SERMO

1. Sicut intentissime audivimus, cum psalmus iste legeretur; ita intente audiamus, cum revelat Dominus quae hic dignatus est opacare mysteria. Ad hoc enim clauduntur quaedam sacramenta Scripturarum, non ut denegentur, sed ut pulsantibus aperiantur. Si ergo affectu pio et sincera cordis charitate pulsetis, ille aperiet (Matth. VII, 7) qui videt unde pulsetis. Notum est omnibus nobis (atque utinam de numero eorum non simus), multos murmurare adversus Dei patientiam, et dolere iniquos homines et impios vel vivere in hac terra, vel etiam plurimum posse; et quod est amplius, plerumque plurimum posse malos adversus bonos, et saepe malos premere bonos; malos exsultare, bonos laborare; malos superbire, bonos humiliari. Attendentes talia in genere humano (abundant enim), pervertuntur impatientes et infirmi animi, quasi frustra sint boni; quia Deus avertit vel avertere videtur oculos suos a bonis operibus piorum et fidelium, [PL37.1190] et augere malos in his quae diligunt. Putantes ergo infirmi frustra se bene vivere, aut invitantur ad imitandam malitiam eorum quos quasi florere conspiciunt: aut si per infirmitatem vel personae suae vel animi, timent male facere, ne aliquid illis secundum leges saeculi mali accidat; non quia justitiam diligunt, sed, ut dicam apertius, timentes damnari inter homines ab hominibus, abstinent se quidem a factis malis, sed non se abstinent a cogitationibus malis. Et inter cogitationes eorum iniquas, praecipue caput iniquitatis illa tenet impietas, qua videtur eis Deus negligere et non curare res humanas; et aut aequaliter habere bonos et malos; aut etiam, quod est perniciosius cogitare, insectari bonos et malis favere. Qui talia cogitat, etsi nihil mali alicui faciat, facit plurimum sibi, et in seipsum impius est; et iniquitate sua non laedit Deum, sed interficit se. Neque nocent hominibus, quia timidi sunt qui talia cogitant; sed tamen homicidia eorum, adulteria eorum, fraudes et rapinas eorum videt Deus, et punit in cogitationibus eorum. Quid enim velint, ille attendit, cujus oculus non repellitur carne, ut non videat voluntatem. Tales si occasiones inveniant, non mali fiunt, sed manifestantur: non ut sentias quod natum sit manifestum, sed ut intelligas quod latebat inclusum. Paucis his annis, et prope hesterno die viderunt haec homines, et probaverunt etiam qui tarde intelligunt. Erat enim hic una domus potentissima ad tempus, de qua flagellum fecerat Deus generi humano, et castigatum est inde genus humanum; si cognoscat flagellum patris, et timeat sententiam judicis. Cum ergo esset hic eadem domus magna, multi sub illa gemebant, murmurabant, reprehendebant, detestabantur, blasphemabant. Quomodo se arctant homines, et dantur divino illo judicio multi in concupiscentias cordis sui (Rom. I, 24)? Subito fiebant ipsius domus illi qui murmurabant de ipsa domo; et ab eis talia homines patiebantur, qualia se pati ipsi a talibus paulo ante querebantur. Bonus ergo ille est, qui et quando potest male facere, non facit; de quo scriptum est: Qui potuit transgredi, et non est transgressus; et facere mala, et non fecit. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua (Eccli. XXXI, 10, 9). Loquebatur Scriptura de potentibus innocentibus. Et lupus enim tantum vult nocere, quantum leo: dissimiliter nocent, sed non dissimiliter cupiunt. Leo enim non solum contemnit canem latrantem; sed etiam fugat, et venit ad ovile, et obmutescentibus canibus rapit quod potest: lupus non audet inter latratus canum. Numquid propterea quia non potuit auferre a canibus territus, innocentior remeavit? Docet ergo Deus innocentiam, ut quisque innocens sit non timore poenae, sed amore justitiae. Tunc enim liber est innocens et verus est innocens. Qui autem timore innocens, fit, non est innocens, quamvis non noceat cui vult nocere. Non enim nocet alteri per factum malum, sed sibi plurimum per cupiditatem malam. Nam quomodo sibi noceat, audi Scripturam: Qui autem amat [PL37.1191] iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et revera multum errant homines qui putant injustitiam suam aliis nocere, et sibi non nocere. Ad alios procedit iniquitas cujuslibet, ut corpori noceat, ut rem familiarem laedat, ut villam invadat, ut mancipium abducat, ut aurum auferat, aut argentum, vel si quid aliud possidet. Ad hoc profertur ad alterum illa iniquitas. Ergo iniquitas tua alieno corpori nocet, tuo animo non nocet?

2. Contra istam simplicem veracemque doctrinam, qua insinuatur hominibus bonis, ut ipsam justitiam diligant, et ex ea placere Deo velint; ab illo intelligant luce quadam intelligibili perfundi animam suam, ut faciant justa opera, et illam lucem sapientiae omnibus quae in saeculo diliguntur praeponant: contra istam doctrinam talia murmura sunt hominum; et si non procedunt in voce, roduntur in corde. Quid ergo dicunt? Vere placiturus sum Deo per justitiam? aut justi illi placent, sub cujus imperio mali florent? Tanta mala committunt, et nihil illis evenit mali. Aut si forte evenit aliquid mali; quid tibi dicunt illi, cum eis coeperis dicere: Ecce quanta fecit mala, quomodo illi redditum est? qualem exitum habui? Incipiunt illi cogitare justos quibus mala evenerunt, et opponunt nobis, et dicunt: Si illi propterea mali aliquid accidit, quia iniquus fuit; illi quare accidit, qui tam juste vixit? Qui eleemosynas tantas fecit, qui tam multa bona operatus est in Ecclesia, quare talem sortem invenit? quare talem exitum habuit, qualem ille homo qui multa iniqua commisit? Ad hoc autem ista dicunt, ut ostendant se propterea non facere male, quia non possunt, aut quia non audent. Nam quid velit cor, lingua testatur: et quidem, etiamsi lingua obmutesceret et ipsa timore compressa, Deus videret intus quid cogitaret homo, etiamsi alium hominem lateret. Tacitas ergo cogitationes hominum tales, aut etiam erumpentes in verba vel facta, curat iste psalmus, si curari velint. Intendant ergo, et curentur. Atque utinam in hac multitudine tota quae nunc est inter istos parietes, et audit per nos verbum Domini, nulla sint talia vulnera quae curentur; utinam nulla sint. Non tamen rem superfluam facimus dicere, si nulla ibi sunt vulnera. Instruantur corda ad sanandos alios, cum audire talia coeperint. Credo enim quia unusquisque christianus, cum audierit aliquem talia dicentem, si bonus fidelis est, et bene credit Deo, et spes ejus est in futuro saeculo, non in hac terra, non in hac vita est, et non frustra audit ut sursum cor habeat; irridet et dolet talia murmurantes, et dicit sibi: Deus novit quid agat, nos non possumus nosse consilium ipsius, quare parcit malis ad tempus, vel quare laborant boni ad tempus; sufficit mihi tamen hoc scire, quia et ad tempus laborat bonus, et ad tempus floret malus. Qui ergo talis est, securus est; et patienter fert omnes felicitates malorum, et labores bonorum patienter fert, tolerat, donec finiatur hoc saeculum, donec transeat iniquitas. Jam talis beatus [PL37.1192] est, et erudivit eum Deus de lege sua, et mitigavit eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Qui vero nondum est talis, audiat per nos quod Domino placet. Plura autem ipse dicat in corde, qui melius videt vulnus quod curet.

3. Psalmus hunc titulum habet, id est hanc inscriptionem: Psalmus ipsi David, quarta sabbatorum. Docturus est psalmus iste patientiam in laboribus justorum: contra iniquorum felicitates patientiam docet, patientiam aedificat. Hoc habet totus a capite usque in finem. Quare ergo talem habet titulum, in quarta sabbati? Una sabbati, dies dominicus est; secunda sabbati, secunda feria, quem saeculares diem Lunae vocant; tertia sabbati, tertia feria, quem diem illi Martis vocant. Quarta ergo sabbatorum, quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a Paganis, et a multis Christianis: sed nollemus; atque utinam corrigant, et non dicant sic. Habent enim linguam suam qua utantur. Non enim et in omnibus gentibus ista dicuntur: multae gentes aliae atque aliae aliter atque aliter vocant. Melius ergo de ore christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod improbat corde, intelligat illos omnes, de quorum nominibus appellata sunt sidera, homines fuisse, nec ex eo esse coepisse ista sidera in coelo, ex quo illi coeperunt: et ante ibi fuerunt; sed per beneficia quaedam mortalium mortalia, illi homines pro tempore suo, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, cum chari essent hominibus, non propter vitam aeternam, sed propter commodum temporale, deferebantur eis divini honores. Veteres enim saeculi decepti, et decipere volentes, in eorum adulationem qui sibi aliquid secundum amorem saeculi praestitissent, sidera ostendebant in coelo, dicentes quod illius esset illud sidus, et illud illius: homines autem qui antea non aspexerant, ut viderent quia ibi erant et illa sidera antequam nascerentur, decepti crediderunt; et concepta est opinio vanitatis. Hanc opinionem erroris diabolus confirmavit, Christus evertit. Nos ergo secundum quod loquimur, quarta sabbatorum quartus dies intelligitur a die dominico. Attendat itaque Charitas vestra quid sibi velit iste titulus: hic grande mysterium, et revera occultum. Nam pleraque ipsius Psalmi manifeste sonant, et manifeste movent, et cito intelliguntur; hic autem titulus, quod fatendum est, habet non parum obscuritatis: sed aderit Dominus, serenabit nubilum, et videbitis Psalmum, et ex fronte Psalmi cognoscetis eum. In fronte enim habet psalmus iste, Psalmus ipsi David, quarta sabbatorum. In limine est titulus, in postibus fixus est. Volunt homines titulum cognoscere, et sic domum intrare. Recolamus ergo Scripturam sanctam in Genesi, primo die quid sit factum; invenimus lucem: secundo die quid sit factum; invenimus firmamentum, quod appellavit Deus coelum: tertio die quid sit factum; invenimus [PL37.1193] speciem terrae et maris, et segregationem, ut omnis congregatio aquarum vocaretur mare, te arida vocaretur terra. Quarto die, luminaria fecit Deus in coelo (Gen. I, 3-19); solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis (Psal. CXXXV, 8, 9): hoc quarto die fecit. Quid sibi ergo vult quod de quarto die accepit Psalmus titulum; in quo psalmo docetur patientia adversus felicitates malorum, et labores bonorum? Habes Paulum apostolum dicentem sanctis fidelibus roboratis in Christo: »Omnia facite sine murmuratione et disceptatione; ut sitis irreprehensibiles, et sinceres, immaculati filii Dei in medio nationis tortuosae et perversae, in quibus apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae habentes« (Philipp. II, 14-16). Similitudo de luminaribus data est ad sanctos, ut sine murmuratione sint in natione tortuosa et perversa.

4. Sed ne quisquam propterea putet colenda esse et adoranda luminaria coeli, quia inde aliqua similitudo ducta est ad significationem sanctorum; prius hoc explicemus in nomine Christi, quam non sit consequens, ut propterea tibi videatur adorandus sol, aut luna, aut stellae, aut coelum, quia aliqua de illis similitudo ducta est, qua significarentur sancti; quia multa sunt de quibus ducta est similitudo ad significandos sanctos, quae non adorantur. Si enim quidquid est unde similitudo ducitur ad sanctos, adorandum tibi putas; adora montes et colles, quia dictum est: Montes exsultaverunt velut arietes, et colles velut agni ovium (Psal. CXIII, 4). Tu de sanctis dicis, ego de ipso Christo dico. Adora leonem, quia dictum est, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5): adora petram, quia dictum est, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Si autem non adoras in Christo ista terrena, quamvis de illis similitudo quaedam data est; ad significandos sanctos de quacumque creatura ducta fuerit similitudo, tu intellige similitudinem creaturae, et adora artificem creaturae. Dictus est sol Dominus noster Jesus Christus (Sap. V, 6): numquid iste sol quem et minutissima animalia nobiscum vident? Sed de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Nam lux ista non hominem solum illuminat, sed et jumenta et pecora et omnia animalia: quod autem illuminat omnem hominem, in corde illuminat, ubi intellectum solum habet.

