CAPUT PRIMUM

1. Homo a Deo creatus, a Deo, cum ipsum rogat, non deseritur. Psalmus quem cantavimus Deo, et nos invicem exhortati sumus, ut adoremus eum, et prosternamur illi, et fleamus ante Dominum qui nos fecit, admonet quaerere aliquanto diligentius, quid sibi velit quod ait, Qui nos fecit. Quod enim homo a Deo creatus est, nullus dubitat homo, nisi qui ingratus est. Novimus enim, quia ita legimus, et ita credidimus, quod fecit Deus hominem, inter multa quae fecit, ad imaginem suam (Gen. I, 26, 27). Haec hominis est prima conditio, haec est humana prima creatura. Non tamen arbitror, hoc nos pro magno voluisse commonere Spiritum sanctum in hoc psalmo, quod ait, Fleamus ante Dominum qui nos fecit: alio enim loco dicit, Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Unde quidem, ut dixi, christianus dubitat nemo: quia non solum Deus creavit primum hominem, ex quo omnes homines, sed Deus hodieque creat singulos homines; ille qui ait cuidam sancto suo, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5). Prius ergo creavit hominem sine homine, modo creat hominem ex homine. Tamen sive hominem sine homine, sive hominem ex homine, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Ad istum itaque primum verborum istorum et facilem sensum, sed tamen verum, adoremus eum, fratres, et prosternamur ei, et ploremus ante Dominum qui nos fecit. Non enim fecit, et deserit: non enim curavit facere, et non curat custodire. Ploremus ante Dominum, qui nos fecit: quia non ploravimus quando nos fecit, et tamen fecit. Qui ergo fecit antequam rogaretur, deserit cum rogatur? Tanquam ergo dubitaret homo utrum exaudiretur orans, admonuit eum Scriptura, cum dicit, Ploremus ante Dominum qui nos fecit. Utique exaudit quos fecit: utique non potest non curare quos fecit.

CAPUT II

2. Pelagianorum error, se a Deo factos homines, a se autem justos. Verumtamen altiore [PL38.172] intellectu, et, quantum existimo, utiliore, vidit quosdam Spiritus sanctus dicentes vel dicturos quod Deus fecerit eos homines, justos autem ipsi se faciant: praevidit eos, admonuit eos, et ab hac extollentia revocavit eos, dicens, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quare enim addidit, Et non ipsi nos, cum sufficeret dicere, Ipse fecit nos? nisi quia illam facturam voluit admonere, ubi dicunt homines, Ipsi fecimus nos; id est, ut justi essemus, justos nos libera voluntate fecimus: quando conditi sumus, liberum arbitrium accepimus; ut ergo justi simus, libero id arbitrio agimus. Quid adhuc Deum invocamus, ut justos nos faciat, quod habemus in potestate, ut nos ipsi justos faciamus? Audite, audite: et justos et injustos, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Creatus est primus homo in natura sine culpa, in natura sine vitio: creatus est rectus, non se fecit rectum. Quid se autem ipse fecerit, notum est: cadens a manu figuli fractus est. Regebat enim eum ipse qui fecerat, voluit deserere a quo factus erat; permisit Deus, tanquam dicens, Deserat me, et inveniat se, et miseria sua probet quia nihil potest sine me.

CAPUT III

3. Liberum arbitrium sine Deo quid valeat. Hoc modo ergo ostendere voluit Deus homini quid valeat liberum arbitrium sine Deo. O malum liberum arbitrium sine Deo! Experti sumus quid valeat sine Deo. Ideo miseri facti sumus, quia sine Deo quid valeat experti sumus. Experti ergo tandem aliquando noverimus, et venite, adoremus eum, et prosternamur ei. Venite adoremus, et prosternamur illi, et fleamus coram Domino qui nos fecit; ut perditos nos per nos, reficiat nos qui fecit nos. Ecce bonus factus est homo, et per liberum arbitrium factus est malus homo: quando facturus est bonum hominem malus homo per liberum arbitrium deserens Deum? Servare se non potuit bonus bonum, et facturus est se malus bonum? Cum esset bonus, non se servavit bonum; et cum sit malus dicit, Facio me bonum? Quid facis malus, qui peristi bonus, nisi reficiat te qui permanet bonus?

4. Ipse ergo fecit nos, et non ipsi nos. Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus (Psal. XCIV, 6, 7). Ecce fecit nos homines populum suum, qui nos fecit. Non enim creati homines jam populus ejus eramus. Videte, fratres mei, et de ipsius Psalmi verbis attendite, unde dixerit, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Hinc dixit, Fecit nos, et non ipsi nos, ut simus populus ejus et oves pascuae ejus. Ipse fecit nos. Nam et Pagani nascuntur, et omnes impii, omnes adversarii Ecclesiae ejus, ut nascerentur, ipse fecit eos. Non enim alius Deus creavit eos. Qui de Paganis nascuntur, ab ipso facti sunt, ab ipso creati sunt; et non sunt populus ejus nec oves pascuae ejus.

CAPUT IV

Communis est omnibus natura, non gratia. Natura non putetur gratia: sed et si putetur gratia, ideo putetur gratia, quia et ipsa gratis concessa est. Non enim homo qui non erat promeruit ut esset. [PL38.173] Si promeruit, jam erat: sed nondum erat. Ergo qui promereretur, non erat; et tamen factus est: nec ut pecora factus est, nec ut arbor factus est, nec ut saxum factus est; sed factus est ad imaginem Creatoris. Hoc beneficium quis dedit? Deus qui erat, et ex aeterno erat. Cui dedit? Homini qui nondum erat. Dedit qui erat, accepit qui non erat. Quis autem hoc facere potuit, nisi qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17)? De quo dicit Apostolus, Qui nos elegit ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Elegit ante mundi constitutionem: in mundo isto facti sumus, nec mundus erat quando electi sumus. Ineffabilia, mirabilia, fratres mei! Quis hoc explicare suffecerit? quis saltem quod explicet, cogitare? Eliguntur qui non sunt: nec errat qui eligit, nec vane eligit. Eligit tamen, et habet electos, quos creaturus est eligendos: habet autem apud se ipsum, non in natura sua, sed in praescientia sua.

5. Fideles si sumus, Dei gratia sumus. Ergo nolite extolli: homines sumus; Ipse fecit nos. Et fideles sumus; si tamen sumus, quando ista contra gratiam disputamus: sed ecce fideles sumus; etiam fideles, etiam justos, quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17), Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quaero quid nos fecerit? Dicturus es, Homines. Non inde Psalmus loquebatur, illud scimus, illud notum est, illud patet: nec magna, ut hoc noverimus, doctrina indigemus, quia homines ipse nos fecit.

CAPUT V

Sed unde loquebatur, vide: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quid nos fecit, nisi quod sumus? Quid autem sumus? Nos autem. Ecce quid sumus. Quid? Populus ejus et oves pascuae ejus. Ipse nos fecit populum suum, ipse nos fecit oves pascuae suae. Qui misit jugulandam ovem innoxiam, fecit oves de lupis. Haec est gratia. Excepta illa communi gratia naturae, qua homines facti sumus, nec digni fuimus, quia non fuimus: excepta illa gratia, haec est major gratia qua facti sumus populus ejus et oves pascuae ejus, per Jesum Christum Dominum nostrum.

6. Gratia. Sed dicit aliquis: Per Jesum Christum facti sumus, ut etiam homines essemus. Ita vero, per Jesum Christum facti sunt et Pagani. Nam Pagani, non ut essent Pagani, sed ut essent homines, per Jesum Christum facti sunt. Quis est enim Jesus Christus, nisi in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Illi ergo debent et Pagani quod homines creati sunt; et tanto magis puniendi, quia dimiserunt eum a quo facti sunt, et coluerunt quae ipsi fecerunt.

CAPUT VI

7. Gratia Christi mediatoris. Mediator. Excepta ergo illa gratia, qua condita est humana natura (haec enim Christianis Paganisque communis est), haec est major gratia, non quod per Verbum homines creati sumus, sed quod per Verbum carnem factum fideles facti sumus. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, in principio erat Verbum. Nondum erat homo Christus Jesus, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. [PL38.174] Ipse mundus non erat, quando Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et mundus per ipsum factus est. Ergo tunc quando nos fecit, ut homines essemus, nondum erat homo. Magis istam gratiam commendat Apostolus Christianis, ubi dicit, Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum. Non ait, Christus Jesus; ne tu putares secundum Verbum dictum; sed addidit, homo: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Quid est mediator? Per quem conjungeremur, per quem reconciliaremur: quia peccatis propriis separati jacebamus, in morte eramus, prorsus perieramus. Non erat Christus homo, quando creatus est homo: ne periret homo, ille factus est homo.

CAPUT VII

8. Pelagiana haeresis exoriens horretur, et gratiam Dei admittere se simulat. Haec vobis contra novellam haeresim, quae tentat assurgere, saepe disputare cogimur: quia vos firmos volumus esse in bono, integros autem a malo. Haec enim est disputatio eorum, quando primo exoriri coeperunt, et contra gratiam disputare, multum tribuentes non libertati hominis, sed infirmitati; et jacentem miserum hominem ideo extollentes, ne manu sibi desuper porrecta valeat surgere. Disputantes ergo contra gratiam pro libero arbitrio, fecerunt auribus piis et catholicis offensionem. Coeperunt horreri, coeperunt ut certa pernicies devitari, coepit de illis dici quod contra gratiam disputarent: et invenerunt ad revelandam istam invidiam tale commentum. Non, inquit, contra gratiam Dei disputo. Unde probas? Eo ipso, inquit, non contra gratiam Dei disputo, quod liberum arbitrium defendo. Videte acumen, sed vitreum. Quasi lucet vanitate, sed frangitur veritate. Attendite quam sit quasi acute excogitatum quod dicere voluerunt. Hoc ipso, inquit, quia liberum arbitrium hominis defendo, et dico quia liberum arbitrium sufficiens est ut justus sim, non sine gratia Dei dico. Erectae sunt aures piorum: jam qui ista audit, incipit gratulari. Deo gratias. Non sine Dei gratia defendit liberum arbitrium. Est enim liberum arbitrium, sed nihil valet sine Dei gratia. Si ergo liberum arbitrium non sine Dei gratia defendunt, quid mali dicunt? Expone ergo nobis, o doctor, quam dicas gratiam. Cum dico, inquit, liberum hominis arbitrium; vide quia hominis dico. Quid deinde? Hominem quis creavit? Deus. Quis ei liberum arbitrium dedit? Deus. Si ergo hominem Deus creavit, et homini Deus liberum donavit arbitrium; quidquid potest homo de libero arbitrio, cujus gratiae debetur, nisi ejus qui eum condidit cum libero arbitrio? Et hoc quasi acute ab ipsis dictum.

CAPUT VIII

9. Gratia Christi praeter naturam et legem necessaria admitti debet. Lex ad quid data. Videte tamen, fratres mei, quomodo illam generalem [PL38.175] gratiam praedicent, qua creatus est homo, qua homines sumus: et utique et cum impiis homines sumus, sed non cum impiis christiani sumus. Hanc ergo gratiam qua christiani sumus, ipsam volumus praedicent, ipsam volumus agnoscant; ipsam volumus, de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia; ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Videte unde dixit Apostolus. De Lege dixit: Si per Legem justitia; ergo Christus gratis mortuus est. Quia ergo ex Lege non erat justitia, ideo mortuus est Christus, ut per fidem justificentur, qui ex Lege non justificabantur. Si enim, inquit, data esset Lex quae possit vivificare, omnino ex Lege esset justitia: quod etiam hesterno die commemoravimus (Serm. 156): sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio; promissio, non praedictio: qui promisit, ipse facit: ut promissio, inquit, ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Ecce quales nos invenit gratia Salvatoris, quos nec Lex sanos facere potuit. Quare autem dabatur Lex, si sufficiebat natura? Et tamen nec Lex sufficere potuit, ita infirma erat ipsa natura: data est Lex, sed non quae posset vivificare. Quare ergo data est Lex? Lex, inquit Apostolus, praevaricationis gratia data est (Galat. III, 21, 22, 19): praevaricationis gratia posita est, ut te faceret praevaricatorem. Quare, ut me faceret praevaricatorem? Quia noverat Deus superbiam tuam: noverat quia dicebas, O si sit qui doceat! o si sit qui mihi ostendat! Ecce Lex dicit tibi, Non concupisces. Cognovisti Legem dicentem, Non concupisces. Surrexit concupiscentia, quam non noveras; inerat enim, sed nesciebatur: coepisti conari vincere quod inerat, et apparuit quod latebat. Superbe, per Legem factus es praevaricator: agnosce gratiam, et esto laudator.

