum carnem filium ipsa spectante confoderat, crucis rhomphaea penetrabat? Video enim et in Psalmis de Joseph ita dictum esse, »Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus »(Psal. CIV, 18), sicut in Evangelio dixit Simeon, »Et tuam ipsius animam [PL33.469] pertransibit gladius (Luc. II, 33).« Non ait, Carnem, sed »animam«, in qua pietatis affectio continetur, et doloris aculeus quasi gladius operatur; cum aut aliqua carnis suae injuria afficitur; ut Joseph, qui non mortis, sed injuriarium pertulit passiones, in servum venditus, et in reum vinculatus, et carceri datus: aut cum affectionis internae tristitia vel dolore cruciatur; ut in Maria, quam utique ad crucem Domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat, ut cum eum vidisset mortuum, humana infirmitate lugeret, sepeliendumque colligeret, nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, quia subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat. Quamvis eamdem adstantem cruci suae Dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam, qua obibat volens, in potestate habens mortem, plena virtute viventis, et constantia resurrecturi de cruce admonet, dicens de beato apostolo Joanne. »Mulier, ecce filius tuus;« itemque illi ibidem consistenti. »Ecce mater tua« (Joan. XIX, 26, 27). Jam scilicet ab humana fragilitate qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitatem Dei, ut esset in gloria Dei Patris, delegat homini jura pietatis humanae, et ex discipulis suis adolescentiorem eligit, ut convenienter assignet virgini apostolo virginem matrem, duo pariter in eadem sententia docens: formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut quam relinquebat corpore, non relinqueret cura, sed nec corpore relicturus, quia quem videbat morientem, mox erat visura redivivum; et illud quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum arcana di vini ratione consilii sub hac voce consignans, ut alii matrem delegaret pro matre habendam, et vice sua consolandam, atque illi vicissim novum filium vice corporis sui traderet, imo, ut ita dixerim, gigneret: quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea virgine natus esset, nec habuisse filium, nec habere; quia nec Salvator tantopere curam de solatio habuisset ejus, si illi unicus non fuisset.

18. Sed redeamus ad verba Simeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor: »Et tuam,« inquit, »animam pertransibit framea« vel »gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes.« Secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est; quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse videatur. Sed et quod subjecit, »Ut revelentur multorum cordium cogitationes. Scrutans« enim, inquit, »corda et renes Deus« (Psal. VII, 10). Et de futuro judicio Apostolus ait, quia tunc »manifestabit Deus operta cordium et occulta tenebrarum« (I Cor. IV, 5). Itidem Apostolus, spiritualiter exprimens arma coelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit verbum Dei (Ephes. VI, 17); de quo ad Hebraeos ait, »Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; pertingens,« inquit, »usque ad divisionem [PL33.470] animae et spiritus« (Hebr. IV, 12), et reliqua quae nosti. Quid ergo mirum, si istius verbi ignita vis, et ancipitis gladii penetrabilior acies, ei sancti Joseph olim, et postea beatae Mariae animam pertransivit? Nam neque in illius neque in hujus corpore ferrum transisse cognovimus. Atque ut magis pateat ibi Prophetam ferrum pro verbi gladio posuisse, statim subsequente versiculo ait: »Sermo Domini ignivit illum.« Sermo enim Dei et ignis et gladius est, Verbo ipso Deo utrumque dicente de se: »Ignem« enim, inquit, »veni mittere in terram; et quid volo nisi ut jam accendatur« (Luc. XII, 49)? Item alibi dicit: »Non veni pacem mittere, sed gladium« (Matth. X, 34). Vides eum unam vim doctrinae suae diverso ignis et gladii nomine designasse. Aut quomodo Mariae illata per gladium passio vel tribulatio perstaret? Itaque hoc scire cupio, quid ad Mariam pertineret, ut revelarentur multorum cordium cogitationes; aut ubi apparuit quia ex eo quod animam ejus, sive carnalis in ferro, sive spiritualis gladius in verbo Dei pertransivit, exinde multorum cordium cogitationes revelatae sunt. Expone ergo hanc maxime de verbis Simeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit illuminationem Spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta Dei. Deus misereatur mei per orationes tuas, et illuminet vultum suum super me per lucernam verbi tui, sancte domine, beatissime frater in Domino Christo unanime, magister meus in fide veritatis, et susceptor meus in visceribus charitatis.

EPISTOLA CXXII. Augustinus clero et populo Hipponensi excusat absentiam suam, adhortans ut in sublevandis pauperibus solito sint alacriores, ob afflictiones temporarias

Dilectissimis fratribus conclericis et universae plebi, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. In primis peto charitatem vestram, et per Christum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere; quamvis me amplius contristet, quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis, quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor ejus et charitas servire compellit. Illud enim noverit Dilectio vestra, nunquam me absentem fuisse licentiosa libertate, sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos, etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere; a quibus me semper non indevotio mentis, sed minus idonea valetudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait Apostolus, sive adveniens et videns vos, sive absens, audiam de vobis, quia statis in uno spiritu, uno animo collaborantes fidei evangelicae (Phil. I, 27). Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quemadmodum [PL33.471] de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi, sed horrendas poenas ignis aeterni. Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis, ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis; quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem; quomodo timenda est quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae seculi hujus, breves et sordidae, sic amantur; quanto vehementius futuri seculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis.

2. Nuntiatum enim est mihi quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti; ad quam misericordiam cum praesens essem vos exhortatus sum, et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio hujus mundi, cui talia videtis accidere qualia Dominus et Redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit. Non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis. Sicut enim ad loca munitiora festinantius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere; sic corda christiana quanto magis sentiunt mundi hujus ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum coelestem impigra celeritate transferre, ut si aliquis humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit: si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur qui quandoque moriturus, immortali Domino, ad quem venturus est, bona propria commendavit. Itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires quas ipse novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et [PL33.472] inter omnes seculi hujus molestias apostolicam exhortationem corde retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5, 6). Talia mihi de vobis nuntientur, quibus noverim, non propter meam praesentiam, sed propter Dei praeceptum, qui nunquam est absens, vos solere facere quod multis annis me praesente, et aliquando etiam me absente fecistis. Dominus vos in pace conservet; et, dilectissimi fratres, orate pro nobis.