5. Intelligat ergo Charitas Vestra, quibus dixit Apostolus, In natione tortuosa et perversa, id est, inter iniquos, in quibus apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae habentes: quodam modo admonuit nos et istum psalmum intelligere, et praenoscere titulum ipsius. Tales enim sancti in quibus est verbum vitae, de conversatione quam habent in coelo, despiciunt omnia iniqua quae fiunt in terra: et quomodo luminaria in coelo per diem et per noctem procedunt, peragunt itinera sua, cursus suos certos habent, et committuntur tanta mala, nec deviant desuper stellae fixae in coelo, agentes per tractus coelestes, quae illis praestituit [PL37.1194] et constituit Creator ipsarum; sic debent sancti, sed si in coelo figantur corda eorum, si non frustra audiant et respondeant sursum se habere cor, si imitentur eum qui ait, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Quia ergo sunt in supernis, et de supernis cogitant, sicut dictum est, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21); de ipsis cogitationibus supernorum patientes fiunt; et quidquid in terra committitur, sic non curant, donec peragant itinera sua, quemadmodum non curant luminaria coeli, nisi quomodo exerceant dies et noctes, quamvis tanta mala videant fieri super terram. Sed facile est forte, ut ferant justi iniquitates malorum, quae non in ipsos fiunt: sed sicut ferunt quae in alios fiunt, sic ferant et quae in ipsos fiunt. Non enim propterea debent ferre et tolerare, quia in alios fiunt: et si in se fiant, non debent perdere tolerantiam. Nam qui perdiderit tolerantiam, cecidit de coelo: qui autem fixum habet cor in coelo, terra ipsius laborat in terra. Quanta et de ipsis luminaribus fingunt homines, et patienter ferunt? Quo modo justi patienter debent ferre omnes etiam de se falsas criminationes. Hoc ipsum quod jam dudum dixi, quia illa stella Mercurii est, et illa stella Saturni est, et illa stella Jovis est, convicia fiunt stellis. Quid? illae cum audiunt tanta convicia, numquid moventur, aut non exercent cursus suos? Sic et homo qui in natione perversa et tortuosa habet verbum Dei, sicut luminare est fulgens in coelo. Quanti qui sibi videntur honorare solem, de illo mentiuntur? Qui dicunt, Christus est sol, mentiuntur de sole. Novit sol Dominum suum esse Christum et Creatorem suum. Et si indignari potest, acerbius indignatur contra falso honorantem, quam contra contumeliosum. Servo enim bono major contumelia est injuria Domini. Quanta falsa de ipsis luminaribus quidam dicunt? Et ferunt, tolerant, et non moventur. Quare? Quia in coelo sunt. Coelum autem quid est? Nec hoc praetermittamus: quanta mentiuntur homines, quando vident obscurari lunam, et dicunt, Malefici illam deponunt? cum certis temporibus defectum suum habeat secundum Dei dispositionem. Non curat tamen ista verba hominum illa quae in coelo est. Sed quid est, In coelo? In firmamento coeli est. Cujus ergo cor in firmamento libri Dei est, ista non curat.

6. Nam coelum, id est, firmamentum, intelligitur per figuram Liber Legis. Ideo quodam loco dicitur, Extendit coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2). Si extenditur sicut pellis, tanquam liber est extentus, ut legatur. Transacto autem tempore non legitur. Propterea enim legitur Lex, quia nondum venimus ad illam Sapientiam quae implet corda et mentes intuentium: et non opus erit ut aliquid ibi nobis legatur. Quia in eo quod nobis legitur, syllabae sonant et transeunt: illa lux veritatis non praeterit, sed fixa permanens inebriat corda videntium; quomodo dictum est, Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum [PL37.1195] tuarum potabis eos; quoniam apud te est, Domine, fons vitae. Et vide ipsum fontem: In lumine, inquit, tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10). Modo ergo lectio necessaria est, quamdiu ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, sicut dicit Apostolus: cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est (I Cor. XIII, 9, 10). Non enim in illa civitate Jerusalem, ubi Angeli vivunt, unde nos modo peregrinamur, et peregrinatio nostra gemit; gemit autem, si scimus quia peregrinamur; nam odit valde patriam, qui putat sibi bene esse cum peregrinatur: numquid in illa civitate ubi sunt Angeli, Evangelium legitur, aut Apostolus? Verbo Dei pascuntur: quod Verbum Dei, ut sonaret nobis ad tempus, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Sed tamen ipsa Lex, quae scripta est, firmamentum nobis est: ibi si sit cor nostrum, non convellitur iniquitatibus hominum. Dictum est ergo, Extendit coelum sicut pellem. Cum autem transeunt tempora necessitatis librorum, quid dictum est? Coelum plicabitur ut liber (Isai. XXXIV, 4). Qui ergo sursum habet cor, ipsum cor ipsius luminare est: in coelo fulget, nec vincitur tenebris. Infra enim sunt tenebrae: tenebrae autem iniquitas; non incommutabiles tenebrae. Jam et hesterno die commemoravimus. Sed qui hodie tenebrae sunt, si velint, cras lux erunt: qui tenebrae huc ingressi sunt, si velint, jam lux esse possunt. Aperte enim Apostolus, ne quis putaret naturales esse iniquitates, quae mutari non possunt: Fuistis enim, inquit, aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8). Lux, inquit, in Domino: non in vobis. Cor ergo in libro: si cor in libro, cor in firmamento coeli. Si ibi est cor, inde luceat, et non movebitur iniquitatibus subterpositis: non quia ibi est in coelo per carnem, sed quia ibi est per conversationem, secundum quod dictum est, Nostra autem conversatio in coelis est. Non potes cogitare illam civitatem, quia nondum vides. Vis cogitare coelum? Librum Dei cogita. Audi psalmum: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et ibi beatus dictus est qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini fuit voluntas ejus (Psal. I, 1, 2). Vide luminare in coelo: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Vult patienter ferre omnia? Non descendat de coelo, et in lege ejus meditetur die ac nocte. Ergo in coelo cor ejus: si in coelo cor ejus, omnes iniquitates quae fiunt in terra ad tempus, omnes felicitates malorum hominum, omnes labores justorum meditanti die ac nocte legem Dei, nulli sunt; et patienter tolerat omnia, et erit beatus eruditus a Deo. Et quomodo in firmamento coeli? Quia lex firmamentum est. Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Attendite ergo luminaria quomodo procedunt, et occidunt, et redeunt, [PL37.1196] agunt cursus suos, distinguunt diem et noctem, volvunt annos et tempora; et tanta mala fiunt in terra, illis quietem in coelo habentibus. Quid est ergo quod nos docet Deus? Jam attendamus Psalmum.

7. [vers. 1.] Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit. Tu putas quia non vindicat? Vindicat De is ultionum. Quid est, Deus ultionum? Deus vindictarum. In eo certe murmuras, quia non vindicatur in malos. Noli murmurare, ne inter illos sis in quos vindicatur. Facit ille furtum, et vivit: tu murmuras adversus Deum, quia non moritur qui tibi furtum fecit. Si jam non facis furtum, vide: si enim jam non facis, vide ne aliquando fecisti. Si jam dies es, recole noctem tuam: si jam fixus in coelo es, recole terram tuam. Invenis te furem forte fuisse aliquando; et aliquem alium forte stomachatum, quia et tu furtum faciens vixisti, et non es mortuus: quomodo autem tu quando faciebas, ideo vixisti ut postea non faceres; noli quia tu transisti, velle misericordiae Dei pontem subvertere. Nescis illac multos transituros, qua et tu transisti? Esses modo qui murmurares, si adversus te audiretur qui prior de te murmuravit? Et tamen et nunc optas vindictam Dei in malos, ut fur moriatur, et murmuras adversus Deum, quia fur non moritur. Appende in statera aequitatis furem et blasphemum: jam dicis quia fur non es; sed murmurando adversus Deum, blasphemus es. Ille captat somnum hominis, ut aliquid involet; et tu dicis quia dormit Deus, et hominem non videt. Ergo vis ille ut corrigat manum, prior tu linguam corrige: vis ille ut corrigat cor adversus hominem, tu corrige cor adversus Deum; ne forte cum optas vindictam Dei, si venerit, te priorem inveniat. Nam ille veniet, veniet et judicabit perseverantes in nequitia sua, ingratos praerogationi misericordiae ipsius, ingratos patientiae ipsius, thesaurizantes sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6): quia Deus ultionum Dominus, Deus ultionum, ideo fidenter egit. Nulli enim pepercit, quando hic locutus est: ipse Dominus erat in carnis infirmitate, sed in virtute sermonis. Non accepit personas principum Judaeorum. Quanta in illos dicit? et, quomodo dictum est, vere in fiducia: quia scriptum est in Psalmis de illo, Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Qui sunt pauperes? qui sunt inopes? Qui spem non habent nisi in illo solo, in quo solo spes non fallitur. Attendite, fratres, qui sunt pauperes et inopes. Non omnino pauperes qui nihil habent, videntur dici ab Scriptura, quando laudantur pauperes. Invenis enim pauperem hominem, qui quando patitur aliquam injuriam, non attendit nisi patronum suum, in cujus forte domo manet, cujus inquilinus est, cujus colonus est, cujus cliens est; et ideo se indigne pati asserit, quia ad illum pertinet: cor ipsius in homine, spes ipsius in [PL37.1197] homine, cinis in cinere. Sunt autem alii qui opulenti sunt, et honoribus secundum tempus humanis fulciuntur; et tamen nec in pecunia sua spem ponunt, nec in fundis suis spem ponunt, nec in familia sua spem ponunt, nec in claritate transitoriae dignitatis; sed totam spem in illo ponunt, cui non succeditur, qui mori non potest, qui falli et qui fallere non potest: tales etsi multa videntur habere secundum saeculum, bene ea tamen gubernant ad refectionem indigentium; inter pauperes Domini numerantur. Vident enim periculose se vivere in hac vita, sentiunt se esse peregrinos: sic diversantur in opulentia divitiarum suarum, quomodo viator in stabulo, transiturus, non possessurus. Ergo quid Dominus? Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus: ponam in salutari. Salutaris noster, Salvator noster est: in illo voluit ponere spem omnium inopum et egentium. Et quid ait? Fiducialiter agam in eo (Psal. XI, 6). Quid est, Fiducialiter agam? Non timebit, non parcet vitiis et concupiscentiis hominum. Vere medicus fidelis, medicinali ferro sermonis instructus, secuit omnia vulnera. Ideo qui talis praedictus et praenuntiatus, talis etiam inventus est. Loquebatur in monte, ubi dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ibi beati dicti sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam: in ipso sermone dixit, Quia ipsorum est regnum coelorum. Et ut faceret illos luminaria, id est, patienter tolerantes omnia ista iniqua, quae transeunt: Beati eritis, inquit, cum vos persecuti fuerint, et dixerint omne malum adversum vos: gaudete et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis (Matth. V, 3, 10, 11, 12). Deinde in progressu sermonis cum docere inciperet, quamvis eum turba circumdaret, dixit talia discipulis suis, quae ferirent faciem Pharisaeorum et Judaeorum, qui quasi primatus habebant exponendarum Scripturarum omnium; qui sibi quasi justi videbantur, vel videri se arbitrabantur, et ad quorum primatum plebis obsequium videbatur obtemperare: non pepercit, et dixit, Quando oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus (Id. VI, 5); et caetera talia. Tetigit omnes, non timuit aliquem. Et cum terminasset ipsum sermonem, conclusit de illo scriptura Evangelii sic: »Factum est,« inquit, »cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos tanquam potestatem habens; non quasi Scribae eorum et Pharisaei« (Id. VII, 28 et 29). Quanta ergo ille de quo dictum est, Erat docens eos tanquam potestatem habens, quanta dixit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae (Id. XXIII, 13, etc.); quanta in illos coram in faciem? Neminem timuit. Quare? Quia Deus ultionum est. Ideo non parcebat in verbo, ut essent postea quibus parceret in judicio: quia si nollent accipere verbi medicinam, incursuri erant utique et inventuri judicis sententiam. Quare? Quia dixit, Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter [PL37.1198] egit: id est, nulli pepercit in verbo. Qui in verbo non pepercit passurus, parcet in sententia judicaturus? qui neminem timuit in humilitate, timebit quemquam in claritate? Ex eo quod jam fidenter egit, cogita quomodo sit acturus in fine saeculi. Noli ergo murmurare adversus Deum, qui quasi parcit malis; sed esto bonus cui forte ad tempus in flagello non parcat, et in fine parcat in judicio. Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit.

8. [vers. 2.] Et quia fidenter egit, illi non tulerunt fiduciam ejus: et quia humilis venerat, et carne mortali indutus erat, et mori venerat; non facere quod peccatores, sed pati quod peccatores; quia propterea venerat, cum fidenter egisset, et illi ferre non possent fiduciam ejus in verbo, quid fecerunt? Tenuerunt, flagellaverunt, illuserunt, colaphizaverunt, sputis illinierunt, spinis coronaverunt, in cruce levaverunt, postremo occiderunt. Sed quid sequitur quod fidenter egerit? Exaltare, qui judicas terram. Puta quia tenuerunt humilem, tenebunt excelsum? Puta quia judicaverunt mortalem, nonne ab immortali judicabuntur? Quid ergo ait? Exaltare, tu qui fidenter egisti, et fiduciam verbi tui non sunt passi iniqui, et putaverunt se aliquid egisse, quia te comprehendentes crucifixerunt; qui te deberent fide comprehendere, comprehenderunt persecutione: tu ergo qui fidenter egisti inter iniquos, et neminem timuisti, et quia passus es, Exaltare; id est, resurge, vade in coelum. Patiatur et Ecclesia patienter, quod passum est caput Ecclesiae patienter. Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. Redditurus est, fratres. Quid est enim quod dictum est, Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis? Prophetia est praedicentis, non audacia jubentis. Non enim quia dixit Propheta, Exaltare, qui judicas terram, obtemperavit Prophetae Christus, ut resurgeret et iret in coelum; sed quia hoc facturus erat Christus, hoc praedixit Propheta: non ideo fecit Christus, quia Propheta praedixerat; sed ideo Propheta praedixerat, quia illo facturus erat. Videt humilem Christum in spiritu, videt humilem; neminem timentem, nulli parcentem in verbo, et dicit: Fidenter egit. Videt illum quam fidenter egit, videt illum comprehensum, videt illum crucifixum, videt illum humiliatum, videt illum resurgentem et euntem in coelum, et venturum inde ad judicium eorum, inter quorum manus passus est omnia mala: Exaltare, inquit, qui judicas terram; redde retributionem superbis. Superbis reddet, non humilibus. Qui sunt superbi? Quibus parum est quod mala faciunt, et defendere peccata sua volunt. Namque de his qui crucifixerunt Christum facta sunt postea miracula, quando de ipso numero Judaeorum crediderunt, et donatus est illis sanguis Christi. Impias manus et cruentas de sanguine Christi portabant: lavit eas ipse cujus sanguinem fuderant. Adjuncti sunt corpori ipsius, id est Ecclesiae, qui corpus ejus mortale, quod viderant, persecuti sunt. Fuderunt pretium suum, ut biberent pretium suum. Namque postea plures conversi sunt. Cum multa miracula fierent [PL37.1199] ab Apostolis, aliquot hominum millia una die crediderunt: et tam in propinquo inventi sunt, ut omnia sua quae habebant venderent, et pretium rerum suarum ad pedes Apostolorum ponerent; et unicuique distribuebatur quomodo opus erat; et erat illis una anima et cor unum in Deum; de ipsis crucifixoribus Domini. Sed quare non illis redditum est? Quia, Redde retributionem superbis, dictum est; illi autem noluerunt esse superbi. Etenim cum viderent multa miracula fieri per nomen Christi, quem se putabant interfecisse; commoti miraculis, audierunt a Petro in cujus nomine illa fierent: non enim sibi arrogare servi voluerunt potentiam Domini sui, ut dicerent a se factum esse quod ille in ipsis faciebat. Honorem ergo dederunt servi Domino suo: dixerunt quia quae illi mirabantur, in nomine fierent ejus quem illi crucifixerunt. Et facti sunt humiles, compuncti sunt corde, conturbati sunt confitentes peccatum suum; et consilium quaesierunt, dicentes: Quid ergo faciemus? Non desperant de salute, sed quaerunt medicinam. Tunc ait illis Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. II, IV). Qui egerunt poenitentiam, humiles fuerunt: non ergo illis redditum est. Quia, vide quid dicat psalmus iste: Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. Ab illo numero ergo excepti erant illi; in illis valuit vox illa Domini pendentis in cruce, et dicentis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. Ergo redditurus est retributionem? Redditurus, sed superbis.

