CAPUT PRIMUM

1. In hujus mundi tribulatione consilium a Christo capiendum. Omnis homo in tribulatione aliqua constitutus, et in sua causa deficiens, prudentem aliquem quaerit, a quo consilium accipiat, et norit quid agat. Existimemus ergo, universum mundum quasi esse hominem unum. Evadere mala quaerit, et facere bona piget: ac per hoc crebrescentibus tribulationibus suis in sua causa deficiens, quem potest ad accipiendum consilium prudentiorem invenire, quam Christum? Certe meliorem inveniat, et quod vult agat. Si autem non habet ubi meliorem inveniat, ad hunc veniat, quem ubicumque inveniat, consulat, accipiat consilium, servet mandatum bonum, evadat magnum malum. Praesentia enim mala temporalia, quae multum homines exhorrent, sub quibus plurimum murmurant, et murmurando offendunt emendatorem, ne inveniant Salvatorem: praesentia ergo mala sine dubio transitoria sunt; aut illa per nos transeunt, aut nos per illa transimus; aut transeunt nobis viventibus, aut dimittuntur nobis morientibus. Non est in tribulatione magnum, quod tempore breve est. Quisquis cogitas crastinum diem, non revocas hesternum diem. Minente die perendino, hesternus erit et crastinus. Verumtamen si curis tantis homines aestuant ad evadendas temporales et transcurrentes, vel potius transvolantes tribulationes; quid est cogitandum ut homo evadat manentes et sine fine durantes?

CAPUT II

2. Vita hic laboriosa. Consilium vanitatis, quo hic thesaurizatur. Dura causa est vita mortalis. Quid est aliud hic nasci, nisi ingredi laboriosam [PL38.403] vitam? De labore futuro nostro, testis est ipse fletus infantis. Ab isto molesto convivio nemo est excusatus. Bibendum fuit quod propinavit Adam. Facti quidem sumus manibus veritatis: sed propter peccatum projecti in dies vanitatis. Facti sumus ad imaginem Dei (Gen. I, 27): sed detrivimus eam transgressione peccati. Ideo Psalmus nos admonet, quomodo facti fuerimus, et quo pervenerimus. Ait enim: Quanquam in imagine Dei ambulet homo. Ecce quod factus est. Quo pervenit? Audi quod sequitur: Tamen vane conturbabitur. In imagine ambulat veritatis, et conturbatur in consilio vanitatis. Denique vide conturbationem ejus; vide, et tanquam in speculo displice tibi. Quanquam, inquit, in imagine Dei ambulet homo; et ideo magna res sit homo: tamen vane conturbabitur. Et quasi quaereremus, Unde, rogo te, unde vane conturbabitur? Thesaurizat, inquit, et ignorat cui congreget ea (Psal. XXXVIII, 7). Ecce ille homo, id est, universum genus humanum, quasi unus homo, qui in causa sua defecit, consilium perdidit, de via sanae mentis erravit: Thesaurizat, et nescit cui congreget ea. Quid dementius? quid infelicius? Certe enim sibi? Non. Quare sibi non? Quia moriturus est, quia brevis vita hominis est; quia thesaurus durat, et cito transit qui cengregat. Ideo miseratus hominem in imagine Dei ambulantem, vera fatentem, vana sectantem: Vane, inquit, conturbabitur. Doleo: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Sibi ea? Non: quia moritur homo, perdurante thesauro. Cui ergo? Consilium habes; da et mihi. Non habes consilium quod mihi des; nec tu ergo tenes. Proinde si ambo non habemus, ambo quaeramus, ambo accipiamus, ambo tractemus. Conturbatur, thesaurizat, cogitat, laborat, curis invigilat. Per diem vexaris laboribus, per noctem agitaris timoribus. Ut saccellus tuus impleatur nummis, anima tua febrit curis.

CAPUT III

3. Varie conturbatur qui thesaurizat. Cui colligat, nescit. Video, doleo: conturbaris, et sicut dicit qui fallere nescit, vane conturbaris. Thesaurizas enim: ut bene proveniat quidquid agis, ut damna taceamus, ut tanta pericula et in singulis lucris singulas mortes: mortes dico non corporum, sed malarum cogitationum; ut accedat aurum, perit fides; ut foris vestiaris, intus exspoliaris: ut ista omittamus, ut alia taceamus, ut adversa praetereamus, prospera sola cogitemus; ecce thesaurizas, ecce undique lucra confluunt, et more fontium nummi currunt; ubique ardet inopia, undique fluit copia. Non audisti, Divitiae si affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11)? Ecce acquiris, non infructuose conturbaris, tamen vane conturbaris. Quare, inquis, vane conturbor? Ecce saccos impleo, parietes mei vix capiunt quod acquiro: quare ego vane conturbor? Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Aut si scis cui; obsecro te, dic et mihi. Audiam te; cui? Si non vane conturbaris, dic cui thesaurizas. Mihi, inquis. Hoc audes dicere moriturus? Filiis meis, inquis. Hoc audes dicere de morituris? Magna pietas, quod thesaurizat [PL38.404] pater filiis: imo magna vanitas; thesaurizat moriturus morituris. Si propter te, quia moriturus dimittis, quid colligis? Haec causa et filiorum; successuri sunt, non permansuri. Omitto dicere qualibus filiis, ne forte quod congregavit avaritia, perdat luxuria. Alius fluendo perdit, quod tu laborando congregasti. Sed omitto hoc. Forte boni erunt filii, luxuriosi non erunt; servabunt quod dimisisti, augebunt quod servasti, non perdent quod congregasti. Filii tui tecum sunt pariter vani, si hoc faciunt, si te patrem in hoc imitantur. Illis dico quod tibi dicebam. Filio tuo dico cui servas, illi dico, Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Sicut enim tu nescisti, sic et ille nescit. Si in illo permansit vanitas, numquid ad ipsum defecit veritas?

CAPUT IV

4. Furi forte thesaurizat. Omitto dicere, quia forte dum vivis, thesaurizas furi. Una nocte venit, et tot diebus ac noctibus congregatum paratum invenit. Thesaurizas forte latroni, forte praedoni. Nolo amplius dicere, ne commemorem et refricem perpessorum dolorem. Quam multa quae congregavit inanis vanitas, parata invenit hostilis crudelitas? Non est enim meum optare, sed omnium est timere. Avertat hoc Deus. Sufficiant flagella ipsius. Omnes oremus, avertat hoc Deus. Parcat nobis, quem rogamus. Sed si dicat quibus, quid respondemus? Tu ergo, o homo, o omnis homo, tu qui vane thesaurizas, unde mihi respondes tractanti tecum, et tecum quaerenti consilium in causa communi? Dicebas enim et respondebas: Thesaurizo mihi, filiis meis, posteris meis. Dixi quanta sint et in ipsis filiis metuenda. Sed omitto poenaliter victuros filios, sicut optat inimicus: sic vivant sicut optat pater. Quam multi in hos casus inciderunt, dixi, commemoravi: horruisti, et non correxisti. Quid enim responsurus es, nisi hoc dicas: Forte non? Et ego sic sum locutus: Forte, inquam, furi, forte latroni, forte praedoni. Non dixi, Certe; sed, Forte. Inter forte fiet, forte non fiet: nescis ergo quid fiet; vane conturbaris. Vides quam verum dixerit veritas, quam inaniter conturbetur vanitas. Audisti, tandem aliquando sapuisti, quia hoc ipsum cum dicis, Forte filiis meis; non autem audes dicere, Certus sum quia filiis meis; nescis cui congreges ea. Ecce ergo ut video, et ut ante dicebam, defecisti in causa tua; non invenis quod mihi respondeas: sed nec ego quid tibi.

CAPUT V

5. Consilium a Christo petendum. Ambo itaque quaeramus, ambo consilium petamus. Habemus copiam, non sapientis, sed ipsius Sapientiae. Audiamus ambo Christum: Judaeis scandalum, Gentibus stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Quid paras munimenta divitiis tuis? Audi Virtutem Dei: nihil fortius. Quid paras argumenta divitiis tuis? Audi Sapientiam Dei: nihil prudentius. Forte enim cum dixero, scandalizaberis, Judaeus eris; quia Christus Judaeis scandalum. Forte cum dixero, stultum tibi videbitur, Gentilis eris; quia Christus Gentibus stultitia. Christianus es, vocatus es: [PL38.405] vocatis autem Judaeis et Graecis Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia. Nolite contristari, cum dixero; nolite scandalazari, nolite velut insipientiae meae ore torto insultare. Audiamus. Quod enim dicturus sum, Christus dixit. Contemnis praeconem: time judicem. Quid ergo ego dicam? Jam me propemodum Evangelii lector paulo ante hac cura liberavit. Non ego lego, sed lecta recolo. Consilium quaerebas in causa tua deficiens: vide quid dicat fons recti consilii, fons unde quidquid imples, venenum non times.

CAPUT VI

6. Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Quid exspectas amplius? Res aperta est. Consilium patet, sed cupiditas latet: imo non latet, sed etiam ipsa, quod pejus est, patet. Non enim cessat rapina grassari: non enim cessat fraudare avaritia: non enim cessat perjurare malitia. Totum ut quid? Ut thesaurizetur. Et ubi ponatur? In terra. Recte quidem a terra in terram. Homini enim, a quo nobis dixi laborem fuisse propinatum, peccanti dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Merito thesaurus in terra, quia cor in terra. Ubi est ergo quod habemus ad Deum? Dolete qui intellexistis: corrigimini, si doluistis. Quamdiu laudare, et non facere? Verum est, nihil verius. Fiat ergo quod verum est. Unum Deum laudamus, et non mutamur, ut non etiam in hoc vane conturbemur.

7. Migrandae e terra in coelum divitiae. Ergo, Nolite vobis condere thesaurum in terra; sive experti quomodo pereat quod in terra reconditur, sive non experti, sed et vos saltem metuentes experiri. Quem non corrigunt verba, corrigant experimenta. Non surgitur, non proceditur, nisi ut una voce dicatur ab omnibus: Vae nobis, ruit mundus. Si ruit, quare non migras? Si tibi architectus diceret, ruituram domum tuam; nonne prius migrares, quam murmurares? Structor mundi dicit tibi ruiturum mundum, et non credis?

CAPUT VII

Audi vocem praedicentis, audi consilium commonentis. Vox praedicentis est, Et coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35). Vox commonentis est, Nolite vobis condere thesaurum in terra. Ergo si creditis Deo praedicenti, si non contemnitis commonentem, fiat quod dicit. Non enim ille te fallit, qui tale consilium dedit. Non perdes quod dedisti, sed sequeris quo misisti. Consilium ergo do: Da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Non sine thesauro remanebis: sed quod habes in terra sollicitus, habebis in coelo securus. Migra ergo. Consilium do servandi, non perdendi. Habebis, inquit, thesaurum in coelo: et veni, sequere me (Id. XIX, 21); ut ducam te ad thesaurum tuum. Non est hoc dispendium, [PL38.406] sed compendium. Evigilent homines. Audiant vel experti quod timeant, faciant unde non timeant, migrent in coelum. Frumentum ponis in terra; venit amicus tuus, qui novit frumenti et terrae naturam, docet tuam imperitiam, dicit tibi: Quid fecisti? Frumentum in terra in inferioribus posuisti: humidus locus est, putrescit quod posuisti, perdes laborem tuum. Respondes: Quid ergo faciam? migra inquit, in superiora. Audis ergo amicum consilium dantem de frumento tuo, et contemnis Deum consilium dantem de corde tuo? Frumentum tuum times ponere in terra, et cor tuum perdis in terra? Ecce Dominus Deus tuus, cum dat tibi consilium de corde tuo, Ubi enim, inquit, fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Leva, inquit, cor in coelum, ne computrescat in terra. Consilium est ejus qui vult servare, non perdere.

CAPUT VIII

8. Laturarii nostri pauperes sunt. Si ergo ita est, quomodo poenitet eos qui non fecerunt? Modo quid sibi dicunt? In coelo haberemus quod in terra perdidimus. Invasit hostis domum, numquid invaderet coelum? Occidit servum custodem, numquid occideret Dominum servatorem? Quo fur non accedit, neque tinea corrumpit? Quam multi dicunt: Ibi haberemus, ibi nostros thesauros reconderemus, quo eos securi post paululum sequeremur? Quare non audivimus Dominum nostrum? Quare contempsimus Patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? Ergo si consilium est hoc, non simus pigri in tam bono consilio: et si migranda sunt quae habemus, in eum locum transferamus, unde non ea perdamus. Quid sunt pauperes quibus damus, nisi laturarii nostri, per quos in coelum de terra migramus? Da: laturario tuo das, ad coelum portat quod das. Quomodo, inquis, ad coelum portat? En video quia manducando consumit. Prorsus, non tenendo, sed manducando transportat. An excidit tibi, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? Si ante te mendicantem non contempsisti, attende ad quem pervenerit quod dedisti. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Christus accepit quod dedisti. Ille accepit, qui tibi unde dares dedit: ille accepit, qui in fine tibi se ipsum dabit.