CAPUT IX

10. Manichaeorum haeresis de veteris Legis auctore. Sed Legem, inquis, quis dedit? Quia sunt homines vani, et pejus impii, qui dicunt Legem ab alio datam, gratiam vero per Dominum nostrum Jesum Christum; quasi Legem malam, quasi Legem perversam, gratiam vero rectam: et volunt ita discernere duo Testamenta, ut Vetus Testamentum dicant esse a nescio quo principe tenebrarum; Novum autem Testamentum a Domino Deo Patre Domini nostri Jesu Christi. Ipsum Apostolum Paulum audi. Si propterea putas Legem datam ab alio, non a Deo, quia per illam factus es praevaricator; audi ipsum Apostolum Legis laudatorem. Itaque, inquit, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum: adde, et justum; adhuc adde, et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum (Rom. VII, 7, 12 et 13). Erat enim peccatum, sed latebat peccatum. Quando latebat peccatum? Quando te adversarium nondum patiebatur. Coepisti conari, et apparuit qui tenebat. Quando sequebaris, catenam non sentiebas: quaesisti refugium, et apparuit vinculum; voluisti fugere, et coepisti trahi. Quia ergo coepisti trahi, subveniat tibi qui non est ligatus. Quis non est ligatus, nisi qui dixit, Si invenistis [PL38.176] in me peccatum, dicite (Joan. VIII, 46)? Quis non est ligatus, nisi qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet? Quare me occidat, nihil inveniet: quia mors peccato juste debetur. Quare ergo moreris? Ut sciant, inquit, omnes quia voluntatem Patris mei facio (Id. XIV, 30, 31). Ipse solvit, qui ligatus non est: ipse a mortuis liberat, qui est in mortuis liber.

CAPUT X

11. Legis datae insufficientiae; gratiae necessitas in Elisaeo figurata. Sed ipse misit et Legem. Per servum suum Legem, per se ipsum gratiam. Attende Elisaeum in magno altoque mysterio, tanquam prophetam, agendo praenuntiantem, non solum loquendo. Mortuus erat filius hospitae ipsius. Quid significabat mortuus puer, nisi Adam? Nuntiatum est sancto Prophetae, gerenti in prophetia typum Domini nostri Jesu Christi: misit per servum baculum suum, et ait illi, Vade, vade, pone super puerum mortuum. Perrexit ille, tanquam servus obediens. Sciebat Propheta quid fecerat. Posuit baculum supra mortuum, non surrexit. Si enim data esset Lex quae possit vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Non ergo potuit Lex vivificare. Venit ipse grandis ad parvulum, salvator ad salvandum, vivus ad mortuum: venit ipse. Et quid fecit? Juvenilia membra contraxit, tanquam se ipsum exinaniens, ut formam servi acciperet (Philipp. II, 7). Juvenilia ergo membra contraxit, parvum se parvo coaptavit, ut efficeret corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae (Id. III, 21). Itaque in isto typo Christi prophetice expresso suscitatus est mortuus (IV Reg. IV, 18-37), tanquam justificatus est impius.

CAPUT XI

12. Gratia Christianorum. Ista gratia praedicetur, ista est gratia Christianorum per hominem Mediatorem, per passum et resuscitatum, qui ascendit in coelum, et captivavit captivitatem, et dedit dona hominibus. Ista, inquam, gratia praedicetur, contra istam gratiam ab ingratis non disputetur. Baculus propheticus mortuo non suffecit: ipsa mortua natura sufficeret? Et istam qua conditi sumus, quanquam hoc nomine appellatam minime legerimus, tamen quia gratis data est, gratiam fateamur. Sed ostendamus vobis majorem esse istam, qua christiani sumus: attendite. Antequam conditi essemus, nihil boni merebamur; et ideo gratia, qua conditi sumus, cunboni nihil mereremur. Si ergo magna est gratia quando nihil boni merebamur; quanta gratia est, quando tantum mali merebamur? Qui nondum erat, bene non merebatur; peccator et male merebatur. Nondum erat qui factus est, nondum erat; sed nec offenderat. Nondum erat, et factus est: offendit, et salvus est. Qui nondum erat, nihil sperabat; factus est: [PL38.177] lapsus autem damnationem exspectabat, et liberatus est. Haec est gratia per Jesum Christum Dominum nostrum. Ipse fecit nos, et antequam essemus omnino ipse fecit nos; et factos et lapsos ipse et justos fecit nos, et non ipsi nos.

CAPUT XII

Si qua igitur in Christo nova creatura, lapsa est vetus, facta est nova.

13. Massa perditionis, unde electi sumus. Electio ex perditionis massa investigabilis. Una erat massa perditionis ex Adam, cui nonnisi supplicium debebatur: facta sunt vasa inde in honorem ex eadem massa. Habet enim potestatem figulus luti, ex eadem massa. Qua massa? Certe jam perierat, certe jam illi massae justa damnatio debebatur. Gratulare, quia tu evasisti: mortem quippe debitam evasisti, et vitam non debitam reperisti. Habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam. Sed dicis, Me quare fecit in honorem, et alium in contumeliam? Quid responsurus sum? Auditurus es Augustinum, qui non audisti Apostolum dicentem, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 21, 20)? Duo parvuli nati sunt: si debitum quaeras, ambo tenent massam perditionis. Sed cur mater alium portat ad gratiam, alium mater dormiens suffocat? Dicturus es mihi quid ille meruit qui portatur ad gratiam, quid ille meruit quem mater dormiendo suffocat? Ambo nihil boni meruerunt: sed habet figulus luti potestatem, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Disputare vis mecum? Imo mirare mecum, et exclama mecum, O altitudo divitiarum! Ambo expavescamus, ambo clamemus, O altitudo divitiarum! Ambo in pavore concordemus, ne in errore pereamus. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Scrutare inscrutabilia, fac impossibilia, corrumpe incorruptibilia, vide invisibilia.

CAPUT XIII

14. Inscrutabilia sunt judicia ejus, audisti, sufficiat tibi: et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quis prior dedit, cum totum gratis accepit? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Si Dominus retribuere vellet, nihil nisi poenam debitam retribuisset. Nihil dederunt, ut eis retribueretur. Pro nihilo salvos faciet illos (Psal. LV, 8). Quis prior dedit illi, quasi suorum gratia meritorum? Quis prior dedit illi, quis praevenit gratiam, quae gratis datur? Si aliquid meritorum antevenit gratiam, jam non gratis datur, sed ex debito redditur. Si autem gratis non datur, gratia quare vocatur? Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 33, 36). Quae utique, nisi omnia bona quae ab illo accepimus, et accepimus ut boni simus? Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est immutatio. Nam tu in pejus mutatus es: apud quem non [PL38.178] est immutatio, ipse subvenit. Apud quem non est, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17): nam tu in tenebris noctis tuae jaces. Ab illo ergo omnia: nemo illi prior aliquid dedit, nemo exigat debitum. Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8).

CAPUT XIV

15. Nihil nobis arrogandum. Sed movet me, inquis, quod ille perit, ille baptizatur: movet me, movet tanquam hominem. Si verum vis audire, et me movet quia homo sum. Sed si et tu homo, et ego homo; ambo audiamus dicentem, O homo! Utique si ideo movemur, quia homines sumus, ipsam naturam humanam infirmam ac debilem Apostolus alloquitur, dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Cur me sic fecisti (Rom. IX, 20)? Si posset loqui pecus, et dicere Deo, Quare istum hominem fecisti, et me pecudem? nonne juste succenseres et diceres, O pecus, tu quis es qui respondeas Deo? Et tu homo es, sed ad Deum pecus es: et utinam sis pecus ejus et ovis pascuae ejus! Agnosce beneficia pastoris, et non sequeris lupos erroris. Lupi eramus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3): sed mortua est ovis, et fecit nos oves. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum, non hujus aut illius, sed mundi (Joan. I, 29). Nihil ergo nobis, fratres mei, ex eo quod aliquid sumus, si tamen in ejus fide aliquid sumus, quantumcumque sumus, nihil nobis arrogemus; ne et quod accepimus perdamus: sed in eo quod accepimus, illi gloriam demus, ipsum honoremus, semina sua ipse compluat. Quid haberet terra nostra, nisi ipse seminasset? Sed dat et pluviam, non deserit quod seminavit. Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XXVII. De titulo et prioribus versiculis Psalmi XCV: et de verbis Apostoli ad Rom. IX, Miserebor cui misertus fuero, etc. Contra Pelagianos

CAPUT PRIMUM

1. Domus Dei, quae nunc aedificatur. Quomodo janua introducit in domum, sic titulus Psalmi introducit in intellectum. Praenotatur enim sic: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Quaeris quae domus, indicat tibi jam Psalmus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Ecce quae domus. Quando omnis terra cantat canticum novum, domus Dei est. Cantando aedificatur, credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur. Modo ergo aedificatur: sed in fine saeculi dedicatur. Concurrant ergo lapides vivi ad canticum novum, concurrant et coaptentur in structuram templi Dei: agnoscant Salvatorem, recipiant habitatorem.

2. Captivitas, de qua per Christum liberamur. Dictum est quae domus: dicendum est post quam captivitatem. Et hoc tibi indicat Psalmus; sequere paululum: Cantate Domino canticum novum; cantate [PL38.179] Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus, bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes mirabilia ejus, in omnibus populis gloriam ejus. Quoniam omnes dii gentium daemonia. Ecce sub quorum captivitate latebat domus.

CAPUT II

Ex prima enim transgressione primi hominis, universum genus humanum natum cum obligatione peccati, victor diabolus possidebat. Si enim sub captivitate non teneremur, Redemptore non indigeremus. Venit ad captivos non captus: venit ad captivos redimendos nihil in se captivitatis, hoc est, iniquitatis habens, sed carne mortali pretium nostrum portans. Si enim carnem mortalem non haberet, unde in Verbo sanguis, quem pro captivis funderet? Ille autem qui ad captivitatem nostram venit cum similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), non cum carne peccati venit. Similitudo enim erat illa carnis peccati: vera caro, sed similis carnis peccati; vera caro, sed non peccati caro. Ille ergo qui ita venit, quis erat? Bene nuntiate de die in diem. Ecce quis erat. De die in diem erat, Deus de Deo erat, lumen de lumine erat: sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14); latens majestas, apparens infirmitas, ut moriatur infirmitas, et teneatur majestas.

3. In Deo qui cujus vult miseretur, nulla iniquitas. Si ergo universus mundus sub captivitate tenebatur, bene dictum est, Miserebor cui misertus fuero, et misericordiam praestabo cui misertus fuero. Si enim totus mundus sub captivitate, totus mundus in peccato, totus mundus justissime supplicio destinatus, sed ex parte per misericordiam liberatus, quis dicat Deo, Quare damnas mundum? Quomodo accusatur judex Deus, quando damnatur mundus reus? Reus es: si quid debeas consideres, poena vocatur; nec cum a te debitum exigitur, exactor juste reprehenditur. Reprehendatur exactor, si indebitum exigit: cum vero debitum exigit, quis reprehendat exactorem, quamvis exspectet donatorem?

CAPUT III

Cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Quis sit ille, attende: quis sis tu, attende. Ille Deus est, tu homo. Sed justitiam tibi loqui videris tu, et fons ille justitiae siccatus est? Si justum loqueris, unde tibi? Aut injustum loqueris, et debes tacere: aut justum loqueris, et non habes nisi de fonte justitiae: fons autem justitiae quis est, nisi Deus? Primum ergo fundamentum fidei pone: Numquid iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14-20)? Latere te aequitas potest, esse ibi iniquitas non potest.

4. Cur Deus cujus vult miseretur, capere homo non potest. Exspectas a me fortasse ut dicam tibi, quare cui vult miseretur, et quem vult obdurat? Exspectas a me, homo? Si et tu homo et ego homo, ambo audiamus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Melior est enim fidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Deus mihi dicit, per Apostolum Christus loquitur, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Et [PL38.180] ego indignor, quia non novi justitiam Dei? Si homo sum, non indigner: excedam hominem, si possum, et fontem attingam. Sed et si attigero, homini non dicam: excedat et ipse, et attingat mecum. Et quis est, inquis, qui homo hominem excedat? Ergo non quibusdam exprobrat Apostolus, et dicit, Cum enim dicitis, Ego Pauli, ego Apollo, nonne homines estis (I Cor. III, 4)? Quid eos facere volebat, quibus exprobrabat quod homines erant? Homo es, ad Adam pertines. Pertine ad Filium hominis.

CAPUT IV

5. Quomodo hic omnia nota facta sunt Apostolis. Et forte dicit tibi: Jam non dicam vos servos, sed amicos; quoniam quae audivi a Patre meo, nota vobis feci (Joan. XV, 15). Sed discipulis hoc dixit, illis Apostolis, illis hoc dixit: non debemus contristari, quia nondum tales sumus. Et tamen etiam ipsis quomodo hoc dixit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci? Puto quia in spe dixit hoc, nondum in re: puto quod facturus erat, non quod jam fecerat. Et unde probatur, cum ille dicat, Nota vobis feci; non dicat, Nota vobis faciam? Quia dicuntur quaedam in Scripturis de praeterito, quae intelligantur de futuro. Quomodo dicuntur de praeterito, cum intelligantur de futuro? Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17 et 18). Nondum factum erat, et tanquam factum annuntiabatur quod futurum erat. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Alio autem loco ipse dicit: Spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Spe salvi facti sumus, nonnisi de praeterito dicimus: et quoniam spe salvi facti sumus, nondum re, adhuc futurum est quod speramus. Nam jam videmus et tenemus: sed nondum res, sed spes. Quod enim videt quis, inquit, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Et tamen salvi facti sumus, et tamen adhuc salutem speramus et exspectamus, nondum tenemus. Sic et Dominus discipulis ait, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci. Si hoc jam factum erat, quare alio loco dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12)? Certe, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci: sed cum dicit, Non potestis illa portare modo, et dicit, Habeo vobis dicere; differt, non aufert. Propter certam ergo spem, quia sine dubio sciebat id se fuisse facturum, apud illum tanquam factum computabatur: et ideo dicebat, Nota vobis feci.

