1. [vers. 1.] Audite, audite dilectissima viscera corporis Christi, quorum spes Dominus Deus vester est, et non respicitis in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5); et qui adhuc respicitis, audite ne respiciatis. Psalmus iste inscriptionem habet, id est titulum, Defecerunt hymni David, filii Jesse: Psalmus ipsi Asaph. Tot habemus psalmos in quorum titulis scriptum est nomen David, nusquam est additum filii Jesse, nisi in hoc solo. Quod credendum est [PL36.914] non frustra factum, neque inaniter: ubique enim nobis innuit Deus, et ad intellectum vocat pium studium charitatis. Quid est, Defecerunt hymni David, filii Jesse? Hymni laudes sunt Dei cum cantico: hymni cantus sunt continentes laudem Dei. Si sit laus, et non sit Dei, non est hymnus: si sit laus, et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Oportet ergo ut, si sit hymnus, habeat haec tria: et laudem, et Dei, et canticum. Quid est ergo, Defecerunt hymni? Defecerunt laudes quae cantantur in Deum. Molestam rem et quasi luctuosam videtur nuntiare. Qui enim cantat laudem, non solum laudat, sed etiam hilariter laudat: qui cantat laudem, non solum cantat, sed et amat eum quem cantat. In laude confitentis est praedicatio: in cantico amantis affectio. Defecerunt ergo hymni David, ait: et addidit, filii Jesse. Erat enim David rex Israel, filius Jesse (I Reg. XVI, 18), tempore quodam Veteris Testamenti; quo tempore Novum Testamentum occultatum ibi erat, tanquam fructus in radice. Si enim quaeras fructum in radice, non invenies; nec tamen invenies in ramis fructum, nisi qui de radice processerit. Illo ergo tempore, populo primo venienti ex semine Abrahae carnaliter; nam et populus secundus pertinens ad Novum Testamentum, ad semen Abrahae pertinet, sed jam spiritualiter: illi ergo populo primo adhuc carnali, ubi pauci prophetae intelligebant et quid desideraretur a Deo, et quando haberet publice praedicari, praenuntiaverunt futura haec tempora, et adventum Domini nostri Jesu Christi. Et quemadmodum Christus ipse secundum carnem nasciturus, in radice erat occultus in semine Patriarcharum, et quodam tempore revelandus tanquam fructu apparente, sicut scriptum est, Floruit virga de radice Jesse (Isai. XI, 1): sic etiam ipsum Novum Testamentum, quod in Christo est prioribus illis temporibus occultum erat, solis Prophetis cognitum, et paucissimis piis, non ex manifestatione praesentium, sed ex revelatione futurorum. Nam quid sibi vult, fratres, ut unum quiddam commemorem, quod Abraham mittens servum suum fidelem ad desponsandam uxorem unico filio suo, facit eum jurare sibi, et in juramento dicit ei: Pone manum sub femore meo, et jura (Gen. XXIV, 2)? Quid erat in femore Abrahae, ubi ille manum posuit jurans? Quid ibi erat, nisi quod et tunc ei promissum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Id. XXII, 18). Femoris nomine caro significatur. De carne Abrahae, per Isaac et Jacob, et ne multa commemoremus, per Mariam Dominus noster Jesus Christus.

2. Quia vero radix erat in Patriarchis, unde ostendemus? Paulum interrogemus. Gentes jam credentes in Christum, et quasi superbire cupientes contra Judaeos qui crucifixerunt Christum; cum et de ipso populo venerit alius paries, occurrens in angulo, id est in ipso Christo, de diverso venienti parieti praeputii, id est Gentium: cum ergo erigerent se gentes, sic illas reprimit: Si enim tu, inquit, ex naturali incisus oleastro, insertus es in illis, noli gloriari adversus ramos. Nam si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix [PL36.915] te. Ergo de radice Patriarcharum dicit fractos quosdam ramos propter infidelitatem, et insertum ibi oleastrum, ut esset particeps pinguedinis olivae, id est, Ecclesiam ex Gentibus venientem. Et quis inserit oleastrum in oliva? Oliva solet in oleastro; oleastrum in oliva nunquam vidimus. Nam quisquis fecerit, non inveniet baccas nisi oleastri. Quod enim inseritur, hoc crescit, et ejus rei fructus invenitur: invenitur non radicis fructus, sed surculi. Hoc ostendens Apostolus omnipotentia sua Deum fecisse, ut oleaster in radicem olivae insereretur, et non baccas silvestres, sed olivam daret; ad omnipotentiam Dei revocans hoc Apostolus ait: Si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam, noli gloriari, inquit, adversus ramos. Sed dicis, ait: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter incredulitatem fracti sunt: tu autem fide sta; noli altum sapere, sed time. Quid enim est, Noli altum sapere? Noli superbire, quia insertus es; sed time ne frangaris per infidelitatem, sicut illi fracti sunt. Propter infidelitatem, inquit, fracti sunt: tu autem fide sta; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Et sequitur bonus locus, et necessarius, et totus audiendus: Vides ergo, inquit, bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem qui insertus es bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin, id est, si non permanseris in bonitate, et tu excideris: et illi si non permanserint in infidelitate, inserentur (Rom. XI, 17-24).

3. Tempore igitur Veteris Testamenti, fratres, promissiones a Deo nostro populo illi carnali terrenae erant et temporales. Promissum est regnum terrenum; promissa est terra illa, in quam etiam inducti sunt ab Aegypto liberati: per Jesum Nave introducti sunt in terram promissionis, ubi etiam Jerusalem terrena aedificata est, ubi regnavit David. Acceperunt terram, liberati ex Aegypto, transeuntes per Rubrum mare; finitis anfractibus et erroribus solitudinum, acceperunt terram, acceperunt regnum: deinde post regnum acceptum, quia terrena acceperant, coeperunt merito peccatorum suorum oppugnari, expugnari, captivari; ad extremum eversa est et ipsa civitas. Tales erant et illae promissiones non perseveraturae, per quas tamen figurarentur futurae promissiones perseveraturae; ut ille omnis decursus temporalium promissionum figura esset, et quaedam prophetia futurorum. Itaque cum illud regnum deficeret, ubi regnavit David, filius Jesse, id est, homo quidam, etsi propheta, etsi sanctus, quia videbat et praevidebat Christum venturum, de cujus semine etiam secundum carnem nasciturus erat; tamen homo, tamen nondum Christus, tamen nondum rex noster, Filius Dei, sed rex David, filius Jesse: quia ergo defecturum erat illud regnum, per quod regnum acceptum laudabatur tunc Deus a carnalibus; hoc solum enim [PL36.916] pro magno habebant, quia liberati erant temporaliter ab his a quibus opprimebantur, et evaserant hostes persequentes per mare Rubrum, et ducti erant per solitudinem, et invenerant patriam et regnum; hinc solum laudabant Deum, nondum intelligentes quid in illis figuris praesignaret et promitteret Deus: deficientibus ergo rebus pro quibus laudabat Deum populus carnalis, cui regnavit ille David, defecerunt hymni David; non Filii Dei, sed filii Jesse. Periculosum locum tituli psalmi praesentis, sicut Dominus voluit, praetervecti sumus: accepistis quare dictum sit, Defecerunt hymni David, filii Jesse.

4. Cujus vox est Psalmus? Asaph. Quid est, Asaph? Sicut invenimus in interpretationibus ex lingua hebraea in graecam, et ex graeca nobis in latinam translatis, Asaph Synagoga interpretatur. Vox est ergo Synagogae. Sed tu cum audieris Synagogam, noli continuo detestari quasi interfectricem Domini. Erat quidem illa Synagoga interfectrix Domini; nemo dubitat: sed memento de Synagoga fuisse arietes, quorum filii sumus. Unde dicitur in psalmo: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1). Qui inde arietes? Petrus, Joannes, Jacobus, Andreas, Bartholomaeus, et caeteri Apostoli. Hinc et ipse primo Saulus, postea Paulus: id est, primo superbus, postea humilis. Saül enim, unde dictum est nomen Sauli, nostis quia rex superbus et infrenis fuit. Non quasi jactantia aliqua nomen sibi mutavit Apostolus; sed ex Saulo factus est Paulus, ex superbo modicus. Paulum enim Modicum est. Vis nosse quid sit Saulus? Ipsum audi jam Paulum recordantem quid fuerit per malitiam suam, et quid jam sit per gratiam Dei; audi quomodo fuerit Saulus, et quomodo sit Paulus: Qui fui, inquit, prius blasphemus, et persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13). Audisti Saulum; audi et Paulum: Ego enim sum, inquit, minimus Apostolorum. Quid est minimus, nisi ego sum Paulus? Et sequitur: Qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia fui Saulus. Quid est, fui Saulus? Ipse dicat: Quia persecutus sum, inquit, Ecclesiam Dei; sed gratia Dei, ait, sum id quod sum (I Cor. XV, 9, 10). Abstulit sibi omnem granditatem suam; minimus jam in se, grandis in Christo. Et iste Paulus quid dicit? Non repulit Deus plebem suam, de plebe ex Judaeis veniente, plebem suam, inquit, quam praescivit: nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 2, 1). Ergo et Paulus nobis de Synagoga; et Petrus et alii Apostoli de Synagoga. Itaque cum audieris vocem Synagogae, noli attendere meritum, sed intende partum. Loquitur ergo in hoc psalmo Synagoga, deficientibus hymnis David, filii Jesse; id est deficientibus rebus temporalibus, per quas solebat a carnali populo laudari Deus. Quare autem illae defecerunt, nisi ut aliae quaererentur? Ut quaererentur quae? Quae ibi non erant? Non; sed quae ibi tegebantur figuris: non quae jam ibi non erant; sed ibi tanquam in radice occultabantur quibusdam secretis mysteriorum, [PL36.917] quae, inquit ipse Apostolus, figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6).

5. Et attendite jam breviter ipsam figuram nostram. Populus Israel sub Pharaonis et Aegyptiorum dominatione (Exod. I, 10); populus Christianus, ante fidem praedestinatus jam Deo, et adhuc serviens daemonibus et diabolo principi eorum: ecce populus subjugatus Aegyptiis, serviens peccatis suis; non enim nisi per peccata nostra potest diabolus dominari. Liberatur populus ab Aegyptiis per Moysen; liberatur populus a praeterita vita peccatorum per Dominum nostrum Jesum Christum. Transit populus ille per mare Rubrum; iste per Baptismum. Moriuntur in mari Rubro omnes inimici populi illius (Id. XIV, 22, 23); moriuntur in Baptismo omnia peccata nostra. Intendite, fratres. Post mare illud Rubrum non continuo patria datur, nec tanquam jam hostes desint, secure triumphatur; sed restat eremi solitudo, restant hostes insidiantes in via: sic et post Baptismum restat vita christiana in tentationibus. In illa eremo suspirabatur patriae promissae; quid aliud Christiani suspirant jam abluti Baptismo? Numquid jam regnant cum Christo? Nondum ventum est ad terram promissionis nostram; sed non defecturam, non enim ibi deficient hymni David. Hoc modo audiant omnes fideles; sciant ubi sint: in eremo sunt; patriae suspirant. Mortui sunt hostes in Baptismo; sed insequentes a tergo. Quid est, insequentes a tergo? Ante faciem futura habemus; a tergo praeterita: omnia praeterita peccata deleta sunt in Baptismo; quibus modo tentamur, non a tergo insequuntur, sed in via insidiantur. Unde Apostolus, adhuc in via hujus eremi constitutus, Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei (Philipp. III, 13, 14); tanquam diceret, Ad patriam supernae promissionis Dei. Et ibi jam, fratres, in eremo quidquid passus est ille populus, et quidquid eis Deus largitus est; quaecumque illa flagella fuerunt, quaecumque dona, significationes sunt rerum quas in hac solitudine hujus vitae, ambulantes in Christo, quaerentes patriam, et accipimus ad consolationem, et patimur ad probationem. Non ergo mirum quia illud defecit quod figurabat futurum. Nam perductus est populus ad patriam promissionis; numquid semper staturam? Si hoc esset, non esset figura, sed res. Quia vero figura erat, ad temporale quiddam perductus est ille populus. Si ad temporale quiddam perductus est, oportebat ut deficeret, et defectu suo cogeretur quaerere quod nunquam deficeret.

6. Synagoga ergo, id est, qui Deum ibi pie colebant, sed tamen propter terrenas res, propter ista praesentia: sunt enim impii qui praesentium rerum bona a daemonibus quaerunt; hic autem populus ideo melior erat Gentibus, quod quamvis praesentia bona et temporalia, tamen ab uno Deo quaerebat, qui est creator omnium, et spiritualium, et corporalium: cum ergo illi pii secundum carnem attenderent, id est, illa Synagoga quae erat in bonis, pro tempore bonis [PL36.918], non spiritualibus, quales erant ibi Prophetae, quales pauci intellectores regni coelestis, aeterni; ergo illa Synagoga animadvertit quae acceperit a Deo, et quae promiserit Deus populo illi, abundantiam rerum terrenarum, patriam, pacem, felicitatem terrenam: sed in his omnibus figurae erant; et non intelligens quid ibi lateret in rebus figuratis, putavit hoc pro magno dare Deum, nec habere melius quod dare posset diligentibus se et servientibus sibi. Attendit, et vidit quosdam peccatores, impios, blasphemos, servos daemonum, filios diaboli, viventes in magna nequitia et superbia, abundare rebus talibus terrenis, temporalibus, pro qualibus rebus ipsa Deo serviebat: et nata est cogitatio pessima in corde, quae faceret nutare pedes, et prope labi a Dei via. Et ecce ista cogitatio in populo erat Veteris Testamenti: utinam non sit in carnalibus fratribus nostris, cum jam aperte praedicatur felicitas Novi Testamenti! Quid enim dixit illa tunc Synagoga? quid dixit ille populus? Nos servimus Deo, et corripimur, flagellamur; subducuntur nobis ea quae diligimus, et quae pro magno a Deo acceperamus; illi autem scelerati homines nequissimi, superbi, blasphemi, inquieti, abundant omnibus rebus, propter quas nos Deo servimus: puto sine causa servitur Deo. Hic sensus est Psalmi, deficientis populi et nutantis: dum considerat bona terrena propter quae serviebat Deo, abundare his qui non servirent Deo, nutat, et prope labitur: et cum hymnis illis deficit, quia in talibus cordibus hymni deficiebant. Quid est, in talibus cordibus hymni deficiebant? Quia jam talia cogitabant, Deum non laudabant. Quomodo enim laudarent Deum, quibus quasi perversus videbatur, dans impiis tantam felicitatem, et auferens eam a servientibus sibi? Non illis bonus videbatur Deus: et quibus Deus bonus non videbatur, non utique ab eis laudabatur; a quibus autem Deus non laudabatur, defecerunt in illis hymni. Postea vero populus iste intellexit quid eum admoneret Deus quaerere, cum ista temporalia subtraheret servis suis, et donaret ea inimicis suis, blasphemis, impiis: admonitus intellexit quia prae omnibus quae dat Deus, et bonis, et malis, et aliquando aufert, et bonis, et malis, prae omnibus servat aliquid bonis. Quid est, servat aliquid bonis? quid illis servat? Seipsum. Jam quantum arbitror, curritur in Psalmo; intellectus est in nomine Domini. Audi recordantem et poenitentem qui erraverat, putando Deum non bonum qui dat bona terrena malis, et aufert illa a servis suis. Intellexit enim quid Deus servaret servis suis; et recogitans, seque castigans erupit hoc modo.