CAPUT IX

9. Opera misericordiae sola commemoranda sunt in judicio. Nam et hoc aliquando, fratres, commonui Charitatem vestram, quod me, fateor, in Scriptura Dei plurimum movet, et saepius debeo commonere. Rogo vos ut cogitetis, quod ait ipse Dominus noster Jesus Christus, in fine saeculi, cum venerit ad judicium, congregaturum se omnes gentes in conspectu suo, et divisurum homines in duas partes, ad dexteram alios, et ad sinistram alios positurum, [PL38.407] dextrisque dicturum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sinistris autem, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Quaere causas vel tantae mercedis, vel tanti supplicii, percipite regnum; et, Ite in ignem aeternum. Quare isti percepturi regnum? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quare isti ituri in ignem aeternum? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Matth XXV, 31-42). Quid est hoc, rogo? Video de his qui percepturi sunt regnum, quia dederunt tanquam boni et fideles Christiani, verba Domini non contemnentes, et cum fiducia promissa sperantes, fecerunt hoc; quia si non fecissent, vitae ipsorum bonae sterilitas ista non utique convenisset. Forte enim casti erant, non fraudatores, non ebriosi, abstinentes se ab operibus malis. Si hoc non adderent, steriles remanerent. Fecissent enim, Declina a malo: non fecissent, Et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Verumtamen etiam ipsis non ait: Venite, percipite regnum; caste enim vixistis, nulli fraudem fecistis, neminem pauperem oppressistis, limitem nullius invasistis, neminem jurando fefellistis. Non dixit haec: sed, Percipite regnum, quia esurivi, et dedistiss mihi manducare. Quantum hoc excellit, quando caetera tacuit, et hoc solum Dominus nominavit?

CAPUT X

Rursus ad illos: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Quam multa posset in impios dicere, si quaererent, Quare imus in ignem aeternum? Quare, quaeris, adulter, homicida, fraudator, sacrilege, blasphemator, infidelis? Nihil horum: sed, Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare.

10. Ratio cur de eleemosynis tantum agatur in judicio. Video vos moveri sicut moveor. Et vere mira res. Hujus autem admirabilis rei rationem colligo ut possum, quam vos non celabo. Scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Item scriptum est: Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te deprecabitur Dominum (Id. XXIX, 15). Item scriptum est: Consilium meum audi, Rex, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24). Et alia multa sunt divini eloquii documenta, quibus ostenditur multum valere eleemosynam ad exstinguenda et delenda peccata. Proinde illis quos damnaturus est, imo plus illis quos coronaturus est, solas eleemosynas imputabit, tanquam dicens: Difficile est, ut si examinem vos et appendam vos, scruter diligentissime facta vestra, non inveniam unde vos damnem: sed ite in regnum, esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Non ergo itis in regnum, quia non peccastis: sed quia vestra peccata eleemosynis redemistis. Rursus et illis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et illi tanquam noxii, olim rei, sero trementes, attendentes peccata sua, quando auderent dicere, immerito se damnari, immerito in se hanc depromi a judice tam justo sententiam? Considerando conscientias suas, considerando omnia [PL38.408] vulnera animae suae, quando auderent dicere, Injuste damnamur? De quibus ante in Sapientia dictum est: Traducent eos ex adverso iniquitates eorum (Sap. IV, 20). Sine dubio videbunt se juste damnari pro sceleribus et criminibus suis: et quasi eis diceret, Non, non inde unde putatis; sed quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si enim ab illis omnibus vestris factis aversi, et ad me conversi, illa omnia crimina atque peccata eleemosynis redemissetis, ipsae eleemosynae modo liberarent vos, et a reatu tantorum criminum absolverent. Beati enim misericordes, quoniam ipsis misericordia praestabitur (Matth. V, 7). Modo autem ite in ignem aeternum. Judicium sine misericordia, ei qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13)

CAPUT XI

11. Deus egere voluit in pauperibus. Commendaverim vobis, fratres mei: date panem terrenum, et pulsate ad coelestem. Dominus panis est: Ego sum panis, inquit, vitae (Joan. VI, 35). Quomodo dabit tibi, qui non das egenti? Eget ad te alter, eges ad alterum: et cum eges ad alterum et eget ad te alter, ille ad egentem eget. Nam ad quem tu eges, nullius eget. Fac quod circa te fiat. Non enim quomodo inter se solent improperare quodam modo beneficia amici: Ego tibi praestiti hoc; respondetur, Et ego tibi hoc: vult ut praestemus ei, quia et ipse praestitit nobis. Nullius indiget, ideo verus est Dominus. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Cum ergo sit Dominus et verus Dominus, et bonorum nostrorum non egeat; tamen ut aliquid etiam erga illum faceremus, esurire dignatus est in pauperibus suis. Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Domine, quando te vidimus esurientem? Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Breviter ergo audiant homines, digneque considerent quantum sit meritum, Christum pavisse esurientem; et quale sit crimen, Christum contempsisse esurientem.

12. Poenitentia sterilis nihil prodest. Mutat quidem homines in melius poenitentia peccatorum: sed nec ipsa videtur aliquid profutura, si ab operibus misericordiae sterilis fuerit. Testatur hoc Veritas per Joannem, qui venientibus ad se dicebat: Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo dignos fructus poenitentiae. Et ne dicatis, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Ahrahae. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. De hoc utique fructu superius ait. Facite fructus dignos poenitentiae.

CAPUT XII

Quisquis itaque istos fructus non fecerit, sine causa putat per sterilem poenitentiam se mereri veniam peccatorum. Qui sint autem isti fructus, ipse consequenter ostendit. Nam post haec ejus verba interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? id est, qui sunt isti fructus, quos ut faciamus hortaris, et terres? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III, 7-11). Quid manifestius, fratres mei? quid certius? quid expressius? [PL38.409] Quid ergo aliud sonat, quod superius ait, Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur: nisi quod sinistri audituri sunt, Ite in ignem aeternum; esurivi enim, et non dedistis mihi manducare? Parum est itaque recedere a peccatis, si praeterita curare neglexeris: sicut scriptum est, Fili, peccasti, ne adjicias iterum. Et ne hoc solo securum se esse putaret: Et de pristinis, inquit, deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI, 1). Sed quid proderit deprecari, si te non dignum feceris exaudiri, non faciendo frutus dignos poenitentiae; ut tanquam sterilis arbor excidaris, et in ignem mittaris? Si ergo vultis exaudiri, cum deprecamini pro peccatis vestris, Dimittite, et dimittetur vobis, date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38).

SERMO LXI. De verbis Evangelii Matthaei VII, 7-11, Petite, et dabitur vobis, etc. Exhortatorius ad faciendas eleemosynas

CAPUT PRIMUM

1. Pater noster Deus est. In lectione sancti Evangelii hortatus est nos Dominus ad orandum. Petite, inquit, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, a quo petit filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Aut cum petit ovum, numquid scorpionem porriget ei? Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Cum sitis, inquit, mali, nostis bona data dare filiis vestris. Miranda res, fratres: mali sumus, et bonum Patrem habemus. Quid evidentius? Audivimus nomen nostrum: Cum sitis, inquit, mali bona data nostis dare filiis vestris. Et quos dixit malos, videte qualem Patrem illis ostendit: Quanto magis Pater vester? Quorum Pater? Certe malorum. Et qualis Pater? Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19).

CAPUT II

2. Homo de malo bonus non fit nisi a Deo. Pelagianos redarguit. Ergo, fratres, ideo mali bonum Patrem habemus, ne semper mali remaneamus. Nemo malus facit bonum. Si nemo malus facit bonum, homo malus quomodo se facit bonum? Facit de malo bonum, qui semper est bonus. Sana me, Domine, inquit, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero (Jerem. XVII, 14). Quid mihi dicunt vani vana: Tu te salvum facis, si volueris? Sana me, Domine, et sanabor. Nos boni conditi sumus a bono: fecit enim Deus hominem rectum (Eccle. VII, 30); arbitrio autem nostro facti sumus mali. Potuimus esse ex bonis mali, et poterimus esse ex malis boni. Sed qui semper est bonus, ipse facit ex malo bonum: quia ipse homo voluntate sua se sanare non potuit. Non quaeris medicum, ut vulneres te: sed cum vulneraveris te, quaeris qui sanet te. Bona ergo secundum tempus, bona temporalia, corporalia, carnalia novimus dare filiis nostris, etiam cum simus mali. Bona enim sunt [PL38.410] et ista, quis dubitet? Piscis, ovum, panis, pomum, frumentum, lux ista, aer iste quem ducimus, bona sunt haec: ipsae divitiae in quibus homines extolluntur, et pares suos homines alios non agnoscunt: in quibus, inquam, homines extolluntur, magis amantes vestem fulgentem, quam cogitantes communem cutem; ipsae ergo divitiae bonae sunt: sed ista omnia bona quae commemoravi, a bonis et malis haberi possunt; et cum bona sint, bonos tamen facere non possunt.

CAPUT III

3. Bonum duplex. Est ergo bonum, quod faciat bonum: et est bonum, unde facias bonum. Bonum quod facit bonum, Deus est. Non enim facit hominem bonum, nisi ille qui semper est bonus. Ergo ut sis bonus, Deum invoca. Aliud autem bonum est unde facias bonum: id est, quidquid habueris. Aurum est, argentum est; bonum est, non quod te faciat bonum, sed unde facias bonum. Habes aurum, habes argentum; et concupiscis aurum et concupiscis argentum. Et habes, et concupiscis; et plenus es, et sitis. Morbus est, et non opulentia. Sunt homines in morbo, humore pleni sunt, et semper sitiunt. Humore pleni sunt, et humorem sitiunt. Quomodo ergo delectas opulentiam, qui habes hydropem concupiscentiam? Habes ergo aurum, bonum est: habes, non unde sis bonus, sed unde facias bonum. Quod bonum, inquis, facturus sum de auro? Non audisti Psalmum? Dispersit, inquit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CX, 9). Hoc est bonum, hoc est bonum unde bonus es, justitia. Si habes bonum unde sis bonus; fac bonum de bono unde non es bonus. Habes pecuniam, eroga. Erogando pecuniam, auges justitiam. Dispersit enim, distribuit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi. Vide quid minuatur, et quid augeatur. Minuitur pecunia, augetur justitia. Illud minuitur quod eras dimissurus, illud minuitur quod eras relicturus: illud augetur quod in aeternum es possessurus.

CAPUT IV

4. Eroganda pecunia, ut habeatur justitia. Mendicus Dei. Ad petendum similitudinibus Deus hortatur. Consilium do lucrorum, disce mercari. Laudas enim mercatorem, qui vendit plumbum, et acquirit aurum; et non laudas mercatorem qui erogat pecuniam, et acquirit justitiam? Sed ego, inquis, non erogo pecuniam, quia non habeo justitiam. Eroget pecuniam, qui habet justitiam: ego non habeo justitiam, habeam vel pecuniam. Ergo quia non habes justitiam, ideo non vis erogare pecuniam? Magis eroga pecuniam, ut habeas justitiam. A quo enim habebis justitiam, nisi a Deo fonte justitiae? Ergo si vis habere justitiam, esto mendicus Dei, qui te paulo ante ex Evangelio ut peteres, quaereres, pulsares, monebat. Mendicum suum sciebat, et ecce paterfamilias et magnus dives, divitiarum scilicet spiritualium et aeternarum, hortatur, et dicit tibi: Pete, quaere, pulsa. Qui petit accipit: quaerens invenit: pulsanti aperietur. Hortatur ut petas: negabit quod petis?

[PL38.411] 5. Vidua ad judicem. Attende a contrario similitudinem vel comparationem, sicut de illo divite ini quo, hortantem nos ad orationem, quando ait Dominus: Erat quidam judex in civitate, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur. Quaedam vidua interpellabat eum quotidie, et dicebat, Vindica me. Nolebat ille per tempus: illa interpellare non desinebat; et fecit taedio, quod nolebat beneficio (Luc. XVIII, 1-8). Sic enim a contrario nos admonuit ut petamus.

CAPUT V

6. Amicus ad amicum. Venit, inquit, ad amicum suum, cui hospes venerat; et coepit pulsare, et dicere: Hospes mihi venit, commoda mihi tres panes. Respondit ille: Jam requiesco, et mecum servi mei requiescunt. Ille non cessat, astat, instat, pulsat; et tanquam amicus ab amico mendicat. Et quid ait, Dico vobis, quia surgit, et non propter amicitiam ejus, sed propter improbitatem dat illi quantos voluerit (Id. XI, 5-15). Non propter amicitiam, quamvis amicus sit, sed propter improbitatem. Quid est, propter improbitatem? Quia pulsare non destitit: quia et cum esset negatum, non se avertit. Ille qui nolebat dare, quod petebatur fecit, quia ille in petendo non defecit. Quanto magis dabit bonus, qui nos hortatur ut petamus; cui displicet, si non petamus? Sed cum aliquando tardius dat, commendat dona, non negat. Diu desiderata, dulcius obtinentur: cito autem data, vilescunt. Pete, quaere, insta. Petendo et quaerendo crescis, ut capias. Servat tibi Deus, quod non vult cito dare; ut et tu discas magna magne desiderare. Inde oportet semper orare, et non deficere (Id. XVIII, 1).

CAPUT VI

7. Qui, a quo, quid petamus. Si ergo, fratres mei, mendicos suos nos fecit Deus, monendo nos, et hortando et jubendo ut petamus, quaeramus, pulsemus; attendamus et nos qui a nobis petunt. Petimus nos. A quo petimus? qui petimus? quid petimus? A quo, vel qui, vel quid petimus? Petimus a Deo bono: petimus homines mali: petimus autem justitiam, unde simus boni. Hoc ergo petimus quod in aeternum habeamus: quo cum saturati fuerimus, ulterius non egeamus. Sed ut saturemur, esuriamus et sitiamus; esuriendo et sitiendo petamus, quaeramus, pulsemus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quare beati? Esuriunt et sitiunt, et beati sunt? Aliquando enim egestas beata est? Non inde beati sunt, quia esuriunt et sitiunt; sed quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Ibi erit beatitudo in saturitate, non in fame. Sed praecedat saturitatem fames, ne fastidium non perveniat ad panes.