CAPUT V

6. Aequitas Dei cujus vult miserentis credatur nunc, donec postea videatur. Signum crucis. Quamdiu ergo sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 6 et 7). Quantum nobis datur, fidem teneamus, et de justitia Dei non dubitemus. Iniquitatem apud illum esse omnino non credamus, ne in magnam voraginem impietatis veniamus. Et cum perfecta fide tenuerimus, nullam apud eum esse iniquitatem; et si illam modo non videmus, id est, aequitatem quae est apud ipsum: finiatur via, et [PL38.181] veniamus ad patriam; non potest videri tempore fidei, videbitur tempore speciei. Nunc enim per fidem ambulamus, tunc per speciem. Quid est, per speciem? Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quid illi dabis? Et ostendam me ipsum illi (Id. XIV, 21). Haec erit species, quando faciet quod dixit, Et ostendam me ipsum illi. Ibi aequitatem Dei videbis, ibi sine codice in Verbo leges. Ergo cum viderimus eum sicuti est, jam transiet peregrinatio nostra: postea vero gaudebimus gaudio Angelorum. Haec enim via, quid est? Fides est. Propter fidem tuam factus est deformis Christus, manet autem speciosus Christus. Speciosus forma prae filiis hominum videbitur post peregrinationem.

CAPUT VI

Modo autem fide qualis videtur? Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: sed vultus ejus abjectus, et deformis positio ejus, hoc est virtus ejus: despectus et deformis positio ejus, homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitates (Isai. LIII, 2, 3). Deformitas Christi te format. Ille enim si deformis esse noluisset, tu formam quam perdidisti non recepisses. Pendebat ergo in cruce deformis: sed deformitas illius pulchritudo nostra erat. In hac ergo vita deformem Christum teneamus. Quid est, deformem Christum? Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI. 14). Haec est deformitas Christi. Numquid dixi me aliquid scire in vobis, nisi viam? Haec est via, credere in crucifixum. Hujus deformitatis signum in fronte portamus: de ista deformitate Christi non erubescamus. Hanc viam teneamus, et ad speciem perveniemus. Cum pervenerimus ad speciem, aequitatem Dei videbimus: et jam non erit ibi dicere, Quare huic subvenit, et huic non? quare iste adductus est a gubernatione Dei, ut baptizaretur; ille autem cum bene catechumenus vixerit, subita ruina mortuus est, et ad Baptismum non pervenit? ille autem cum scelerate vixerit, cum luxuriosus, cum moechus, cum scenicus, cum venator, aegrotavit, baptizatus est, discessit, peccatum in eo convictum est, peccatum in eo deletum est? Quaere merita; non invenies, nisi poenam: quaere gratiam; O altitudo divitiarum! Petrus negat, latro credit, O altitudo divitiarum!

7. Judicia Dei in mysterio gratiae, non ratione scrutanda, sed admiratione prosequenda. Hoc nos putas perscrutari posse, quod Apostolus beatus expavit? Et cum tantam profunditatem et altitudinem inspiciens contremisceret, exclamavit, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!

CAPUT VII

Quid enim dixerat ante, ut ad exclamationem hanc veniret? Rem dixerat, ubi si non credatur Deo, quia non est iniquitas apud Deum, iniqua judicabitur. Gentibus dicebat, fidelibus dicebat de Judaeis: Sicut vos, inquit, non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim omnes Deus in incredulitate, ut omnium misereatur. (Rom. XI, 30, etc.) Hinc postea Paulus dixit. Et quae ista ratio est aequitatis et justitiae Dei, concludere omnes in incredulitate, ut omnium misereatur? Quaeris tu rationem, ego expavesco altitudinem. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Tu ratiocinare, ego mirer; tu disputa, ego credam; altitudinem video, ad profundum non pervenio. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Forte expositurus est? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum (Id. 33-36). Requievit, quia invenit admirationem: nemo quaerat a me occultorum rationem. Ille dicit, Inscrutabilia sunt judicia ejus; et tu scrutari venisti? Ille dicit, Investigabiles sunt viae ejus; et tu investigare venisti? Si inscrutabilia scrutari venisti, et investigabilia investigare venisti; crede, jam peristi. Tale est velle scrutari inscrutabilia et investigabilia investigare, quale est velle invisibilia videre et ineffabilia fari. Ergo aedificetur domus: cum pervenerit ad dedicationem, tunc fortasse inveniet istorum occultorum apertissimam rationem.

SERMO XXVIII. De versiculo 3 Psalmi CIV, Laetetur cor quaerentium Dominum

1. Laetandum corde in Deo. Ex omnibus divinis eloquiis hinc potius adjuvante Domino disseramus, quod ultimum audivimus: Laetetur cor quaerentium Dominum. Opportune namque etiam ventribus jejuni sumus. Laetabitur cor nostrum, si mentibus esuriamus. Cum aliqua suavia apponuntur in epulis nostris, laetantur fauces quaerentium cibum: cum varie colorata blandeque depicta apponuntur [PL38.183] aspectibus nostris, laetantur oculi quaerentium aliquid videre luminosum: laetantur aures quaerentium cantum: laetatur olfactus quaerentium odorem gratum. Ergo, Laetetur cor quaerentium Dominum.

2. Deus cordi lux et odor et cibus. Cibus mentis reficiens nec deficiens. Procul dubio singula, quae exhibentur diversis sensibus nostris, singulos sensus delectant. Neque enim vel sonus delectat aspectum, vel color auditum. Cordi autem nostro Dominus et lux est, et vox est, et odor est, et cibus est: et ideo omnia est, quia nihil horum est; et ideo nihil est horum, quia horum omnium creator est. Est lumen cordi nostro, cui dicimus: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Est sonus cordi nostro cui dicimus: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam (Psal. L, 10). Est odor cordi nostro, de quo dicitur: Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15). Si autem cibum quaeritis, quia jejunatis: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). De ipso autem Domino Jesu Christo dictum est quia factus est nobis justitia et sapientia (I Cor. I, 30). Ecce epulae praeparatae sunt: justitia Christus est, nusquam deest, non a coquis praeparatur nobis, nec de transmarinis partibus velut poma peregrina a negotiatoribus apportatur: cibus est quem sentit omnis qui sanas fauces habet, interioris hominis cibus est. Se ipsum commendans ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Cibus est qui reficit, nec deficit: cibus est qui insumitur, et non consumitur: cibus est qui esurientes satiat, et integer manet. Cum hinc ad mensas vestras discesseritis, nihil tale manducabitis. Quia ergo ad istas epulas convenistis, bene comedite: sed cum abieritis, bene digerite. Bene enim manducat et male digerit, qui audit verbum Dei et non facit: non enim ducit utilem succum, sed crudum ructat indigestione fastidium.

3. Lux oculorum cibus, plures absque sui minutione pascit. Nec miremini quod corda nostra sic epulantur, ut et ipsa reficiantur, et non minuant unde reficiantur. Corporalibus oculis nostris Deus talem cibum dedit. Nam lux ista cibus est oculorum; hac lumina nostra pascuntur, et si quis diutius in tenebris fuerit, tanquam jejunando deficiunt. Perdiderunt enim homines oculos sedendo in tenebris, nec aliquid irruit oculis, nec quispiam percussit, nec humor alienus influxit, nec pulvis, nec fumus: producitur homo post tenebras, et non videt quod videbat: oculi ejus fame mortui sunt; cibum suum, hoc est, lucem non sumendo defecerunt. Videte ergo quod proposui, qualis sit cibus oculorum nostrorum. Ista lux videtur ab omnibus, pascit omnium oculos; et aspectus videntis reficitur, et lux integra perseverat. Si duo videant, tanta permanet; si plures videant, eadem permanet: dives videat, pauper videat, [PL38.184] aequalis est omnibus. Nullus in ea limites figit, impletur pauperis inopia, vacat divitis avaritia. Numquid enim qui plus habet, plus videt, aut prolato auro praeoccupat pauperem, et emit sibi quod videat, ut ille non habeat? Si ergo talis cibus est oculis nostris, quid est ipse Deus mentibus nostris?

4. Sonus et intellectus vocis ad plures sine partitione pervenit. Et aurium quidam cibus sonus est, et ipse qualis est? De his enim sensibus corporis mentis intelligibilia conjiciamus. Ecce loquor Charitati vestrae: adsunt aures, adsunt mentes. Duo quaedam nominavi, aures et mentes; et in eo quod loquor, duo quaedam sunt sonus et intellectus: simul feruntur, simul ad aurem perveniunt; sonus remanet in aure, intellectus descendit in corde. Sed de sono ipso prius advertamus quanto excellentius intellectum amare debemus. Sonus est quasi corpus, intellectus est quasi animus. Sed sonus mox ut aerem percusserit, auremque tetigerit, transit, nec revocatur, nec adhuc sonat. Ita enim sibi syllabae praeeundo et sequendo succedunt, ut secunda non sonet, nisi prima transierit. Verumtamen sic quomodo quoddam transitorium magnum habet miraculum. Ecce enim si vobis esurientibus panem apponerem, non perveniret ad singulos; totum divideretis vobis quod posuissem, et quanto plures essetis, tanto minus haberetis. Modo autem sermonem profero, verba inter vos et syllabas non dividitis, nec secatis sermonem meum, ut alius tollat istam partem, alius illam, et sic minutatim et particulatim ad singulos quosque quod dico perveniat: sed totum audit unus, totum audiunt duo, totum audiunt plures, et quotquot venerint totum audiunt; et omnibus sufficit, et singulis integrum est: praeparatur ad audiendum auris tua, nec eam fraudat vicina auris aliena. Si hoc fit de verbo sonante, quid fit de Verbo omnipotente? Quomodo enim vox ista nostra auribus omnium audientium singulis tota est et apud singulos tota est; nec tot sunt meae voces quot vestrae aures, sed una vox multas aures implet, non divisa, sed omnibus tota: sic cogitate Verbum Dei totum in coelis, totum in terris, totum in Angelis, totum apud Patrem, totum apud Virginem, totum in aeternitate, totum in carne, totum ad inferos, cum visitaret, totum in paradiso, quo latronem transtulit. Haec dixi de sono.

5. De intellectu. Quid, si de intellectu aliquid dicam? quanto minus est quam Verbum Dei? Ecce enim sonum profero; sed cum protulero, jam non revoco, sed si volo audiri, alterum sonum profero, et cum ipse transierit, profero alterum, aut silentium consequetur: intellectum vero et profero ad te, et teneo apud me; et invenis quod audisti, et non perdo quod dixi. Videte quam vera sint, et laetetur cor quaerentium Dominum. Dominus enim ipsa principalis [PL38.185] veritas est. Intellectus ergo manens in corde meo migrat ad tuum, nec deserit meum. Verumtamen cum intellectus inest cordi meo, et volo ut insit etiam cordi tuo, quaero qua ad te transeat quasi vehiculum sonum; et assumo sonum, et quasi impono intellectum, et profero, et produco, et doceo et non amitto. Si potuit hoc facere intellectus meus de voce mea, non potuit Verbum Dei de carne sua? Ecce enim Verbum Dei Deus apud Deum, sapientia Dei manens incommutabiliter apud Patrem, ut procederet ad nos, carnem quasi sonum quaesivit, eique se inseruit, et ad nos processit, et a Patre non recessit. Intelligite, sapite hoc quod audistis, quantum sit et quale cogitate, et de Deo majora sentite. Vincit ille omnem lucem, vincit omnem sonum, vincit omnem intellectum. Desiderandus est, et ad eum charitate inhiandum est, ut laetetur cor quaerentium Dominum.

SERMO XXIX. De versu 1 Psalmi CXVII, Confitemini Domino, quoniam bonus est. Habitus Carthagine, in basilica Restituta, die Pentecostes in Vigiliis

CAPUT PRIMUM

1. Bonus a se solus Deus, a quo caetera bona. Admoniti sumus, et Spiritu Dei praeceptum est nobis, ut confiteamur Domino: et ea causa dicta est confitendi Domino, quoniam bonus est. Breviter dicitur, quod profundissime cogitatur. Confitemini, inquit, Domino. Et tanquam quaereremus, Quare? responsum est, Quoniam bonus est. Quid plus quaeris, aut si aliud quaeris, quam bonum? Tanta vis est boni, ut bonum quaerant et mali. Sed alia quae dicuntur bona, ab aliquo bono habent ut sint bona: si autem quaerimus omnia bona a quo habent ut sint bona; recolamus quod dictum est, Et fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Nullum igitur esset bonum, nisi factum esset a bono. Et a quali bono? Quod nullus fecit. Nullum ergo bonum esset, nisi a bono factum esset, quod factum non est. Bonum coelum, sed factum bonum: boni Angeli, sed facti boni: bona sidera, sol et luna, alternatio noctis et diei, temporum vices, volumina saeculorum, cursus annorum, germina herbarum et arborum, naturae animalium, et inter haec omnia creatura laudatrix homo; omnia bona, sed facta bona; et a Deo bona, non a se. Qui fecit haec, super omnia est bonus: quia nullus eum fecit bonus, sed a se ipso bonus est. Nec tamen sibi soli, sed et nobis bonus est. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est.

CAPUT II

2. Confessio duplex, laudantis et poenitentis. Confessio aut laudantis est, aut poenitentis. Sunt enim parum eruditi, qui cum audierint confessionem in Scripturis, tanquam nisi peccatorum esse non possit, continuo tundunt pectora; velut jam moneantur confiteri peccata. Sed ut noverit Charitas vestra, non ad sola peccata pertinere confessionem, audiamus illum, de quo dubitare non possumus quod nullum omnino habebat peccatum, exclamantem et dicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quis hoc dixit? Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22): qui solus verissime dicere potuit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Et tamen confitetur. Sed confessor iste, laudator est, non peccator. Denique audi quid confiteatur, audi laudes: et laus ipsa salus est nostra. Quid enim confitetur Deo Patri Filius sine peccato? Confiteor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Istam laudem commendavit Patris, quia abscondit haec a sapientibus et prudentibus, id est, superbis et arrogantibus; et revelavit ea parvulis, id est, infirmis et humilibus.