7. Quam bonus Deus Israel! Sed quibus? Rectis corde. Perversis quid? Perversus videtur. Sic et in alio psalmo dicit: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perversus eris (Psal. XV, 26, 27). Quid est, perversus eris cum perverso? Perversum te putabit perversus. Non quod ullo modo pervertatur Deus. Absit: quod est, est. [PL36.919] Sed quemadmodum sol, oculos puros, sanos, vegetos fortes habenti, tranquillus apparet, in oculos autem lippos quasi tela aspera jaculatur; intuentem illum vegetat, hunc excruciat, non mutatus, sed mutatum: sic cum coeperis esse perversus, et tibi Deus perversus videbitur; tu mutatus es, non ille. Erit ergo tibi poena, quod bonis gaudium. Hoc iste recolens, Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde!

8. [vers. 2.] Quid autem tibi? Mei autem pene commoti sunt pedes. Quando commoti sunt pedes, nisi quando non erat rectum cor? Unde non erat rectum cor? Audi: Paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod dixit, pene; hoc dixit, paulo minus: et quod dixit, pene moti sunt pedes; hoc dixit, effusi sunt gressus. Pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus. Moti pedes: sed unde, moti pedes, et effusi gressus? Moti pedes, ad errandum; effusi gressus, ad lapsum; non omnino, sed pene. Quid enim est? Jam ibam in errorem, non ieram: jam cadebam, non cecideram.

9. [vers. 3.] Sed quare et hoc? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Attendi peccatores; vidi illos habere pacem. Quam pacem? Temporalem, fluxam, caducam atque terrenam; sed tamen talem qualem et ego a Deo desiderabam. Vidi illos habere qui non serviebant Deo, quod ego desiderabam ut servirem Deo; et moti sunt pedes mei, et pene effusi sunt gressus mei.

10. [vers. 4, 5.] Quare autem hoc habent peccatores, dicit breviter: Quia non est declinatio mortis eorum; et firmamentum in flagello eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Jam intellexi, inquit, quare illi habent pacem, et florent in terra; quia morti eorum non est declinatio, id est, quia certa mors et aeterna eos manet, quae nec declinat ab eis, nec ipsi ab ea declinare possunt. Quia non est declinatio mortis eorum; et firmamentum in flagello eorum. Et est firmamentum in flagello eorum: non est enim temporale flagellum eorum, sed firmum in sempiternum. Propter haec ergo mala quae illis aeterna futura sunt, modo quid? In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Numquid et ipse diabolus cum hominibus non flagellatur, cui tamen aeternum supplicium praeparatur?

11. [vers. 6.] Propterea quid hinc isti, dum non flagellantur, dum non laborant cum hominibus? Ideo, inquit, obtinuit eos superbia. Attende illos superbos, indisciplintos; attende taurum devotum victimae, permissum errare libere, et vastare quae potest, usque ad diem occisionis. Jam bonum est, fratres, in ipsis Prophetae verbis audiamus hunc quasi taurum de quo dixi. Sic enim illum et alibi Scriptura commemorat: dicit eos tanquam ad victimam praeparatos, et parci eis ad malam libertatem (Prov. VII, 22). Ideo, dixit, obtinuit eos superbia. Quid est, obtinuit eos superbia? Circumamicti sunt iniquitate et impietate sua. Non dixit, tecti; sed, circumamicti, undique cooperti [PL36.920] impietate sua. Merito miseri nec vident, nec videntur, quia circumamicti sunt, nec videntur interiora eorum. Nam quisquis malorum hominum, quasi felicium secundum tempus, interiora conspiceret; quisquis eorum videret truces censcientias, quisquis animas eorum posset inspicere diverberari tantis perturbationibus cupiditatum et timorum, videret illos miseros, et quando felices vocantur. Sed quia circumamicti sunt iniquitate et impietate sua, non vident; sed nec videntur. Noverat illos Spiritus qui de illis ista dicit; et eo oculo tales debemus inspicere, quo scimus videre, si nobis auferatur ab oculis tegumen impietatis, Videamus istos; et cum felices sunt, fugiamus; et cum felices sunt, non imitemur: nec a Domino Deo nostro talia nobis pro magno optemus, qualia accipere meruerunt qui illi non serviunt. Aliud quiddam servat; aliud desiderandum est: quid sit autem, audite.

12. [vers. 7.] Primo isti describantur. Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Vide si non taurus ille agnitus est. Audite, fratres: non quomodocumque transeundum est quod dixit, Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Sunt enim mali, sed macie mali; ideo mali, quia macri, id est exiles, exigui, tabe quadam necessitatis affecti: et ipsi mali, et damnandi; ferenda est enim magis omnis necessitas, quam perpetranda aliqua iniquitas. Tamen aliud est de necessitate peccare; aliud in abundantia. Pauper mendicus furtum facit; ex macie processit iniquitas: dives abundans rebus tantis, quare diripit res alienas? Illius iniquitas ex macie: hujus ex adipe processit. Ideo macro cum dicis: Quare hoc fecisti? Humiliter afflictus et abjectus respondet: Necessitas coegit me. Quare non timuisti Deum? Egestas compulit. Dic diviti: Quare haec facis, et non times Deum? si tamen tantus es qui possis dicere. Vide si vel dignatur audire; vide si non etiam in te ipso prodiet iniquitas ex adipe ejus. Jam enim praeceptoribus et correptoribus suis inimicitias indicunt; et fiunt inimici verum dicentibus, jam sueti compalpari verbis adulantium, aure molli, corde non sano. Quis dicat diviti: Male fecisti rapere res alienas? Aut forte si ausus fuerit aliquis dicere, et talis est cui non possit ille resistere, quid respondet? Totum in contemptum Dei loquitur. Quare? Quia superbus est. Quare? Quia pinguis est. Quare? Quia devotus ad victimam est. Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum.

13. Transierunt in dispositionem cordis. Ibi intus transierunt. Quid est transierunt? Praetergressi sunt viam. Quid est transierunt? Excesserunt metas humani generis; homines se pares caeteris non putant. Transierunt, inquam, metas humani generis. Quando dicis tali homini: Frater tuus est iste pauper; eosdem parentes habuistis, Adam et Evam: noli attendere [PL36.921] tumorem tuum, noli attendere typhum in quem elatus es; etsi te circumstat familia, etsi numerosum aurum et argentum, etsi domus marmorata continet, etsi tecta laqueata contegunt, simul te et pauperem contegit tectum mundi coelum; sed diversus es a paupere rebus non tuis, extrinsecus appositis: te in illis vide, non illas in te. Attende teipsum, qui sis ad pauperem; teipsum, non quod habes. Quid enim despicis fratrem? In visceribus matrum vestrarum ambo nudi fuistis. Certe etiam cum de ista vita exieritis, et istae carnes, exhalata anima, fuerint putrefactae, dignoscantur ossa divitis et pauperis! De conditione loquor aequali, de ipsa sorte generis humani in qua omnes nascuntur: et dives cum hic sit, et pauper, non semper hic erit; et sicut dives non venit dives, sic nec dives abscedit: idem ipse est utriusque introitus, et par exitus. Addo quod forte mutabitis vices. Jam ubique Evangelium praedicatur: attende quemdam pauperem ulcerosum qui jacebat ante januam divitis, et cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; attende et illum parem tuum qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Contigit nempe mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae: ille autem mortuus est, et sepultus est; nam illius forte sepulturam nemo curavit: et cum apud inferos ille dives in tormentis esset, nonne elevavit oculos suos, et vidit in infinito gaudio eum quem contempsit ante januam suam, et de digito ejus aquae stillam desideravit, qui de mensa ejus cadentes micas desideraverat? Fratres, labor ille pauperis quantus fuit? Deliciae illae divitis quam longae fuerunt? Quod autem mutaverunt, perpetuum est. Illius ergo quia non erat declinatio in morte, et firmamentum erat in flagello ejus; in laboribus hominum non fuit, et inter homines flagellatus non est: ille autem flagellatus hic, requievit ibi; quia flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Sed cui dicis ista? Epulanti splendide, et induenti se quotidie purpura et bysso. Cui dicis? Qui transiit in dispositionem cordis. Merito sero dicturus est, Mitte Lazarum; dicat vel fratribus meis (Luc. XVI, 19 31); quando ei non conceditur fructus poenitentiae. Non enim poenitentia, non datur; sed sempiterna erit poenitentia et nulla salus post poenitentiam. Ergo isti transierunt in dispositionem cordis.

14. [vers. 8.] Cogitaverunt et locuti sunt malignitatem. Sed loquuntur malignitatem homines et cum timore, isti autem quomodo? Iniquitatem in altum locuti sunt. Non solum locuti sunt iniquitatem; sed etiam clare, audientibus omnibus, superbe: Ego facio, ego ostendo; senties cum quo habes, vivere te non sinam. Vel cogitares ea, non etiam effunderes: vel intra claustra cogitationis mala cupiditas coerceretur, vel refrenaret eam intra cogitationem suam. Quare? an forte macer est? Prodiet quasi ex adipe [PL36.922] iniquitas eorum. Iniquitatem in altum locuti sunt.

15. [vers. 9.] Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transiit super terram Quid est hoc, transiit super terram? Quod dictum est, Posuerunt in coelum os suum. Hoc est enim, transiit super terram, transeunt terrena omnia. Quid est, transire terrena omnia? Non se cogitat hominem subito mori posse, cum loquitur: quasi semper victurus minatur: transcendit cogitatio illius terrenam fragilitatem; nescit quali vase coopertus est, nescit quod scriptum est alio loco de talibus: Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes ejus (Psal. CXLV, 4). Sed isti diem ultimum suum non cogitantes, loquuntur superbiam; et in coelum ponunt os suum, et trascendunt terram. Si ultimum suum diem non cogitaret, id est judicii sui ultimum diem, latro missus in carcerem, nihil illo esset immanius; et tamen posset effugere. Quo fugis ne moriaris? Certus erit ille dies. Quid est diu quod victurus es? Quantum est diu quod habet finem, etsi diu esset? Huc accedit quia non est: et non est diu, et incertum est ipsum quod dicitur diu. Quare hoc non cogitat? Quia posuit in coelum os suum, et lingua ejus transiit super terram.

16. [vers. 10.] Ideo revertetur huc populus meus. Jam ipse Asaph revertitur huc. Vidit enim ista abundare iniquis, vidit superbis: redit ad Deum, et incipit quaerere et disputare. Sed quando? Cum dies pleni invenientur in eis. Quid est, dies pleni? Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Gal. IV, 4). Ipsa est plenitudo temporis, quando venit ille temporalia docere contemni, non habere magnum quidquid mali homines cupiunt; pati quidquid mali homines metuunt. Factus est via, revocavit ad cogitationem intimam, admonuit quid a Deo quaerendum esset. Et vide de qua cogitatione reverberata in se, et quodammodo revocante fluctus impetus sui, transitur ad vera eligenda. Ideo revertetur populus meus huc; et dies pleni invenientur in eis.

17. [vers. 11.] Et dixerunt: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Vide per quam cogitationem transeunt. Ecce iniqui felices sunt non curat Deus res humanas. Vere scit quid agamus? Videte quae dicuntur. Rogamus, fratres; jam Christiani non dicant: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo.

18. [vers. 12.] Unde enim tibi videtur non scire Deum, et non esse scientiam in Altissimo? Respondet: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et peccatores sunt, et abundantes divitias in saeculo obtinuerunt. Confessus est quia ideo nolebat esse peccator, ut haberet divitias. Carnalis anima visibilibus rebus et terrenis vendiderat justitiam suam. Qualis justitia, quae propter aurum habetur; quasi pretiosius sit aurum quam ipsa justitia, aut cum quisquam negat res alienas, majus damnum patiatur cui negat, quam ille qui illi negat! Ille perdit vestem, iste fidem. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Inde ergo [PL36.923] nescit Deus, et inde non est scientia in Altissimo!

19. [vers. 13.] Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum. Quando servio Deo, et ista non habeo; non serviunt illi, et his abundant: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas. Hoc sine causa feci. Ubi est merces bonae vitae meae? ubi est praemium servitutis meae? Bene vivo, et egeo; et iniquus abundat. Et lavi in innocentibus manus meas.

20. [vers. 14.] Et fui flagellatus tota die. A me non recedunt flagella Dei. Bene servio; et flagellor, non servit, et ornatur. Magnam quaestionem sibi fecit. Agitatur anima, transit anima transitura ad contemnenda terrena et concupiscenda aeterna. Transitus est ipsius animae in hac cogitatione: ubi fluctuat in quadam tempestate, perventura est ad portum. Et quomodo solent aegri, qui lentius aegrotant cum sanitas longe est, vicina sanitate plus aestuant: accessionem creticam medici vocant, per quam transitur ad sanitatem; major ibi aestus, sed ducens ad salutem; major ibi ardor, sed vicina refectio: sic ergo et hic aestuat. Nam periculosa verba sunt, fratres, molesta, et pene blasphema, Quomodo scivit Deus? Hoc est et pene: non dixit, Nescivit Deus; non dixit, Non est scientia in Altissimo: sed quasi quaerens, haesitans, dubitans Hoc est quod ait paulo ante: Pene effusi sunt gressus mei. Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Non confirmat; sed ipsa dubitatio periculosa est. Per periculum transit ad sanitatem. Audi jam sanitatem: Ergo in vanum justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum. Argutio, correptio est: qui arguitur, corripitur. Quid est, in matutinum? Non differtur. Differtur impiorum; mea non differtur: illa sera, vel nulla est; mea in matutinum. Et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum.

21. [vers. 15.] Si dicebam, Narrabo sic: id est, docebo sic. Quomodo docturus es? Quia non est scientia in Altissimo? quia non scit Deus? Hanc sententiam vis proferre, quia sine causa juste vivunt qui juste vivunt, quia perdidit homo justus servitutem suam, quia magis Deus malis favet, aut neminem curat? hoc vis dicere, hoc narrare? Reprimit se, auctoritate compescente. Qua auctoritate? Vult homo aliquando erumpere in istam sententiam; sed revocatur Scripturis dicentibus ut semper bene vivatur, dicentibus quia Deus curat res humanas, quia discernit inter pium et impium. Ergo et iste volens jam istam proferre sententiam, revocat se. Et quid ait? Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Reprobavi generationem filiorum tuorum, si narrabo sic: generationem justorum reprobabo. Sicut et quaedam habent exemplaria: Ecce generationi filiorum tuorum cui concinui? id est, cui filiorum tuorum [PL36.924] concinui? id est, cui congrui, cui accommodatus sum? Dissonui ab omnibus, si sic doceo. Concinit enim qui consonat; qui autem non consonat, non concinit. Aliud dicturus sum quam dixit Abraham, quam dixit Isaac, quam dixit Jacob, quam dixerunt Prophetae? Illi enim omnes dixerunt quia curat Deus res humanas: ego dicturus sum quia non curat? Majorne in me prudentia, quam in illis? majorne intellectus in me quam in illis? Saluberrima auctoritas revocavit cogitationem ab impietate.

