1. Opportune ad id quod cantavimus, Iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo, respondit haec mulier de lectione Evangelii. Iniquitates enim ejus intuens Dominus, canem appellavit dicens: Non est bonum, panem filiorum mittere canibus (Matth. XV, 26). At illa quae noverat iniquitatem suam pronuntiare, et curam gerere pro peccato suo, non negavit quod veritas dixit; sed miseriam confessa, misericordiam potius impetravit, curam gerens pro peccato suo. Nam et curari petiverat filiam suam, fortassis in filia significans vitam suam. Psalmum ergo totum, quantum possumus, dum consideramus et pertractamus, advertite. Adsit Dominus cordibus nostris, ut salubriter hic inveniamus voces nostras, et quomodo invenerimus proferamus, nec difficulter inveniendo, nec imperite proferendo.

2. [vers. 1.] Titulus ejus est, Psalmus ipsi David in recordationem sabbati. Quaerimus quae nobis scripta sunt de sancto David propheta, ex cujus semine Dominus noster Jesus Christus secundum carnem (Rom. I, 3): et inter bona quae de illo nobis nota sunt per Scripturas, non invenimus eum aliquando recordatum sabbatum. Quid enim ita recordaretur, secundum illam observationem Judaeorum qua observabant sabbatum; quid ita recordaretur, quod inter septem dies necessario veniebat? Observandum ergo erat, non sic recordandum. Nemo autem recordatur, nisi quod in praesentia non est positum. Verbi gratia: in hac civitate recordaris Carthaginem, ubi fuisti aliquando; et hodierno die recordaris hesternum diem, vel prioris anni, vel quemlibet anteriorem, et aliquod factum tuum quod jam fecisti, aut aliquid ubi fuisti, vel cui rei interfuisti. Quid sibi vult ista recordatio sabbati, fratres mei? quae anima sic recordatur sabbatum? quod est hoc sabbatum? Cum gemitu enim recordatur. Et cum Psalmus legeretur, audistis, et modo cum retexerimus, audietis quantus sit moeror, quantus gemitus, quantus fletus, quae miseria. Sed felix est, qui sic miser est. Unde et Dominus in Evangelio beatos appellavit quosdam lugentes (Matth. V, 5). Unde beatus, si lugens? unde beatus, si miser? Imo miser esset si lugens non esset. Talem ergo et hic accipiamus sabbatum recordantem, nescio quem lugentem: et utinam nos simus ipse nescio quis! Est enim quidam dolens, gemens, lugens, recordans sabbatum. Sabbatum, requies est. Sine dubio iste in nescio qua inquietudine erat, qui cum gemitu requiem recordabatur.

3. [vers. 2.] Ipse itaque inquietudinem quam patiebatur, narrat et commendat Deo, nescio quid gravius timens quam erat ubi erat. Nam quia in malo est, [PL36.397] aperte dicit, nec interprete opus est, nec suspicione, nec conjectura: in quo malo sit, non dubitatur ex ejus verbis, nec opus est ut quaeramus, sed ut quod dicit intelligamus. Et nisi pejus aliquid timeret, quam erat illud quo tenebatur, non sic inciperet: Domine, ne in indignatione tua arguas me, neque in ira tua emendes me. Futurum est enim ut quidam in ira Dei emendentur, et in indignatione arguantur. Et forte non omnes qui arguuntur emendabuntur: sed tamen futuri sunt in emendatione quidam salvi. Futurum est quidem, quia emendatio nominata est: sic tamen quasi per ignem. Futuri autem quidam qui arguentur, et non emendabuntur. Nam utique arguet eos quibus dicet, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me: et caetera quae ibi prosequens, quamdam inhumanitatem et sterilitatem increpitat malis ad sinistram constitutis, quibus dicitur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41, 42). Haec iste graviora formidans, excepta vita ista, in cujus malis plangit et gemit, rogat et dicit: Domine, ne in indignatione tua arguas me. Non sim inter illos quibus dicturus es: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Neque in ira tua emendes me: ut in hac vita purges me, et talem me reddas, cui jam emendatorio igne non opus sit, propter illos qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Quare; nisi quia hic aedificant supra fundamentum ligna, fenum, stipulam? Aedificarent autem aurum, argentum, lapides pretiosos, et de utroque igne securi essent; non solum de illo aeterno qui in aeternum cruciaturus est impios, sed etiam de illo qui emendabit eos qui per ignem salvi erunt. Dicitur enim, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 12, 15). Et quia dicitur, salvus erit, contemnitur ille ignis. Ita plane quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. Et nostis quanta hic passi sunt mali, et possunt pati: tamen tanta passi sunt, quanta potuerunt pati et boni. Quid enim quisque maleficus, latro, adulter, sceleratus, sacrilegus pertulit legibus, quod non pertulit martyr in confessione Christi? Ista ergo quae hic sunt mala, multo faciliora sunt: et tamen videte quemadmodum ea homines ne patiantur, quidquid jusseris faciunt. Quanto melius faciunt quod jubet Deus, ne illa graviora patiantur?

4. [vers. 3.] Quare autem petit iste ne in indignatione arguatur, neque in ira emendetur? Tanquam dicens Deo, Quoniam jam ista quae patior multa sunt, magna sunt, quaeso ut sufficiant. Et incipit illa enumerare satisfaciens Deo, offerens illa quae patitur, ne pejora patiatur: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

5. [vers. 4.] Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Jam haec dicebat quae hic patiebatur: et tamen hoc jam de ira Domini, quia et de vindicta Domini. De qua vindicta? Quam excepit de Adam. Non enim in illum non est vindicatum, aut frustra dixerat Deus, [PL36.398] Morte morieris (Gen. II, 17): aut aliquid patimur in ista vita, nisi ex illa morte quam meruimus primo peccato. Etenim portamus corpus mortale (quod utique non esset mortale), plenum tentationibus, plenum sollicitudinibus, obnoxium doloribus corporalibus, obnoxium indigentiis, mutabile, languidum et cum sanum est, quia utique nondum plene sanum. Nam unde dicebat, Non est sanitas in carne mea, nisi quia ista quae hujus vitae dicitur sanitas, bene intelligentibus et sabbatum recordantibus non est utique sanitas? Si enim non manducaveritis, inquietat fames. Iste naturalis quidam morbus est: quia natura nobis facta est poena ex vindicta. Primo homini quod erat poena, natura nobis est. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Natura filii irae, id est, portantes vindictam. Sed quare dicit, Fuimus? Quia spe jam non sumus: nam re adhuc sumus. Sed illud melius dicimus quod spe sumus, quia certi sumus de spe. Non enim incerta est spes nostra, ut de illa dubitemus. Audi ipsam gloriam in spe. In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Quid enim? Nondum redemptus es, o Paule? nondum pro te pretium persolutum est? Nonne sanguis ille jam fusus est? nonne ipsum est pretium omnium nostrum? Plane ipsum. Sed vide quid ait: Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Quid autem exspectat per patientiam? Salutem. Cujus rei salutem? Ipsius corporis: quia hoc dixit, redemptionem corporis nostri. Si salutem corporis exspectabat, non erat salus illa quam habebat. Esuries, sitis interficit, si subventum non fuerit. Medicamentum enim famis est cibus, et medicamentum sitis est potus, et medicamentum fatigationis est somnus. Detrahe ista medicamenta, vide si non interficiunt illa quae existunt. Si sepositis istis non sunt morbi, est sanitas. Si autem habes aliquid quod te possit interficere, nisi manducaveris; noli gloriari de sanitate, sed gemens exspecta redemptionem corporis tui. Gaude te redemptum; sed nondum re, spe securus esto. Etenim si non gemueris in spe, non pervenies ad rem. Hoc ergo non est sanitas, ait: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Unde ergo sagittae infixae? Ipsam poenam, ipsam vindictam, et forte dolores quos hic necesse est pati, et animi et corporis, ipsas dicit sagittas. De his enim sagittis et sanctus Job fecit commemorationem, et cum esset in illis doloribus, dixit sagittas Domini infixas sibi (Job VI, 4). Solemus tamen et verba Dei sagittas accipere: sed numquid ab his posset iste sic dolere se percuti? Verba Dei tanquam sagittae excitant amorem, non dolorem. An quia et ipse amor non potest esse sine dolore? Quidquid enim amamus et [PL36.399] non habemus, necesse est ut doleamus. Nam ille et amat et non dolet, qui habet quod amat: qui autem amat, ut dixi, et nondum habet quod amat, necesse est ut in dolore gemat. Inde illud in persona Ecclesiae sponsa Christi in Cantico canticorum: Quoniam vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5, et V, 8). Vulneratam se dixit charitate: amabat enim quiddam, et nondum tenebat; dolebat, quia nondum habebat. Ergo si dolebat, vulnerata erat: sed hoc vulnus ad veram sanitatem rapiebat. Qui hoc vulnere non fuerit vulneratus, ad veram sanitatem non potest pervenire. Numquid ergo vulneratus semper erit in vulnere? Possumus itaque etiam sic infixas sagittas accipere, id est, verba tua infixa sunt cordi meo, et ex ipsis verbis tuis factum est ut recordarer sabbatum; et ipsa recordatio sabbati, et nondum retentio, facit me nondum gaudere, et agnoscere nec sanitatem esse in ipsa carne, neque dici debere, cum comparo istam sanitatem illi sanitati quam habebo in requie sempiterna, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53); et video quia in illius sanitatis comparatione, ista sanitas morbus est.

6. Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quaeri solet cujus sit vox; et aliqui accipiunt Christi, propter quaedam quae hic dicuntur de passione Christi, ad quae paulo post veniemus, et nos agnoscemus quia de passione Christi dicuntur. Sed, Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum, quomodo diceret qui nullum peccatum habebat (I Petr. II, 22)? Coarctat nos ergo intelligendi necessitas ad cognoscendum tanquam plenum et totum Christum, id est caput et corpus. Cum enim Christus loquitur, aliquando ex persona solius capitis loquitur, quod est ipse Salvator, natus ex Maria virgine; aliquando ex persona corporis sui, quod est sancta Ecclesia, diffusa toto orbe terrarum. Et nos in corpore ipsius sumus, si tamen fides nostra sincera sit in illo, et spes certa, et charitas accensa: sumus in corpore ipsius, et membra ipsius, et invenimus nos ibi loqui, Apostolo dicente, Quoniam membra sumus corporis ejus (Ephes. V, 30); et multis locis dicit hoc Apostolus. Nam si dixerimus verba non esse Christi, non erunt et illa verba Christi: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Et ibi enim habes, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal. XXI, 2): quomodo hic habes, a facie peccatorum meorum; sic et ibi habes, verba delictorum meorum. Et si Christus utique sine peccato et sine delicto, incipimus non putare verba illa Psalmi illius esse. Et valde durum et contrarium est, ut ille psalmus non pertineat ad Christum, ubi habemus tam apertam passionem ejus, tanquam ex Evangelio recitetur. Ibi enim habemus, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Ibid., 19). Quid quod ipse Dominus in cruce pendens, primum versum psalmi ipsius ore suo protulit, et dixit: Deus meus, Deus meus, [PL36.400] utquid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Quid voluit intelligi, nisi illum psalmum totum ad se pertinere, quia caput ipsius ipse pronuntiavit? Ubi autem sequitur et dicit, Verba delictorum meorum, non est dubium quia vox Christi est. Unde ergo peccata, nisi de corpore quod est Ecclesia? Quia loquitur corpus Christi et caput. Quare tanquam unus loquitur? Quia erunt, inquit, duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Unde etiam cum ipse loqueretur in Evangelio, respondens eis qui quaestionem intulerant de uxore dimittenda, ait: Non legistis quod scriptum est, quod Deus ab initio masculum et feminam fecit eos, et relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Igitur jam non duo, sed una est caro (Matth. XIX, 4-6). Si ergo ipse dixit, Jam non duo, sed una est caro; quid mirum si una caro, una lingua, eadem verba, tanquam unius carnis, capitis et corporis? Sic audiamus tanquam unum: sed tamen caput tanquam caput, et corpus tanquam corpus. Non dividuntur personae, sed distinguitur dignitas: quia caput salvat, salvatur corpus. Caput exhibeat misericordiam, corpus defleat miseriam. Caput est ad purganda, corpus ad confitenda peccata: una tamen vox, ubi non scriptum est quando dicat corpus, quando caput; sed nos in audiendo distinguimus; ille autem tanquam unus loquitur. Quare enim non dicat, peccatorum meorum, qui dixit, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes fui, et non recepistis me; infirmus fui, et in carcere, et non visitastis me? Certe Dominus non fuit in carcere. Quare non hoc diceret, cui cum dictum esset, Quando te vidimus esurientem et sitientem, aut in carcere, et non ministravimus tibi? respondit, sic ex persona corporis sui se dixisse, Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (Id. XXV, 42-45)? Quare non dicat, a facie peccatorum meorum, qui dixit Saulo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Qui utique in coelo jam neminem persecutorem patiebatur. Sed quomodo ibi caput loquebatur pro corpore, sic et hic caput dicit corporis voces, cum et capitis voces auditis. Sed neque cum corporis voces audieritis, separetis caput; neque cum capitis voces audieritis, separetis corpus: quia jam non duo, sed una caro.

7. Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Sed fortasse injuste tibi Deus iratus est, o Adam, o genus humanum, injuste iratus est Deus! quia dixisti jam agnoscens ipsam poenam tuam, jam in corpore Christi constitutus homo: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Expone justitiam irae Dei: ne te excusare videaris, illum accusare. Sequere, et dic unde ira Domini. Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae: non est pax ossibus meis. Repetivit id quod dixit, Non est sanitas in carne mea: hoc est enim, non est pax ossibus meis. Non autem repetivit, a vultu irae tuae: sed causam dixit irae Dei, Non est pax, inquit, ossibus meis a facie peccatorum meorum.

[PL36.401] 8. [vers. 5.] Quoniam iniquitates meae sustulerunt caput meum, sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Et hic causam praemisit, et effectum subjecit; quid unde contigerit dixit: Iniquitates meae sustulerunt caput meum. Nemo enim superbus, nisi iniquus, cui sustollitur caput. Sursum tollitur, qui erigit caput adversus Deum. Audistis cum lectio legeretur libri Ecclesiastici, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14). Ille qui prior noluit audire praeceptum, sustulit iniquitas ipsius caput adversus Deum. Et quia iniquitates sustulerunt caput ejus, quid illi fecit Deus? Sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Levitatis est erigere caput, quasi nihil portat qui erigit caput. Quia ergo leve est quod potest erigi, accipit pondus unde possit comprimi. Convertitur enim labor ejus in caput ejus, et iniquitas ejus in verticem ejus descendit (Psal. VII, 17). Sicut fascis gravis gravatae sunt super me.

9. [vers. 6.] Computruerunt et putuerunt livores mei. Jam qui livores habet, non est sanus. Adde quia ipsi livores computruerunt et putuerunt. Unde putuerunt? Quia computruerunt. Jam quomodo hoc explicetur in vita humana quis hoc non novit? Habeat aliquis sanum olfactum animae, sentit quomodo puteant peccata. Cui putori peccatorum contrarius erat odor ille, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in omni loco, iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15). Sed unde, nisi de spe? Unde, nisi de recordatione sabbati? Aliud enim plangimus in hac vita, aliud praesumimus in illa vita. Quod plangitur, putet: quod praesumitur, fragrat. Ergo nisi esset ille talis odor qui nos invitaret, nunquam sabbatum recordaremur. Sed quia habemus per Spiritum ipsum odorem, ut dicamus sponso nostro, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3); avertimus a putoribus nostris olfactum, et convertentes nos ad ipsum aliquantum respiramus. Sed nisi ad nos oleant et mala nostra, nunquam istis gemitibus confitemur, Computruerunt et putuerunt livores mei. Unde? A facie insipientiae meae. Unde dixit superius, A facie peccatorum meorum: inde nunc, A facie insipientiae meae.

10. [vers. 7.] Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem. Unde curvatus est? Quia elatus erat. Si fueris humilis, erigeris; si fueris elatus, curvaberis: non enim deerit Deo pondus unde te curvet. Illud erit pondus, fascis peccatorum tuorum: hoc replicabitur in caput tuum, et curvaberis. Quid est autem curvari? Non se posse erigere. Talem invenit Dominus mulierem per decem et octo annos curvam: non se poterat erigere (Luc. XIII, 11). Tales sunt qui in terra cor habent. At vero, quia invenit mulier illa Dominum, et sanavit eam, habeat sursum cor. In quantum tamen curvatur, adhuc gemit. Curvatur enim ille qui dicit: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). In his gemat, ut illud accipiat, [PL36.402] recordetur sabbatum, ut ad sabbatum pervenire mereatur. Quod enim celebrabant Judaei, signum erat. Cujus rei signum? Quam iste recordatur, qui dicit: Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem. Quid est, usque in finem? Usque in mortem. Tota die contristatus ambulabam. Tota die, sine intermissione. Hoc dicit tota die, tota vita. Sed ex quo cognovit? Ex quo sabbatum recordari coepit. Quamdiu enim recordatur quod nondum habet, non vis ut contristatus incedat? Tota die contristatus ambulabam.

11. [vers. 8.] Quoniam anima mea completa est illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Ubi ergo est totus homo, anima et caro est. Anima completa est illusionibus, caro sanitatem non habet: quid remanet unde sit laetitia? Nonne oportet ut contristetur? Tota die contristatus ambulabam. Tristitia nobis sit, donec et anima nostra exuatur illusionibus, et corpus nostrum induatur sanitate. Illa est enim vera sanitas, quae est immortalitas. Quantae sint autem illusiones animae, si voluero dicere, tempus quando sufficit? Cujus enim anima ista non patitur? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra completa est illusionibus. A facie ipsarum illusionum, aliquando vix orare permittimur. De corporibus cogitare non novimus nisi imagines; et saepe irruunt quas non quaerimus, et volumus ex hac in hanc ire, et ab illa in illam transire; et aliquando vis redire ad id quod cogitabas, et dimittere unde cogitas, et aliud tibi occurrit: vis recordari quod oblitus eras; et non tibi venit in mentem, et venit potius aliud quod nolebas. Ubi erat quod oblitus eras? Nam quare postea venit in mentem, cum jam non quaereretur? Cum autem quaereretur, occurrerunt pro illo innumerabilia quae non quaerebantur. Rem dixi brevem, fratres: aspersi nescio quid vobis, quo accepto caetera vos ipsi cogitantes, inveniatis quid sit plangere illusiones animae nostrae. Accepit ergo poenam illusionis, amisit veritatem. Sicut enim poena est animae illusio, sic praemium animae veritas. Sed in his illusionibus constituti cum essemus, venit ad nos veritas, et invenit nos coopertos illusionibus, suscepit carnem nostram, vel potius a nobis, id est a genere humano. Apparuit oculis carnis, ut per fidem sanaret eos quibus veritatem fuerat monstraturus: ut sanato oculo veritas patesceret. Ipse enim est veritas, quam nobis promisit, cum caro ejus videretur, ut fides inchoaretur, cujus praemium veritas esset. Non enim se ipse Christus demonstravit in terra, sed demonstravit carnem suam. Nam si seipsum demonstraret, viderent illum Judaei et cognoscerent: sed si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed forte discipuli viderunt, quando illi dicebant: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et ille ut ab eis se non visum esse monstraret, subjecit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Si ergo Christum videbant, quomodo adhuc Patrem quaerebant? Si enim viderent Christum, viderent [PL36.403] et Patrem. Nondum itaque Christum videbant, qui Patrem sibi ostendi cupiebant. Audi quia nondum videbant: In praemio illud promisit alio loco, dicens, Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et tanquam diceretur ei, Quid illi dabis, diligens eum? Et ostendam, inquit, meipsum illi (Joan. XIV, 8, 9, 21). Si ergo diligentibus eum hoc in praemio promisit, quia ostendet seipsum illis; manifestum est, quia illa visio veritatis talis nobis promittitur, qua visa jam non dicamus, Impleta est anima mea illusionibus.

12. [vers. 9.] Infirmatus sum et humiliatus sum usque nimis. Qui recordatur altitudinem sabbati, ipse videt quantum sit humiliatus. Nam qui non potest cogitare quae sit illa quietis altitudo, non videt ubi nunc sit. Propterea alius psalmus dixit, Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Assumpta enim mente vidit nescio quid sublime, et quod vidit nondum ibi totus erat: et quadam, si dici potest, quasi coruscatione facta luminis aeterni, ubi sensit non se ibi esse, quod potuit utcumque intelligere, vidit ubi esset, et quemadmodum malis humanis infirmatus et coarctatus esset: et ait, Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Tale est nescio quid quod vidi in ecstasi, ut inde sentiam quam longe sum, qui nondum ibi sum. Jam ibi erat qui dixit assumptum se in tertium coelum, et ibi audiebat ineffabilia verba, quae non licet homini loqui. Sed revocatus est ad nos, ut gemeret prius perficiendus in infirmitate, et sic postea indueretur virtute: animatus tamen, quia vidit aliquid rerum illarum pro dispensatione officii sui, adjecit dicens, Audivi ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 2-10). Jam ergo quid opus est ut a me aut a quoquam quaeratis quae non licet homini loqui: si illi non licuit loqui, cui licuit audire? Plangamus tamen et gemamus in confessione, agnoscamus ubi simus, recordemur sabbatum, et patienter exspectemus quod ille promisit, qui nobis et in se ipso exemplum patientiae demonstravit. Infirmatus sum et humiliatus sum usque nimis.

13. Rugiebam a gemitu cordis mei. Attenditis plerumque interpellare gemitibus servos Dei, et quaeritur causa: et non apparet nisi gemitus alicujus servi Dei; si tamen ad aures hominis circa illum positi pervenerit. Est enim gemitus occultus qui ab homine non auditur: tamen si tanta occupaverit cor cogitatio desiderii cujusdam, ut voce clariore exprimatur vulnus interioris hominis, quaeritur causa; et dicit homo apud semetipsum, Forte illud est unde gemit, et forte illud illi factum est. Quis potest intelligere, nisi ille in cujus oculis et auribus gemit? Propterea rugiebam, inquit, a gemitu cordis mei: quia homines si quando audiunt gemitum hominis, plerumque gemitum carnis audiunt; gementem a gemitu cordis non audiunt. Abstulit nescio quis res hujus; rugiebat, sed non a gemitu cordis: alius, quia extulit [PL36.404] filium; alius, quia uxorem; alius, quia grandinata est vinea, quia cuppa acuit, quia diripuit jumentum ipsius nescio quis; alius, quia damnum aliquod passus est; alius, quia timet hominem inimicum: omnes isti a gemitu carnis rugiunt. At vero servus Dei, quia ex recordatione sabbati rugit, ubi est regnum Dei, quod caro et sanguis non possidebunt (I Cor. XV, 50): Rugiebam, inquit, a gemitu cordis mei.

14. [vers. 10.] Et quis agnoscebat unde rugiebat? Subjecit: Et ante te est omne desiderium meum. Non enim ante homines, qui cor videre non possunt: sed ante te est omne desiderium meum. Sit desiderium tuum ante illum; et Pater qui videt in occulto, reddet tibi (Matth. VI, 6). Ipsum enim desiderium tuum, oratio tua est: et si continuum desiderium, continua oratio. Non enim frustra dixit Apostolus, Sine intermissione orantes (I Thess. V, 17). Numquid sine intermissione genu flectimus, corpus prosternimus, aut manus levamus, ut dicat, Sine intermissione orate? Aut si sic dicimus nos orare, hoc puto sine intermissione non possumus facere. Est alia interior sine intermissione oratio, quae est desiderium. Quidquid aliud agas, si desideras illud sabbatum, non intermittis orare. Si non vis intermittere orare, noli intermittere desiderare. Continuum desiderium tuum, continua vox tua est. Tacebis, si amare destiteris. Qui tacuerunt? De quibus dictum est: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Frigus charitatis, silentium cordis est: flagrantia charitatis, clamor cordis est. Si semper manet charitas, semper clamas; si semper clamas, semper desideras; si desideras, requiem recordaris. Et rugitus cordis tui ante quem sit, oportet ut intelligas. Jam quale desiderium debeat esse ante oculos Dei, considera. Numquid ut moriatur inimicus noster, quod quasi juste optant homines? Nam aliquando oramus quod non debemus. Illud quod quasi juste orant homines, videamus. Nam orant ut moriatur aliquis, et ad illos haereditas veniat. Sed et illi qui orant ut moriantur inimici, audiant Dominum dicentem: Orate pro inimicis vestris (Id. V, 44, et Luc. VI, 27). Non ergo hoc orent, ut moriantur inimici: sed hoc orent, ut corrigantur; et mortui erunt inimici; jam enim correcti, non erunt inimici. Et ante te omne desiderium meum. Quid si desiderium ante illum est, et ipse gemitus non est ante illum? Unde fieri potest, quando ipsum desiderium vocem suam habet gemitum? Ideo sequitur, Et gemitus meus non est absconditus a te. A te non est absconditus, a multis autem hominibus absconditus est. Videtur aliquando humilis servus Dei dicere: Et gemitus meus non est absconditus a te. Videtur aliquando et ridere servus Dei: numquid desiderium illud mortuum est in corde? Si autem inest desiderium, inest et gemitus: non semper pervenit ad aures hominum, sed nunquam recedit ab auribus Dei.