9. [vers. 3, 4.] Sed quando? quando reddet? Interim mali triumphant, et exsultant mali, blasphemant mali, omnia mala faciunt. Movet te? Cum pietate quaere, non cum superbia reprehende. Movet te? Compatitur tibi et Psalmus, quaerit tecum, non quia nescit; sed ideo tecum quaerit quod scit, ut in illo invenias quod nesciebas. Quomodo qui vult aliquem consolari, nisi condoleat cum illo, non illum erigit: prius cum illo dolet, et sic eum reficit sermone consolatorio. Si autem intret ad illum ridens luctum ejus, non facit quod modo lectum est, dicente Apostolo: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Ergo ut gaudeat tecum, prius fles cum illo; contristaris cum illo, ut reficias eum: sic et Psalmus et Spiritus Dei, utique omnia sciens, quaerit tecum, quasi verba tua dicit. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? Quid loquentur, nisi contra Deum, qui dicunt: Quid nobis prodest quia sic vivimus? Quid dicturus es? Vere curat ista quae facimus Deus? Quia enim vivunt, putant Deum nescire quod faciunt. Vide quid mali illis contingat! Quia si stationarius sciret, [PL37.1200] teneret illos; et ideo vitant oculos stationarii, ne statim teneantur: oculos enim Dei vitare nemo potest; quia non solum in cubiculo videt, sed et intima cordis tui. Cogitant et ipsi quia nihil potest latere Deum; et quia faciunt, et sciunt quid fecerunt, et vident se vivere sciente Deo, qui non viverent sciente stationario, dicunt sibi: Placent ista Deo; et revera si illi displicerent facta nostra, quomodo displicent judicibus, quomodo displicent regibus, quomodo displicent imperatoribus, et quomodo displicent commentariensibus, numquid quomodo illorum oculos vitamus, vitare possemus oculos Dei? Ergo placent ista Deo. Ideo in alio psalmo peccatori dicitur, Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, ero tibi similis? Ut quomodo tibi placet factum tuum malum, sic putes quia et mihi placet. Et minatur in posterum: Arguam te (Psal. XLIX, 21). Ergo non tacet qui dixit, tacui. Cum diceret, Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis; et non tacuit. Cum enim nos loquimur, ille non tacet cum enim lector legit, ille non tacet; cum Psalmus ista cantat, ille non tacet: et istae omnes voces Dei per orbem terrarum fiunt. Quomodo ergo tacet, quomodo non tacet? Non tacet in verbo, tacet in vindicta. Quid est ergo, Haec fecisti, et tacui? Haec fecisti, et non vindicavi. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis. De ipsa vindictae taciturnitate, id est, de cessatione vindictae, alio loco dicit: Tacui; numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14). Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? Et dicit omnia opera. Respondent, et loquentur iniquitatem. Quid est, respondent? Contra justum habent quod respondeant. Venit justus aliquis, et dicit: Noli facere iniquitatem. Quare? Ne moriaris. Ecce feci iniquitatem; quare non morior? Ille fecit justitiam, et mortuus est: quare mortuus est? Ego feci iniquitatem; quare me non abstulit Deus? Ecce, ille fecit justitiam; et quare sic in illum vindicavit? quare ille sic laborat? respondent; hoc est, respondent, quia habent quod dicant; quia parcitur illis, de patientia Dei inveniunt argumentum responsionis suae. Parcit ille propter aliud, respondent illi propter aliud, quia vivunt. Quare enim parcat ille, dicit Apostolus, exponit consilium patientiae Dei: Existimas, inquit, qui talia agis, quia tu effugies judicium Dei? An divitias benignitatis et longanimitatis ejus contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem, id est, ille qui respondet et dicit, Si displicerem Deo, non mihi parceret Deus: vide quid sibi facit, audi Apostolum: Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 3 6). Ille ergo auget longanimitatem, et tu [PL37.1201] auges iniquitatem. Erit illius thesaurus in sempiterna misericordia in eos qui non contempserunt misericordiam; tuus autem thesaurus in ira invenietur, et quod ponis quotidie per modicum, postea massam inventurus es: minutatim ponis, sed cumulum invenies. Noli attendere minuta peccata tua quotidiana; de minutissimis guttis flumina implentur.

10. [vers. 5, 6.] Quid autem illi faciunt, qui respondent et loquentur iniquitatem, quia faciunt et parcitur eis? Populum tuum, Domine, humiliaverunt: id est, omnes qui juste vivunt, in quos volunt superbire omnes mali. Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt: viduam et pupillos interfecerunt, et proselytum occiderunt: id est, peregrinum, advenam, adventitium; ipsum dicit proselytum. Manifesta sunt ista singula, nec opus est in his immorari.

11. [vers. 7.] Et dixerunt, Non videbit Dominus. Non attendit ista, negligit ista, alias res curat, non intelligit. Hae enim duae voces sunt malorum: una quam jam dixi, Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Putas quia video facta tua, et placent mihi, quia non vindico. Alia est vox iniquorum: Quia nec attendit ista Deus, nec advertit ut sciat quemadmodum vivam, non me curat Deus. Ergo inter aliqua me computat Deus? aut vere me numerat Deus? aut ipsos homines numerat? Infelix homo! ut esses curavit; ut bene vivas non curat? Istorum ergo ista vox est. Et dixerunt, Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob.

12. [vers. 8.] Intelligite nunc qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. Populum suum erudit, cui possunt commoveri pedes, quando felicitates iniquorum videt homo, jam bene vivens in numero sanctorum Dei, id est in numero filiorum Ecclesiae: videt quia florent mali, et faciunt iniquitatem, et aemulatur eos, et adducitur ut imitetur facta ipsorum; quia videt quasi nihil sibi prodesse quod bene vivat humilis, hic sperans mercedem. Nam si illam speret futuram, non illam perdit; quia nondum venit tempus ut accipiat eam. In vinea operaris, fac opus tuum, et accipies mercedem tuam. A patrefamilias non exigeres antequam operareris, et a Deo exigis antequam opereris? Et ista tolerantia ad opus tuum pertinet, et hoc ad mercedem pertinet: minus vis facere in vinea, qui non vis tolerare; quia et ipsa tolerantia ad ipsam operationem pertinet, ut invenias mercedem. Quod si dolosus es, vide ne non solum non accipias mercedem, sed et poenam invenias; quia voluisti esse operarius dolosus. Et quidem operarius dolosus ut incipiat non bene facere, oculos patrisfamilias attendit, ad illum aspicit qui conduxit ad vineam, ut cum ille averterit oculos, cesset, et non bene operetur; cum autem ille converterit oculos, bene operetur. Deus autem qui te conduxit, non avertit oculos; non tibi licet dolose operari: super te semper sunt oculi patrisfamilias; quaere ubi illum fallas, et cessa si potes. Ergo [PL37.1202] si qui forte aliquid cogitabatis, quando videbatis malos florere, et cogitationes vestrae faciebant nutare pedes vestros in via Dei; vobis loquitur psalmus iste: si autem nullus vestrum talis est, per vos aliis loquitur, dicens, Intelligite nunc; quia dixerunt illi, Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob. Intelligite. inquit, nunc qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite.

13. [vers. 9, 10.] Qui plantavit aurem, non audiet? Non habet unde audiat, qui tibi fecit unde audias? Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Qui erudit gentes, non arguet? Attendite hoc magnopere, fratres mei, Qui erudit gentes, non arguet? Hoc modo facit Deus, erudit gentes: ideo misit verbum suum per orbem terrarum hominibus, misit per Angelos, per Patriarchas, per Prophetas, per servos, per tot praecones antecedentes judicem. Misit et ipsum Verbum suum, misit et ipsum Filium suum; misit servos Filii sui, et in ipsis servis Filium suum. Per totum orbem terrarum praedicatur ubique verbum Dei. Ubi non dicitur hominibus: Relinquite iniquitates vestras priores, convertite vos ad itinera recta? Ideo parcit, ut vos corrigatis; ideo heri non vindicavit, ut hodie bene vivatis. Erudit gentes; non ergo arguet? non auditurus est quos erudit? non judicaturus est quibus sermonem praemisit et praeseminavit? In schola si esses, acciperes, et non redderes? Utique quando accipis a magistro, erudiris: committit tibi magister quod praebet; et non exiget quando reddis? aut cum coeperis reddere, sine metu eris plagarum? Modo ergo accipimus; postea statuimur ante magistrum, ut reddamus omnes praeteritas nostras, id est, ut rationem reddamus de his omnibus quae nobis modo erogantur. Audi Apostolum dicentem: »Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (Rom. XIV, 10; et II Cor. V, 10). Qui erudit gentes, non arguet; qui docet hominem scientiam?« Ipse non scit qui te fecit scire; »qui docet hominem scientiam?«

14. [vers. 11.] Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Nam etsi tu nescis cogitationes Dei, quoniam justae sunt; ille scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Et homines scierunt cogitationes Dei: sed quibus jam amicus factus est, prodit consilium suum. Et vos, fratres mei, nolite vos contemnere: si cum fide acceditis ad Dominum, auditis cogitationes Dei; eas modo discitis, hoc vobis dicitur, et ad hoc instruimini quare parcat modo Deus malis, ne murmuretis adversus Deum, qui docet hominem scientiam. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Relinquite ergo cogitationes hominum, quae vanae sunt; ut comprehendatis cogitationes Dei, quae sapientes sunt. Sed quis est qui comprehendit cogitationes Dei? Qui ponitur in firmamento coeli. Jam hoc cantavimus, jam hoc diximus et exposuimus.

15. [vers. 12, 13.] Beatus vir quem tu crudieris, Domine, [PL37.1203] et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Ecce habes consilium Dei, quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu jam vis illum sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid est, donec fodiatur peccatori fovea? Aut quem ponit peccatorem? unum hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed superborum; jam enim praemisit, Redde retributionem superbis. Nam et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et percutiebat pectus suum, dicens, Deus, propitius esto mihi peccatori: sed quia non superbus erat, Deus autem reddet retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec reddat retributionem superbis. Ergo quod ait, Donec fodiatur peccatori fovea, superbos intellige. Quis est superbus? Qui non confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca quae videtur habere bona, sibi vult arrogare, et derogat misericordiae Dei. Quis est superbus? Qui etiamsi Deo tribuat bona quae facit, insultat tamen eis qui illa non faciunt, et extollit se super illos. Nam et ille Pharisaeus, Gratias tibi ago, inquit: non dixit, Ego facio. De his quae faciebat, gratias Deo agebat: sentiebat ergo et bene se facere, et ab illo se facere. Unde ergo improbatus est? Quia insultabat Publicano. Ut perficiamini attendite. Primo praecedere debet, sive virum, sive feminam confessio peccatorum, salubris poenitentia quae valeat ad corrigendum hominem, non ad irridendum Deum: cum autem post poenitentiam bene vivere coeperit, habet adhuc quod cogitet, ne sibi tribuat quod bene facit, sed illi agat gratias, cujus gratia factum est ut bene viveret; quia ille illum vocavit, ille illum illuminavit. Ergo iste jam perfectus est? Non; adhuc deest illi aliquid. Quid illi deest? Ut non superbiat super eos qui necdum sic vivunt, quomodo ipse vivit. Qui talis fuerit, securus sit; non illi redditur retributio de qua dictum est, Redde retributionem superbis: non est inter illos quibus foditur fovea. Nam videte illum qui dicebat, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicamus iste: quantum se extulit, cum dicit, Quia non sum sicut et Publicanus iste? Ille autem elisa facie, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Ille superbus erat in bonis factis, ille humilis in malis factis. Videte, fratres, placuit Deo magis humilitas in malis factis, quam superbia in bonis factis: sic odit Deus superbos. Et ideo sic conclusit: Amen dico vobis, descendit justificatus Publicanus magis quam Pharisaeus. Et dicit quare: Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). Fratres mei, vel hinc solum nos discimus quia humilitatem nos docuit Christus, quia Deus factus est homo. Ipsa est humilitas quae displicet Paganis; unde nobis insultant: Qualem Deum colitis qui natus est? qualem Deum colitis qui crucifixus est? Humilitas Christi superbis displicet: tibi autem christiano si [PL37.1204] placet, imitare. Si imitatus fueris, non laborabis; quia ipse dixit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28, 29). Haec est ergo disciplina christiana: nemo facit aliquid bene, nisi gratia ipsius. Quod facit homo male, ipsius est hominis: quod facit bene, de beneficio Dei facit. Cum coeperit facere bene, non sibi tribuat: cum non sibi tribuerit, gratias agat ei a quo acceperit. Cum autem bene facit, non insultet illi qui illud non facit, aut extollat se super eum: non enim in illo finita est gratia Dei, ut ad alium non perveniat.

16. Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Mitis ergo esto, quisquis christianus es, a diebus malignis. Maligni enim sunt dies quibus videntur florere peccatores et laborare justi; sed labor justorum flagellum est Patris, et felicitas peccatorum fovea ipsorum est. Quia enim mitigat vos Deus a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea; non cogitetis quia modo in aliquo loco stant Angeli cum bidentibus, et fodiunt istam foveam magnam quae possit capere omne genus iniquorum; et quia videtis multos esse iniquos, et dicatis vobis carnaliter: Revera tantam multitudinem iniquorum, tantam turbam peccantium quae fovea potest capere? quando foditur talis quae omnes capiat, quando exhauritur? ideo parcit Deus. Non est hoc: fossa peccatorum, ipsa felicitas peccatorum est; in illam enim cadent tanquam in foveam. Intendite, fratres, quia magna res ut felicitas fovea dicatur: Donec fodiatur peccatori fovea. Parcit enim illi Deus, quem novit peccatorem et impium, occulta justitia sua; et hoc ipsum quod ei parcit Deus, per impunitatem facit eum elatum. Ille se altum putat, et cadit: in eo ipso cadit, quo se altum putat. Hoc se ille putat sublimiter ire, et Deus hoc fossam vocat. Fossa ad ima tendit, non ad coelum: peccatores autem superbi quasi in coelum eunt, et in terram merguntur. Contra, humiles quasi in terram se deprimunt, et in coelum ascendunt. Mitesce ergo, quisquis es fidelis, si eruditus es ex lege Dei, ut sit cortuum in firmamento coeli: quia Deus fecit luminaria quarto die, qui dicitur quartu sabbati, unde titulum psalmus iste percepit. Quomodo vides luminaria cum tota patientia dirigere cursus suos, et non curare quae in se dicant homines; sic et tu non cures quidquid tibi fecerit caro. Omnis enim homo caro et sanguis est. Non enim vilis es in comparatione alterius carnis, a qua videris premi; quia pro te ille suscepit carnem, et pro te ille fudit sanguinem, qui et te et illum ad suum est perducturus examen: et si tanta praerogavit, cum esses impius, quid servat fideli? Hinc mitesce. Quemadmodum mitescis? Cum dicis: Quia Deus hoc vult, ideo florent mali; parcere vult malis, ad poenitentiam adducit eos quibus parcit, sed illi non corriguntur: novit ille quomodo de illis judicet. Immitis est autem homo, cum vult contradicere aut bonitati Domini, aut patientiae, aut potestati, aut justitiae [PL37.1205] judicis. Erigitur superbus in Deum, mergit illum Deus; et in eo ipso mergitur, quo erigitur in Deum. Nam in alio psalmo sic ait: Dejecisti eos, dum extollerentur (Psal. LXXII, 18). Non dixit, Dejecisti eos, quia elati sunt; aut, Dejecisti eos, posteaquam elati sunt; ut aliud sit tempus elationis eorum, aliud tempus dejectionis: sed in eo ipso quo extollebantur, ibi dejiciebantur. Quantum enim superbum cor hominis, tantum recedit a Deo; et si recedit a Deo, in profundum it. Contra, cor humile de coelo adducit Deum, ut proximus fiat. Certe altus est Deus, super omnes coelos est Deus, transcendit omnes Angelos: quantum habes erigi, ut attingas ad illum excelsum? Nolo te rumpas extendendo te; aliud consilium tibi do, ne in ista extensione forte crepes per superbiam: certe altus est Deus; tu humilia te, et descendet ad te.

17. [vers. 14.] Audivimus quare parcat malis; hoc ipsum fossa ipsorum est. Dicit tibi Deus: Quomodo illis foditur, et quare illis foditur fovea, non est tuum cognoscere; sed ex lege mea disce patientem te esse debere, donec fodiatur peccatori fovea. Et quid de me, inquis, qui laboro, et laboro inter ipsos peccatores? Respondetur tibi quod sequitur: Quia non repellet Dominus plebem suam. Exercet, non repellit. Quomodo enim dicit alio loco Scriptura? Quoniam quem diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Ille flagellatum recipit, tu dicis quia repellit? Videmus homines in filiis suis facere illud: aliquando jam desperatos filios suos dimittunt vivere quomodo volunt; eos qui spem habent, flagellant; illos quos omnino viderint sine spe et indomitos esse, dimittunt ut faciant quod volunt. Jam quem dimittit facere quod vult, non vult admittere ad haereditatem suam: eum autem flagellat filium cui ipsam haereditatem servat. Cum autem flagellat Deus filium, currat sub manu Patris flagellantis; quia qui flagellat, ad haereditatem erudit: ab haereditate non repellit filium suum quem castigat; sed ideo flagellat, ut recipiat. Non sit tam vano sensu et puerili, ut dicat: Plus amat pater meus fratrem meum, cui permittit facere quidquid vult; ego si me movero contra jussionem patris mei, flagella invenio. Tu gaude sub flagellis; quia tibi servatur haereditas, Quia non repellet Dominus plebem suam. Ad tempus emendat, non in aeternum damnat: illis autem ad tempus parcit, in aeternum illos damnabit. Elige tibi: temporalem vis laborem, an sempiternam poenam? temporalem felicitatem, an sempiternam vitam? Quid minatur Deus? Sempiternam poenam. Quid promittit Deus? Sempiternam requiem. In quo flagellat bonos, temporale est: in quo parcit malis, temporale est. Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet.

18. [vers. 15.] Quousque justitia, inquit, convertatur in judicium et qui habent eam omnes recto sunt corde. Attende modo, et habe justitiam; quia judicium nondum potes habere. Prius est ut habeas justitiam; sed ipsa justitia tua convertetur in judicium. Habuerunt [PL37.1206] hic justitiam Apostoli, et pertulerunt iniquos. Sed quid illis dicitur? Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ergo justitia ipsorum convertetur in judicium. Modo enim justus quisquis hic fuerit, ad hoc est ut patiatur mala et toleret: patiatur tempus passionis, et venit dies judicationis. Sed quid dico de servis Dei? Ipse Dominus qui judex est omnium vivorum et mortuorum, primo judicari voluit, et sic judicare. Quousque justitia convertatur in judicium: et qui habent eam omnes recto sunt corde. Qui habent modo justitiam, nondum judicant. Primo est enim habere justitiam, et postea judicare: primo patitur malos, et postea judicat malos. Modo justitia sit; postea convertetur in judicium. Et tamdiu patitur homines malos, quamdiu vult Deus, quamdiu illos perferet Ecclesia Dei, ut erudiatur per malitiam ipsorum. Non tamen repellet Deus plebem suam, quosque justitia convertatur in judicium: et qui habent eam, omnes recto sunt corde. Qui sunt recto corde? Qui hoc volunt quod Deus vult. Parcit peccatoribus, tu vis ut jam perdat peccatores. Distorti cordis es et pravae voluntatis, quando aliud vis, aliud vult Deus. Vult autem Deus parcere malis, tu non vis parci: patiens est Deus peccatoribus, tu non vis tolerare peccatores. Sed ut dicere coeperam, aliud vis tu, aliud Deus: converte cor tuum, et dirige ad Deum; quia et Dominus infirmis compassus est. Vidit in corpore suo, id est in Ecclesia sua infirmos, qui primo voluntatem suam sequi tentarent; sed cum viderent voluntatem Dei aliam esse, dirigerent se et cor suum ad suscipiendam et sequendam voluntatem Dei. Ne voluntatem Dei velis torquere ad voluntatem tuam, sed tuam corrige ad voluntatem Dei. Voluntas Dei sic est quomodo regula: ecce, puta, torsisti regulam; unde habes corrigi? Illa autem integra manet: regula est enim incommutabilis. Quamdiu integra est regula, habes quo te convertas et corrigas pravitatem tuam, habes unde corrigas quod in te tortum est. Quid autem volunt homines? Parum est, quia voluntatem suam tortuosam habent; etiam volunt voluntatem Dei tortam facere secundum cor suum, ut hoc faciat Deus quod ipsi volunt, cum ipsi hoc debeant facere quod Deus vult.

19. Quomodo autem complexus est Dominus ex duabus voluntatibus unam factam in homine quem portabat? Praefigurans in corpore suo, id est in Ecclesia sua, futuros quosdam qui voluntatem suam vellent facere, sed sequerentur postea Dei; quia infirmos quosdam ostendit quod ad ipsum pertineant, et eos praefiguravit in se. Nam ideo et toto corpore sanguinem sudavit (Luc. XXII, 44), quia in corpore suo, id est in Ecclesia sua, martyrum sanguinem ostendit. Toto corpore sanguis exibat: ita Ecclesia ejus habet martyres; per totum corpus ejus fusus est sanguis. Quosdam ergo infirmos in se praefigurans, vel in corpore suo; ex persona infirmorum, compatiens illis, ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. [PL37.1207] Ostendit hominis voluntatem: si in ipsa voluntate permaneret, jam pravum cor videretur ostendere. Sed si compassus est tibi, et te liberat in se; imitare quod sequitur, dicens: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Si coeperit tibi subrepere voluntas humana, O, si occidat Deus inimicum istum meum, ut non me persequatur! o, si posset fieri ut non ab illo paterer tanta! jam si perseveraveris, et hoc tibi placuerit, et vides quia non hoc vult Deus, pravus corde es, non habes justitiam quae convertetur in judicium: qui enim illam habent, omnes recti sunt corde. Et qui sunt, recti corde? Qui sic inveniuntur quomodo inventus est Job, qui ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Ecce rectum cor. Iterum in gravi vulnere quid dixit uxori, quam propterea reliquerat diabolus et non occiderat, ut ipse haberet adjutricem, non ut maritus consolatricem? Meminerat enim quia per illam Evam deceptus erat Adam (Gen. III, 6), et necessariam sibi putabat hanc Evam. Accessit ad Job illa, tanquam Eva; sed Adam melior fuit in stercore victor quam Adam victus in paradiso: quid enim respondit illi mulieri? Vide cor paratum, vide cor rectum. Numquid non patiebatur persecutiones, et graves? Et omnes Christiani patiuntur; et si non saeviunt homines, saevit diabolus: et si christiani facti sunt imperatores, numquid diabolus christianus factus est? Intendat ergo Sanctitas Vestra quid sit rectum cor. Accessit ad eum, et ait: Dic aliquid in Deum, et morere. Enumeravit omnes aerumnas vel ipsius vel suas: Dic aliquid, inquit, in Deum, et morere. Et ille jam cognoscens Evam, redire volens unde lapsus est, fixo corde in Deo tanquam luminare in firmamento, habitans corde in libro Dei: Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus; si bona suscepimus de manu Domini, mala non tolerabimus (Job II, 9, 10)? Quia fixum cor in Deo, ideo rectum: quia enim rectus est Deus, quando in illo figis cor, forma tibi sit, ut sit tibi cor rectum. Fige ergo cor tuum in illo, et rectum cor erit. Sed subrepebat voluntas humana; nescio quid de carnis infirmitate lactabat mentem tuam: noli jam desperare. Te praesignavit Dominus in sua infirmitate, non se: non enim timebat Dominus pati, tertio die resurrecturus. Si prorsus quomodo homo pateretur, et non quomodo Deus pati veniret, et si sciret se post triduum resurrecturum, nullo modo formidaret moriturus, quod non formidavit apostolus Paulus, in fine saeculi resurrecturus. Ait enim: Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23 et 24). Taedium enim illi erat manere in carne, ex duobus patiebatur ardorem; dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum dicebat. Adeo cum appropinquaret ipsa passio, quomodo exsultabat! quomodo gloriabatur! Bonum certamen certavi, [PL37.1208] cursum consummavi, fidem servavi; de caetero super est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 7 et 8). Iste gaudet coronandus, et tristis, est ille coronaturus: gaudet sic Apostolus, et dicit Christus Dominus noster, Pater, si fieri potest, transeat hic calix. Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Nolite enim putare quia hoc dicimus, non fuisse tristem Dominum. Si enim hoc dixerimus, quia non erat tristis, cum Evangelium dicat, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38, 39): ergo et quando dicit Evangelium, Dormivit Jesus (Id. VIII, 24), non dormivit Jesus; et quando Evangelium dicit, Manducavit Jesus (Luc. XIV, 1, etc.), non manducavit Jesus: subrepit vermiculus putredinis, et nihil sanum relinquit, ut dicatur quia et corpus non erat verum, et carnem veram non habuit. Quidquid ergo de illo scriptum est, fratres, factum est, verum est. Ergo tristis fuit? Prorsus tristis, sed voluntate suscipiens tristitiam, quomodo voluntate suscipiens carnem; quomodo voluntate carnem voram, sic voluntate tristitiam veram. Sic ergo voluntate ostendit in se, ut si forte subrepserit tibi humana infirmitas, et coeperit aliud velle quam Deus vult, videas pravitatem cordis tui extra regulam, figas illud ad regulam, et dirigatur in Deum cor tuum, quod in homine coeperat esse pravum. Sic ergo Dominus te ostendens dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem; et dixit, Pater, si fieri potest transeat a me calix iste. Sed statim fac quod ideo fecit ut te doceret: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Si enim hoc feceritis, justitiam habebitis: si justitiam habebitis, rectum est cor; si rectum est cor, justitia illa quae modo tolerat, convertetur in judicium, et postea judicante Domino tuo, non solum non expavesces mala, sed etiam gloriaberis de corona. Tunc videbis quomodo profecerit patientia Dei, vel ad illorum poenam, vel ad tuam coronam: modo non vides; crede quod nondum vides, ne erubescas cum videris. Quousque justitia convertatur in judicium: et qui habent eam, omnes recto sunt corde.