22. [vers. 16.] Et quid sequitur? Si dicebam, narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Ergo ne reprobaret, quid fecit? Et suscepi cognoscere. Suscepit cognoscere: Deus illi adsit, ut cognoscat. Interim, fratres, a magno lapsu revocatur, quando non se jam scientem praesumit, sed suscepit cognoscere quod nesciebat. Jam enim volebat quasi sciens videri, et praedicare nullam esse Deo curam de rebus humanis. Facta est enim ista iniquorum nequissima et impia doctrina. Sciatis, fratres, multos disputare, et dicere quia Deus res humanas non curat, quia casibus reguntur omnia, vel quia stellis subjectae sunt voluntates nostrae, quia unusquisque non pro meritis agitur, sed necessitate stellarum suarum: doctrina mala, doctrina impia! In haec iste ibat, cujus pene commoti sunt pedes, et cujus paulo minus effusi sunt gressus; in hunc ibat errorem: sed quia non concinebat generationi filiorum Dei, suscepit cognoscere; et damnavit scientiam in qua justis Dei non congruebat. Et quid dicat audiamus; quia suscepit cognoscere, et adjutus est, et didicit aliquid, et indicavit nobis. Et suscepi, inquit, cognoscere. Hoc labor est ante me. Vere magnus labor, cognoscere quomodo et Deus curet res humanas, et bene sit malis, et laborent boni! Magna vis quaestionis! ideo, Hoc labor est ante me. Quasi stat mihi in facie murus quidam: sed habes vocem psalmi, In Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII, 30). Hoc labor est ante me.

23. [vers. 17.] Verum dicis: labor est ante te; sed ante Deum non est labor: fac te ante Deum ubi non est labor, et nec tibi erit labor. Et fecit hoc; nam dicit quamdiu labor ante se: Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Magna res, fratres. Jam diu laboro, inquit, et ante faciem meam laborem quemdam quasi inextricabilem video, ut cognoscam quomodo et justus sit Deus, et res humanas curet, et non sit iniquus, quod peccantes et scelera facientes felicitatem habent in hac terra; pii vero et Deo servientes in tentationibus plerumque et in laboribus fatigantur: magna difficultas est hoc scire; sed donec introeam in sanctuarium Dei. In sanctuario enim Dei quid tibi praestatur, ut hanc solvas quaestionem? Et intelligam, inquit, in novissima; non in praesentia. Ego, inquit, de sanctuario Dei intendo oculum in finem; praesentia transgredior. Totum hoc quod vocatur humanum genus, omnis ista massa mortalitalis ventura est ad examen, ventura est ad libram; appendentur ibi opera hominum. Cuncta modo nubes involvit; sed Deo cognita sunt merita singulorum. Et [PL36.925] intelligam, inquit, in novissima: sed non a me; nam ante me labor est. Unde intelligam in novissima? Intrem in sanctuarium Dei. Ibi ergo intellexit, et unde modo isti felices.

24. [vers. 18.] Verumtamen propter dolositatem posuisti eis. Quia dolosi sunt, id est fraudulenti; quia dolosi sunt, dolos patiuntur. Quid est hoc, quia fraudulenti sunt, fraudem patiuntur? Fraudem volunt facere generi humano in omnibus nequitiis suis; fraudem et ipsi patiuntur, ut terrena bona eligant, et relinquant aeterna. Ergo, fratres, in eo quod fraudem faciunt, fraudem patiuntur. Quod jamdudum dixi, fratres; quale cor habet, qui ut lucretur vestem, perdit fidem? Ille cui tulit vestem passus est fraudem, an iste qui tanto damno percutitur? Si pretiosior est vestis quam fides, majore damno ille afficitur: si autem incomparabiliter fides excedit totum mundum, ille videbitur damnum vestis perpeti; huic autem dicitur, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur; animae autem suae damnum patiatur (Matth. XVI, 26)? Ergo quid illis contigit? Propter dolositatem posuisti eis: dejecisti eos dum extollerentur. Non dixit, Dejecisti eos, quia elati sunt: non quasi posteaquam elati sunt, dejecisti illos; sed in eo ipso quod elati sunt, dejecti sunt. Sic enim efferri, jam cadere est: Dejecisti eos dum extollerentur.

25. [vers. 19.] Quomodo facti sunt in desolationem subito! Admiratur super eis, intelligens in novissima. Defecerunt: vere quomodo fumus, qui dum extollitur, deficit, defecerunt. Quomodo dicit, defecerunt? Quomodo qui intelligit in novissima. Defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

26. [vers. 20.] Veluti somnium exsurgentis. Quomodo defecerunt? Quomodo deficit somnium exsurgentis. Fac hominem in somnis videre se invenisse thesauros: dives est, sed donec evigilet. Veluti somnium exsurgentis: sic defecerunt, quomodo somnium evigilantis. Quaeritur igitur, et non est: nihil in manibus, nihil in lecto. Pauper dormierat, dives in somnis factus fuerat; si non evigilasset, dives esset: evigilavit, invenit aerumnam quam dimiserat dormiens. Et isti invenient miseriam quam sibi comparaverant: cum evigilaverint de hac vita, transit illud quod quasi in somno tenebatur, veluti somnium exsurgentis. Et ne diceretur: Quid ergo? parva tibi videtur claritas eorum, parva tibi videtur pompa eorum, parvi tibi videntur tituli, imagines, statuae, laudes, cunei clientium? Domine, ait, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges. Itaque, fratres mei, libere loquens de hoc loco, vel unde licet; quia quando vobis miscemur, magis vos ferimus quam docemus: in nomine Christi et in timore ejus exhortor vos, ut quicumque ista non habetis, non cupiatis; quicumque habetis, non in eis praesumatis. Ecce dixi vobis: non dico, Damnamini, quia habetis; sed, damnamini, si de talibus praesumatis, si de talibus inflemini, si propter [PL36.926] talia magni vobis videamini, si propter talia pauperes non agnoscatis, si generis humani conditionem communem propter excellentem vanitatem obliviscamini. Tunc enim Deus necesse est retribuat in novissima, et in civitate sua imaginem talium ad nihilum redigat. Qui autem dives est, hoc modo sit quo praecepit Apostolus: »Praecipe,« inquit, »divitibus hujus mundi non superbe sapere; neque sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum.« Abstulit superbiam divitum; dat consilium. Quasi dicerent: Divites sumus; superbire nos prohibes, jactare pompas divitiarum nostrarum vetas; quid ergo facturi sumus de istis divitiis? Usque adeo non est quod inde faciant? Divites sint, inquit, in operibus bonis; facile tribuant, communicent. Et quid prodest hoc? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17, 18, 19). Ubi debent sibi thesaurizare? Quo misit iste oculum, intrans in sanctuarium Dei. Exhorrescant omnes fratres nostri divites, abundantes pecunia, auro, argento, familia, honoribus; exhorrescant quod modo dictum est: Domine, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges. Nonne digni sunt haec pati, ut Deus in civitate sua imaginem illorum ad nihilum redigat; quia et ipsi in civitate sua terrena imaginem Dei ad nihilum redegerunt? In civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges.

27. [vers. 21.] Quia delectatum est cor meum. Dicit quibus rebus tentatur: Quia delectatum est, inquit, cor meum; et renes mei mutati sunt. Quando me delectaverunt temporalia ista, mutati sunt renes mei. Potest et sic intelligi: Quia delectatum est cor meum, in Deum; et renes mei mutati sunt, id est, libidines meae mutatae sunt, et castus totus factus sum. Renes mei mutati sunt. Et audi quomodo.

28. [vers. 22.] Et ego ad nihilum redactus sum, et non cognovi. Ego ille, qui modo ista dico de divitibus, aliquando talia desideravi: ideo et ego ad nihilum redactus sum, quando pene effusi sunt gressus mei. Et ego ad nihilum redactus sum, et non cognovi: non est ergo desperandum et de illis, in quos talia dicebam.

29. [vers. 23.] Quid est, non cognovi? Quasi pecus factus sum ad te; et ego semper tecum. Multum interest inter istum et alios. Iste quasi pecus factus est desiderando terrena, quando redactus ad nihilum non cognovit aeterna: sed non recessit a Deo suo, quia non illa desideravit a daemonibus, a diabolo. Hoc enim jam vobis commendavi: vox est Synagogae, id est, illius populi qui non servivit idolis. Pecus quidem factus sum, a Deo meo terrena desiderans; sed nunquam recessi ab ipso Deo meo.

30. [vers. 24.] Quia ergo, quamvis factus pecus, non recessi a Deo meo, sequitur: Tenuisti manum dexterae meae. Non dixit, manum dexteram meam; sed, manum dexterae meae. Si dexterae manus est, manus habet manum: Manum tenuisti dexterae meae, ut deduceres me. Quid posuit, manum? Potestatem. [PL36.927] Hoc enim dicimus quemquam habere in manu, quod habet in potestate; quomodo dixit diabolus Deo de Job: Mitte manum tuam, et tolle quae habet (Job I, 11). Quid est, mitte manum tuam? Da potestatem. Manum Dei, potestatem Dei dixit; sicut scriptum est alio loco: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Numquid lingua habet manus? Sed quid est, in manibus linguae? In potestate linguae. Quid est, in potestate linguae? Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Matth. XII, 37). Tenuisti ergo manum dexterae meae, potestatem dexterae meae. Quae erat dextera mea? Quia ego semper tecum. In sinistram habebam, quia pecus factus sum; id est, quia terrena in me fuit concupiscentia: sed dextera mea erat, quia semper tecum eram. Hujus dexterae meae manum tenuisti, id est, potestatem rexisti. Quam potestatem? Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12): coepit esse jam inter filios Dei, ad Novum Testamentum pertinens. Vide quomodo retenta est manus dexterae ejus. In voluntate tua deduxisti me. Quid est, in voluntate tua? Non in meritis meis. Quid est, in voluntate tua? Audi Apostolum, qui fuit pecus primo terrena desiderans, et secundum Vetus Testamentum vivens; quid ait? Qui primo fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Quid est, in voluntate tua? Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Et cum gloria assumpsisti me. Jam quo assumptus est, et in qua gloria, quis explicat? quis dicit? Exspectemus hoc, quia in resurrectione erit; in novissimis erit: Cum gloria assumpsisti me.

31. [vers. 25.] Et coepit cogitare felicitatem ipsam coelestem, et arguere se, quia pecus fuit, et terrena desideravit. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Ex voce vestra intellexisse vos video. Comparavit voluntati suae terrenae praemium coeleste quod accepturus est; vidit quid ibi sibi servaretur, et cogitans, et aestuans in cogitatione cujusdam rei ineffabilis, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Id. II, 9), non dixit, Illud, aut illud mihi est in coelo; sed, Quid mihi est in coelo? Quid est illud quod habeo in coelo? quid est? quantum est? quale est? Et, cum non transit quod habeo in coelo, a te quid volui super terram? Servas mihi tu: sic dicam ut possum, sed date veniam; accipite conatum meum, devotionem nitendi; nam explicandi nulla facultas est: servas, inquit, mihi tu in coelo divitias immortales, te ipsum; et ego volui a te in terra quod habent et impii, quod habent et mali, quod habent et facinorosi; pecuniam, aurum, argentum, gemmas, familias; quod habent et scelerati multi, quod habent multae feminae turpes, multi viri turpes: haec pro magno desideravi a Deo meo super terram, cum servet se mihi in coelo Deus meus. Quid enim mihi est in coelo? Ostendere habet ipsum quid. Et a te quid volui super terram?

[PL36.928] 32. [vers. 26.] Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei Hoc ergo mihi est in coelo servatum, Deus cordis mei, et pars mea Deus meus. Quid est, fratres? Inveniamus divitias nostras; eligat sibi partes genus humanum. Videamus homines cupiditatum diversitate laniari: eligant alii militiam, alii advocationem, alii diversas variasque doctrinas, alii negotiationem, alii agriculturam; istas partes sibi faciant de rebus humanis: clamet populus Dei, Pars mea Deus meus. Non ad tempus pars mea; sed pars mea Deus in saecula. Aurum etsi semper habeo, quid habeo? Deum etsi non semper haberem, quam magnum bonum haberem! Huc accedit quia mihi seipsum promittit, et id me in aeternum habiturum promittit. Tantum habeo, et nunquam non habeo! Magna felicitas! Pars mea Deus. Quamdiu? In saecula. Quoniam ecce vide quomodo illum amavit; fecit cor castum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Factum est cor castum; gratis jam amatur Deus, non ab illo petitur aliud praemium. Qui aliud praemium petit a Deo, et propterea vult servire Deo, carius facit quod vult accipere, quam ipsum a quo vult accipere. Quid ergo? nullum praemium Dei? Nullum, praeter ipsum. Praemium Dei, ipse Deus est. Hoc amat, hoc diligit; si aliud dilexerit, non erit castus amor. Recedis ab igne immortali; frigesces, corrumperis. Noli recedere; corruptio tua erit, fornicatio tua erit. Jam iste redit, jam istum poenitet, jam poenitentiam iste eligit, jam dicit, Pars mea Deus. Et quomodo delectatur in ipso, quem sibi partem elegit!

33. [vers. 27.] Ecce qui longe se faciunt a te, peribunt. Iste ergo recessit a Deo, sed non longe: quia quasi pecus factus sum, inquit, et ego semper tecum. Illi vero longe recesserunt, quia non solum terrena desideraverunt, sed ea a daemonibus et a diabolo petierunt. Qui longe se faciunt a te, peribunt. Et quid est, longe a Deo fieri? Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Huic fornicationi contrarius est amor castus. Quis est amor castus? Amat jam anima sponsum suum: quid ab illo quaerit, ab sponso suo quem diligit? Forte quomodo sibi eligunt homines aut generos, aut sponsos feminae; eligit forte divitias, et aurum ejus amat, et fundos, et argentum, et pecuniam, et equos, et familiam, et caetera. Absit: iste ipsum solum amat, gratis amat; quia in ipso habet omnia, quia per ipsum facta sunt omnia (Joan. I, 3). Perdidisti, inquit, omnem qui fornicatur abs te.

34. [vers. 28.] Tu autem quid facis? Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc est totum bonum. Vultis amplius? Doleo volentes. Fratres, quid vultis amplius? Deo adhaerere nihil est melius, quando eum videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Modo ergo quid? Quia adhuc peregrinus loquor: Adhaerere, inquit, Deo bonum est; sed modo in peregrinatione, quia nondum venit res, Ponere in Deo spem meam. Quamdiu ergo nondum adhaesisti, ibi pone spem. Fluctuas; praemitte ad terram ancoram. Nondum haeres per praesentiam; inhaere per spem. Ponere in Deo [PL36.929] spem meam. Et quid hic ages, ponens in Deo spem tuam? Quod erit negotium tuum, nisi ut laudes quem diligis, et facias tecum coamatores ejus? Ecce si amares aurigam, non raperes caeteros ut tecum amarent? Amator aurigae quacumque transit loquitur de illo, ut cum illo eum ament et caeteri. Gratis amantur flagitiosi homines; et a Deo praemium quaeritur ut ametur! Ama Deum gratis; nulli invideas Deum. Rapite eum quotquot potestis, quotquot pos essuri estis: non fit angustus; nullos in illo limites facietis; totum singuli possidebitis, et totum omnes habebitis. Ergo hoc fac cum hic es, id est, cum ponis in Deo spem tuam. Quid enim sequitur? Ut annuntiem omnes laudes tuas in atriis filiae Sion. Ut annuntiem omnes laudes tuas: sed ubi? In atriis filiae Sion; quia praedicatio Dei praeter Ecclesiam inanis est. Parum est laudare Deum, et annuntiare omnes laudes ejus: In atriis filiae Sion annuntia. Ad unitatem tende, noli dividere populum; sed rape ad unum, et fac unum. Oblitus sum quamdiu dixi. Jam finito Psalmo, et ex isto odore conjicio me diuturnum habuisse sermonem: sed studiis vestris non sufficio; violenti estis nimis: utinam ista violentia rapiatis regnum coelorum!