CAPUT VII

8. Qui, a quibus, quidve petunt hic mendici nostri. Ergo diximus, a quo petamus, qui petamus, quid petamus. Sed petitur et a nobis. Mendici enim Dei sumus: ut agnoscat ille mendicos suos, agnoscamus et nos nostros. Sed et ibi etiam cogitemus, quando petitur a nobis, qui petunt, a quibus petunt, quid petunt. Qui petunt? Homines. A quibus petunt? Ab hominibus. Qui petunt? Mortales. A quibus petunt? A mortalibus. Qui petunt? Fragiles. A quibus petunt? A fragilibus. Qui petunt? Miseri. A quibus petunt? A miseris. Excepta substantia facultatum, [PL38.412] tales sunt qui petunt, quales sunt a quibus petunt. Quam frontem habes petendo ad Dominum tuum, qui non agnoscis parem tuum? Non sum, inquit, talis: absit a me, ut talis sim. Inflatus obsericatus ista loquitur de pannoso. Sed ego nudos interrogo. Non interrogo in vestibus, quales sitis, sed quales nati fueritis. Ambo nudi, ambo infirmi, miseram vitam inchoantes, ideo ambo plorantes.

CAPUT VIII

9. Dives et pauper in nativitate et morte aequales. Ecce recole, dives, primordia tua: vide utrum huc aliquid attuleris. Jam venisti, et tanta invenisti. Dic, rogo te, quid attulisti? Dic quid attuleris. Aut si dicere erubescis, Apostolum audi: Nihil intulimus in hunc mundum. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum. Sed forte quia nihil attulisti, et hic multa invenisti, aliquid hinc tecum ablaturus es? Et hoc fortasse amore divitiarum trepidas confiteri: audi et hoc. Et hoc Apostolus dicat, qui te non palpat. Nihil intulimus in hunc mundum, utique quando nati sumus; sed nec auferre aliquid possumus, utique quando de mundo exiemus. Nihil attulisti, nihil hinc auferes: quid te inflas contra pauperem? Quando nascuntur infantes, recedant de medio parentes, servi, clientes; recedant de medio turbae obsequentes, et agnoscantur pueri divites flentes. Pariant simul dives et pauper, pariant simul mulier dives et mulier pauper: non attendant quod pariunt, discedant paululum, redeant et agnoscant. Ecce, dives, nihil attulisti in hunc mundum: sed nec auferre hinc aliquid potes. Quod dixi de natis, hoc dico de mortuis. Certe quando aliquo casu vetera sepulcra franguntur, ossa divitis agnoscantur. Ergo dives audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum. Agnosce, verum est. Sed nec auferre aliquid possumus. Agnosce, et hoc verum est.

CAPUT IX

10. Aliud est esse divitem, aliud velle divitem fieri. Vermis divitiarum, superbia. Quid ergo sequitur: Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam sequentes, a fide pererraverunt. Attende quid dimiserunt. Doles quia hoc dimiserunt: vide quo se inseruerunt. Audi: A fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis. Sed qui? Qui volunt divites fieri. Aliud est, esse divitem; aliud, velle fieri divitem. Dives est, qui a divitibus natus est: non quia voluit, dives est, sed quia multi haereditates dimiserunt. Video facultates, non interrogo voluptates. Hic cupiditas accusatur, non aurum, non argentum, non divitiae, sed cupiditas. Nam qui nolunt divites fieri, vel qui non curant, vel non ardent cupiditatibus, non avaritiae facibus accenduntur, sed divites sunt, audiant Apostolum. Hodie lectum est, Praecipe divitibus hujus mundi. Praecipe. Quid? Praecipe ante omnia, non superbe sapere. Nihil enim est quod sic generent divitiae, quomodo superbiam. Omne pomum, omne granum, omne frumentum, omne lignum habet vermem suum. Et alius est vermis mali, alius pyri, [PL38.413] alius fabae, alius tritici. Vermis divitiarum superbia.

CAPUT X

11. Divitiarum usus ad comparandam aeternam vitam. Ergo praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere. Exclusit vitium, doceat usum. Non superbe sapere. Unde autem non superbe sapere? De eo quod sequitur, Neque sperare in incerto divitiarum. Qui non sperant in incerto divitiarum, non superbe sapiunt. Si non altum sapiunt, timeant. Si timent, non altum sapiunt. Quam multi heri divites, hodie pauperes? Quam multi dormiunt divites, et venientibus latronibus et cuncta auferentibus, evigilant pauperes? Ergo non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: temporalia, et aeterna. Sed magis ad fruendum, aeterna; ad utendum temporalia. Temporalia, tanquam viatoribus; aeterna, tanquam habitatoribus. Temporalia, unde bona faciamus; aeterna, unde boni efficiamur. Ergo hoc faciant divites: non superbe sapiant, neque sperent in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: hoc faciant. Ex eo autem quod habent quid faciant? Audi quid: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant. Habent enim unde. Quare non faciunt? Paupertas difficultas est. Facile tribuant, habent unde. Communicent, id est, pares suos mortales agnoscant. Communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Non enim quia dico, inquit, Facile tribuant, communicent, exspoliare illos volo, nudare illos volo, inanes relinquere volo. Doceo lucrum, cum ostendo, Thesaurizent sibi. Non enim volo ut pauperes remaneant. Thesaurizent sibi. Non ut perdant, dico: sed quo migrent, ostendo. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 7-10, 17-19). Haec ergo falsa vita est: apprehendant veram vitam. Vanitas enim vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia tanta hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? Apprehendenda est ergo vera vita, migrandae sunt facultates nostrae ad locum verae vitae; ut hoc ibi inveniamus, quod hic damus. Mutat illa, qui mutat et nos.

CAPUT XI

12. Divites sic utantur superfluis suis, ut tribuant pauperibus necessaria. Date ergo pauperibus, fratres mei. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nihil dives habet de divitiis suis, nisi quod ab illo postulat pauper, victum et tegumentum. Hinc tu quid plus habes ex omnibus quae habes? Accepisti victum, accepisti necessarium tegumentum. Necessarium dico, non inane, non superfluum. Quid plus de divitiis tuis capis? Dic mihi. Certe omnia tua superflua erunt. Quae sunt tua superflua, sint pauperibus necessaria. Sed ego, inquis, pretiosas epulas accipio, pretiosis cibis vescor. Pauper quid? Vilibus. Vilibus cibis vescitur pauper; ego, inquit, pretiosis. Interrogo vos, quando fueritis ambo satiati: Pretiosus cibus ad te intrat; quid fit, cum intraverit? Nonne si specularia in ventre haberemus, de omnibus [PL38.414] cibis pretiosis erubesceremus, quibus saturatus es? Esurit pauper, esurit dives: saturari quaerit pauper, saturari quaerit dives. Saturatur pauper de vilibus cibis, saturatur dives de pretiosis cibis. Saturitas aequalis est: possessio una est, quo ambo volunt pervenire; sed ille per compendium, ille per circuitum. Sed melius, inquis, mihi sapiunt apparata pretiosa. Vix fastidiosus satiaris. Nescis quomodo sapit, quod fames accendit. Neque ita hoc dixi, ut divites cogam epulis et cibis pauperum vesci. Utantur divites consuetudine infirmitatis suae: sed doleant, aliter se non posse. Melius enim possent, si aliter possent. Si ergo non extollitur pauper de mendicitate, tu quare extolleris de infirmitate? Utere cibis electis, pretiosis, quia sic consuesti, quia non aliter potes; quia si consuetudinem mutes, aegrotas. Conceditur tibi: utere superfluis, da pauperibus necessaria; utere pretiosis, da pauperibus vilia. Exspectat a te, exspectas a Deo: exspectat ille manum quae facta est secum, exspectas tu manum quae fecit te. Sed non solum te fecit, sed et pauperem tecum. Dedit vobis unam viam istam vitam; invenistis vos comites, unam viam ambulatis: ille nihil portat, tu nimium oneratus es: ille nihil secum portat, tu tecum plus portas quam opus est. Oneratus es: da illi de eo quod habes; et illum pascis, et onus minuis.

CAPUT XII

13. Ad eleemosynas urget. Date ergo pauperibus: rogo, moneo, praecipio, jubeo. Quidquid vultis date pauperibus. Non enim occultabo Charitati vestrae, quare hunc sermonem necesse habui vobis promere. Ex quo hic sumus euntes ad ecclesiam, et redeuntes, pauperes interpellant nos, et dicunt ut dicamus vobis, ut aliquid accipiant a vobis. Nos monuerunt loqui vobis: et cum se vident non accipere a vobis, inaniter nos arbitrantur laborare in vobis. Exspectant aliquid et a nobis. Damus quantum habemus, damus sicut possumus: numquid tamen ad eorum necessitatem implendam idonei sumus? Quia ergo ad eorum necessitatem implendam idonei non sumus, vel ad vos legati ipsorum sumus, Audistis, laudastis: Deo gratias. Semen accepistis, verba reddidistis. Laudes istae vestrae gravant nos potius, et in periculum mittunt: toleramus illas, et tremimus inter illas. Tamen, fratres mei, istae laudes vestrae folia sunt arborum: fructus quaeritur.

SERMO LXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VIII, 8-12, Non sum dignus ut sub tectum meum intres, etc. Necnon de verbis Apostoli, I Cor. VIII, 10-12, Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, etc

CAPUT PRIMUM

1. Centurionis humilitas. Audivimus, [PL38.415] cum Evangelium legeretur, fidem nostram in humilitate laudari. Ad domum quippe Centurionis cum se promitteret Dominus Jesus iturum, ut puerum ejus sanaret, ille respondit: Non sum dignus ut sub tectum meum intres: sed tantum dic verbum, et sanabitur. Dicendo se indignum, praestitit dignum; non in cujus parietes, sed in cujus cor Christus intraret. Neque hoc diceret cum tanta fide et humilitate, nisi illum, quem timebat intrare in domum suam, corde gestaret. Nam non erat magna felicitas, si Dominus Jesus intraret in parietes ejus, et non esset in pectore ejus. Magister quippe humilitatis et verbo et exemplo, discubuit et in domo cujusdam pharisaei superbi, nomine Simonis (Luc. VII, 36). Et cum in domo ejus recumberet, non erat in corde ejus ubi caput Filius hominis reclinaret.

2. Superbus a discipulatu Christi repulsus. Vita animae, Deus. Ita enim quemdam superbum, quantum intelligitur ex verbis ipsius Domini, ultro secum ire cupientem, a suo discipulatu revocavit. Sequar te, Domine, ait, quocumque ieris. Et Dominus in ejus corde invisibilia videns: Vulpes, inquit, foveas habent, et volatilia coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Hoc est, Habitant in te insidiae sicut vulpes, habitat superbia sicut coeli volatilia: Filius autem hominis simplex contra insidias, humilis contra superbiam, non habet ubi caput suum reclinet. Et ipsa reclinatio capitis, non erectio, humilitatis magistra est. Revocat ergo istum ire cupientem, trahit alium recusantem. Eodem quippe loco ait cuidam: Sequere me. Et ille: Sequar te, Domine: sed sine me primo ire et sepelire patrem meum. Pie quidem excusavit: et ideo dignior cujus excusatio removeretur, vocatio firmaretur. Pium erat quod volebat facere: sed docuit magister quid deberet praeponere. Volebat enim eum esse vivi verbi praedicatorem, ad faciendos victuros. Erant autem alii, per quos illa necessitas impleretur. Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos (Id. IX, 57-60). Infideles cadaver quando sepeliunt, mortui mortuum sepeliunt. Illius corpus animam perdidit: illorum anima Deum. Sicut enim vita corporis anima est: sic vita animae Deus. Sicut exspirat corpus, cum animam emittit: ita exspirat anima, cum Deum amittit. Deus amissus, mors animae: anima emissa, mors corporis. Mors corporis necessaria: mors animae voluntaria.

3. Centurionis fides in humilitate. Discumbebat ergo Dominus in domo pharisaei cujusdam superbi. In domo ejus erat, ut dixi; et in pectore ejus non erat. In hujus vero Centurionis domum non intravit, et pectus possedit. Zacchaeus vero Dominum et domo suscepit, et animo (Id. XIX, 6). Hujus tamen fides in humilitate laudatur. Dixit enim, Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Et Dominus, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: secundum carnem. Nam et iste jam Israelites erat secundum spiritum. Venerat Dominus ad Israelem carnalem, id est, ad Judaeos, ibi primum quaerere oves perditas, in quo populo, et de quo populo etiam corpus assumpserat: [PL38.416] Non ibi inveni tantam fidem, ipse dicit. Possumus nos metiri fidem hominum, sicut homines: ille qui interiora cernebat, ille quem nemo fallebat, perhibuit testimonium cordi hominis, audiens verba humilitatis, pronuntians sententiam sanitatis.

