SERMO AD PLEBEM

1. Psalmum, fratres, cum cantaretur, audistis; brevis est, nec obscurus: quasi securitatem dederim, ne laborem timeatis. Videamus tamen attentius, et quanto liberius, tanto diligentius, quid sibi velint ea ipsa quae aperte sonant, ut quantum Dominus donare dignatur, spiritualiter intelligantur. Vox Dei quolibet organo sonans, tamen vox Dei; neque enim delectat aures ejus, nisi vox ejus: nam et nos cum loquimur, tunc eum delectamus, cum ipse de nobis loquitur.

2. [vers. 1.] Psalmus in confessione: sic inscribitur, hic est titulus ejus, Psalmus in confessione. Pauci versus sunt, magnarum rerum gravidi: pariant semina in cordibus vestris, ut paretur horreum messi dominicae. Psalmus iste in confessione hoc nobis jubet, ad hoc nos hortatur, ut jubilemus Deo. Nec hortatur velut aliquem unum angulum terrae, aut unam aliquam habitationem congregationemve hominum; sed quia ubique novit se seminasse benedictionem, undique exigit jubilationem.

3. [vers. 2.] Jubilate ergo Domino, universa terra. Numquid modo vocem meam audit universa terra? Et tamen hanc vocem audivit universa terra. Jam jubilat Domino universa terra; et quae adhuc non jubilat, jubilabit. Pertendens enim benedictio, incipiente Ecclesia ab Jerusalem per omnes gentes (Luc. XXIV, 47), impietatem ubique prosternit, pietatem ubique construit: et mixti sunt boni malis, et mali per omnem terram, et boni per omnem terram. In malis murmurat omnis terra, in bonis jubilat omnis terra. Quid est ergo jubilare? Multum enim nos attentos facit ad hoc verbum et praesentis psalmi titulus, quia inscribitur, In confessione. Quid est, in confessione jubilare? Est alterius cujusdam psalmi sententia dicentis, Beatus populus qui intelligit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16): profecto magnum aliquid est, quod intellectum beatos facit. Dominus ergo Deus noster beatificator hominum, det mihi intelligere quod dicam, det vobis intelligere quod auditis: Beatus populus qui intelligit jubilationem. Curramus ergo ad hanc beatitudinem, intelligamus jubilationem, non eam [PL37.1272] sine intellectu fundamus. Quid opus est jubilare et obtemperare huic psalmo dicenti, Jubilate Deo, omnis terra, et non intelligere jubilationem, ut vox nostra sola jubilet, et cor non jubilet? Sonus enim cordis, intellectus est.

4. Quod nostis dicturus sum. Qui jubilat, non verba dicit, sed sonus quidam est laetitiae sine verbis: vox est enim animi diffusi laetitia, quantum potest, exprimentis affectum, non sensum comprehendentis. Gaudens homo in exsultatione sua, ex verbis quibusdam quae non possunt dici et intelligi, erumpit in vocem quamdam exsultationis sine verbis; ita ut appareat eum ipsa voce gaudere quidem, sed quasi repletum nimio gaudio, non posse verbis explicare quod gaudet: Animadvertite hoc in eis qui cantant etiam non honeste. Non enim talis erit jubilatio nostra, qualis illorum est; nos enim in justificatione jubilare debemus, illi autem jubilant in iniquitate: itaque nos in confessione, illi in confusione. Tamen ut hoc quod dico intelligatis, imo recordemini rem cognitam, maxime jubilant qui aliquid in agris operantur; copia fructuum jucundati vel messores, vel vendemiatores, vel aliquos fructus metentes, et in ipsa fecunditate terrae et feracitate gaudentes, exsultando cantant; et inter cantica quae verbis enuntiant, inserunt voces quasdam sine verbis in elatione exsultantis animi, et haec vocatur jubilatio. Si quis forte propterea non recognoscit, quia nunquam advertit, advertat de caetero. Atque utinam non inveniat quos advertat, ne Deus inveniat quos evertat. Sed tamen quia non quiescunt nasci spinae, in male exsultantibus advertamus jubilationem improbandam, et offeramus Deo jubilationem coronandam.