20. [vers. 16] Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem? Persuadent multi multa mala, susurrare serpens non desinit, ut facias iniquitatem: quacumque te converteris, forte si profecisti, quaeris cum aliquo bene vivere, et vix invenis; multi mali te circumdant, quia pauca grana, multa palea. Habet haec area grana sua, sed adhuc laborant. Separata ergo a palea tota massa grandis erit: pauca grana sunt, sed in comparatione palearum; multa autem in se. Ergo cum undique mali perstrepant, et dicant, Quare sic vivis? tu solus christianus es? Quare non facis quod faciunt et alii? quare non spectas, quemadmodum et alii? quare non remedia et ligaturas adhibes? quare non mathematicos et aruspices consulis, sicut et alii? [PL37.1209] et tu signas te, et dicis, Christianus sum, ut repellas istos nescio quos: sed adversarius premit, urget; quod pejus est, exemplo christianorum suffocat christianos. Sudatur, aestuatur; tribulatur anima christiana: vincere habet tamen; sed numquid de se? Ideo vide quid dicat. Respondet enim, Quid mihi prodest quia modo mihi facio remedia, et lucror paucos dies? exeo hinc de isto saeculo, et vado ad Dominum meum, et mittet me in ignem; quia praeposui paucos dies vitae futurae, mittet me in gehennas. Quas gehennas? Aeterni judicii Dei. Vere, nisi putas quia Deus curat quomodo vivant homines? Et hoc forte non in platea tibi dicit amicus, sed in domo uxor, aut forte maritus uxori fideli bonae et sanctae, deceptor ipsius. Si mulier marito, Eva est illi; si vir uxori, diabolus est illi: aut ipsa tibi Eva est, aut tu illi serpens es. Aliquando vult convertere pater cogitationem suam vel ad filium: invenit et ipsum malum, nequissimum; aestuat, fluctuat, quaerit quomodo vincat, prope sorbetur, prope consentit, sed adsit Deus. Audite ergo Psalmum: Quis exsurget mihi, inquit adversus malignantes? Tam multi sunt; quacumque respicio, ipsi occurrunt. Quis occurret principi iniquitatis diabolo, et angelis ejus, et hominibus seductis ab eo?

21. [vers. 17.] Nisi quia Dominus, inquit, adjuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea. Prope rueram in illam fossam quae paratur peccatoribus: hoc est, paulo minus in inferno habitaverat anima mea. Quia jam nutabat, jam prope consentiebat, respexit ad Dominum. Ut puta, verbi gratia, insultabatur illi, ut faceret iniquitatem. Aliquando enim congregant se mali, et insultant bonis; maxime si fuerint illi plures, et ceperint illum unum, quomodo aliquando multa palea est circa unum granum (tunc non erunt simul cum fuerit massa ventilata): capitur inter multos iniquos ille, insultatur illi, circumvenitur; superponere se volunt illi, exagitant quasi justum, et insultant quasi de ipsa justitia: Magnus, inquiunt, apostolus; in coelum volasti, quomodo Elias. Faciunt homines ista, ita ut aliquando attendens ad linguam humanam, erubescat esse bonus inter malos. Resistat ergo malis; sed non de viribus suis, ne efficiatur superbus, cum vult evadere superbos, et augeat numerum superborum. Sed quid dicat? »Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem? Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea.«

22. [vers. 18, 19.] Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me. Vide quomodo confessionem amat Deus. Movetur pes tuus, et non dicis, Movetur pes meus; sed stare te dicis, cum jam ruas. Imo si jam coepisti moveri, si jam coepisti fluctuare, confitere motum, ne plangas ruinam; ut adjuvet te ille, ne in inferno sit anima tua. Confessionem vult Deus, humilitatem vult. Metus es, ut homo; adjuvat te ille, ut Deus: sed dic tamen, Motus [PL37.1210] est pes meus. Quare jam moveris, et dicis, Sto? Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua. Domine, adjuvabat me. Quomodo praesumpsit Petrus, non in viribus suis. Videbatur Dominus ambulare super mare, calcans capita omnium superborum in isto saeculo. Ipsum iter suum calcantis capita superborum, significavit ambulans super tumidos fluctus. Calcat et Ecclesia: nam ipsa est Petrus. Non tamen ausus est Petrus per seipsum ambulare super aquas: sed quid ait? Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Ille in potestate sua, Petrus in jussu illius. Jube, inquit, venire me ad te. Respondit ille: Veni. Calcat enim et Ecclesia capita superborum; sed quia Ecclesia est et habet infirmitatem humanam, ut compleretur, Si dicebam, Motus est pes meus, titubavit Petrus in mari, et exclamavit: Domine, pereo. Quod ergo hic positum est, Si dicebam, Motus est pes meus; hoc ibi positum est Domine, pereo. Et quod hic positum est, Misericordia tua, Domine, adjuvabat me; hoc ibi positum est, Porrexit manum Jesus dicens, Modicae fidei, utquid dubitasti (Matth. XIV, 25-31)? Mirum est quomodo probat Deus homines: ipsa pericula nostra dulciorem nobis faciunt liberantem. Nam videte quod sequitur. Quia dixit, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me: dulcis illi utique factus est Dominus, eripiens illum a periculis; et ideo exponens ipsam dulcedinem Domini, exclamat dicens, Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam. Multi dolores, sed multae consolationes: amara vulnera, sed suavia medicamenta.

23. [vers. 20.] Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? Hoc dixit, Nemo sedet tecum iniquus, nec tu sedem iniquitatis habebis. Et unde hoc intelligat, reddit rationem: Qui fingis, inquit, dolorem in praecepto. Ex hoc enim intelligo quod non tibi adhaeret sedes iniquitatis, quia nec nobis pepercisti. Habes hoc in Epistola apostoli Petri, et ad hoc testimonium posuit de Scriptura; Tempus est, ait, inchoationis judicii ex domo Domini; id est, tempus est ut modo judicentur qui pertinent ad domum Domini. Si flagellantur filii, quid debent sperare servi nequissimi? Ideoque addidit: Si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Deinde adjungit illud testimonium: Et si justus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Quomodo ergo erunt tecum iniqui, quando nec tuis fidelibus parcis, ut exerceas et erudias eos? Sed quia propter hoc non parcit, ut erudiat; ideo dixit, Qui fingis dolorem in praecepto. Fingis enim est, Facis formas, plasmas; unde et figuli dicuntur, et vas fictile dicitur: non fictum illud quod mendacium est; sed quod formatur ut sit, et habeat aliquam formam, sicut jamdudum dixit, Qui finxit oculum, non videbit? Numquid, finxit oculum, mendacium est? Sed intelligitur, Plasmavit oculum, [PL37.1211] fecit oculum. Nonne figulus est, cum fragiles, infirmos, et terrenos facit? Audi Apostolum dicentem: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Sed forte alius nobis fecit haec vasa? Ipsum audi dicentem: »O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam« (Rom. IX, 20, 21)? Vide et ipsum Dominum Christum, quia ostendit se figulum. Nam quia de limo hominem fecerat (Joan. IX, 1-6). Ergo quod dixit, Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? sic dicamus, Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui formas dolorem in praecepto? Formas, inquit, dolorem in praecepto, id est, de dolore praeceptum nobis facis, ut ipse dolor praeceptum sit nobis. Quomodo nobis dolor est praeceptum? Quando te flagellat qui pro te mortuus est, et non tibi promittit beatitudinem in ista vita, et fallere non potest, et hic non dat quod quaeris. Quid dabit? ubi dabit? quantum dabit, qui hic non dat, qui hic erudit, qui fingit dolorem in praecepto? Labor est hic tuus, et requies tibi promittitur. Attendis te habere hic laborem; sed attende qualem ille requiem pollicetur. Numquid cogitare, potes? Si illam posses cogitare, videres te nihil laborare ad compensationem. Audi eum qui illud ex parte cernebat, qui dixit, Nunc scio ex parte (I Cor. XIII, 12): quid ait Apostolus? »Etenim quod est ad praesens temporale et leve tribulationis nostrae, juxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis.« Quid est, »aeternum gloriae pondus operatur nobis?« quibus operatur? »Non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna« (II Cor. IV, 17, 18). Noli esse piger in labore breviter, et gaudebis incessabiliter. Aeternam vitam tibi daturus est Deus: cogita quanto labore emenda sit.

24. Intendite, fratres; venale est. Venale est quod habeo, dicit tibi Deus; eme illud. Quid habet venale? Requiem venalem habeo; eme illam de labore. Intendite, ut simus in nomine Christi fortes christiani: jam modicum est quod restat in Psalmo, non fatigemur. Quomodo enim fortis poterit esse in faciendo, qui deficit in audiendo? Aderit Dominus ut vobis quod reliquum est, explicemus. Attendite: quodammodo Deus proposuit venale regnum coelorum. Dicis illi: Quantum valet? Pretium ipsius labor est: quomodo si diceret, Pretium ipsius aurum est, non sufficeret hoc solum dicere, sed quaereres quantum aurum. Nam et solidus aurum est, et semiuncia, et libra, et tale aliquid. Ideo dixit pretium, ne laborares quaerere quamdiu invenires. Hujus rei pretium labor est: [PL37.1212] quantus labor est? Jam quaere tu quantum laborandum sit. Nondum dicitur tibi quantus futurus sit labor iste, vel quantum laboris de te exigatur: illud tibi dicit Deus, Ego ostendo quanta sit illa requies; tu judica quanto labore emenda sit. Dicat ergo Deus quanta futura sit ipsa requies. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. (Psal. LXXXIII, 5). Haec est requies sempiterna: sine fine erit requies ista, sine fine erit gaudium hoc, sine fine erit laetitia ista, sine fine erit incorruptio; vitam aeternam habebis; requiem quae non habet finem. Quanto labore digna est requies quae non habet finem? Si verum vis comparare, et verum judicare, aeterna requies aeterno labore recte emitur. Verum hoc est: sed noli timere, misericors est Deus. Si enim haberes aeternum laborem, nunquam pervenires ad aeternam quietem. Semper laborans quando perventurus eras ad illud quod digne quidem potest emi sempiterno labore, quia sempiterna requies est? Aequa pretium: aeterno certe labore digna est aeterna quies comparari. Sed si semper laborares, nunquam ad requiem pervenires. Ergo ut aliquando pervenias ad id quod emis, non in aeternum laborandum est: non quia non valet tanti, sed ut possideatur quod emitur. Digna est quidem emi labore perpetuo; sed necesse est ut labore temporali ematur. Certe tantus debuit esse, id est sempiternus labor pro requie sempiterna. Decies centena millia annorum in labore quid valent? Decies centena millia annorum habent finem: Quod tibi dabo, dicit Deus, non habebit finem. Qualis misericordia Dei? Nec dicit, Decies centena millia annorum labora; non dicit, vel mille annos labora; non dicit, quingentos annos labora: cum vivis labora, in paucis annis: inde jam requies erit, et finem non habebit. Et adhuc audi consequentia: Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam. Et paucos annos laboras, et in ipsis laboribus non deest consolatio, non desunt gaudia quotidiana. Sed noli gaudere in saeculo: gaude in Christo, gaude in verbo ejus, gaude in lege ejus. Ad ipsa gaudia pertinet quod loquimur, et quod auditis. Quantae ergo sunt istae consolationes in tantis laboribus? Verum est ergo quod dixit Apostolus, »Etenim quod ad praesens temporale est et leve tribulationis nostrae, juxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis.« Ecce quantum pretium damus, quodam modo unam siliquam ad accipiendos thesauros sempiternos: siliquam laboris ad requiem incredibilem, secundum quod dictum est, Juxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur. Gaudes ad tempus; noli illi fidere: tristis es ad tempus; noli desperare. Non te corrumpat felicitas, et non frangat adversitas: ne forte dicas in animo tuo, Non potest fieri, ut Deus admittat ad se iniquos, qui justos ipsos emendat, ut salvet; qui ideo emendat, ut erudiat. Si Justus vix salvis [PL37.1213] fiet; peccator et impius ubi parebunt? Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis? id est, Numquid adhaeret tibi sedes impiorum; qui fingis dolorem in praecepto, qui et istos filios sic voluisti exercere et erudire, sic voluisti eis praecepta dare, ut non essent sine timore, ne amarent aliquid aliud, et obliviscerentur te verum bonum suum? Bonus est Deus: si cessaret Deus, et non misceret amaritudines felicitatibus saeculi, oblivisceremur eum.