CAPUT II

4. In centurione Gentes figuratae. Unde autem hoc praesumpsit? Et ego, inquit, homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Potestas sum quibusdam sub me positis, positus sub potestate quadam super me. Si ergo ego, inquit, homo sub potestate, jubendi habeo potestatem; quid tu possis, cui omnes serviunt potestates? Erat autem iste de Gentibus: erat quippe centurio. Jam Judaea gens habebat militem Romani imperii. Ibi iste militem agebat, quantum agere centurio poterat; et sub potestate, et habens potestatem; subditus obediens, subditos regens. Dominus autem (quod intendat praecipue necessario Charitas vestra), quamvis in populo Judaico esset, jam pronuntiabat Ecclesiam toto orbe terrarum futuram, in quam erat missurus Apostolos: ipse a Gentibus non visus et creditus, a Judaeis visus et occisus. Quomodo enim domum hujus Dominus corpore non intravit, et ejus tamen fidem atque ipsam domum absens corpore, praesens majestate sanavit: sic et idem Dominus in solo Judaeo populo corpore fuit; apud alias gentes nec de virgine natus est, nec passus est, nec pedibus ambulavit, nec humana pertulit, nec divina mirabilia fecit. Nihil horum in caeteris gentibus: et tamen de illo impletum est, quod dictum erat, Populus quem non cognovi, servivit mihi. Quomodo, si non cognovit? In auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Judaea gens cognovit, et crucifixit: orbis terrarum audivit, et credidit.

CAPUT III

5. Mulier tangens fimbriam Christi, cum eum turba premit. Hanc quodam modo absentiam corporis sui et praesentiam virtutis suae in omnibus Gentibus, et in illa muliere significavit, quae fimbriam vestimenti ejus tetigerat, cum requirit dicens: Quis me tetigit? Tanquam absens, requirit: tanquam praesens, sanat. Turbae te, inquiunt discipuli, comprimunt, et dicis: Quis me tetigit (Luc. VIII, 43-48)? Quasi enim sic ambularet, ut a nullo prorsus corpore tangeretur, ita dixit, Quis me tetigit? Et illi, Turbae te comprimunt. Et tanquam diceret Dominus, Tangentem quaero, non prementem. Sic etiam nunc est corpus ejus, id est, Ecclesia ejus. Tangit eam fides paucorum, premit turba multorum. Corpus enim Christi esse Ecclesiam, tanquam filii ejus, audistis: et si vultis, ipsi estis. Apostolus multis locis hoc dicit: Pro corpore, inquit, ejus quae est Ecclesia (Coloss. I, 24). Et iterum: Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Si ergo corpus ejus sumus, quod tunc corpus ipsius in turba patiebatur, hoc patitur Ecclesia ipsius. A turbis premitur: a paucis tangitur. Caro eam premit, fides tangit. Erigite igitur oculos, obsecro vos, qui [PL38.417] habetis unde videatis. Habetis enim quod videatis. Erigite oculos fidei, tangite extremam fimbriam vestimenti, sufficiet ad salutem.

6. Impletum nunc quod in Evangelio praedicebatur. Judaei quare filii regni. Videte quod audistis ex Evangelio tunc futurum, tunc praesens est. Ideo, inquit, dico vobis: propter laudatam Centurionis fidem, tanquam alienigenae carne, domestici corde Propterea, inquit, multi ab oriente et occidente venient. Non omnes, sed multi: tamen ipsi ab oriente et occidente: istis duabus partibus totus orbis designatur. Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno coelorum: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Filii autem regni, Judaei scilicet. Unde filii regni? Quia Legem acceperunt, ad quos Prophetae missi sunt, apud quos templum et sacerdotium fuit, qui celebrabant figuras omnium futurorum. Quarum enim rerum figuras celebraverunt, praesentiam non agnoverunt. Filii ergo regni ibunt, inquit, in tenebras exteriores; ibi erit ploratus et stridor dentium. Videmus Judaeos reprobatos, videmus Christianos ab oriente et occidente vocatos ad quoddam convivium coeleste, ut recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob; ubi panis justitia, ubi potus sapientia.

CAPUT IV

7. Reprehenduntur in idolio convivantes cum Paganis. Attendite ergo, fratres: hoc enim estis, ex hoc populo estis, jam tunc praedicto, nunc praesentato. De his utique estis, qui vocati sunt ab oriente et occidente recumbere in regno coelorum, non in templo idolorum. Estote ergo corpus Christi, non pressura corporis Christi. Habetis vestimenti fimbriam, quam tangatis, ut a profluvio sanguinis, id est, carnalium voluptatum fluxu sanemini. Habetis, inquam, vestimenti fimbriam, quam tangatis. Vestem putate Apostolos, sub textura unitatis adhaerentes lateribus Christi. In his Apostolis erat tanquam fimbria minimus et novissimus Paulus: ipso dicente, Ego sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9). In veste novissimum et minimum, fimbria est. Fimbria cum contemptu aspicitur: sed cum salute tangitur. Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphizamur (Id. IV, 11). Quid tam extremum, quid tam contemptibile? Tange, si fluxum sanguinis pateris: exiet virtus de illo cujus vestis est, et sanabit te. Fimbria modo tangenda proponebatur, quando ex eodem apostolo legebatur: Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem; nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? Quomodo putatis decipi posse simulacris homines, quae a Christianis honorari putant? Novit, inquit, Deus cor meum. Sed frater tuus non novit cor tuum. Si infirmus es, cave majorem aegritudinem: si firmus es, cura fratris infirmitatem. Qui vident ista, aedificantur ad alia, ut non tantum ibi manducare, sed et sacrificare desiderent. [PL38.418] Ecce perit infirmus in tua scientia frater. Audi, frater: si contemnebas infirmum, etiam fratrem contemnis? Expergiscere. Quid, si in ipsum Christum peccas? Attende enim quod nullo pacto possis contemnere. Sic autem, inquit, peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Eant nunc, qui ista contemnunt, et recumbant in idolio: nonne erunt prementes, non tangentes? et cum recubuerint in idolio, veniant et impleant ecclesiam; non salutem accepturi, sed pressuram facturi.

CAPUT V

8. Majoris alicujus metu recumbentes in idolio. Observantia in majorem quemque sit ordinata. Sed timeo, inquies, ne offendam majorem. Time prorsus, ne offendas majorem; et non offendis Deum. Qui enim times, ne offendas majorem, vide ne forte sit major isto, quem times offendere. Majorem certe noli offendere. Haec tibi regula proponitur. Nonne manifestum est, eum minime offendendum, qui major est caeteris? Discute nunc majores tuos. Primi tibi sunt pater et mater: si recte educantes, si in Christum nutrientes; audiendi in omnibus, obtemperandum eis in omni jussione; contra majorem nihil jubeant, et serviatur illis. Quis est, inquis, major eo qui me generavit? Ille qui te ipsum creavit. Generat enim homo, creat Deus. Unde generat homo, nescit: quid generaturus sit, nescit. Ille qui te vidit ut faceret, antequam esset quem fecit, certe major est patre tuo. Major sit patria et ipsis parentibus tuis; ut quidquid jusserint parentes contra patriam, non audiantur. Et quidquid jusserit patria contra Deum, non audiatur. Si enim sanari vis, si post fluxum sanguinis, si post duodecim annos in illo morbo, si post consumpta omnia in medicis, et non recepta sanitate aliquando vis sana fieri, o mulier, quam alloquor in typo Ecclesiae, jubet illud pater tuus, et illud jubet populus tuus. Sed dicit tibi Dominus tuus, Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Quo bono? quo fructu? qua mercede? Quoniam concupivit, inquit, rex decorem tuum (Psal. XLIV, 11, 12). Concupivit quod fecit: quoniam ut pulchram faceret, foedam amavit. Pro infideli et foeda sanguinem fudit, fidelem ac pulchram reddidit, dona sua in te amavit. Quid enim sponso tuo contulisti? Quid in dotem a priore patre et priore populo accepisti? Nonne luxurias et pannos peccatorum? Abjecit pannos tuos, discidit cilicium tuum: misertus est, ut ornaret; ornavit, ut amaret.

CAPUT VI

9. Scandalum fratri, peccatum est in Christum. Quid plura, fratres? Christiani audistis, quia peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Nolite contemnere, si non vultis deleri de libro vitae. Quamdiu conamur luculenter et delectabiliter vobis dicere, quod dolor noster cogit quomodocumque dicere, et tacere non permittit? Quicumque voluerint ista contemnere, in Christum peccant, videant quid agant. Paganos reliquos colligi volumus, lapides estis in via; venire volentes offendunt, et redeunt. Dicunt enim in cordibus suis: Quare nos relinquamus deos, quos Christiani ipsi nobiscum colunt? Absit, a me, inquit, ut ego deos [PL38.419] Gentium colam. Novi, intelligo, credo. Quid facis de conscientia infirmi, quam percutis? Quid facis de pretio, si contemnis quod emptum est? Vide quanti emptum est, Peribit, inquit, infirmus in tua scientia: quam te dicis habere, ut scias quia nihil est idolum, et animo cogites Deum, et sic recumbas in idolio. In hac scientia perit infirmus. Et ne contemnas infirmum, addidit, propter quem Christus mortuus est. Quem vis contemnere, pretium ipsius attende, et cum morte Christi totum mundum appende. Et ne adhuc putares te in infirmum peccare, et leve duceres peccatum ac parvi penderes, In Christum, inquit, peccatis. Solent enim homines dicere: In hominem pecco, numquid in Deum? Nega Christum Deum. Audes negare Christum Deum? An aliud, in idolio cum recumberes, didicisti? Non admittit istam doctrinam Christi doctrina. Quaero ubi didiceris non esse Christum Deum. Pagani hoc solent dicere. Vides quid faciunt mensae malae? Vides quoniam corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor XV, 33)? Tu ibi de Evangelio loqui non potes, et de idolis loquentes audis. Amittis ibi quod Christus Deus est: et quod ibi bibis, in Ecclesia vomis. Forte hic audes loqui, forte inter turbas audes murmurare: Numquid Christus non homo fuit? nonne crucifixus est? A Paganis hoc didicisti, salutem perdidisti, fimbriam non tetigisti. Tange et in hoc fimbriam, recipe salutem. Sicut eam te tangere docuimus in eo quod scriptum est, Qui viderit fratrem in idolio recumbentem: tange illam et de divinitate Christi. De Judaeis dicebat eadem fimbria, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Ecce in quem verum Deum peccas, dum discumbis apud deos falsos.

10. Inepta excusatio recumbentium in idolio. Non est, inquit, Deus; quia genium est Carthaginis. Quasi si Mars aut Mercurius esset, Deus esset. Sed quomodo ab ipsis habeatur, attende; non quid sit. Nam et ego tecum scio quia lapis est. Si genium ornamentum est aliquod; cives Carthaginis bene vivant, et ipsi erunt genium Carthaginis. Si autem genium daemonium est, audisti et ibi: Quae immolant Gentes, daemonibus immolant, et non Deo: nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 20). Novimus quia non est Deus; utinam et ipsi sic norint: sed propter eos qui hoc non norunt infirmos, non debet percuti conscientia ipsorum. Hoc monet Apostolus. Nam et illi quod numen habeant et pro numine accipiant illam statuam, ara testatur. Quid illic facit ara, si illud non habetur pro numine? Nemo mihi dicat. Non est numen, non est Deus. Jam dixi, Utinam sic ipsi norint hoc, quomodo novimus omnes nos. Sed quid habeant, pro qua re habeant, quid ibi faciant, ara illa testatur. Convicit omnium colentium mentes, non convincat recumbentes.

CAPUT VII

11. Corpus Christi premere et tangere. Sed non premant Christiani, si premunt Pagani. Corpus Christi est. Nonne hoc dicebamus, quia corpus Christi premebatur, et non tangebatur,? Tolerabat ille prementes, quaerebat tangentes. Atque utinam, fratres, a Paganis prematur corpus Christi, a quibus premi solet; Christiani non premant corpus Christi. Fratres, ad nos pertinet vobis dicere, ad nos pertinet Christianis loqui. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? ipse Apostolus ait (I Cor. V, 12). Illos aliter alloquimur, tanquam infirmos, Blandiendum est illis, ut audiant veritatem: in vobis secanda putredo est. Si quaeritis unde vincantur Pagani, unde illuminentur, unde ad salutem vocentur: deserite solemnitates eorum, deserite nugas ipsorum; et si non consentiunt veritati nostrae, erubescant paucitati suae.

12. Praelatus seu bonus seu malus, piis nocere non valet. Bonus si fuerit qui tibi praeest, nutritor tuus est: malus si fuerit, tentator tuus est. Et nutrimenta libenter accipe, et in tentatione approbare. Esto aurum. Attende mundum istum tanquam fornacem aurificis: in uno angusto loco tria sunt, aurum, palea, ignis. Ad illa duo ignis apponitur, palea uritur, aurum purgatur. Cessit nescio quis minis, et adductus est ad idolium: vae mihi, quia paleam plango, cinerem video. Alius non cessit minis, non cessit terroribus; adductus ad judicem, stetit in confessione sua, non est flexus ad idolium: quid facit flamma? Nonne aurum purgat? State in Domino, fratres: potentior est qui vocavit vos. Minas impiorum ne timueritis. Inimicos patimini; habetis pro quibus oretis; prorsus non vos terreant. Haec est sanitas, haurite hinc in isto convivio: hic bibite, unde satiemini, non illic, unde insaniatis. State in Domino. Argentei estis, aurum eritis. Ista similitudo non a nobis est, de divina Scriptura est. Legistis, audistis: Sicut aurum in fornace probavit illos; et sicut holocausti nostiam accepit illos (Sap. III, 6). Ecce quid eritis ad thesauros Dei. Estote divites de Deo: non eum facturi divitem, sed de illo futuri divites. Impleat vos, aliud non admittatis ad cor vestrum.