[PL36.405] 15. [vers. 11.] Cor meum conturbatum est. Unde conturbatum est? Et deseruit me fortitudo mea. Plerumque irruit nescio quid repentinum; fit conturbatio cordis: contremiscit terra, tonitrus datur de coelo, horribilis fit impetus vel strepitus, leo forte videtur in via; fit conturbatio: latrones insidiantur; fit conturbatio cordis, pavetur, undique sollicitudo incutitur. Unde hoc? Quia deseruit me fortitudo mea. Si enim maneret illa fortitudo, quid timeretur? Quidquid nuntiaretur, quidquid frenderet, quidquid sonaret, quidquid caderet, quidquid horreret, non terreret. Sed unde illa perturbatio? Deseruit me fortitudo mea. Unde deseruit fortitudo? Et lumen oculorum meorum non est mecum. Latuerat ergo Adam lumen oculorum ipsius. Nam lumen oculorum ipsius ipse Deus erat: quem cum offendisset, fugit ad umbram, et abscondit se inter ligna paradisi (Gen. III, 8). Pavebat a facie Dei, et quaesivit umbram arborum. Jam inter arbores lumen oculorum non habebat, ad quod gaudere consueverat. Si ergo ille de origine, et nos de propagine; et redeunt ad illum secundum vel novissimum Adam membra ista, quia novissimus Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 45); et clamant de corpore ejus in ista confessione, Et lumen oculorum memorum non est mecum: jam confitens, jam redemptus, jam in corpore Christi est, et lumen oculorum ipsius non est cum ipso? Plane non est cum ipso: sed est quidem tanquam adhuc recordantium sabbatum, tanquam cernentium in spe; sed nondum est illud lumen de quo dicitur, Ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21). Est quiddam luminis, quia filii Dei sumus, et utique hoc in fide retinemus: sed nondum est illud lumen quod videbimus. Nondum enim apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Nam modo lumen fidei et lumen spei est. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). Et quamdiu quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). Voces sunt ergo istae peregrinantium, nondum in patria constitutorum. Et recte dicit, et vere dicit, et si non sit dolosus, veraciter confitetur: Et lumen oculorum meorum non est mecum. Haec patitur homo intus, ibi secum, in seipso, et seipsum, de nemine ad neminem praeter se: haec sibi ipse poena sua esse meruit, quidquid superius enumeravit.

16. [vers. 12, 13.] Sed numquid hoc solum est quod patitur homo? Patitur enim ex se intrinsecus, forinsecus autem ex eis inter quos vivit: patitur mala sua, cogitur pati et aliena. Inde sunt illae duae voces: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14). Jam de occultis suis confessus est, a quibus se cupit mundari: dicat et de alienis a quibus sibi vult parci. Amici mei. Quid dicam jam de inimicis? Amici mei et proximi [PL36.406] mei adversum me appropinquaverunt, et steterumt. Hoc quod ait, adversum me steterunt, intellige. Si enim adversum me steterunt, adversus se ceciderunt. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Jam intelligamus capitis voces, jam incipiat illucescere caput nostrum in passione. Sed rursum cum coeperit caput dicere, noli inde separare corpus. Si caput noluit se separare a vocibus corporis, corpus se audeat separare a passionibus capitis? Patere in Christo; quia tanquam peccavit in infirmitate tua Christus. Modo enim peccata tua tanquam ex ore suo dicebat, et ea dicebat sua. Dicebat enim, A facie peccatorum meorum, quae non erant ipsius. Quomodo ergo peccata nostra sua esse voluit propter corpus suum, sic et nos passiones ejus nostras esse velimus propter caput nostrum. Non enim ille ex amicis passus est inimicos, et nos non. Imo et nos ad hoc paremus in eodem convivari: talem calicem non respuamus, ut celsitudinis ejus desiderium per humilitatem ejus inveniamus. Respondit enim celsitudini ejus haerere volentibus, qui ejus adhuc humilitatem non cogitabant, et ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Ergo et illae passiones Domini, passiones nostrae sunt: et unusquisque si bene serviat Deo, bene servet fidem, exhibeat quod debet, et versetur inter homines juste, volo videre si non patitur, etiam quod hic enumerat in passione sua Christus.

17. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt: et proximi a longe steterunt. Qui proximi appropinquaverunt, et qui proximi a longe steterunt? Proximi erant Judaei, quia cognati erant: appropinquaverunt, et quando crucifixerunt. Proximi et Apostoli: et tamen ipsi a longe steterunt, ne cum illo paterentur. Potest etiam hoc sic intelligi: Amici mei, id est, qui se finxerunt amicos meos. Amicos enim se finxerunt, quando dixerunt. Scimus quia in veritate viam Dei doces (Id. XXII, 16): quando illum tentare voluerunt, utrum solvendum esset tributum Caesari, quando illos convicit ore ipsorum, amici videri volebant: sed non illi erat opus ut quisquam ei testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II, 25): adeo ut cum amica verba dixissent, responderet eis, Quid me, inquit, tentatis hypocritae (Matth. XXII, 18)? Ergo Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt: et proximi a longe steterunt. Nostis quid dixi. Proximos dixi qui appropinquaverunt, et tamen a longe steterunt. Appropinquaverunt enim corpore, sed longe steterunt corde. Qui tam propinqui corpore, quam qui in crucem levaverunt? Qui tam longe corde, quam qui blasphemaverunt? Audite istam longinquitatem ab Isaia propheta, videte istam propinquitatem et longinquitatem: Populus hic labiis me honorat: ecce propinquat corpore: Cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Iidem propinqui, [PL36.407] iidem longinqui: propinqui labiis, longinqui corde. Verumtamen quia longe steterunt timentes Apostoli, absolutius et planius de illis accipimus, ut alios propinquasse, alios longe stetisse intelligamus: quandoquidem et Petrus qui audacius secutus fuerat, ita adhuc longe erat, ut interrogatus et perturbatus, ter negaret Dominum, cum quo se moriturum esse promiserat (Matth. XXVI, 70). Qui postea ex longinquo ut propinquus fieret, audivit post resurrectionem, Amas me? et dicebat, Amo (Joan. XXI, 17). Et dicendo propinquabat, qui negando longe factus erat, donec trina voce amoris, solveret trinam vocem negationis. Et proximi mei a longe steterunt.

18. Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Jam manifestum est qui quaerebant animam ipsius: qui non habebant animam ejus, quia non erant in corpore ejus. Qui quaerebant animam ejus, longe erant ab anima ejus: sed quaerebant ut occiderent eam. Quaeritur enim anima ejus et bene. Nam alio loco arguit quosdam dicens: Et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Arguit quosdam non quaerentes animam ejus, et rursus arguit alios quaerentes animam ejus. Quis est qui quaerit bene animam ipsius? Qui ejus passiones imitatur. Qui sunt qui quaerebant male animam ejus? Qui ei vim faciebant, et crucifigebant eum.

19. Sequitur, Qui quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem. Quid est, Qui quaerebant mala mea? Multa quaerebant, et non inveniebant. Forte hoc dixerit, Quaerebant crimina mea. Quaesierunt enim quae in illum dicerent, et non inveniebant (Matth. XXVI, 59, 60). Quaerebant enim mala de bono, quaerebant scelera de innocente: quando invenirent in eo qui nullum peccatum habebat? Sed quia peccata quaerebant in eo qui nullum peccatum habebat, restabat ut fingerent quod non inveniebant. Ideo, Qui quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem, non veritatem. Et dolum tota die meditabantur: hoc est, fallaciam sine cessatione meditabantur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt in Dominum, antequam pateretur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt, etiam cum resurrexisset. Nam illi milites custodes sepulcri, de quibus Isaias dixit, Ponam malos pro sepultura ejus (Isai. LIII, 9) (mali enim erant, et veritatem dicere noluerunt, et corrupti mendacium seminaverunt): attendite qualem vanitatem locuti sunt. Interrogati sunt etiam ipsi, et dixerunt: Cum dormiremus, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (Matth. XXVIII, 13). Hoc est loqui vanitatem. Si enim dormiebant, unde sciebant quod gestum erat?

20. [vers. 14, 15.]. Ergo ait, Ego autem velut surdus non audiebam. Qui ad ea quae audiebat non respondebat, tanquam non audiebat. Ego autem velut surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum. Et repetit eadem: Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo argutiones. [PL36.408] Quasi non esset quod illis diceret, quasi non esset unde illos argueret. Nonne jam antea multa increpaverat, multa dixerat, et dixerat, Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae (Matth. XXIII, 13), et multa talia? Tamen quando passus est, nihil horum dixit: non quia non habebat quod diceret, sed exspectabat ut complerent illi omnia, et implerentur omnes prophetiae de illo, de quo dictum erat: Et sicut ovis coram tondente se sine voce, non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Oportebat ergo ut taceret in passione, non taciturus in judicio. Judicandus enim venerat, qui postea judicaturus veniret: et ideo cum magna potestate judicaturus, quia cum magna humilitate judicatus.

21. [vers. 16.] Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus. Tanquam si ei diceretur, Quare non aperuisti os tuum? quare non dixisti, Parcite? quare non in cruce pendens iniquos arguisti? Sequitur et dicit: Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus. Monuit te quid facias, si forte occurrerit tribulatio. Quaeris enim te defendere, et forte nemo accipit defensionem tuam. Jam tu perturbaris, quasi perdideris causam tuam, quia nullius habes defensionem aut testimonium. Custodi intus innocentiam tuam, ubi nemo opprimit causam tuam. Praevaluit in te falsum testimonium, sed apud homines: numquid apud Deum valebit, ubi causa tua dicenda est? Quando Deus judex erit, alius testis quam conscientia tua non erit. Inter judicem justum et conscientiam tuam noli timere nisi causam tuam: si causam malam non habueris, nullum accusatorem pertimesces, nullum falsum testem refelles, nullum verum requires. Tu tantum bonam conscientiam affer, ut possis dicere: Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus.

22. [vers. 17.] Quia dixi: Nequando insultent in me inimici mei, et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt. Iterum redit ad infirmitatem corporis sui, et rursus caput illud attendit pedes suos: non sic est in coelo, ut deserat quod habet in terra: attendit plane, et videt nos. Aliquando enim, ut est ista vita, commoventur pedes nostri, et labuntur in aliquo peccato: ibi exsurgunt linguae nequissimae inimicorum. Hinc ergo intelligimus, etiam cum tacebant quid quaerebant. Loquuntur tunc aspere immites, gaudentes se invenisse quod dolere debuerunt. Et dixi: Ne aliquando insultent in me inimici mei. Dixi hoc, et tamen forte ad emendationem fecisti eos magna loqui de me, dum moverentur pedes mei, id est elati sunt, multa mala dixerunt, cum commoverer. Misereri enim debuerunt infirmis, non insultare; quomodo Apostolus dicit: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis. Et complectitur quare: intendens, inquit, teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1). Non erant isti tales, de quibus dicit, Et dum commoverentur pedes mei, in me magna locuti sunt: sed erant [PL36.409] tales de quibus alibi dicit, Qui me premunt, exsultabunt si motus fuero (Psal. XII, 5).

23. [vers. 18, 19.] Quoniam ego in flagella paratus sum. Omnino magnifice, tanquam diceret: Ad hoc natus sum, ut flagella sufferam. Non enim nasceretur nisi de Adam, cui flagella debentur. Sed aliquando peccatores in hac vita aut non, aut minus flagellantur; quia jam desperata est intentio eorum. At vero illi quibus paratur vita sempiterna, necesse est ut hic flagellentur; quia vera est illa sententia: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque fatigeris cum ab illo increparis: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 11, 12). Ideo ergo non insultent inimici mei, non magna loquantur: et si flagellat me Pater meus, in flagella paratus sum; quia mihi haereditas praeparatur. Non vis flagellum, non tibi datur haereditas. Omnis enim filius necesse est ut flagelletur. Usque adeo omnis flagellatur, ut nec illi pepercerit (Rom. VIII, 32) qui peccatum non habuit (I Petr. II, 22). Quoniam ego in flagella paratus sum.