25. Sed ubi angores molestiarum faciunt fluctus animae, fides illa quae ibi dormiebat, excitetur. Tranquillum enim erat, quando dormivit Christus in mari: illo dormiente tempestas orta est, et coeperunt periclitari. Ergo in corde christiano et tranquillitas erit, et pax; sed quamdiu vigilat fides nostra: si autem dormit fides nostra, periclitamur. Hoc enim significat dormiens Christus, quia quidam obliviscuntur fidem suam, et periclitantur. Sed quomodo illa navis cum fluctuaret, excitatus est Christus a fluctuantibus, et dicentibus, Domine, perimus; surrexit ille, imperavit tempestatibus, imperavit fluctibus, cessavit periculum, facta est tranquillitas (Matth. VIII, 23-26): sic et te cum turbant concupiscentiae malae, persuasiones malae, fluctus sunt, tranquillabuntur. Jam desperas, et putas te non pertinere ad Dominum: evigilet fides tua, excita Christum in corde tuo; surgente fide, jam agnoscis ubi sis: et si forte tentant fluctus concupiscentiae, intueris quid promisit Deus; et dulcedo promissorum faciet te contemptorem dulcedinum saeculi: et si forte multae urgent minae potentium malorum, et ipsae te expellunt de justitia; attendis quod minatur Deus, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41), et non dimittis justitiam: timens ergo ignem sempiternum, contemnis dolores temporales; et pro eo quod promisit Deus, contemnis temporalem felicitatem. Promisit requiem; patere molestiam: minatur ignem aeternum; contemne dolores temporales: et evigilante Christo tranquilletur cor tuum, ut ad portum quoque pervenias. Non enim non praepararet portum, qui paravit navem. Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? De hominibus malis exercet nos, et de illorum insecutionibus nos erudit. De malitia mali flagellatur bonus, et de servo emendatur filius: ita fingitur dolor in praecepto. Quod illos posse Deus permittit, hoc faciunt mali homines, quibus ad tempus parcit.

26. [vers. 21.] Quid enim sequitur? Captabunt in animam justi. Quare captabunt? Quia verum crimen non inveniunt quod objiciant. Quid enim captaverunt in Domino? Concinnaverunt falsa crimina (Id. XXVI, 59), quia vera invenire non potuerunt. Et sanguinem innocentem condemnabunt. Quare hoc totum fiat, in consequentibus declarabit.

27. [vers. 22.] Et factus est, inquit, mihi Dominus in refugium. Non quaereres tale refugium, si non periclitareris: sed ideo periclitatus es, ut quaereres; quia ille fingit dolorem in praecepto. Facit mihi de malitia malorum, tribulationem; punctus tribulatione coepi quaerere refugium quod in illa felicitate saeculari [PL37.1214] desieram quaerere. Quis enim facile recordatur Deum, qui semper felix est, et spe praesenti gaudet? Recedat spes saeculi, et accedat spes Dei; ut possis dicere, Et factus est mihi Dominus in refugium: ad hoc doleam, ut fiat mihi Dominus in refugium. Et Deus meus in auxilium spei meae. Modo enim Dominus spes quamdiu enim hic sumus, in spe sumus, nondum in re. Sed ne in spe deficiamus, adest promissor erigens nos, et temperans ipsa mala quae patimur. Non enim frustra dictum est, »Fidelis Deus, qui non sinet vos tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere.« (I Cor. X, 13), sic mittat in fornacem tribulationis, ut coquatur vas, non ut frangatur. Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae. Cur ergo, quid tibi videbatur quasi injustus esse, quia parcit malis? Vide quomodo jam corrigitur Psalmus, et tu cum Psalmo corrigere: ideo enim voces tuas habebat Psalmus. Quae sunt voces? Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? Psalmus voces tuas habebat: modo ergo tu habeto voces Psalmi. Quae sunt voces Psalmi? Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae.

28. [vers. 23.] Et reddet illis Dominus secundum opera eorum; et secundum malitiam eorum disperdet illos Dominus Deus noster. Non vacat quod ait, secundum malitiam eorum. Mihi de illis praestatur; et tamen malitia eorum dicitur, non beneficia eorum. Certe enim de malis exercet nos, flagellat nos. Ad quam rem flagellat? Utique ad regnum coelorum. Flagellat enim omnem filium quem recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater ejus (Hebr. XII, 6, 7)? Quod cum facit Deus, ad haereditatem sempiternam nos erudit; et hoc nobis praestat saepe de malis hominibus, in quibus exercet et perficit dilectionem nostram, quam vult extendi usque ad inimicos. Neque enim est perfecta dilectio christiani, nisi cum implet quod Christus praecepit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur (Matth. V, 44). Hinc ipse diabolus vincitur, hinc victoriae corona percipitur. Ecce quanta nobis Deus praestat de malis hominibus: nec tamen secundum id quod de illis nobis praestat, sed secundum malitiam eorum retribuet eis. Videte enim quanta nobis praestitit de ipso immanissimo scelere Judae traditoris. Judas quippe tradidit ad passionem Filium Dei, et per passionem Filii Dei omnes gentes redemptae sunt ad salutem: nec tamen pro salute gentium merces reddita est Judae, sed pro ejus malitia debitum supplicium retributum est. Nam si traditio Christi, et non tradentis animus considerandus est, hoc fecit Judas quod fecit Deus Pater, de quo scriptum est, quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Hoc fecit Judas, quod fecit ipse Dominus Christus, de quo scriptum est, Qui seipsum tradidit pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis: et iterum, Sicut Christus, [PL37.1215] inquit, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea (Ephes. V, 2, 25). Et tamen gratias agimus Deo Patri, qui unico Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit eum; gratias agimus ipsi Filio, qui seipsum tradidit pro nobis, et in eo voluntatem Patris implevit: et detestamur Judam, de cujus facto nobis tantum beneficium praestitit Deus; et recte dicimus, Reddidit ei Dominus secundum iniquitatem ejus, et secundum malitiam ejus disperdidit eum. Non enim ille pro nobis tradidit Christum, sed pro argento quo vendidit eum: quamvis traditio Christi sit nostra receptio, et Christi venditio sit nostra redemptio. Sic et illi qui martyres persecuti sunt, persequendo in terra, in coelum mittebant; et scientes quidem praesentis vitae damnum inferebant, nescientes autem futurae vitae lucrum conferebant: quicumque tamen perseveraverunt in odio injusto justorum, reddet eis Dominus secundum iniquitates eorum, et secundum malitiam eorum disperdet eos. Sicut enim malis obest bonitas justorum, sic bonis prodest iniquitas impiorum. Nam et Dominus dicit, Ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident coeci fiant (Joan. IX, 39): et Apostolus, Aliis quidem, inquit, sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Malitia vero iniquorum, sinistra sunt arma justorum; sicut idem dicit apostolus, Per arma justitae dextra et sinistra, id est, per gloriam et ignobilitatem (Id. VI, 7, 8): atque ita deinceps caetera exsequitur, dextra arma demonstrans, gloriam Dei, famam bonam, veritatem qua cognoscebantur quod vivebant, quod non mortificabantur, quod gaudebant, quod multos ditabant, quod omnia possidebant; sinistra vero, quod ignobiles et malae famae habebantur, quod seductores putabantur, quod ignorabantur, occidebantur, coercebantur, contristabantur, egere ac nihil habere videbantur. Et quid mirum si milites Christi et dextris et sinistris armis diabolum expugnant? Sicut autem pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14), et quando sunt aliis odor mortis in mortem; sic interitus hominibus malae voluntatis, et quando justis arma sinistra sunt ad salutem. Itaque reddet illis non secundum nostram utilitatem, quae de ipsis fit; sed secundum ipsorum iniquitatem, quam diligendo oderunt animas suas: et non secundum beneficium quod nobis de ipsis praestat, honorat eos, qui etiam malis bene utitur; sed secundum malitiam eorum disperdet eos Dominus Deus noster.

29. Toleret ergo justus injustum; toleret temporalem impunitatem injusti, temporalis labor justi: sed justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Non est enim alia justitia hominis in hac vita, nisi ex fide vivere, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Si autem ex fide vivit, credat et sibi futuram requiem post praesentem laborem, et illis sempiternos cruciatus post praesentem exsultationem. Et si fides per dilectionem operatur, diligat etiam inimicos, et quantum in ipso [PL37.1216] est, prodesse illis velit: ita enim faciet ne sibi obsint illi, cum hoc velint. Et quando forte potestatem acceperint quasi nocendi et dominandi; sursum cor habeat, ubi ei nemo nocet, edoctus et eruditus ex lege Dei, ut mitigetur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Si enim in lege Domini voluntas ejus est, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2), cujus conversatio in coelis est (Philipp. III, 20); de firmamento lucet super terram: unde iste psalmus titulum de quarta sabbati accepit, quando facta sunt luminaria (Gen. I, 14); ut omnia faciat sine murmuratione, verbum vitae habens in natione tortuosa et perversa (Philipp. II, 14-16). Sicut enim stellas in coelo non extinguit nox; sic mentes fidelium inhaerentes firmamento Scripturae Dei non vincit iniquitas. Et hoc ipsum quod nostra terrena dantur aliquando in potestatem malorum, non solum ad nostram pertinet eruditionem, ut fiat nobis Dominus in refugium, et Deus in auxilium spei nostrae; sed etiam ad ipsius peccatoris foveam proficit, de quo in alio psalmo dicitur: Inclinabitur et cadet, cum dominabitur pauperum (Psal. IX, 10).

30. Forte onerosa fuit vobis longitudo sermonis: quanquam in ista alacritate studii vestri non hoc appareat. Sed etsi ita est, ignoscite: primo, quia jussus feci; nam Dominus Deus noster per eos mihi fratres jussit, in quibus habitat. Non enim jubet Deus, nisi de sede sua. Deinde, quia tantum avidi fuistis nostri, confitemur, et nos avidi fuimus vestri. Consoletur ergo Deus noster laborem istum, ut sudor iste noster sit vobis in provectum salutis, non in testimonium accusationis. Hoc dico, fratres, ut ex eo quod audistis, proficiatis, et ruminetis vobiscum: non vos permittatis oblivisci, non solum ista recogitando et colloquendo, sed etiam ita vivendo. Bona vita enim ex praeceptis Dei quae agitur, tanquam stilus est, quod auditur scribens in corde. Si in cera scriberetur, facile deleretur: scribite illud in cordibus vestris, moribus vestris, et nunquam delebitur.

IN PSALMUM XCIV ENARRATIO

SERMO

1. [vers. 1.] Ego vellem, fratres, ut patrem nostrum potius audiremus; sed et hoc bonum est ut patri obediamus. Quia ergo jussit nobis, qui dignatur orare pro nobis, de praesenti psalmo quod Dominus Deus omnium nostrum donare dignabitur, loquat Charitati Vestrae. Est autem Psalmi titulus, Laus cantici ipsi David. Laus cantici et hilaritatem significat, quia cantus est; et devotionem, quia laus est. Quid enim magis homo debet laudare, quam id quod sic placet, ut non possit sibi displicere? Securitas ergo laudis in laude Dei est. Ibi laudator securus est, ubi non timet ne de laudato erubescat. Et laudemus ergo, et cantemus; [PL37.1217] hoc est, cum hilaritate et cum laetitia laudemus. Quid autem laudaturi sumus, ipse Psalmus sequentibus versibus indicat nobis.