EPISTOLA CXXIII. Hieronymus Augustino quaedam per aenigma renuntians

CLASSIS TERTIA. Epistolae quas ab anno habitae collationis cum Donatistis Pelagianaeque haereseos in Africa deprehensae, scripsit Augustinus deinceps reliquo tempore vitae suae, id est ab anno 411 ad 430

EPISTOLA CXXIV. Augustinus ad Albinam, Pinianum et Melaniam ipsius desiderio venientes in Africam et Thagastae commorantes excusat se, quod illuc ad eos visendos pergere, non tam per hiemis rigorem, quam per statum Hipponensis Ecclesiae titubantem haud sibi licuisset

Dominis in Domino insignibus, et sanctitate charissimis ac desideratissimis fratribus, ALBINAE, PINIANO, et MELANIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Cum habitu valetudinis vel natura frigus ferre [PL33.472] non possim, nunquam tamen majores aestus, quam ista hieme tam horrenda, perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere, sed volare non potui. Et forte Sanctitas vestra eamdem hiemalem asperitatem [PL33.473] poenae meae tantum causam putaverit; absit, charissimi. Quid enim grave ac molestum, vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa, tam ardenter accensa de summo lumine lumina, suscepta humilitate sublimia, et contempta claritate clariora? Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spirituali felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit: de quibus absentibus, cum id quod nati estis, et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis charitate crederet, tamen, ne non crederetur, narrare forsitan verebatur.

2. Dicam igitur quare non venerim, et quibus malis a tanto bono impeditus sim; ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris orationibus, ab illo qui in vobis quod ei vivitis operatur, merear misericordiam. Populus Hipponensis, cui me Dominus servum dedit, cum ex magna et pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiamsi non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret. Eum autem modo cum regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea: vestris autem, de quorum spirituali robore gaudemus in Domino, sanis utique faucibus sapit quomodo dictum sit, Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Praesertim quoniam multi sunt hic, qui detrahendo nobis, caeterorum animos a quibus diligi videmur, adversus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi, est libido moriendi, non in corpore, sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. Huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis; praesertim quoniam si succenseretis, et velletis ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis quam id quod patior, cum vos Thagastae non video. Spero autem vestris adjutus orationibus, quod mihi ad vos ubicumque in Africa fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus sum, praeterierit; si haec civitas in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia collaetetur.

EPISTOLA CXXV. Cum Hipponem ad invisendum Augustinum venisset Pinianus, ibique rei sacrae interesset, subito populi tumultu ad presbyterium postulatus fuit; nec evadere permissus donec jurasset non se Hippone discessurum, atque si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, nonnisi in ipsa Hipponensi Ecclesia suscepturum hoc munus. Conquesti sunt Albina filiique ipsius (puta Pinianus et Melania) Hipponenses pecuniae cupiditate virum praedivitem vindicare sibi sategisse, nulliusque vigoris esse volebant juramentum vi metuque extortum. Quam ob causam Augustinus ad Alypium scribit quomodo suspicionibus et querelis istis sit occurrendum, quave religione exsolvendum juramentum datum a Piniano

[PL33.474] Domino beatissimo et venerabiliter charissimo fratri et consacerdoti ALYPIO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.

1. Dolemus quidem graviter, nec fieri potest ut parvipendamus quod in injurias Sanctitatis tuae populus Hipponensis tanta clamavit; sed multo gravius dolendum est, frater bone, talia de nobis existimari, quam illa clamari. Quando enim nos credimur cupiditate pecuniae, non dilectione justitiae servos Dei velle retinere, nonne optandum est ut qui hoc credunt, occultum cordis sui voce testentur, ac sic aliqua, si fieri potest, tanto majora remedia requirantur, quam ut taciti pereant perniciosis suspicionibus venenati? Quapropter magis satagendum est, unde etiam priusquam hoc fieret locuti sumus, quomodo persuadeatur hominibus, quibus nos ad exemplum bonorum operum praebere praecipimur, falsum esse quod suspicantur, quam quomodo arguendi sint, qui suspiciones suas vocibus verbisque declarant.

2. Proinde ego sanctae Albinae non succenseo, nec arguendam judico, sed a tali suspicione sanandam. Quae, quia non in meam personam eadem verba direxit, sed tanquam de Hipponensibus questa est, quod aperuerint cupiditatem suam, se non clericatus, sed pecuniae causa hominem divitem, atque hujusmodi pecuniae contemptorem et largitorem apud se tenere voluisse; tamen quod de nobis senserit, pene clamavit: nec ipsa tantum, verum etiam sancti filii ejus, qui hoc etiam ipsa die in abside dixerunt. Hos ergo, ut dixi, magis sanandos ab hujusmodi suspicionibus, quam propter has arguendos existimo. Ubi enim nobis a spinis talibus securitas et requies praeparari vel praeberi potest, si adversus nos in tam sanctis nobisque charissimis cordibus nostris pullulare potuere? De te quippe imperitum vulgus hoc sensit; de nobis, lumina Ecclesiae: unde quid magis dolendum sit, vides. Utrumque autem non accusandum censeo, sed sanandum: homines enim sunt, et de hominibus talia, licet falsa, non tamen incredibilia suspicantur. Nam utique non usque adeo desipiunt tales homines, ut credant populum suam desiderare pecuniam; praesertim jam experti quod nihil ex ea populus Thagastensis accepit: sic ergo et Hipponensis. Verum omnis haec invidia non nisi in clericos aestuat, maximeque in episcopos, quorum videtur praeminere dominatus, qui uti fruique rebus Ecclesiae tanquam possessores et domini existimantur. Ad istam cupiditatem tam noxiam atque mortiferam, si fieri potest, mi Alypi, non aedificentur per nos infirmi. Recordare quid locuti fuerimus, antequam ista tentatio, quae plus ad hoc cogit, accideret. Ex hoc [PL33.475] potius conferendo, adjuvante Domino, providere conemur; nec nobis sufficiat nostra conscientia, quia non talis causa est ubi debeat sola sufficere. Si enim servi Dei non reprobi sumus, si aliquid viget in nobis illius igniculi quo charitas non quaerit quae sua sunt; providere utique debemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ne tranquillam aquam bibentes in nostra conscientia, pedibus incautis agere convincamur, ut oves dominicae turbidam bibant.