CAPUT VIII

13. Observantia potestatum ordinata. Numquid in superbiam vos erigimus, aut dicimus vobis ut adversus potestates ordinatas contemptores sitis? Non hoc dicimus. Qui et hinc aegrotatis, tangite et hinc fimbriam illam vestimenti. Ipse dicit Apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 1, 2). Sed quid, si illud jubeat, quod non debes facere? [PL38.421] Hic sane contemne potestatem, timendo potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus advertite. Si aliquid jusserit curator, nonne faciendum est? Tamen si contra proconsulem jubeat, non utique contemnis potestatem, sed eligis majori servire. Nec hinc debet minor irasci, si major praelatus est. Rursum si aliquid ipse proconsul jubeat, et aliud jubeat imperator, numquid dubitatur isto contempto illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, et aliud Deus, quid judicatis? Solve tributum, esto mihi in obsequium. Recte, sed non in idolio. In idolio prohibet. Quis prohibet? Major potestas. Da veniam: tu carcerem, ille gehennam minatur. Hinc jam tibi assumenda est fides tua tanquam scutum, in quo possis omnia ignita jacula inimici exstinguere (Ephes. VI, 16).

CAPUT IX

14. Dolus potentis mali novaculae comparatur. Sed insidiatur contra te potens, et molitur contra te potens: acuit novaculam unde capillos radat, non unde caput incidat. Quod dixi, modo audistis in Psalmo: Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4). Quare dolum potentis mali novaculae comparavit? Quia non admittitur, nisi ad superflua nostra. Sicut capilli in corpore nostro tanquam superflui videntur, et sine detrimento carnis raduntur; sic quidquid potest tibi facere iratus potens, inter superflua tua numera. Tollit paupertatem tuam: numquid tollit divitias tuas? Paupertas tua, divitiae tuae in corde tuo. Superflua tua potuit tollere, damno potuit afficere, permissus et usque ad laedendum corpus. Etiam ista vita, cogitantibus aliam vitam; ista, inquam, vita inter superflua deputanda est. Nam et martyres contempserunt illam. Non vitam perdiderunt, sed vitam acquisierunt.

CAPUT X

15. Securitas piorum sub Dei praesidio. Certi estote, fratres, inimicos non admitti adversus fideles, nisi quantum prodest tentandis et probandis fidelibus. Certi estote, fratres, nemo aliud dicat. Omnem curam vestram super Dominum mittite, prorsus vos ipsos totos projicite in illum. Non se subducit, ut cadatis. Ille qui nos creavit, et de ipsis capillis nostris securitatem nobis dedit. Amen dico vobis, inquit, et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Matth. X, 30). Capilli nostri numerati sunt Deo: quanto magis mores nostri, cui sic noti sunt capilli nostri? Videte, quia minima nostra non contemnit Deus. Nam si contemneret, nec crearet. Nam et capillos nostros ipse utique creavit, et numeratos habet. Sed modo cum sint, inquis, forte peribunt. Et hinc audi vocem ejus: Amen dico vobis, capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). Quid times hominem, o homo in sinu Dei positus? Tu de illius sinu noli cadere: quidquid ibi passus fueris, ad salutem valebit, non ad perniciem. Laniatus membrorum martyres pertulerunt, et timent Christiani injurias temporum Christianorum? Qui tibi facit injuriam [PL38.422] modo, timens facit. Non dicit aperte, Veni ad idolum: non dicit aperte, Veni ad aras meas, ibi convivare. Et si dixerit, et nolueris, hoc conqueratur, hoc in postulationem, hoc in querimoniam deponat: Noluit venire ad aras meas, noluit venire ad templum quod veneror. Hoc dicat. Non audet dicere: sed alia machinatur dolose. Para capillos, novaculam acuit: ablaturus est superflua tua, rasurus quidquid relicturus es. Tollat quidquid permanebit, si potest. Quid tulit potens nocens? quid magnum tulit? Quod fur, quod effractor; ut multum saeviat, quod latro. Si et ad ipsum corpus occidendum permissus fuerit, quid tollit nisi quod latro? Honoravi, cum dixi, Latro. Nam qualiscumque latro, homo est. Quod febris, quod scorpius, quod fungus malus. Ista tota potentia saevientium est, facere quod fungus. Manducant homines fungum malum, et moriuntur. Ecce in qua fragilitate est vita humana: quam quandoque relicturus es, noli pro illa sic pugnare, ut tu relinquaris.

CAPUT XI

16. Vita aeterna laboris merces. Vita nostra Christus est: Christum attende. Pati venit, sed et glorificari; contemni, sed etiam exaltari; mori, sed etiam resurgere. Opus te terret, mercedem vide. Quare vis pervenire delicatus ad eam rem, ad quam non perducit nisi labor? Sed times ne perdas argentum tuum; quia ad argentum tuum cum magno labore pervenisti. Si ad argentum quod quandoque vel moriens amissurus es, non pervenisti sine labore; ad vitam aeternam sine labore vis pervenire? Charior sit tibi illa, ad quam post omnes labores sic pervenies, ut nunquam amittas. Si hoc tibi charum est, ad quod post omnes labores sic pervenisti, ut aliquando amissurus sis; quanto magis illa perpetua desiderare debemus?

17. Idola nisi legitima potestas detur, non frangenda. Verbis ipsorum ne credatis, nec timeatis. Hostes nos dicunt idolorum suorum. Sic praestet Deus, et det omnia in potestate, quomodo dedit quod fractum est. Hoc enim dicimus Charitati vestrae, ne faciatis ista, quando in potestate vestra non est, ut faciatis illud. Pravorum hominum est, furiosorum Circumcellionum, et ubi potestatem non habent saevire, et velle mori properant sine causa. Audistis quae vobis legimus, omnes qui nuper in Mappalibus adfuistis. Cum data vobis fuerit terra in potestatem (prius ait, in potestatem, et sic dixit quae facienda sunt), aras eorum, inquit, destruetis, lucos eorum comminuetis, et omnes titulos eorum confringetis (Deut. VII, 1, 5). Cum acceperitis potestatem, hoc facite. Ubi nobis non est data potestas, non facimus; ubi data est, non praetermittimus. Multi pagani habent istas abminationes [PL38.423] in fundis suis: numquid accedimus, et confringimus? Prius enim agimus, ut idola in eorum corde frangamus. Quando christiani et ipsi facti fuerint, aut invitant nos ad tam bonum opus, aut praeveniunt nos. Modo orandum est pro illis, non irascendum illis. Si movet dolor magnus, adversum Christianos movet, adversum fratres nostros movet, qui sic volunt intrare in ecclesiam, ut hic corpus habeant, alibi cor. Totum intus esse debet. Si intus est quod videt homo, quare foris est quod videt Deus?

CAPUT XII

18. Idololatrarum injustae querimoniae. Sciatis autem, charissimi, murmura illorum conjungere se cum haereticis, cum Judaeis. Haeretici, Judaei et Pagani unitatem fecerunt contra unitatem. Quia contigit ut in aliquibus locis disciplinam acciperent Judaei propter improbitates suas; criminantur, et suspicantur, aut fingunt, quia talia de illis semper quaeramus. Quia contigit ut alicubi haeretici poenas darent legibus pro impietate et furore violentiarum suarum; jam dicunt nos per omnia quaerere aliquam incommoditatem ipsorum ad perniciem. Rursus quia contra Paganos placuit ut leges ferrentur, imo pro Paganis, si sapiant (Sicut enim pueris insensatis ad lutum ludentibus, et manus inquinantibus, paedagogus cum venit severus, lutum de manu excutit, codicem porrigit: ita voluit Deus per principes subditos sibi terrere corda insensata puerilia, ut abjiciant lutum de manibus, et aliquid utile faciant. Quid est utile de manibus? Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 7). Et tamen pueri evadunt ab oculis paedagogi, et redeunt ad lutum furtim; et quando inveniuntur, abscondunt manus, ne videantur): quia ergo voluit Deus, putant nos ubicumque quaerere idola; quae cum invenerimus, in omnibus locis frangere. Quare? Non ante nos sunt loca, in quibus sunt? Aut vere ignoramus ubi sint ista? Et tamen non facimus: quia non dedit in potestatem Deus. Quando dat Deus in potestatem? Quando christianus erit cujus res est. Modo factum voluit cujus res est. Si nollet ipsum locum dare Ecclesiae, et tantum juberet in re sua non esse idola; puto quia debuit summa devotione fieri, ut a Christianis adjuvaretur absens christiana anima, quae in terra vult Deo gratias agere, non vult ibi aliquid esse in contumeliam Dei. Huc accedit, quia Ecclesiae dedit ipsa loca. Et in re Ecclesiae idola futura erant? Fratres, ecce quid displicet Paganis. Parum est illis quia de villis ipsorum non illa tollimus, non illa frangimus: et in nostris volunt ea servari. Contra idola praedicamus, de cordibus illa tollimus: sumus persecutores idolorum: profitemur. Numquid servatores? Non facio ubi non possum; non facio ubi conqueritur dominus rei: ubi autem vult fieri, et gratias agit; reus ero; si non fecero.

SERMO LXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VIII, 23-27, Et ascendente eo in naviculam, etc

1. Navigantes in saeculo. De lectione recentissima sancti Evangelii, donante Domino, alloquor vos, et in illo exhortor, ut contra tempestates et fluctus saeculi hujus non dormiat fides in cordibus vestris. Non enim revera Dominus Christus mortem habuit in potestate, somnum non habuit in potestate; et forte Omnipotentem navigantem somnus pressit invitum. Hoc si credideritis, dormit in vobis: si autem in vobis vigilat Christus, vigilat fides vestra. Apostolus dicit, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Ergo et somnus Christi signum est sacramenti. Navigantes sunt animae in ligno saeculum transeuntes. Etiam navis illa Ecclesiam figurabat. Et singuli quippe templa sunt Dei, et unusquisque in corde suo navigat: nec facit naufragium, si bona cogitat.

2. Excitandus Christus inter irae tempestates. Audisti convicium, ventus est: iratus es, fluctus est. Vento igitur flante, fluctu surgente, periclitatur navis, periclitatur cor tuum, fluctuat cor tuum. Audito convicio vindicari desideras: et ecce vindicatus es, et malo alieno cedens, fecisti naufragium. Et quare hoc? Quia dormit in te Christus. Quid est, dormit in te Christus? Oblitus es Christum. Excita ergo Christum, recordare Christum, evigilet in te Christus: considera illum. Quid volebas? Vindicari. Excidit tibi, quia ipse cum crucifigeretur dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Qui dormiebat in corde tuo, noluit vindicari. Excita illum, recole illum. Memoria ipsius, verbum ipsius: memoria ipsius, jussio ipsius. Et dices apud te, si vigilat in te Christus: Qualis ego homo, qui volo vindicari? Qui sum ego, qui in hominem exsero comminationes? Morior forte antequam vindicer. Et cum anhelans, ira inflammatus, et sitiens vindictam, exiero de corpore, non me suscipit ille qui noluit vindicari: non me suscipit ille qui dixit, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37, 38). Ergo compescam me ab iracundia mea, et redibo ad quietem cordis mei. Imperavit Christus mari, facta est tranquillitas.

3. Imperante Christo fit tranquillitas. Quod autem dixi ad iracundiam, hoc tenete regulariter in omnibus tentationibus vestris. Nata est tentatio, ventus est: turbatus es, fluctus est. Excita Christum, loquatur tecum. Quis est hic, quando et venti et mare obediunt ei? Quis est hic, cui obaudit mare? Ipsius est mare, et ipse fecit illud (Psal. XCIV, 5). Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Magis imitare ventos et mare: obtempera Creatori. Sub jussione Christi mare audit, et tu surdus es? Mare audit, et ventus cessat, et tu sufflas? Quid? Dico, facio, fingo: quid est aliud nisi sufflare, et sub verbo Christi nolle cessare? [PL38.425] Non vos vincat fluctus in perturbatione cordis vestri. Sed tamen quia homines sumus, si ventus impulerit, si affectum animae nostrae moverit, non desperemus: Christum excitemus, ut in tranquillo navigemus, et ad patriam veniamus. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO LXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. X, 16, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, etc.. Habitus in solemnitate Martyrum

CAPUT PRIMUM

1. Lupi oves facti. Audistis, fratres, cum sanctum Evangelium legeretur, quemadmodum Dominus noster Jesus Christus disciplina sua martyres suos corroboraverit dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Considerate, fratres mei, quid faciat. Si unus lupus inter multas oves veniat, quantacumque sint ovium millia, uno lupo in medio turbabuntur: et si non omnes laniantur, omnes tamen terrentur. Qualis ergo erat ista ratio, quale consilium, qualis potestas, nec lupum ad oves admittere, sed in lupos oves mittere? Mitto, inquit, vos sicut oves in medio luporum: non ad limites luporum, sed in medio luporum. Erat ergo luporum agmen, oves paucae. Cum enim multi lupi occiderent paucas oves, conversi sunt lupi, et facti sunt oves.

2. Unde fiducia christiano inter lupos. Audiamus ergo quid monuit, qui coronas promisit, et agonem praemisit; et qui exspectat certantes, adjuvat laborantes. Cujusmodi certamen indixit? Estote, inquit, astuti ut serpentes, et simplices sicut columbae. Hoc qui intellexerit et tenuerit, securus moritur, quia non morietur. Nemo enim debet securus mori, nisi qui se noverit sic moriturum, ut mors in illo moriatur, vita coronetur.