5. Quando ergo nos jubilamus? Quando laudamus quod dici non potest. Attendimus enim universam creaturam, terram et mare, et coelum, et omnia quae in eis sunt: attendimus singula habere origines et causas suas, seminum vim, nascendi ordinem, permanendi modum, intereundi decessum, currere volumina saeculorum sine ulla perturbatione, stellas volvi quodam modo ab oriente in occidentem, peragere cursus annorum, videmus dimensiones mensium, distentiones horarum; inque his omnibus nescio quid invisibile, quod spiritus vel anima dicitur, inesse omnibus animantibus ad appetendam voluptatem fugiendamque molestiam, ad conservandam incolumitatem suam vestigium quoddam unitatis; inesse etiam homini commune quiddam cum Angelis Dei; non cum pecoribus, sicut est vivere, audire, videre, et caetera, sed quod intelligat Deum, quod ad mentem proprie pertineat, quod sicut oculus albam et nigrum, ita aequitatem iniquitatemque discernat. In hac tota consideratione creaturae, quam nominare utcumque et percurrere potuimus, interroget se anima: Quis fecit haec omnia? quis creavit haec? quis in his teipsam? Quid sunt ista quae consideras? quid [PL37.1273] tu quae consideras? Quis ille qui fecit consideranda et considerantem? quis est iste? Dic illum; ut dicas illum, cogita illum. Potes enim aliquid cogitare, et forte non potes dicere; nullo modo autem poteris dicere quod non potueris cogitare. Ergo cogita illum priusquam dicas illum; ut cogites illum, accede ad illum. Quod enim vis bene videre, ut habeas quod loquaris, accedis ut inspicias, ne forte longe videndo fallaris. Sed ut oculis ista corpora, sic ille mente conspicitur, corde attenditur et videtur. Et ubi est cor unde ille videatur? Beati, ait, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Audio, credo, ut possum intelligo, corde videri Deum, nec posse nisi mundo corde conspici; sed audio aliam Scripturam: Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Attendi ergo universam creaturam, quantum potui; corporalem animadverti in coelo et in terra, spiritualem autem in meipso qui loquor, qui membra vegeto, qui vocem intendo, qui linguam moveo, qui verba pronuntio, sensusque discerno. Et quando comprehendo me in me? Unde ergo possum quod supra me? Promittitur tamen cordi humano visio Dei, et indicitur quaedam operatio mundandi cordis; hoc dicitur ab Scriptura: Para unde videas quod amas, antequam videas. Audito enim Deo et nomine ejus, cui non dulce est quod audit, nisi impio multum remoto, multum longe facto? Quoniam ecce, inquit, qui longe faciunt se abs te, peribunt; sequitur, Perdidisti omnem qui fornicatur abs te (Psal. LXXII, 27). Nobis autem quid? Quia illi longe, et ideo in tenebris, et ita sauciatis oculis in tenebris, ut lumen non solum non desiderent, sed etiam perhorrescant; nobis in longinquo inventis quid dicitur? Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Ut autem accedas et illumineris, displiceant tibi tenebrae tuae; damna quod es, ut merearis esse quod non es. Es iniquus, esse debes justus: nunquam justitiam percepturus es, si adhuc tibi placet iniquitas. Contere illam in corde tuo, et munda; expelle illam de corde tuo, ubi vult habitare quem vis videre. Accedit ergo utcumque anima humana, interior homo recreatus ad imaginem Dei, quia creatus ad imaginem Dei; qui tanto erat longe factus, quanto ierat in dissimilitudinem. Non enim locorum intervallis acceditur ad Deum, aut receditur a Deo: dissimilis factus, longe recessisti; similis factus, proxime accedis. Vide quomodo nos vult accedere Dominus, faciens primo similes, ut accedamus. Estote, ait, sicut Pater vester qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Disce diligere inimicum, si vis cavere inimicum. Inquantum autem in te charitas crescit, efficiens te et revocans te ad similitudinem Dei, pertendit [PL37.1274] usque ad inimicos; ut sis ei similis qui facit solem suum oriri, non super bonos tantum, sed super bonos et malos; et pluit, non super justos tantum, sed super justos et injustos. Quantum accedis ad similitudinem, tantum proficis in charitate, et tanto incipis sentire Deum. Et quem sentis? qui venit ad te, an ad quem tu redis? Nam ille nunquam discessit a te: recedit a te Deus, cum tu recedis a Deo. Praesentia sunt caecis omnia, sicut videntibus: uno loco stans caecus et videns, iisdem formis rerum uterque circumfunditur; ille est praesens rebus, ille absens: ex duobus uno loco stantibus, unus est praesens, alius absens; non rebus ipsis ad alterum accedentibus et ab altero recedentibus, sed propter dissimilitudinem oculorum suorum. Ille qui caecus dicitur, quia exstinctum est ibi quod contemperari solet luci cuncta vestienti, frustra est praesens rebus quas non videt; imo rectius absens quam praesens dicitur: ubi enim non est sensus ejus, recte dicitur absens; hoc est enim absentem esse, sensu abesse. Sic et Deus ubique praesens est, ubique totus. Sapientia ejus attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Quod autem Deus Pater, hoc Verbum ejus et Sapientia ejus, lux de luce, Deus de Deo. Quid ergo optas videre? Non est a te longe quod vis videre. Apostolus dicit equidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in ipso enim vivimus et movemur et sumus (Act. XVII, 27, 28). Quanta ergo miseria est; longe esse ab eo qui ubique est?