3. Nam quod scripsisti, de genere jurationis violenter extortae, ut inter nos requiramus, obsecro te ne res lucidissimas disputatio nostra faciat obscuras. Si enim certa mors intentaretur, ut aliquid illicitum ac nefarium servus Dei se juraret esse facturum, mori malle quam jurare debuerat, ne jurationem scelere impleret. Nunc vero cum tantummodo populi perseverantissimus clamor, ad nullum nefas hominem cogeret, sed ad id quod si fieret, licite fieret; cumque metueretur quidem ne aliqui perditi, qui multitudini etiam bonorum plerumque miscentur, occasione seditionis et quasi justae indignationis inventa, in aliquam vim sceleratam rapinarum cupiditate prorumperent, sed tamen illud quod metuebatur esset incertum; quis censeat propter incerta, non dico damna et quaslibet injurias corporales, sed propter ipsam mortem cavendam, certum perjurium debere committi? Nescio quis ille Regulus nihil in Scripturis sanctis de impietate falsae jurationis audierat, nihil de Zachariae falce didicerat, et nimirum Carthaginensibus non per sacramenta Christi, sed per daemonum inquinamenta juraverat; et tamen certissimos cruciatus et horrendi exempli mortem, non ut juraret necessitate pertimuit, sed libera voluntate quia juraverat, ne pejeraret excepit. Et Romana tunc illa censura noluit habere, non in numero sanctorum, sed in numero senatorum, nec in coelesti gloria, sed in terrestri curia, non solum eos qui metu mortis crudeliumque poenarum apertissime pejerare, quam ad immanes hostes remeare maluerant; sed etiam illum qui reatu perjurii se putaverat absolutum, quia post jurationem ficta nescio qua necessitate redierat. Ita non attenderunt, qui eum senatu pepulerunt, quid ipse jurando cogitasset, sed quid ab illo quibus juraverat exspectarent. Nec legerant quod nos usquequaque cantamus: Qui jurat proximo suo, et non decipit (Psal. XIV 4). Solemus haec, quamvis in hominibus a Christi gratia et nomine alienis, cum ingenti admiratione laudare; et adhuc in Libris divinis inquirendum putamus, utrum aliquando licite pejeremus, ubi nobis, ne jurandi facilitate in perjurium prolabamur, [PL33.476] etiam praeceptum est ne juremus!

4. Illud sane rectissime dici non ambigo, non secundum verba jurantis, sed secundum exspectationem illius cui juratur, quam novit ille qui jurat, fidem jurationis impleri. Nam verba difficillime comprehendunt, maxime breviter, sententiam cujus a jurante fides exigitur. Unde perjuri sunt, qui servatis verbis, exspectationem eorum quibus juratum est deceperunt; et perjuri non sunt, qui etiam verbis non servatis, illud quod ab eis cum jurarent exspectatum est, impleverunt. Proinde quia Hipponenses sanctum Pinianum non sicut damnatum, sed sicut charissimum inhabitatorem suae civitatis habere voluerunt, etsi verbis ejus non satis comprehendi potuit, usque adeo tamen in promptu est quid ab illo exspectaverint, ut quod nunc post jurationem absens est, neminem moveat eorum qui audire potuerunt, certa eum causa profecturum esse, cum voluntate redeundi. Ac per hoc perjurus nec erit, nec ab eis putabitur, nisi eorum exspectationem deceperit: non autem decipiet, nisi aut voluntatem mutaverit apud eos habitandi, aut aliquando discesserit sine dispositione redeundi; quod absit ab ejus moribus et fide, quam Christo et Ecclesiae debitam servat. Nam, ut omittam quod mecum nosti, quam sit tremendum de perjurio divinum judicium; illud certe scio, nulli nos deinceps succensere debere qui nobis jurantibus non crediderit, si talis viri perjurium non modo aequo animo ferendum, verum etiam defendendum putabimus. Quod et a nobis et ab illo avertat illius misericordia, qui eruit a tentatione sperantes in se. Sicut ergo in commonitorio rescripsisti, impleat promissum quo ita se promisit ab Hippone non recessurum, quemadmodum ego vel ipsi Hipponenses non recedimus, quibus tamen et abeundi et redeundi facultas est libera: nisi quod his qui juratione non detinentur, etiam omnino et migrandi et non redeundi sine perjurii reatu potestas est.

5. Clericos sane nostros vel fratres in monasterio constitutos, participes vel hortatores fuisse contumeliarum tuarum, utrum probari possit, ignoro. Nam cum hoc quaesissem, dictum est unum tantummodo Carthaginensium de monasterio clamasse cum populo, cum illum presbyterum peterent, non cum in te indigna jactarent. Adjunxi huic epistolae ipsius promissionis exemplum, ex chartula eadem translatum, quam ipse subscripsit, et me inspiciente emendatum.

EPISTOLA CXXVI. Ejusdem argumenti cum superiore: Albinae scilicet Augustinus exponit quomodo res apud Hipponem circa Pinianum gesta fuerit, expostulationibus ejus et male conceptis suspicionibus satisfaciens

Dominae sanctae ac venerabili famulae Dei ALBINAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Dolorem animi tui, quem te scribis explicare [PL33.477] non posse, consolari aequum est, non augere; ut si fieri potest, sanemus suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa succensendo, venerandum cor tuum et Deo dicatum amplius perturbemus. Sancto fratri nostro, filio tuo Piniano, nullus ab Hipponensibus metus mortis ingestus est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit. Nam et nos metuebamus ne ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta conspiratione miscentur, in violentam prorumperetur audaciam, occasione seditionis inventa quam velut justa indignatione concitarent. Sed, sicut post audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est vel molitum: sed vere in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolvi. Ego autem post primos eorum clamores, cum eis dixissem de illo invito non ordinando qua jam promissione detinerer, atque adjecissem quod si mea fide violata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia, relicta turba redieram. Tum illi aliquantulum inopinata mea responsione cunctati atque turbati, velut flamma vento paululum pressa, deinde coeperunt multo ardentius excitari, existimantes fieri posse ut vel mihi extorqueretur illud non servare promissum, vel me tenente promissi fidem, ab alio episcopo ordinaretur. Dicebam ego quibus poteram, qui ad nos in absidem honoratiores et graviores ascenderant, nec a promissi fide me posse dimoveri, nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita, nisi me interrogato ac permittente, posse ordinari; quod si permitterem, a fide nihilominus deviarem. Addebam etiam, nihil eos velle, si ordinaretur invitus, nisi ut ordinatus abscederet. Illi hoc posse fieri non credebant. Multitudo vero pro gradibus constituta, horrendo et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens, incertos animi consiliique faciebat. Tunc illa in fratrem meum indigna clamabantur, tunc a nobis graviora timebantur.

