CAPUT PRIMUM

1. Paulus ex persecutore praedicator Christi. Gratiae Dei exemplum in Paulo datum, ne aliquis peccator desperet. Hodie lectio de Actibus Apostolorum haec pronuntiata est, ubi apostolus Paulus ex persecutore Christianorum, annuntiator Christi factus est. Hodie in illis regionibus etiam loca ipsa testantur, quod tunc gestum est: et nunc legitur, et creditur. Utilitas autem rei gestae hujus haec est, quam Apostolus ipse commemorat in Epistolis suis. Dicit enim ad hoc sibi veniam datam omnium peccatorum suorum, et illius furoris atque insaniae qua pertrahebat Christianos ad necem, qui minister erat furoris Judaeorum, sive in lapidatione [PL38.1269] sancti martyris Stephani, sive in caeteris exhibendis et adducendis ad poenam; ut nemo de se desperet, qui fuerit magnis peccatis involutus, et magnis sceleribus irretitus, quasi veniam non sit accepturus, si conversus fuerit ad eum, qui pendens in cruce oravit pro persecutoribus dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Factus est ille ex persecutore praedicator et doctor Gentium. »Fui primo, inquit, blasphemus et persecutor et injuriosus: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 13 et 16). Gratia enim Dei salvi efficimur a peccatis nostris, in quibus aegrotamus. Illius, illius medicina est, quae sanat animam. Nam se ipsa vulnerare potuit, sanare non potuit.

2. Aegrotare et convalescere non aeque habet homo in potestate. Ex libera hominis voluntate semen mortis. Medicus proprie quis. Namque et in ipso corpore in potestate habet homo aegrotare, convalescere autem non ita habet in potestate. Si enim excedat modum, et intemperanter vivat, faciatque illa quae sunt incommoda valetudini, et expugnantia sanitatem, uno die, si vult, cadit in morbos; non autem cum ceciderit, convalescit. Ut enim aegrotet, se ipsum adhibet ad intemperantiam: ut autem convalescat, medicum adhibet ad salutem. Non enim potest, ut diximus, in potestate habere recipiendam sanitatem, quomodo habet in potestate amittendam.

CAPUT II

Sic etiam secundum animam, ut peccando in mortem caderet homo, ut ex immortali mortalis fieret, ut subderetur diabolo seductori, fuit in ejus libero arbitrio; quo ad inferiora declinando superiora deseruit, et aurem praebendo serpenti, aurem clausit ad Deum, atque constitutus inter praeceptorem et seductorem, magis seductori quam praeceptori obtemperare delegit. Unde enim audivit Deum, inde audivit diabolum. Quare ergo non potius meliori credidit? Ideoque invenit verum esse quod praedixerat Deus, falsum quod promiserat diabolus. Haec prima origo malorum nostrorum, haec radix omnium miseriarum, hoc semen mortis ex propria et libera voluntate primi hominis: qui sic est factus, ut si obediret Deo, semper beatus et immortalis esset; si negligeret et contemneret praeceptum ejus, qui volebat in illo salutem perpetuam custodire, in morbum mortalitatis irrueret. Tunc ergo medicus a sano contemptus est, nunc curat aegrotum. Alia sunt enim praecepta, quae dat medicina ad tenendam sanitatem; sanis enim dantur, ne aegrotent: alia sunt autem, quae jam aegroti accipiunt, ut recuperent quod amiserunt.

CAPUT III

Bonum erat homini ut obediret medico, cum sanus esset, ne medicus illi opus esset. Non est enim opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Proprie quippe medicus dicitur, per quem sanitas recuperatur. Nam semper Deus medicus opus est etiam sanis, ut sanitas ipsa teneatur. Bonum ergo illi erat tenere perpetuam sanitatem, in qua conditus erat. [PL38.1270] Contempsit, abusus est, intemperantia sua decidit in malam valetudinem hujus mortalitatis: audiat vel modo praecipientem medicum, ut possit inde surgere, quo per peccatum, ipse decubuit.

3. Aegrotus praecepta medici observando nonnisi paulatim fit sanus. Sed plane, fratres, quemadmodum in ipsa medicina sanus faciendo quae imperat sapientia salutis, manet in eo quod habet; si autem coeperit aegrotare, incipit audire praeceptum, et incipit facere, si vere curat recipere bonam et integram valetudinem; cum autem coeperit id facere, non continuo jam sanus est; sed diu observando pervenit ad illam sanitatem, quam minus temperando perdiderat: hoc illi autem prodest quod jam incipit observare, ne augeat aegritudinem, et ut non solum deterior non fiat, sed etiam incipiat melius habere, qui paulatim fit sanus: spes est enim perfectae sanitatis, quando incipit homo minus minusque aegrotare. Sic etiam juste vivere in hac vita, quid est aliud, nisi audire praecepta legis, et facere? Numquid ergo quicumque faciunt praecepta legis, jam sani sunt? Nondum: sed ut sani fiant, faciunt. Non deficiant faciendo: quia paulatim recipitur quod semel amissum est. Si enim cito rediret homo ad pristinam beatitudinem, ludus illi esset peccando cadere in mortem.

CAPUT IV

4. Cum praeceptis medici ferendus etiam dolor sectionis. Cecidit quisque, verbi gratia, in morbum corporis per intemperantiam, natum est illi aliquid in corpore, quod opus est etiam secari: sine dubio dolores passurus est; sed dolores illi non erunt infructuosi. Si dolores sectionis pati non vult, vermes putredinis patietur. Incipit ergo dicere medicus: Observa illud atque illud, hoc noli tangere, noli isto cibo uti vel potu, inquietus esse ad illam rem noli. Incipit facere, jam observans est praeceptorum; sed nondum sanus. Quo ergo valet quod observat? Ne pestis quae illi accidit augeatur, atque ut etiam minuatur. Quid ergo sequitur? Accedat oportet ad observationem praeceptorum etiam medici secantis manus, et dolores salubres infligentis. Si ergo ille positus in ulcere putrido dicat, Quid mihi prodest quia observo praecepta, si dolores patior sectionis? respondetur, Sed utroque curaberis, et observantia praeceptorum, et tolerantia dolorum. Tantum est enim quod fecisti tibi, non observando cum sanus esses. Acquiesce itaque medico, donec saneris: meritum est enim ulceris tui, quidquid pateris molestiarum.

CAPUT V

5. Christus medicus quomodo nos paulatim sanat. Sic venit ad afflictum et laborantem medicus Christus, qui ait: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12 et 13). Vocat peccatores ad pacem vocat aegrotantes ad sanitatem. Imperat fidem, imperat continentiam, temperantiam, sobrietatem; refrenat concupiscentiam avaritiae: dicit quid faciamus, quid observemus. Qui observat haec, jam potest dici juste vivere secundum praeceptum medicinae: sed nondum recepit illam sanitatem et illam integram valetudinem, [PL38.1271] quam Deus promittit per Apostolum, dicens: »Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus« (I Cor. XV, 53-55)? Tunc plena sanitas erit, et cum Angelis sanctis aequalitas. Sed modo antequam fiat, fratres mei, cum coeperimus observare praecepta, quae medicus praecipit, quando patimur etiam aliquas tentationes et tribulationes, non putemus nos sine causa observare, quia major dolor videtur sequi praecepta illa quae observas. Quod enim pateris tribulationes, manus est secantis medici, non sententia judicis punientis. Fit hoc ut perfecta sit sanitas: patiamur, feramus dolores. Dulce peccatum est: per amaritudines ergo tribulationis perniciosa dulcedo digeratur. Delectabat te, quando fecisti malum: sed incidisti in infirmitatem faciendo. A contrario medicina est, facit tibi ad tempus dolorem, ut recipias perpetuam sanitatem. Utere illa, et noli repellere.

CAPUT VI

6. Antidotum contra omnia peccata. Duobus peccatorum generibus duo opponuntur praecepta. Sane ante omnia illud antidotum non recedat, quod contra omnes putredines, contra omnium peccatorum venena plurimum valet, ut dicas, et verum dicas Domino Deo tuo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Hoc enim pactum cum aegrotis medicus conscripsit atque firmavit. Quoniam duo sunt genera peccatorum; unum quo in Deum, alterum quo in hominem peccatur. Unde etiam duo sunt praecepta illa, in quibus tota Lex pendet et Prophetae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Id. XXII, 37-40). Et in his continetur etiam decalogus praeceptorum Legis, ubi tria praecepta pertinent ad dilectionem Dei, septem ad proximi: de quibus satis aliquando tractavimus.

CAPUT VII

7. Peccat in Deum, qui in se corrumpit templum ejus. Quomodo ergo duo sunt praecepta, sic et duo genera peccatorum. Aut enim in Deum peccatur, aut in hominem. Peccatur autem in Deum, etiam corrumpendo templum ejus in te: etenim Deus redemit te sanguine Filii sui. Quanquam et antequam redimereris, cujus servus eras, nisi ejus qui condidit omnia? Peculiariter quodam modo te habere voluit redemptum sanguine Filii sui. Et non estis vestri, inquit Apostolus; empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19 et 20). Ergo ille a quo redemptus es, fecit te domum suam. Numquid tu vis everti domum tuam? Sic nec Deus suam, hoc est, te ipsum. Si tibi non parcis propter te ipsum, parce tibi propter Deum, qui te fecit templum suum. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos; et, Qui templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (Id. III, 17). Quae peccata homines quando faciunt, putant se non peccare, quia nulli homini nocent.

CAPUT VIII

8. Corruptores sui, non innocentes. Innocens quis. Hoc itaque volo intimare Sanctitati vestrae, quantum breve tempus admittit, quid mali faciant, qui se ipsos corrumpunt voracitate, ebrietate, fornicatione; et reprehendentibus respondent, Feci de ratione mea, de possessione mea: cui quid rapui? cui quid abstuli? contra quem feci? Bene mihi sit volo, ex eo quod Deus mihi dedit. Videtur iste innocens, quod quasi nulli noceat. Sed quomodo est innocens, qui non parcit sibi? Ille enim innocens est, qui nulli nocet: quia dilectionis proximi regula ab ipso est. Hoc enim dixit Deus, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Quomodo ergo in te salva est dilectio proximi, quando dilectio tui per intemperantiam vulneratur? Deinde dicit tibi Deus: Cum per ebrietatem corrumpere te vis, non cujuslibet domum evertis, sed domum meam. Ubi habitabo? In istis ruinis? in istis sordibus? Si hospitem reciperes aliquem servum meum, reficeres et mundares domum, quo intraret servus meus: non mundas cor, ubi habitare ego volo?

CAPUT IX

9. Modus in rerum concessarum usu difficile tenetur. Usus uxoris immoderatus, nisi liberorum procreandorum causa fiat. Unam ergo rem commemoravi, fratres, ut videatis quomodo peccent, qui se ipsos corrumpunt, cum sibi innocentes videntur. Sed quoniam in ipsa fragilitate et mortalitate vitae hujus difficile est ut homo non excedat modum aliquantum in his rebus, quibus ad necessitatem utitur; adhibendum est illud remedium, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: si dicatur, et vere dicatur. Adulterium facere prohiberis, ne noceas proximo. Quomodo enim non vis accedi ad tuam, sic non debes accedere ad alienam uxorem. Si autem tua intemperantius usus fueris, numquid videris nocere alicui, quia uteris tua? Sed eo ipso concesso immoderatius utendo, corrumpis in te templum Dei. Nemo te accusat extraneus: sed quod responsum dabit conscientia tua Deo dicenti per Apostolum, Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore; non in morbo desideriorum, sicuti Gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 4, 5)? Quis est autem habens uxorem, qui eo modo utatur uxore, ut non excedat legem liberos procreandi? Ad hoc enim data est: convincunt te tabulae quae scribuntur in matrimonio. Pactus es quemadmodum duceres: sonat tibi scriptura pactionis, Liberorum procreandorum causa. Non ergo accedas, si potes, nisi liberorum procreandorum causa. Si modum excesseris, contra illas tabulas facies et contra pactum. Nonne manifestum est? Eris mendax, et pacti violator: et quaerit in te Deus integritatem templi sui et non invenit; non quia tua usus es, sed quia immoderate usus es. Nam et vinum de apotheca tua bibis, et tamen si sic bibis, ut inebrieris, non quia re tua usus es, ideo non peccasti: donum enim Dei convertisti ad corruptionem tuam.