24. Et dolor meus ante me est semper. Quis dolor? Forte de flagello. Et vere, fratres mei, vere dicam vobis, flagella sua dolent homines; quare flagellantur non dolent. Non erat iste sic. Audite, fratres mei: Nescio quis si damnum patitur, proclivior est ut dicat, Indigne passus sum, quam ut consideret quare passus sit; dolens damnum pecuniae, non dolens justitiae. Si peccasti, thesaurum tuum interiorem dole: nihil habes in domo, sed forte inanior es corde: si autem plenum est cor bono suo, Deo tuo; quare non dicis: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (Job I, 21)? Unde ergo iste dolebat? de flagello quo flagellabatur? Absit. Et dolor meus, inquit, ante me est semper. Et quasi diceremus, quis dolor? unde dolor? Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo. Ecce unde dolor. Non de flagello dolor: de vulnere, non de medicina. Nam flagellum medicamentum est contra peccata. Audite, fratres: christiani sumus; et tamen plerumque si filius cujusquam moriatur, plangit illum; si peccet, non illum plangit. Tunc plangeret, tunc doleret, cum peccantem videret; tunc modum imponeret, tunc normam vivendi doceret, disciplinam daret: aut si fecit, et ille non audivit, tunc erat plangendus; tunc pejus mortuus luxuriose vivens, quam moriendo luxuriam finiens: tunc ergo quando ista faciebat in domo tua, non solum mortuus erat, sed et putebat. Haec dolenda sunt, illa sustinenda: illa ferenda, ista plangenda. Plangenda autem, quomodo audistis plangere istum: Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo. Ne securus sis, cum confessus fueris peccatum tuum, tanquam semper praeparatus ad confitendum et committendum peccatum. Sic pronuntia iniquitatem [PL36.410] tuam, ut curam geras pro peccato tuo. Quid est, curam gerere pro peccato tuo? Curam gerere pro vulnere tuo. Si diceres, Curam geram pro vulnere meo; quid intelligeretur, nisi, Dabo operam ut sanetur? Hoc est enim curam gerere pro delicto, semper niti, semper intendere, semper studiose et sedulo agere ut sanes peccatum. Ecce de die in diem plangis peccatum tuum, sed forte lacrymae currunt, et manus cessant. Fiant eleemosynae, redimantur peccata, gaudeat indigens de dato tuo, ut et tu gaudeas de dato Dei. Eget ille, eges et tu: eget ille ad te, eges et tu ad Deum. Tu contemnis egentem tui, Deus non te contemnet egentem sui? Ergo impleto tu egentis inopiam, ut impleat Deus interiora tua. Hoc est, Curam geram pro peccato meo, faciam omnia quaecumque facienda sunt, ad abolendum et sanandum peccatum meum. Et curam geram pro peccato meo.

25. [vers. 20.] Inimici autem mei vivunt. Bene est eis, gaudent in saeculi felicitate, ubi ego laboro, et rugio a gemitu cordis mei. Quomodo vivunt inimici illius, quia jam dixit de illis, quoniam locuti sunt vanitatem? Audi et in alio psalmo: Quorum filii sicut novellae constabilitae. Sed superius dixerat: Quorum os locutum est vanitatem, filiae eorum compositae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; boves eorum crassi; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina sepis, neque clamor in plateis eorum. Vivunt ergo inimici mei: haec vita est, hanc laudant, hanc amant, hanc malo suo habent. Quid enim sequitur? Beatum dixerunt populum, cui haec sunt. Quid autem tu, qui curam geris pro peccato tuo? quid tu, qui pronuntias iniquitatem tuam? Beatus, inquit, populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 12-15). Inimici autem mei vivunt: et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui me oderunt inique. Quid est, qui oderunt inique? Bona sibi volentem oderunt. Qui si redderent mala pro malis, boni non essent: qui si non redderent bona pro bonis, ingrati essent: reddunt autem mala pro bonis qui oderunt inique. Tales fuerunt Judaei: venit ad illos Christus cum bonis, reddiderunt illi mala pro bonis. Cavete hoc malum, fratres: cito subintrat. Quia diximus, Tales erant Judaei: ne putet unusquisque vestrum longe se exceptum. Corripiat te aliquis frater tuus, bonum tibi volens; oderis illum, et talis es. Et videte quam cito fiat, quam facile: et vitatote tam magnum malum, tam agile peccatum.

26. [vers. 21.] Detrahebant mihi qui retribuunt mala pro bonis, quoniam persecutus sum justitiam. Ideo mala pro bonis. Quid est, persecutus sum justitiam? Non dimisi: ne forte persecutionem semper in malo intelligas, persecutus dixit, perfecte secutus: Quoniam persecutus sum justitiam. Et audi caput nostrum ejulans in passione: Et projecerunt me dilectum, [PL36.411] tanquam mortuum abominatum. Parum erat mortuum, quare abominatum? Quia crucifixum. Etenim haec mors crucis magna apud eos abominatio erat, non intelligentes in prophetia dictum esse: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Non enim ipse attulit mortem, sed hic invenit de maledicto primi hominis propagatam (Gal. III, 10): et eamdem mortem nostram suscipiens in ligno suspendit, quae venerat de peccato. Ergo ne putarent aliqui, sicut putant quidam haeretici, Dominum nostrum Jesum Christum falsam carnem habuisse, et non veram mortem in cruce solvisse; intendit hoc propheta, et ait: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Ostendit ergo quia et Filius Dei vera morte mortuus est, quae mortali carni debebatur: ne non maledictum, putares non vere mortuum. Quia vero illa mors non erat falsa, sed ex illa propagine descenderat, quae venerat de maledicto, cum diceret Deus, Morte moriemini (Gen. II, 17): omnino et ad ipsum quia pervenit vera mors, ut ad nos perveniret vera vita; etiam ad ipsum pervenit mortis maledictio, ut ad nos perveniret vitae benedictio. Et projecerunt me dilectum, tanquam mortuum abominatum.

27. [vers. 22.] Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me. Dicamus in illo, dicamus per illum; ipse enim interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): et dicamus, Ne derelinquas me, Domine Deus meus. Et tamen dixerat, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46, et Psal. XXI, 2)? et dicit, Deus meus, ne discesseris a me. Si a corpore non recedit, recessit a capite? Cujus ergo vox erat, nisi primi hominis. Ex illo ergo se ostendens veram carnem portare, dicit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Non illum dimisit Deus. Si te non dimittit credentem in se, Christum dimitteret Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus? Sed personam in se transfiguraverat primi hominis. Scimus dicente Apostolo, quia vetus homo noster confixus est cruci cum illo (Rom. VI, 6). Non autem careremus vetustate, nisi crucifigeretur in infirmitate. Ad hoc enim venit, ut renovemur in illo: quia desiderando eum et passionem ejus imitando renovamur. Ergo vox erat infirmitatis, vox erat nostra, qua dictum est, Quare me dereliquisti? Inde ibi dictum est, Verba delictorum meorum (Psal. XXI, 2): tanquam diceret, Haec verba ex persona peccatoris in me transfigurata sunt. Ne discesseris a me.

28. [vers. 23.] Intende in adjutorium meum, Domine salutis meae. Ipsa est salus, fratres, de qua salute exquisierunt Prophetae, sicut dicit apostolus Petrus: et non acceperunt qui exquisierunt; sed inquisierunt et praenuntiaverunt, et venimus nos et invenimus quod illi exquisierunt (I Petr. I, 10-12). Et ecce nos nondum accepimus; et nascentur post nos, et invenient quod nec ipsi accipient et transient: ut omnes simul in fine diei cum Patriarchis, et Prophetis, et Apostolis denarium salutis [PL36.412] accipiamus. Etenim nostis mercenarios vel operarios diversis temporibus ductos ad vineam, mercedem tamen pariter acceperunt (Matth. XX, 9). Et Prophetae ergo, et Apostoli, et Martyres, et nos, et qui post nos erunt usque in finem saeculi, in ipso fine accepturi sumus salutem sempiternam; ut contemplantes gloriam Dei, et ejus faciem intuentes, eum laudemus in aeternum, sine defectu, sine aliqua poena iniquitatis, sine aliqua perversitate peccati, laudantes Deum, et non jam suspirantes, sed inhaerentes illi, cui usque in finem suspiravimus, et in spe laetati sumus. In illa enim civitate erimus, ubi bonum nostrum Deus est, lumen Deus est, panis Deus est, vita Deus est: quidquid est bonum nostrum, a quo peregrinantes laboramus, in illo inveniemus. In illo erit quies, quam modo recordantes necesse est ut doleamus. Illud enim sabbatum recordamur, in cujus recordatione tanta dicta sunt, et nos tanta dicere debemus, et dicentes nunquam tacere, non ore, sed corde: quia sic ore tacemus, ut corde clamare possimus.

IN PSALMUM XXXVIII ENARRATIO. SERMO

1. [vers. 1.] Psalmi hujus, quem modo cantavimus, et tractandum suscepimus, titulus est: in finem pro Idithun, Canticum ipsi David. Cujusdam ergo, qui vocatur Idithun, voces exspectandae et audiendae sunt: et si esse unusquisque nostrum potuerit Idithun, in eo quod cantat invenit se, et audit se. Videris enim quis vocatus fuerit Idithun secundum hominum priscam nativitatem: nos autem audiamus quid interpretetur hoc nomen, et in ipsa interpretatione nominis quaeramus intelligentiam veritatis. Sicut ergo inquirentes reperire potuimus in eis nominibus, quae nobis a studiosis litterarum divinarum ex hebraeo eloquio in latinum interpretata sunt, Idithun interpretatur, Transiliens eos. Quis est ergo iste transiliens? vel quos transilivit? quia, Transiliens, non nude positum est; sed, Transiliens eos. Transiliendo enim cantat, an cantando transilit? Sive transiliendo cantet, sive cantando transiliat, transilientis tamen Canticum paulo ante cantavimus: utrum et nos simus transilientes, viderit Deus cui cantavimus. Sed si quis transiliens cantavit, gaudeat se esse quod cantavit: si quis autem terrae adhuc inhaerens cantavit, optet esse quod cantavit. Quosdam enim inhaerentes humo curvatos in terram, ea quae ima sunt cogitantes, in rebus transeuntibus spem ponentes, transilivit [PL36.413] iste qui vocatur Transiliens eos. Quos enim transilivit, nisi remanentes?

2. Nostis quosdam psalmos inscribi Canticum graduum: et ibi quidem in graeca lingua satis evidens est, quid dicat ἀναβαθμῶν. Anabathmi enim gradus sunt, sed ascendentium, non descendentium. Latinus quia non potuit proprie dicere, generaliter dixit: et quoniam gradus appellavit, ambiguum reliquit utrum ascendentium essent, an descendentium. Sed quia non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Psal. XVIII, 4), exponit sequentem lingua praecedens; et fit certum in alia, quod ambiguum erat in alia. Quomodo ergo ibi ascendens quidam cantat, sic et hic transiliens. Est autem haec ascensio et ista transilitio, non pedibus, non scalis, non pennis; et tamen si interiorem hominem attendas, et pedibus, et scalis, et pennis. Nam si non pedibus, quomodo dicit homo interior, Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 12)? Si non scalis, quid sunt quas vidit Jacob, ubi erant ascendentes Angeli et descendentes (Gen. XXVIII, 12)? Si non pennis, quis est qui dicit, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7). Sed in rebus corporalibus aliud sunt pedes, aliud scalae, aliud pennae. Intus autem et pedes, et scalae, et pennae affectus sunt bonae voluntatis. His ambulemus, his ascendamus, his volemus. Cum ergo audit quisque transilientem hunc, et imitari eligit, non quaerat levitate corporis transilire fossas, aut aliqua altiuscula praevolare saliendo: sed quod ad corpora attinet dico: nam fossas etiam transilit. Succensa igni et effosa, quae ab increpatione vultus tui peribunt (Psal. LXXIX, 17). Quae sunt enim succensa igni et effossa, quae ab increpatione Domini peribunt, nisi peccata? Succensa igni sunt, quae facit male ardens cupiditas: et effossa sunt, quae facit male jacens timiditas. Hinc enim peccata omnia, aut cupiendo, aut timendo. Transiliat ergo iste omnia quibus teneri posset in terra: erigat scalas suas, exserat pennas suas, videat utrum quisquam agnoscat hic se: imo vero in Domini gratia multi se agnoscunt, qui forte jam vilem habentes mundum, et omnia quae delectant in mundo, eligunt recte vivere, dum hic vivunt in gaudiis quibusdam spiritualibus. Et haec unde erunt adhuc ambulantibus super terram, nisi ex divinis eloquiis, ex verbo Dei, ex parabola aliqua Scripturarum scrutata et investigata, ex dulcedine inventionis, quam praecessit labor inquisitionis? Sunt quaedam deliciae sanctae et bonae in libris. Neque enim sunt in auro et argento, in epulis atque luxuria, in venatibus et piscatibus, in ludo et joco, in theatricis nugis, in affectandis et apprehendendis ruinosis honoribus; neque enim vera sunt gaudia in his omnibus, et in his libris nulla sunt: imo vero anima illa ima transiliens, et in his delectata dicat, quia verum dicit et secura dicit, Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua Domine (Psal. CXVIII, 83). [PL36.414] Veniat adhuc iste Idithun, transiliat eos qui delectantur imis; et delectetur in his, et gaudeat in verbo Domini, in delectatione legis Altissimi. Sed quid dicimus? Et hinc transiliendum est in aliud? An huc usque habet quo transiliat qui transilire desiderat? Voces potius ejus audiamus. Jam enim iste transiliens videtur mihi quod habitabat in eloquiis Dei, et ibi didicit haec, quae audituri sumus.