6. Esto ergo similis pietate, et diligens cogitatione: quoniam invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20); ea quae facta sunt intuere, mirare, quaere auctorem. Si dissimilis sis, repelleris; si similis, exsultabis. Et cum accedere coeperis similis, et persentiscere Deum, quantum in te charitas crescit, quia et charitas Deus est (I Joan. IV, 8), senties quiddam quod dicebas, et non dicebas. Ante enim quam sentires, dicere te putabas Deum: incipis sentire, et ibi sentis dici non posse quod sentis. Cum autem ibi didiceris dici non posse quod sentis, tacebis, non laudabis? Ergo mutus eris in laudibus Dei, et gratiarum actionem non reddes ei qui voluit se notum tibi facere? Laudabas, cum quaereres; silebis, cum inveneris? Nullo pacto; non eris ingratus. Debetur honor, debetur reverentia, debetur magna laudatio. Attende te qui sis, terra et cinis: vide quis meruerit, quid videre; vide quis, quid, homo Deum. Agnosco non meritum hominis, sed misericordiam Dei. Lauda ergo miserantem. Quomodo, inquis, laudabo? Modicum ipsum quod sentire possum ex parte in aenigmate per speculum (I Cor. XIII, 12), jam explicare non possum. Audi ergo Psalmum: Jubilate Domino, omnis terra. Intellexisti jubilationem omnis terrae, si jubilas Domino. Domino jubila; noli jubilationem tuam in alias atque alias res dividere. Postremo caetera dici possunt utcumque. [PL37.1275] ille solus est ineffabilis, qui dixit, et facta sunt omnia. Dixit, et facti sumus: sed nos eum dicere non possumus (Psal. XXXII, 9). Verbum ejus quo dicti sumus, Filius ejus est: ut a nobis utcumque infirmis diceretur, factus est infirmus. Jubilationem pro verbo possumus dicere, verbum pro verbo non possumus. Jubilate ergo Domino, omnis terra.

7. Servite Domino in jucunditate. Omnis servitus amaritudine plena est: omnes conditione servili obligati et serviunt, et murmurant. Nolite timere illius Domini servitutem: non erit ibi gemitus, non murmur, non indignatio; nemo se petit inde venalem, quia dulce est quod redempti omnes sumus. Magna felicitas, fratres, esse in ista domo magna servum, etsi cum compedibus. Noli timere, serve compedite, confitere Domino: meritis tuis attribue compedes tuas; confitere in compedibus, si vis ut in ornamenta vertantur. Non frustra, nec sine exauditione dictum est, Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum (Psal. LXXVIII, 11). Servite Domino in jucunditate. Libera servitus est apud Dominum; libera servitus, ubi non necessitas, sed charitas servit. Vos, inquit, in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis; sed per charitatem spiritus servite invicem (Galat. V, 13). Servum te charitas faciat quia liberum te veritas fecit. Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32). Simul es et servus et liber: servus, quia factus es; liber, quia amaris a Deo a quo factus es: imo etiam inde liber, quia amas eum a quo factus es. Noli servire cum murmure; non enim id agunt murmura tua, ut non servias, sed ut malus servus servias. Servus es Domini, libertus es Domini; non te sic quaeras manumitti, ut recedas de domo manumissoris tui.