2. Venite, exsultemus Domino. Invitat ad magnas epulas exsultandi, non saeculo, sed Domino. Nisi enim esset in hoc saeculo exsultatio mala, quae distinguenda est ab exsultatione bona, sufficeret dicere, Venite, exsultemus: sed breviter distinxit. Quid est bene exsultare? Domino exsultare. Ergo exsultatio mala est, exsultare saeculo; exsultatio bona est, exsultare Domino. Pie debes Domino exsultare, si vis securus mundo insultare. Quid est autem, Venite? Unde vocat ut veniant, cum quibus vult exsultare Domino; nisi quia longe sunt ut veniendo propinquent, propinquando accedant, accedendo exsultent? Unde autem longe sunt? Numquid locis longe potest homo esse ab eo qui ubique est? Vis esse ab eo longe? Quo ibis, ut longe sis? Nam quidam peccator quidem, sed tamen cum spe salutis poenitens et dolens de peccatis, et metuens iram Dei, et volens placare Deum, sic in alio psalmo loquitur: Quo ibo ab spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. Quid ergo restat? Quia si ascenderit in coelum, ibi invenit Deum: ut longe fugiat a Deo, quo iturus est? Vide quid dicat: Si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Si ergo ascendendo in coelum, ibi invenit Deum; descendendo in infernum, non fugit Deum: quo iturus est, quo fugiturus est ab illo irato, nisi ad ipsum placatum? Et tamen, cum omnino nemo possit fugere ab illo qui ubique est, nisi quidam longe essent a Deo, non diceretur: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Non ergo loco quisque longe est a Deo, sed dissimilitudine. Quid est, dissimilitudine? Mala vita, malis moribus. Si enim bonis moribus propinquatur Deo; malis moribus receditur a Deo. Unus ergo idemque homo corpore stans uno loco, et amando Deum accedit ad Deum, et amando iniquitatem recedit a Deo: nusquam pedes movet, et tamen potest et accedere et recedere. Pedes enim nostri in hoc itinere, affectus nostri sunt. Prout quisque affectum habuerit, prout quisque amorem habuerit, ita accedit vel recedit a Deo. Nonne plerumque dicimus, quando invenimus aliqua dissimilia: Hoc longe est ab illo? Quando aliquos duos forte homines comparamus, duos equos, duas vestes, et dixerit aliquis, Similis est haec vestis, talis est qualis illa; aut, Iste homo talis est qualis ille: quid alius dicit, qui contradicit? Absit; longe est ab illo. Quid est, longe est ab illo? Dissimilis est illi. Et juxta stant, et tamen iste longe est ab illo. Duo vero iniqui pares vita et moribus, si unus sit in Oriente, alter in Occidente juxta invicem sunt. Et duo justi similiter, alter sit in Oriente, alter in Occidente, secum sunt, quia in Deo sunt. Contra, unus justus, alter iniquus, etiamsi una catena ligentur, multum a se separati sunt. Ergo si dissimilitudine recedimus a Deo, similitudine accedimus ad Deum. Qua similitudine? Ad quam facti sumus, quam in nobis peccando corruperamus, quam peccatorum remissione recepimus, quae [PL37.1218] in nobis renovatur intus in mente, ut tanquam resculpatur in nummo, id est, in anima nostra imago Dei nostri, et redeamus ad thesauros ejus. Nam unde, fratres, de nummo voluit Dominus noster Jesus Christus ostendere tentatoribus suis quid quaerat Deus? Quando enim de tributo Caesaris, quaerentes causam calumniae, consulere magistrum veritatis voluerunt, et consulendo tentare utrum liceret tributum dari Caesari; quid ille ait? Quid me tentatis, hypocritae? Petiit afferri sibi nummum, et allatus est. Cujus habet, inquit, imaginem? Responderunt: Caesaris. Et ille: Reddite ergo Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 15-21). Tanquam diceret: Si Caesar quaerit in nummo imaginem suam, Deus non quaerit in homine imaginem suam? Ad hanc similitudinem nos Dominus noster Jesus Christus invitans, imperat nobis ut nostros etiam inimicos diligamus; et dat exemplum de ipso Deo: Sicut Pater vester, ait, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Estote ergo sicut Pater vester perfecti (Id. V, 45, 48). Cum dicit, Estote sicut ille perfecti, ad similitudinem nos invitat. Si ergo ad similitudinem nos invitat, constat quia dissimiles existendo recesseramus a Deo, et facti eramus longe per dissimilitudinem, et efficimur prope per similitudinem, ut jam fiat in nobis quod scriptum est, Accedite ad Deum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 5). Ergo quibusdam longe positis et male viventibus psalmus iste dicit, Venite, exsultemus Domino. Quo itis? quo receditis? quo disceditis? quo fugitis, exsultando mundo? Venite, exsultemus Domino. Quo itis exsultare, ubi deficitis? Venite, exsultemus in illo a quo facti sumus. Venite, exsultemus Domino.

3. Jubilemus Deo, salutari nostro. Quid est jubilare? Gaudium verbis non posse explicare, et tamen voce testari quod intus conceptum est et verbis explicari non potest: hoc est jubilare. Nam consideret Charitas Vestra qui jubilant in cantilenis quibusque, et quasi in certamine quodam laetitiae saecularis; et videtis quasi inter cantica verbis expressa exundantes laetitia, cui lingua dicendo non sufficit, quemadmodum jubilent, ut per illam vocem indicetur animi affectus, verbis explicare non valentis quod corde concipitur. Si ergo illi de gaudio terreno jubilant; nos de gaudio coelesti jubilare non debemus, quod vere verbis explicare non possumus?

4. [vers. 2.] Praeoccupemus faciem ejus in confessione. Confessio quidem duobus modis accipitur in Scripturis. Est confessio laudantis, est confessio gementis. Confessio laudantis, ad honorem pertinet ejus qui laudatur: confessio gementis, ad poenitentiam pertinet ejus qui confitetur. Confitentur enim homines, cum laudant Deum: confitentur, cum accusant se; et nihil dignius facit lingua. Vere puto quod ipsa sint vota, de quibus dicit in alio psalmo. Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea (Psal. LXV, 13, 14). Nihil ista distinctione sublimius, nihil tam necessarium et ad intelligendum et ad faciendum Quomodo ergo distinguis vota quae reddis Deo? Ut illum [PL37.1219] laudes, te accuses; quia illius est misericordia, ut peccata nostra dimittat. Nam si vellet pro meritis agere, non inveniret nisi quos damnaret. Venite ergo dixit, ut recedamus jam a peccatis nostris, et non nobiscum deducat rationem de praeteritis; sed tanquam tabulae novae fiant, incensis omnibus chirographis debitorum nostrorum. Quanta ergo illius laus, quanta misericordia, confiteamur, utique laudantes. Nam si semper confessio poenitentis esset, non diceretur in Evangelio de ipso Domino: In illa hora exsultavit Jesus in Spiritu sancto, et ait, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X, 21). Numquid quia Christus confitebatur, poenitens erat? Illum nihil poenitere poterat, quia nihil culpabiliter fecerat; sed confitebatur in laude Patris. Ergo quia et hic exsultationis locus est, forte illam debemus intelligere confessionem quae est in laude Dei: unde et Laus cantici, ut non hic intelligamus confessionem poenitentium, sed laudantium. Et quid est quod continuo nos admonet de quadam confessione cum ait: Praeveniamus faciem ejus in confessione? Quid est, Praeveniamus faciem ejus in confessione? Venturus est; Praeveniamus faciem ejus in confessione, prius: antequam veniat, nos confitendo damnemus quod fecimus, ut ille quod coronet, non quod damnet, inveniat. Numquid autem et hoc non pertinet ad laudem Dei, quando confiteris peccata tua? Imo vero maxime pertinet ad laudem Dei. Quare maxime pertinet ad laudem Dei? Quia tanto amplius laudatur medicus, quanto plus desperabatur aegrotus. Confitere itaque peccata tua, quo magis desperabas de te propter iniquitates tuas. Tanto enim major laus est ignoscentis, quanto major exaggeratio est peccata confitentis. Non ergo putemus recessisse nos a laude cantici, si hanc confessionem hic intelligimus, qua confitemur peccata nostra: et hoc ad laudem cantici pertinet; quia cum peccata nostra cognoscimus, Dei gloriam commendamus. Praeveniamus faciem ejus in confessione.

5. Et in psalmis jubilemus illi. Jam diximus quid sit jubilare; repetitum est, ut confirmetur in faciendo: ipsa repetitio exhortatio est. Non enim jam obliti sumus, ut jam moneri nos velimus, quae dicta sint superius, ut jubilemus: sed plerumque in affectu animi repetitur verbum quod notum erat, non ut innotescat, sed ut ipsa repetitio faciat confirmationem; repetitur enim ad intelligendum affectum dicentis. Inde est quod dicit Dominus, Amen, amen dico vobis (Joan. I, 51); sufficiebat Amen unum; quare, Amen, amen, nisi quia ipsa repetitio confirmatio est? In psalmis ergo, inquit, jubilemus illi. Et quae dicemus in psalmis? quae dicemus, vel potius sentiemus in jubilatione? quae sunt quae pertinent ad laudem cantici hujus? Jam audite: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos: propterea ergo jubilemus illi. Quoniam non repellet Dominus plebem suam: [PL37.1220] jubilemus illi. Quoniam in manu ejus fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt: in his omnibus jubilemus illi. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus ejus finxerunt: jubilemus illi. Sed haec omnia quid sibi velint, si congruenter discutiantur, tempus forte non sufficit: sed rursus si penitus negligantur, debitores remanebimus. Breviter itaque pro tempore, quantum perstringere potuerimus, accipite; quia et pauca semina uberrimam messem referunt, si sit terra fructifera.

6. [vers. 3.] Primum quare jubilemus, quare laudemus, hoc posuit: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Sunt ergo dii super quos sit magnus Deus noster, cui jubilamus, cui exsultamus, cui laudes cantici dicimus; sunt, sed non nobis. Apostolus enim ait: »Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi: nobis tamen unus Deus, ex quo omnia, et nos per ipsum, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso« (I Cor. VIII, 5 et 6). Si ergo non nobis, quibus? Audi ex alio psalmo: Quoniam dii Gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 5). Magnificentius et brevius tibi commendare non potuit Spiritus sanctus per Prophetam Deum et Dominum tuum. Parum enim erat quia terribilis super omnia daemonia Deus: quid magnum, esse super omnia daemonia? Quia dii Gentium daemonia. Ubi autem Deus tuus? Dominus autem coelos fecit. Illud fecit Dominus tuus, ubi non possunt habitare daemonia: de coelis enim dejecta sunt daemonia. Coeli praeponuntur daemoniis, Dominus tuus et coelis; quia Dominus tuus et coelos fecit. Quanto ergo altior daemoniis diis Gentium, qui altior est coelis, unde ceciderunt angeli, ut fierent daemonia? Et tamen gentes omnes sub daemonibus erant: daemonibus templa fabricata sunt, daemonibus arae constructae, daemonibus sacerdotes instituti, daemonibus oblata sacrificia, daemonibus arreptitii tanquam vates inducti. Haec omnia daemonibus gentes exhibuerunt; haec omnia vera nonnisi uni magno Deo debentur: templum fecerunt gentes daemonibus; habet Deus templum: sacerdotes fecerunt gentes daemonibus; habet Deus sacerdotem: sacrificium exhibuerunt gentes daemonibus; habet Deus sacrificium. Etenim illi daemones volentes videri dii, non sibi ista exigerent ut fallerent, nisi quia sciunt ea deberi vero Deo. Hoc enim mos est deberi vero Deo, quod sibi exigit falsus deus. Ergo verum templum Dei agnoscimus. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos (I Cor. III, 17). Si ergo nos sumus templum Dei; ara Dei anima nostra est. Sacrificium Dei quid est? Forte hoc facimus modo, imponimus in ara sacrificium, quando Deum laudamus; docet enim nos psalmus, dicens: Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23). At vero sacerdotem [PL37.1221] si requiras, super coelos est; interpellat pro te, qui in terra mortuus est pro te (Rom. VIII, 34). Ergo Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Hic accipe homines deos: non enim rex Dominus super daemonia. Et hinc habemus Scripturae testimonium: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernere (Psal. LXXXI, 1). Deos dixit participatione, non natura; gratia, qua voluit facere deos. Quantus Deus est qui facit deos? Aut quales dii sunt quos facit homo? Quam ille magnus deos faciendo, tam isti nihil qui ab homine facti sunt. Deus verus facit deos credentes in se, quibus dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Et ideo ipse verus Deus, quia Deus non factus est: nos autem facti, non veri dii, meliores tamen illis quos homo facit. Quoniam simulacra Gentium argentum et aurum, opus manuum hominum: os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt (Psal. CXIII, 4, 5). Nobis autem Deus noster oculos videntes fecit. Nec in eo tamen nos deos fecit, quia videntes oculos nobis fecit; nam fecit hoc et pecoribus: sed ideo nos deos fecit, quia interiores oculos nostros illuminavit. Ergo sit laus illi, confessio illi, sit jubilatio illi: Quia magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos.

7. Quia non repellet Dominus plebem suam: laus illi, jubilatio illi, Quam plebem non repellet? Hic nobis interpretari aliquid non licet: praescriptum habemus ab Apostolo, exposuit hoc Apostolus unde sit dictum (Rom. XI, 1). Erat enim plebs Judaea, plebs ubi fuerunt Prophetae, plebs ubi fuerunt Patriarchae, plebs etiam secundum carnem propagata de semine Abrahae; plebs in qua praecesserunt omnia sacramenta Salvatorem nostrum promittentia; plebs ubi institutum est templum, unctio, sacerdos ad figuram, ut cum omnes ipsae umbrae praeterirent, ipsa lux adveniret: erat ergo ista plebs Dei; ad eam Prophetae missi in illa nati qui missi; ei tradita et credita eloquia Dei. Quid ergo? totum illud damnatum est? Absit. Arbor olivae ipsa dicta est Apostolo, coepit enim ista arbor a Patriarchis: sed fuerunt ibi rami aridi, quia nimis alti per superbiam; praecisi ergo propter sterilitatem, insertus oleaster propter humilitatem. Verumtamen, charissimi, ne superbiret oleaster insertus, quid ait Apostolus? »Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae« (Ibid., 16-24)? Ut quomodo tu non permanens in infidelitate, meruisti inseri in olivam, cum esses oleaster; sic isti correcti facilius suae olivae naturaliter inserantur: hoc de illis Apostolus. Ergo ipsa est arbor; etsi aliqui ex ramis fracti sunt, non omnes. Nam si omnes rami frangerentur, unde Petrus? unde Joannes? unde Thomas? unde Matthaeus? unde Andraeas? unde illi omnes Apostoli? unde ipse Paulus apostolus qui loquebatur, et [PL37.1222] suo fructu olivam testabatur? Nonne isti omnes inde? Unde etiam quingenti illi fratres quibus Dominus post resurrectionem apparuit (I Cor. XV, 6)? unde tot millia ad vocem Petri, quando Spiritu sancto repleti Apostoli omnium gentium linguis locuti sunt, tanta aviditate Dei laudis et suae accusationis conversi sunt, ut qui primo sanguinem Domini fuderunt saevientes, bibere discerent jam credentes? Sic autem omnia illa conversa sunt millia hominum, ut res suas venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent (Act. II, IV). Quod dives unus non fecit, quando ore Domini audivit, et a Domino tristis abscessit (Matth. XIX, 21, 22), hoc fecerunt subito tot millia eorum hominum, quorum manibus Christus fuerat crucifixus. Quanto majus vulnus erat in corde ipsorum, tanto avidius medicum quaesierunt. Cum ergo inde illi omnes fuerunt, de ipsis dicit modo Psalmus: Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Nam hoc testimonio Psalmi, cum hinc loqueretur, usus est Apostolus, et dixit: »Quid ergo dicemus, fratres? Numquid Deus repulit plebem suam; quam praescivit? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit« (Rom. XI, 1 et 2). Utique si repelleret Dominus plebem suam, non esset unde esset ipse Apostolus: unde autem ipse, inde et alii. In his plebs Domini, non in omnibus; sed, quemadmodum scriptum est, Reliquiae salvae erunt (Isai X, 22; et Rom. IX, 27). Non in omnibus; sed area ventilata, massa intro missa est, palea jacet (Matth. III, 12). Totum quidquid vides Judaeorum reproborum, paleam vides. Unde vides istam paleam, jam inde exiit massa, jam in horreo recondita est. Ambas res videamus, ambas discernamus.