3. [vers. 2.] Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Credas quod legendo, disserendo, praedicando, monendo, objurgando, hortando, cum versaretur in opere, cum exerceretur in difficultatibus quibusdam humanis, homo agens inter homines, quamvis jam transiliens eos qui non delectantur his (quia difficile est ut quisque lingua non labatur et peccet, et qui lingua non peccavit, ut scriptum est, hic perfectus est vir [Jacobi III, 2]), aliqua forte poenitenda dixerat, et lapsa erant ab ore quae vellet revocare, nec posset. Non enim lingua frustra in udo est, nisi quia facile labitur. Videns ergo quam esset difficile, ut necessitatem loquendi haberet homo, et in loquendo non aliquid diceret, quod se dixisse nollet; et taedio affectus ex his peccatis, quaesivit evitare talia. Patitur hanc difficultatem transiliens. Non me judicet, qui nondum est transiliens: transiliat, et experiatur quod loquor; tunc enim erit et testis et filius veritatis. Cum ergo haec ei contigissent, statuerat non loqui, ne aliquid diceret quod locutum se esse poeniteret. Hoc indicant prima verba ejus, Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Custodi ergo vias tuas, o Idithun, et noli delinquere in lingua tua: perpende quod dicturus es, examina, consule interiorem veritatem, et sic profer ad exteriorem auditorem. Quaeris ista plerumque in perturbatione rerum, in occupatione animorum, dum ipsa infirmitas animae, quam aggravat corpus quod corrumpitur, et audire vult et dicere, audire intus, dicere foris, aliquando perturbata studio dicendi, deficit indiligentia agnoscendi: et in his dicit aliquid quod forte non esset dicendum. Contra haec remedium melius est silentium. Stat enim peccator, propria quadam nota peccator, superbus quisquam et invidus; audit loquentem transilientem, captat verba, proponit laqueos; difficile est ut non inveniat aliquid non ita dictum, ut dici debuisset: nec audiendo ignoscit, sed calumniatur invidendo. Contra hos iste Idithun transiliens eos silere delegerat; unde ita cantavit: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamdiu capior a calumniosis, aut captor, et si non capior, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamvis transilierim delectationes terrenas, quamvis non me capiant temporalium rerum volatici affectus, quamvis jam haec ima despiciam, et ad meliora consurgam; in ipsis tamen melioribus sufficit mihi delectatio intelligentiae coram [PL36.415] Deo: quid mihi opus est captanda loqui, et dare aditum calumniantibus? Dixi ergo, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Hoc quare? Propter pios, propter studiosos, propter fideles et sanctos? Absit. Illi sic audiunt, ut quod probant laudent: quod autem improbant inter multa forte quae laudant, veniam dent potius quam calumniam parent. Propter quos ergo vis custodire vias tuas, ut non delinquas in lingua tua, et ponis ori tuo custodiam? Audi: Dum consistit adversum me peccator. Non consistit ad me, sed consistit adversum me. Quid dicturus postremo, unde satisfaciam? Carnali de spiritualibus loquor, foris videnti et audienti, intus surdo et caeco. Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Nisi autem animalis inveniretur, quando calumniaretur? Beatus qui narrat verbum auri audienti (Eccli. XXV, 12), non auri peccatoris astantis adversum se. Tales enim multi circumstabant et circumfremebant, quando ille velut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Quid enim dicas turgidis, turbidis, calumniosis, litigiosis, verbosis? Quid dicas sanctum et pium, et de religione transiliens eos: quando ipsis libenter audientibus, discere cupientibus, veritatis cibo inhiantibus, avide accipientibus, et Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12)? Et Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: non tamen desperandis, sed nutriendis. Sequitur enim, Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. Ergo vel nunc dic, Sed neque adhuc quidem potestis (I Cor. III, 1, 2). Noli ergo festinare audire quod non capis, sed cresce ut capias. Sic parvulum alloquimur, in sinu matris Ecclesiae pio lacte nutriendum, et ad escam mensae dominicae idoneum faciendum. Quid autem vel tale dicam peccatori astanti adversus me, idoneum se putanti aut fingenti, ad ea quae non capit; ut cum ei dixero, et ille non ceperit, non se putet non cepisse, sed me defecisse? Ergo propter hunc peccatorem astantem adversus me, posui ori meo custodiam.

4. [vers. 3.] Et quid secutum est? Obsurdui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Patitur enim difficultatem iste transiliens in quodam gradu, quo jam transilivit; et quaerit et inde transilire, ad vitandam hanc difficultatem. Peccare metuebam, ut non loquerer, ut silentium mihi imponerem; hoc enim dixeram, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea: et dum timeo loqui ne peccem, Obsurdui et humiliatus sum, et silui a bonis. Dum nimis timeo, ne loquar aliqua mala, tacui omnia bona: Obsurdui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Unde enim dicebam bona, nisi quia audiebam? Auditui enim meo dabis exsultationem et laetitiam (Psal. L, 10). Et amicus sponsi stat, [PL36.416] et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem, non suam, sed sponsi (Joan. III, 29). Ut vera dicat, audit quae dicat. Nam qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Id. VIII, 44). Quiddam ergo triste et molestum passus est iste; et hac sua confessione id quod passus est, cavendum admonet, non imitandum. Timendo enim nimis, ut dixi, ne diceret aliqua non bona, statuit sibi nulla dicere vel bona: et quoniam statuit tacere, coepit non audire. Stas enim si transiliens es, exspectas a Deo audire quid dicas hominibus: inter divitem Deum, et inopem quaerentem quid audiat, intercurris transiliens, qui possis et hinc audire, et hac dicere: si eligis hac non dicere, non mereberis hinc audire: contemnis pauperem, contemneris a divite. Oblitus es servum te esse, quem constituit Dominus super familiam suam dare conservis cibaria (Matth. XXIV, 45)? Quid ergo quaeris accipere, quod piger es erogare? Merito ergo quoniam quod acceperas dicere noluisti, impediris ne accipias quod accipere cupiebas. Aliquid enim volebas, aliquid habebas: da quod habes, ut merearis accipere quod non habes. Ergo cum quasi posuissem ori meo custodiam, mihique indixissem silentium, quia videbam ubique periculosum eloquium; factum est, inquit, in me quod nolebam; Obsurdui, et humiliatus sum: non me humiliavi; sed, humiliatus sum. Obsurdui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Coepi non dicere bona, cum timeo ne dicam aliqua mala: et reprehendi consilium meum. Silui enim a bonis. Et dolor meus renovatus est. A dolore quippe quodam, quem mihi inflixerant calumniatores et reprehensores, tanquam requieveram in silentio, et cessaverat dolor ille qui factus erat a calumniantibus: sed ubi silui a bonis, renovatus est dolor meus. Coepi plus dolere tacuisse me quae dicere deberem, quam dolueram dixisse quae dicere non deberem. Renovatus est dolor meus.

5. [vers. 4, 5.] Et in meditatione mea exardescet ignis. Coepit esse inquietum cor meum. Videbam insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 158), non arguebam: et me sic tacentem zelus domus tuae comedebat (Psal. LXVIII, 10). Respexi enim ad Dominum meum dicentem: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem. Et quod sequitur, avertat Deus a dispensatoribus suis: Projiciatur in tenebras exteriores ligatis manibus et pedibus, servus, non eversor ad perdendum, sed piger ad erogandum (Matth. XXV, 26, 27, 30). Quid exspectare debent, qui cum luxuria consumpserunt, si damnantur qui cum pigritia servaverunt? In meditatione mea exardescet ignis. Et positus in hac fluctuatione dicendi et tacendi, inter eos qui calumniari parati sunt, et eos qui affectant instrui, inter abundantes et inopes, factus opprobrium his qui abundabant, et despectio superbis (Psal. CXXII, 4), respiciens eos beatos qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6); laborans in utroque, afflictus in utroque; periclitans ne projiciat margaritas ante porcos, [PL36.417] periclitans ne non eroget cibaria conservis: in hoc aestu quaesivit alium meliorem locum ab hac dispensatione, in qua sic laborat homo et periclitatur; et suspirans in finem quemdam, ubi ista non erat passurus, in illum, inquam, finem quo dicturus est bono erogatori Dominus, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21): Locutus sum, inquit, in lingua mea. Inter aestus, inter pericula haec, inter difficultates, quia ita delectat lex Domini, ut tamen propter abundantiam scandalorum refrigescat charitas multorum (Id. XXIV, 12): inter hos ergo aestus, Locutus sum, inquit, in lingua mea. Cui? Non auditori quem volo erudire, sed exauditori a quo volo erudiri. Locutus sum in lingua mea, illi a quo intus audio, si quod bonum, si quod verum audio. Quid locutus es? Notum, inquit, mihi fac, Domine, finem meum. Transilivi enim quaedam, et veni ad quaedam; et ea in quae veni, meliora sunt eis a quibus transilivi: sed restat adhuc quod transiliendum sit. Non enim hic remanebimus, ubi tentationes, ubi scandala, ubi auditores et calumniatores patimur. Finem meum notum mihi fac: finem qui mihi deest, non cursum qui mihi adest.

6. Finem illum dicit, quem currens intuebatur Apostolus, et de sua imperfectione confitebatur, aliud in se intuens, aliud alibi quaerens. Ait enim, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim, fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse. Et ne diceres, Si non apprehendit Apostolus, ego apprehendi? si perfectus non est Apostolus, ego perfectus sum? vide quid agat, attende quid dicat. Quid ergo agis, Apostole? Nondum apprehendisti, nondum perfectus es? Quid agis? ad quam actionem me hortaris? quid mihi imitandum sequendumque proponis? Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 12-14): secundum intentionem, nondum secundum perventionem, nondum secundum apprehensionem. Non relabamur unde jam transilivimus, nec remaneamus in illis in quae jam venimus. Curramus, intendamus, in via sumus: nec tam sis securus ex eis quae transisti, quam sollicitus pro eis ad quae nondum pervenisti. Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Ipse est enim finis. Unum autem, hoc est illud unum: Domine ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 9). Unum autem, quae et una dicitur in alio psalmo: Unam petii a Domino, hanc requiram. Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Propter quid? Ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Ibi enim gaudebo de socio, non timebo de adversario: ibi enim contemplator mecum erit amicus, non calumniator inimicus. Hoc desideravit iste Idithun, notum fieri sibi cum hic esset, ut sciret quid sibi deesset; et non tam gauderet de his ad quae pervenerat, quam desideraret ea ad [PL36.418] quae nondum pervenerat; et quibusdam jam transilitis, non remaneret in via, sed desiderio raperetur in superna; usque quo ille qui quaedam transilierat, omnia transiliret, et ab irroratione quadam guttarum dominicarum de Scripturarum nube venientium, veniret sicut cervus ad fontem vitae (Psal. XLI, 2), et in illo lumine videret lumen (Psal. XXXV, 10), et absconderetur in vultu Dei a conturbatione hominum (Psal. XXX, 21): ubi diceret, Bene est, ultra nihil volo, omnes hic amo, neminem hic timeo. Bonum desiderium, sanctum desiderium. Qui jam hoc habetis, congaudete nobis; et orate ut perseveranter habeamus, ne inter scandala deficiamus. Nam et nos pro vobis hoc idem rogamus. Non enim et nos digni qui pro vobis oremus, et vos indigni qui pro nobis oretis. Auditoribus suis quibus praedicabat verbum Dei, se commendabat Apostolus (Coloss. IV, 3). Orate ergo pro nobis, fratres, ut et quod videndum est bene videamus, et quod dicendum est bene dicamus. Caeterum hoc desiderium, novi, in paucis est: nec me optime intelligunt, nisi qui gustaverint unde loquor. Loquimur tamen omnibus, et habentibus tale desiderium, et nondum habentibus: habentibus, ut nobiscum in illa suspirent; non habentibus, ut pigritiam excutiant, ima transiliant, ad dulcedinem legis dominicae veniant, non in delectationibus iniquorum remaneant. Narrant enim multa multi, et laudant multa multi, iniqua iniqui. Et revera et illa iniqua habent delectationem, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Dicant ergo nobiscum qui credunt haec dicere et nos. Negotium enim hoc intus est, nullis verbis ostendi potest. Sed qui hoc agit, credat esse et in alio: non solum se putet accepisse quod Dei est. Dicat ergo in his Idithun, Notum fac mihi, Domine, finem meum.