2. Sed quamvis tanto motu populi et tanta perturbatione Ecclesiae permoverer, nec aliud constipationi illi dixissem, nisi eum me invitum ordinare non posse; nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem: quod si persuadere potuissem, non jam ordinaretur invitus. Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam jam populo patefeceram; verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines attinet, detinebar. Servavi, inquam, fidem promissionis, non jurationis, in tanto periculo; quod licet falso, sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter impendebat: et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam in qua eramus maxime metuens, abscedere cogitabam. Sed metuendum fuit ne magis me absente tale aliquid faceret et reverentia minor, et dolor ardentior. Deinde si cum fratre Alypio discederem per populum constipatum, cavendum fuit ne quisquam in eum manum mittere auderet: si autem sine illo, quae frons esset existimationis, [PL33.478] si quid ei fortassis accideret, et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur?

3. Inter hos aestus meos gravemque moerorem, et nullius consilii respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me servum Dei, qui mihi diceret, eum se velle populo jurare, quod si esset ordinatus invitus, ex Africa omnino discederet; credo, existimans eos, quandoquidem pejerare non posset, non jam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos, ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum. Mihi autem, quia videbatur vehementiorem eorum dolorem post hanc jurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui; et quia simul petierat ut ad eum venirem, non distuli. Cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adjunxit eidem jurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium Dei servum mandaverat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus imponeret. Hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus, nihil ei respondi; sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi, eique quid dixerit dixi. At ille, ut existimo, devitans ne quid se auctore fieret, unde vos putabat offendi, Hinc me, inquit, nemo consulat. Quo audito, ad populum tumultuantem perrexi, factoque silentio, quid promissum esset cum promissione etiam jurationis aperui. Illi vero qui solum ejus presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam quod oblatum fuerat acceperunt; sed inter se aliquantulum mussitantes, petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque jurationi, ut si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponensi ecclesia consentiret. Retuli ad eum; sine dubitatione annuit. Renuntiavi illis, laetati sunt; et mox jurationem pollicitam poposcerunt.

4. Reverti ad filium nostrum, eumque inveni fluctuantem quibusnam verbis comprehendi posset illa cum juratione promissio, propter necessitates irruentes, quae possent eum ut abscederet cogere. Simul etiam quid timeret ostendit, ne quis irruisset hostilis incursus, qui esset discessione vitandus. Volebat addi sancta Melania, et aeris morbidi causationem; sed illius responsione reprehensa est. Ego autem dixi, gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae cives etiam emigrare compelleret: sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur; si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari. Placuit tamen ut de hac re populi animum experiremur; et nihil aliud quam id quod putaveramus invenimus. Nam cum ejus verba a diacono dicta recitarentur, et omnia placuissent; ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est, promissioque displicuit, tumultu recrudescente, et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimante. Quod cum sanctus filius noster vidisset, jussit inde auferri nomen necessitatis, rursumque ad laetitiam populus remeavit.

[PL33.479] 5. Et cum lassitudinem excusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. Dixit ei quae a diacono audita erant se mandasse, se jurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est. Responsum est, Deo gratias, et petitum ut totum scriptum subscriberetur. Dimisimus catechumenos, continuoque scriptum subscripsit. Deinde peti coepimus nos episcopi, non vocibus populi, sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. At ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. Miratus sum quare tam sero, quasi promissionem illam et jurationem nos, non subscribendo, facere possemus infectam: sed tamen obtemperavi; ac sic remansit mea non plena subscriptio, nec ultra nobis quisquam ut subscriberemus putavit instandum.

6. Qui autem alio die posteaquam ipsum discessisse didicerunt, fuerint motus vel linguae hominum, quantum satis arbitratus sum, Sanctitati vestrae per commonitorium intimare curavi. Quisquis itaque vobis contraria his quae narravi, forte narravit, aut mentitur, aut fallitur. Quaedam enim quae mihi ad curam non pertinere visa sunt, praetermisisse me sentio; nulla tamen falsa dixisse. Proinde sanctus filius noster Pinianus, quod me praesente ac permittente juraverit, verum est: quod autem me praecipiente juraverit, falsum est. Scit ipse, sciunt servi Dei quos ad me misit, primo sanctus Barnabas, deinde Timasius, per quem etiam de promissione praesentiae suae mihi mandavit. Ipse quoque populus ad presbyterium, non ad jusjurandum clamando cogebat: sed oblatum sibi non respuit, ea spe quo posset in eodem apud nos habitante voluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne sicut juraverat, si invitus ordinaretur, abscederet. Ac per hoc et illi propter opus Dei clamaverunt (neque enim sanctificatio presbyterii non est opus Dei); et quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod si quando ad suscipiendum clericatum consentire vellet, nonnisi in Hipponensi ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa ejus apud se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis Dei desiderio non recesserunt.