CAPUT II

3. Serpentis astutia quomodo imitanda. Quapropter, charissimi, exponendum est vobis, quamvis hinc jam saepius dixerimus, quid sit esse simplices ut columbae, astuti ut serpentes. Si jam simplicitas columbarum indicta est nobis, astutia serpentis quid facit in columbae simplicitate? Amo in columba quod fel non habet: timeo in serpente quod venenum habet. Noli ex omni parte horrere serpentem: habet quod oderis, habet quod imiteris. Serpens enim cum fuerit senectute praegravatus, et senserit [PL38.426] pondus vetustatis, coarctat se per cavernam, et deponit tunicam veterem, ut novus exultet. Imitare illum, christiane, qui audis Christum dicentem, Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). Et Paulus apostolus tibi dicit: Exuite vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum (Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22, 24). Habes ergo quod imiteris in serpente. Noli mori pro vetustate, sed pro veritate. Qui moritur pro commodo temporali, pro vetustate moritur. Cum autem exutus fueris omni ista vetustate, imitatus es astutiam serpentis. Imitare illum et in hoc: serva caput tuum. Quid est, serva caput tuum? Tene apud te Christum. Si forte aliquis vestrum advertit aliquando, cum voluerit colubrum occidere, quomodo pro capite suo totum corpus objicit ictibus ferientis. Illud in se feriri non vult, ubi se novit vitam habere. Et Christus vita nostra est. Ipse enim dixit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Audi et Apostolum: Caput viri Christus est (I Cor. XI, 3). Qui ergo Christum servat in se, caput suum servat pro se.

CAPUT III

4. Columbae simplicitas imitanda. Jam vero quid opus est commendare multis verbis simplicitatem columbarum? Cavenda enim erant venena serpentis; ibi imitatio periclitabatur, ibi erat quod timeretur: columbam vero securus imitare. Attende columbas in societate gaudere: ubique simul volant, simul pascuntur, nolunt esse solae, communione gaudent, charitatem servant, gemitibus amoris murmurant; osculis filios generant. Nam quando columbae, quod plerumque advertimus, inter se rixantur de cellulis suis, quodam modo pacata contentio est. Numquid quia rixantur, separantur? Simul volant, simul pascuntur, et ipsa inter se pacata est rixa. Videte rixam columbarum. Apostolus dicit: Si quis verbo nostro non obaudit per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Ecce rixa: sed attende quoniam columbarum rixa est, non luporum. Continuo subjecit: Et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 14, 15). Columba amat et quando rixatur: lupus odit et quando blanditur. Columbarum ergo simplicitatem habentes, et astutiam serpentum, solemnia martyrum celebrate in sobrietate mentis, non in ebrietate ventris, Deo laudes dicite. Ipse est enim Dominus Deus noster, qui martyrum Deus; ipse coronator noster. Si bene luctati fuerimus, coronamur ad eo, qui coronavit eos quos imitari concupiscimus.

SERMO LXV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. X, 28, Nolite timere eos qui corpus occidunt, etc. Habitus in solemnitate Martyrum

CAPUT PRIMUM

1. Timore timor pellendus. Admonent nos eloquia divina, quae lecta sunt, timendo non timere, et non timendo timere. Advertistis, cum [PL38.427] sanctum Evangelium legeretur, Dominum Deum nostrum antequam pro nobis moreretur, firmos nos esse voluisse: sed admonendo ne timeremus, et admonendo ut timeremus. Ait enim: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Ecce ubi monuit ne timeremus. Videte ubi monuerit ut timeremus. Sed eum, inquit, timete, qui potestatem habet et corpus et animam occidere in gehenna. Ergo timeamus, ut non timeamus. Timor videtur ad ignaviam pertinere: timor infirmorum videtur esse, non fortium. Sed videte quid ait Scriptura: Timor Domini spes fortitudinis (Prov. XIV, 26). Timeamus, ne timeamus: hoc est, prudenter timeamus, ne inaniter timeamus. Martyres sancti, propter quorum solemnitatem hoc ex Evangelio recitatum est, timendo non timuerunt: quia Deum timendo, homines contempserunt.

2. Homini ab homine nil metuendum. Quid enim ab hominibus homini metuendum est? Et quid est unde alterum terreat, homo hominem? Terret, et dicit, Occido te: et non timet, ne cum minatur, prius moriatur. Occido, inquit. Quis dicit? cui dicit? Duos audio: unum terrentem, alterum metuentem; quorum unus est potens, alter infirmus, sed ambo mortales. Quid se ergo extendit in honore inflatior potestas, in carne aequalis infirmitas? Securus minetur mortem, qui non timet mortem. Si vero unde terret, timet; attendat se, et ei cui minatur comparet se. Inveniat in eo cui minatur, parem conditionem; et a Domino simul cum illo petat miserationem. Homo est enim, et homini minatur, creatura creaturae: sed una inflata sub Creatore, altera fugiens ad Creatorem.

CAPUT II

3. Dei martyrem cur non terreat persecutor. Dicat ergo fortissimus martyr, stans homo ante hominem: Non timeo, quia timeo. Tu quod minaris, si ille nolit, non facis: quod autem ille minatur, ut faciat a nullo impeditur. Deinde tu quod minaris, et si permitteris, quid facis? Usque ad carnem saevis, anima tuta est. Non occides quod non vides: visibilis visibilem terres. Habemus ambo invisibilem Creatorem, quem simul timere debeamus; qui hominem ipsum ex visibili et invisibili creavit: visibilem de terra fecit, invisibilem flatu suo animavit. Substantia ergo invisibilis, hoc est, anima quae jacentem terram erexit de terra, non timet cum percutis terram. Potes ferire habitaculum, numquid habitatorem? Fugit percusso vinculo colligatus, et erit in occulto coronatus. Quid ergo minaris, qui animae nihil facere potes? Per meritum ejus cui facere nihil potes, resurget cui facere aliquid potes. Per meritum enim animae resurget et caro: et habitatori reddetur, jam non ruitura, sed mansura. Ecce, verba martyris dico, ecce nec propter ipsam carnem meam timeo comminantem. Caro mea subjacet potestati: sed etiam capilli capitis numerati sunt Creatori (Matth. X, 30). Quid timeo ne [PL38.428] carnem perdam, qui nec capillum perdo? Quomodo non attendit carnem meam, cui sic nota sunt vilia mea? Ipsum corpus quod percuti et occidi potest, ad tempus cinis erit, in aeternum immortale erit. Sed cui hoc? Cui reddetur corpus ad vitam aeternam etiam occisum, peremptum, dissipatum? cui reddetur? Ei qui non timuit ponere animam suam, cum non timet ne occidatur caro sua.

CAPUT III

4. Anima modo suo immortalis. Etenim, fratres, anima immortalis perhibetur, et est immortalis secundum quemdam modum suum: quia est quaedam vita, quae potest praesentia sua carnem vivificare. Per animam quippe caro vivit. Haec vita mori non potest: et ideo anima immortalis est. Quare ergo dixi, Secundum suum modum? Audite quare. Quoniam est quaedam immortalitas vera, immortalitas quae est omnimoda incommutabilitas: de qua dicit Apostolus loquens de Deo, Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, sed nec videre potest: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen (I Tim. VI, 16). Si ergo Deus solus habet immortalitatem, certe anima mortalis est. Ecce quare dixi immortalem esse animam secundum modum suum. Nam potest et mori. Intelligat Charitas vestra, et nulla quaestio remanebit. Audeo dicere, anima potest mori, potest occidi. Certe immortalis est. Ecce audeo dicere, et immortalis est, et potest occidi: et ideo dixi quoniam est quaedam immortalitas, hoc est, omnimoda incommutabilitas, quam solus Deus habet, de quo dictum est, Qui solus habet immortalitatem. Nam si anima non potest occidi, quomodo dixit ipse Dominus cum terreret nos, Eum timete, qui potestatem habet et corpus et animam occidere in gehenna?

CAPUT IV

5. Quomodo mori anima potest. Vita animae, Deus. Adhuc confirmavi, non solvi quaestionem. Probavi quia potest anima occidi. Contradici Evangelio non potest, nisi ab anima impia. Ecce mihi occurrit et hic, et venit in mentem quod dicam. Contradici non potest vitae, nisi ab anima mortua. Evangelium vita est, impietas et infidelitas mors animae est. Ecce potest mori, et immortalis est. Quomodo ergo immortalis est? Quia semper aliqua vita est, quae in illa nunquam exstinguitur. Quomodo moritur? Non ut non sit vita, sed amittendo vitam. Etenim anima et vita est alicui rei, et habet etiam ipsa vitam suam. Ordinem attende creaturarum. Vita corporis anima est: vita animae Deus est. Sicut adest vita corpori, id est, anima, ne moriatur corpus: sic debet adesse vita animae, hoc est, Deus, ne moriatur anima. Corpus quomodo moritur? Anima deserente. Anima, inquam, deserente moritur corpus: et jacet cadaver paulo ante appetibile, modo aspernabile. Insunt membra, oculi, aures: sed hae fenestrae sunt domus, habitator abscessit. Qui plangit mortuum, ad fenestras [PL38.429] habitaculi frustra clamat: non est intus qui audiat. Quanta dicit plangentis affectus, quanta enumerat, quanta commemorat; et per quantam, ut ita dixerim, doloris insaniam quasi cum sentiente loquitur, cum loquatur cum absente? Enumerat mores, enumerat indicia benevolentiae circa se. Tu es qui mihi illud dedisti; illud et illud praestitisti: tu es qui sic et sic me dilexisti. Si attendas, si intelligas, si insaniam doloris premas, qui te dilexit abscessit: frustra te domus patitur pulsatorem, in qua non potes invenire mansorem.

CAPUT V

6. Mors tum corporis, tum animae quibus indiciis cognoscitur. Redeamus ad causam quam paulo ante dicebam. Mortuum est corpus. Quare? Quia discessit vita ejus, hoc est, anima. Vivit corpus, et impius est, infidelis est, ad credendum durus, ad corrigendos mores ferreus: vivente corpore mortua est anima, per quam corpus vivit. Tanta enim res est anima, ut idonea sit vitam praestare corpori etiam mortua. Tanta, inquam, res est anima, tam excellens creatura, ut idonea sit etiam mortua carnem vivificare. Nam ipsa anima impii, anima infidelis, anima perversi, duri, mortua est: et tamen per ipsam mortuam vivit corpus. Ideo ibi est: movet ad operandum manus, ad ambulandum pedes, ad videndum intendit obtutum, ad audiendum auribus inclinatur; sapores dijudicat, dolores refugit, appetit voluptates. Omnia haec corporis viventis indicia, sed ex animae praesentia. Interrogo corpus, an vivat. Respondet mihi: Vides ambulantem, vides operantem, audis loquentem, cernis appetentem et fugientem, et non intelligis corpus vivere? Per haec opera animae intus constitutae, intelligo corpus vivere. Et interrogo ipsam animam, an vivat. Habet et ipsa opera sua, per quae ostendat vitam suam. Pedes ambulant, intelligo corpus vivere, sed animae praesentia. Quaero, utrum vivat anima. Pedes isti ambulant. Ecce de uno motu. De vita interrogo corpus et animam. Ambulant pedes, intelligo corpus vivere. Sed quo ambulant? Ad adulterium, inquit. Ergo mortua est anima. Sic enim veracissima Scriptura dixit: Mortua est vidua quae in deliciis vivit (I Tim. V, 6). Cum multum intersit inter delicias et adulterium, quomodo potest anima, quae in deliciis mortua dicitur, in adulterio vivere? Mortua est. Sed nec sic quidem agens mortua est. Loquentem audio, vivit corpus. Non enim lingua in ore moveretur, et percuteret quibusque locis articulares sonos, nisi intus habitator esset; et quasi ad hoc organum musicus, qui lingua sua uteretur. Prorsus intelligo. Hoc modo corpus loquitur, corpus vivit. Sed interrogo, utrum et anima vivat. Ecce loquitur corpus, vivit. Quid loquitur? Quomodo dicebam de pedibus, Ambulant, ecce vivit corpus; et quaerebam, Quo ambulant? ut intelligerem utrum et anima viveret: sic etiam cum audio loquentem, intelligo quia corpus vivit; quaero quid loquatur, utrum et anima vivat. Mendacium loquitur. Si mendacium loquitur, ergo mortua est. Unde hoc probamus? Ipsam veritatem interrogemus, quae ait: Os quod mentitur, occidit animam [PL38.430] (Sap. I, 11). Quaero, Quare mortua est anima? Quod paulo ante dicebam, quaero, Quare mortuum est corpus? Quia discessit vita ejus anima. Quare mortua est anima? Quia deseruit eam vita ejus Deus.

CAPUT VI

7. Mors animae lugenda et timenda magis quam mors corporis. Breviter ergo his cognitis, scitote certumque tenete, corpus mortuum esse sine anima: animam mortuam esse sine Deo. Omnis homo sine Deo mortuam habet animam. Plangis mortuum: plange peccatorem magis, plange impium, plange infidelem. Scriptum est: Luctus mortui, septem dies; fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum (Eccli. XXII, 13). An vero non in te sunt viscera miserationis christianae, ut plangas corpus a quo recessit anima, et non plangas animam a qua recessit Deus? Hoc tenens martyr respondeat comminatori Quid me cogis, ut negem Christum? Cogis ergo ut negem veritatem? Si noluero, quid facis? Percutis corpus meum, ut recedat inde anima mea: sed ipsa anima mea ad se habet corpus. Non est imprudens, non est insipiens. Tu vis ferire corpus meum: vis ut, cum timeo ne ferias corpus meum, et recedat inde anima mea, ego feriam animam meam, et recedat inde Deus meus? Non ergo timeas, martyr, gladium percussoris: linguam tuam time, ne tu te percutias, et occidas non carnem, sed animam. Animam time, ne moriatur in gehenna ignis.