IN PSALMUM LXXIII ENARRATIO SERMO AD POPULUM

1. [vers. 1.] Psalmi hujus titulus est: Intellectus Asaph. Asaph latine Congregatio, graece Synagoga dicitur. Videamus quid intellexerit ista synagoga. Nos autem intelligamus primitus synagogam; exinde intelligemus quid intellexerit synagoga. Omnis congregatio generali nomine synagoga appellatur: et pecorum et hominum potest dici congregatio; non autem hic pecorum congregatio est, quando audivimus intellectum. Nam homo cum in se neglexerit intellectum in honore positus, quid de illo dictum est audi: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Quia ergo non est pecorum congregatio, nec diu disserendum est, nec diligentius commendandum; sed quia hominum est, quorum hominum sit hoc debemus intelligere. Non utique eorum hominum est, qui in honore positi non intelligentes, comparati sunt jumentis insensatis, et similes facti sunt eis; sed eorum qui intelligunt. Praescribit enim hoc titulus Psalmi, dicens: Intellectus Asaph. Intelligens ergo quaedam congregatio est, cujus vocem audituri sumus. Sed quoniam proprie Synagoga dicta est congregatio populi Israel, ita ut ubicumque audierimus Synagogam, non jam soleamus intelligere nisi populum Judaeorum; videamus ne forte ipsius vox sit in isto psalmo. Sed [PL36.930] qualium Judaeorum, et qualis populi Israel? Non enim paleae, sed forte frumenti (Matth. III, 12); non ramorum fractorum (Rom. XI, 17), sed forte confirmatorum. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine (Id. IX, 6-8). Sunt ergo quidam Israelitae, ex quibus erat ille de quo dictum est: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Non secundum hoc dico, quod et nos Israelitae sumus, quia et nos semen Abrahae sumus; Gentibus quippe loquebatur Apostolus, cum diceret: Ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Gal. III, 29). Secundum hoc ergo omnes Israelitae, qui sequimur vestigia fidei patris nostri Abrahae. Sed illo modo hic intelligamus Israelitarum vocem, quomodo dixit Apostolus: Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1). Hic ergo intelligamus quod Prophetae dixerunt: Reliquiae salvae fient (Id. IX, 27). Reliquiarum itaque salvatarum audiamus hic vocem; ut loquatur Synagoga, quae acceperat Vetus Testamentum, et intenta erat in promissa carnalia; et ex hoc factum est ut nutarent ei pedes. Nam et in alio quodam psalmo, ubi etiam titulus habet Asaph, quid dicitur? Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem pene moti sunt pedes. Et quasi diceremus: Unde tibi moti sunt pedes? Paulo minus, inquit, effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Cum enim secundum promissa Dei ad Vetus Testamentum pertinentia exspectaret felicitatem terrenam, animadvertit eam abundare apud impios; in his rebus quas exspectabat a Deo, pollere illos qui non colerent Deum; et tanquam sine causa Deo servisset, nutaverunt pedes ejus. Ibi enim dicit: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid in vano justificavi cor meum (Psal. LXXII, 1, 2, 3, 12, 13)? Videte quemadmodum paulo minus effusi sunt gressus ejus, ut jam dicat sibi anima: Quae utilitas, quia servio Deo? Ecce ille non servit, et felix est; ego servio, et laboro. Postremo puta quia ego felix sum; quando et ille felix est qui non servit, quare me putem ideo felicem esse quia servio? Ille autem psalmus cujus testimonium produxi, praecedit istum quem nunc in manibus habemus.

2. Opportune autem non ex nostra, sed ex Dei dispensatione factum est, ut modo audiremus ex Evangelio, Quia lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Si enim discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem Sacramenta, nec eadem promissa: eadem tamen pleraque praecepta. Nam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Honora patrem et matrem, Non falsum testimonium dixeris, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 12 17), et nobis praeceptum est; et quisquis ea non observaverit, deviat, nec omnino dignus est qui accipere mereatur montem sanctum Dei, de quo dictum est: Quis habitabit in tabernaculo tuo; aut quis [PL36.931] requiescet in monte sancto tuo (Psal. XIV, 1)? Innocens manibus, et mundo corde (Psal. XXIII, 4). Discussa ergo praecepta, aut omnia eadem inveniuntur, aut vix aliqua in Evangelio quae non dicta sint a Prophetis. Praecepta eadem; Sacramenta non eadem, promissa non eadem. Videamus quare praecepta eadem; quia secundum haec Deo servire debemus. Sacramenta non eadem, quia alia sunt Sacramenta dantia salutem, alia promittentia Salvatorem. Sacramenta Novi Testamenti dant salutem; Sacramenta Veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo jam teneas promissa, quid quaeris promittentia, habens jam Salvatorem? Hoc dico, teneas promissa, non quod jam acceperimus vitam aeternam; sed quia jam venerit Christus, qui per Prophetas praenuntiabatur. Mutata sunt Sacramenta; facta sunt faciliora, pauciora, salubriora, feliciora. Promissa quare non eadem? Quia promissa est terra Chanaan, terra copiosa, fructuosa, affluens lacte et melle; promissum regnum temporale, promissa felicitas saeculi, promissa fecunditas filiorum, promissa subjectio inimicorum (Exod. III, 8): haec omnia ad terrenam felicitatem pertinent. Sed quare ipsa primo promitti oportebat? Quia »non primo quod spirituale est, sed quod animale; postea,« inquit, »spirituale. Primus homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est« (I Cor. XV, 46-49). Ad imaginem terreni pertinet Vetus Testamentum; ad imaginem coelestis Novum Testamentum. Sed ne quisquam putaret ab alio factum esse hominem terrenum, ab alio coelestem; ideo Deus ostendens se esse utriusque creatorem, etiam utriusque Testamenti se esse voluit auctorem; ut et terrena promitteret in Vetere Testamento, et coelestia in Novo Testamento. Sed quamdiu prius homo terrenus es? quamdiu terrena sapis? Numquid quoniam puero dantur quaedam puerilia, ludicra quibus puerilis animus avocetur, propterea grandescenti non ei excutiuntur e manibus, ut aliquid jam utilius tractet, quod grandem decet? Verumtamen tu ipse dedisti filio tuo, et nuces parvulo, et codicem grandi. Non ergo, quia illa quasi ludicra puerorum Deus per Novum Testamentum excussit de manibus filiorum, ut aliquid utilius daret grandescentibus, propterea priora illa non ipse dedisse putandus est: ipse utrumque dedit. Sed Lex ipsa per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): gratia, quia impletur per charitatem quod per litteram jubebatur; veritas, quia redditur quod promittebatur. Hoc ergo intellexit Asaph iste. Denique omnia quae Judaeis promissa fuerant, ablata sunt. Ubi est regnum eorum? ubi templum? ubi unctio? [PL36.932] ubi sacerdos? ubi jam apud illos Prophetae? Ex quo venit qui per Prophetas praedicabatur, in illa gente jam nihil horum est; jam perdidit terrena, et nondum quaerit coelestia.

3. Inhaerere ergo terrenis, quamvis ea Deus donet, non debes. Verumtamen non quia inhaerere eis non debemus, alium ea dare, nisi Deum, credere debemus; ipse ea dat; sed noli pro magno exspectare ab eo bonum, quod dat et non bono. Nam si pro magno ea daret, malis ea non daret. Ideo autem ea voluit dare et malis, ut discant boni aliud ab eo quaerere, quod non dat et malis. Illi autem inhaerentes terrenis miseri, et non de illo praesumentes qui fecit coelum et terram, qui eis dedit et ipsa terrena, qui eos etiam temporaliter de Aegypti captivitate liberavit, qui eos per divisum mare duxit, qui eorum inimicos persequentes fluctibus obruit (Exod. XIV, 22, 28); non in illo praesumentes qui daret utique coelestia grandibus, sicut terrena parvulis dedit, timentes perdere quod acceperant, occiderunt qui dederat. Haec dicimus, fratres, ut homines de Novo Testamento discatis non inhaerere terrenis. Si enim illi inexcusabiliter terrenis inhaeserunt, quibus ipsum Novum Testamentum nondum fuerat revelatum; quanto inexcusabilius terrena sectantur, quibus jam promissa coelestia in Novo Testamento revelata sunt! Nam recolite, fratres mei, quid dictum sit a persequentibus Christum. Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis, et locum, et gentem (Joan. XI, 48). Videte quia timendo terrena perdere, regem coeli occiderunt. Et quid eis factum est? Perdiderunt etiam ipsa terrena; et ubi occiderunt Christum, ibi occisi sunt: et cum terram nolentes perdere, datorem vitae occiderunt, eamdem terram occisi perdiderunt; et eo tempore quo illum occiderunt, ut ex ipso tempore admonerentur quare ista perpessi sunt. Quando enim eversa est civitas Judaeorum, Pascha celebrabant, et in multis millibus hominum tota ipsa gens convenerat ad illius festivitatis celebrationem. Ibi Deus, per malos quidem, sed tamen ille bonus; per injustos, sed justus et juste, ita in eos vindicavit, ut perimerentur multa hominum millia, et ipsa civitas everteretur. Hoc in isto psalmo plangit intellectus Asaph; et in ipso planctu, tanquam intellectus discernit terrena a coelestibus, discernit Vetus Testamentum a Novo Testamento; ut videas per quae transeas, quid exspectes, quid relinquas, quibus haereas. Sic ergo coepit.

4. Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Repulisti in finem: ex persona populi Judaeorum, et ex persona congregationis quae proprie Synagoga appellatur. Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Non reprehendit, sed quaerit, Utquid, quamobrem, propter quid hoc fecisti? Quid fecisti? Repulisti nos in finem. Quid est, in finem? Forte usque in finem saeculi. An repulisti nos in Christum, qui finis est omni credenti (Rom. X, 4)? Utquid enim repulisti nos. Deus, in finem? Iratus est animus tuus super oves gregis tui. Quare iratus es super oves gregis tui; nisi [PL36.933] quia terrenis inhaerebamus, et pastorem non agnoscebamus?

5. [vers. 2.] Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Numquid ista potest esse vox Gentium? numquid Gentes possedit ab initio? Sed possedit semen Abrahae, populum Israel etiam secundum carnem natum de Patriarchis, patribus nostris; quorum nos filii facti sumus, non veniendo de carne, sed imitando fidem. Illi autem a Deo possessi ab initio, quid eis contigit? Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae. Ipsam congregationem tuam, virgum haereditatis tuae redemisti. Hanc ipsam congregationem dixit virgam haereditatis. Respiciamus ad factum primum, quando voluit possidere ipsam congregationem, liberans illam de Aegypto, quod signum dederit Moysi, cum diceret Moyses ei: Quod signum dabo, ut credant mihi quia tu me misisti? Et Deus ait ad illum: Quid in manu tua portas? Virgam. Projice illum in terram. Et dimisit virgam in terram, et facta est serpens; et expavit Moyses, et fugit Moyses ab eo. Et ait illi Dominus: Apprehende caudam ejus. Et apprehendit; et reversa est in statum suum, virga facta, sicut antea virga erat (Exod. IV, 1-4). Quid significat? non enim frustra factum est. Interrogemus Litteras Dei. Quid serpens persuasit homini? Mortem (Gen. III, 4, 5). Ergo mors a serpente. Si mors a serpente, virga in serpente, Christus in morte. Ideo etiam cum a serpentibus in deserto morderentur et necarentur, praecepit Dominus Moysi, ut serpentem aeneum exaltaret in eremo, et admoneret populum, ut quisquis a serpente morsus esset, illum intueretur, et sanaretur (Num. XXI, 8, et Joan. III, 14). Sic et fiebat; sic et homines a venenis, morsi a serpentibus, sanabantur intuendo serpentem. Sanari a serpente, magnum sacramentum! Quid est, intuendo serpentem sanari a serpente? Credendo in mortuum salvari a morte. Et tamen expavit et fugit Moyses. Quid est, ab illo serpente fugisse Moysen? Quid, fratres, nisi quod scimus in Evangelio factum? Mortuus est Christus, et expaverunt discipuli, et ab illa spe in qua fuerant recesserunt (Luc. XXIV, 21). Sed quid dictum est? Apprehende caudam ejus. Quid est, caudam? Posteriora comprehende. Hoc significavit et illud: Posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 23). Primo factus serpens, sed cauda retenta facta virga; primo occisus, postea resurrexit. Est etiam in cauda serpentis finis saeculi; quia sic modo mortalitas Ecclesiae ambulat: alii eunt, alii veniunt per mortem tanquam per serpentem, quia a serpente mors seminata est; sed in fine saeculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et efficimur stabilitum regnum Dei, ut impleatur in nobis, Redemisti virgam haereditatis tuae. Sed quia Synagogae vox est; redempta autem virga haereditatis Dei magis apparet in Gentibus, occulta autem spes Judaeorum, vel eorum qui futuri sunt ut credant, vel eorum qui eo tempore crediderunt, quando misso Spiritu sancto, discipuli omnium gentium linguis locuti sunt (Act. II, 4). Tunc enim aliquot millia de Judaeis ipsis Christi crucifixoribus crediderunt; et quia prope inventi erant, ita crediderunt, ut omnia quae [PL36.934] habebant venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent (Act. IV, 54). Quia ergo occultum erat hoc, magisque redemptio virgae Dei clara futura erat in Gentibus; explanat unde dicat quod dixit: Redemisti virgam haereditatis tuae. Hoc dixit non de Gentibus, in quibus manifestum est. Sed unde? Montem Sion. Adhuc et mons Sion potest aliter intelligi. Istum quem inhabitasti in ipso: ubi erat populus ante, ubi institutum templum, ubi celebrata sacrificia, ubi omnia illo tempore necessaria, Christum promittentia. Promissio, cum res redditur, jam fit superflua. Nam antequam reddatur quod promittitur, necessaria est ipsa promissio, ne promissum sibi obliviscatur cui promittitur, et non exspectando moriatur. Oportet ergo ut exspectet, ut cum venerit accipiat: ideo non debet deserere promissionem. Propter hoc non deserebantur figurae, ut veniente die, umbrae tollerentur: Montem Sion istum quem inhabitasti in ipso.

6. [vers. 3.] Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quomodo nos repellebas in finem, sic eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quorum superbiam? A quibus eversa est Jerusalem. A quibus autem, nisi a regibus Gentium? Bene elevata est manus ejus in superbiam eorum in finem; nam et ipsi jam Christum cognoverunt. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Quam bene illis optat? Quasi iratus loquitur, et maledicere videtur: et utinam eveniat quod maledicit! imo jam in nomine Christi evenire gaudeamus. Jam tenentes sceptrum, subduntur ligno crucis; jam fit quod praedictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Jam in frontibus regum pretiosius est signum crucis, quam gemma diadematis. Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis! In his quae sancta tua erant; id est, in templo, in sacerdotio, in illis omnibus Sacramentis, quae illo tempore fuerunt, quanta maligne operatus est inimicus! Revera inimicus tunc operatus est. Gentes enim tunc, quae hoc fecerunt, deos falsos colebant, simulacra adorabant, daemonibus serviebant; operati sunt tamen multa mala in sanctis Dei. Quando possent, nisi permitterentur? quando autem permitterentur, nisi jam sancta illa, primo promissiva, necessaria non essent, cum ipse qui promiserat teneretur? Ergo quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis!

7. [vers. 4]. Et gloriati sunt omnes qui oderunt te. Servos attende daemonum, servos simulacrorum; quales tunc Gentes erant, quando everterunt templum et civitatem Dei, et gloriati sunt. In medio solemnitatis tuae. Mementote quod dixi, tunc eversam esse Jerusalem, cum ipsa solemnitas ageretur; in qua solemnitate Dominum crucifixerunt: congregati saevierunt; congregati perierunt.