8. [vers. 4.] Quid Psalmus adjungit? Quoniam in manu ejus fines terrae. Agnoscimus lapidem angularem; lapis angularis, Christus. Non potest esse angulus, nisi duos in se copulaverit parietes: ad angulum de diverso veniunt, sed in angulo sibi non adversantur. Venit ex una parte circumcisio, venit ex alia parte praeputium: in Christo ambo populi concordaverunt; quia ille factus est lapis, de quo scriptum est, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Si ergo Christus in caput anguli, non attendamus diversitatem de longe venientium, sed propinquitatem in Christo cohaerentium. Ibi agitur, ibi videamus, Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Ecce unus paries, in quo jam, ut diximus, non repulit Dominus plebem suam. Inde Apostoli, inde Israelitae omnes qui crediderunt, ac venditarum rerum suarum pretia ante pedes Apostolorum posuerunt; voluntate pauperes, de Deo divites. Agnovimus unum parietem; impletum esse ibi quod diximus, Quia non repellet Dominus plebem suam: videamus et alium parietem. Quoniam in manu ejus fines terrae. Ecce alius paries in omnibus gentibus: In manu ejus fines terrae. Venerunt etiam omnes gentes ad lapidem angularem, ubi osculum [PL37.1223] pacis agnoverunt; in illum unum qui de duobus fecit unum: non quemadmodum haeretici, qui de uno fecerunt duo. Hoc enim idem ait apostolus de Domino Christo: Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ergo jubilemus illi. Quare? Quia non repellet Dominus plebem suam. Iterum quare? Quoniam in manu ejus fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt. Altitudines montium, sublimitates terrarum. Aliquando istae sublimitates, id est, ipsae terrenae potestates, adversatae sunt Ecclesiae; leges contra Ecclesiam promulgarunt, nomen christianum de terra delere conati sunt: sed posteaquam impletum est quod prophetatum est, Adorabunt eum omnes reges terrae (Psal. LXXI, 11); factum est quod hic dictum est, Altitudines montium ipsius sunt.

9. [vers. 5.] Sed forte tu de tentationibus satagis, ut constitutus in tanta gratia promissionum Dei, propter scandala mundi turberis? Nec ipsa scandala aliquid tibi faciunt; quoniam mensuram a Domino acceperunt: Quoniam ipsius est mare. Est enim mare mundus iste, sed et mare Deus fecit: nec saevire fluctus possunt, nisi usque ad littus, ubi ipse terminum posuit. Nulla ergo tentatio, nisi acceperit mensuram a Domino. Sint ergo tentationes, sint tribulationes; consummaris eis, non consumeris. Vide utrum ipsae tentationes non prosint. Attende Apostolum: Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Non ait, Non vos sinet tentari omnino. Si enim recusares tentationem, recusares refectionem. Ergo reficeris; et si reficeris, in manibus artificis es. Aliquid tibi tollit, aliquid corrigit, aliquid complanat, aliquid mundat: agit quibusdam ferramentis suis; ipsa sunt scandala hujus saeculi: tu tantum de manu artificis noli cadere. Nihil tentationis accedet ultra vires tuas. Hoc permittit Deus ad utilitatem tuam, unde tu possis proficere. Denique ipsum Apostolum audi hoc conjungentem: Sed faciet cum tentatione etiam exitum ut possitis sustinere. Ergo mare forte metuendum tibi erat? Noli timere: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. A gentibus times scandala? Et ipsas gentes ipse fecit; non permittet illas ultra eam saevire quam novit ille mensuram, ex qua proficias. Nonne dicit alius psalmus, Omnes gentes quotquot fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9)? Si omnes gentes quotquot fecisti, manifestum est quia et gentes ipse fecit: ideo, Ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus ejus finxerunt. Esto tu arida terra, siti gratiam Dei, ut veniat super te imber dulcis, inveniat in te fructum. Non permittit fluctus operire quod sevit: Et aridam terram manus ejus finxerunt. Ergo et hinc jubilemus illi.

10. [vers. 6.] Nam quoniam haec ita sunt, quoniam tanta explicavimus ad laudem Dei pertinentia, redite ad illud unde coeperat: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Ideo [PL37.1224] enim exsultemus, quia fecit illud et illud. Et commemoravit multa, et nunc repetit exhortationem: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Jam commemoratis a me laudibus Dei, nolite pigri esse, et longe vita et moribus stare: Venite, adoremus, et procidamus ei. Sed forte de peccatis vestris, quae vos longe fecerant a Deo, solliciti estis; faciamus sequentia: Et ploremus coram Domino, qui fecit nos. Ardes forte conscientia delicti; lacrymis exstingue flammam peccati, plora ante Dominum: securus plora ante Deum, qui te fecit; non enim opus manuum suarum contemnit in te. Noli putare quia potes a te refici. A te deficere potes, tu teipsum reficere non potes: ille reficit qui te fecit. Ploremus ante Dominum qui nos fecit: lacrymare ante illum, confitere illi, praeveni faciem ejus in confessione. Quis enim es tu qui illi ploras, et illi confiteris, nisi quem fecit? Non parvae fiduciae est ad factorem res facta, et non quomodocumque facta, sed ad imaginem et similitudinem ipsius: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.

11. [vers. 7.] Quoniam ipse est Dominus Deus noster. Ut autem securi ante illum procidamus et ploremus, nos quid sumus? Nos autem populus pascuae ejus, et oves manuum ejus. Vide quam eleganter verborum ordinem commutavit, et tanquam non propria reddidit; ut ipsos intelligamus oves, qui sunt et populi. Non dixit, Oves pascuae ejus et populus manuum ejus; quod magis putabatur posse congruere, quia oves ad pascua pertinent: sed ait, populus pascuae. Ergo populus oves sunt, quia dicit, populus pascuae ejus; ipse populus oves sunt. Sed rursus, quia nos habemus oves quas emimus, non quas fecimus; dixerat autem superius, Procidamus ei qui fecit nos: recte dictum est, oves manuum ejus. Nullus hominum sibi facit oves: emere potest, donari possunt, invenire potest, aggregare potest, postremo furari potest; facere oves non potest. At vero Dominus noster fecit nos; ideo populus pascuae ejus et oves manuum ejus, ipsae sunt quae sibi ipse facere dignatus est gratia sua. Has enim oves laudat et in Canticis canticorum, perfectos quosdam dicens tanquam dentes Ecclesiae sanctae sponsae suae: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendentium de lavacro, quae geminos pariunt, et sterilis non est in illis (Cant. IV, 2; et VI, 5). Quid est, Dentes tui? Per quos loqueris: dentes enim Ecclesiae, per quos loquitur Ecclesia. Quales dentes tui? Tanquam grex detonsarum. Quare detonsarum? Quia sarcinas saeculi posuerunt. Nonne detonsae erant oves illae, de quibus paulo ante dicebam, quos praeceptum Dei totonderat, dicentis: Vade, vende omnia tua, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21)? Fecerunt hoc praeceptum; detonsi venerunt. Et quia baptizati sunt credentes in Christum, quid ibi dicitur? Ascendentium de lavacro; id est, ascendentium de mundatione. Et omnes geminos creant: quos geminos? Duo illa praecepta, in quibus tota Lex pendet [PL37.1225] et Prophetae. Nos ergo populus pascuae ejus, et oves manuum ejus.

12. [vers. 8.] Ergo, Hodie si vocem ejus audieritis. O plebs mea, plebs Dei! Alloquitur plebem suam Deus, non solum illam plebem suam quam non repellet, sed etiam omnem plebem suam. Loquitur enim in angulo utrique parieti (Ephes. II, 20); id est, in Christo prophetia loquitur, et populo Judaeorum, et populo Gentium. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Aliquando enim audistis vocem illius per Moysen, et obdurastis corda vestra. Per praeconem locutus est, quando obdurastis corda vestra; per se nunc loquitur, mollescant corda vestra. Qui praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est; ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora Prophetarum. Hodie ergo si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

13. [vers. 9.] Quare dixisti, Nolite obdurare corda vestra? Quia meministis quid soleant facere patres vestri. Nolite obdurare corda vestra: quemadmodum in illa amaricatione, secundum diem tentationis in deserto. Recolitis certe, fratres, quod ille populus tentarit Deum (Exod. XVI, 2, 3; et XVII, 2-7), acceperit disciplinam, et rectus sit in deserto tanquam ab optimo sessore, frenis legum, frenis praeceptorum; nec sit desertus tamen a Deo etiam indomitus, non solum beneficiis praesentibus, sed etiam virga emendationis non desistente. Nolite ergo obdurare corda vestra: sicut in amaricatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri. Jam tales non sint patres vestri; nolite eos imitari. Patres vestri erant; sed si non imitati fueritis, patres vestri non erunt: tamen quia de his nati estis, patres vestri erant. Et si Gentes venientes ab extremo terrae, sicut dicit Jeremias, Ad te Gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Verae mendacia coluerunt patres nostri, simulacra in quibus non est utilitas (Jerem. XVI, 19): si Gentes dimiserunt simulacra sua, ut venirent ad Deum Israel; quos ipse Deus Israel de Aegypto per mare rubrum duxit, in quo inimicos eorum consequentes operuit (Exod. XIV, 21-31); quos in desertum eduxit, manna pavit (Id. XVI, 13 35), nunquam virgam suam ab eorum disciplina tulit, nunquam beneficia misericordiae subtraxit; ipsi debent deserere Deum suum, cum Gentes venerint ad Deum ipsorum? Ubi tentaverunt me patres vestri; probaverunt, et viderunt opera mea. Quadraginta annis viderunt opera mea, quadraginta annis exacerbaverunt me: ante illos miracula in manu Moysi faciebam, et ipsi magis magisque corda obdurabant.

14. [vers. 10.] Quadraginta annis proximus fui generationi huic. Quid est, proximus fui? Praesentavi me in signis et virtutibus meis: non uno die, non duobus; sed, Quadraginta annis proximus fui generationi huic; et dixi, Semper isti errant corde. Hoc significaverunt [PL37.1226] quadraginta anni, quod et semper. Quadragenarius enim iste numerus indicat integritatem saeculorum, tanquam perficiantur saecula per hunc numerum. Ideo Dominus quadraginta diebus jejunavit, quadraginta diebus tentatus est in eremo (Matth. IV, 1-11), et quadraginta diebus fuit cum discipulis post resurrectionem (Act. I, 3). Primis quadraginta diebus tentationem, posterioribus quadraginta diebus consolationem ostendit; quia cum tentamur, sine dubio consolamur. Corpus enim ejus, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Et dixi, Semper isti errant corde. Ad hoc cum illis fui quadraginta annis, ut ostenderem genus tale hominum, quod me semper exacerbat usque in finem saeculi: quia per illos quadraginta annos, totum saeculum significare voluit.

15. [vers. 11.] Quid ergo? pro illis non erunt alii qui intrent in requiem Dei? Improbati sunt illi quibus displicuit misericordia Dei, qui restiterunt Deo corde indurato; illis improbatis, numquid perdidit Deus populum suum? Non erit verum, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Id. III, 9)? Ergo, dixi, Semper isti errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam. Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam: magnus terror. Ab exsultatione coepimus, sed ad magnum timorem conclusit psalmus iste: Quibus juravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam. Loqui Dominum magnum est; quanto magis jurare Deum? Jurantem hominem debes timere, ne propter jurationem faciat quod contra voluntatem ejus est; quanto magis Deum, qui nihil temere jurare potest? Jurationem ad confirmationem voluit esse. Et per quem jurat Deus? Per semetipsum: non enim habet majorem per quem juret (Hebr. VI, 13). Per semetipsum confirmat promissa sua, per semetipsum confirmat minas suas. Nemo dicat in corde suo: Verum est quod promittit; falsum est quod minatur. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod minatur. Tam certus esse debes de requie, de felicitate, de aeternitate, de immortalitate, si feceris praecepta ipsius, quam certus esse debes de interitu, de ardore ignis aeterni, de damnatione cum diabolo, si contempseris praecepta ejus. Juravit ergo illis in ira sua, ne intrent in requiem ipsius: et tamen oportet aliquos intrare in requiem ipsius; non enim nulli dabitur requies ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus: quia etsi aliqui ex ramis fracti sunt propter dissimilitudinem et infidelitatem, nos propter fidem et humilitatem inseremur (Rom. XI, 19 et 20). Nos ergo intremus in requiem ejus. Unde autem intrarunt illi qui intrarunt, illi qui electi sunt, qui non corde obdurato restiterunt? Quia verum est quod non repellet Dominus plebem suam.

Okuyucu tepkileri

Notlar

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1190-1226 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Kullanıcı tarafından yayınlandı: Rodion Vlasov
Sayfa oluşturma tarihi: 2026-11-22, Güncelleme: 2026-11-22