7. Quomodo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae? Primo quia ad plebem quae clamabat, omnino non pertinet: sicut enim plebs Thagastensis de his quae contulistis Ecclesiae Thagastensi, non habet nisi gaudium boni operis vestri; sic et Hipponensis et cujuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis Domini praecepta fecistis, vel estis ubicumque facturi. Non ergo populus ut de tanto viro Ecclesiae consuleret suae ardentissime flagitans, suum pecuniarium quaesivit commodum a vobis; sed vestrum pecuniae contemptum dilexit in vobis. Nam si in me dilexerunt, quod audierant paucis agellulis paternis contemptis, ad Dei liberam servitutem me fuisse conversum, neque in hoc inviderunt Ecclesiae Thagastensi, quae carnalis patria mea est; sed cum [PL33.480] illa clericatum mihi non imposuisset, quando potuerunt, habendum invaserunt: quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi hujus cupiditatem, tantas opes, tantam spem, tanta conversione superatam atque calcatam! Ego quippe secundum multorum sensum comparantium semetipsos sibimetipsis, non divitias dimisisse, sed ad divitias videor venisse. Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest, in comparatione praediorum Ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere. In qualibet autem, maxime Africanarum Ecclesiarum, hic noster, non dico presbyter, sed episcopus sit, comparatus pristinis opibus suis, etiamsi animo dominantis egerit, pauperrimus erit. Multo ergo liquidius et securius in hoc amatur christiana paupertas, in quo nulla rerum ampliorum potest putari cupiditas. Hoc accendit animos populi, hoc in illam violentiam perseverantissimi clamoris erexit. Non eos turpis cupiditatis insuper accusemus, sed magis bonum quod ipsi non habent, saltem in aliis diligere sine crimine permittamus. Nam etsi fuerint illi multitudini permixti inopes vel mendici, qui simul clamabant, et de vestra venerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant; nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est.

8. Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos, et maxime in episcopum dirigatur. Nos enim rebus Ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui. Postremo quidquid de istis nos accepimus, nos vel adhuc possidemus, vel ut placuit erogavimus; nihil inde populo extra clericatum vel extra monasterium constituto, nisi paucissimis indigentibus largiti sumus. Non ergo dico quia vel in nos maxime a vobis dici ista debuerunt, verumtamen in nos solos credibiliter dici potuerunt. Quid ergo faciemus? qua nos, si apud inimicos non possumus, saltem apud vos ratione purgamus? Res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium, Deo tantummodo nota est. Quid ergo restat, nisi Deum testari cui nota est? Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis (quod multo melius est, et quod mihi in epistola tua tanquam culpabile objiciendum putasti), sed omnino cogitis ut juremus; non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis hujus utique praeponenda est.

9. Verumtamen vobis nos ita cogentibus ut juremus, non succensemus, sicut vos Hipponensibus succensetis. Creditis enim tanquam homines de hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis esse non possunt. Sananda ista in vobis, non accusanda sunt; et nostra purganda vobis est fama, si est Domino purgata conscientia. Qui fortasse praestabit, sicut antequam accidisset ista tentatio, ego et frater meus Alypius collocuti sumus, non ut solum vobis charissimis commembris nostris, verum etiam [PL33.481] ipsis inimicissimis notissimum fiat, nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. Quod donec fiat, si Dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim quod cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantamlibet moram temporis differamus. Deus testis est, istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo charitati fratrum et timori Dei, tolerare me, non amare; ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem. Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire, ipse Deus testis est. Tamen et de illo aliter sentiendo populus, et, quod est gravius, Hipponensis, in tantas est illius praecipitatus injurias: et de nobis vos sancti Dei et pleni visceribus misericordiae talia credendo, nomine ejusdem populi, qui ad causam hujuscemodi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis; utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis: unde non irasci, sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose objiceretis, quod sentiebatis, sed ex obliquo intelligendum relinqueretis.

10. Nec molestum sit vobis, ut vos velut gravatos arbitremini, quia jurandum putavi. Neque enim gravabat Apostolus, aut eos parum diligebat quibus dicebat: Non in sermone adulationis fuimus apud vos, sicut scitis; nec in occasione cupiditatis, Deus testis est (I Thess. II, 5). Rei quippe apertae ipsos testes adhibuit; rei autem occultae quem, nisi Deum? Si ergo ille merito est veritus ne humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cujus labor omnibus in promptu erat, quod nisi summa necessitate a populis quibus gratiam Christi dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, caetera vero suo victui necessaria suis manibus transigebat: quanto magis nobis laborandum est ut credatur, qui et merito sanctitatis et virtute animi longe impares sumus, nec aliquid ad sustentacula hujus vitae operari nostris manibus possumus; et si possemus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur? Non ergo ulterius in hac causa populo christiano, quae Ecclesia est Dei, objiciatur pecuniae turpissimus appetitus. Tolerabilius enim nobis objicitur, in quos hujus mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis, quos ab hoc appetitu et suspicione constat esse alienos.

11. Denegare autem jurationem qualibet fide praeditas mentes, quanto magis fide christiana, non dico aliquid contrarium confirmare, sed omnino dubitare fas non est. De qua re quid sentiam, satis, ut arbitror, in epistola quam ad fratrem meum scripsi, plenissime aperui. Scripsit mihi Sanctitas tua: Si aut ego aut Hipponenses hoc censent, ut jurejurando violenter extorto satisfiat. Tu enim ipsa quid censes? placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen Domini Dei sui in fallaciam christianus assumat, Deum suum testem falsitati christianus adhibeat? Qui profecto si praeter jurationem ad [PL33.482] falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare vitam suam magis timere debuit quam finire. Hostiles inter se acies et armatae, certe apertissima mortis intentatione confligunt; et tamen cum invicem jurant, laudamus fidem servantes, fallentes autem merito detestamur. Ut autem jurarent, quid utraeque ab alterutris, nisi occidi vel capi timuerunt? Ac per hoc vel mortis vel captivitatis metu extortae jurationi nisi pareatur, nisi fides quae ibi data est custodiatur, sacrilegii, perjurii crimine detinentur, etiam tales homines qui magis metuunt pejerare, quam hominem occidere: et nos utrum implenda sit extorta juratio servorum Dei, munere sanctitatis praeeminentium, monachorum ad perfectionem mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium, quasi disceptaturi ponimus quaestionem!

12. Nam quid exsilii, vel deportationis, aut relegationis nomine, promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te? Puto quod presbyterium non est exsilium. Hoc ergo noster eligeret, quam illud exsilium? Absit a nobis, ut sic sanctus Dei et nobis charissimus defendatur: absit, inquam, ut dicatur maluisse exsilium quam presbyterium, aut maluisse perjurium quam exsilium. Haec dicerem, si vere a nobis, aut a populo juratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc vero non extorta est dum negaretur, sed dum offerretur accepta. Et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est, eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire. Postremo quodlibet de nobis vel de Hipponensibus sentiatur, longe alia est eorum causa qui coegerint jurare, quam eorum qui, non dico coegerint, sed suaserint pejerare. Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat, utrum sit pejus, sub quolibet timore jusjurandum, an remoto ipso timore perjurium.