CAPUT X

10. Deus ipse offenditur usu rerum concessarum immoderato. Remedium contra peccata [PL38.1273] ejusmodi immoderationis. Quid ergo, fratres? Certe manifestum est, et renuntiat omnium conscientia, quia difficile est sic uti rebus concessis, ut non aliquantulum excedatur modus. Quando autem excesseris modum, offendis Deum, cujus templum es. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo se fallat: Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Dicta sententia est, teneris reus. Quid dicturus es in orationibus tuis, quando rogabis Deum, quem offendis in templo suo, quem pellis de templo suo? Quomodo mundabis rursus in te domum Dei? quomodo eum reduces ad te? Quomodo, nisi dicendo ex vero corde tuo, et verbis et factis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Quis enim te accusabit immoderate utentem tuo cibo, tuo potu, tua conjuge? Nemo accusabit hominum: sed tamen quia Deus arguit, exigens de te integritatem templi sui et incorruptionem habitationis suae, dedit tibi remedium, tanquam dicens: Si excedendo modum offendis me, et ego tenebo te reum, ubi te nullus hominum accusat; dimitte homini quod in te peccavit, ut dimittam tibi quod peccas in me.

CAPUT XI

11. Contempto illo remedio non remanet spes ulla salutis. Tenete istud fortiter, fratres. Qui enim et ad hujusmodi antidotum renuntiaverit, nulla illi spes salutis omnino remanebit. Qui mihi dixerit, Non remitto peccata, quae in me forte homines peccant: non est unde illi promittam salutem. Non enim possum ego promittere, quod non promittit Deus. Ero enim non dispensator verbi Dei, sed dispensator serpentis. Serpens enim promisit bonum peccanti, Deus autem mortem minatus est. Quid enim illi evenit, nisi quod minatus est Deus? Et longe ab eo factum est, quod ille pollicitus est. Vultis ergo, fratres, ut dicam vobis: Etsi peccaveritis, etsi non dimiseritis peccata hominibus, prorsus salvi eritis, cum venerit Christus Jesus, omnibus indulgentiam dabit? Non dico, quia non audio: non dico quod mihi non dicitur. Promittit quidem Deus indulgentiam peccatori, sed praeterita omnia dimittens conversis, credentibus, baptizatis. Hoc lego, hoc audeo promittere, hoc promitto, et quod promitto promittitur mihi. Et cum legitur, omnes audimus: condiscipuli enim sumus, unus magister est in ista schola.

CAPUT XII

12. Peccata gravia, quae poenitentiae laborem exigunt vehementiorem. Levia peccata multitudine opprimunt, nisi a Deo dimittantur. Omnia ergo praeterita conversis dimittuntur: caeterum hujus vitae sunt quaedam gravia et mortifera, quae nisi per vehementissimam molestiam humiliationis cordis et contritionis spiritus et tribulationis poenitentiae non relaxantur. Haec dimittuntur per claves Ecclesiae. Si enim tu te coeperis judicare, si tibi coeperis displicere; Deus veniet, ut misereatur. Si tu te punire volueris, parcet ille. Qui autem agit bene poenitentiam, suus ipse punitor est. Sit oportet ipse severus in se, ut in eum sit misericors Deus: quomodo dicit David, Averte [PL38.1274] faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Sed quo merito? Ait in ipso psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 11, 5). Si ergo tu agnoscis, ille ignoscit. Sunt autem peccata levia et minuta, quae devitari omnino non possunt, quae quidem videntur minora, sed multitudine premunt. Nam et acervus frumenti minutissimis granis colligitur, et tamen onerantur inde naves: et si amplius onerentur, demerguntur. Unum fulmen dejicit aliquem, et occidit: sed et si pluvia sit nimia, minutissimis guttis tamen multos interficit. Illud uno ictu perimit, illa ex multitudine exstinguit. Magnae bestiae uno morsu occidunt hominem: minutae autem cum fuerint multae congregatae, plerumque interimunt, et talem perniciem inferunt, ut poenis hujusmodi gens superba Pharaonis judicari meruerit. Si ergo, quamvis minuta sint ista peccata, tamen quia tam multa sunt, ut congregata acervum faciant, quo te premant; bonus est Deus, qui etiam ipsa dimittit, sine quibus non potest ista vita duci. Quomodo autem dimittit, si tu non dimittas quae in te committuntur?

CAPUT XIII

13. Sentinare, debita debitoribus nostris dimittendo. Sententia ista sic est in corde hominis, quomodo cadus, unde sentinatur navis in pelago. Non potest enim nisi aquam admittere per rimas compaginis suae. Paulatim tamen adhibendo tenuem liquorem, facit multam collectionem, ita ut si non exhauriatur, navem opprimat. Sic et in ista vita habemus quasdam mortalitatis fragilitatisque nostrae rimulas, per quas intrat peccatum de fluctibus hujus saeculi. Arripiamus, tanquam sitellam, istam sententiam, ut sentinemus, ne demergamur. Dimittamus debita debitoribus nostris, ut dimittat nobis Deus debita nostra. Per hanc sententiam (si fiat, ut vere dicatur) exhauris quidquid influxerat. Sed cautus esto: adhuc enim in mari es. Nam cum hoc semel feceris, non sufficit, nisi perveneris trajecto isto mari ad illam patriae soliditatem et firmitatem, ubi nullis fluctibus quatiaris, nec dimittas quod in te non admittitur, nec tibi dimitti velis quod non admittis.

CAPUT XIV

14. Odium cito deponendum, ne corrumpat cor. Satis me hoc commendasse arbitror Charitati vestrae, et commendo propter fluctus istos, in quibus periclitamur, remedium salutare teneamus. Et videte etiam quantum peccet, qui nocere studet innocenti; cum ille jam non sit ferendus, qui non dimittit quod ei quisque nocuerit. Attendant ergo fratres nostri, et videant adversus quos habebant aliquas amaritudines odiorum. Si non illas dimiserunt, vel per istos dies videant quid faciant ista de cordibus eorum. Aut certe si se tutos putant, mittant acetum in vasa, in quibus bonum vinum servare consueverunt. Non mittunt, et cauti sunt, ne testa vitietur: et odium mittunt in cor suum, non timentes ne quid ibi corruptionis operetur? Servate ergo, fratres, ut [PL38.1275] nulli noceatis, quantum potestis: et si qua vobis immoderatio de usu isto concessarum rerum, vitae humanae infirmitate subrepserit, quoniam pertinet ad corruptionem templi Dei; tenete atque versate, ut ea quae in vos committuntur, cito dimittatis hominibus, ut Pater vester qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra.

SERMO CCLXXIX. De Paulo apostolo. Pro solemnitate Conversionis ejusdem, II

CAPUT PRIMUM

1. In Pauli mutatione impletur prophetia Jacob de Benjamin. Verba Apostoli audivimus, imo per Apostolum verba Christi loquentis in illo, quem de persecutore praedicatorem fecit, percutiens et sanans, occidens et vivificans; occisus agnus a lupis, et faciens agnos de lupis. Praedictum erat in praeclara prophetia, cum Jacob sanctus patriarcha benediceret filios suos, praesentes tangens, futura prospiciens, praedictum erat quod in Paulo contigit. Erat enim Paulus, sicut ipse testatur, de tribu Benjamin (Philipp. III, 5). Cum autem Jacob benedicens filios suos venisset ad Benjamin benedicendum, ait de illo: Benjamin lupus rapax. Quid ergo? Si lupus rapax, semper rapax? Absit. Sed quid? Mane rapiet, ad vesperum dividet escas (Gen. XLIX, 27). Hoc in apostolo Paulo completum est, quia et de illo praedictum erat. Jam, si placet, inspiciamus illum mane rapientem, ad vesperum escas dividentem. Mane et vesperum posita sunt pro eo ac si diceretur, Prius et postea. Sic ergo accipiamus, Prius rapiet, postea dividet escas. Attendite raptorem: Saulus, inquit, sicut Actus Apostolorum testantur, acceptis litteris a principibus sacerdotum, ut ubicumque inveniret viae Dei sectatores, attraheret et adduceret, utique puniendos, ibat spirans et anhelans coedes. Hic est ille mane rapiens. Nam et quando lapidatus est Stephanus primus martyr pro nomine Christi, evidentius aderat et Saulus. Et sic aderat lapidantibus, ut non ei sufficeret si tantum suis manibus lapidaret. Ut enim esset in omnium lapidantium manibus, ipse omnium vestimenta servabat, magis saeviens omnes adjuvando, quam suis manibus lapidando. Audivimus, Mane rapiet: videamus, ad vesperum dividet escas. Voce Christi de coelo prostratus est, et accipiens interdictum saeviendi, cecidit in faciem suam; prius prosternendus, deinde erigendus; prius percutiendus, postea sanandus. Non enim in illo Christus postea viveret, nisi occideretur in eo quod male ante vixisset. Quid ergo prostratus audivit? Saule, Saule, quid me persequeris? Durum [PL38.1276] est tibi adversus stimulum calcitrare. Et ille, Quis es, Domine? Et vox desuper, Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Membris adhuc in terra positis caput in coelo clamabat, et non dicebat, Quid persequeris servos meos; sed, Quid me persequeris? Et ille, Quid me vis facere? Jam parat se ad obediendum, qui prius saeviebat ad persequendum. Jam informatur ex persecutore praedicator, ex lupo ovis, ex hoste miles. Audivit quid facere debeat. Caecus sane factus est: ut interiore luce fulgeret cor ejus, exterior ad tempus erepta est; subtracta est persecutori, ut redderetur praedicatori. Et eo tamen tempore, quo caetera non videbat, Jesum videbat. Ita et in ipsa ejus caecitate mysterium informabatur credentium; quoniam qui credit in Christum, ipsum intueri debet, caetera nec nata computare; ut creatura vilescat, et Creator in corde dulcescat.

2. Paulus ad Ananiam, lupus ad ovem captivus adducitur. Videamus ergo. Adductus est ad Ananiam, et Ananias interpretatur Ovis. Ecce lupus rapax adducitur ad ovem sequendam, non rapiendam. Sed ne repentinum ovis expavesceret lupum, ipse pastor de coelo, qui haec omnia faciebat, nuntiavit ovi lupum venturum, sed non saeviturum. Et tamen tam immanis fama lupum illum praecesserat, ut non posset ovis audito ejus nomine non conturbari. Nam cum Dominus Jesus eidem Ananiae nuntiaret Paulum jam venisse ut crederet, et ad eum Ananiam ire debere, ait Ananias: »Domine, audivi de isto homine, quia multa mala operatus est in sanctos tuos: et nunc litteras accepit a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit tui nominis sectatores, pertrahat.« Dominus autem ad illum: »Sine, et ego ei ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo« (Act. IX, 13, 16). Mira et magna res geritur. Lupo saevitia interdicitur, lupus ad ovem captivus adducitur. Tanta autem praecesserat fama lupi raptoris, ut ejus nomine audito, timeret ovis etiam sub manu pastoris. Confortatur, ne jam putet saevientem, ne timeat tumentem. Ab agno pro ovibus mortuo fit ovis secura de lupo.