CAPUT III

3. Confessio peccatorum ad salutem necessaria. Sed quod verum est, est etiam salubris confessio peccatorum. Unde audivimus in Psalmo qui primo lectus est, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea, ut non declines cor meum in verba maligna, ad excusandum excusationes in peccatis (Psal. CXL, 3 et 4). Rogat Deum, ut custodiam det ori suo: et cujus rei custodiam exponit et dicit. Sunt enim homines qui valde abundant; qui cum coeperint accusari, currunt se excusare. Excusare autem est causas quaerere, et causationes innectere, quare ad se non videatur pertinere peccatum. Alius dicit, Diabolus mihi fecit: alius dicit, Fortuna mihi fecit: alius, Fato compulsus sum: nemo ad se. Cum vis esse excusator tuus, triumphat de te accusator tuus. Vis ergo facere quod doleat et gemat accusator tuus, id est diabolus? Fac quod audisti, fac quod didicisti; et dic Deo tuo, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Ego, inquit, ego dixi: non diabolus, non fortuna, non fatum. Ego dixi: non me excuso, sed accuso. Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam. Unde enim aegrotat? Quoniam peccavi tibi.

4. Utraque confessio, laudis et peccati, debita Deo. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est. Si laudare vis, quid securius laudas, quam bonum? Si laudare vis, si confessionem laudis habere vis, quid securius laudas, quam bonum? Si peccata tua confiteri vis, cui tutius quam bono? Homini, quoniam malus est, confiteris, et damnaris: Deo, quoniam bonus est, confiteris, et purgaris. Si confessionem laudis attendas, quidquid copiose laudaturus es, circa hoc occupata est intentio tua, ut ostendas bonum esse quod laudas. Bona enim recte laudantur, sicut mala recte [PL38.187] vituperantur. Breviter tibi dicta est laus Domini Dei tui, Bonus est.

CAPUT IV

Si et tu bonus es, lauda unde es bonus: si malus es, lauda unde sis bonus. Si enim bonus es, ab illo bonus es: si malus es, a te malus es. Fuge te, et veni ad illum qui fecit te: quia fugiendo te, sequeris te; et sequendo te, haeres in eo qui fecit te.

5. Homo malus vult bona omnia praeter se ipsum. Quanta bona quaeris, homo male? Certe malus es: dic mihi quid velis, nisi bonum? Equum quaeris, nonnisi bonum; fundum quaeris, nonnisi bonum; domum quaeris, nonnisi bonam; uxorem quaeris, nonnisi bonam; tunicam nonnisi bonam, caligam nonnisi bonam: animam solam malam. Nonne tibi ipse es contrarius, qui bona quaeris, cum sis malus? Si bona quaeris, prius esto ipse quod quaeris. Si autem malus multa bona invenisti, quid tibi prodest, quia tu peristi? Amate bonas animas vestras: odio habete malas animas vestras. Sed amando illum a quo est omne bonum, boni eritis. Odio habentes mala vestra, bona eligite.

CAPUT V

6. Peccatum puniendum aut a Deo aut ab homine poenitente. Quid est, odio habere mala tua? Poenitendo confiteri peccata tua. Omnis enim poenitens, et peccata sua poenitendo confitens, irascitur sibi; et quodam modo poenitendo vindicat in se quod displicet sibi. Deus enim odit peccatum. Si et tu oderis in te quod et Deus odit, interim aliqua voluntate conjungeris Deo, dum hoc in te odisti quod odit et Deus. Saevi in te, ut Deus intercedat tibi, et non damnet te. Peccatum enim sine dubitatione puniendum est: hoc debetur peccato, punitio, damnatio. Puniendum est peccatum, aut a te, aut ab ipso. Si punitur a te, tunc punietur sine te: si vero a te non punitur, tecum punitur. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est. Laudate quantum potestis, amate quantum potestis: effundite coram illo corda vestra, Deus adjutor noster (Psal. LXII, 9); quoniam bonus est.

SERMO XXX. De verbis Psalmi CXVIII, Gressus meos dirige, etc. Et Apostoli, Rom. VII, Lex spiritualis est, ego autem carnalis, etc. Contra Pelagianos

CAPUT PRIMUM

1. Iniquitatis in hominem dominatus ante gratiam. Sine dubio, fratres, gravem quamdam sarcinam et grave jugum iniquitatis vitare cupiebat, qui Deo dicebat: Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Videamus ergo quando homini dominetur iniquitas; ut intelligamus quid orantem audierimus, et quid respondendo etiam nos ipsi oraverimus. Omnes enim ad sanctum Psalmum, quantum [PL38.188] arbitror, devoto et veraci corde respondimus, orantes et dicentes Domino Deo nostro, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas. Ab hujus pessimae dominae dominatu, pretioso sanguine redempti sumus. Et quid proderat Legem accepisse jubentem ac minantem, et non adjuvantem, ut sub illa essemus rei ante gratiam Dei? Frustra Lex minatur, quando iniquitas dominatur. Lex enim non est corporalis, non est carnalis: sed quoniam Deus spiritus est qui Legem dedit, procul dubio Lex spiritualis est. Sed quid ait Apostolus? Scimus enim quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum venumdatus sub peccato. Noli ergo mirari, o venumdate sub peccato, si tibi dominetur cui es venumdatus. Audi apostolum Joannem: Peccatum iniquitas est (I Joan. V, 17). Contra talem ergo dominam invocamus Dominum, cui dicimus, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas.

CAPUT II

2. Captivitas hominis ex peccato. Venumdatus clamat, redemptor exaudiat. Ipse homo se vendidit per liberum arbitrium sub dominante iniquitate, et accepit pretium exiguam de arbore vetita voluptatem. Ipse ergo clamat, Itinera mea dirige, quae ego distorsi: Gressus meos dirige, quos ipse meo arbitrio depravavi: dirige secundum verbum tuum. Quid est, dirige secundum verbum tuum? Ut recti sint gressus mei, quia rectum est verbum tuum. Ego, inquit, distortus sum sub pondere iniquitatis, sed verbum tuum est regula veritatis: me ergo a me distortum, corrige tanquam ad regulam, hoc est, ad verbum rectum. Ergo, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Vendidi me, redime me: vendidi me arbitrio meo, redime me sanguine tuo. In venditore erubescat superbia, in redemptore glorietur gratia. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).

3. Lex enim spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor ignoro: non enim quod volo ago. Non quod volo ago, carnalis dicit: non Legem, sed se accusat. Nam Lex spiritualis non habet culpam: carnalis venumdatus incurrit in culpam. Non agit quod vult: cum vult non potest, quia quando poterat noluit. Per malum velle, perdidit bonum posse; et captivus jam loquitur, et dicit captivus, Non quod volo ago. Non enim quod volo, facio bonum: sed quod odi malum, hoc ago (Rom. VII, 14, 15). Non quod volo. Et contra homo, Vis prorsus. Non quod volo ago. Omnino quod vis, agis. Non quod volo ago: crede mihi, frater, non quod volo ago. O si velles, ageres: quia non vis, non agis bonum. Non quod volo ago: crede mihi, novi quid in me agatur; non quod volo ago. Contradictor gratiae, non es arbiter conscientiae: ego me novi non quod volo agere, et tu dicis, Quod vis agis? Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11).

CAPUT III

4. Lucta carnis et spiritus. Et tu homo es; si non vis credere mihi, intende tibi. Itane tu ita vivis in hoc corruptibili corpore, quod aggravat animam (Sap. IX, 15), ut caro non concupiscat adversus spiritum tuum, et spiritus adversus carnem tuam? Ista rixa non est in te? Nulla est concupiscentia carnis, quae resistat legi mentis? Si nihil in te alteri resistit, vide totum ubi sit. Si spiritus tuus a carne contra concupiscente non dissentit, vide ne forte carni mens tota consentiat: vide ne forte ideo non sit bellum, quia pax perversa est. Forte in totum carni consentis, et nulla rixa est. Quam spem habes quod possis aliquando vincere, qui nondum coepisti pugnare? Si autem condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem, vides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae (Rom. VII, 22, 23); si hac condelectaris, hac ligaris, liber es in mente, servus in carne: si jam ita est, compatere potius homini dicenti, Non quod volo ago. Tu enim non vis ut concupiscentia illa quae resistit menti tuae, omnino non sit in te? Mali voti homo es, si tali adversario non vis carere. Ego, fateor tibi, quidquid in me rebellat adversus mentem meam, et litigat mecum delectatione contraria, quidquid tale in me est, omnino interficere volo. Et si ei forte adjuvante Domino, non consentio; nolo habere cum quo litigem. Multo est mihi optabilius, inimicum non habere, quam vincere. Neque enim illud ipsum quod caro concupiscit adversus spiritum, non est meum: aut vero ex contraria natura compactus sum? Et illud meum est, et quod ei non consentio, meum est. Pars aliquantum libera, resistit reliquiis servitutis. Totum sanum sit volo, quia totus sum ego. Nolo ut a me caro mea, tanquam extranea, in aeternum separetur, sed ut mecum tota sanetur. Si hoc tu non vis, nescio quid de carne sentias: arbitror te putare nescio quid unde sit, quasi de gente contraria. Falsum est, haereticum est, blasphemum est: mentis et carnis unus est artifex. Ipse quando hominem creavit, utrumque fecit, utrumque conjunxit: carnem animae subdidit, animam sibi. Si semper illa staret sub Domino suo, semper et ista obediret dominae suae. Noli ergo mirari si ea quae deseruit superiorem, poenas patitur per inferiorem. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim, inquit, invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17). Inde et iste, Non quod volo ago. Concupiscit enim caro adversus spiritum, et nolo concupiscat: pro magno habeo si non consentiam, opto tamen ut caream. Ergo, Non quod volo ago. Volo enim ut non concupiscat caro adversus spiritum, et non possum: hoc est quod dixi, Non quod volo ago.

CAPUT IV

5. Naturae falsus defensor medico ingratus. Quid mihi hic calumniaris? Ego dico, Non quod volo ago: et tu dicis, Quod vis agis. Quid mihi calumniaris? Ingrate medico, quid calumniaris infirmo? [PL38.190] Sine ut medicum regem. Redime me a calumniis hominum, et custodibo legem tuam (Psal. CXVIII, 134). Custodibo per redemptionem tuam, non per potestatem meam. Ideo mihi sanitatem, quam nondum habeo, non arrogo; quia medicum rogo. Tu autem naturae defensor; quod utinam esses, non quasi sanae defensionem falsam adhiberes, sed pro nondum sana medicum rogares: nunc vero tu naturae defensor, vel potius oppugnator, dum quasi de natura sana laudas Creatorem, excludis a languida Salvatorem. Qui creavit, sanat; ruentem per se ipsam, levat per se ipsum. Ipsa fides est, ipsa veritas, hoc est christianae fidei fundamentum. Unus et unus: unus homo per quem ruina, alius homo per quem structura; per illum ruina, per hunc structura. Cecidit qui non mansit, erigit qui non cecidit. Ruit ille quia dimisit manentem, manens ille descendit ad jacentem.

6. In lucta carnis et spiritus quid faciendum. Si ergo concupiscit caro adversus spiritum, ut in hoc ipso non quod vis agas, quia vis ut non concupiscat, et non potes; tene saltem in gratia Domini voluntatem, et in ejus adjutorio persevera: dic ei quod cantasti, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Quid est, ne dominetur mihi omnis iniquitas?

CAPUT V

Audi Apostolum: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quid est, Non regnet? Ad obediendum desideriis ejus. Non dixit, Noli habere desideria mala. Quomodo enim in hac carne mortali, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, non habeo desideria mala? Illud ergo fac, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus. Etsi sunt desideria, non eis obediatur, ne iniquitas dominetur. Nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12). Non fiant membra tua arma iniquitatis, et non dominetur tibi omnis iniquitas. Sed etiam hoc, ut non fiant membra tua arma iniquitatis, numquid tu tibi viribus tuis praestas? Hoc ipsum, inquam, hoc ipsum quod non fiant membra tua arma iniquitatis, tu tibi praestas viribus tuis? Cum enim non fiunt membra tua arma iniquitatis, est quidem iniquitas in membris tuis, in desideriis illicitis, sed non regnat. Quomodo regnat, qui arma non habet? Pars tua, caro tua, concupiscentia carnis tuae languore rebellat adversus te. Languor iste tyrannus est: si vis te tyranni esse victorem, Christum invoca imperatorem.

7. Gratiae adversarius sub jugo est iniquitatis. Nam scio quid mihi eras dicturus, vel quid apud te ipsum modo dicas. Quisquis talis hic es, et audis me, scio quid tibi intus loquatur iniquitas. Adhuc enim sub jugo es iniquitatis, quando non agnoscis pretium Redemptoris. Scio quid tibi dicas. Ecce concupiscit caro mea adversus spiritum meum, concupiscit adulterium; sed non consentio, non annuo, non decerno: non solum non ago, sed nec agere consentio; non solum foris per carnem non perpetro, sed nec ipsa [PL38.191] mente sequor rebellantem. Consentio repugnanti, cedo luctanti? Non facio. Ecce non dominatur mihi omnis iniquitas. Ita est, verum est.