13. Deo gratias, quia non aliter Hipponenses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit cum dispositione redeundi. Nam si verba jurationis attenderent et exigerent, tam nullo modo servus Dei recedere, quam ullo modo debuit pejerare. Sed quia crimen eorum esset, non dico talem virum, sed quemlibet hominem sic tenere; nec ipsi aliam exspectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit gratulati sunt, nec aliud illis verax juratio debet, quam id quod ab illa exspectaverunt. Quid est autem quod dicitur, eum juratione ore suo expressa, exceptionem fecisse necessitatis? Quasi non ore suo hoc rursum jusserit auferri. Certe ad populum quando ipse locutus est, tunc etiam interponeret: quod si fecisset, non utique responderetur, Deo gratias; sed ad illam rediretur reclamationem quae facta fuerat, quando sic a diacono recitatum est. Et numquid ad rem pertinet, sive interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio, sive non sit? Nihil ab illo aliud exspectatum est, quam id quod supra diximus. Exspectationem autem eorum quibus juratur, quisquis deceperit, non potest esse non perjurus.

[PL33.483] 14. Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo quibus hoc placuerit, ad imitandum perjurium aedificentur; quibus autem displicet, justissime dicant, nulli nostrum credendum esse, non solum promittenti aliquid, sed etiam juranti. Hinc enim potius cavendae sunt linguae inimicorum, de quibus tanquam jaculis ad interficiendos infirmos major utitur ille inimicus. Sed absit ut de tali anima speremus aliud quam quod Dei timor inspirat, et tanta, quae in illa est, excellentia sanctitatis hortatur. Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.

EPISTOLA CXXVII. Augustinus Armentarium et hujus uxorem Paulinam hortatur ut mundum contemnant, et continentiae votum quo se pariter obligarunt exsolvant

Dominis eximiis meritoque honorabilibus ac desiderabilibus filiis, ARMENTARIO et PAULINAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Vir egregius, filius meus Ruferius, affinis vester, retulit mihi quid Domino voveritis: qua ejus narratione exhilaratus, et ibidem metuens ne aliud suadeat ille tentator qui bonis talibus antiquitus invidet, exhortandam paucis credidi Charitatem tuam, domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites quod in divinis eloquiis legitur, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. V, 8); atque arripias curesque reddendum quod ei te vovisse nosti, qui et debita exigit et promissa persolvit. Nam et hoc scriptum est, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12): quanquam etsi non vovisses, quid aliud tibi suadendum fuit, aut quid melius ab homine fieri potest, quam ut ei se restituat a quo institutus est; praesertim quia charitatis erga nos Dei tantum apparuit atque eluxit indicium, ut Filium suum unigenitum mitteret, qui pro nobis moreretur? Restat ergo ut fiat quod Apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut qui vivunt non sibi jam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15). Nisi forte adhuc mundus amandus est, tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis amiserit. Nam quantum illi laudandi atque praedicandi, qui dignati non sunt etiam cum mundo florente florere; tantum increpandi et accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat.

2. Labores et pericula et exitia hujus transitoriae vitae, si pro eadem vita quandoque finienda subeuntur, [PL33.484] ut mors ejus non omnino auferatur, sed paululum differatur; quanto magis pro aeterna subeunda sunt, ubi mortem nec natura sollicite cavet, nec ignavia turpiter timet, nec sapientia fortiter sustinet! nulli quippe erit quae non erit. Habeat igitur te vita aeterna in dilectoribus suis. Nonne cernis, haec vita mi erabilis et egena quam vehementes habeat, quantumque sibi obliget amatores suos? qui tamen periculo ejus saepe turbati, citius eam finiunt, eo ipso quo finire formidant, et mortem dum declinant, accelerant, veluti si quisquam fluvio rapiendus irruat, latronem bestiamve fugiendo. Jactant in mare tempestate saeviente aliquando et alimenta; et ut vivant, projiciunt unde vivunt, ne cito finiatur quod vel in labore vivitur. Quantis laboribus agitur, ut longiore tempore laboretur! et mors cum impendere coeperit, ideo cavetur, ut diutius timeatur. Nam inter tot casus fragilitatis humanae, quam multae mortes timentur, quarum certe una cum venerit, restat caeteras non timeri! et tamen fugitur una ut omnes timeantur. Quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et secantur! numquid ut non moriantur? Sed ut aliquanto serius moriantur. Multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies adjiciantur incerti: et nonnunquam ipsis doloribus victi continuo moriuntur, quos mortis timore suscipiunt; et cum omnino non eligant vitam finire ne doleant, sed dolere ne finiant, accidit eis ut doleant et finiant: non solum quia et sanati utique vitam finiunt post dolores, quae tantis poenis comparata nec sempiterna esse potest, quia mortalis est, nec diuturna, quia tota brevis est, nec de ipso brevi spatio sui secura, quia semper incerta est; verum etiam quod aliquando eam dolore finierunt, quam ne finirent, dolere voluerunt.

3. Habet etiam hoc magnum malum, ac vehementer exsecrandum et horrendum nimius amor vitae istius, quod multi dum volunt paulo diutius vivere, graviter offendunt Deum, apud quem est fons vitae: atque ita, dum ab eis frustra qui necessario futurus est vitae finis metuitur, illinc prohibentur ubi sine fine vivitur. Huc accedit quia vita misera etiamsi posset esse perpetua, nullo modo beatae vitae etiam brevissimae comparanda est: et tamen isti amando miserrimam atque brevissimam, perdunt beatissimam ac sempiternam, cum in hac ipsa, quam male diligunt, hoc velint quod in altera perdunt; quia utique in ista nec miseriam diligunt, nam beati esse volunt, nec brevitatem, nam eam finiri nolunt; tantum quia vita est, sic amatur, ut saepe propter eam, licet miseram et brevem, beata et sempiterna amittatur.