CAPUT VII

8. Corporis et animae mors aeterna, quae sit. Inde ergo Dominus, Qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis. Quomodo? quando mittetur in gehennam impius, ardebit ibi corpus, ibi anima? Mors corporis, sempiterna poena: mors animae, Dei absentia. Vis nosse quae sit mors animae? Intellige prophetam dicentem, Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini (Isa. XXVI, 10). Timeat ergo anima mortem suam, et non timeat mortem corporis sui. Quia si timuerit mortem suam, et vixerit in Deo suo, non eum offendendo et a se repellendo, merebitur in fine recipere corpus suum; non ad poenam aeternam, sicut impii; sed ad vitam aeternam, sicut justi. Illam mortem timentes, et illam vitam martyres diligentes, promissa Dei exspectantes, minas persecutorum contemnentes, et ipsi apud Deum coronari meruerunt, et nobis celebranda illa solemnia reliquerunt.

SERMO LXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 2-11, Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? etc

1. Joannis de Christo testimonium. Lectio sancti Evangelii quaestionem nobis proposuit de Joanne Baptista. Adjuvet nos Dominus ut solvamus eam vobis, [PL38.431] quomodo eam solvit nobis. Joannes Christi testimonio laudatus est, ut audistis; et sic laudatus, ut in natis mulierum non surrexisset major. Sed major illo erat natus ex Virgine. Quantum major? Ipse praeco dicat, quantum intersit inter se et judicem suum, cujus praeco est. Antecessit enim Christum Joannes, et nascendo, et praedicando: sed antecessit obsequendo, non se praeferendo. Nam et Officium totum ante judicem ambulat; et qui ambulant priores, ipsi sunt posteriores. Quantum ergo testimonium perhibuit Joannes Christo? Ita ut diceret non se dignum esse, qui solveret corrigiam calceamenti ejus. Adhuc quid? Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 27, 16). Lucernam se confessus est de illo accensam, et ideo ad pedes ejus confugit, ne ad alta petens vento superbiae exstingueretur. Tam quippe magnus erat, ut Christus putaretur: et si non ipse testis suus esset quia non erat ipse, remaneret error, et putaretur ipse. Qualis humilis? Deferebatur illi honor a populo, et ipse respuebat. Errabant homines in ejus magnitudine, et ipse se humiliabat. Nolebat crescere hominum verbis, quia comprehenderat Dei Verbum.

2. Christi testimonium de Joanne. Ergo hoc Joannes de Christo: Christus de Joanne quid? Modo audivimus: Coepit dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri? Utique non; quia Joannes non circumflabatur omni vento doctrinae. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Non; quia Joannes aspera erat veste vestitus: habebat enim vestem de pilis camelorum, non de plumis. Sed quid existis videre? prophetam? Ita: et major quam propheta. Quare major quam propheta? Venturum Dominum praenuntiaverunt, quem videre desideraverunt: et non viderunt: huic autem praestitum est quod illi quaesierunt. Vidit Dominum Joannes, vidit; digitum in eum intendit, et ait, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid. 29): ecce est. Jam venerat, et non agnoscebatur: et ideo et in ipso Joanne errabatur. Ecce est hic quem desideraverunt videre Patriarchae, quem praenuntiaverunt Prophetae, quem praesignavit Lex. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et ille bonum testimonium perhibuit Domino, et Dominus illi: In natis mulierum, inquit Dominus, nemo surrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo; minor tempore, major majestate. Se ipsum volens intelligi hoc dixit. Valde inter homines Joannes est magnus, quo solus inter homines major est Christus. Potest et sic distingui et solvi: In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. Non sic quomodo paulo ante dixi. Qui autem minor est in regno coelorum, major est: regnum coelorum dixit, ubi Angeli sunt; qui ergo inter Angelos minor est, Joanne major est. Commendavit regnum quod desideremus: proposuit civitatem, [PL38.432] cujus cives esse cupiamus. Quales ibi cives? quam magni cives! Quisquis ibi minor est, Joanne major est. Quo Joanne? Quo nemo major surrexit in naris mulierum.

3. Difficultas, an Joannes dubitaverit de Christo. Audivimus verum et bonum testimonium et Joannis de Christo, et Christi de Joanne. Quid sibi ergo vult, quod misit ad eum discipulos suos Joannes, cum inclusus esset in carcere jam occidendus, et ait discipulis suis: Ite, dicite illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ipsa est tota laudatio? Illa laudatio facta est dubitatio? Quid dicis, Joannes? cui dicis? quid dicis? Judici dicis, praeco dicis. Tu digitum intendisti, tu eum ostendisti: tu dixisti, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Tu dixisti, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus: tu dixisti, Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere. Et modo tu dicis, Tu es qui venis, an alium exspetamus? Ille ipse non est? Tu quis es? Nonne tu es praecursor ipsius? Nonne tu es de quo praedictum est, Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam? Quomodo viam praeparas, et tu erras? Venerunt ergo discipuli Joannis: et Dominus ad illos, Ite, dicite Joanni: Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur: et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Nolite suspicari Joannem scandalizatum esse in Christo. Et tamen verba quasi sic sonant: Tu es qui venis? Opera interroga: Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et quaeris an ego sum? Opera, inquit, mea, verba mea sunt. Ite, recnuntiate. Illis autem abeuntibus, Ne forte aliquis dicat, Bonus erat primo Joannes, et Spiritus Dei deseruit illum: ideo ista dixit post eorum discessum; post discessum ipsorum quos miserat Joannes, Christus laudavit Joannem.

4. Solvitur difficultas. Quid sibi ergo vult obscura quaestio? Luceat sol, unde illa lucerna accensa est. Prorsus ita solutio evidens solutio est. Joannes seorsum habebat discipulos: non separatus, sed testis paratus. Oportebat enim ut talis perhiberet testimonium Christo, qui et ipse discipulos colligebat, qui ei poterat invidere, si non possit videre. Ergo quia pro magno habebant discipuli Joannis, magistrum suum Joannem; audiebant a Joanne testimonium de Christo, et mirabantur: moriturus, ab illo eos voluit confirmari. Sine dubio enim illi dicebant apud se ipsos: Iste de illo tanta dicit, ipse de se ista non dicit. Ite, dicite illi: non quia ego dubito, sed ut vos instruamini. Ite, dicite illi: quod ego soleo dicere, ab ipso audite; audistis praeconem, confirmamini a judice. Ite, dicite illi: Tu es qui venis, an alium exspectamus? lerunt, et dixerunt; propter se, non propter Joannem. Et propter illos dixit Christus, Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Videtis me, agnoscite [PL38.433] me: videtis facta, factorem agnoscite. Et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Sed de vobis dico, non de Joanne. Nam ut sciremus quia non de Joanne dixit: Illis abeuntibus coepit dicere ad turbas de Joanne: dixit laudes ejus veras verax, veritas.

5. Pauperum cura. Puto satis istam solutam esse quaestionem. Sufficiat ergo usque ad ejus solutionem perduxisse sermonem. In mente habete pauperes: facite qui nondum fecistis: credite, non perditis; imo hoc solum perditis, quod non fertis ad quadrigam. Jam reddendum est pauperibus quod obtulistis, qui obtulistis: et multum minus habemus ad summam quam soletis offerre: excutite pigritiam. Ego factus sum mendicus mendicorum: quid ad me? Ego sim mendicus mendicorum, ut vos numeremini in numero filiorum.

SERMO LXVII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, etc

CAPUT PRIMUM

1. Confessio duplex est, peccatoris et laudatoris. Tundere pectus quid. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus exsultasse Dominum Jesum in Spiritu, et dixisse: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Hucusque interim verba Domini, si digne, si diligenter, si quod primum est, pie consideremus; invenimus primitus, non semper cum in Scripturis legimus confessionem, debere nos intelligere vocem peccatoris. Maxime autem hoc dicendum fuit, et hinc admonenda Charitas vestra: quia mox ut hoc verbum sonuit in ore Lectoris, secutus est etiam sonus tunsionis pectoris vestri, audito scilicet quod Dominus ait, Confiteor tibi, Pater. In hoc ipso quod sonuit, Confiteor, pectora tutudistis. Tundere autem pectus quid est, nisi arguere quod latet in pectore, et evidenti pulsu occultum castigare peccatum? Quare hoc fecistis, nisi quia audistis, Confiteor tibi, Pater? Confiteor, audistis: qui confitetur, non attendistis. Nunc ergo advertite. Si, Confiteor, Christus dixit, a quo longe est omne peccatum; non solius est peccatoris, sed etiam aliquando laudatoris. Confitemur ergo, sive laudantes Deum, sive accusantes nos ipsos. Pia est utraque confessio, sive cum te reprehendis, qui non es sine peccato; sive cum illum laudas, qui non potest habere peccatum.

2. Peccatoris confessio etiam ipsa est Dei laudatio. Lazari suscitatio, peccatoris resurgentis figura. Si autem bene cogitemus, reprehensio tua, laus ipsius est. Quare enim jam confiteris in accusatione peccati tui? in accusatione tui ipsius quare confiteris, nisi quia ex mortuo vivus factus es? Scriptura quippe ait: A mortuo, quasi qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, [PL38.434] 26). Si perit a mortuo confessio, qui confitetur vivit: et si peccatum confitetur, utique a morte revixit. Si peccati confessor revixit a morte, quis eum suscitavit? Nullus mortuus est sui ipsius suscitator. Ille se potuit suscitare, qui mortua carne non mortuus est. Etenim hoc suscitavit quod mortuum fuerat. Ille se suscitavit, qui vivebat in se, in carne autem sua suscitanda mortuus erat. Non enim Pater solus Filium suscitavit, de quo dictum est ab Apostolo, Propter quod et Deus eum exaltavit (Philipp. II, 9): sed etiam Dominus se ipsum, id est, corpus suum; unde dicit, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Mortuus est autem peccator, maxime ille quem moles consuetudinis premit, quasi sepultus est Lazarus. Parum enim erat, quia mortuus; etiam sepultus. Quisquis igitur malae consuetudinis, malae vitae, terrenarum scilicet cupiditatum mole premitur, ita ut in illo jam factum sit, quod in quodam psalmo miserabiliter dicitur, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1); fit talis, de quali dictum est, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Quis eum suscitabit, nisi qui remoto lapide clamavit, dicens: Lazare, prodi foras? Quid est autem foras prodire, nisi quod occultum erat foras prodere? Qui confitetur, foras prodit. Foras prodire non posset, nisi viveret: vivere non posset, nisi resuscitatus esset. Ergo in confessione sui accusatio, Dei laudatio est.

CAPUT II

3. Ecclesia peccatores solvendo quid eis prosit. Dicit ergo aliquis, Quid prodest Ecclesia, si jam confessor voce dominica resuscitatus prodit? Quid prodest Ecclesia confitenti, cui Dominus ait: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVI, 19)? Ipsum Lazarum attende: cum vinculis prodit. Jam vivebat confitendo; sed nondum liber ambulabat, vinculis irretitus. Quid ergo facit Ecclesia, cui dictum est, Quae solveritis, soluta erunt; nisi quod ait Dominus continuo ad discipulos, Solvite illum, et sinite abire (Joan. XI, 14, 17, 43, 44)?

4. Laudare Deum. Accusare nos ipsos. Sive ergo nos accusemus, sive Deum laudemus, bis Deum laudamus. Si pie nos accusamus, Deum utique laudamus. Quando Deum laudamus, tanquam eum qui sine peccato est praedicamus: quando autem nos ipsos accusamus, ei per quem resurreximus, gloriam damus. Hoc si feceris, nullam occasionem invenit inimicus, qua te circumveniat ante judicem. Cum enim tu ipse fueris accusator, et Dominus liberator; quid erit ille, nisi calumniator? Merito ille hinc sibi tutelam providit adversus inimicos, non conspicuos, carnem et sanguinem, miserandam potius, quam cavendam; sed adversus illos inimicos contra quos Apostolus nos hortatur ut armemur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: id est, adversus homines quos videtis saevire in vos. Vasa sunt, alius utitur: organa sunt, alius tangit. Immisit se, inquit, diabolus in cor Judae, ut traderet Dominum (Id. XIII, 2). Ait aliquis: Quid ergo ego feci? Audi Apostolum: [PL38.435] Neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 27). Tu mala voluntate locum dedisti: intravit, possedit, utitur. Si locum non dares, non possideret.

CAPUT III

5. Inimici nostri invisibiles. Ergo nos admonens ait, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Possit quisque putare adversus reges terrae, adversus potestates saeculi. Quare? ipsi non caro et sanguis? Semel dictum est, non adversus carnem et sanguinem. Avertere ab omni homine. Qui ergo restant inimici? Adversus principes et potestates spiritualis nequitiae, rectores mundi. Quasi plus dedit diabolo et angelis ejus. Plus dedit, rectores mundi appellavit. Sed ne male intelligas, exponit quid sit mundus, cujus sunt illi rectores. Rectores mundi, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12) Quid est, mundi tenebrarum harum? Quibus est rector, dilectoribus suis et infidelibus, plenus est mundus. Has Apostolus appellat tenebras. Harum rectores, diabolus et angeli ejus. Hae tenebrae non naturales sunt, non incommutabiles sunt: mutantur, et lux efficiuntur; credunt, et credendo illuminantur. Quod cum in eis factum fuerit, audient, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). Nam quando tenebrae, non in Domino: iterum quando lux, non in te, sed in Domino. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quia ergo sunt invisibiles inimici, invisibiliter sunt expugnandi. Quippe hostem visibilem vincis feriendo: invisibilem vincis credendo. Visibilis est hostis homo; visibile est et ferire: invisibilis est hostis diabolus; invisibile est et credere. Est ergo pugna invisibilis adversus invisibiles inimicos.