CAPUT VI

Gratias age, si ita est, ei qui tibi donavit ut ita sit. Noli tibi hoc arrogare, ne perdas quod accepisti, et incipias frustra rogare. Non times, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6)?

8. Gratiae hostem revincit Ecclesiae precatio. Ergo tu tibi praestas, ut non dominetur tibi omnis iniquitas? Si vera est tua ista praesumptio, vana est nostra oratio, ubi dicimus Deo, Non dominetur mihi omnis iniquitas. Cantasti verba ista hodie, an non? Hic eras, quando omnes dicebamus, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas? Hic eras, cantasti verba ista, puto te non negaturum. Ergo cantasti in populo Dei, et rogasti Deum, dicens, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Si tibi hoc praestabas, quare mecum rogabas? Teneo precantem, teneo invocantem, convinco laborantem: simul ergo audiamus dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis. Audiamus et veniamus. Quid est, Veniamus? Credendo proficiamus, gratias agendo accedamus, perseverando perveniamus. Veniamus ad eum qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis. Et tu laboras, et ego laboro: illum audiamus, ad illum veniamus, inter nos quare litigamus? Ambo audiamus, quia ambo laboramus: quare inter nos litigamus? an ut medicum vocantem non audiamus? O infelix infirmitas! ad se vocat medicus, et litibus occupatur aegrotus. Vide quid dicat vocando: Venite ad me, omnes qui laboratis. Ubi laboratis, nisi sub sarcinis peccatorum, nisi sub jugo malae dominae iniquitatis? Venite ergo ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Ego qui feci, reficiam. Ego, inquit, vos reficiam: quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

CAPUT VII

9. Christus magister humilitatis. Quomodo vos reficiam? Tollite jugum meum super vos, et discite a me. Quid discimus a te? Novimus te, Domine, in principio Verbum, Verbum Deum, Verbum apud Deum: omnia per te facta novimus, quae videmus, et quae non videmus. Quid discimus a te? Non enim alium mundum discipuli tui, tanquam discipuli artificis et fabricatoris, condituri sumus. Unum mundum condidisti, coelum et terram fecisti: utrumque suis creaturis ornamentisque illustrasti. Quid a te discimus? Discite, inquit, a me. Cum essem in principio Deus apud Deum, creavi vos; hoc nolo discatis a me: sed factus sum quod feci, ne periret quem feci. Unde sum factus quod feci? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum. Hoc discite a me, Humiliavit enim semetipsum, inquit. Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28, 29). Non enim, [PL38.192] inquit, hoc vos doceo, quasi in forma Dei aliquando fuissetis, non rapinam arbitrantes esse vos aequales Deo. Illi uni proprium erat, illi rapina non erat, cui natura inerat. In Patris aequalitate natus est de Patre. Quid tamen fecit propter te? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6-8). Ecce propter te Deus factus est homo, et non te vis agnoscere, cum sis homo? Ecce propter te factus est homo sine peccato, et non vis te agnoscere cum peccato? ut venias ad illum qui ait, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam.

CAPUT VIII

10. Tollite jugum meum super vos. Tulisti hoc jugum? Tulisti? Sentis te habere sessorem? Tulisti hoc jugum? Dicis, Tuli. Sentis te habere sessorem? Sentis te habere rectorem? Sentio, inquis. Illi ergo dic, Gressus meos dirige secundum verbum tuum. Regit te sub jugo suo, et sub sarcina sua. Ut enim sarcina ejus sit tibi levis et jugum ejus suave, ille tibi amorem inspiravit. Amanti, suave est; non amanti, durum est. Amanti, suave est: Dominus dedit suavitatem (Psal. LXXXIV, 13). An forte quia vel venisti, audiens, Venite ad me, hoc ipsum tibi arrogare intendis, quia venisti? Ecce, inquis, veni ad illum arbitrio meo, voluntate mea. Quia veni, reficit me: quia veni, jugum suum imponit mihi suave; qui dat amorem, sarcinam suam levem imponit mihi amanti et diligenti: haec omnia fecit in me; sed quia veni ad eum. Ergo hoc sapis, quia venisti, tu tibi hoc praestitisti? Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quomodo venisti? Credendo venisti: sed nondum pervenisti. Adhuc in via sumus, venimus, sed nondum pervenimus. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 11 et 12). Time, ne cum tibi arrogas quia inventa est a te via justa, ipsa arrogantia pereas de via justa. Ego, inquit, veni, arbitrio meo veni, voluntate mea veni. Quid turgescis? quid tumescis? Vis nosse quia et hoc praestitum est tibi? Ipsum audi vocantem: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui me misit, traxerit eum (Joan. VI, 44). Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XXXI. De verbis Psalmi CXXV, 5, 6, Qui seminant in lacrymis, etc

CAPUT PRIMUM

1. Seminare in lacrymis omnium est Christianorum. Psalmus qui cantatur Domino, videtur sanctis martyribus convenire: sed si membra Christi sumus, sicut esse debemus, ad omnes nos pertinere intelligamus. Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Quo euntes, et unde venientes? [PL38.193] Quid seminantes in lacrymis? quae sunt semina? qui manipuli? Euntes in mortem, venientes a morte. Euntes nascendo, venientes resurgendo. Seminantes opera bona, metentes mercedem aeternam. Semina ergo sunt nostra, quidquid boni fecerimus, manipuli nostri, quod in fine recipiemus. Si ergo bona sunt semina, bona opera; quare cum lacrymis, dum hilarem datorem diligat Deus (II Cor. IX, 7)?

2. Martyrum passio et merces in Psalmo praedicta. Hic primum videte, charissimi, quomodo maxime ad beatos martyres verba ista pertineant. Nulli enim tantum impenderunt, quam illi qui se ipsos impenderunt: sicut dicit apostolus Paulus, Et ipse impendar pro animabus vestris (Id. XII, 15). Impenderunt enim se ipsos confitendo Christum, et implendo in ejus adjutorio quod dictum est, Ad mensam magnam sedisti, scito quoniam talia te oportet praeparare (Eccli. XXXI, 12). Quae est magna mensa, nisi unde accipimus corpus Christi et sanguinem? Quid est, Scito quoniam talia te oportet praeparare; nisi quod beatus Joannes exponit, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16)? Ecce quantum impenderunt.

CAPUT II

Sed numquid perierunt, quando securitatem a Domino etiam de capillo acceperunt (Luc. XXI, 18)? Perit manus, ubi non perit pilus? Perit caput, ubi non perit capillus? Ubi non perit palpebra, perit oculus? Hac ergo accepta magna securitate, impenderunt se ipsos. Operibus ergo bonis seminemus, cum tempus est, dicente Apostolo, Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Infatigabiles, inquit, cum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Et iterum: Bonum, inquit, facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus (Galat. VI, 10, 9). Qui defecerit in semine, non gaudebit in messe.

3. Infirmiores Christiani quidam in lacrymis seminantes. Quare ergo in lacrymis, cum omnia bona opera nostra habere debeant hilaritatem? Et quidem de martyribus dici potest, quia cum lacrymis seminaverunt. Fortiter enim certaverunt, et in magnis tribulationibus fuerunt. Nam ut eorum lacrymas Christus consolaretur, transtulit eos et transfiguravit eos in se, et dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Verumtamen, fratres mei, videtur mihi quod caput nostrum infirmioribus suis membris compassum est, ne de se forte membra infirma desperarent, et sicut est humana fragilitas, morte propinquante perturbarentur, et dicerent non se ad Deum pertinere; nam si pertinerent, gauderent. Ideo prius Christus dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem. Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 38, 39). Quis hoc dicit? Quae potestas, quae infirmitas? Audite quae dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi [PL38.194] eam. Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Joan. X, 18). Haec potestas tristis erat, quando faciebat quod non faceret, nisi voluisset. Potestate enim fecit, non conditione; quia ipse voluit, non quia Judaeus potuit. Transfiguravit ergo in se infirma membra corporis sui. Et forte de illis dictum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent: id est, de infirmioribus. Non enim in lacrymis seminabat ille ipsius Christi magnus praeco, quando dicebat: Ego enim immolor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, corona de manipulis; superest, inquit, mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 6-8): quasi diceret, Reddet mihi messem, cui me ipsum impendo sementem. Haec verba, quantum intelligimus, fratres, exsultantis sunt, non plorantis. Numquid quando ista dicebat, in lacrymis erat? Nonne similis erat hilari datori, quem diligit Deus?

CAPUT III

Ad infirmos ergo referamus haec verba, ut nec ipsi desperent qui in lacrymis seminarunt: quia etsi seminarunt in lacrymis, transiet dolor et gemitus: transit tristitia cum fine, et venit laetitia sine fine.

4. Quomodo seminant omnes in lacrymis. Justus quisque hic abundantius plorat. Verumtamen, charissimi, ecce quomodo mihi videtur ad omnes pertinere quod dictum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, tollentes manipulos suos. Audite si, adjuvante Domino, explicare potuero, quemadmodum ad omnes pertineat, Euntes ibant et flebant. Ex quo nascimur, imus. Quis enim stat? Quis non ex quo viam intravit, cogitur ambulare? Infans natus est, crescendo ambulat: mors finis est. Inde jam veniendum est, sed cum exsultatione. Quis enim non hic plorat in via ista mala, quando ipse infans inde incipit? Utique infans quando nascitur, de angustiis uteri in hujus mundi latitudinem funditur, de tenebris procedit ad lucem: et tamen de tenebris veniens ad lucem, plorare potest, videre non potest. [Est enim vita ista, ut quando gaudetur hic, time ne fallat; quando hic ploratur, roga ut evadas: et transit tribulatio, et venit tribulatio. ] Et rident homines, et plorant homines: et quod rident homines, plorandum est. Sed plorat alius damnum suum, plorat alius pressuram suam, quia in carcere est constitutus; plorat alius quod amiserit mortuum aliquem charissimorum suorum: ille hinc, iste hinc. Justus unde? Primo de his omnibus: justus enim plorat veraciter plorantes steriliter. Plorat plorantes, plorat ridentes: quia et qui plorant de rebus vanis, inaniter plorant; et qui rident de rebus vanis, malo suo rident. Ille ubique plorat, plus ergo ipse plorat.

CAPUT IV

5. Justorum orationes cum gemitu. Sed venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Vides ergo hominem justum, cum facit opus bonum, hilarem esse? Ita plane hilarescit. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Quando ergo plorat? Quando bona opera sua orando commendat. Orationes sanctorum voluit commendare Psalmus, orationes peregrinantium, orationes in hac via laborantium, orationes amantium, orationes gementium, orationes aeternae patriae suspirantium, donec ea visa satientur qui nunc in moerore sunt constituti. Etenim, fratres mei, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (Id. V, 6). Non desiderat patriam peregrinatio sine lacryma. Si desideras quod non habes, funde lacrymas. Nam unde dicturus es Deo: Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Psal. LV, 9)? Unde dicturus es Deo: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte? Panis mihi factae sunt: consolatae sunt gementem, paverunt esurientem. Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte. Unde? Dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Quis justus non habuit istas lacrymas? Qui non habuit, peregrinum se esse non doluit. Qua fronte ad patriam venit, qui non absens suspiravit? Nonne quotidie nobis dicitur, Ubi est Deus tuus? Discite, fratres mei, discite de paucis esse. Bene vivite, ambulate viam Dei; et videte quia auditis, Ubi est Deus tuus? Felices eritis, cum hoc audieritis; infelices, si dixeritis. Quando enim defendimus fidem christianam, et respondetur nobis, Ecce praedicatur ubique nomen Christi, quare abundant mala? quid aliud dicitur, nisi, Ubi est Deus tuus? Qui audit, gemit; quia qui dicit, perit.

CAPUT V

6. Lacrymae piorum comparantur cum fletu impiorum. Sunt lacrymae piorum, sunt lacrymae sanctorum, quas indicant orationes eorum. Bene operatur, et hilaris est: et plorat ut bene operetur: plorat quia bene operatus est. Plorando exigit bonum opus, plorando commendat bonum opus quod fecit. Crebrae ergo sunt lacrymae justorum, sed in ista via: numquid in patria? Quare non in patria? Quia venientes venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Felicitas venit, numquid lacryma redit? Porro autem illi qui hic inaniter plorant, inaniter rident, cupiditatibus suis dissipati, quando fraudantur gemunt, quando fraudant exsultant: plorant et ipsi in via ista, plorant et ipsi; sed non in exsultatione. Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Quid colligunt, qui nihil seminaverunt? Imo colligunt, sed quod seminaverunt: quia spinas seminaverunt, ignem colligunt; et eunt non de fletu ad risum, sicut sancti, Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua, venientes autem venient in exsultatione: illi a fletu ad fletum, a fletu cum risu ad fletum sine risu. Quid enim illis fiet? Quo eunt quando resurrexerint? Quo, nisi quo Dominus dixit, Ligate illi [PL38.196] manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores? Age, quid postea? Tenebrae erunt, et dolor non erit? Forte palpabunt, sed non dolebunt? non videbunt, sed non cruciabuntur? Absit. Non solae tenebrae erunt, non eis sola tollitur species qua gaudebant, sed datur etiam quod in aeternum gemant. Ne contemneres enim tenebras, o quisquis es flagitiosus, qui soles propter tua mala facta, et propter lasciva adulteria non solum tenebras non horrere, sed quaerere, qui soles plus gaudere quando lucerna exstinguitur: non tales tenebras habebis ubi gaudeas, ubi laeteris, ubi te voluptatibus carnis oblectes, non sic erunt ipsae tenebrae. Sed quomodo erunt? Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Tortor sine defectu, tortus sine defectu. Nec qui torquet, fatigatur; nec qui torquetur, moritur. Erunt ergo aeternae lacrymae illis qui sic vixerunt, erunt aeterna gaudia sanctorum, quando venientes venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Dicent enim tempore messis Domino suo, Domine, adjuvante te fecimus quod jussisti; redde quod promisisti.