3. Christus mitis et humilis, quomodo nec sileat, nec mitescat. Deinde ille, cui praecedente Dominico cantavimus, Domine, quis similis tibi? Ne sileas, neque mitescas, Deus (Psal. LXXXII, 2); qui tamen dicit, Venite ad me, et discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29): videamus quemadmodum utrumque exhibet, et in se ostendit sua eloquia consonare. Mitis est et humilis corde, quia sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Ligno suspensus pertulit odiorum flammas injustas, sustinuit ministras pessimi cordis linguas: quibus linguis illi percusserunt immaculatum, crucifixerunt justum. De quorum linguis dictum erat: Filii hominum, dentes corum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Et quid fecit lingua? gladius acutus quid fecit? Occidit. Quid occidit? Occidit vitam mors, ut a vita occideretur mors. Quid ergo, quid fecit lingua [PL38.1277] eorum gladius acutus? Audi quid fecit: vide quid sequitur. Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 5-6). Ecce quid fecit gladius acutus. Exaltatum super coelos novimus Dominum, non videndo, sed credendo: super omnem terram gloriam ejus, legendo, credendo, videndo. Vide ergo mitem et humilem corde, ut ad istam gloriam tropaeum mortificatae carnis adduceret. Vide illum mitem. Pendens dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34); et, Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Discamus a te, quia mitis es et humilis corde. Ubi magis apparere vel potuit, vel debuit dignius, quam in ipsa cruce? Cum in ligno membra penderent, cum clavis confixae manus et pedes essent, cum adhuc illi saevirent linguis, cum se sanguine fuso non satiarent, cum aegrotantes medicum non agnoscerent: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tanquam diceret, Ego veni aegros curare: quod me non agnoscunt, febris immanitas facit. Mitis ergo et humilis corde dicit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

4. Erga Paulum exhibet utrumque; et non silet, et non mitescit. Tribulationes temporales futurae gloriae spe parvi pendendae. Quid ergo, Ne sileas, neque mitescas, Deus? Impleat et hoc. Ecce non siluit: clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Fecit, Non sileas: exhibeat, Et non mitescas. Primo quia non pepercit errori ejus, quia non pepercit saevitiae, quia anhelantem caedes voce prostravit, saevienti lumen eripuit, captivum ad Ananiam, quem persequens quaerebat, adduxit. Ecce non mitis, ecce saeviens, non in hominem, sed in errorem. Parum est hoc: adhuc non sileat, neque mitescat. Ananiae timenti et trementi audito illius lupi famosi nomine, Ego, inquit, ostendam illi. Ego illi ostendam. Vide minantem, vide adhuc saevientem: Ego illi ostendam. Ne sileas, neque mitescas, Deus. Ostende persecutori, non solum bonitatem, verum etiam severitatem tuam. Ostende, patiatur quod fecit, discat et pati quod faciebat, sentiat et ipse quod aliis inferebat. Ego, inquit, illi ostendam quae illum oporteat pati. Sed tanquam saeviens dicit, et implet quod dictum est, Ne sileas, neque mitescas, Deus. Non inde recedat, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Ostendisti terrorem; subveni, ne patiatur et pereat quem fecisti, quem invenisti. Minax est, non silet, non mitescit, minatur. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Ubi terror, ibi salus. Qui faciebat contra nomen, patiatur pro nomine. O saevitia misericors! Vides illum praeparare ferrum: secturus est, non perempturus; curaturus, non occisurus. Christus dicebat, Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Sed quo fine? Ipsum qui patiebatur audi. Non sunt condignae passiones hujus temporis. Ipse dicit qui patiebatur, et sciebat pro quo nomine patiebatur, et quo fructu patiebatur. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Saeviat mundus, fremat mundus, [PL38.1278] increpet linguis, coruscet armis, quidquid potest faciat: quid faciet ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior, contra id quod spero. Hoc sentio, illud credo. Et tamen plus valet quod credo, quam quod sentio. Quidquid est quod saevit pro nomine Christi, si potest vivi, tolerabile est: si non potest vivi, migrare hinc facit. Non exstinguit, sed accelerat. Quid accelerat? Ipsum praemium, ipsam dulcedinem; quae cum venerit, sine fine erit. Opus cum fine, merces sine fine.

5. Saulus unde appellatus. Paulus, modicus et humilis. Iste ergo, fratres, iste vas electionis, primo Saulus a Saüle. Recordamini enim qui nostis Litteras Dei, quis erat Saül. Rex pessimus, persecutor sancti servi Dei David: et ipse, si meministis, de tribu Benjamin. Inde iste Saulus, ducto secum tramite saeviendi, sed in saevitia non permansurus. Postea, si Saulus a Saüle, Paulus unde? Saulus a rege saevo, cum superbus, cum saeviens, cum caedes anhelans: Paulus autem unde? Paulus, quia modicus. Paulus humilitatis nomen est. Paulus, posteaquam adductus est ad Magistrum, qui ait, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Inde Paulus. Usum latinae locutionis advertite: quia paulum, modicum dicitur. Paulo post videbo te, paulum hic exspecta; id est, Post modicum videbo te, modicum hic exspecta. Audi ergo Paulum: Ego sum, inquit, minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9). Prorsus ego sum minimus Apostolorum: et alio loco, Ego sum novissimus Apostolorum (Id. IV, 9).

6. Humiles Deus exaltat. Et minimus, et novissimus, tanquam fimbria de vestimento Domini. Quid tam exiguum, quid tam novissimum, quam fimbria? Hac tamen tacta, mulier a fluxu sanguinis sanata est (Matth. IX, 20-22). In modico isto magnus erat, in minimo grandis habitabat; et tanto minus a se magnum excludebat, quanto magis minor erat. Quid miramur magnum habitare in angusto? Magis in minimis habitat. Audi illum dicentem, Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Ideo altus habitat in humili, ut humilem exaltet. Excelsus enim est Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Humilia te, et propinquabit tibi: extolle te, et recedet a te.

7. De Christo crucifixo non erubescendum. Minimus ergo iste quid dicit? Quod audivimus hodie: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Multi credunt corde, et erubescunt confiteri ore. Sciatis, fratres, prope jam neminem esse Paganorum, qui non apud se ipsum miretur, et sentiat impleri prophetias de Christo exaltato super coelos; quia vident super omnem terram gloriam ejus. Sed cum se invicem timent, sibimet invicem erubescunt, faciunt a se longe salutem: quia ore confessio fit ad salutem. Quid prodest corde credidisse [PL38.1279] ad justitiam, si os dubitat proferre quod corde conceptum est? Intus fidem Deus videt: sed parum est. Ne confitearis humilem, times superbos; et ei praeponis superbos, qui pro te displicuit superbis. Humilem times confiteri Filium Dei. Magnum Verbum Dei, virtutem Dei, sapientiam Dei non erubescis confiteri: natum, crucifixum, mortuum erubescis confiteri. Altus, excelsus et aequalis Patri, per quem facta sunt omnia, per quem factus es et tu, factus est quod tu; factus est propter te homo, propter te natus, propter te mortuus. Aegrote, quomodo sanaberis, qui de medicamento tuo erubescis? Elige tempus. Nunc est tempus: postea contemptus ille veniet admirandus, judicatus ille veniet judicaturus, occisus ille veniet excitaturus, exhonoratus ille veniet honoraturus. Modo, et postea: modo in fide res est, postea in manifestatione erit. Elige hoc tempore quam partem teneas in futuro. De Christi nomine erubescis? Ex eo quod erubescis modo hominibus, habes erubescere, cum venerit in gloria sua redditurus quod promisit bonis, quod minatus est malis. Ubi eris tu? Quid facies, si te attendat ille excelsus, et dicat tibi, Erubuisti de humilitate mea, non eris in claritate mea? Discedat ergo mala verecundia; accedat salubris impudentia, si impudentia dicenda est: sed tamen, fratres, extorsi mihi ut hoc dicerem, nec prorsus timerem.

8. De Christi morte cur non erubescendum. Christus suscepit duo mala nostra, ut daret duo bona sua. Nolo enim erubescamus de Christi nomine. Insultetur nobis quod credimus in crucifixum, in occisum. Plane in occisum; sed de quo nisi sanguis manaret, chirographum peccatorum nostrorum adhuc maneret. Prorsus in occisum credidi: sed hoc in illo occisum est quod sumpsit de me, non unde fecit me. Prorsus in occisum credo, sed in quem occisum? Qui venit aliquis, et accepit aliquid. Quis venit? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce quis venit: quid accepit? Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus (Philipp. II, 6, 7). Ille factor factus, ille creator creatus. Sed in quo factus et creatus? In forma servi, accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. In hac ergo forma servi, in eo quod a nobis pro nobis accepit, et natus est, et passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Quatuor res dixi. Natus est, mortuus est, resurrexit, et ascendit in coelum. Duo prima, duo novissima: duo prima, natus est, mortuus est; duo novissima, resurrexit, ascendit in coelum. In duobus primis conditionem tuam tibi ostendit: in duobus novissimis mercedis exemplum praebuit. Nasci et mori noveras: plena est his duobus regio mortalium. Quid hic abundat in omni carne, nisi nasci et mori? Hoc homo cum pecore habet: hanc ergo vitam cum pecoribus communem ducimus. Nati sumus, morituri sumus. Istud nondum noveras, resurgere, et in coelum ascendere. Duo noveras, duo non noveras: suscepit quod noveras, ostendit quod non noveras: patere [PL38.1280] quod suscepit, spera quod ostendit.

9. Mors non timenda temporalis, sed aeterna. Quid enim, si nolis mori, non es moriturus? Quid times, quod vitare non potes? Times, quod et si nolis, erit; et non times, quod etsi nolis, non erit. Quid est quod dixi? Omnibus hominibus natis constituit Deus mortem, per quam de isto saeculo emigrent. Exceptus eris a morte, si exceptus fueris a genere humano. Quid facis? Numquid tibi modo dicitur, Elige utrum velis esse homo? Jam homo es, venisti. Quomodo hinc exeas, cogita: natus es, moriturus es. Fuge, cave, repelle, redime: mortem potes differre. non auferre. Veniet, etsi nolis: veniet quando nescis. Quid ergo times, quod etsi nolueris, erit? Time potius, quod si nolueris, non erit. Quid est hoc? Impiis, infidelibus, blasphemis, perjuris, iniquis, et omnibus malis gehennae ignes ardentis et aeternas flammas minatus est Deus. Primo compara haec duo, mortem ad momentum, et poenas in aeternum. Times mortem ad momentum, veniet, etsi nolis: time poenas in aeternum, quae non venient, si nolueris. Multo majus est quod timere debes, et in potestate habes ne veniat tibi; et majus est, et longe majus, incomparabiliter majus quod timere debes, et in potestate habes ne veniat tibi. Etenim si bene vixeris, si male vixeris, moriturus es: non effugies ut non moriaris, seu vivendo bene, seu vivendo male. At vero si elegeris hic bene vivere, in aeternas poenas non mitteris. Quia vero eligere non potes hic, ne moriaris; elige cum vivis, ne in aeternum moriaris. Haec est fides, hoc Christus ostendit moriendo et resurgendo. Moriendo ostendit, quod velis nolis passurus es: resurgendo ostendit, quod si bene vixeris, accepturus es. Hic corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Sed times confiteri, ne insultent tibi homines, non qui non crediderunt; nam et ipsi intus credunt: sed ne insultent tibi qui confiteri erubescunt. Audi quod sequitur: Dicit enim Scriptura, Omnis qui crediderit in eum, non confundetur (Rom. X, 10, 11). Haec meditare, in his esto: haec est esca non ventris, sed mentis. Ille qui mane rapiebat, ipsas escas ad vesperum dividebat. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCLXXX. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, I

CAPUT PRIMUM

1. Perpetua et Felicitas [PL38.1281] perpetuae felicitatis praemium insigni martyrio adeptae. Hodiernus dies anniversaria replicatione nobis in memoriam revocat, et quodam modo repraesentat diem, quo sanctae famulae Dei Perpetua et Felicitas coronis martyrii decoratae, perpetua felicitate floruerunt, tenentes nomen Christi in praelio, et simul invenientes etiam suum nomen in praemio. Exhortationes earum in divinis revelationibus, triumphosque passionum, cum legerentur, audivimus; eaque omnia verborum digesta et illustrata luminibus, aure percepimus, mente spectavimus, religione honoravimus, charitate laudavimus. Debetur tamen etiam a nobis tam devotae celebritati sermo solemnis, quem si meritis earum imparem profero, impigrum tamen affectum gaudio tantae festivitatis exhibeo. Quid enim gloriosius his feminis, quas viri mirantur facilius, quam imitantur? Sed hoc illius potissimum laus est, in quem credentes, et in cujus nomine fideli studio concurrentes, secundum interiorem hominem, nec masculus, nec femina inveniuntur; ut etiam in his quae sunt feminae corpore, virtus mentis sexum carnis abscondat, et in membris pigeat cogitare, quod in factis non potuit apparere. Calcatus est ergo draco pede casto et victore vestigio, cum erectae demonstrarentur scalae, per quas beata Perpetua iret ad Deum. Ita caput serpentis antiqui, quod fuit praecipitium feminae cadenti, gradus factum est ascendenti.