7. Et numerum dierum meorum qui est. Numerum dierum quaero qui est. Sic possum dicere, sic possum intelligere numerum sine numero, quomodo possunt dici anni sine annis. Ubi enim anni, utique quasi numerus; sed tamen, Tu idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Numerum dierum meorum mihi notum fac, sed qui est. Quid ergo? Iste numerus in quo tu es, non est? Plane, si attendam bene, non est: si haeream, quasi est; si transiliam, non est: si ab istis me excutiens superna contempler, si transeuntia manentibus comparem, video quid verum sit: quid autem magis videatur esse, quam sit? Dicturusne sum esse istos dies meos? Hos, inquam, dies esse dicturus sum; et tam magnum hoc verbum, huic cursui rerum labentium temere dabo? Ita ergo ipse deficiens pene non sum, ut exciderit mihi qui dixit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Est ergo aliquis numerus dierum? Vere est, et sine fine est. In his autem diebus dicam aliquid esse, si teneo de quo die me interrogas utrum sit: ut vel interroges me, tene unde me interrogas. Tenes diem istum? Si tenuisti [PL36.419] hesternum, tenes et hodiernum. Sed hesternum, inquis, non teneo, quia jam non est: istum autem teneo in quo sum, et qui mecum est. Itane de isto excidit tibi jam quantum a prima luce transierit? Nonne iste dies a prima hora coepit? Da mihi primam horam ejus? da mihi et secundam ejus; quia forte et ipsa transvolavit. Tertiam, inquis, dabo tibi: forte enim in ipsa nunc sumus. Certe ergo sunt isti dies, et est tertia dies: et si tertiam dabis, non diem, sed horam dabis. Verumtamen ne hoc quidem tibi concedo, si mecum ista utcumque transilisti. Da mihi vel horam tertiam, ipsam mihi da in qua es. Si enim aliquid ejus jam praeteriit, et aliquid ejus adhuc restat; nec quod praeteriit mihi potes dare, quia jam non est; nec quod restat, quia nondum est. Quid mihi de hora ista, quae nunc peragitur, dabis? Quid de illa mihi dabis, cui committam hoc verbum ut dicam, Est? Cum dicis ipsum Est, certe una syllaba est, et momentum unum est, et tres litteras syllaba habet: in ipso ictu ad secundam hujus verbi litteram non pervenis, nisi prima finita fuerit; tertia non sonabit, nisi cum et secunda transierit. Quid mihi de hac una syllaba dabis? Et tenes dies, qui unam syllabam non tenes? Momentis transvolantibus cuncta rapiuntur, torrens rerum fluit; de quo torrente ille in via bibit pro nobis, qui jam exaltavit caput (Psal. CIX, 7). Isti ergo dies non sunt: ante abeunt pene, quam veniant; et cum venerint, stare non possunt: jungunt se, sequuntur se, et non se tenent. Nihil de praeterito revocatur: quod futurum est transiturum exspectatur; nondum habetur, dum non venit; non tenetur, dum venerit. Numerum ergo dierum meorum qui est: non istum qui non est, et quod me difficilius et periculosius perturbat, et est et non est; nec esse possumus dicere quod non stat, nec non esse quod venit et transit. Est illud simplex quaero, Est verum quaero, Est germanum quaero, Est quod est in illa Jerusalem sponsa Domini mei, ubi non erit mors, non erit defectus, non erit dies transiens, sed manens, qui nec hesterno praeceditur, nec crastino impellitur. Hunc, inquam, numerum dierum meorum qui est, notum mihi fac.

8. Ut sciam quid desit mihi. Hoc enim mihi deest hic laboranti; et quamdiu mihi deest, non me dico perfectum: quamdiu hoc non accipio, dico, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem ad palmam supernae vocationis Dei (Philip. III, 12, 14): hanc accipiam pro mercede cursus mei. Mansio quaedam erit finis currendi; et in ipsa mansione patria sine peregrinatione, sine seditione, sine tentatione. Ergo, Notum fac mihi hunc numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi; quia nondum ibi sum: ne superbiam ex eo in quo jam sum, ut inveniar in illo non habens meam justitiam. In comparatione enim illius quod est, attendens ista quae non ita sunt, et plus mihi videns deesse quam adesse, ero humilior ex eo quod deest, quam elatior ex eo quod adest. Nam qui putant se aliquid habere cum hic vivunt, superbiendo non accipiunt quod deest; quia [PL36.420] magnum putant esse quod adest: qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, semetipsum seducit (Gal. VI, 3). Nec isti ex hoc magni sunt: nam et inflatio et tumor imitatur magnitudinem, sed non habet sanitatem.

9. [vers. 6.] Jam ergo iste transiliens agens quiddam in corde occultum, quod non novit nisi qui pariter agit; tanquam noto sibi facto fine suo impetrans quod rogavit, noto sibi facto numero dierum suorum, non qui transit, sed qui est, attendit ad haec quae transilivit, et comparavit notitiae superiori: et tanquam diceres ei, Quare desiderasti numerum dierum tuorum qui est? quid enim de diebus istis dicis? de illo alio attendens haec ait: Ecce veteres posuisti dies meos. Veterascunt enim hi, ego novos volo, novos nunquam veterascentes; ut dicam, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17): nunc in spe, tunc in re. Innovati enim fide et spe, quanta adhuc vetera agimus? Non enim sic Christo induti sumus, ut ex Adam jam nihil portemus. Videte veterascentem Adam, et innovari Christum in nobis: Et si exterior, inquit, homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (Id. IV, 16). Ergo ad peccatum, ad mortalitatem, ad praetervolantia tempora, ad gemitum et laborem et sudorem, ad aetates succedentes, non manentes, ab infantia usque ad senectutem sine sensu transeuntes, ad haec attendentes, videamus hic veterem hominem, veterem diem, vetus canticum, Vetus Testamentum: conversi autem ad interiorem, ad ea quae innovanda sunt, pro his quae immutabuntur, inveniamus hominem novum, diem novum, canticum novum, Testamentum Novum; et sic amemus istam novitatem, ut non ibi timeamus vetustatem. Nunc ergo in hoc cursu transimus a veteribus ad nova: ipse transitus agitur cum corrumpuntur exteriora, et innovantur interiora; donec etiam hoc ipsum quod exterius corrumpitur, reddat debitum naturae, veniat in mortem, renovetur et hoc in resurrectione. Tunc fient revera omnia nova, reliqua quae nunc sunt in spe. Agis ergo aliquid nunc a veteribus te exuendo, et in nova currendo. In nova ergo currens iste, et in ea quae ante sunt extentus, Notum, inquit, Domine, fac mihi finem meum, et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. Ecce trahit adhuc Adam, et sic festinat ad Christum. Ecce, inquit, veteres posuisti dies meos. Veteres dies ex Adam, veteres illos posuisti: veterascunt quotidie; et sic veterascunt, ut aliquando etiam consumantur. Et substantia mea tanquam nihil ante te. Ante te, Domine, tanquam nihil substantia mea, ante te qui vides hoc: et ego cum hoc video, ante te video, ante homines non video. Quid enim dicam? quibus verbis ostendam, nihil esse quod sum in comparatione ejus quod est? Sed intus dicitur, [PL36.421] intus utcumque sentitur. Ante te, Domine, ubi oculi tui sunt, non ubi oculi humani sunt: quid ubi oculi tui sunt? Substantia mea tanquam nihil.

10. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Verumtamen: quid enim dicebat? Jam ecce transilivi mortalia omnia, et ima contempsi, calcavi terrena, ascendi ad delectationem legis Domini, fluctuavi in dispensatione numerorum dierum dominicorum, desideravi etiam finem illum, cujus non est finis; desideravi numerum dierum meorum qui est, quia numerus dierum istorum non est; ecce jam talis sum, tanta transilivi, in ea quae stant sic inhio: Verumtamen, sic quomodo hic sum, quamdiu hic sum, quamdiu in hoc saeculo sum, quamdiu carnem mortalem porto, quamdiu tentatio vita humana est super terram (Job VII, 1), quamdiu inter scandala suspiro, quamdiu timeo ne cadam qui sto, quamdiu mihi incerta sunt et mala mea et bona mea, universa vanitas omnis homo vivens. Omnis, inquam, et haerens et transiliens, et ipse Idithun ad universam vanitatem adhuc pertinet: quia omnia vanitas, et vanitas vanitantium: quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2 et 3)? Numquid et Idithun sub sole adhuc est? Habet aliquid sub sole, habet aliquid ultra solem. Sub sole habet evigilare, dormire, manducare, bibere, esurire, sitire, vigere, fatigari, puerascere, juvenescere, senescere, incerta habere quae optat et timet: haec omnia sub sole habet et ipse Idithun, etiam ipse transiliens eos. Unde ergo transiliens? Ex illo desiderio, Notum fac mihi, Domine, finem meum. Hoc enim desiderium ultra solem est, non est sub sole. Sub sole omnia visibilia: quidquid visibile non est, sub sole non est. Non est visibilis fides, non est visibilis spes, non est visibilis charitas, non est visibilis benignitas, non est visibilis postremo timor ille castus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). In his omnibus dulcedinem habens consolationemque Idithun, et ultra solem conversans, quia conversatio ejus in coelis est, ex his quae adhuc habet sub sole, gemit; et ista contemnit et dolet, in illa inardescit quae desiderat. Locutus est de illis, loquatur et de istis. Audistis concupiscenda, audite contemnenda. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens.

11. [vers. 7.] Quanquam in imagine ambulat homo. In qua imagine, nisi illius qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26)? Quanquam in imagine ambulat homo. Ideo enim Quanquam, quia magnum aliquid imago haec. Et hoc Quanquam, secutum est Tamen: ut illud quod audistis Quanquam, ultra solem sit; hoc autem quod sequitur Tamen, sub sole sit; et illud pertineat ad veritatem, hoc ad vanitatem. Quanquam ergo in imagine ambulat homo: Tamen vane conturbatur. Audi conturbationem ejus, et vide si non est vana: ut calces eam, transilias eam, et habites in excelsis, ubi non est ista vanitas. [PL36.422] Quae vanitas? Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea. O insana vanitas! Beatus cujus est Dominus spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5). Delirare tibi videor, avare, cum haec loquor: anicularia tibi videntur haec verba. Tu enim videlicet homo magni consilii magnaeque prudentiae, excogitas quotidie genera acquirendae pecuniae, de negotio, de agricultura, fortassis et de eloquio, de juris consultatione, de militia, addis et de fenore. Homo cordatus nihil praetermittis omnino, unde nummus super nummum, et in occulto diligentius castigetur. Depraedaris hominem, caves depraedatorem; quod facis times ne patiaris, et in eo quod pateris non te corrigis. Sed non pateris: prudens enim homo es, bene servas, non solum bene colligis: habes ubi ponas, cui committas, quomodo nihil pereat ex eo quod congregasti. Interrogo cor tuum, discutio prudentiam tuam: Ecce collegisti, ecce ita servasti, ut nihil possis amittere eorum quae servasti; dic mihi cui servas? Non tecum ago, non commemoro, non exaggero quidquid aliud mali habet avaritia vanitatis tuae: hoc unum propono, hoc discutio, quod mihi dat occasio lectionis hujus psalmi. Prorsus colligis, thesaurizas: non dico, Ne forte dum colligis, colligaris: non dico, Ne forte cum vis esse praedo, sis praeda: hoc apertius eloquar; fortassis enim caecus avaritia non audisti aut intellexisti: non dico, inquam, Ne forte cum vis esse praedo minoris, sis praeda majoris. Non enim sentis esse te in mari, nec cernis minores pisces a majoribus devorari. Non dico ista, non dico difficultates et pericula in ipsa conquisitione pecuniae, quanta patiantur qui eam colligunt, quam in omnibus periclitentur, in omnibus pene mortem videant: transeo haec omnia. Prorsus colligis nullo contradicente, servas nullo auferente: excute cor tuum, ac prudentiam tantam qua me derides, qua me insipientem putas haec loquentem; et dic mihi: thesaurizas; cui congregabis ea? Video quid velis dicere, quasi quod vis dicere huic non occurrerit: dicturus es, Filiis meis servo. Haec est vox pietatis, excusatio iniquitatis: Filiis meis, inquis, servo. Etiam servas filiis tuis. Itane hoc non noverat Idithun? Noverat ea plane, sed in diebus veteribus computabat, et ideo contemnebat; quia ad novos dies festinabat.