SERMO XXXII. In Psalmum CXLIII. De Golia et David, ac de contemptu mundi

CAPUT I

1. Medicamenta in Scripturis divinis. Deus et Dominus noster curans et sanans omnem animae languorem, multa medicamenta protulit de Scripturis sanctis, velut de quibusdam armariis suis, cum lectiones divinae legerentur; quae per ministerium nostrum adhibenda sunt vulneribus nostris. Non enim sic nos esse profitemur pueros medici, per quos alios sanare dignetur, ut nos ipsi jam non habeamus necessariam curationem. Si in illum intendamus, si ei nos toto corde praebeamus curandos, omnes sanabimur. Multa lecta sunt, et magna, et necessaria; quanquam ita sint omnia: sed tamen alia secretius in Scripturis absconduntur, ut quaerentes exerceant; alia vero in promptu et in manifestatione ponuntur, ut desiderantes curent. Psalmus hic magna quidem secreta continet, quae si omnia singillatim tractare voluerimus, vereor ne non ferat communis infirmitas; sive propter aestus temporales, sive propter corporis vires, sive propter intelligentiae tarditatem, sive etiam propter ipsam minus idoneam sufficientiam nostram. Pauca ergo inde delibabimus, quantum existimamus sufficere officio nostro, et intentioni Charitatis vestrae.

CAPUT II

2. Titulus psalmi. Primo, titulus ejus est, Ad Goliam. Qui rudes non sunt in Scripturis divinis, qui amant frequentare istam scholam, qui non oderunt magistrum, sicut pueri desperati, et intentam aurem praebent in ecclesia Lectoribus, atque exceptorium cordis sui in fluenta Scripturae divinae patefaciunt; qui non intra istos parietes, domus suae curam gerunt et domesticis fabulis delectantur, ut [PL38.197] ideo conveniant, ut inveniant cum quibus loquantur nugatoria, non cum quibus audiant utilia; qui non amant loqui de rebus alienis, cum defecerint in suis: qui ergo non ita conveniunt, et frequenter conveniunt, non sunt rudes in isto titulo Psalmi, quod scriptum est, Ad Goliam; norunt quis fuerit Golias. Tamen propter alios qui vel nunc intenti sunt, alio, autem tempore minus sunt intenti, vel fortasse spinis saecularibus, id est, negotiorum mundanorum curis, verbum in corde suo tanquam semen utile offocare consuerunt, narremus etiam ista pervetera, et usitata intentis et studiosis Litterarum divinarum.

CAPUT III

3. Goliae et Davidis descriptio. Golias unus fuit ex Allophylis, id est, ex alienigenis, qui bellum gerebant illo tempore adversus filios Israel. Eo autem tempore David sanctus, cujus est hoc Psalterium, imo per quem ministravit hoc Psalterium Spiritus sanctus, puer erat pascens oves patris sui, tenera aetate, vix dum adolescentulus. Fratres ejus jam juvenes militabant, et in exercitu regis erant. Attulit eis missus a parentibus aliquid de domo, usibus ipsorum. Ita illo tempore quo pugnabatur, in exercitu inventus est nondum miles, sed militum minister et frater. Exstitit tunc Golias iste, de quo mentio facta est, ingens statura corporis, armis instructus, viribus etiam exercitatus, elatus jactantia, qui superbe provocaret ad monomachiam adversarium populum: hoc est, ut unus inde electus ab ipsis procederet adversus eum, ut duobus pugnantibus examen totius belli in medio versaretur, pacto et placito addito, ut si quis duorum illorum vicisset, universae parti unde steterat tribueretur victoria. Rex ergo ille populi Judaeorum filiorum Israel Saül erat. Angebatur, aestuabat, quaerebat in universo exercitu parem illi: verum non inveniebat, nec forma corporis, nec audacia provocationis. Cum ergo aestuaret, ausus est puer iste David, non praesumens de viribus suis, sed in nomine Dei sui, procedere adversus eum. Nuntiatum est regi, non audacia pueritiae, sed fiducia pietatis: nec rex abnuit, non recusavit. Intellexit, cum videret audentem puerum, aliquid divinitatis in eo esse, nec illam teneram aetatem sine divino instinctu talia posse praesumere. Libenter accepit: processit adversus Goliam.

CAPUT IV

4. Davidis in Deo confidentia. In omnibus ergo, qui erant in ea parte, unde procedebat David, non erat praesumptio nisi de Deo: in illis autem tota spes in unius hominis viribus. Sed quid est homo, nisi quod in isto psalmo cecinit, Homo vanitati assimilatus est; dies ejus velut umbra praetereunt? Ergo spes illorum inanis, quae collocata est in umbra transeunte. Armatus est autem David, ut quoniam aetate et viribus impar erat, quasi armis par esset: sed arma vetera non adjuvabant, potius onerabant novam aetatem. Et ad hoc pertinet quod etiam apostolica lectio ante psalmi canticum praesignavit, dicens: Exuite vos veterem hominem, et induite novum (Coloss. III, 9, 10). Noluit David vetustatem armorum: abjecit; onerosa esse dixit, quia implicabant [PL38.198] eum. Expeditissimus ille ad praelium procedere cupiebat; fortis non in se, sed in Domino; armatus non tam ferro, quam fide.

5. Quinque lapides David quid mysterii habeant. Tamen abjectis armis, elegit aliquid unde pugnaret: et hoc non sine sacramento. Nam videtis quasi duas quasdam vitas; unam in alienigenis veterem, alteram in Israelitis novam, adversus invicem dimicare. In illa parte corpus diaboli, in ista praefiguratio Domini Jesu Christi.

CAPUT V

Tulit quinque lapides de torrente, de fluvio, et posuit in vase pastoris, quo lac mulgeri solet, et ita processit armatus (I Reg. XVII). Quinque lapides, Lex erat; continetur enim Lex quinque libris Moysi. Et in ipsa Lege decem praecepta sunt salutaria, quibus decem praeceptis caetera serviant. Praefiguratur ergo Lex et quinario et denario numero. Et ideo David pugnavit quinario, cecinit denario dicens: In psalterio decem chordarum psallam tibi. Neque omnes quinque lapides misit, sed unum tulit. Namque in numero lapidum, numerum librorum ostendit; in uno lapide, unitatem implentium Legem. Unitas enim ipsa implet Legem, id est, charitas. Ideo sublati sunt quinque illi lapides de fluvio. Fluvius quid significabat illo tempore?

CAPUT VI

6. Regula ad intelligendas Scripturae allegorias. Non enim semper in Scripturis eadem significantur rebus certis. Et hoc nosse debet Sanctitas vestra, propter caeteras regulas, ut etiam dociles Lectorem audiatis. Ea quae ponuntur allegorice in Scripturis, non semper hoc significant. Non semper mons Dominum significat, non semper lapis Dominum significat, non semper leo Dominum significat, non semper bonum, non semper malum; sed pro locis Scripturarum, quo pertinent caetera circumstantia ipsius lectionis. Quemadmodum litterae in tot millibus verborum atque sermonum ipsae repetuntur, non augentur: verba infinita sunt, finitae sunt tamen litterae: verba numerare nemo potest; litteras quivis potest, unde multitudo verborum est. Cum una littera variis in locis ponitur, et pro loco valet, non unam rem valet. Quae tam diversae res, quam Deus et diabolus? Tamen in capite, D littera est, cum dicimus, Deus; et cum dicimus, Diabolus. Sicut ergo littera pro loco valet; errat autem, et nimis absurdus est, et intra puerile cor qui cum legerit, verbi gratia, D litteram in nomine Dei, timet illam ponere in nomine diaboli, ne quasi Deo faciat injuriam: sic etiam qui imperite audit divinas Scripturas, ut de isto ipso exemplo non recedamus, cum audit, verbi gratia, in allegoria positum fluvium, eo loco ubi dictum est, Fluminis impetus laetificant civitatem Dei (Psal. XLV, 5); dictum est autem de inundatione Spiritus sancti, de qua alio loco ait Propheta, Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9): cum ergo sic acceperit fluvium in bono, et laudaverit, et delectatus fuerit; quando pro loco dicitur ei quod fluvius significet homines fluentes, et temporalibus [PL38.199] deditos, cum transeuntium amore transeuntes, expavescit; quia in alio loco acceperat fluvium in bono significare aliquid, et perturbatur: ita fit in Scripturis mutus, quomodo in litteris mutus efficitur, si noluerit transferre ipsas litteras ad alia verba, sed in his solis verbis eas tenuerit, in quibus eas primo didicerit.

CAPUT VII

7. De fluvio levati lapides et in pastorali vase positi quid significent. Si percepit hoc Sanctitas vestra, res vobis dicta est, quantum arbitramur, utilissima; et quae vos multum adjuvet, non solum ad audiendos tractatus nostros, sed etiam ad intelligendas ipsas Scripturas, de quibus vobis ista tractamus. Fluvius ergo, unde tulit tunc David quinque lapides, non bonum aliquid significavit illo tempore. Novi quidem posse quibusdam occurrere, et in bono significare illum fluvium: sicuti si quispiam velit Baptismum intelligere, ut lapides de Baptismo levati, id est, homines baptizati, fortissimi sint adversus diabolum, qui significabatur per Goliam. Tamen propter quinarium numerum constat nobis ratio, quia dixeramus Legem significari quinario numero, propter quinque libros Moysi. Quid significat quod de fluvio sunt ablati, et positi in vase pastoritio? Jam diximus, quia in adventu Domini nostri Jesu Christi, ut vere diabolus vinceretur, Lex transiit ad gratiam. Quid tam significans gratiam, quam lactis copia? Sublati sunt autem illi lapides de fluvio. Fluvius significabat populum fluxum, deditum temporalibus rebus, amantem transeuntia, et cupiditatis impetu in mare hujus saeculi decurrentem; qualis erat populus Judaeorum vetus. Acceperat Legem, sed calcabat Legem, et transibat super Legem, et ferebatur in mare, quomodo fluvius super illos lapides. Non enim lapides illi limitem fecerant fluvio, ut statuerent fluvium. Quod si ita essent, significarent coercitionem Legis, et eos qui cum fluere coeperint voluptatibus et cupiditatibus suis, venientes ad praecepta Legis consistunt, et refrenant impetus libidinum suarum. Non autem ita erant illi lapides; sed in fluvio, super quos transibat aqua, sicut super Legem transgressor populus transibat. Inde ergo Dominus tulit Legem ad gratiam: id est, de fluvio tulit, et in vase pastoris posuit.

CAPUT VIII

8. Populus Judaeorum non implevit Legem; quia timebat, non amabat. Qui vult ergo implere Legem, gratiam cogitet. Ideo et illa decem praecepta psalterii decem chordarum, ipsa sunt quae erant in illo populo vetere: sed illum populum decem praecepta timore opprimebant. Non enim erat in illis charitas, quae est per gratiam; sed timor erat. Praecepta Domini poenalia erant illi populo; quia impleri non poterant amore. Conabantur, sed cupiditate superabantur. Cum ergo quisque ad gratiam transitum fecerit, non alia praecepta implet; sed ipsa quae hac impleri non poterant, hac implentur. Non est tamen vis praeceptorum, sed vis gratiae Dei. Nam si praeceptorum Legis hoc esset, et illa impleret. Qui transit [PL38.200] ad Christum, transit a timore ad amorem, et incipit amore jam posse quod timore non poterat; et qui trepidabat in timore, non trepidat in amore. Ideo hanc in decem praeceptis, quia significat David hominem qui transit ad gratiam, cum dicit, In psalterio decem chordarum psallam tibi, jam cantare in praeceptis, hoc est hilariter praecepta complere.

CAPUT IX

9. De suis viribus ne nomo praesumat. Et ut noveritis, fratres, quia gratia hoc implet, nemo debet de viribus suis praesumere: hoc est enim praesumere de gratia Dei. Vocat enim te Deus, et jubet ut facias: sed ipse dat vires, ut quod jubet, impleri possit. Tibi autem capax fides adhibenda est, ut inundatione gratiae humilies te, supplices Deo, nihil de te praesumas; spolies te Golia, induas David. Ad hoc pertinet quod in eodem psalmo dicitur, quod jam commemorare coeperamus, Quid est homo? Hoc enim monet, ne de se praesumat homo. Nam videte quomodo incantat adversus Goliam, qui de se praesumebat; et commendat ibi David, qui infirmus in hominibus, in Deo firmissimus erat. Quid est homo? Et dicit quid sit homo: Quoniam innotuisti ei. Hoc est totus homo, si innotescat illi Deus: si autem non illi innotescat Deus, nihil est homo. Quid est homo, cui non innotuit Deus? Homo vanitati assimilatus est, dies ejus velut umbra praetereunt. Ergo, Quid est homo, quoniam innotuisti ei; et filius hominis, quoniam aestimas eum? Quid est, aestimas eum? Placuit tibi eligere illum, et constituere in aliquo superiore et eminentiore loco: misericordiae tuae est, non meritorum ipsius.