CAPUT II

2. Gloria martyrum. Quid hoc spectaculo suavius? quid hoc certamine fortius? quid hac victoria gloriosius? Tunc cum bestiis sancta objicerentur corpora, toto amphitheatro fremebant gentes, et populi meditabantur inania. Sed qui habitat in coelis, irridebat eos, et Dominus subsannabat eos (Psal. II, 1, 4). Nunc autem posteri illorum, quorum voces in carnem martyrum impie saeviebant, merita martyrum piis vocibus laudant. Neque tunc tanto concursu hominum ad eos occidendos cavea crudelitatis impleta est, quanto nunc ad eos honorandos ecclesia pietatis impletur. Omni anno spectat cum religione charitas, quod uno die cum sacrilegio commisit impietas. Spectaverunt et illi, sed longe voluntate dissimili. Illi clamando faciebant, quod mordendo bestiae non implebant. Nos autem et quod fecerunt impii, miseramur, et quod pii passi sunt, veneramur. Illi viderunt oculis carnis, quod cordis immanitati refunderent: nos aspicimus oculis cordis, quod illis ereptum est, ne viderent. Illi mortua laetati sunt corpora martyrum, nos mentes mortuas dolemus illorum. Illi sine lumine fidei martyres putaverunt exstinctos, nos fidelissimo intuitu cernimus coronatos. Denique illorum insultatio facta est nostra exsultatio. Et haec quidem religiosa et sempiterna: illa vero tunc impia, nunc plane jam nulla.

CAPUT III

3. Martyrum cur maxima praemia. Vitae hujus laboriosae amor. Praemia martyrum, charissimi, maxima credimus, et rectissime credimus. Sed si certamina diligenter intueamur, nequaquam illa tam magna esse mirabimur. Nam vitae hujus quamvis laboriosae ac temporalis, tamen tanta dulcedo [PL38.1282] est, ut cum homines non possint efficere ne moriantur, tamen multis et magnis conatibus agant ne cito moriantur. Pro morte auferenda nihil fieri potest, et pro ea differenda fit quidquid potest. Certe omni animae laborare molestum est: et tamen etiam ab his, a quibus nihil seu boni, seu mali, post hanc vitam speratur, omnibus laboribus agitur, ne labor omnis morte finiatur. Quid illi, qui vel errore post mortem futuras falsas et carnales delicias suspicantur, vel recta fide quietem quamdam ineffabiliter tranquillissimam et beatissimam sperant, nonne etiam ipsi satagunt, et magnis curis agunt ne cito moriantur? Quid sibi enim aliud volunt pro victu necessario tot labores, tanta servitus, sive medicinae, sive aliorum obsequiorum, quam vel exigunt aegroti, vel exhibetur aegrotis, nisi ne ad terminum mortis cito veniatur? Quanti itaque comparanda est in futura vita nulla mortis illatio, cujus tam pretiosa est in hac vita sola dilatio? Tanta quippe est etiam hujus aerumnosae vitae nescio quae suavitas, tantusque in natura utcumque viventium horror mortis, ut nec illi mori velint, qui per mortem ad vitam transeunt, in qua mori non possint.

CAPUT IV

4. Martyres et mortem et dolores pro Christo contempserunt. Hanc igitur vivendi tantam jucunditatem metumque moriendi charitate sincera, spe certa, fide non ficta martyres Christi praecipua virtute contemnunt. In his promittentem minantemque mundum post tergum relinquentes, in anteriora se extendunt. Haec varie sibilantis calcantes caput serpentis ascendunt. Omnium quippe victor est cupiditatum, qui tanquam tyrannum subjugat amorem vitae hujus, cujus satellites sunt omnes cupiditates. Nec est omnino quo in hac vita vinculo teneatur, quisquis vitae ipsius amore non tenetur. Timori autem mortis et corporales dolores solent utcumque conferri. Nam aliquando ille, aliquando iste vincit in homine. Mentitur tortus, ne moriatur; mentitur et moriturus, ne torqueatur. Verum dicit, non ferendo tormenta, ne pro se mentiendo torqueatur. Sed superet horum quilibet in mentibus quibuslibet. Martyres Christi pro nomine et justitia Christi utrumque vicerunt: nec mori, nec dolere timuerunt. Vicit in eis qui vixit in eis; ut qui non sibi, sed illi vixerunt, nec mortui morerentur. Ipse eis exhibebat spirituales delicias, ne sentirent corporales molestias; quantum non defectioni, sed exercitationi sufficeret. Nam ubi erat illa femina, quando ad asperrimam vaccam se pugnare non sensit, et quando futurum esset quod jam fuerat, inquisivit? Ubi erat? Quid videns, ista non viderat? Quo fruens, ista non senserat? Quo amore alienata, quo spectaculo avocata, quo poculo inebriata? Et adhuc haerebat nexibus carnis, adhuc moribunda membra gestabat, adhuc corruptibili corpore gravabatur. Quid, cum resolutae his vinculis animae martyrum post labores periculosi certaminis, triumphis angelicis exceptae atque refectae sunt, ubi non eis dicitur, Implete quod jussi; sed, Accipite quod promisi? Qua nunc jucunditate spiritualiter epulantur? [PL38.1283] Quam securi in Domino, et quam sublimi honore gloriantur, quis terreno docere possit exemplo?

CAPUT V

5. Felicitas martyrum alia ante, alia post resurrectionem. Et haec quidem vita, quam nunc beati martyres habent, quamvis jam nullis possit saeculi hujus felicitatibus vel suavitatibus comparari, parva particula promissionis agitur, imo solatium dilationis. Veniet autem retributionis dies, ubi corporibus redditis, totus homo recipiat quod meretur. Ubi et illius divitis membra quae quondam temporali purpura decorabantur, aeterno igne torreantur, et caro pauperis ulcerosi mutata inter Angelos fulgeat: quamvis etiam nunc ille guttam ex digito pauperis apud inferos sitiat, et ille in sinu justi deliciose requiescat (Luc. XVI, 19-24). Sicut enim plurimum distat inter laetitias miseriasve somniantium et vigilantium; ita multum interest inter tormenta vel gaudia mortuorum et resurgentium: non quod spiritus defunctorum sicut dormientium necesse sit falli; sed quod alia est animarum sine ullis corporibus requies, alia cum corporibus coelestibus claritas et felicitas Angelorum, quibus aequabitur resurgentium multitudo fidelium: in qua gloriosissimi martyres praecipua sui honoris luce fulgebunt, ipsaque corpora in quibus indigna tormenta perpessi sunt, eis digna in ornamenta vertentur.

CAPUT VI

6. Solemnitates martyrum, quo animo celebrandae. Martyres miserantur nos, ac precantur pro nobis. Unde solemnitates eorum, sicut facimus, devotissime celebremus, sobria hilaritate, casta congregatione, fideli cogitatione, fidenti praedicatione. Non parva pars imitationis est, meliorum congaudere virtutibus. Illi magni, nos parvi: sed benedixit Dominus pusillos cum magnis (Psal. CXIII, 13). Praecesserunt, praeeminuerunt. Si eos sequi non valemus actu, sequamur affectu: si non gloria, certe laetitia: si non meritis, votis: si non passione, compassione: si non excellentia, connexione. Non nobis parum videatur quod ejus corporis membra sumus, cujus et illi, quibus aequiparari non possumus. Quia si unum membrum patitur, compatiuntur omnia membra: ita cum glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26). Gloria capiti, unde consulitur et superioribus manibus, et infimis pedibus. Sicut ille unus animam suam pro nobis posuit: ita et imitati sunt martyres, et animas suas pro fratribus posuerunt, atque ut ista populorum tanquam germinum copiosissima fertilitas surgeret, terram suo sanguine irrigaverunt. Fructus laboris ergo illorum etiam nos sumus. Miramur eos, miserantur nos. Gratulamur eis, precantur pro nobis. Illi corpora sua tanquam vestimenta straverunt, cum pullus Dominum portans in Jerusalem duceretur: nos saltem velut ramos de arboribus caedentes, de Scripturis sanctis hymnos laudesque decerpimus, quas in commune gaudium proferamus (Matth. XXI, 7-9). Omnes tamen eidem Domino paremus, eumdem magistrum sequimur, eumdem principem comitamur, eidem capiti subjungimur, ad eamdem Jerusalem tendimus, eamdem sectamur [PL38.1284] charitatem, eamdemque amplectimur unitatem.

SERMO CCLXXXI. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, II

CAPUT PRIMUM

1. In Perpetua et Felicitate Christus invictus. Refulget et praeeminet inter comites martyres et meritum et nomen Perpetuae et Felicitatis, sanctarum Dei famularum. Nam ibi est corona gloriosior, ubi sexus infirmior. Quia profecto virilis animus in feminas majus aliquid fecit, quando sub tanto pondere fragilitas feminea non defecit. Bene inhaeserant uni viro, cui virgo casta unica exhibetur Ecclesia (II Cor. XI, 2). Bene, inquam, inhaeserant illi viro, a quo virtutem traxerant, qua resisterent diabolo: ut feminae prosternerent inimicum, qui per feminam prostraverat virum. Ille in eis apparuit invictus, qui pro eis factus est infirmus. Ille eas ut meteret, fortitudine implevit; qui eas seminaret, semetipsum exinanivit. Ille eas ad hos honores laudesque perduxit, qui pro eis opprobria et crimina audivit. Ille fecit feminas viriliter et fideliter mori, qui pro eis dignatus est de femina misericorditer nasci.

CAPUT II

2. Perpetuae victoria de diabolo. Delectat autem piam mentem tale spectaculum contueri, quale sibi beata Perpetua de se ipsa revelatum esse narravit, virum se factam certasse cum diabolo. Illo quippe certamine in virum perfectum etiam ipsa currebat, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Merito ille vetus ac veterator inimicus, ne ullas praeteriret insidias, qui per feminam deceperat virum, quia viriliter secum agentem feminam sensit, per virum eam superare tentavit. Nec maritum supposuit, ne illa quae jam superna cogitatione habitabat in coelis, suspicionem desiderii carnis erubescendo permaneret fortior; sed patrem verbis deceptionis instruxit, ut religiosus animus, qui non molliretur voluptatis instinctu, pietatis impetu frangeretur. Ubi sancta Perpetua tanta patri moderatione respondit, ut nec praeceptum violaret, quo debetur honor parentibus, nec dolis cederet, quibus altior agebat inimicus. Qui undique superatus, eumdem patrem ejus virga percuti fecit; ut cujus verba contempserat, saltem verbera condoleret. Ibi vero doluit illa senis parentis injuriam; et cui non praebuit assensum, servavit affectum. Oderat quippe in illo stultitiam, non naturam; et ejus infidelitatem, non originem suam. Majore igitur gloria tam dilectum patrem male suadentem fortiter repulit, quem vapulantem videre sine moerore non potuit. Proinde et dolor ille nihil retraxit robori fortitudinis, et aliquid addidit laudibus passionis. Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28).

CAPUT III

3. Felicitatis partus et martyrium. Felicitas vero etiam in carcere praegnans fuit. In parturiendo femineam conditionem feminea voce testata est. Non aberat Evae poena, sed aderat Mariae gratia. [PL38.1285] Exigebatur quod mulier debebat: opitulabatur quem Virgo pepererat. Denique editus est partus, immaturo mense maturus. Actum est enim divinitus, ut non suo tempore onus uteri poneretur, ne suo tempore honor martyrii differretur. Actum est, inquam, divinitus, ut indebito die fetus ederetur, dum tamen tanto comitatui debita Felicitas redderetur: ne si defuisset, non solum socia martyribus, verum etiam ipsorum martyrum praemium defuisse videretur. Hoc enim erat nomen ambarum, quod munus est omnium. Nam cur omnia martyres perferunt, nisi ut perpetua felicitate glorientur? Hoc ergo illae vocabantur, ad quod cuncti vocantur. Et ideo cum esset in illo certamine plurimus comitatus, harum duarum nominibus omnium est significata perennitas, omnium signata solemnitas.