12. Nam ecce discutio te cum filiis tuis: servas transiturus transituris, imo vero transiens transeuntibus. Nam transiturum te sic dixi, quasi nunc maneas. [PL36.423] Ipsum hodie: ex quo loqui coepimus usque ad hoc momentum, sentis quia senuimus. Neque enim cernis et incrementa capillorum tuorum; et nunc cum stas, cum hic es, cum agis aliquid, cum loqueris, in te crescunt capilli tui: neque enim repente creverunt, ut tonsorem quaereres. Agitur ergo aetas transvolans, et in intelligentibus, et non sentientibus, et in aliud male occupatis. Transis tu, et servas transeunti filio tuo. Primo hoc a te quaero, Scis eum possessurum cui servas? aut si nondum natus est, scis nasciturum? Servas filiis, incertum est an futuris, an possessuris: nec reponis thesaurum ubi reponendus est. Non enim Dominus tuus servo suo tale consilium daret, ut peculium suum perderet. Peculiosus servus es cujusdam magni patris familias. Quod amas et quod habes ipse tibi dedit, et non vult ut perdas quod tibi dedit, qui et seipsum tibi dabit. Sed nec hoc, inquam, quod tibi ad tempus dedit, vult ut perdas. Multum est, exuberat, supergreditur vires necessitatis tuae, jam certe superfluum deputatur: nec hoc volo ut perdas, ait Dominus tuus. Et quid facio? Migra, ubi posuisti non est tutus locus. Certe servire vis avaritiae: vide ne forte et ipsi avaritiae congruat consilium meum. Habere enim vis quod habes, et non perdere: ostendo tibi locum ubi ponas. Ne thesaurizes in terra, nesciens cui congreges ea, et postea quemadmodum consumpturus sit qui possidebit, qui tenebit. Forte enim possessus possidebit, et quod a te habebit non tenebit. Forte cum ei servas, antequam ille veniat tu perdes. Sollicitudini tuae consilium do: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo (Matth. VI, 20). Hic in terra si velles servare divitias, quaereres horreum: forte non crederes domui tuae propter domesticos tuos: commendares ad vicum argentarium: difficilis est enim ibi casus, fur non facile accedit, bene omnia servantur. Quare ista cogitas, nisi quia non habes melius ubi serves? Quid si dabo melius? Dicam tibi, Noli commendare huic minus idoneo, sed est quidam idoneus, illi commenda: habet magna horrea, ubi perire non possint divitiae; magnus super omnes divites dives est. Jam forte dicturus es, Et quando audeo tali commendare? Quid si ipse te hortatur? Agnosce illum, non solum pater familias est, sed et Dominus tuus est. Nolo, inquit, serve meus, perdas peculium tuum, agnosce ubi ponas: quare ibi ponis ubi possis amittere; ubi etsi non amittas, ibi permanere perpetuo tu non potes? Est alius locus, quo te transferam. Praecedat te quod habes; noli timere ne perdas; dator ego eram, custos ego ero. Dicit tibi hoc Dominus tuus: fidem tuam interroga, vide si velis illi credere. Dicturus es, Perditum habeo quod non video, hic illud volo videre. Dum vis hic videre, nec hic videbis, et ibi nihil habebis. Nescio quos thesauros habes absconditos in terra; cum procedis, non eos tecum portas. Venisti ad audiendum [PL36.424] sermonem, ad colligendas interiores divitias, cogitas de exterioribus: numquid eas huc tecum adduxisti? Ecce nec nunc eas vides. Credis te habere in domo, quod scis te posuisse: numquid scis te non perdidisse? Quam multi redierunt ad domos suas, et quod posuerant non invenerunt. Hinc fortasse expaverunt corda cupidorum; et quoniam dixi multos saepe ad domum suam rediisse, et quod posuerant non invenisse, dixit quisque in corde suo: Absit, Episcope; bonum opta, ora pro nobis; absit ut contingat, absit ut ita fiat; credo in Deum, quoniam quod posui salvum invenio. Credis in Deum, et non credis ipsi Deo? Credo in Christum, quia salvum erit quod posui, nemo accedet, nemo auferet. Securus vis esse credendo in Christum, ut nihil perdas de domo tua: securus eris potius credendo Christo, ut ibi ponas, ubi consilium dedit. An securus es de servo tuo, et sollicitus es de Domino tuo? securus es de domo tua, et sollicitus de coelo? Sed ego, inquis, quomodo pono in coelo? Dedi tibi consilium: ubi dico, pone: quomodo perveniat ad coelum, nolo scias. Pone in manibus pauperum, da egentibus: quid ad te quomodo perveniat? Non perducam quod ego accipio? An oblitus es, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40)? Si haberet quispiam amicus tuus quosdam lacus vel cisternas, et quaeque receptacula fabricarum ad servandum aliquem liquorem vel vini vel olei, quaereres ubi absconderes vel servares fructus tuos, et diceret tibi, Ego tibi servo: haberetque ad illa receptacula occultos canales quosdam transitusque, ut per hos clanculo iret quod palam funderetur: et diceret tibi, Quod habes, hic funde: videres autem tu non esse illum locum ubi ponere cogitabas, et timeres fundere: ille qui sciret machinamenta quaedam occulta locorum suorum, non tibi diceret, Funde securus, hinc illuc pervenit; non vides qua, sed crede mihi, qui fabricavi? Fabricavit enim per quem facta sunt omnia, mansiones omnibus nobis: illuc vult praecedere quod habemus, ne hoc in terra perdamus. Cum autem servaveris in terra, dic mihi cui congregabis ea? Filios habes: unum plus numera, et da aliquid et Christo. Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea: vane conturbatur.

13. [vers. 8.] Et nunc: quando, inquit iste Idithun respiciens vanitatem quamdam, suspiciens veritatem quamdam, in medio positus quiddam sub se habens, quiddam supra se (sub se habet unde transilivit, supra se habet quo se extendit): Et nunc, ait, quando quiddam transilivi, quando multa calcavi, quando temporalibus jam non teneor; nondum sum perfectus, nondum accepi. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Ergo, [PL36.425] Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Ipse est exspectatio mea, qui dedit omnia ista quae contemnam: ipse mihi dabit et se, qui est super omnia, et per quem facta sunt omnia, et a quo factus sum inter omnia, ipse est exspectatio mea Dominus. Videtis Idithun, fratres, videtis quomodo exspectet. Nemo ergo se dicat perfectum hic: decipit se, fallit se, seducit se, non potest hic habere perfectionem. Et quid prodest, quia perdit humilitatem? Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Cum venerit, jam non exspectatur; tunc erit illa perfectio: nunc autem quantumcumque transilierit Idithun, adhuc exspectat. Et substantia mea ante te est semper. Jam proficiens, jam ad ipsum tendens, et esse aliquantum incipiens: ante te est semper substantia mea. Substantia autem ista et ante homines est. Aurum habes, argentum habes, mancipia, praedia, arbores, pecora, servos; haec videri et ab hominibus possunt: est quaedam substantia ante te semper. Et substantia mea ante te est semper.

14. [vers. 9.] Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. Multa transilivi, multa quidem transilivi: sed si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Multa transilivi; sed adhuc tundo pectus, et dico: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Tu ergo exspectatio mea, finis meus: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ab omnibus, non solum ab eis, ne revolvar in ea quae transilivi: sed ab omnibus omnino, propter quae mihi modo pectus tundens dico, Dimitte nobis debita nostra. Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: ita sapientem, et tenentem quod ait Apostolus, Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Cum enim se diceret nondum esse perfectum, ibi continuo secutus ait: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Quid est, Quotquot perfecti sumus? Jam dudum tu dixeras: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Sequere ordinem dictorum. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philip. III, 12-15). Ideo nondum perfectus, quia sequitur ad palmam supernae vocationis Dei, quam nondum invenit, ad quam nondum pervenit. Si autem non est perfectus, quia non illuc pervenit, quis nostrum perfectus est? Tamen sequitur et ait: Quotquot enim perfecti, hoc sapiamus. Tu non es perfectus, o Apostole, et nos perfecti? Sed excidit vobis, quia se modo perfectum dixit? Non enim ait, Quotquot perfecti, hoc sapiatis; sed, Quotquot, inquit, perfecti, hoc sapiamus: cum paulo ante dixisset, Non quia jam acceperim aut jam perfectus sim. Aliter ergo hic non potes esse perfectus, nisi scias, hic te non esse posse perfectum. Haec ergo erit perfectio tua, sic te quaedam transilisse, ut ad quaedam properes; sic quaedam te transilisse, ut restet aliud ad quod omnibus transactis transiliendum est. Haec tuta fides est. Nam quisquis se [PL36.426] jam pervenisse putat, in alto se ponit, ut cadat.

15. Quia ergo ita sapio, quia me et imperfectum dico et perfectum: imperfectum quidem, quia nondum aliquid accepi quod volo; perfectum autem, quia scio hoc ipsum quod mihi desit: quia ergo sic sapio, quia humana contemno, quia laetari in rebus pereuntibus nolo, quia irrideor ab avaro jactante se quod sit prudens, et me irridente quod desipiam, quia sic ago, quia hanc viam carpo: Opprobrium, inquit, insipienti dedisti me. Inter eos me vivere voluisti, inter eos praedicare veritatem, qui amant vanitatem; et non possum nisi irrideri ab eis: quia spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus (I Cor. IV, 9); Angelis laudantibus, hominibus opprobrantibus: imo et Angelis laudantibus et vituperantibus, et hominibus laudantibus et vituperantibus. A dextris et a sinistris habemus arma, in quibus militamus, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces (II Cor. VI, 7, 8). Haec apud Angelos, haec apud homines: quia et apud Angelos sunt sancti Angeli, quibus bene vivendo placeamus; et sunt praevaricatores angeli, quibus bene vivendo displiceamus: et inter homines sunt sancti viri, quibus placeat vita nostra; sunt nequissimi homines, qui irrideant bonam vitam nostram. Et haec arma sunt, illa dextra, illa sinistra; utraque tamen arma sunt: utrisque armis, et dextris et sinistris utor, et laudantibus et vituperantibus, et honorem deferentibus et ignominiam irrogantibus: in his utrisque armis confligo cum diabolo, utrisque eum ferio: prosperis, si non corrumpor; adversis, si non frangor.

16. [vers. 10, 11.] Dedisti ergo me opprobrium insipienti. Obsurdui, et non aperui os meum. Sed contra insipientem obsurdui, et non aperui os meum. Cui enim dicerem quod agitur in me? Audiam enim quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo (Psal. LXXXIV, 9): sed non est pax impiis, dicit Dominus (Isai. XLVIII, 22). Obsurdui et non aperui os meum. Quoniam tu es qui fecisti me. Ideo non aperuisti os tuum, quia Deus est qui fecit te? Mirum est. Os enim tibi Deus non fecit ad loquendum? Qui plantavit aurem, non audit? qui finxit oculum, non videt (Psal. XCIII, 9)? Os tibi Deus ad loquendum dedit: et dicis, Obsurdui, et non aperui os meum: quoniam tu es qui fecisti me? An Quoniam tu es qui fecisti me, posteriorem versum pertinet? Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua. Quoniam tu es qui fecisti me, noli exterminare me: tantum caede ut proficiam, non ut deficiam: tantum tunde ut producar, non ut comminuar. Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua.