4. His consideratis, quid magnum vita aeterna jubet amatoribus suis, cum se jubet sic amari quemadmodum haec amatur a suis? an vero dignum est vel ferendum, cum contemnuntur omnia quae amantur in mundo, ut vita post paululum finienda, saltem ipsum paululum teneatur in mundo; et non contemnitur mundus, ut obtineatur vita quae sine fine apud illum est, per quem factus est mundus? Modo cum ipsa [PL33.485] Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico vastaretur incursu, quam multi hujus vitae temporalis amatores, ut eam vel infeliciter producendam nudamque redimerent, dederunt omnia quae illi non solum oblectandae et ornandae, verum etiam sustentandae tuendaeque servabant! Solent certe amatores illis quas amant, ut eas habeant, multa conferre: isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem reddidissent; nec ei multa conferrent, sed cuncta potius auferrent, ne sibi eam hostis auferret. Nec eorum reprehendo consilium: quis enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea periissent quae recondita fuerant propter ipsam? quamvis et quidam perdiderint prius illa, mox ipsam; quidam vero licet parati cuncta perdere propter ipsam, prius perdiderint ipsam. Sed hinc admonendi sumus quales aeternae vitae dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus cuncta superflua, cum pro hac transitoria vita contempta sint quae illi fuerant necessaria.

5. Neque enim amatam nostram, sicut illi suam, ut teneamus, exspoliamus; sed illi aeternae adipiscendae istam temporalem velut famulam expeditiorem servire facimus, si eam nec ornamentorum vanorum vinculis alligemus, nec curarum noxiarum sarcinis oneremus, audiamusque Dominum, qui nobis illam vitam summo ardore desiderandam fidelissime pollicetur, velut in totius mundi concione clamantem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene, et onus meum leve est (Matth. XI, 28-30). Haec disciplina piae humilitatis, ventosam et turbidam cupiditatem, avidam rerum extra nostram potestatem constitutarum, pellit ex animo, et quodammodo exspirat. Ibi enim labor, ubi multa quaeruntur et diliguntur, quibus adipiscendis atque retinendis voluntas non satis est, quia consequentem non habet facultatem. Justa vero vita, cum volumus, adest, quia eam ipsam plene velle, justitia est; nec plus aliquid perficienda justitia, quam perfectam voluntatem requirit. Vide si labor est, ubi velle satis est. Unde divinitus dictum est: Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ubi pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi, et nulla causa laborandi. Sed haec voluntas ut plena sit, oportet ut sana sit: erit autem sana, si medicum non refugiat, cujus solius gratia sanari potest a morbo desideriorum noxiorum. Ipse est ergo medicus qui clamat, Venite ad me omnes qui laboratis, jugum suum lene, et onus leve dicens; quia diffusa per Spiritum sanctum charitate in cordibus nostris, profecto amabitur quod jubetur, et non erit asperum nec onerosum, si sub hoc uno jugo, quanto minus tumida, tanto magis libera cervice serviatur. Et haec est una sarcina, qua ejus bajulus non premitur, sed levatur. Divitiae si diliguntur, ibi serventur ubi perire non possunt. [PL33.486] Honor si diligitur, illic habeatur ubi nemo indignus honoratur. Salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur ubi adeptae nihil timetur. Vita si diligitur, ibi acquiratur ubi nulla morte finitur.

6. Reddite igitur quod vovistis, quia vos ipsi estis, et ei vos redditis a quo estis; reddite, obsecro. Neque enim quod redditis, reddendo minuetur, sed potius servabitur et augebitur: benignus enim exactor est, non egenus; et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. Huic ergo quod non redditur, perditur: quod autem redditur, reddenti additur; imo vero in eo cui redditur, ipse reddens servatur. Idipsum quippe erit redditum et redditor, quia idipsum erat debitum et debitor. Deo namque seipsum debet homo, eique reddendus est ut beatus sit, a quo accepit ut sit. Hoc significat quod in Evangelio Dominus ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21). Hoc enim dixit, cum sibi demonstrato nummo, et quaesito cujus haberet imaginem, responsum esset, Caesaris; ut hinc intelligerent, quod Deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut Caesar suam exigebat in nummo. Quanto magis ergo reddenda est cum promittitur, cui etiam non promissa debetur!

7. Quapropter, charissime, possem quidem pro mea quantulacumque facultatula, sancti propositi quod Deo vovisse vos comperi, uberius laudare fructum, ac demonstrare quid distet inter christianos dilectores mundi hujus, et contemptores, quamvis fideles utrique dicantur. Eodem utrique lavacro sacri fontis abluti sunt, eisdem imbuti consecratique mysteriis, utrique ejusdem Evangelii non auditores tantum, verum etiam praedicatores; nec utrique tamen regni Dei lucisque participes, et vitae aeternae, quae sola est beata, cohaeredes. Dominus enim Jesus non ab eis qui non audiunt, sed eos inter se auditores verborum suorum, latissimo limite, non tenui distinctione discrevit: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificavit domum suam supra petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Qui autem audit verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Id. VII, 24-27, et Luc. VI, 47-49). Audire ergo illa verba, aedificare est; in hoc utrique pares sunt: in faciendo autem, et non faciendo quod audiunt, tantum dispares, quantum aedificium petrae soliditate fundatum dispar est ei quod sine ullo fundamento facili arenae mobilitate subvertitur. Nec ideo quisquis omnino non audit, tutius sibi aliquid comparat: nihil enim aedificans, sine ullo tecto multo facilius obruendus, rapiendus, et dispergendus imbribus, fluviis ventisque donatur.

8. Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pertinentes ad dexteram regnumque coelorum in suis gradibus meritisque distinguere, atque ostendere quo differat vita conjugalis filios procreantium patrum [PL33.487] matrumque familias, verumtamen religiosorum ac piorum, ab ea vita quam vos Deo vovistis, si nunc ad eam vovendam exhortandus esses; sed quia jam vovisti, jam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Priusquam esses voti reus, liberum fuit quo esses inferior; quamvis non sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur quod cum luero redditur. Nunc vero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam justitiam invito, sed a magna iniquitate deterreo. Non enim talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil tale vovisses. Minor enim tunc esses, non pejor: modo autem tanto, quod absit, miserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si persolveris. Nec ideo te vovisse poeniteat, imo gaude jam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple factis; ipse adjuvabit, qui vota tua expetit. Felix est necessitas quae in meliora compellit.