SERMO CCLXXXII. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, III

CAPUT PRIMUM

1. De nominibus martyrum Perpetuae et Felicitatis. Duarum sanctarum martyrum festum diem hodie celebramus, quae non solum eminuerunt excellentibus in passione virtutibus, verum etiam pro tanto labore pietatis mercedem suam caeterorumque sociorum propriis vocabulis signaverunt. Perpetua quippe et Felicitas nomina duarum, sed merces est omnium. Neque enim omnes martyres in certamine passionis atque confessionis ad tempus fortiter laborarent, nisi ut perpetua felicitate gauderent. Divina ergo providentia gubernante istae non solum martyres, verum etiam conjunctissimae comites, sicut factum est, esse debuerunt, ut unum suae gloriae diem signarent, communemque solemnitatem celebrandam posteris propagarent. Sicut enim exemplo gloriosissimi certaminis ut imitemur hortantur; ita suis nominibus munus inseparabile nos accepturos esse testantur. Ambae invicem teneant, invicem nectant. Alteram sine altera non speramus. Nam nec prodest perpetua, si felicitas non sit; et felicitas deserit, si perpetua non sit. Haec de vocabulis Martyrum, quibus consecratus est dies, pro tempore pauca suffecerint.

CAPUT II

2. Feminae de hoste victrices. Quod autem attinet ad istas quarum sunt ista vocabula, sicut audivimus, cum earum passio legeretur, sicut memoriae traditum novimus, istae tantarum virtutum atque meritorum, non solum feminae, verum etiam mulieres fuerunt. Quarum altera et mater, ut ad infirmitatem sexus impatientior adderetur affectus, ut in omnibus eas hostis attentans, tanquam non valentes dura et crudelia persecutionis onera sustinere, cessuras sibi continuo, et suas crederet mox futuras. Sed illae interioris hominis cautissimo et fortissimo robore omnes ejus obtuderunt insidias, impetusque fregerunt.

CAPUT III

3. Cur martyrum comitum nomina [PL38.1286] non pariter celebrantur. In hoc insignis gloriae comitatu etiam viri martyres fuerunt, eodem ipso die etiam viri fortissimi passione vicerunt; nec tamen eumdem diem suis nominibus commendaverunt. Quod non ideo factum est, quia feminae viris morum dignitate praelatae sint: sed quia et muliebris infirmitas inimicum antiquum miraculo majore devicit, et virilis virtus propter perpetuam felicitatem certavit.

SERMO CCLXXXIII. In Natali martyrum Massilitanorum

CAPUT PRIMUM

1. Gratia Dei praedicanda in festis martyrum. Voluptas et dolor, duo incitamenta ad peccandum. Fortitudinem sanctorum martyrum sic in eorum passione miremur, ut gratiam Domini praedicemus. Neque enim et illi in se ipsis laudari voluerunt, sed in illo cui dicitur, In Domino laudabitur anima mea. Hoc qui intelligunt, non superbiunt: cum tremore petunt, cum gaudio accipiunt: perseverant, jam non amittunt. Quia enim non superbiunt, mites sunt. Et ideo cum dixisset, In Domino laudabitur anima mea; addidit, Audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Quid caro infirma, quid vermis et putredo esset, nisi quod cantavimus verum esset, Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea (Psal. LXI, 6)? Etenim ut mala omnia pro fide martyres tolerarent, virtus eorum patientia nominatur. Duo sunt enim quae in peccata homines aut illiciunt, aut impellunt; voluptas, aut dolor: voluptas illicit, dolor impellit. Contra voluptates, necessaria est continentia; contra dolores, patientia. Hoc enim modo suggeritur humanae menti, ut peccet: aliquando dicitur, Fac, et hoc habebis; aliquando autem, Fac, ne hoc patiaris. Voluptatem praecedit promissio, dolorem comminatio. Ut ergo habeant homines voluptatem, vel non patiantur dolorem, peccant. Ideo Deus contra ista duo, quorum est unum in blanda promissione, alterum in terribili comminatione, et promittere dignatus est, et terrere; promittere regnum coelorum, terrere de suppliciis inferorum.

CAPUT II

Dulcis est voluptas, sed dulcior Deus. Malus est dolor temporalis, sed pejor est ignis aeternus. Habes quod ames pro mundi amoribus, imo pro immundis amoribus. Habes quod timeas, pro mundi terroribus.

2. Patientia et continentia, dona Dei sunt. Cognitio gratiae Dei et gratitudo. Sed parum est moneri, nisi impetres adjuvari. Praesens ergo psalmus quem cantavimus, docuit nos, a Deo utique esse patientiam nostram contra dolores. Unde invenimus ab ipso esse et continentiam nostram, quae necessaria est contra [PL38.1287] voluptates? Habes evidentissimum testimonium: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Ergo si habes aliquid a Deo, et nescis a quo habeas, non eris muneratus, quia remanes ingratus. Si nescis a quo habeas, non agis gratias: non agendo gratias, et quod habes perdis. Qui enim habet, dabitur ei. Quid est, plene habere? Scire unde habeas. Qui autem non habet, id est, nescit unde habeat, et quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 12). Denique sicut idem ait, Hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Sic et apostolus Paulus ait, cum commendaret nobis gratiam Dei in Spiritu sancto.

CAPUT III

3. Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est. Et quasi diceretur illi, Unde discernis? secutus adjunxit, Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Ergo Spiritus Dei, Spiritus est charitatis: spiritus hujus mundi, spiritus est elationis. Qui habent spiritum hujus mundi, superbi sunt, ingrati sunt Deo. Multi dona ejus habent, sed non colunt eum a quo habent: ideo sunt infelices. Aliquando unus habet dona majora, alter habet minora: verbi gratia, intelligentiam, memoriam. Dona Dei sunt. Invenis aliquando hominem acutissimum, memorem ad incredibilem admirationem; invenis alium parvo intellectu, memoria non tenaci, sed utroque parvo praeditum: illum autem superbum, istum humilem; istum de parvis Deo gratias agentem, illum majora sibi tribuentem.

CAPUT IV

Melior est incomparabiliter Deo gratias agens de parvo, quam se extollens de magno. Illum enim qui de parvo gratias agit, ad magnum Deus admittit: qui autem de magnis gratias non agit, et quod habet amittit. Qui enim habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. Quomodo non habet, si habet? Non habens habet, qui nescit unde habeat. Tollitur enim a Deo res sua, et remanet illi iniquitas sua. Ergo nemo est continens, nisi Deus det. Habes munus contra voluptates: Quoniam hoc ipsum, inquit, erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: nemo est continens, nisi Deus det. Habes munus contra dolores: Quoniam ab ipso est, inquit, patientia mea. Ergo sperate in eum, omne concilium plebis. In eum sperate, nolite vestris viribus fidere. Illi confitemini mala vestra, ab illo sperate bona vestra. Sine illius adjutorio nihil eritis, quantumcumque superbi fueritis. Ergo ut humiles esse valeatis, effundite coram illo corda vestra. Et ne in vobis male remaneatis, dicite quod sequitur, Deus adjutor noster est (Psal. LXI, 9).

CAPUT V

4. Vera et falsa patientia. Contra Donatistas. Hunc adjutorem, ut vinceret, beatus Martyr habuit, quem miramur, cujus solemnitatem hodie celebramus. Sine illo non vinceret. Et si dolores vinceret, diabolum non vinceret. Aliquando enim victi a diabolo, vincunt dolores; non habentes patientiam, sed duritiam. Ille ergo adjutor adfuit, ut donaret ei veram fidem, faceret ei bonam causam, et pro bona causa [PL38.1288] donaret patientiam. Tunc enim est patientia, quando praecedit bona causa. Non enim et ipsam fidem alius quam Deus donat. Breviter utrumque commendavit Apostolus, et causam pro qua patiamur, et patientiam qua mala perferamus, a Deo nobis esse. Exhortans enim martyres ait: Quia vobis donatum est pro Christo. Ecce causa bona, quia pro Christo: non pro sacrilegio contra Christum, pro haeresi et schismate contra Christum. Christus enim ait: Qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Ergo, Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29). Haec est vera patientia. Hanc ergo patientiam diligamus, hanc teneamus: et si nondum habemus, petamus; et recte cantamus, Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea.

SERMO CCLXXXIV. In Natali martyrum Mariani et Jacobi

1. Martyrum patientia, donum Dei. Hodierno die reddendi nostri debiti, propitio Deo, tempus illuxit. Cum ergo devoti sint debitores, quare tumultuantur exactores? Si omnium mentes quietas habeamus, ad omnes potest pervenire quod reddimus. De passione et gloria sanctorum martyrum sermo debetur. Quoniam ergo illi gloriosissime passi sunt, patientiam nobis indicunt. Pertulerunt ergo illi turbas saevientes, nos habeamus populos acquiescentes, quia vidimus credentes. Laudanda est martyrum constantia, sed ei laudandae quae sufficit eloquentia? Quando impleo loquendo, quod vestris cordibus factum est jam credendo? Unde autem tantum donum patientiae? Unde, nisi unde omne datum optimum? Unde datum optimum, nisi unde donum perfectum? Sic enim et ibi scriptum est, »Patientia autem opus perfectum habet. Omne,« inquit, »datum optimum et omne donum perfectum est descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio« (Jacobi I, 4, 17). Adhumanas mentes mutabiles de fonte immutabili descendit patientia, quae et ipsas faciat immutabiles. Unde homini placere Deo, nisi a Deo? Unde homini bona vita, nisi a fonte vitae? Unde homini illuminatio, nisi ab aeterno lumine? Quoniam apud te est, inquit, fons vitae. Apud te est, inquit: poteram dicere, A me; sed si dixero, A me, recedo a te. Apud te ergo fons vitae. In lumine tuo; non in nostro: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Ergo, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Fons est vitae; accede, bibe, et vive: lumen est; accede, cape, et vide. Si non influat ille, siccus eris.

2. Martyres blanditiis carnalium parentum tentati. Mariani mater Maria in filii sui passione exsultat. Hinc ergo martyres nostri, hinc biberunt: hinc ebriati non agnoverunt suos. Quam multos enim martyres sanctos [PL38.1289] putamus propinquante passione, blanditiis suorum fuisse tentatos, conantium eos ad hujus vitae temporalem et vanam et fugitivam dulcedinem revocare? Sed illi qui de fonte, qui est apud Deum, sitientes biberant, et inebriati erant, Christum confitendo ructuabant; suos carnales et vino erroris ebrios, male amantes, et suadendo a vita revocantes non attendebant, non agnoscebant. Non ex illis erat Mariani mater, non ex illis male suadentibus, carnaliter blandientibus, amando decipientibus: non erat ex illis sancti Mariani mater. Nomen non inane portabat, non frustra Maria vocabatur: mulier quidem illa, non virgo, non intacta de Spiritu sancto, sed tamen pudica de marito, tale pignus pepererat, quod ad gloriosissimam passionem suis potius exhortationibus deducebat, quam inde suis malis blanditiis revocabat. O sancta et tu Maria, impar quidem merito, sed par voto! felix et tu! Peperit illa martyrum Principem, peperisti tu Principis martyrem: peperit illa testium Judicem, peperisti tu Judicis testem. Felix partus, felicior affectus. Quando peperisti gemuisti, quando amisisti exsultasti. Quid est hoc, Quando peperisti gemuisti, exsultasti quando amisisti? Non frustra, nisi quia non amisisti. Ubi dolor non erat, fides erat. Carnalem dolorem de corde fides spiritualis excluserat. Videbas te filium non amittere, sed praemittere: totum quod gaudebas, sequi volebas.