[PL36.935] 8. [vers. 5.] Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Habebant signa quae ibi ponerent, vexilla sua, aquilas suas, dracones suos, signa Romana; aut etiam statuas suas, quas primo in templo posuerunt; aut forte signa sua, quae audierant a vatibus daemonum suorum. Et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Quia non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Joan. XIX, 11). Non cognoverunt quia non ipsis honor delatus est, ut affligerent, ut caperent, vel everterent civitatem; sed impietas eorum tanquam securis Dei facta est: facti sunt instrumentum irati, non in regnum placati. Facit enim hoc Deus quod plerumque facit et homo. Aliquando iratus homo apprehendit virgam jacentem in medio, fortasse qualecumque sarmentum, caedit inde filium suum; ac deinde projicit sarmentum in ignem, et filio servat haereditatem: sic aliquando Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum. Quid enim? putatis, fratres, quia vere sic data est disciplina illi genti, ut omnino periret? Quanti inde postea crediderunt! quanti adhuc credituri sunt! Alia est palea, aliud frumentum; super utrumque tamen intrat tribula: sed sub una tribula aliud comminuitur, aliud purgatur. Quantum bonum nobis Deus praestitit de malo Judae traditoris! De ipsa saevitia Judaeorum quantum bonum praestitum est fidelibus Gentibus! Occisus est Christus, ut esset in cruce quem attenderet qui esset a serpente percussus (Num. XXI, 8). Sic ergo et isti forte a divinis suis audierant, quia debuerunt ire ad Jerusalem, et capere eam; et cum cepissent atque evertissent eam, dixerunt sibi quod a daemonibus suis factum sit: Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Sicut in egressum desuper. Quia nisi desuper egrederetur jussio, nunquam saevientibus Gentibus in Judaeorum populum talia licerent. Sed egressum est desuper, quomodo dicit Daniel: A principio orationis tuae egressus est sermo (Dan. IX, 23). Hoc et Dominus ipsi Pilato inflanti se, et ponenti signa sua, signa, et non cognoscenti, et dicenti ad Christum, Mihi non respondes? nescis quia potestatem habeo occidendi te, et potestatem habeo dimittendi te? Et Dominus ad inflatum, tanquam vesicam reflandam pungens: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 10, 11). Sic et hic, Posuerunt signa sua, signa: et non cognoverunt. Quomodo non cognoverunt? Sicut in egressum desuper. Quomodo egressus factus fuerat desuper, ut hoc impleretur, numquid sic illi cognoscere potuerunt?

9. [vers. 6.] Jam percurramus versus istos, eversa Jerusalem, propterea quia et manifesti sunt, et non libet immorari nec in poena inimicorum. Quasi in silva lignorum securibus conciderunt januas ejus in idipsum; in dolabro et fractorio dejecerunt eam: id est, conspiranter, constanter, in dolabro et fractorio dejecerunt eam.

[PL36.936] 10. Incenderunt igni sanctuarium tuum; polluerunt in terra tabernaculum nominis tui.

11. [vers. 8, 9.] Dixerunt in corde suo, cognatio eorum in unum. Quid dixerunt? Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini de terra. Domini, ex persona hujus interpositum est, ex persona Asaph: non enim illi saevientes Dominum appellarent, cujus templum evertebant. Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Quid Asaph? quid intellectus Asaph in his? quid? Non proficit, vel disciplina data? mentis pravitas non corrigitur? Eversa sunt omnia quae primo erant: nusquam sacerdos, nusquam altare Judaeorum, nusquam victima, nusquam templum. Ergo nihil aliud agnoscendum est quod huic decedenti successit? aut vero hoc promissivum signum auferretur, nisi venisset quod promittebatur? Videamus ergo hic modo intellectum Asaph; videamus si proficit ex tribulatione. Attende quid dicat: Signa nostra non vidimus, jam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc. Ecce isti Judaei qui se dicunt non agnosci adhuc, id est, in captivitate adhuc se esse, nondum se liberari, exspectant adhuc Christum. Venturus est Christus; sed veniet ut judex: primo vocator, postea discretor. Veniet, quia venit, et eum venturum esse manifestum est; sed jam desuper veniet. Ante te erat, o Israel! quassatus es, quia offendisti in jacentem; ne conteraris, observa desuper venientem. Ita enim praedictum est per prophetam: Quisquis offenderit in lapidem illum, conquassabitur; et super quem venerit, conteret eum (Isai. VIII, 14, 15. Vid. Luc. XX, 18). Conquassat parvus; conteret magnus. Jam signa tua non vides, jam non est propheta; et dicis, Et nos non agnoscet adhuc: quia vos non agnoscitis adhuc. Jam non est propheta, et nos non agnoscet adhuc.

12. [vers. 10.] Usquequo, Deus, exprobrabit inimicus? Clama quasi derelictus, quasi desertus; clama tanquam aeger qui medicum caedere quam curari maluisti: non te agnoscit adhuc. Vide quid fecerit, qui te non agnoscit adhuc. Etenim quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent (Isai. LII, 15, et Rom. XV, 21): et tu adhuc clamas, Jam non est propheta et nos non cognoscet adhuc. Ubi est intellectus tuus? Irritat adversarius nomen tuum in finem. Ad hoc irritat adversarius nomen tuum in finem, ut iratus corripias, corripiens cognoscas in finem; aut certe in finem, usque ad finem. Usque ad quem finem? Quousque cognoscas, quousque clames, quousque apprehensa cauda redeatur ad regnum.

13. [vers. 11.] Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Iterum aliud signum quod datum est Moysi. Quomodo enim superius de virga signum, ita et de dextera. Cum enim illud factum esset de virga, dedit Deus alterum signum: [PL36.937] Mitte, inquit, manum tuam in sinum tuum, et misit: Produc eam, et produxit; et inventa est alba, id est immunda. Albor enim in cute, lepra est, non candor (Levit. XIII, 25). Ipsa enim haereditas Dei, id est, populus ejus foras ab eo missus, immundus factus est. Sed quid illi ait? Revoca eam in sinum tuum: revocavit, et reversa est ad colorem suum (Exod. IV, 6, 7). Quando hoc facis, ait Asaph iste? Quousque dexteram tuam alienas a sinu tuo, ut foris immunda remaneat? Revoca eam; redeat ad colorem, agnoscat salvatorem. Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Haec clamat caecus, non intelligens; et hoc Deus facit quod facit. Quare enim venit Christus? Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Ergo jam Asaph agnosce quod praecessit, ut vel sequaris, si praecedere non potuisti. Non enim frustra venit Christus, aut frustra occisus est Christus; aut frustra granum cecidit in terram, nisi ut multipliciter surgeret (Joan. XII, 23). Exaltatus est serpens in eremo, ut percussum a veneno sanaret (Num. XXI, 9). Attende quod factum est: noli putare vacare quod venit; ne te malum inveniat, cum iterum venerit.

14. [vers. 12.] Intellexit Asaph, quia in titulo Psalmi, Intellectus Asaph. Et quid ait? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Hac nos clamamus, Jam non est propheta; et nos non cognoscet adhuc: hac autem Deus noster, rex noster, qui est ante saecula, quia ipse est in principio Verbum, per quod facta sunt saecula; operatus est salutem in medio terrae. Deus ergo rex noster ante saecula, quid fecit? Operatus est salutem in medio terrae; et ego adhuc clamo quasi desertus. Ille operatur salutem in medio terrae; et ego remansi terra. Intellexit Asaph bene, quia Intellectus Asaph. Quare enim ista, aut qualem salutem operatus est Christus; nisi ut discerent homines aeterna desiderare, non semper temporalibus inhaerere? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Dum nos clamamus, Usquequo, Domine, exprobrabit inimicus in finem? usquequo irritat adversarius? usquequo manum tuam avertis a sinu tuo? Cum haec dicimus, Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae; et nos dormimus. Jam vigilant Gentes; et nos stertimus, et tanquam nos Deus deseruerit, in somnis deliramus. Operatus est salutem in medio terrae.

15. [vers. 13.] Jam ergo Asaph corrige te ad intellectum; dic nobis qualem salutem operatus est Deus in medio terrae. Cum illa terrena vestra salus eversa est, quid fecit? quid promisit? Tu confirmasti in virtute tua mare. Tanquam gente Judaeorum velut arida a fluctibus separata, mare in amaritudine sua Gentes erant, terramque illam undique circumluebant: ecce confirmasti in virtute tua mare, et remansit terra sitiens imbrem tuum. Tu confirmasti in virtute tua mare: contrivisti capita draconum in aqua. Draconum capita, daemoniorum superbias, a quibus Gentes possidebantur, [PL36.938] contrivisti super aquam; quia eos quos possidebant, tu per Baptismum liberasti.

16. [vers. 14.] Quid adhuc post capita draconum? Illi enim dracones habent principem suum, et ipse primus est magnus draco. Et de illo quid fecit qui operatus est salutem in medio terrae? Audi: Tu confregisti caput draconis. Cujus draconis? Intelligimus dracones omnia daemonia sub diabolo militantia: quem ergo singularem draconem cujus caput confractum est, nisi ipsum diabolum intelligere debemus? Quid de illo fecit? Tu confregisti caput draconis. Illud est initium peccati. Caput illud est quod accepit maledictum, ut semen Evae observaret caput serpentis (Gen. III, 15). Admonita est enim Ecclesia initium peccati devitare. Quod est initium peccati, tanquam caput serpentis? Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Confractum est ergo caput draconis; confracta est superbia diabolica. Et quid de illo fecit, qui operatus est salutem in medio terrae? Dedisti eum in escam populis Aethiopibus. Quid est hoc? Quomodo intelligo populos Aethiopes? Quomodo, nisi per hos, omnes Gentes? Et bene per nigros; Aethiopes enim nigri sunt. Ipsi vocantur ad fidem, qui nigri fuerunt; ipsi prorsus, ut dicatur eis: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Ipsi prorsus vocantur nigri; sed ne remaneant nigri: de his enim fit Ecclesia, cui dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5, sec. LXX)? Quid enim de nigra factum est, nisi quod dictum est: Nigra sum, et speciosa (Cant. I, 4)? Et quomodo acceperunt isti in escam draconem istum? Puto quia magis Christum acceperunt in escam: sed Christum quo se consummarent; diabolum quem consumerent. Nam inde et vitulus ille quem adoravit populus infidelis, apostata, quaerens deos Aegyptiorum, dimittens eum qui liberavit de servitute Aegyptiorum; unde agitatum est illud magnum sacramentum. Cum enim sic irasceretur Moyses colentibus et adorantibus idolum, et zelo Dei inflammatus vindicaret temporaliter, ut a morte sempiterna devitanda terreret; tamen ipsum caput vituli in ignem misit et exterminavit, comminuit, in aquam sparsit, et dedit populo bibere (Exod. XXXII, 1-20): sic factum est magnum sacramentum. O ira prophetica, et animus non turbatus, sed illuminatus! Quid egit? Mitte in ignem, ut prius confundatur forma ipsa; minutatim comminue, ut paulatim consumatur; mitte in aquam, da populo bibere. Quid est hoc, nisi quia adoratores diaboli corpus ipsius facti erant? Quomodo agnoscentes Christum, fiunt corpus Christi, ut eis dicatur: Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Corpus diaboli consumendum erat, et hoc ab Israelitis consumendum. Ex illo enim populo Apostoli; ex illo prima Ecclesia. Et dictum erat Petro de Gentibus: Macta et manduca (Act. X, 13). Quid est, Macta et manduca? Occide quod sunt, et fac quod es. Hac, Macta et manduca; hac, Comminue et bibe: utrumque tamen in eodem sacramento; quia oportebat utique, et sine dubitatione oportebat, ut corpus quod erat diaboli, credendo transiret in corpus Christi. Sic diabolus [PL36.939] consumitur amissis membris suis. Hoc figuratum est et in serpente Moysi. Nam fecerunt magi similiter, projectisque virgis suis exhibuerunt dracones; sed draco Moysi omnium illorum magorum virgas absorbuit (Exod. VII, 12). Intelligatur ergo et modo corpus diaboli: hoc fit; devoratur a Gentibus quae crediderunt, factus est esca populis Aethiopibus. Illud quoque intelligi potest, dedisti eum escam populis Aethiopibus: quia nunc eum omnes mordent. Quid est mordent? Reprehendendo, culpando, accusando. Quomodo dictum est, in prohibitione quidem, sed tamen expressum: Si autem mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini (Gal. V, 15). Quid est, mordetis et comeditis invicem? Litigatis cum invicem, detrahitis invicem, opprobria objicitis invicem. Attendite ergo nunc his morsibus consumi diabolum. Quis non iratus servo suo, etiam paganus, dicat illi: Satanas? Vide diabolum datum in escam. Hoc dicit Christianus, hoc dicit Judaeus, hoc dicit Paganus; ipsum adorat, et de ipso maledicit.

17. [vers. 15.] Videamus ergo reliqua. Fratres, obsecro, intendite: cum magna voluptate audiuntur, quia audita etiam in orbe terrarum cognoscuntur. Haec quando dicebantur, non fuerunt; quia tunc promittebantur, non reddebantur: nunc vero qua voluptate afficimur, cum ea quae praedicta legimus in libro, compleri videmus in mundo! Videamus quid fecerit, quem jam intelligit Asaph, quod operatus est salutem in medio terrae. Tu disrupisti fontes et torrentes: ut manarent liquorem sapientiae, ut manarent divitias fidei, ut irrigarent salsitatem Gentium, ut omnes infideles in fide dulcedinem sua irrigatione converterent. Disrupisti fontes et torrentes. Forte discretum est; forte unum est, quia fontes tam largi fuerunt ut flumina facerent. Tu disrupisti fontes et torrentes. Si autem ad discretionem: in aliis fit verbum Dei fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14); alii autem audientes verbum, et non sic habentes ut bene vivant, tamen non tacentes lingua, torrentes fiunt. Torrentes enim dicuntur proprie, qui non sunt perennes: nam aliquando et translate dicitur torrens pro fluvio; sicut dictum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos (Psal. XXXV, 9): non enim ille torrens aliquando siccabitur. Sed torrentes proprie dicuntur fluvii qui aestate deficiunt, aquis autem hiemalibus inundantur et currunt. Vides ergo hominem bene fidelem, perseveraturum usque in finem, non relicturum Deum in omni tentatione; pro veritate, non pro falsitate et errore, omnes molestias sustinentem: hic unde sic viget, nisi quia verbum factum est in eo fons aquae salientis in vitam aeternam? Alius autem accipit verbum; praedicat, non tacet, currit: sed aestas probat fontem aut torrentem. Tamen ex utroque rigetur terra, ab eo qui operatus est salutem in medio terrae; exundent fontes, currant torrentes: Tu disrupisti fontes et torrentes.

18. Tu siccasti fluvios Etham. Hac rumpit fontes et torrentes, hac siccat fluvios, ut inde currant aquae, [PL36.940] et hinc aquae siccentur. Fluvios, inquit, Etham. Quid est Etham? Verbum enim hebraeum est. Quid interpretatur Etham? Fortis, robustus. Quis est iste fortis et robustus, cujus fluvios siccat Deus? Quis, nisi ille ipse draco? Nemo enim intrat in domum fortis, ut vasa illius diripiat, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Ipse est fortis, de virtute sua praesumens, et Deum deserens; ipse est fortis, qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). De ipso calice perversae fortitudinis homini propinavit. Fortes esse voluerunt, qui se deos futuros de cibo vetito crediderunt. Factus est Adam fortis cui insultaretur: Ecce factus est Adam tanquam unus ex nobis (Gen. III, 5, 6, 22). Fortes et Judaei de justitia sua praesumentes: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam justitiam quaerentes constituere, tanquam fortes, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Videte hominem digessisse fortitudinem suam, et remansisse infirmum, inopem, longe stantem, nec oculos ad coelum levare audentem; sed percutientem pectus suum, et dicentem: Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Jam infirmus est, jam infirmitatem confitetur; non est fortis: arida terra est; rigetur fontibus et torrentibus. Illi adhuc fortes sunt, qui de virtute sua praesumunt. Siccentur flumina eorum: non proficiant doctrinae gentium, haruspiscum, mathematicorum, magicae artes; quoniam siccati sunt fluvii Fortis: Tu siccasti fluvios Etham. Arescat illa doctrina; inundentur mentes Evangelio veritatis.