CAPUT X

10. Proprium hominis nihil nisi peccatum et mendacium. Quaere quid sit hominis proprium, peccatum invenies. Quaere quid sit hominis proprium, mendacium invenies. Tolle peccatum, et quidquid consideraveris in homine, Dei est. Non ergo amet homo quod proprium est. Etiam ad hoc potest pertinere illud quod dicit Apostolus: Nemo quod suum est, quaerat (I Cor. X, 24). Aliquando enim audiunt illud homines a Lectoribus, et aedificantur ad auferendas res alienas. Interest quis tibi dicat, Noli quaerere quod tuum est. Aliquando enim dicitur a malo suasore, aliquando autem dicitur a bono doctore. Deus bonus est doctor. Quando ergo audis a Deo, Noli quaerere quod tuum est; noli sic accipere, quomodo dici solet. Aliquid boni est, quod te monet Deus. Quod dicebamus, quaere quid sit tuum, invenies peccatum. Noli ergo quaerere peccatum, et non quaeris tuum: noli quaerere mendacium, et non quaeris tuum. Veritas enim a Deo est, mendacium abs te.

CAPUT XI

11. Duae januae diabolo tentatori, cupiditas et timor. Et si diabolus aliquando aliquid suggerit, consentientem tenet, non cogit invitum. Non enim seducit ille aut trahit aliquem, nisi quem invenerit ex aliqua parte jam similem sibi. Invenit enim eum aliquid cupientem: et cupiditas aperit januam intranti suggestioni diaboli. Invenit illum aliquid timentem, monet ut fugiat, quod illum invenit timere; monet ut adipiscatur, quod illum invenit cupere: et per has duas januas cupiditatis et timoris [PL38.201] intrat. Claude illas, et imples Apostoli illud in hodierna lectione. Non detis locum diabolo (Ephes. IV, 27). Ibi enim voluit ostendere Apostolus, quia quamvis intret et possideat diabolus; homo illi tamen locum dedit, ut posset intrare.

12. Reos omnes Christus invenit. Ergo quia nihil est homo cui non innotuit Deus et quem non aestimat Deus; dat illi gratiam suam, inveniens in illo quod damnet, et donans omnia confitenti, ut coronet credentem.

CAPUT XII

Quid enim invenit Dominus in hominibus quando venit, nisi quod damnaret? Omnino, fratres, cogitate et videte; sive in illo populo Israelitarum, sive in Gentibus, non invenit nisi quod damnaret. Et ideo ad peccantes humilis voluit venire, non judex, cum parcit illis, ut primo praerogaret misericordiam donando peccata, et sic postea redderet severitatem puniendo peccata. Non abutamur, id est, non male utamur misericordia ejus, et non sentiemus severitatem ejus. Ergo hoc est homo totum, quod ei innotescit Deus, quod dat illi gratiam suam, unde praesumebat David: Golias autem de se, de viribus suis, superbus, elatus, inflatus, primo totam victoriam universae partis suae in se uno constituit. Et quia omnis superbia habet impudentiam frontis, in ipsam frontem lapide veniente dejectus est. Evacuata est frons quae habebat impudentiam superbiae suae; et vicit frons quae habebat humilitatem crucis Christi.

CAPUT XIII

13. Crucis signum in fronte quid significet. Propterea et nos signum ipsum crucis in fronte portamus, qui illud intelligit. Hoc dico, fratres, quia multi illud faciunt, et intelligere nolunt. Factorem quaerit Deus signorum suorum, non pictorem. Si portas in fronte signum humilitatis Christi, porta in corde imitationem humilitatis Christi. Diximus autem, fratres, eum dare locum diabolo, qui illi aperit januas cupiditatis aut timoris: sed cupiditatis cujus, aut timoris cujus? Nam et regnum coelorum cupimus, et gehennam timemus. Sed quomodo illae januae, cupiditas rerum temporalium, et timor poenarum temporalium trahit plerumque ad nequitiam, et dat locum diabolo: sic cupiditas rerum aeternarum, et timor poenarum aeternarum facit locum in corde verbo Dei.

CAPUT XIV

14. Cupiditatis tentatio. Breviter ergo, fratres, si volumus bene vivere, plus amemus quod promittit Deus, quam quod promittit hic mundus; et plus timeamus quod minatur Deus, quam quod minatur hic mundus. Numquid magnum aliquid aut longum est quod diximus? Venit tentatio tibi alicujus fraudis, vis facere fraudem, ut acquiras pecuniam: promittit Deus fraudem non facientibus sempiterna regna coelorum, vincit te cupiditas ad pecuniam. Nam quis est qui nolit regna coelorum? Sed plus velle terrena, hoc est peccare: plus velle quod praesens est, non credere quod futurum est; plus [PL38.202] velle quod videt homo, et non desiderare quod promittit Deus: cum id quod videt homo, etiam ab oculis potest auferri, etiam possessum potest amitti; id autem quod promittit Deus, nec oculo carnis videri interim potest; et cum quisque ad Dei promissa pervenerit, non timet ne amittat; quia nemo est potentior illo qui dedit. Itaque, fratres, haerete charitate promissis Dei; et non vos superabunt cupiditates saeculi.

CAPUT XV

15. Timoris tentatio. Rursum timoris tentatio advenit: dicit tibi quisque, Dic pro me falsum testimonium. Primo promittit: sed cum non deceperit, si forte praeponas promissa Dei pollicitationi hominum, non vincit cupiditas; per comminationem tentat, et incipit minari horribilia. Potens est forte in civitate, potens in saeculo, videtur posse facere quod minatur. Vincit te timor praesentis mali: quod et posset a te utique Deus avertere, si hoc illi videretur prodesse tibi; et si nollet avertere, intelligere deberes quia non tibi permitteret evenire, nisi et hoc sciret prodesse tibi. Avertit ignem a tribus pueris idem Deus. Numquid mutatus est Deus, quia non avertit gladium a martyribus? Idem ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Machabaeorum. Illi de igne evaserunt (Dan. III), illi ignibus cruciati sunt (II Machab. VII): utrique tamen in Deo sempiterno vicerunt, Non enim aut illi vita ista temporali delectabantur, aut illi minis temporalibus frangebantur.

CAPUT XVI

16. Bono malus nihil vere nocet, sed prodest. Itaque noli timere hominem minantem tibi. Quid est enim homo? Vanitati assimilatus est; dies ejus sicut umbra praetereunt. Aut non tibi nocebit, et ante transibit illa umbra, quam ad te aculeus ejus transire potuerit; potens est enim Deus: aut si permissus fuerit nocere, ad tempus nocebit umbrae tuae, id est, rei transitoriae tuae, vitae temporali tuae, vitae veteri tuae. Usque enim ad ultimum mortis portamus aliquid veteris hominis. Temporalem vitam ille nocere potest, aeternam tibi vitam nemo potest auferre. Tollet tibi impedimenta, quibus hic teneris; et haerebis Deo, cui te jam praemissa spe, charitate colligaveras.

CAPUT XVII

17. Homo malus novacula acuta. Propterea in Psalmis elegantissime dicitur de homine malo, Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4). Sic illi insultat Spiritus Dei. Quid attendit in novacula? Non quia occidi homines de novacula possunt: sed ad quam rem facta est novacula. Facta est autem ad radendos capillos. Quid tam superfluum in corpore, quam capilli? Quanta instantia, quanto studio, quanta cautela, quanta intentione acuitur, ut radat capillum? Sic et homo malus tollit se in partem, cogitat, recogitat, excogitat, ponit fraudem super fraudem, quaerit machinationem, ministros parat, falsos testes comparat, acuit novaculam. Quid facturus justo, nisi superflua rasurus?

CAPUT XVIII

18. Felicitas non in temporalibus [PL38.203] ponenda. Itaque, fratres, si vultis parati esse ad sequendam voluntatem Dei, quod vobis dicimus, et nobis primum dicimus; imo omnibus dicit ille, qui securus dicit: si volumus parati esse ad sequendam voluntatem Dei, non amemus ista quae transeunt, non putemus ipsam esse felicitatem, quae dicitur in hoc saeculo. Hoc enim putabant illi alienigenae; totam felicitatem in rebus temporalibus, totam suavitatem in umbra ponebant, non in ipsa luce, non in ipsa veritate. Ideo in isto psalmo, qui ad Goliam est, attendite posteriora Psalmi: omnino lucidissimis verbis et enodatissimo sermone, qui non quaerat interpretem aut expositorem; sed misericordia Dei ita sunt posita, ut nemo dicat, Ecce hoc quomodo voluit dixit, et pro ingenio suo interpretatus est, sensit ut voluit: sic sunt posita, ut nemo se excuset. Posita sunt autem a David dicente, id est, a nova vita, Christi vita, vita quae per Christum nobis data est; insultans vitae veteri, felicitati veteri hominum, et illis qui in eam spem ponunt, et illis qui adipiscuntur eam, et in illa gaudent.

CAPUT XIX

19. Felicitas impiorum nonnullis scandalum. Superflua petens propitio Deo non exauditur. Videntur enim justi laborare in hoc saeculo, et injusti feliciter in hoc saeculo vivere: et quasi dormiat Deus, negligens res humanas, illi plerumque extolluntur impunitate, isti plerumque franguntur infirmitate, et putant sibi nihil prodesse quod bene vivunt, quia non habent ea quibus videntur abundare peccatores, scelerati et impii homines. Et quamdiu talia rogant a Deo, ut pro magno sibi praestentur, tamdiu errant; et cavendum est ne dentur in potestatem cupiditatis suae. Nam dictum est, Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Psal. LXXX, 13). Et magis propitius est Deus, quando superflua et nugatoria petentem non exaudit ut det, sed exaudit ut sanet non dando. Etenim quare ista quaerant homines, quis non videt? Ut in luxuriis suis consumant, et in nugis, et in insanissimis spectaculis, a Deo quaerunt homines habere ista.

CAPUT XX

20. Da mihi hominem de saeculo, petat a Deo divitias; dentur, et vide innumerabiles consequi laqueos mortis ejus. Opprimit inde pauperem, superbit homo mortalis super hominem parem sibi, quaerit honores ab hominibus vanos; ut autem adipiscatur, exhibet illis ludicra nequitiae, ludicra malae cupiditatis: ludos et ursos emit, donat res suas bestiariis, esuriente Christo in pauperibus. Quid opus est plura dicere, fratres? Vos ipsi cogitate quae nos tacemus, quanta mala faciant homines de superfluis rebus, quando illis acciderit proventus illarum. Nonne melius est, quando talis est homo, ut possit sic uti copia rerum praesentium, ut auferat illi eam Deus, non illi eam det? Nonne tunc est misericordia?

CAPUT XXI

21. Cupiditas temporalium quomodo [PL38.204] in proximum iniqua. Et dicet: Bene feci, et nihil alienum abstuli, et non me exaudisti: ex eo quod habeo do egenti, non tollo alicui; a te peto, tu da. Quasi vero det tibi villam, nisi alius perdat villam. Si dicatur tibi, Vendas villam tuam: tanquam maledictum exhorrescis, injuriam tibi factam putas; odium servas in pectore, quia hoc audisti ab homine, ut venderes villam: quasi emere possis, nisi alius vendat. Itaque quod valde cupis emere, et optas emere, si malum est vendere, alii malum quaeris. Bonum est invenire saccellum solidorum in via: quod cum inveneris, dicis, Deus mihi dedit; quasi possis invenire, nisi alius perdat. Quare ergo non optas illorum thesaurorum bona, quae tecum omnes sine angustia valeant possidere? Desideras aurum, desidera justitiam. Habere aurum non potes, nisi alius amittat: justitiam ambo complectimini, et ambo dilatamini.

CAPUT XXII

22. De felicitate terrena aliter mali, aliter boni sentiunt. Redeamus ergo ad Psalmum, ut intelligat Charitas vestra eos esse alienigenas, qui totam felicitatem non putant nisi praesentem. Sed dignum te judicas cui et ista Deus det: quaere quomodo utaris. Si non dedit, scias quia prodest tibi quia non dat pater bonus. Quia et filius tuus quando plorat, ut des illi formosum cultellum manubrio deaurato; quantum vult ploret, non illi das unde laedatur. Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et exponit quam dicat vanitatem et quam dexteram. Dexteram enim iniquitatis dicit felicitatem hujus saeculi: non quia non invenitur apud bonos, sed boni quando illam habent, in sinistra illam habent, non in dextera. Felicitatem perpetuam habent in dextera: felicitatem temporalem habent in sinistra. Cupiditas autem rerum aeternarum et felicitatis aeternae, non debet misceri cupiditati rerum temporalium, id est, felicitatis praesentis et temporalis. Et hoc est, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 5). Ergo, Dextera eorum dextera iniquitatis.

CAPUT XXIII

23. Verbi Dei fructus a non audiente etiam exigendus. Audite jam quomodo locuti sunt vanitatem, et quomodo dexteram habeant iniquitatis. Audiamus omnes, prodest vobis. Audiatis, ne dicatis non vos audisse: quia dictum est servo, Tu dares, et ego exigerem. Et diximus hesterno die, quia nos servi sumus dantes; alter est qui exigat. Sorores nostrae, nolentes audire, quasi nolunt pati exactorem. Sine causa, fratres mei, nemo sibi hinc blandiatur. Aliud est non accepisse, aliud accipere noluisse, Qui recusat donum Dei, ipsius recusationis reus tenetur. Quomodo enim dictum est servo dispensatori, Quare non dedisti (Luc. XIX, 23)? sic dicetur servo, cui ille positus est dispensare, Quare non accepisti? Si non fuit qui daret, excusabis te: si autem sonant Lectores, etiam quando tacent tractatores, et ubique verbum Dei praedicatur, et vere dictum est, In omnem terram exiit sonus illorum, et calor verbi Dei ubique diffunditur, nec est qui se abscondat a calore [PL38.205] ejus (Psal. XVIII, 5, 7); non erit quid dicere in judicio Dei.