3. Fortitudo martyrum non ab ipsis, sed a Deo. Miramur ista, laudamus ista, amamus ista. O beati martyres, unde vobis ista? Scio vobis corda humana: unde vobis ista divina? Ego dico, A Deo: quis est qui dicat, A vobis? Quis est qui vos male laudando invideat vobis? Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, In Domino laudabitur anima mea. Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, si mites estis, respondete, In Domino laudabitur anima mea. Respondete et hoc in populo Dei, Audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum ei fuerit desuper (Joan. III, 27). Nobis enim et vobis ait Dominus Jesus, Sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5). Sine me, inquit, nihil potestis facere: et vobis hoc dictum est; agnoscite verba pastoris, cavete adulationem deceptoris: superbia ista, impia, iniqua, ingrata, scio quia displicet vobis. Martyres sancti, passi estis pro Christo; sed vobis profuit quod passi estis, non Christo. Quid vobis deesset, nisi vobis donatum esset? Haec repellite ab auribus vestris inimici venena serpentis. Lingua illa est, quae dixit, Eritis sicut dii (Gen. III, 5). Praecipitavit hominem arbitrium liberum ingratum, arbitrium liberatum dicat nunc Domino, Patientia Israel, Domine (Jerem. XVII, 13). Quid, infidelis, superbis? laudas martyrum patientiam, quasi a se ipsis possent esse patientes? Apostolum potius audi [PL38.1290] Gentium doctorem, non infidelium deceptorem. Certe in martyribus patientiam pro Christo laudas, et eam ipsis assignas? Audi potius Apostolum martyres alloquentem, et corda humana sedantem. Audi, inquam, dicentem, Quia vobis donatum est pro Christo. Audi pietatem exhortantem, non adulationem fallentem: Vobis, inquit, donatum est. Donatum est, audi: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29). Vobis donatum est: quid ad hanc sententiam addi potest? Vobis donatum est: agnosce donatum, ne perdas usurpatum. Vobis, inquit, donatum est pro Christo: quid pro Christo, nisi pati? Sed non suspiceris, audi sequentia: non solum ut credatis in eum; quia et hoc donatum est: sed non hoc solum donatum est; verum etiam ut patiamini pro eo, et hoc donatum est. Convertat dorsum martyr ad infidelem et ingratum adulatorem: convertat faciem ad benignissimum largitorem, et ipsam passionem suam imputet Deo, non tanquam de suo hoc obtulerit Deo; sed potius dicat, In Domino laudabitur anima mea, audiant mites et jucundentur. Et cum ei dixeris, Quid est quod, In Domino laudabitur anima mea? In te ergo laudatur? Ille contra, Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim patientia mea (Psal. LXI, 6). Quare ergo mea? Sinum aperui, et libenter accepi; ab ipso mea. Et ab ipso, et mea; et quia ab ipso, ideo tutius mea. Mea est, sed a me mihi non est. Ut habeam donum meum, agnosco datorem Deum. Nam si non agnosco datorem Deum, tollit Deus bonum suum, et remanet malum meum, per arbitrium meum.

4. Ex multitudine cor ad unum gratia Dei convertitur. Martyres unius delectationis Dei amore in mundi blanditiis et acerbitatibus victores. Ait fidelis Scriptura: Fecit Deus hominem rectum, et ipsi exquisierunt cogitationes multas (Eccle. VII, 30). Fecit Deus, inquit, hominem rectum, et ipsi: unde ipsi, nisi per liberum arbitrium? Et ipsi exquisierunt cogitationes multas. Rectum dixerat factum, et tamen non ait, Et ipsi exquisierunt cogitationes pravas, quia dixerat rectum; aut cogitationes iniquas; sed dixit, multas. Ab ista multitudine, corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Liberet nos Deus ab ista multitudine cogitationum humanarum, et liberet nos ab uno, ut simus in illo unum ex multitudine. Conflet nos igne charitatis, ut uno corde sequamur unum, ne in multa decidamus ex uno, et in multis dispergamur relicto uno. De hoc enim uno Apostolus loquebatur, cum diceret, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: quid? Unum autem: quid unum? Ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor (Philipp. III, 13). Unum sequor; unum inquit, sequor: sed non me arbitror apprehendisse; quia deprimit corpus, quod corrumpitur, sensum multa cogitantem. Ecce quo ibant martyres; quando fervebant, multum strepitum non curabant, quia unum amabant. Desiderium videte [PL38.1291] martyrum: Unam, inquit, petii a Domino. Unam petii: vale, inquit, facio multitudini saeculari. Unam petii: unam utique beatitudinem, unam felicitatem, unam veram, non multas falsas. Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Quae est ista una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Utquid hoc? Ut contempler delectationes Domini (Psal. XXVI, 4). Martyres sancti quando illam delectationem cogitabant, tunc illis mala omnia et acerba atque aspera vilescebant. Erat delectatio contra delectationem: erat delectatio contra dolorem. Delectatio illa contra utrumque pugnabat, et contra saevientem mundum, et contra blandientem. Respondebat mundo: Quid blandiris? Dulcius est quod amo, quam id quod polliceris. Audio dicentem mihi Deum, imo Scripturam sanctam: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20)? Ecce iterum bona multitudo, quia non dissentiens, sed in uno.

5. Orationibus martyrum se commendat Ecclesia. Martyrum plena victoria. Tentatio Domini triplex ad illecebras pertinens. Aliud tentationis genus in tormentis. Non ergo mirum est, fratres mei: scitis quo loco martyres recitentur? Non pro illis orat Ecclesia. Nam merito pro aliis defunctis dormientibus orat Ecclesia: pro martyribus non orat, sed eorum potius orationibus se commendat. Certaverunt enim adversus peccatum usque ad sanguinem. Impleverunt quod scriptum est, Certa pro veritate usque ad mortem (Eccli. IV, 33). Promissa mundi contempserunt: sed parum est; parum est enim lethum contemnere, parum est aspera tolerare: ubi usque ad sanguinem certamen, ibi gloriosissima et plena victoria. Nam prima Domino nostro principi martyrum tentamenta sunt blandimenta proposita: Dic lapidibus istis ut panes fiant. Tibi dabo omnia regna ista. Videamus si suscipiunt te Angeli; quia scriptum est, Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ista laeta mundi sunt: in pane, concupiscentia carnis; in promissione regnorum, ambitio saeculi; in curiositate tentationis, concupiscentia oculorum: haec omnia de saeculo sunt; sed blandiuntur, non saeviunt. Attendite martyrum Ducem exemplorum certamina proponentem, et certantes misericorditer adjuvantem. Quare se permisit tentari, nisi ut doceret resistere tentatori? Promittit mundus carnalem voluptatem: responde illi, Delectabilior est Deus. Promittit mundus honores et sublimitates saeculares: responde illi, Altius est omnibus regnum Dei. Promittit mundus superfluas vel damnabiles curiositates: responde illi, Sola non errat veritas Dei. Cum ista triplici tentatione Dominus fuisset tentatus, quia in omnibus illecebris mundi hujus tria sunt, aut voluptas, aut curiositas, aut superbia; quid ait Evangelista? Postquam perfecit diabolus omnem tentationem: omnem, sed ad illecebras pertinentem. Restabat alia tentatio in asperis et duris, in saevis, in atrocibus atque immitibus; restabat alia tentatio. Hoc sciens Evangelista, quid peractum esset, quid restaret, ait: Postquam complevit diabolus omnem tentationem, [PL38.1292] recessit ab eo ad tempus (Matth. IV, 1-11, et Luc. IV, 1-13). Discessit ab eo, id est, insidians serpens: venturus est rugiens leo; sed vincet eum, qui conculcabit leonem et draconem (Psal. XC, 13). Revertetur: introibit in Judam, faciet magistri traditorem. Adducet Judaeos, non jam adulantes, sed saevientes: vasa sua possidens clamabit linguis omnium, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Ibi Christum victorem quid miramur? Deus omnipotens erat.

6. Patientiae exemplum in Domino et in martyribus conservis nostris praestitum. Propter nos pati voluit Christus. Ait apostolus Petrus: Pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Pati te docuit, et patiendo te docuit. Parum erat verbum, nisi adderetur exemplum. Et quomodo docuit, fratres? Pendebat in cruce, Judaei saeviebant: in asperis clavis pendebat, sed lenitatem non amittebat. Illi saeviebant, illi circumlatrabant, illi pendenti insultabant; quasi uno summo medico in medio constituto, phrenetici, circumquaque saeviebant. Pendebat ille, et sanabat. Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Petebat, et tamen pendebat: non descendebat, quia de sanguine suo medicamentum phreneticis faciebat. Denique quia verba petentis Domini, ejusdemque misericordiam exaudientis, quia Patrem petiit, et cum Patre exaudivit; quia illa verba non potuerunt inaniter fundi, post resurrectionem suam sanavit quos pendens insanissimos toleravit. Ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum; nec se illis ostendit post resurrectionem, sed solis fidelibus discipulis suis, ne quasi insultare se occidentibus voluisse videretur. Plus enim erat, amicos docere humilitatem, quam inimicis exprobrare veritatem. Resurrexit: plus fecit quam illi exigebant, non credendo, sed insultando et dicendo, Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Et qui de ligno descendere noluit, de sepulcro surrexit. Ascendit in coelum, misit inde Spiritum sanctum: implevit discipulos, correxit timentes, fecit fidentes. Petri trepidatio in fortitudinem praedicatoris repente conversa est. Unde hoc homini? Quaere Petrum praesumentem, invenis Petrum negantem: quaere Deum adjuvantem, Petrum invenis praedicantem. Ad horam trepidavit infirmitas, ut praesumptio vinceretur, non ut pietas deleretur. Implet ille Spiritu suo, et facit praedicatorem fortissimum, cui praesumenti praedixerat, Ter me negabis. Praesumpserat enim ille de viribus suis, non de Dei dono, sed de libero arbitrio. Dixerat enim, Tecum ero usque ad mortem (Matth. XXVI, 33-35). Dixerat in abundantia sua, Non movebor in aeternum. Sed qui in voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit faciem suam, et factus est conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Avertit, inquit, Dominus, faciem suam: ostendit Petro Petrum; sed postea respexit, et Petrum firmavit in petra. Imitemur ergo, fratres mei, quantum possumus, in Domino passionis exemplum. Implere poterimus, si ab illo poscamus [PL38.1293] adjumentum, non praeveniendo, sicut Petrus praesumens; sed sequendo et orando, sicut Petrus proficiens. Quando enim Petrus ter negavit, quid evangelista dicit, attendite: Et respexit eum Dominus, et recordatus est Petrus (Luc. XXII, 61). Quid est, respexit eum? Non enim Dominus in facie corporali eum tanquam commemorando respexit. Non sic est: Evangelium legite. Dominus in interioribus domus judicabatur, Petrus in atrio tentabatur. Ergo respexit eum Dominus, non corpore, sed majestate; non oculorum carnis intuitu, sed misericordia altissima. Ille quia averterat faciem suam, respexit eum, et factus est liberatus. Ergo praesumptor periisset, nisi Redemptor respexisset. Et ecce lacrymis suis ablutus, correptus et ereptus praedicat Petrus. Praedicat qui negaverat: credunt qui erraverant. Valet in phreneticis medicina illa sanguinis Domini. Bibunt credentes quod fuderunt saevientes. Sed multum est ad me, inquit, imitari Dominum. Ex gratia Domini imitare conservum, imitare Stephanum, imitare Marianum et Jacobum. Homines erant, conservi erant; sicut tu nati, sed ab illo qui non sic natus est, coronati.

SERMO CCLXXXV. In die Natali martyrum Casti et Aemili

1. Martyrum sic celebranda solemnia, ut eos delectet imitari. Sanctorum martyrum non magna solum, sed etiam pia virtus (ipsa est enim utilis virtus, imo ipsa est vera et sola dicenda virtus, quae non militat typho, sed Deo) admonet nos Charitati vestrae loqui, eamque admonere, ita solemnia martyrum celebrare, ut vestigia martyrum sequendo delectet imitari. Non enim et ipsi quod fortes exstiterunt, de suo habuerunt. Non usque ad illos fons ille manavit. Qui dedit ipsis, potens est dare et nobis: quoniam unum pretium datum est pro omnibus nobis.