19. [vers. 16.] Tuus est dies, et tua est nox. Quis hoc ignorat, quando ipse fecit haec omnia; quia per Verbum facta sunt omnia (Joan. I, 3)? Illi ipsi qui operatus est salutem in medio terrae, illi dicitur: Tuus est dies, et tua est nox. Aliquid hic intelligere debemus, quod pertineat ad ipsam salutem quam operatus est in medio terrae. Tuus est dies. Qui sunt isti? Spirituales. Et tua est nox. Qui sunt isti? Carnales, Tuus est dies; et tua est nox. Loquantur spirituales spiritualia spiritualibus; dictum est enim: Spiritualibus spiritualia comparantes, sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 13, 6). Nondum capiunt istam sapientiam carnales: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (Id., III, 1). Ergo cum spirituales spiritualibus loquuntur, Dies diei eructat verbum: cum vero et ipsi carnales non tacent fidem crucifixi Christi, quam possunt capere parvi, Nox nocti annuntiat scientiam (Psal. XVIII, 3). Tuus est dies, et tua est nox. Ad te pertinent spirituales, ad te pertinent carnales: illos illustras incommutabili sapientia et veritate; illos consolaris carnis manifestatione, tanquam luna consolans noctem. Tuus est dies, et tua est nox. Vis audire diem? Vide si capis; erige quantum potes mentem tuam. Videamus si pertines ad diem; jam videamus, si non palpitat aspectus tuus. Potes videre quod audisti modo ex Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum [PL36.941] erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Non nosti enim tu cogitare verba, nisi quae sonant et transeunt. Potes jam capere Verbum, non sonum, sed Deum? Annon ibi audisti: Et Deus erat Verbum? Sed tu ista verba cogitas, Omnia per ipsum facta sunt: et per ipsum facti sunt et qui verba faciunt. Quale ergo illud Verbum est? Capis, o carnalis? responde; capis? Non capis, adhuc ad noctem pertines; luna tibi necessaria est, ne in tenebris moriaris. Etenim quidam peccatores intenderunt arcum, ut sagittarent in obscura luna rectos corde (Psal. X, 3). Obscurata est enim caro Christi de cruce deposita, et in sepulcro posita: et illi qui occiderunt insultaverunt; et nondum resurrexerat, et sagittati sunt discipuli recti corde, sed in obscura luna. Ergo ut non solum dies diei eructet verbum, sed etiam nox nocti annuntiet scientiam; quoniam tuus est dies, et tua est nox; dignare descendere, manere apud eum a quo descendis, sed venire ad quos descendis. Dignare descendere qui in hoc mundo eras, et mundus per te factus est, et mundus te non cognovit. Habeat et nox consolationem suam; habeat, inquit, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14): Tuus est dies, et tua est nox. Tu perfecisti solem et lunam: solem, spirituales; lunam, carnales. Adhuc carnalis est, non deseratur, et ipse perficiatur. Tu perfecisti solem et lunam: solem, tauquam sapientem; lunam, tanquam insipientem; non tamen deseruisti. Nam ita scriptum est: Sapiens permanet sicut sol; stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Quid ergo, quia sol permanet, id est, quia sapiens permanet sicut sol, stultus sicut luna mutatur, adhuc carnalis, adhuc insipiens deserendus est? Et ubi est quod dictum est ab Apostolo: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14)? Tu perfecisti solem et lunam.

20. [vers. 17.] Tu fecisti omnes terminos terrae. Nonne et ante, quando fundavit terram? Sed quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae? Quomodo, nisi quomodo dicit Apostolus: Gratia autem salvi facti sumus, et hoc non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur? Ergo non erant opera bona Erant; sed quomodo? Gratia Dei. Sequere; videamus. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 8-10). Ecce quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae: Tu fecisti omnes terminos terrae. Aestatem et ver tu fecisti ea. Ferventes spiritu aestas est. Tu, inquam, fecisti spiritu ferventes: tu fecisti et novellos in fide; ver est. Aestatem et ver tu fecisti ea. Non glorientur quasi non acceperint: tu fecisti ea.

21. [vers. 18.] Memor esto hujus creaturae tuae. Cujus creaturae tuae? Inimicus exprobravit Domino. O Asaph, dole in intellectu pristinam caecitatem tuam! Inimicus exprobravit Domino. Dictum est Christo in gente sua, Peccator est iste; non novimus unde sit: nos novimus Moysen, illi locutus est Deus; iste Samaritanus est (Joan. IX, 24, 29, et VIII, 48). Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Populus imprudens tunc Asaph; sed non [PL36.942] intellectus Asaph tunc. Quid dicitur in superiore psalmo? Quasi pecus factus sum ad te; et ego semper tecum: quia non iit ad deos et idola Gentium. Etsi non cognovit ut pecus, tamen recognovit ut homo, dixit enim, Semper tecum, quasi pecus: et quid postea ibi in ipso psalmo, ubi Asaph? Tenuisti manum dexterae meae; in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me (Psal. LXXII, 23, 24). In voluntate tua, non in justitia mea; dono tuo, non opere meo. Ergo et hic, Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Omnes ergo perierunt? Absit. Etsi aliqui ex ramis fracti sunt, manent tamen aliqui quo insereretur oleaster (Rom. XI, 17); et radix manet, et ex ipsis ramis per infidelitatem fractis revocati sunt quidam per fidem: nam et ipse apostolus Paulus per infidelitatem fractus erat, et per fidem radici restitutus est. Ita plane populus imprudens exacerbavit nomen tuum, quando dictum est: Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40).

22. [vers. 19.] Sed quid tu, Asaph, jam in intellectu? Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Agnosco, inquit Asaph; quia, sicut in alio psalmo dicitur, Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui (Psal. XXXI, 5). Quare? Quia locutus est Petrus mirantibus linguas Israelitis, quoniam ipsi occiderunt Christum, cum propter illos missus sit Christus. Hoc audito, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid ergo faciemus? dicite nobis. Et Apostoli: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 37, 38). Quia ergo per poenitentiam confessio facta est, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quare, confitentem tibi? Quia conversus sum in aerumna, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4). Compuncti sunt corde; et facti sunt aerumnosi poenitendo, qui fuerant gloriosi saeviendo. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quibus bestiis, nisi quarum capita contrita sunt super aquam? Quia dictus est bestia, leo, et draco, ipse diabolus. Noli, inquit, dare diabolo et angelis ejus animam confitentem tibi. Devoret serpens, si adhuc terrena sapio, si terrena desidero, si adhuc in promissis Veteris Testamenti, Novo revelato, remaneo. Cum autem jam deposuerim superbiam, et justitiam meam non agnoscam, sed gratiam tuam; non habeant in me superbae bestiae potestatem. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Divites eramus, fortes eramus; sed siccasti fluvios Etham: jam modo non constituimus justitiam nostram, sed agnoscimus gratiam tuam; pauperes sumus, exaudi mendicos tuos. Jam non audemus oculos ad coelum levare, sed percutientes pectus nostrum dicimus: Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13); Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

23. [vers. 20.] Respice in testamentum tuum. Redde quod promisisti: tabulas tenemus, haereditatem exspectamus. Respice in testamentum tuum; non illud vetus: non propter terram Chanaan roge; non propter inimicorum [PL36.943] temporalem subjectionem, non propter filiorum carnalem fecunditatem, non propter divitias terrenas, non propter salutem temporalem; Respice in testamentum tuum, quo promisisti regnum coelorum. Jam agnosco testamentum tuum; jam intellectus est Asaph, non est pecus Asaph, jam videt quod dictum est: »Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum. (Jerem. XXXI, 31, 32). Respice in testamentum tuum; quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum:« quia corda habebant iniqua. Domus nostrae, corda nostra: ibi libenter habitant beati mundo corde (Matth. V, 8). Respice ergo in testamentum tuum; et reliquiae salvae fiant (Rom. IX, 27): quia multi qui attendunt ad terram, obscurati sunt, et repleti sunt terra. Intravit in oculos eorum pulvis, et excaecavit eos, et facti sunt pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum. Attendendo enim terram obscurati sunt, de quibus dictum est in alio psalmo: Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Terra ergo repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum, quia corda habebant iniqua. Domus enim nostrae, sicut supra diximus, corda nostra sunt: ibi libenter habitamus, si ea ab iniquitate mundemus. Ibi est mala conscientia, quae inde repellit hominem quo jubetur ire portans grabatum suum, cui peccata dimissa sunt, dicente Domino, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Joan. V, 8): porta carnem tuam, et intra ad sanatam conscientiam tuam. Quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum: obscurati sunt, repleti sunt terra. Illi obscurati, qui sunt? Qui corda iniqua habent: reddit illis Dominus secundum cor suum.

24. [vers. 21.] Ne avertatur humilis confusus. Illos enim superbia confudit. Egenus et inops laudabunt nomen tuum. Videtis, fratres, quam debeat dulcis esse paupertas: videtis pauperes et inopes pertinere ad Deum; sed pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Qui sunt pauperes spiritu? Humiles, trementes verba Dei, confitentes peccata sua; non de suis meritis, nec de sua justitia praesumentes. Qui sunt pauperes spiritu? Qui quando faciunt aliquid boni, Deum laudant; quando mali, se accusant. Super quem requiescet Spiritus meus, ait propheta, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Jam ergo Asaph intellexit; jam terrae non haeret, jam promissa terrena ex Veteri Testamento non expetit: mendicus tuus factus est, pauper tuus factus est; fluvios tuos sitit, quia sui siccati sunt. Quia ergo talis factus est, non fraudetur spe: quaesivit manibus nocte coram te; non decipiatur (Psal. LXXVI, 3). Ne avertatur humilis confusus: egenus et inops laudabunt nomen tuum. Confitentes peccata sua, laudabunt nomen tuum; desiderantes aeterna promissa tua, laudabunt nomen tuum: non de temporalibus turgidi, non de propria justitia in superbiam [PL36.944] elati et inflati, non ipsi; sed qui? Egenus et inops laudabunt nomen tuum.

25. [vers. 22.] Exsurge, Domine; judica causam meam. Desertus enim videor, quia nondum accepi quod promisisti: et factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Et quia non possum ostendere Deum meum; quasi inane sequar, insultatur mihi. Nec paganus tantum, vel Judaeus, vel haereticus; sed aliquando frater ipse catholicus torquet os, quando promissa Dei praedicantur, quando futura resurrectio praenuntiatur. Et adhuc et ipse, quamvis jam tinctus aqua salutis aeternae, portans sacramentum Christi, forsitan dicit, Et quis huc resurrexit? et, Non audivi patrem meum de sepulcro loquentem, ex quo eum sepelivi. Deus dedit legem ad tempus servis suis, ad quod se avocent: nam quis redit ab inferis? Et quid faciam talibus? ostendam quod non vident? Non possum: non enim propter illos Deus visibilis debet fieri. Jam id agant, si placet; ita faciant, ita conentur: quia ipsi nolunt converti in melius, Deum convertant in pejus. Videat qui potest, credat qui non potest, esse Deum. Etsi videt qui potest, numquid oculis videt? Intellectu videt, corde videt. Non enim solem et lunam volebat ostendere, qui dicebat: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Immundum autem cor nec ad fidem idoneum, ut quod non potest videre vel credat. Non video, inquit: quid crediturus sum? Anima enim tua videtur, ut opinor! Stulte! corpus tuum videtur; animam tuam quis videt? Cum ergo corpus tuum solum videatur, quare non sepeliris? Miratur quia dixi, Si corpus tantum videtur, quare non sepeliris? Et respondet (sapit enim ad hoc). Quia vivo. Unde scio quia vivis, cujus animam non video? unde scio? Respondebis: Quia loquor, quia ambulo, quia operor. Stulte! ex operibus corporis agnosco viventem; ex operibus creaturae non potes agnoscere Creatorem! Et forte qui dicit, Cum mortuus fuero, postea nihil ero: et litteras didicit, et ab Epicuro didicit hoc, nescio quo deliro philosopho, vel potius amatore vanitatis, non sapientiae; quem ipsi etiam philosophi porcum nominaverunt: qui voluptatem corporis summum bonum dixit, hunc philosophum porcum nominaverunt, voluntatem se in coeno carnali. Ab illo forte didicit iste litteratus dicere, Non ero posteaquam mortuus fuero. Siccentur flumina Etham; pereant doctrinae istae Gentium, pullulent vireta Jerusalem: videant quod possunt; corde credant quod videre non possunt. Certe ista omnia quae per mundum modo videntur, quando operabatur Deus salutem in medio terrae, cum ista dicebantur, nondum erant: et ecce tunc praedicta sunt; nunc impleta monstrantur, et adhuc dicit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Vae perversis cordibus! quoniam ita ventura sunt quae restant, sicut venerunt ista quae tunc non fuerunt, et ventura praenuntiabantur. An vero exhibuit [PL36.945] nobis Deus omnia quae promisit, et de solo die judicii nos fefellit? Non erat Christus in terra; promisit, exhibuit: non virgo pepererat: promisit, exhibuit: non erat fusus sanguis pretiosus, quo deleretur chirographum mortis nostrae; promisit, exhibuit: nondum resurrexerat caro in vitam aeternam; promisit, exhibuit: nondum crediderant Gentes; promisit, exhibuit: nondum haeretici nomine Christi armati, contra Christum militabant; praedixit, exhibuit: nondum idola Gentium de terra deleta erant; praedixit, exhibuit: ista omnia cum praedixisset et exhibuisset, de solo die judicii mentitus est? Veniet omnino, quomodo ista venerunt; quia et ista antequam venirent futura erant, et futura prius praenuntiata sunt, et postea venerunt; veniet, fratres mei. Nemo dicat, Non veniet; aut, Veniet, sed longe est quod veniet: sed tibi prope est ut eas hinc. Sufficiat prima deceptio: si non potuimus primo permanere in praecepto, saltem corrigamur exemplo. Nondum erat exemplum casus humani, quando dictum est ad Adam: Morte morieris, si tetigeris; et venit de transverso serpens, et dixit: Non morte morieris. Creditus est serpens, contemptus est Deus; creditus est serpens, tactum est vetitum, mortuus est homo (Gen. II, 17, et III, 4, 6, 19). Nonne impletum est potius quod minatus est Deus, quam quod promiserat inimicus? Sic est certe: agnoscimus hoc; inde omnes in morte: jam vel experti cauti simus. Non enim cessat et modo serpens insusurrare, et dicere: Numquid vere damnaturus est Deus tantas turbas, liberaturus est paucos? Quid est aliud quam, Facite contra praeceptum; non moriemini? sed quomodo tunc, sic et nunc. Si feceris quod suggerit diabolus, et contempseris quod praecepit Deus; veniet judiciis dies, et invenies verum quod minatus est Deus, et falsum quod pollicitus est diabolus. Exurge, Domine, judica causam meam. Mortuus es, et contemptus es; dicitur mihi, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 11)? Exsurge, judica causam meam. Non enim venturus est ad judicium, nisi qui exsurrexit a mortuis. Venturus praenuntiabatur; venit, et contemptus est a Judaeis ambulans in terra; contemnitur a falsis christianis sedens in coelo. Exsurge, Domine; judica causam meam. Quoniam in te credidi, non peream; quia credidi quod non vidi, spe mea non fallar, accipiam quod promisisti; Judica causam meam. Memento opprobriorum tuorum; eorum quae ab imprudente sunt tota die. Adhuc enim insultatur Christo; nec deerunt tota die, hoc est usque in finem saeculi, vasa irae. Adhuc dicitur: Vana praedicant Christiani; adhuc dicitur: Inanis est resurrectio mortuorum. Judica causam meam: memento opprobriorum tuorum. Sed quorum nisi eorum quae ab imprudente sunt tota die? Numquid prudens hoc dicit? Prudens enim dictus est, Porro videns: si prudens porro videns, fide videtur porro; nam oculis vix ante pedes videtur tota die.