CAPUT XXIV

Fratres, audiamus, et faciamus; si volumus habere spem, non nos excusemus. Plerumque mendicus unum nummum petens, ad ostium tibi praecepta Dei cantat.

24. Felicitas mundana; et quae licita videtur, contemnenda. Audiamus ergo: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Videte felicitatem mundi, ubi illi spem ponebant qui locuti sunt vanitatem, et quorum dextera iniquitatis est. Nam sic incipit dicere: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae. Felicitas licita est. Non hic dixit fraudes, perjuria, rapinas, scelera: felicitatem dixit quasi innocentium. Et si ista contemnenda est; quemadmodum sunt plangendi illi, qui etiam rapinas faciunt, qui furta, qui scelera, qui homicidia, qui adulteria et caetera quae etiam ipsa mundana felicitas damnat?

CAPUT XXV

25. Felicitatem saeculi quisquis magni pendit, alienigena est. Videte qualem velit esse hominem de vita nova, qualem velit esse hominem ad vasa pastoralia pertinentem, et ad gratiam Dei, et ad lac quo nutrimur. Attendite jam: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Forte propterea sorores nolebant audire. Audiant ergo, velint, nolint, et discant venire ad Dominicum, non in superbia Goliae, sed in humilitate David. Numquid enim ista exponenda sunt? numquid obscura sunt? Loquuntur homines vanitatem, et dicuntur alienigenae: non pertinent ad haereditatem Christi, ad regnum ejus cui dicimus, Pater noster: alienigenae computantur. Et quam dicunt felicitatem? Filii eorum sicut novellae constabilitae: quasi propago propaginis. Habet multos filios, multos nepotes; securus est adversus casus mortis. Quasi non millia hominum plerumque unus casus absumat. Filii eorum sicut novellae constabilitae. Ecce puta sint filii sicut novellae constabilitae: nonne aliquando etiam novellas silvis vicinas silvarum ignis absumit? Filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Cito hinc transeamus: consulendum est pudori feminarum. Ipsae potius habendo cognoscant quid habeant, quod nos commemorando erubescimus. Filiae eorum ornatae sunt sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Quomodo dicimus de abundantibus: Non habet ubi ponat, nescit quid habeat. Impletur unum cellarium, et redundant [PL38.206] fructus: redundant possessiones, eructant cellaria ex hoc in hoc.

CAPUT XXVI

26. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis. Intrant paucae; pariunt, et exeunt multae: multiplicantes in exitibus suis. Anno priore tot erant, hoc anno tot sunt. Gaudetur et exsultatur; tumescit Golias, et ad certamen provocat superbus in ista felicitate: Quis mihi potest? quis mihi audet? Si non illud dicunt homines quibus haec abundant, si non quotidie unusquisque sentit in se. Habet aliquid amplius quam vicinus; nonne dicit, Quis mihi potest? aut vicinus iste si mihi fecerit injuriam non illi ostendo? Vide si non Golias est provocans ad certamen. Sed procedit David, nudus armis bellicis, armatus lapidibus paucis, prosternet omnem superbiam, id est, justus homo: sicut martyres fecerunt, prostraverunt injustos. Et eo tempore quo videbantur victores, ipsi vincebantur, quando in his dux ipsorum diabolus superabatur.

CAPUT XXVII

27. In eos qui de felicitate terrena gaudent. Verum felicitatem illam attendite: Oves eorum multiplicantes in exitibus: boves eorum crassi. Non est ruina sepis. Sepis enim plerumque maceria esse solet. Non est ruina sepis, neque exitus: omnia integra, omnia perfecta, omnia plena. Neque clamor in plateis eorum: non lites, non tumultus. Videte qualem felicitatem quasi innocentium describat: ne dicat sibi quisque, Sed hoc dixit de illis qui rapiunt res alienas. Non est hinc dictum aliquid: alibi fit talium mentio. Nam manifestum est sceleratos esse puniendos. Et hinc debent intelligere quae poena eos exspectet, quando innocens quisque cum his superbe utitur et immoderate, reprobatur a Deo, et inter filios alienigenarum computatur. Non enim et dives ille alienos fructus quaerebat, cui successit regio in fructibus, et cum aestuaret, non habens quo congregaret fructus mundanos, et non videret pauperes in quibus sibi thesaurizaret in coelo: Destruam, inquit, apothecas meas et faciam novas ampliores, et replebo eas. Unde, nisi de fructibus suis? Et dicam animae meae: Habes multa bona, satiare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 16-20)? Sicut ergo in Evangelio, fratres, insultatum est homini gaudenti de temporali felicitate, quamvis illi felicitas de agro proprio esset, non de rapinis alienis: sic et in isto psalmo temporali felicitati insultatur, ut discat anima innovata et regenerata per gratiam lactis, illam desiderare perpetuam et sempiternam beatitatem. Ideo vide quomodo connectat: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae ut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: boves eorum crassi. Non est ruina sepis, neque exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Quorum os locutum est vanitatem. Superius enim descripti sunt.

CAPUT XXVIII

28. Beatus populus quis. Tu autem quid dicis? Nam illi beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ego quid dico? Beatus populus cujus est [PL38.207] Dominus Deus ipsius. Ergo ille est beatus populus, qui pro filiis suis et pro filiabus ornatis, pro crassitudine boum, pro fecunditate ovium, pro plenitudine cellariorum, pro integritate aedificiorum, pro pace ac litibus et jurgiis civilibus, pro ista omni felicitate, Deum suum vult possidere, ut ipsum habeat pro omnibus, qui condidit omnia, et dicat, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28): colat eum gratis; colat quando ista dat, et quando aufert, et quando non dat: et nihil sic timeat, quam ne ipse se auferat. Itaque christianus populus, fratres, qui dicit in corde suo, Quidquid vult auferat, se ipsum mihi non auferat, Beatus est populus, cujus est Dominus Deus ipsius.

SERMO XXXIII. De versu 9 ejusdem Psalmi CXLIII, Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi

CAPUT PRIMUM

1. Charitate cantatur canticum novum. Quoniam scriptum est, Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi; decem chordarum psalterium, decem praecepta Legis intelliguntur. Cantare autem et psallere, negotium esse solet amantium. Vetus enim homo in timore est, novus in amore. Ita etiam duo Testamenta discernimus, vetus et novum, quae in allegoria dicit Apostolus etiam in Abrahae filiis figurari, uno de ancilla, altero de libera: Quae sunt, inquit, duo Testamenta (Galat. IV, 22, 24). Servitus enim pertinet ad timorem, libertas ad amorem. Dicit enim Apostolus: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Dicit et Joannes: Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Charitas ergo cantat canticum novum. Nam timor ille servilis in veteri homine constitutus, potest quidem habere psalterium decem chordarum, quia et Judaeis carnalibus data est ipsa Lex decem praeceptorum: sed cantare in illa non potest canticum novum; sub Lege est enim, et implere non potest Legem. Organum ipsum portat, non tractat; et oneratur psalterio, non ornatur. Qui autem sub gratia est, non sub Lege, ipse implet Legem: quia non est ei pondus, sed decus; nec timenti tormentum est, sed amanti ornamentum. Spiritu enim dilectionis accensus, jam in psalterio decem chordarum cantat canticum novum.

CAPUT II

2. Lex impletur charitate. Nam sic dicit Apostolus: Qui enim diligit alterum, Legem implevit. Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi, malum non operatur. Plenitudo autem Legis, charitas (Rom. VIII, 8-10). Dominus etiam quia dixerat, Non veni solvere [PL38.208] Legem, sed adimplere (Matth. V, 17); propterea tale mandatum discipulis dedit, unde Lex ab eis posset impleri: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Non ergo mirum, si mandatum novum cantat canticum novum: quia, sicut dictum est, psalterium decem chordarum decem praecepta sunt Legis, et plenitudo Legis dilectio est. Paucas autem inde chordas commemorare Apostolus voluit, ut ex eis caetera intelligantur, ubi ait, Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, etc. Nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex quibus Dominus dicit totam Legem Prophetasque pendere (Matth. XXII, 37-40), satis ostendens dilectionem esse plenitudinem Legis: ita ipsa decem praecepta in duabus tabulis data sunt. Tria quippe dicuntur in una tabula esse conscripta, et septem in altera. Sicut autem illa tria pertinent ad dilectionem Dei, ita septem caetera dilectioni proximi deputantur.

CAPUT III

3. Praecepta tria ad Deum pertinentia. Sabbatum spirituale. Sabbatum sabbatorum. Primum est illorum trium: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Non facies tibi idolum aut cujusquam similitudinem, neque quae in coelo sursum, neque quae in terra deorsum; et caetera quibus ad unius Dei cultum relicta idolorum fornicatione constringit. Secundum autem praeceptum est: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum. Tertium, de observatione sabbati (Exod. XX, 2-11). Credo propter Trinitatem tria praecepta pertinent ad dilectionem Dei. Unitas enim divinitatis a Patre habet exordium: inde primum praeceptum de uno Deo maxime loquitur. Admonemur autem secundo praecepto, ne Filium Dei creaturam putemus, si eum acceperimus inaequalem Patri. Omnis enim creatura, sicut dicit Apostolus, vanitati subdita est (Rom. VIII, 20): ibi autem praecipitur, ne nomen Domini Dei nostri in vanum accipiamus. Jam vero donum Dei, quod est Spiritus sanctus, promittit requiem sempiternam, quae sabbato figuratur: unde nos sabbatum spiritualiter observamus, si non faciamus opera servilia. Ab his enim etiam carnali intellectu Judaei sabbato prohibentur. Quia autem spiritualia vult intelligere opera servilia, audiat Dominum dicentem, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34).

CAPUT IV

Peccatum autem non solum illud est, quod in turpi aut iniquo facto apparet hominibus; sed etiam si habeat speciem boni operis, et tamen propter mercedem temporalem fiat, non propter requiem sempiternam. Quodlibet enim quisque facit, si hoc animo facit, ut terrenum emolumentum consequatur, serviliter facit, et ideo sabbatum non observat. Gratis enim amandus est Deus: nec anima potest nisi in eo quod diligit, requiescere. Aeterna autem requies ei non datur, nisi in dilectione Dei, qui solus aeternus est; et ipsa est perfecta sanctificatio, et spirituale sabbatum sabbatorum. Quapropter quoniam in Spiritu sancto sanctificamur, quis est quem non moveat ad magnum sacramentum intelligendum, quod in tribus praeceptis ad Deum pertinentibus tertium praeceptum [PL38.209] est de sabbato? Et in his omnibus quae Scriptura in libro Genesis Deum fecisse commemorat, non ibi dicitur sanctificasse nisi diem septimum, quod significabat sabbatum (Gen. II, 3).

4. Praecepta septem quae proximum spectant. Septem vero praeceptorum quae dilectioni proximis tribuuntur, primum est: Honora patrem tuum et matrem tuam. Secundum: Non occides. Tertium: Non moechaberis. Quartum: Non furaberis. Quintum: Non falsum testimonium dices. Sextum: Non concupisces uxorem proximi tui. Septimum: Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX, 12-17). Huic distributioni manifeste attestatur Apostolus, ubi dicit, Honora patrem tuum et matrem tuam; quod est mandatum primum (Ephes. VI, 2).

CAPUT V

Quaeritur enim, et non in toto Decalogo invenitur primum: quia decem mandatorum illud est primum ubi de uno Deo colendo praecipitur. Et ideo de honorandis parentibus scriptum in alia tabula, primumque est, quia inde incipiunt praecepta quae ad dilectionem proximi referuntur.

5. Canticum novum cantare cujusnam sit. Donatistae illud non cantant. Cantemus ergo canticum novum, psallentes psalterio decem chordarum. Hoc est canticum novum, gratia novi Testamenti, quod nos a vetere homine discernit, qui primus factus est de terra terrenus. De limo enim factus est, et amissa beatitudine in miseriam jure projectus est, quoniam praecepti praevaricator exstiterat. Sed quid dicit apud prophetam, qui gratias agit gratiae Dei per remissionem peccatorum reconcilianti nos Deo, et renovanti praeteritam vetustatem? Eduxit me, inquit, de lacu miseriae, et de luto limi: et posuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos: et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro (Psal. XXXIX, 3, 4). Hoc est canticum novum, quod psallit in psalterio decem chordarum. Nemo enim laudat Deum, id est, dicit hymnum, nisi ori suo factis consentiat, Deum et proximum diligendo. Nec se arbitrentur rebaptizatores Donatistae ad novum canticum pertinere: non enim cantant canticum novum, qui ab Ecclesia, quam Deus in omni terra esse voluit, superba impietate praecisi sunt. Etenim alio loco idem propheta dicit: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Qui ergo cantare cum omni terra non vult, a vetere homine non recedens, non cantat canticum novum, nec psallit in psalterio decem chordarum: quia hostis est charitatis, quae sola Legis est plenitudo, quam decem praeceptis ad charitatem Dei et proximi pertinentibus dicimus contineri.

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 172-209 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22