8. Servite Domino in jucunditate. Plena erit illa et perfecta jucunditas, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54): tunc erit perfecta jucunditas, tunc illa perfecta jubilatio, tunc laus sine defectu, tunc amor sine scandalo, tunc fructus sine timore, tunc vita sine morte. Quid hic? nullumne gaudium? Si nullum gaudium, nulla jubilatio: quomodo, Jubilate Domino, universa terra? Est plane et hic gaudium; de spe futurae vitae gustatur hic unde ibi satiemur. Sed necesse est ut multa perferant frumenta inter zizania: sunt grana inter paleam (Matth. III, 12; et XIII, 30), est lilium inter spinas. Quid enim audit Ecclesia? Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Non dictum est, In medio alienarum; sed, in medio filiarum. O Domine, quomodo consolaris, quomodo confortas, quomodo terres? Quid est quod dicis? Sicut lilium in [PL37.1276] medio, quarum spinarum? Ita proxima mea in medio, quarum filiarum? quas dicis spinas, ipsas filias? Respondet: Spinae sunt propter mores suos; filiae, propter sacramenta mea. Utinam ergo inter gemitus alienorum gemeretur; minus gemeretur. Ille est major gemitus, Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Psalmi voces sunt: qui Litteras nostras novit, sequitur; qui non novit, discat, ut sequatur. Si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo: tu vero unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 13-15). Quos dulces cibos nobiscum capiunt, qui nobiscum semper futuri non sunt? quos dulces cibos, nisi, Gustate et videte quam dulcis est Dominus (Psal. XXXIII, 8)? Inter illos necesse est gemamus.

9. Sed quo se separaturus est christianus, ut non gemat inter falsos fratres? Quo iturus est? quid facturus? Solitudines petat? Sequuntur scandala. Separaturus est se qui bene proficit, ut nullum omnino hominem patiatur? Quid si et ipsum, antequam proficeret, nemo vellet pati? Si ergo, quia proficit, nullum hominem vult pati, eo ipso quo non vult aliquem hominem pati, convincitur quod non profecerit. Intendat Charitas vestra: Sustinentes invicem, ait Apostolus, in dilectione, satagentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Sustinentes invicem: non habes quod in te alius sustineat? Miror si non est: sed ecce non sit; eo robustior es ad caeteros sustinendos, quo jam non habes quod in te alii sustineant. Non sustineris, sustine caeteros. Non possum, inquis. Ergo habes quod et in te alii sustineant. Sustinentes invicem in dilectione. Tu deseris res humanas, et segregas te, ut nemo te videat; cui proderis? Tu ad hoc pervenisses, si nullus tibi profuisset? An quia veloces pedes tibi videris habuisse ad transeundum, praecisurus es pontem? Exhortor omnes, vox Dei omnes hortatur: Sustinentes invicem in dilectione.

10. Separabo me, inquit aliquis, cum paucis bonis; cum illis mihi bene erit. Nam nulli prodesse impium et crudele est. Non me hoc docuit Dominus meus. Non enim damnavit servum qui intervertit quod accepit, sed qui non erogavit. Intelligatur poena interversoris ex poena pigri. Serve nequam et piger, ait Dominus damnans: non ait, Intervertisti pecuniam meam; non ait, Dedi tibi, et non mihi quod dedi integrum reddidisti: Quia non crevit, quia non erogasti, inde, inquit, te puniam (Matt. XXV, 14-30). Avarus est Deus salutis nostrae. Ergo separabo me, inquit, cum paucis bonis: quid mihi est rationem habere cum turbis? Bene: pauci ipsi boni, de quibus turbis sunt eliquati? Si tamen jam ipsi pauci, omnes boni: tamen bona cogitatio humana, laudabilis, esse cum talibus qui elegerunt vitam quietam; remoti a strepitu populari, a [PL37.1277] turbis inquietis, a magnis fluctibus saeculi, tanquam in portu sunt. Jam ergo ibi gaudium illud? jam ibi jubilatio illa quae promittitur? Nondum; sed adhuc gemitus, adhuc sollicitudo tentationum. Habet enim alicunde et portus aditum: si portus aditum ex nulla parte haberet, nulla in eum navis intraret; oportet ergo ut ex aliqua parte pateat: aliquando autem per eam partem qua patet, ventus irruit; et ubi scopuli non sunt, naves se invicem collisae confringunt. Ubi ergo securitas, si nec in portu? Et tamen utcumque feliciores in portu quam in pelago, fatendum est, concedendum est, verum est. Ament se, naves in portu bene sibi applicentur, non sibi collidantur: servetur ibi parilitas aequabilitatis, constantia charitatis; et quando forte ventus ex illa parte qua patet, irruerit, sit ibi cauta gubernatio.