17. [vers. 12.] A fortitudine manus tuae ego defeci in argutionibus: hoc est, cum argueres me, defeci. Et arguere tuum quid est, nisi quod sequitur? Pro iniquitate erudisti hominem, et contabescere fecisti sicut araneam animam meam. Multum est quod intelligit iste Idithun: si quis cum illo intelligat, si quis cum illo transiliat. Dicit enim in argutionibus Dei se defecisse, et vult a se amoveri flagella, quoniam ipse est qui fecit [PL36.427] illum. Qui fecit, ipse reficiat; et qui creavit, ipse recreet. Sed tamen quod ita defecit, ut velit se et recreari et reformari, sine causa putamus, fratres, factum fuisse? Pro iniquitate, inquit, erudisti hominem. Totum quod defeci, quod infirmus sum, quod de imo clamo, hoc totum pro iniquitate: et in hoc erudisti, non damnasti: Pro iniquitate erudisti hominem. Audi hoc planius ex alio psalmo: Bonum est mihi, quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71). Et humiliatus sum, et bonum est mihi: et poena est, et gratia est. Quid servat post poenam, qui per gratiam exhibet poenam? Ipse enim est de quo dictum est, Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 6): et, Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Pro iniquitate erudisti hominem. Et quod scriptum est, Qui fingis dolorem in praecepto (Psal. XCIII, 20), Deo dici nonnisi a transiliente potuit; quia nonnisi a transiliente videri potuit. Fingis, inquit, dolorem in praecepto, de dolore praeceptum mihi facis. Formas ipsum dolorem meum: non eum relinquis informem, sed formas illum: et formatus dolor meus inflictus a te praeceptum mihi erit, ut liberer a te. Fingis enim, dictum est, dolorem, formas dolorem, plasmas dolorem, non simulas dolorem: quomodo fingit artifex, unde et figulus dicitur a fingendo. Ergo, Pro iniquitate erudisti hominem. Video me in malis, video me in poena, et apud te non video iniquitatem. Si ergo ego in poena sum et apud te iniquitas non est, nonne restat ut pro iniquitate erudieris hominem?

18. Et quomodo, erudisti? Dic ipsam eruditionem, o Idithun, quomodo eruditus es? Et tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Haec est eruditio. Quid tabidius aranea? Animal ipsum dico. Quanquam et ipsis telis aranearum quid tabidius? Attende et ipsum animal quam tabidum est. Pone supra leviter digitum, ruina est: nihil omnino tabidius. Talem fecisti animam meam, inquit, erudiendo me pro iniquitate. Quando eruditio infirmum fecit, quaedam fortitudo erat vitium. Video quosdam praevolasse, et intellexisse: sed a celerioribus non sunt deserendi tardiores, ut pariter viam sermonis carpant. Hoc dixi, hoc intelligite: Si eruditio justi Dei hanc infirmitatem fecit, fortitudo quaedam erat vitium. Fortitudine quadam displicuit homo, ut erudiretur infirmitate: quia superbia quadam displicuit, ut erudiretur humilitate. Fortes se esse dicunt omnes superbi. Ideo vicerunt multi ab oriente et occidente venientes, ut recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum: quare vicerunt? Quia fortes esse noluerunt. Quid est, fortes esse noluerunt? De se praesumere timuerunt: justitiam suam non constituerunt, ut justitiae Dei subjicerentur (Rom. X, 3). Denique quando dixit Dominus hoc, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum, filii autem regni, id est Judaei ignorantes [PL36.428] justitiam Dei, et suam volentes statuere, ibunt in tenebras exteriores; recordamini fidem illam Centurionis unius ex populo gentium, ita in se infirmi, ita non fortis ut diceret: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Non erat dignus qui Christum domo reciperet, et jam corde receperat. Etenim magister ille humilitatis, Filius hominis jam invenerat in ejus pectore ubi caput reclinaret. Ad hoc verbum Centurionis Dominus respiciens, ad sequentes se dixit: Amen dico vobis, in nullo inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 8-12). Hunc infirmum invenit, Israelitas fortes invenit, ut inter utrosque diceret: Non est opus medicus sanis, sed male habentibus (Id. IX, 12). Propter hoc ergo, id est propter hanc humilitatem, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores. Ecce mortales estis, ecce carnem putrescentem portatis, et sicut unus ex principibus cadetis: sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 7), et cadetis sicut diabolus. Quid vobis prodest medicina mortalitatis? Superbus diabolus, tanquam angelus non habens carnem mortalem: tu autem qui accepisti mortalem carnem, et nec hoc tibi prodest, ut tanta infirmitate humilieris, sicut unus ex principibus cades. Ipsa est ergo gratia beneficii Dei prima, redigere nos ad confessionem infirmitatis, ut quidquid boni possumus, quidquid potentes sumus, in illo simus: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quando infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Pro iniquitate erudisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam meam.

19. Verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens. Redit ad illud quod paulo ante commemoravit: quamvis hic proficiat, vane conturbatur omnis homo vivens: vivens utique in incerto. Quis enim vel de ipso bono suo securus est? Vane conturbatur. Jactet in Dominum curam suam (Psal. LIV, 23), in illum jactet quidquid sollicitus est, ipse nutriat, ipse custodiat. Quid enim in hac terra certum est, nisi mors? Considerate omnia omnino vel bona vel mala vitae hujus, vel in ipsa justitia, vel in ipsa iniquitate: quid hic certum est, nisi mors? Profecisti: quid sis hodie, scis; quid futurus sis crastino, nescis. Peccator es: quid sis hodie, scis; quid sis crastino, nescis. Speras pecuniam; incertum est an proveniat. Speras uxorem; incertum est an accipias, vel qualem accipias. Speras filios; incertum est an nascantur: nati sunt; incertum est an vivant: vivunt, incertum est an proficiant, an deficiant. Quocumque te verteris, incerta omnia: sola mors certa. Pauper es; incertum est an ditescas: indoctus; incertum est an erudiaris: imbecillus; incertum est an convalescas. Natus es; certum est quia morieris: et in hoc ipso quia mors ipsa certa est, dies mortis incertus est. Inter haec incerta, ubi sola mors certa, cujus etiam hora incerta, et sola multum cavetur, quae nullo modo devitatur, omnis homo vivens vane conturbatur.

[PL36.429] 20. [vers. 13.] Ergo inter haec jam transiliens, jam in quibusdam superioribus agens, haec ima contemnens, inter haec positus, Exaudi, inquit, orationem meam. De quibus gaudeam, de quibus gemam? De transactis gaudeo, pro his quae restant gemo. Exaudi orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Numquid enim quia tanta transilivi, quia tanta transcendi, jam non fleo? Nonne multo magis fleo? Quia qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I, 18). Nonne quanto magis quod abest desidero, tanto magis donec veniat gemo, tanto magis donec veniat fleo? Nonne tanto magis, quanto magis crebrescunt scandala, quanto magis abundat iniquitas, quanto magis refrigescit charitas multorum (Matth. XXIV, 12)? Dico, Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1)? Exaudi orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas a me. Ne obsurdescam in aeternum. Ne sileas a me: audiam te. Occulte enim dicit Deus, multis in corde loquitur: et magnus ibi sonus in magno silentio cordis, quando magna voce dicit, Salus tua ego sum. Dic, inquit, animae meae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Ab hac voce, qua dicit Deus animae, Salus tua ego sum, optat ne sileatur ab illo. Ne sileas a me.

21. Quoniam inquilinus ego sum apud te. Sed apud quem inquilinus? Apud diabolum cum essem, inquilinus eram, sed malum domnaedium habebam: nunc autem jam quidem apud te, sed adhuc inquilinus. Quid est, inquilinus? Unde migraturus sum, non ubi perpetuo mansurus. Ubi perpetuo sum mansurus, dicatur domus mea: unde migraturus sum, inquilinus sum: sed tamen apud Deum meum sum inquilinus, apud quem domo accepta mansurus sum. Sed quae domus est, quo migrandum est ex hoc inquilinatu? Recognoscite illam domum, de qua dicit Apostolus: Habitationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Si domus haec aeterna est in coelis, cum ad eam venerimus, inquilini non erimus. Quomodo enim eris inquilinus in aeterna domo? Hic autem ubi dicturus est Dominus domus, Migra, et quando dicturus est nescis, paratus esto. Desiderando autem domum aeternam paratus eris. Nec succenseas ei, quia cum vult dicit, Migra. Non enim cautionem tecum fecit, et placito quodam se obstrinxit, et conductor domus accessisti certa pensione ad certum tempus: quando vult Dominus ejus, migraturus es. Ideo [PL36.430] enim gratis manes. Quia inquilinus ego sum apud te, et peregrinus. Ergo ibi patria, ibi domus: inquilinus apud te, et peregrinus. Et hic subauditur apud te. Multi enim peregrini sunt cum diabolo: qui autem jam crediderunt et fideles sunt, peregrini quidem sunt, quia nondum ad illam patriam domumque venerunt, sed tamen apud Deum sunt. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: et ambimus, sive hic manentes, sive peregrinantes, placentes illi esse (II Cor. VI, 9). Et peregrinus et inquilinus: sicut omnes patres mei. Si ergo sicut omnes patres mei, dicturus sum me non migraturum, cum illi migraverint? Alia conditione mansurus sum, quam illi manserunt?

22. [vers. 14.] Quid ergo restat ut petam, quia hinc sine dubio migraturus sum? Remitte mihi ut refrigerer priusquam eam. Vide, vide Idithun, quos nodos habeas remittendos tibi, quibus remissis refrigerari vis priusquam eas. Habes enim aliquos aestus, a quibus vis refrigerari, et dicis, Refrigerer; et dicis, Remitte mihi. Quid remittet tibi, nisi forte illum scrupulum ubi dicis, et unde dicis: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12)? Remitte mihi priusquam eam, et amplius jam non ero. Immunem me fac a peccatis priusquam eam, ne cum peccatis eam. Remitte mihi, ut requiescam in conscientia mea, ut exonerata sit aestu sollicitudinis: qua sollicitudine curam gero pro peccato meo. Remitte mihi ut refrigerer, ante omnia, priusquam eam, et amplius jam non ero. Si enim mihi non remiseris ut refrigerer, ibo et non ero. Priusquam eam: quo si iero, jam non ero. Remitte mihi ut refrigerer. Est quaestio oborta, quomodo jam non erit. Ecce jam non it ad requiem? Quod avertat Deus ab Idithun! Ibit enim plane Idithun, ad requiem ibit. Sed fac aliquem iniquum, non Idithun, non transilientem; hic thesaurizantem, incubatorem, iniquum, superbum, jactantem, elatum, pauperis ante januam jacentis contemptorem: nonne et ipse erit? Quid est ergo, non ero? Si enim dives ille non erat, quis est qui ardebat? quis est qui guttam aquae de digito Lazari stillari in linguam suam desiderabat? quis est qui dicebat: Pater Abraham, mitte Lazarum (Luc. XVI, 24)? Utique qui loqueretur erat, et qui arderet erat: et qui resurgat in finem, et qui cum diabolo aeterno igne damnetur. Quid est ergo, non ero, nisi respiciat iste Idithun, quid est esse, et non esse? Videbat enim illum finem, quo corde poterat, qua mentis acie valebat, quem sibi ostendi desideraverat dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Videbat numerum dierum suorum qui est: attendebat infra omnia quae sunt, in comparatione illius esse, non esse; et se non esse dicebat. Illa enim permanent; ista mutabilia sunt, mortalia, fragilia: et dolor ipse aeternus, plenus corruptionis, ad hoc non finitur, ut sine fine finiatur. Respexit ergo beatam illam regionem, beatam patriam, beatam domum, ubi participes sunt sancti vitae sempiternae atque incommutabilis [PL36.431] veritatis: et timuit extra ire, ubi non est esse; ibi desiderans esse, ubi est summum esse. Propter hanc ergo comparationem inter utrumque constitutus, adhuc timens dicit: Remitte mihi, ut refrigerer priusquam eam, et amplius jam non ero. Si enim mihi non remiseris peccata, ibo in aeternum abs te. Et a quo ibo in aeternum? Ab illo qui dixit, Ego sum qui sum: ab illo qui dixit, Dic filiis Israel, Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Ab eo ergo qui vere est qui in contrarium pergit, ad non esse pergit.

23. Itaque fratres mei, etsi onerosus fui labori corporis vestri, ferte; quia et ego laboravi: et vere dico, quia istum laborem vos vobis facitis. Si enim sentirem vos fastidire quod dicitur, cito tacerem.

Okuyucu tepkileri

Notlar

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 397-431 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Kullanıcı tarafından yayınlandı: Rodion Vlasov
Sayfa oluşturma tarihi: 2026-11-22, Güncelleme: 2026-11-22