26. [vers. 23.] Ne obliviscaris vocem deprecantium te. Ingemiscentium, et exspectantium jam quod promisisti [PL36.946] de Novo Testamento, et ad ipsam fidem ambulantium, ne obliviscaris vocem deprecantium te. Sed illi adhuc dicunt: Ubi est Deus tuus? Superbia eorum qui te oderunt, ascendat semper ad te: Noli et eorum superbiam oblivisci. Nec obliviscitur: omnino aut punit, aut corrigit.

IN PSALMUM LXXIV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1.] Psalmus iste tumori superbiae medicinam humilitatis apportat, humiles autem consolatur in spe: hoc agens, ut ne quisquam superbe de se praesumat, ne quisquam humilis de Domino desperet. Est enim promissio Dei rata, certa, fixa et inconcussa, fidelis et omni dubitatione carens, quae consolatur afflictos. Tota enim vita humana super terram, sicut scriptum est, tentatio est (Job VII, 1). Nec quasi prospera eligenda est, et sola adversa devitanda: sed utraque cavenda est; illa ne corrumpat, ista ne frangat; ut unicuique hominum, in quocumque statu rerum in hac vita egerit, non sit refugium nisi Deus, nec ullum gaudium nisi in promissis ejus. Vita enim haec qualibet redundans felicitate multos fallit; Deus neminem. Quia ergo omni homini converso ad Deum mutatur delectatio, mutantur deliciae (non enim subtrahuntur, sed mutantur): omnes autem deliciae nostrae in hac vita, nondum sunt in re; sed ipsa spes tam certa est, ut omnibus hujus saeculi deliciis praeponenda sit, sicut scriptum est, Delectare in Domino. Et ne putares te jam habere quod promittit, subjecit statim, Et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Si ergo nondum habes petitiones cordis tui, unde delectaris in Domino, nisi quia tenes certum promissorem, qui se effecit promittendo debitorem? Hujus igitur deprecationis ut permaneat nobiscum spes nostra, et introducamur in id quod promisit Deus, loquitur titulus hujus psalmi: In finem ne corrumpas. Quid est, ne corrumpas? Quod promisisti, exhibe. Sed quando? In finem. Illuc ergo mentis oculus dirigatur; in finem: omnia quae in via occurrerint, transeantur, ut perveniatur in finem. Exsultent superbi de praesenti felicitate; tumeant honoribus, fulgeant auro, redundent familiis, obsequiis clientium constipentur: praetereunt ista; transeunt tanquam umbra. Cum ille finis venerit, ubi omnes qui modo in Domino sperant gaudeant, tunc illis veniet sine fine tristitia. Quando acceperint humiles quod irrident superbi, tunc superborum typhus convertetur in luctum. Tunc erit illa vox quam in libro Sapientiae novimus: dicent enim tunc videntes gloriam sanctorum, qui cum hic humiliarentur, toleraverunt; qui cum hic sublimarentur, non annuerunt; tunc ergo illi dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. Ubi etiam dicunt: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra [PL36.947] (Sap. V, 3, 8, 9). Quia de corruptibilibus praesumpserunt, spes eorum corrumpetur; nostra vero spes tunc erit res. Promissio enim Dei ut maneat integra et firma et certa erga nos, diximus ex corde fidei, In finem, ne corrumpas. Noli ergo timere ne promissiones Dei corrumpat aliquis potentium. Ipse non corrumpit, quia verax est; potentiorem non habet a quo ejus promissio corrumpatur: certi ergo simus de promissis Dei; et cantemus jam, unde incipit Psalmus.

2. [vers. 2.] Confitebimur tibi, Deus, confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Noli antequam confitearis invocare; confitere, et invoca. Illum quippe quem invocas, in te vocas. Quid est enim invocare, nisi in teipsum vocare? Si invocatur a te, id est, si vocatur in te, ad quem accedit? Ad superbum non accedit. Certe altus est; non eum attingit elatus. Omnia sublimia ut contingamus, attollimus nos; et si attingere non possumus, machinamenta aliqua vel scalas quaerimus, ut sublimati sublimia contingamus: contra Deus; et altus est, et ab humilibus contingitur. Scriptum est, Prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19): tritura cordis, pietas, humilitas. Qui se conterit, irascitur sibi: se habeat iratum, ut illum habeat propitium; se habeat judicem, ut illum habeat defensorem. Ergo invocatus Deus venit. Ad quem venit? Ad superbum non venit. Audi aliud testimonium: Excelsus Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Excelsus Dominus, et humilia respicit, non a longe; excelsa autem a longe cognoscit. Et ne forte cum dictum esset quia humilia respicit, superbi de impunitate gauderent, quasi eos superbientes non agnoscat qui in excelsis habitat; territi sunt et dictum est eis: Videt vos, et cognoscit vos, sed a longe. Hos facit beatos quibus propinquat: vos autem, inquit, o superbi, o excelsi, non eritis impuniti, quia cognoscit; non eritis beati, quia a longe cognoscit. Videte ergo quid agatis; quia si agnoscit, non ignoscit. Melius ergo ignoscit, quam agnoscit. Quid est enim ipsum ignoscere, nisi non noscere? Quid est non noscere? Non animadvertere: nam et vindicantis solet dici animadversio. Audi orantem ut ignoscat: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Quid igitur facies, si averterit faciem suam a te? Molestum est, et timendum ne deserat te. Rursus si faciem non avertit, animadvertit. Novit hoc Deus, potest hoc Deus, et avertere faciem a peccante, et non avertere a confitente. Itaque alibi ei dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis; et alibi ei dicitur: Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Ibi, A peccatis meis averte; hic autem, A me noli avertere. Confitere ergo, et invoca: confitendo enim mundas templum quo veniat invocatus. Confitere, et invoca. Avertat faciem a peccatis tuis; non avertat a te: avertat faciem ab eo quod tu fecisti; non avertat ab eo quod ipse fecit. Te enim hominem ipse fecit; peccata tua ipse fecisti. Confitere ergo, et invoca; dic: Confitebimur tibi, Deus: confitebimur tibi.

[PL36.948] 3. Ipsa repetitio, confirmatio est, ne te confessum esse poeniteat. Non enim alicui erudeli confessus es; non ultori, non insultatori: confitere securus. Audi aliam vocem psalmi adhortantem: Confitemini Domino, quoniam bonus est (Psal. CV, 1, et CVI, 1). Quid est, quoniam bonus est? Quid timetis confiteri? bonus est; ignoscit confitenti. Time confiteri judici homini, ne forte confessum puniat; Deo noli: fac confitendo propitium, quem negando non facis nescium. Confitebimur tibi, Deus; confitebimur, et securi jam invocabimus nomen tuum. Exhausimus corda nostra confessione; terruisti, mundasti. Confessio nos humiles facit, propinqua humilibus, qui recedis ab excelsis. Firmamentum autem esse sententiae in repetitione, multis Scripturarum locis docemur. Inde est quod Dominus ait, Amen amen (Joan. I, 51). Inde in aliquibus psalmis, Fiat, fiat (Psal. LXXI, 19, et LXXXVIII, 53): ad significationem rei sufficeret unum fiat; ad significationem firmitatis accessit alterum fiat. Rex Aegypti Pharao, nostis quod cum ibi jam esset Joseph propter pudicitiae amorem inclusus in carcere, vidit somnium idem Pharao notum omnibus nobis: a septem macris consumptas esse septem boves pingues; et rursus, a septem spicis exilibus consumptas esse septem fecundas. Et quid est interpretatus Joseph? Si meministis, non duo sunt ista somnia, sed visum unum. »Una est,« inquit, »interpretatio eorum: sed quod rursus vidisti,« ait, »ad confirmationem valet« (Gen. XLI, 1-32). Haec dixi ut non putetis repetitionem in verbis sanctae linguae, quasi loquacitatis esse appetitum. Saepe ibi repetitio firmamenti habet vim. »Paratum cor meum, Deus,« inquit; »paratum cor meum« (Psal. LVI, 8). Alio loco dicit: »Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum« (Psal. XXVI, 14). Innumerabilia talia sunt per omnes Scripturas. His sufficit commendasse nos vobis loquendi genus, quod observetis in omnibus similibus: modo ad rem advertite. Confitebimur tibi, inquit, et invocabimus. Dixi quare ante invocationem praecedit confessio: quia quem invocas, invitas. Venire autem non vult invocatus, si tu fueris elatus: elatus si fueris, confiteri non poteris; nec ea negas Deo quae nescit. Itaque confessio tua non illum docet, sed te mundat.

4. Et jam confessus est, invocavit: imo confessi sunt, invocaverunt; et dicitur ex persona unius, Enarrabo omnia mirabilia tua. Confessus exinanivit se malis, invocans implevit se bonis, enarrans eructavit quo se implevit. Et videte, fratres; cum confiterentur multi erant: Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Multa enim sunt corda confitentium, unum credentium. Quare multa sunt corda confitentium, unum credentium? Diversa enim peccata homines confitentur; unam fidem credunt. Jam ergo cum coeperit Christus habitare in interiore homine per fidem (Ephes. III, 17), coeperitque invocatus possidere confessum; fit totus Christus, caput, et corpus, et ex multis unus. Audite jam verba Christi. Nam quasi non ejus verba videbantur, Confitebimur [PL36.949] tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Jam incipit ex persona capitis sermo. Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia (Gen. II, 24, et Ephes. V, 31, 32). Et ipse in Evangelio: Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione conjugii, tanquam unus loquitur apud Isaiam, et dicit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento (Isai. LXI, 10). Sponsum se dixit ex capite, sponsam ex corpore. Loquitur ergo unus; audiamus eum, et in eo nos quoque loquamur: simus membra ejus, ut haec vox et nostra esse possit. Enarrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Evangelizat Christus seipsum, evangelizat se etiam in membris suis jam existentibus, ut et alios adducat, et accedant qui non erant, et copulentur membris ejus, per quae membra ejus praedicatum est Evangelium; et fiat unum corpus sub uno capite, in uno spiritu, in una vita.

5. [vers. 3.] Et quid ait? Cum accepero, inquit, tempus ego justitias judicabo. Quando judicabit justitias? Cum acceperit tempus. Nondum est ipsum tempus. Gratias misericordiae ejus: prius praedicat justitias, et sic judicat justitias. Nam si ante vellet judicare quam praedicare, quis inveniretur liberandus? quis absolvendus occurreret? Modo ergo praedicationis tempus est: Narrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Audi narrantem, audi praedicantem; nam si contempseris, Cum accepero tempus, inquit, ego justitias judicabo. Dono, inquit, nunc peccata confitenti; non parcam postea contemnenti. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1), dicitur in psalmo. Misericordiam et judicium: modo misericordiam, postea judicium; in qua misericordia peccata donantur, in quo judicio peccata puniuntur. Vis non timere peccatorum punitorem? Ama donatorem; noli respuere, noli te extollere, noli dicere, Non habeo quod mihi donet; audi enim quod sequitur: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Accepit tempus Christus? accepit tempus Filius Dei? Filius Dei non accepit tempus; sed Filius hominis accepit tempus. Idem ipse autem et Filius Dei per quem facti sumus, et Filius hominis per quem refecti sumus. Homine assumpto, ipse non assumptus; homine mutato in melius, nullo modo ipse in deterius commutatus, non destitit esse quod erat, sed accepit quod non erat. Quid erat? Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: Apostoli verba sunt. Et quid accepit? Sed semetipsum exinanivit. formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Sicut formam servi accepit, ita et tempus accepit. Demutatus est ergo? deminutus est? exilior redditus? in defectum lapsus? Absit. Quid ergo semetipsum exinanivit, [PL36.950] formam servi accipiens? Exinanisse se dictus est accipiendo inferiorem, non degenerando ab aequali. Ergo, fratres, quid est hoc, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo? Accepit tempus ut Filius hominis; gubernat tempora ut Filius Dei. Audi quia ut Filius hominis accepit tempus judicandi. Dicit in Evangelio: Dedit ei potestatem judicii faciendi, quoniam Filius hominis est (Joan. V, 27). Secundum quod Filius Dei, nunquam accepit potestatem judicandi; quia nunquam caruit potestate judicandi: secundum quod Filius hominis, accepit tempus sicut nascendi et patiendi, sicut moriendi et resurgendi et ascendendi, ita veniendi et judicandi. Dicit in illo ista et corpus ejus; non enim sine illis judicabit: dicit quippe in Evangelio, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ergo totus Christus dicit, id est caput et corpus in sanctis, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

6. [vers. 4.] Modo autem quid? Defluxit terra. Si defluxit terra, unde defluxit nisi peccatis? Ideo et delicta dicuntur. Delinquere est, tanquam de liquido quodam defluere a stabilitate firmamenti virtutis atque justitiae. Cupiditate enim inferiorum quisque peccat: sicut roboratur charitate superiorum, sic deficit, et quasi liquescit cupiditate inferiorum. Hunc fluxum rerum in peccatis hominum attendens donator misericors, donator peccatorum, nondum exactor suppliciorum, attendit et ait: Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Ipsa utique terra defluxit in habitantibus se. Expositio est consequens, non additio. Tanquam si diceres: Quomodo defluxit terra? subtracta sunt fundamenta, et aliquid in ea hiatu quodam demersum est? Quod dico terram, omnes inhabitantes in ea. Inveni, inquit, terram peccatricem; et quid feci? Ego confirmavi columnas ejus. Quas columnas confirmavit? Columnas Apostolos dicit: sic apostolus Paulus de coapostolis suis, Qui videbantur, inquit, columnae esse (Gal. II, 9). Et quid essent illae columnae, nisi ab illo firmarentur? quia quodam terrae motu etiam ipsae columnae nutaverunt; in passione Domini omnes Apostoli desperaverunt. Ergo columnae illae quae passione Domini nutaverunt, resurrectione firmatae sunt. Clamavit initium aedificii per columnas suas, et in eis omnibus columnis architectus ipse clamavit. Columna enim una erat ex illis Paulus apostolus, cum diceret: An vultis experimentum accipere ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Ergo, Ego, inquit, confirmavi columnas ejus: resurrexi; ostendi mortem non esse metuendam, ostendi timentibus nec ipsum corpus perire in morientibus. Terruerunt eos vulnera; firmaverunt cicatrices. Posset Dominus Jesus Christus sine ulla cicatrice resurgere: quid enim illi potestati magnum erat, ad tantam integritatem compagem corporis revocare, ut nullum omnino vestigium praeteriti vulneris appareret? Habebat potestatem unde illud etiam sine cicatrice sanaret; sed habere voluit unde nutantes columnas firmaret.