CAPUT IV

6. Unde praesidium contra inimicos. Ab his inimicis quomodo se tutum dicit quidam? Hoc enim coeperam dicere, et necesse habui de istis inimicis aliquanta cum mora tractare. Jam ergo cognitis inimicis, videamus tutelam. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero (Psal. XVII, 4). Habes quid agas. Laudans invoca: sed Dominum laudans invoca. Si enim te laudaveris, ab inimicis tuis salvus non eris. Laudans invoca Dominum, et ab inimicis tuis salvus eris. Quia quid ait ipse Dominus? Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 23). Ubi via? In sacrificio laudis. Noli pedem extra hanc viam mittere. In via esto: a via noli recedere; a laude Domini nec unguem, nedum pedem. Si enim volueris ab hac via deviare, et pro Domino te laudare, non eris salvus ab illis inimicis: quia de ipsis dictum est, Juxta semitam scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Quidquid ergo putaveris boni te habere abs te, deviasti a laude Dei. Quid jam miraris, si te seducit inimicus, quando tui ipsius seductor es? Audi Apostolum: Qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3).

7. Gratia in Christo maxime elucet, et in latrone. Dominum ergo attende confitentem: Confiteor tibi, [PL38.436] Pater, Domine coeli et terrae. Confiteor tibi, laudo te. Laudo te, non accuso me. Quantum autem pertinet ad ipsius hominis susceptionem, tota gratia, singularis gratia, perfecta gratia. Quid meruit homo ille qui Christus est, si tollas gratiam, et tantam gratiam, qua unum oportebat esse Christum, et ipsum esse quem novimus? Tolle gratiam istam, quid Christus, nisi homo? quid nisi quod tu? Suscepit animam, suscepit corpus, suscepit plenum hominem: coaptat sibi, unam facit Dominus cum servo personam. Quanta ista gratia? Christus in coelo, Christus in terra: simul Christus et in coelo et in terra: nec duo Christi, sed idem Christus et in coelo et in terra. Christus apud Patrem, Christus in utero virginis: Christus in cruce, Christus apud inferos subveniens quibusdam: ea autem ipsa die Christus in paradiso cum latrone confitente. Et ibi latro quid meruit, nisi quia illam viam tenuit, ubi ostendit salutare suum? A qua tibi pes non exeat. In eo enim quod se accusavit, Deum laudavit, et vitam suam beatam fecit. Praesumpsit quidem a Domino, et ait illi, Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Considerabat enim facinora sua, et pro magno habebat, si ei vel in fine parceretur. Dominus autem continuo, cum ille diceret, Memento mei; sed quando? Cum veneris in regnum tuum: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43). Misericordia obtulit quod miseria distulit.

CAPUT V

8. Fides denegata superbis. Sapientes et prudentes. Parvuli. Stultus tenebrosus in corde. Audi ergo Dominum confitentem: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid confiteor? in quo te laudo? Haec enim confessio, ut dixi, laudem habet. Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quid est hoc, fratres? A contrario sensu intelligite. Abscondisti haec, inquit, a sapientibus et prudentibus: et non dixit, Revelasti ea stultis et imprudentibus: sed ait, Abscondisti quidem a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sapientibus et prudentibus irridendis, arrogantibus falso grandibus, vere autem tumentibus, opposuit non insipientes, non imprudentes, sed parvulos. Qui sunt parvuli? Humiles. Ergo, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus. Nomine sapientium et prudentium, superbos intelligi ipse exposuit, cum ait, Revelasti ea parvulis. Ergo Abscondisti non parvulis. Quid est, non parvulis? Non humilibus. Quid est, non humilibus, nisi superbis? O via Domini! aut non erat, aut latebat, ut revelaretur nobis. Unde Dominus exsultavit? Quia revelatum est parvulis. Debemus esse parvuli; nam si voluerimus esse magni, quasi sapientes et prudentes, non nobis illud revelatur. Qui sunt magni? Sapientes et prudentes. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Habes remedium a contrario. Si dicendo te esse sapientem stultus factus es; dic te stultum, [PL38.437] et sapiens eris. Sed dic: dic, et intus dic; quia sic est ut dicis. Si dicis, noli coram hominibus dicere, et coram Deo non dicere. Prorsus quod ad te ipsum pertinet, quod ad tua, tenebrosus es. Quid est enim aliud esse stultum, nisi esse tenebrosum in corde? Denique de illis sic ait, Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Antequam hoc dicerent, quid rursum? Et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 22, 21). Dic quia tu tibi lumen non es. Ut multum, oculus es; lumen non es. Quid prodest patens et sanus oculus, si lumen desit? Ergo dic, a te tibi lumen non esse; et clama quod scriptum est, Tu illuminabis lucernam meam, Domine: lumine tuo, Domine, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Meae enim nihil nisi tenebrae: tu autem lumen fugans tenebras, illuminans me: non a me mihi lumen existens; sed lumen non participans, nisi in te.

9. Joannes non lumen, sed lucerna. Sic et Joannes amicus sponsi, Christus putabatur, lumen putabatur. Non erat ille lumen; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Quod autem erat lumen? Erat lumen verum. Quid est verum? Quod illuminat omnem hominem. Si verum lumen quod illuminat omnem hominem; ergo et Joannem recte dicentem, recte confitentem, Nos autem de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 8, 9, 16). Vide si aliud dixit, quam, Tu illuminabis lucernam meam, Domine. Denique jam illuminatus, testimonium perhibebat. Propter caecos, lucerna diei testimonium perhibebat. Vide quia lucerna est: Vos, inquit, misistis ad Joannem, et voluistis exsultare ad horam in lumine ejus: ille erat lucerna ardens et lucens (Id. V, 33, 35). Ille lucerna, hoc est, res illuminata, accensa ut luceret. Quae accendi potest, potest et exstingui. Sed ut non exstinguatur, ventum superbiae non patiatur. Ergo, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, lumen se putantibus, et tenebrae erant; et eo quod tenebrae erant, et lumen se putabant, nec illuminari potuerunt. Illi autem qui tenebrae erant, et tenebras se esse confitebantur, parvuli erant, non magni; humiles erant, non superbi. Recte ergo dicebant, Tu illuminabis lucernam meam, Domine. Se agnoscebant, Dominum laudabant, a via salutari non recedebant. Laudantes Dominum invocabant, et ab inimicis suis salvi erant.

10. Oratio ad Dominum. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque uberes gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur, inimicum a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, gubernet mentem, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat, per Jesum Christum Filium ejus, Amen.

SERMO LXVIII. Item de verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, etc

CAPUT PRIMUM

1. Sapientes et prudentes, quibus abscondita sunt mysteria. Audivimus Filium Dei Cicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid ei confitetur? In quo eum laudat? Quia abscondisti, inquit, haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Qui sunt sapientes et prudentes? Qui parvuli? Quae ille occultavit sapientibus et prudentibus, et revelavit parvulis? Sapientes et prudentes illos significat, de quibus Paulus dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20)? Etiam nunc adhuc fortasse quaeris, qui sunt isti. Forte illi sunt, qui multum de Deo disputantes, falsa dixerunt; inflati doctrinis suis, Deum invenire et cognoscere minime potuerunt, et pro Deo, cujus est incomprehensibilis invisibilisque substantia, putaverunt Deum esse aerem, aetherem, Deum esse solem, Deum esse aliquid quod sublimiter eminet in creatura. Attendentes enim magnitudines et pulchritudines et fortitudines creaturarum, ibi remanserunt, Creatorem non invenerunt.

2. Non prodest quantalibet scientia si desit scientia Dei. Arguit illos liber Sapientiae, ubi dicitur: Si enim tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? Accusati sunt, consumentes tempora sua et occupationes disputationum suarum in perscrutanda et quodam modo metienda creatura: quaesierunt meatus siderum, intervalla stellarum, itinera coelestium corporum, ita ut computationibus quibusdam ad eam scientiam pervenirent, ut praedicerent defectum solis, defectum lunae; et quando praedicerent eveniret, eo die, et ea hora, tantum et tanta parte, ex quanta parte illi praedixerant. Magna industria, magna solertia. Sed ibi Creatorem scrutati sunt positum non longe a se, et non invenerunt. Quem si invenissent, haberent apud se. Optime itaque et rectissime accusati sunt, qui potuerunt investigare numeros siderum, intervalla temporum, defectum luminum cognoscere et praedicere: recte accusati sunt, quoniam a quo ista facta atque ordinata sunt, non invenerunt, quia quaerere neglexerunt. Tu autem non valde cura, si gyros siderum et coelestium terrenorumve corporum numeros ignores. Vide pulchritudinem mundi, et lauda consilium Creatoris. Vide quod fecit, ama qui fecit: tene hoc maxime. Ama qui fecit: quia et te ipsum amatorem suum ad imaginem suam fecit.

CAPUT II

3. Non detinenda veritas in iniquitate. [PL38.439] Ergo quia est mirum, qui talibus sapientibus occupatis circa creaturas, qui Creatorem negligenter quaerere voluerunt, nec invenire potuerunt, abscondita sunt illa, de quibus dixit Christus, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: mirabilius est sapientes et prudentes deprehensos etiam qui cognoscere potuerunt. Revelatur enim, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quaeris fortasse quam veritatem detineant in iniquitate? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Unde manifestum est? Sequitur, et dicit: Deus enim illis manifestavit. Adhuc quaeris quomodo manifestaverit eis, quibus legem non dedit? Quomodo ergo? Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Fuerunt ergo quidam, non sicut Moyses famulus Dei, non sicut multi prophetae ista intuentes et intelligentes, adjuti Spiritu Dei, quem Spiritum fide hauserunt, faucibus pietatis biberunt, ore interioris hominis ructuaverunt. Non ergo tales: sed fuerunt alii dissimiles, qui per istam creaturam potuerunt pervenire ad intelligendum Creatorem, et dicere de his quae fecit Deus: Ecce quae fecit, gubernat et continet; ille ipse qui fecit, implet sua praesentia ista quae fecit. Potuerunt hoc dicere. Nam ipsos et in Actibus Apostolorum commemoravit Paulus: ubi cum dixisset de Deo, In illo enim vivimus et movemur et sumus; quoniam apud Athenienses loquebatur, ubi isti doctissimi exstiterant, adjunxit continuo, Sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 28). Non est leve quod dixerunt: Quoniam in Deo vivimus et movemur et sumus.

CAPUT III

4. Unde inexcusabiles sapientes saeculi. Unde ergo dissimiles? unde vituperati? unde recte accusati? Audi Apostoli verba, quae dicere coeperam: Revelatur, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem, et eorum scilicet qui legem non acceperunt: super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quam veritatem? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Quo manifestante? Deus enim eis manifestavit. Quomodo manifestavit? Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Quare manifestavit? Ut sint inexcusabiles. Si manifestavit ut sint inexcusabiles, unde ergo culpabiles? Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt.

CAPUT IV

5. Glorificare Deum et gratias agere, idem. Quid est quod dicis, Non sicut Deum glorificaverunt? Nec gratias egerunt. Hoc est ergo glorificare Deum, gratias agere Deo? Hoc sane. Quid enim pejus, si ad imaginem creatus, cognito Deo eris ingratus? Hoc est prorsus, hoc est, glorificare Deum, gratias agere Deo. Norunt fideles ubi et quando dicatur, Gratias agamus Domino Deo nostro. Quis autem gratias agit Deo, nisi qui sursum cor habet ad Dominum? Ergo illi culpabiles qui sunt inexcusabiles, [PL38.440] quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt. Sed quid? Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Unde evanuerunt, nisi quia superbi fuerunt? Evanescit et fumus in altum surgendo, et magis ignis lucet et roboratur humilius apprehendendo. Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Etiam fumus, cum sit igne altior, obscurus est.

CAPUT V

6. Superbis absconduntur mysteria, parvulis autem revelantur. Denique attende quod sequitur, et vide unde tota causa pendeat: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 18-22). Sibi arrogando quod praestiterat Deus, tulit quod dederat Deus. Ergo superbis ipse abscondit se, qui per creaturam diligenter scrutantibus Creatorem insinuaverat nonnisi se. Bene ergo Dominus, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: sive ab illis qui multiplicibus disputationibus et solertissima inquisitione ad investigationem creaturae pervenerunt, sed Creatorem minime cognoverunt; sive ab illis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt et gratias egerunt, et videre perfecte aut salubriter non potuerunt, quia superbi fuerunt. Abscondisti ergo haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quibus parvulis? Humilibus. Dic super quem requiescit Spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Haec verba Petrus tremuit; Plato non tremuit. Teneat piscator, quod perdidit nobilissimus disputator. Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Abscondisti superbis, et revelasti humilibus. Quae sunt ipsa? Non enim cum hoc diceret, coelum et terram attendebat, et quasi manu demonstrabat, cum diceret haec. Quis enim non videt haec? Vident boni, vident mali: quia facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Quae sunt ergo ista? Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Id. XI, 27).

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 403-440 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22