9. Una sola esse causa posset, qua te id quod vovisti, non solum non hortaremur, verum etiam prohiberemus implere, si forte tua conjux hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et vovenda talia non sunt a conjugatis, nisi ex consensu et voluntate communi: et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas quam persolvenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum. Divina quippe de hac re per Apostolum est prolata sententia: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier: sexum nomine corporis nuncupavit. Sed cum illam tam paratam esse audiam Deo dicare continentiam, ut eo solo impediatur, si tibi debitum reddere conjugali jure compellitur; ambo Deo reddite quod ambo vovistis, ut illi persolvatur quod ab alterutro non exigitis. Si continentia virtus est, sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infirmior, cum virtus a viro potius cognominata videatur, sicut similitudo vocabuli resonat? Noli ergo vir abhorrere a virtute quam mulier est parata suscipere. Sit vester consensus oblatio ad supernum altare Creatoris, et victa concupiscentia, tanto fortius quanto sanctius vinculum charitatis. Gaudeamus de vobis in abundanti gratia Christi, domini eximii meritoque honorabiles et desiderabiles filii.

EPISTOLA CXXVIII. Marcellini edicto collationis apud Carthaginem habendae conditiones praescribenti consentire se profitentur episcopi catholici; id etiam ultro pollicentes, non postulaturos ut sibi servetur episcopatus si victi fuerint, cum tamen velint dignitatem donatistis episcopis etiam victis suam cuique integram manere

Honorabili ac dilectissimo filio, viro clarissimo et spectabili [PL33.488] tribuno et notario, MARCELLINO, AURELIUS, SILVANUS, et universi episcopi catholici.

1. Edicto Spectabilitatis tuae, quo nostrae collationis tranquillitati quietique servandae, et veritati manifestandae muniendaeque consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus; hoc est, de loco et tempore ipsius collationis, et de numero eorum quos praesentes esse oportebit. Consentimus etiam ut hi quibus conferendi delegamus officium, subscribant prosecutionibus suis: inque illo scripto, quo eis hoc munus imponimus, ratumque nos habituros quod egerint pollicemur, subscriptiones omnium nostrum non solum habeas factas, verum etiam cum fiunt ipse perspicias; admonituri quoque, Domino adjuvante, populum christianum, ut a collationis loco, quietis et tranquillitatis gratia, suum abstineat omnino conventum, et ea quae aguntur, non cum aguntur, audire festinet, sed conscripta ut cognoscat, exspectet, sicut ea te prolaturum omnibus promisisti.

2. Illo etiam, veritate confisi, nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis ii cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum Dei promissa populi christiani usquequaque crescendo jam magnam partem orbis implerent, et in caeteram dilatarentur implendam, subito Ecclesiam Christi, nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum periisse contagio, et in sola remansisse parte Donati; si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur, pro sola aeterna salute, consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. Si autem nos potius valuerimus ostendere Ecclesiam Christi, omnium non solum Africanarum, verum etiam transmarinarum provinciarum, multarumque gentium spatia feracissima populorum copia jam tenentem, et, sicut scriptum est, toto mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse: si denique ipsorum, quos tunc accusare voluerunt, potius quam convincere valuerunt, quaestionem demonstraverimus esse finitam, quamvis non in eis Ecclesiae causa consistat; et Caecilianum [PL33.489] innocentem, illos autem violentos et calumniosos esse judicatos ab eo imperatore, ad cujus examen criminationes suas ultro accusando miserunt: postremo si quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, vel humanis documentis, vel divinis probaverimus, aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam, aut Christi Ecclesiam, cujus communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam; sic ejus nobiscum teneant unitatem, ut non solum viam salutis inveniant, sed nec honorem episcopatus amittant. Neque enim in eis divinae Sacramenta veritatis, sed commenta humani detestamur erroris: quibus sublatis fraternum pectus amplectimur, Christiana nobis charitate conjunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum.

3. Poterit quippe unusquisque nostrum, honoris sibi socio copulato, vicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo juxta considente collega. Hoc cum alternis basilicis utrinque conceditur, uterque ab alterutro honore mutuo praevenitur; quia ubi praeceptio charitatis dilataverit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto, deinceps jam singulis singuli pristino more succedant: nec novum aliquid fiet; nam hoc ab ipsius separationis exordio, in eis qui damnato nefariae discissionis errore unitatis dulcedinem vel sero sapuerunt, catholica dilectio custodivit. Aut si forte christiani populi singulis delectantur episcopis, et duorum consortium, inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio secedamus, et Ecclesiis in singulis damnata schismatis causa, in unitate pacifica constitutis, ab his qui singuli in Ecclesiis singulis invenientur, unitate facta per loca necessaria singuli constituantur episcopi. Quid enim dubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an vero ille de coelis in membra humana descendit, ut membra ejus essemus; et nos, ne ipsa ejus membra crudeli divisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? Propter nos nihil sufficientius, quam christiani fideles et obedientes sumus: hoc ergo semper simus. Episcopi autem propter christianos populos ordinamur: quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. Si servi utiles sumus, cur Domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus invidemus? Episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem Christi magis deposita collegerit, quam retenta disperserit. Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem?

4. Haec propterea Praestantiae tuae scribenda curavimus, ut et per te innotescant omnibus. Postulamus ut in adjutorio Domini Dei nostri, quo admonente [PL33.490] ista promittimus, et quo adjuvante nos implere posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dura, pia charitas aut sanet, aut edomet; ac sic jam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae veritati, et disputationem nostram vel praecedamus concordia, vel sequamur. Neque enim desperare debemus, si recolunt beatos esse pacificos, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), multo dignius et facilius eos velle ut pars Donati universo orbi christiano reconcilietur, quam universus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur: cum praesertim de Maximiani sacrilego et damnato schismate venientes, quos etiam terrenarum potestatum jussionibus insectando emendare curarunt, tanta dilectione quaesierint ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent, et quosdam eorum damnatos, sine ulla honoris eorum diminutione susciperent, quosdam vero in illius discissionis societate impollutos fuisse censerent. Quorum inter se concordiae non invidemus; sed eos certe oportet advertere quam pie tanto studio ramum a se fractum radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se parvum fragmen incisum sic colligere laboravit. (Et alia manu): Optamus te, fili, in Domino bene valere. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis, huic epistolae subscripsi. (Item alia manu): Silvanus senex Ecclesiae Summensis subscripsi.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 453-490 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22