[PL36.951] 7. [vers. 5.] Audivimus jam, fratres, quod quotidie non tacetur; audiamus quid clamaverit per columnas has. Tempus audiendi est propter terrorem illum: Ego justitias judicabo, cum accepero tempus. Ille accepturus est tempus justitias judicandi; vos jam nunc habetis tempus justitias faciendi. Si taceret, non haberetis quid facere; sed confirmatis columnis clamat. Quid clamat? Dixi iniquis: Nolite inique facere. Clamat, fratres mei; certe clamatis, delectat vos, audite clamantem. Per ipsum obsecro, terreat vos ista vox: non tam nos vestrae istae voces delectare debent, quam vos istae terrere. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Sed jam fecerunt, et rei sunt; jam defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Compuncti sunt corde qui Christum crucifixerunt; agnoverunt peccatum suum, didicerunt aliquid ab Apostolis, ne desperarent de indulgentia praedicatoris (Act. II, 37, 38). Medicus enim venerat, et ideo non ad sanos venerat: Non est, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 12 et 13). Ergo, Dixi iniquis: Nolite inique facere. Non audierunt. Olim enim nobis dictum est; non audivimus, lapsi sumus, mortales facti, mortales geniti: defluxit terra. Audiant vel modo, ut surgant, medicum qui venit ad languidum: quem noluerunt audire sani, ut non caderent; audiant jacentes, ut surgant. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Quid agimus: Jam fecimus. Et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Quid est hoc? Si fecistis iniquitatem per cupiditatem, nolite eam defendere per elationem: confitemini, si fecistis. Qui enim non confitetur, et iniquus est, exaltat cornu. Dixi iniquis: Nolite inique facere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Exaltabitur in vobis cornu Christi, si non exaltetur cornu vestrum. Cornu vestrum de iniquitate est; cornu Christi de majestate.

8. [vers. 6-8.] Nolite ergo efferri: ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Audite jam voces multorum; audiat unusquisque, et pungatur. Quid solent homines dicere? Vere judicat Deus de rebus humanis? et est illud judicium Dei? aut vero curat quid agatur in terra? Tam multi iniqui redundant felicitatibus; innocentes premuntur laboribus! Sed illi accidit nescio quid mali, castigante Deo et admonente, et novit conscientiam suam; novit pro merito peccatorum suorum aliquid se perpeti posse: unde argumentatur adversus Deum? Quia non potest dicere, Justus sum; quid putamus eum dicere? Sunt pejores iniqui, et tamen ista non patiuntur. Haec est iniquitas quam loquuntur homines adversus Deum. Videte autem quam iniquum sit: dum se vult justum videri, illum facit injustum. Qui enim dicit, Inique patior quod patior; illum iniquum facit cujus judicio patitur, se autem justum qui inique patitur. Rogo vos, fratres mei, aequum est hoc, ut Deus credatur injustus, [PL36.952] tu justus? Cum autem haec dicis, loqueris ad versus Deum iniquitatem.

9. Quid dicit in alio psalmo? Haec fecisti: numeratis quibusdam peccatis. Haec, inquit, fecisti, et tacui. Quid est, tacui? Nunquam tacet praecepto, sed interim tacet supplicio; quiescit a vindicta, non profert in damnatum sententiam. Sed hoc ille dicit: Feci illa et illa, et non vindicavit Deus; ecce sanus sum, nihil mali contigit mihi. Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Quia tu iniquus es, et me iniquum putasti; tanquam approbatorem facinorum tuorum, non adversatorem, non ultorem. Et quid postea tibi dicit? Arguam te, et constituam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quid est hoc? Quia modo peccando post terga te ponis, non te vides, non te inspicis; ego te ponam ante te, et faciam tibi supplicium de te. Sic et hic. Ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Attendite. Multi autem loquuntur istam iniquitatem; sed non audent palam, ne blasphemi exhorreantur ab hominibus piis: in corde suo ista rodunt, intus tali nefario cibo pascuntur; delectat eos loqui adversus Deum, et si non erumpunt lingua, corde non tacent. Unde in alio psalmo dicitur: Dixit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Dixit stultus; sed homines timuit: noluit dicere ubi audirent homines; et ibi dixit, ubi audiret ipse de quo dixit. Propterea et hic in isto psalmo, charissimi, intendite, quoniam hoc quod dixit, Nolite loqui adversus Deum iniquitatem, vidit multos hoc in corde agere, et adjunxit: Quoniam neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus judex est. Iniquitatum tuarum judex Deus est. Si Deus est, ubique praesens est. Quo te auferes ab oculis Dei, ut in parte aliqua loquaris quod ille non audiat? Si ab oriente judicat Deus, secede in occidentem, et dic quidquid vis adversus Deum; si ab occidente, vade in orientem, et ibi loquere; si a desertis montium judicat, vade in medium populorum, ubi tibi submurmures. De nullo loco judicat, qui ubique secretus est, ubique publicus; quem nulli licet ut est cognoscere, et quem nemo permittitur ignorare. Vide quid agas. Loqueris adversus Deum iniquitatem. Spiritus Domini replevit orbem terrarum (alia Scriptura dicit hoc); et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis: propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere (Sap. I, 7 et 8). Noli ergo cogitare Deum in locis; ille tecum est talis, qualis fueris. Quid est talis, qualis fueris? Bonus, si bonus fueris; et malus tibi videbitur, si malus fueris: sed opitulator si bonus fueris; ultor si malus fueris. Ibi habes judicem in secreto tuo. Volens facere aliquid mali, de publico recipis te in domum tuam, ubi nemo inimicorum videat; de locis domus tuae promptis et in faciem constitutis, removes te in cubiculum; times et in cubiculo aliunde conscium, secedis in cor tuum, ibi meditaris: ille corde tuo interior est. Quocumque ergo fugeris, ibi est. Teipsum [PL36.953] quo fugies? Nonne quocumque fugeris, te sequeris? Quando autem et teipso interior est, non est quo fugias a Deo irato, nisi ad Deum placatum: prorsus non est quo fugias. Vis fugere ab ipso? Fuge ad ipsum. Ergo ne loquamini adversus Deum iniquitatem, nec illic ubi loquimini. Iniquitatem, inquit, meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV, 5). Quid meditatus est in cubili suo? Cubile cor ejus, dicens: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Sed supra dixit. Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 6, 5). Quot habes ibi punctiones facinorum, tot habe illic compunctiones confessionum. Ubi ergo loqueris adversus Deum iniquitatem, ibi te judicat: non judicium differt, sed poenam. Jam judicat, jam novit, jam videt: poena restat; cum fuerit praesentata, habebis et poenam, cum apparuerit facies illius hominis qui hic irrisus est, qui judicatus, qui crucifixus, qui sub judice stetit; cum apparuerit judicans in praesentia sua, tunc habebis poenam, si te non correxeris. Quid ergo modo faciemus? Praeveniamus faciem ejus, ἐν ἐξομολογήσει (Psal. XCIV, 2). Praeveni in confessione: veniet mitis quem feceras iratum. Neque a desertis montium; quoniam Deus judex est: non ab oriente, non ab occidente, non a desertis montium. Quare? Quoniam Deus judex est. Si in aliquo loco esset, non esset Deus: quia vero Deus judex est, non homo, noli illum exspectare de locis. Locus ejus tu eris, si bonus, si confessus invocaveris eum.

10. Hunc humiliat, et hunc exaltat. Quem humiliat, quem exaltat judex ille? Attendite duos illos in templo, et videtis quem humiliat, et quem exaltat. »Ascenderunt in templo orare,« ait; »unus Pharisaeus, et alter Publicanus.« Pharisaeus dicebat: »Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut et hic Publicanus: jejuno bis in sabbato; decimas do omnium quae possideo.« Ad medicum ascenderat, et membra sana ostendebat; vulnera tegebat. Quid ergo ille qui melius noverat unde sanaretur? Publicanus autem de longinquo stabat, et percutiebat pectus suum. Videtis eum de longinquo stantem: illi propinquabat quem invocabat. »Et percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis; descendit justificatus Publicanus ille, magis quam Pharisaeus ille: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur« (Luc. XVIII, 10-14). Expositus est versus psalmi hujus. Deus judex quid facit? Hunc humiliat, et hunc exaltat; humiliat superbum, exaltat humilem.

11. [vers. 9.] Quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Merito. Et inclinavit ex hoc in hunc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae. Renovamini paululum; obscurum aliquid est: sed, quomodo audivimus Evangelii lectionem recentissimam, Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis, pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Sed dicis: Quo pulso, ut aperiatur mihi? Neque [PL36.954] ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus judex est. Si praesens est hic atque illic, et absens nusquam, ubi stas, ibi pulsa; ibi tantum sta, quia stando pulsatur. Quid ergo est hoc? Prima quaestio ista occurrit, Vini meri plenus est mixto: quomodo meri, si mixto? Caeterum, Calix in manu Domini, cum dicit, eruditis in Ecclesia Christi loquor, non utique veluti forma humana circumscriptum Deum debetis vobis in corde pingere, ne clausis templis simulacra in cordibus fabricetis. Calix ergo iste aliquid significat. Inveniemus hoc. In manu autem Domini, est in potestate Domini: manus enim Dei potestas Dei commendata est. Nam et de hominibus plerumque dicitur, In manu hoc habet; hoc est, in potestate habet, cum vult facit. Vini meri plenus est mixto. Consequenter ipse exposuit: Inclinavit, inquit, ex hoc in hunc; verumtamen faex ejus non est exinanita. Ecce unde mixto vino plenus erat. Non ergo vos terreat, quia et merum et mixtum: merum propter sinceritatem, mixtum propter faecem. Quid ergo ibi vinum, et quid faex? Et quid est, Inclinavit ex hoc in hunc, ita ut faex ejus non esset exinanita?

12. Unde venerit ad hoc, recordamini: Hunc humiliat, et hunc exaltat. Quod figuratum est nobis in Evangelio per duos homines, Pharisaeum et Publicanum, hoc latius accipientes, intelligamus duos populos, Judaeorum, et Gentium: Judaeorum populus, Pharisaeus ille; Gentium populus, Publicanus ille. Judaeorum populus jactabat merita sua; Gentium confitebatur peccata sua. Qui novit in Litteris sanctis et Epistolas apostolicas, et Actus Apostolorum, videt ibi quod dico: ne longum faciam quomodo Apostoli exhortabantur Gentes ne desperarent, quod in magnis peccatis jacuissent; et reprimebant Judaeos, ne se extollerent quasi ex justificationibus Legis, et ideo se putarent justos, Gentiles autem peccatores esse, quia Judaeis et Lex erat, et templum erat, et sacerdotium erat (Rom. III, IV). Illi autem omnes cultores idolorum, veneratores daemoniorum, longe quidem positi; sicut Publicanus ille de longinquo stabat. Sicut illi superbiendo recesserunt, sic isti confitendo propinquaverunt. Calix ergo vini meri plenus in manu Domini, quantum donat Dominus ut intelligam (potest enim alius melius, quia sic se habet obscuritas Scripturarum: difficile est ut unum pariant intellectum. Quicumque tamen intellectus exierit, opus est ut regulae fidei congruat: nec majoribus invidemus, nec parvuli desperamus. Quid nobis videatur dico Charitati Vestrae, non ut obstruam aures vestras adversus alios melius aliquid forte dicturos). Calix vini meri plenus mixto videtur mihi esse Lex quae data est Judaeis, et omnis illa Scriptura Veteris quod dicitur Testamenti, ibi sunt pondera omnium sententiarum. Nam ibi Novum Testamentum absconditum latet, tanquam in faece corporalium sacramentorum. Circumcisio carnis magni sacramenti res est, et intelligitur inde circumcisio cordis. Templum illud Jerusalem magni sacramenti est res, et intelligitur ex eo corpus Domini. [PL36.955] Terra promissionis intelligitur regnum coelorum. Sacrificium victimarum et pecorum magnum habet sacramentum; sed in omnibus illis generibus sacrificiorum intelligitur unum illud sacrificium et unica victima in cruce Dominus: pro quibus omnibus sacrificiis unum nos habemus, quia et illa figurabant haec, id est, illis haec figurabantur. Accepit populus ille Legem; accepit mandata justa et bona. Quid tam justum quam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui, Unum Deum adorabis, et ipsi soli servies (Exod. XX, 7-17, et Deut. V, 6-21)? Omnia ista ad vinum pertinent. Illa vero carnalia quasi resederunt, ut remanerent apud illos, et effunderetur inde omnis spiritualis intellectus. Calix vero in manu Domini, id est in potestate Domini; vini meri, id est Legis sincerae; plenus est mixto, id est cum faece corporalium sacramentorum. Et quia hunc humiliat, superbum Judaeum, et hunc exaltat, confitentem Gentilem, inclinavit ex hoc in hunc, id est a Judaico populo in Gentilem populum. Quid inclinavit? Legem: eliquatus est inde spiritualis intellectus; Verumtamen faex ejus non est exinanita, quia omnia sacramenta carnalia apud Judaeos remanserunt. Bibent omnes peccatores terrae. Qui bibent? Omnes peccatores terrae. Qui peccatores terrae? Judaei erant quidem peccatores, sed superbi; Gentiles autem erant peccatores, sed humiles: Omnes peccatores bibent; sed vide qui faecem, qui vinum. Etenim illi bibendo faecem, evanuerunt; isti bibendo vinum, justificati sunt: audeam dicere et inebriatos, et non timebo; atque utinam omnes sic inebriemini! Recordamini: Calix tuus inebrians quam praeclarus (Psal. XXII, 5)! Quid enim? putatis, fratres mei, omnes illos qui confitendo Christum etiam mori voluerunt, sobrios fuisse? Usque adeo ebrii erant, ut suos non agnoscerent. Omnes propinqui sui, qui eos a spe coelestium praemiorum terrenis blandimentis avertere moliti sunt, non sunt agniti, non sunt auditi ab ebriis. Non erant ebrii, quibus mutatum cor erat? Non erant ebrii, quorum mens alienata erat ab hoc saeculo? Bibent, inquit, omnes peccatores terrae. Sed qui bibent vinum? Peccatores bibent, sed ne remaneant peccatores; ut justificentur, non ut puniantur.

13. [vers. 10.] Ego autem: nam omnes bibunt; sed seorsum ego, id est Christus cum corpore suo; in saeculum gaudebo; psallam Deo Jacob: promissione illa futura in fine, de qua dicitur, Ne corrumpas. Ego autem in saeculum gaudebo.

14. [vers. 11.] Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi. Hoc est, Hunc humiliat, et hunc exaltat. Nolunt sibi frangi cornua peccatores, quae sine dubio frangentur in fine. Non vis ut ille tunc frangat? tu hodie frange. Audisti enim supra; noli contemnere: Dixi iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu. Quando [PL36.956] audisti, Nolite exaltare cornu, contempsisti, et exaltasti cornu; venies ad finem, ubi fiet, Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Cornua peccatorum, dignitates superborum; cornua justi, munera Christi: per cornua enim sublimitates intelliguntur. Oderis in terra sublimitatem terrenam, ut possis habere coelestem. Amas terrenam; non te admittit ad coelestem: et ad confusionem pertinebit quod frangitur tibi cornu; quomodo ad gloriam pertinebit, si exaltatur tibi cornu. Modo ergo est tempus eligendi; tunc non erit. Non es dicturus, Dimittar et eligam: praecesserunt enim voces, Dixi iniquis. Si non dixi, para excusationem, para defensionem: si autem dixi, praeoccupa confessionem, ne venias ad damnationem; quia tunc confessio sera erit, et defensio nulla erit.

Okuyucu tepkileri

Notlar

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 914-956 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Kullanıcı tarafından yayınlandı: Rodion Vlasov
Sayfa oluşturma tarihi: 2026-11-22, Güncelleme: 2026-11-22