2. Martyrem non facit poena, sed causa. Latronis in cruce fides causam patientis mutavit. Tres cruces. Crux Christi, tribunal judicis. Illud ergo praecipue commonendi estis, quod assidue commoneri, et semper cogitare debetis, quod martyrem Dei non facit poena, sed causa. Justitia enim nostra, non cruciatibus, delectatur Deus: nec quaeritur in omnipotentis veracisque judicio, quid quisque patiatur, sed quare patiatur. Ut enim cruce dominica nos signemus, non fecit hoc Domini poena, sed causa. Nam si poena hoc fecisset, hoc et latronum similis poena valuisset. Unus locus erat trium crucifixorum, in medio Dominus, qui inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12). Duos latrones hinc atque inde posuerunt: sed causam similem non habuerunt. Lateribus pendentis adjungebantur, sed longe separabantur. Illos facinora sua, illum crucifixerunt nostra. Verumtamen etiam in uno ipsorum satis apparuit, quantum valeret, non cruciatus pendentis, sed pietas confitentis. Acquisivit [PL38.1294] latro in dolore, quod Petrus perdiderat in timore: scelus admisit, crucem ascendit; causam mutavit, paradisum comparavit. Meruit omnino causam mutare, qui non contempsit in Christo similitudinem poenae. Judaei contempserunt miracula facientem, ille credidit in pendentem. Consortem crucis Dominum agnovit, et regno coelorum credendo vim fecit. Tunc in Christum latro credidit, quando fides apostolica trepidavit. Merito audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso. Hoc quidem sibi ipse non promiserat: magnae quidem se misericordiae commendabat, sed et sua merita cogitabat. Domine, inquit, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Quousque veniret Dominus in regnum suum, in poenis se futurum sperabat, et saltem in ejus adventu misericordiam in se fieri flagitabat. Proinde se latro, sua merita cogitans, differebat: sed Dominus latroni, quod desperaverat, offerebat; tanquam diceret, Tu petis ut meminerim tui, dum venero in regnum meum: Amen, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43). Agnosce cui te commendas; quem credis venturum, antequam veniam, ubique sum. Ideo quamvis in inferna descensurus, habeo te hodie in paradiso; non alteri commendatum, sed mecum. Ad homines enim mortales et ad ipsos mortuos descendit humilitas mea, de paradiso autem nunquam discedit divinitas mea. Ita factae sunt tres cruces, tres causae. Unus latronum Christo insultabat, mala confessus Christi se misericordiae commenalter sua dabat. Crux Christi in medio non fuit supplicium, sed tribunal: de cruce quippe insultantem damnavit, credentem liberavit. Timete insultantes, gaudete credentes: hoc faciet in claritate, quod fecit in humilitate.

3. Munera gratiae ex profundo Dei judicio dantur. Petrus praesumptor paulisper deseritur, ut sibi demonstretur. Praesumptores odit Deus. Munera divina de profundo Dei judicio veniunt: mirari ea possumus, investigare non possumus. Quis enim cognovit sensum Domini? et, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 34, 33)! Sequens per omnia vestigia Christi Petrus conturbatur, et negat: respicitur, et plorat; fletus tergit quod timor infecerat. Non fuit illa Petri desertio, sed eruditio. Amare quippe Dominum interrogatus in corde suo praesumpserat se pro eo etiam moriturum. Viribus suis hoc tribuerat: nisi paulisper a regente desereretur, non sibi demonstraretur. Ausus est dicere, Animam meam pro te ponam. Animam suam pro Christo praesumptor se positurum esse jactabat, pro quo nondum posuerat Liberator. Denique cum timore turbatur, sicut Dominus praedixerat, ter negat eum, pro quo se promiserat moriturum. Sicut scriptum est, Respexit illum Dominus. At ille amare flevit (Luc. XXII, 33, 61, 62). Amara erat recordatio negationis, ut dulcis esset gratia redemptionis. Nisi desertus, non negaret; nisi respectus, non fleret. Odit Deus praesumptores de viribus suis, et tumorem istum [PL38.1295] in eis, quos diligit, tanquam medicus secat. Secando quidem infert dolorem: sed firmat postea sanitatem. Itaque resurgens Dominus commendat Petro oves suas, illi negatori; sed negatori, quia praesumptori; postea pastori, quia amatori. Nam quare ter interrogat amantem, nisi ut compungat ter negantem? Proinde perfecit postea Petrus gratia Dei, quod primo non potuit fiducia sui. Nam posteaquam illi oves, non Petri, sed suas commendavit, ut non pasceret sibi, sed Domino, annuntiavit ei passionem futuram, quam primo perdiderat; quoniam praepropere festinabat. Cum senior, inquit, factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Dominum (Joan. XXI, 18 et 19). Factum est, pervenit Petrus ad passionem, qui lacrymis diluerat negationem. Quod ei promiserat Salvator, non potuit auferre tentator.

4. Castus et Aemilius in tormentis unde victi primum, unde post victores. Tale aliquid factum esse arbitror etiam in his martyribus sanctis Casto et Aemilio, quorum diem hodie celebramus. Fortasse et ipsi de suis viribus antea praesumpserunt, et ideo defecerunt. Ostendit eis qui essent ipsi, qui ipse. Repressit praesumentes, et vocavit credentes: adjuvit pugnantes, coronavit vincentes. Denique jam de illis gaudebat inimicus in prima congressione, quando cesserunt doloribus, in suis eos partibus computabat; jam exsultabat, jam suos habebat: sed quantum eis concessum est, Domino miserante; alii martyres diabolum vicerunt tentantem, isti etiam triumphantem. Itaque, fratres mei, meminerimus quorum celebritatem hodie celebramus: nec velimus imitari quod victi sunt, sed potius quod vicerunt. Ideo magnorum casus non latuerunt, ut timeant qui de se praesumpserunt. Ubique nobis humilitas magistri boni diligentissime commendatur. Quandoquidem et salus nostra in Christo, humilitas Christi est. Nulla enim nostra salus esset, nisi Christus humilis pro nobis fieri dignatus esset. Meminerimus de nobis ipsis non esse praefidendum. Deo commendemus quod habemus: ab illo imploremus quod minus habemus.

5. Martyres advocati nostri, et tamen unus advocatus noster Christus. Martyrum perfecta justitia est, quoniam in ipsa passione perfecti sunt. Ideo pro illis in Ecclesia non oratur. Pro aliis fidelibus defunctis oratur, pro martyribus non oratur: tam enim perfecti exierunt, ut non sint suscepti nostri, sed advocati. Neque hoc in se, sed in illo cui capiti perfecta membra cohaeserunt. Ille est enim vere advocatus unus (I Joan. II, 1), qui interpellat pro nobis, sedens ad dexteram Patris (Rom. VIII, 34): sed advocatus unus, sicut et pastor unus. Nam oportet, inquit, me et eas oves adducere, quae non sunt de hoc ovili (Joan. X, 16). Ut Christus pastor, Petrus non pastor? Imo et Petrus [PL38.1296] pastor, et caeteri tales sine ulla dubitatione pastores. Nam si non pastor, quomodo ei dicitur, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17)? Sed tamen verus pastor, qui pascit oves suas. Petro enim dictum est, non, Pasce oves tuas; sed, meas. Petrus ergo non in se, sed in corpore pastoris est pastor. Nam si oves suas pasceret, continuo fierent haedi, quos pasceret.

6. Extra Ecclesiam non oves Christi, sed haedi pascuntur a schismaticis. Donatistarum vox. Contra hoc enim quod Petro dicitur, Pasce oves meas; dicitur in Canticis canticorum, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Cui dicitur, utique agnoscimus, et in illa nos etiam audimus. Ecclesia quippe hoc audit a Christo, sponsa audit a sponso: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu (Cant. I, 7). Quam mala vox, Exi. A nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19). Huic tristi voci, quod est, Exi, contraria est in bono illa vox gratulabilis, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Ergo, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, o catholica pulchra inter haereses: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu; non enim ego te ejicio, sed exi tu. A nobis enim exierunt, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes (Judae 19). Non enim dictum est, Ejecti sunt; sed, Exierunt. Hoc et in primis peccantibus justitia divina servavit. Tanquam enim jam pronos proprio pondere, dimisit eos de paradiso, non exclusit (Gen. III, 23). Nisi ergo cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu: non ego te ejicio, exi tu. Ego te in corpore meo volo sanari, tu putredinem tuam appetis amputari. Hoc illis dictum est, qui praevidebantur exituri, ut possint se agnoscere et cavere mansuri. Quare enim et illi exierunt, nisi quia se non agnoverunt? Si enim agnoscerent, ibi viderent non suum, sed Dei esse quod darent. Ego do: meum est quod do; et ideo sanctum est, quia ego do. Non te agnovisti, merito existi. Noluisti enim audire dicentem, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra enim aliquando eras, quando sponsi tui membris inhaerebas. Noluisti ergo audire et appendere quid sit, Nisi cognoveris temetipsam: quia utique foedam te invenit, quia de foeda pulchram fecit, quia de nigra dealbavit. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Non ergo advertis quemadmodum dictum sit, Nisi cognoveris temetipsam, exi tu. Et putasti te pascere debere oves tuas, non quomodo dictum est Petro, Pasce oves meas. Sed vide quid tibi adjunxerit, quid tibi ista praedixit: Exi tu in vestigiis gregum; non gregis, sed gregum. Nam ibi pascuntur oves Christi, ubi est unus grex et unus pastor. Exi ergo tu in vestigiis gregum, divisibilis, divisa, conscissa; exi tu in vestigiis gregum: et pasce haedos tuos; non sicut Petrus, oves meas, sed haedos tuos: in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris. Petrus intrat charitate, tu exis animositate: quia Petrus cognovit semetipsum, ideo se flevit de se praesumentem, et invenire meruit adjuvantem: ideo exi tu. Ille oves meas, tu haedos tuos. Ille in tabernaculo pastoris, tu in tabernaculis pastorum. Quid ergo [PL38.1297] jactas poenam tuam malam, quae non habes causam bonam?

7. Martyres in Ecclesiae unitate honorandi. Martyres itaque intus honoremus in tabernaculo pastoris, in membris pastoris, habentes gratiam, non audaciam; pietatem, non temeritatem; constantiam, non pertinaciam; collectionem, non divisionem. Proinde si vultis martyres veros imitari, causam vobis eligite, ut dicatis Domino: Judica me, Domine, et discerne causam meam a gente non sancta (Psal. XLII, 1). Discerne, non poenam meam; nam habet hanc et gens non sancta; sed causam meam, quam non habet nisi gens sancta. Causam ergo vobis eligite, causam bonam et justam tenete, et in adjutorio Domini nullam poenam timete. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii

CAPUT PRIMUM

1. Martyres graece, latine Testes. Testis Christi usque ad mortem non omnis qui in eum credit. Credentium tres gradus. Martyres, nomen est graecum, sed jam isto nomine consuetudo utitur pro latino: latine autem Testes dicuntur. Sunt ergo martyres veri, sunt falsi: quia sunt testes veri, sunt falsi. Sed ait Scriptura, Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 5 et 9). Si testis falsus non erit sine poena, nec testis verus sine corona. Et facile quidem fuit, Domino Jesu Christo et veritati, quia Deus est, testimonium perhibere; sed usque ad mortem, magnum opus fuit. Fuerunt quidam, quos Evangelium notat, principes Judaeorum, qui crediderant in Dominum Jesum: sed propter Judaeos, inquit, non audebant publice confiteri. Et continuo nota addita est capiti; secutus enim ait Evangelista, Amaverunt enim hominum gloriam magis quam Dei (Joan. XII, 43). Fuerunt ergo qui erubescerent coram hominibus confiteri Christum: fuerunt vero alii jam meliores, qui non erubescerent coram hominibus confiteri Christum, sed non eum possent confiteri usque ad mortem. Dona enim Dei sunt haec: et aliquando gradatim in anima nutriuntur.

CAPUT II

Attendite prius, et istos tres testes comparate inter se - unum qui credit in Christum, et vix timide susurrat Christum; alium qui credit in Christum, et publice confitetur Christum; tertium qui credit in Christum, et paratus est in sua confessione mori pro Christo. Prior ille tam infirmus est, ut pudor eum vincat, non timor: secundus jam habet firmam frontem, sed nondum usque ad sanguinem: tertius totum, ut nihil sit amplius quod restet. Implet enim quod scriptum est, Certa pro veritate usque ad mortem (Eccli. IV, 33).

2. Petrus ante mortem Domini infirmior martyribus ac puellis quibusdam. Petrus vitam negando moritur. [PL38.1298] De Petro quid dicimus? Praedicavit Christum, missus est, evangelizavit adhuc ante Domini passionem. Novimus enim missos Apostolos, ut Evangelium praedicarent: missus est, et praedicavit. Quantum vicerat illos Judaeos, qui timebant publice confiteri? Sed tamen adhuc non erat similis Protasio et Gervasio. Jam apostolus erat, primus erat, Domino cohaerebat. Dictum illi erat, Tu es Petrus (Matth. XVI, 18): sed nondum erat Protasius aut Gervasius, nondum erat Stephanus, nondum erat Nemesianus puer; nondum hoc erat Petrus; nondum erat quod mulieres quaedam, quod puellae, quod Crispina, quod Agnes; nondum erat Petrus, quod istarum muliebris infirmitas.

CAPUT III

Laudo Petrum: sed prius erubesco pro Petro. Quam prompta anima! sed nesciens se metiri. Nam utique si prompta non esset, non diceret Salvatori, Moriar pro te. Etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo (Id. XXVI, 35). Sed medicus qui noverat venam cordis inspicere, praenuntiavit accessionis periculum. Tu, inquit, pro me animam tuam ponis? Agnosce ordinem. Ego prior pono. Tu pro me animam tuam ponis? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis (Joan. XIII, 37, 38). Praenuntiavit medicus quod nesciebat aegrotus. Invenit se ergo aegrotus falsum praesumpsisse, quando interrogatus est, Tu de illis es (Matth. XXVI, 69)? Quae interrogavit ancilla, febris fuit. Ecce febris accessit, ecce haeret: quid dicam? Ecce periclitatur, ecce moritur Petrus. Quid est enim aliud mori, quam vitam negare? Negavit Christum, negavit vitam, mortuus est. Sed ille qui resuscitat mortuos, respexit eum Dominus, et flevit amare (Luc. XXII, 61, 62). Negando periit, flendo resurrexit. Et mortuus est prior pro illo Dominus, sicut oportebat: et mortuus est postea pro Domino Petrus, sicut ordo ipse postulabat: et secuti sunt martyres. Strata est via prius spinosa, et pedibus Apostolorum contrita, facta lenior secuturis.

CAPUT IV

3. Martyres Christum plus asserunt mortui, quam vivi. Mors eorum pretiosa. Quasi semine sanguinis impleta est martyribus terra, et de illo semine seges surrexit Ecclesiae. Plus asseruerunt Christum mortui, quam vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant: tacet lingua, sonant facta. Tenebantur, ligabantur, includebantur, producebantur, torquebantur, urebantur, lapidabantur, percutiebantur, bestiis subrigebantur. In omnibus suis mortibus quasi viles irridebantur: sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Tunc in conspectu Domini tantum pretiosa, modo et in conspectu nostro. Tunc enim quando opprobrium erat esse christianum, vilis erat mors sanctorum in conspectu hominum: detestabantur, exsecrationi habebantur; pro maledicto objiciebantur, Sic moriaris, sic crucifigaris, [PL38.1299] sic incendaris. Modo ista maledicta quis fidelis non optat?

CAPUT V

4. Protasii et Gervasii detectio miraculis illustrata. Celebramus ergo hodierno die, fratres, memoriam in hoc loco positam sanctorum Protasii et Gervasii, Mediolanensium martyrum. Non eum diem quo hic posita est, sed eum diem hodie celebramus, quando inventa est pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus per Ambrosium episcopum, hominem Dei: cujus tunc tantae gloriae martyrum etiam ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, attestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula jam non solum in conspectu Domini, sed etiam in conspectu hominum esset mors illa pretiosa. Caecus notissimus universae civitati illuminatus est, cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem.

5. Per martyres non omnibus sanitas, sed eorum imitatoribus immortalitas datur. Aeger non exauditur ad voluntatem, sed ad sanitatem. Non cessat Deus attestari: et novit quomodo ipsa miracula sua debeat commendare. Novit agere, ut magnificentur: novit agere, ne vilescant. Non omnibus donat per martyres sanitatem: sed omnibus promittit imitatoribus martyrum immortalitatem. Quod non omnibus dat, non quaerat cui non dat; nec murmuret adversus eum quia non dat, ut det quod in fine promisit. Nam et qui modo sanantur, post paululum aliquando moriuntur: qui in fine resurgunt, cum Christo vivent.

CAPUT VI

Praecessit caput, exspectat membra secutura: implebitur totum corpus, Christus et Ecclesia. Ibi nos computet scriptos: et in hac vita quod expedit det. Novit enim ille quid expediat filiis suis. Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? Quae bona? numquid temporalia? Dat et ipsa; sed et infidelibus dat. Dat et ipsa; sed et impiis dat, sed et blasphematoribus suis dat. Bona quaeramus, quae non nobis sint cum malis communia. Novit ille Pater dare ista bona filiis suis. Modo petit ab illo filius suus sanitatem corporis: et non dat, adhuc flagellat. Sed numquid pater, quando flagellat, non praestat? Profert flagellum, sed cogita quale praeparet patrimonium. Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit. Quam enim diligit Dominus, corripit (Hebr. XII, 6). Ideo ista dico, fratres mei, ne contristemini quando petitis, et non accipitis, et arbitremini quod ante oculos vos non habeat Deus, si ad tempus non exaudiat voluntatem vestram. Non enim semper aegrum exaudit medicus ad voluntatem, quamvis ejus sine dubio procuret atque appetat sanitatem. Non dat quod petit: sed quod non petit, hoc procurat. Petit frigidam, [PL38.1300] non dat. Crudelis factus est, qui venit sanare? Artis est, non crudelitatis. Non dat ad horam quod delectat: ut sanus possit omnia, nondum sano negantur aliqua.

CAPUT VII

6. Martyribus et Machabaeis plus praestitum, quam tribus pueris ab igne liberatis. Considerate promissiones Dei. Istis ipsis martyribus quid, putatis quia omne quod postulaverunt dedit? Non. Multi se optaverunt dimitti, et cum aliquo miraculo dimitti, quomodo dimissi sunt tres pueri de camino. Qualis vox regis Nabuchodonosor? Quoniam, inquit, speraverunt in eum, et verbum regis immutaverunt. Quale testimonium perhibet, qui conabatur occidere? Incendi illos voluit, qui postea per illos credidit. Si illi in igne morerentur, occulte coronarentur, huic non prodesset. Ideo ad tempus servati sunt, ut crederet infidelis, ut laudaret Deum, qui damnaverat illos. Ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Deus Machabaeorum. Illos de igne liberavit (Dan. III, 95), illos in igne mori fecit (II Machab. VII). Mutatus est? Plus illos quam illos diligebat? Major corona data est Machabaeis. Certe illi evaserunt ignes, sed ad pericula istius saeculi servati sunt: illi in ignibus omnia pericula finierunt. Non ulterius restabat ulla tentatio, sed sola coronatio. Ergo plus acceperunt Machabaei.

CAPUT VIII

Excutite fidem vestram, oculos cordis proferte, nolite humanos: habetis enim alios intus, quos vobis Dominus fecit, qui vobis oculos cordis aperuit, quando fidem dedit. Ipsos oculos interrogate: qui plus acceperunt, Machabaei, an tres pueri? Fidem interrogo. Homines saeculi hujus amatores si interrogem: Ego inter tres pueros volebam esse, dicit mihi anima infirma. Erubesce matri Machabaeorum, quae voluit filios suos ante se mori, quia sciebat non mori.

7. Libelli de miraculis martyrum lecti in Ecclesia. Martyrium in lecto. Ego aliquando memoror de libellis miraculorum martyrum, quae in conspectu vestro leguntur. Ante dies lectus est quidam libellus, ubi cuidam aegrotae quae doloribus acerrimis torquebatur, cum dixisset, Ferre non possum; ait illi ipse martyr qui sanare venerat: Quid, si martyrium duceres? Multi ergo ducunt martyrium in lecto: prorsus multi. Est quaedam persecutio satanae, occultior et astutior quam tunc fuit. Jacet fidelis in lecto, torquetur doloribus, orat, non exauditur: imo exauditur, sed probatur, sed exercetur, sed ut recipiatur filius, flagellatur. Ergo cum torquetur doloribus, venit linguae tentatio, accedit ad lectum aut muliercula aliqua, [PL38.1301] aut vir, si vir dicendus est; et dicit aegroto, Fac illam ligaturam, et sanus eris: adhibeatur illa praecantatio, et sanus eris. Ille et ille et ille, interroga, sani inde facti sunt. Non cedit, non obtemperat, non cor inclinat; certat tamen. Vires non habet, et diabolum vincit. Fit martyr in lecto, coronante illo qui pro illo pependit in ligno.

SERMO CCLXXXVII. In Natalis S. Joannis Baptistae, qui est VIII calendas julii

CAPUT PRIMUM

1. Natalis dies Christi tantum et Joannis ab Ecclesia celebratus. Prolixa narratio, sed compensatur labor auditoris dulcedine veritatis. Illustrem nativitatem beatissimi Joannis praeconis et praecursoris Christi, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus. Hinc attendat Charitas vestra, quam magni hominis nativitas facta sit. Natalis dies carnis nulli Prophetarum, nulli Patriacharum, nemini Apostolorum celebravit Ecclesia: solos duos Natales celebrat, hujus et Christi. Tempora ipsa quibus nati sunt ambo, magnum mysterium praefigurant. Joannos magnus erat homo, sed homo. Tam magnus autem erat homo, ut quidquid plus illo esset, Deus esset. Qui post me venit, major me est (Matth. II, 11). Dixit hoc Joannes: Ipse major me est. Si major te est, quid est quod ipsum majorem te, audivimus dicentem, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Id. XI, 11)? Si nemo hominum est te major, quid est ille qui te major est? Quis sit, vis audire? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

2. Christus hic diem habet natalem ut homo, non ut Deus. Et quomodo Verbum Dei Deus, per quod facta sunt omnia, quod natum est sine initio temporis, per quod facta sunt tempora, diem natalem invenit in tempore? Quomodo, inquam, Verbum per quod facta sunt tempora, diem natalem invenit in tempore? Quaeris quomodo? Audi ipsum Evangelium: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Natalis Christi natalis est earnis, non Verbi: sed ideo natalis est Verbi, quia Verbum caro factum est. Natum est Verbum, sed in carne natum est, non in se. In se autem est quidem a Patre, sed diem natalem non habet in tempore.

CAPUT II

3. Mirabilis utraque nativitas, Christi et Joannis, licet tanta sit inter eos distantia. Natus est Joannes, natus est et Christus: annuntiatus Joannes ab angelo, annuntiatus Christus ab angelo. Utrumque magnum miraculum. Servum praecursorem parit sterilis de sene viro, Dominum possessorem parit virgo sine viro. Magnus homo Joannes: sed plus quam homo Christus; quia et homo et Deus. Magnus homo; sed humiliandus erat homo, ut exaltaretur Deus. Denique quia humiliandus erat homo, audi ipsum hominem: Non sum dignus corrigiam calceamenti [PL38.1302] ejus solvere (Joan. I, 27). Si se dignum diceret, quantum se humiliaret? Nec hoc se dixit dignum. Omnino prostravit se, et prostravit se sub petra. Lucerna enim erat (Id. V, 35), et vento superbiae timebat exstingui.

CAPUT III

4. Christi et Joannis in die natali et in passione differentia quid significavit. Denique quia humiliandus erat omnis homo Christo, ac per hoc et Joannes; et quod exaltandus erat Deus homo Christus, demonstravit et dies natalis, et genera passionum. Natus est Joannes hodie: ab hodierno minuuntur dies. Natus est Christus octavo calendas januarias: ab illo die crescunt dies. Joannes in passione capite est diminutus, Christus in ligno est exaltatus. Quam bene nuntiatus est virgini Mariae, quam vere, quam sancte: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Credebat, sed modum quaerebat. Et quid audivit? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi, ipse Spiritus sanctus, id est, virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et propterea hoc quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 34 et 35). Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Erit in te conceptus, libido non erit concupiscentiae. Non erit aestus, ubi umbram facit Spiritus sanctus. Sed quia corpori nostro sunt aestus, sufficiant haec charitati vestrae: bene cogitata plura erunt.

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1269-1302 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22