11. Nam quid dicturus est mihi quisquis talibus locis forte praeest, imo servit fratribus, in his quae monasteria dicuntur? quid dicturus est? Cautus ero, nullum malum admittam. Quomodo nullum malum admittes? Nullum hominem malum, nullum fratrem malum intrantem admissurus sum; cum paucis bonis bene mihi erit. Ubi cognoscis quem forte vis excludere? Ut cognoscatur malus, intus probandus est: quomodo ergo excludis intraturum, qui postea probandus est, et probari nisi intraverit non potest? Repelles omnes malos? Dicis enim, et nosti inspicere. Omnes nudis cordibus ad te veniunt? Qui intraturi sunt, ipsi se non noverunt; quanto minus tu? Multi enim sibi promiserunt quod impleturi essent illam vitam sanctam, in commune habentem omnia, ubi nemo dicit aliquid suum, quibus est una anima et cor unum in Deum (Act. IV, 32, 35): missi sunt in fornacem, et crepuerunt. Quomodo ergo cognoscis eum qui sibi ipse adhuc ignotus est? Excludes malos fratres a conventu bonorum? De corde tuo, quisquis ista dicis, omnes malas cogitationes, si potes, exclude: non intret in cor tuum vel suggestio mala. Non consentio, inquis. Sed intravit tamen, ut suggereret. Nam omnes munita corda habere volumus, ut nihil intret quod male suggeratur. Unde autem intret, quis novit? Et pugnamus quotidie in uno corde nostro; unus homo in corde suo cum turba luctatur. Suggerit avaritia, suggerit libido, suggerit voracitas, suggerit laetitia ista popularis; omnia suggerunt: ab omnibus se continet, omnibus respondet, et ab omnibus aversatur; difficile est ut non ab aliqua feriatur. Ubi ergo securitas? Hic nusquam; in ista vita nusquam, nisi in sola spe promissorum Dei. Ibi autem, cum illuc pervenerimus, perfecta securitas, cum clauduntur portae, et confirmantur vectes portarum Jerusalem (Psal. CXLVII, 13): ibi vere plena jubilatio et magnum gaudium. Modo autem ne securus laudes quamlibet vitam; ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30).

[PL37.1278] 12. Hinc autem falluntur homines, ut vel non suscipiant meliorem vitam, vel temere aggrediantur; quia et cum laudare volunt, sic laudant, ut non ibi dicant mala quae mixta sunt; et qui vituperare volunt, tam invido animo et perverso vituperant, ut claudant oculos adversus bona, et sola mala quae ibi vel sunt vel putantur, exaggerent. Inde fit ut unaquaeque professio male laudata, id est non caute laudata, cum invitaverit homines laude sua, inveniant illi qui illuc veniunt, aliquos quales ibi esse non credebant; et offensi a malis, resiliant a bonis. Fratres, disciplinam istam ad vitam vestram conferte, et sic audite ut vivatis. Laudatur, ut generaliter dicam, Ecclesia Dei: magni homines Christiani, soli Christiani, magna Catholica; diligunt se omnes, impendunt sibi quisque quod possunt, orationibus, jejuniis, hymnis vacatur per totum orbem terrarum, una consensione pacis laudatur Deus. Audit forte qui nescit tacitum esse de commixtis malis, venit laude invitatus, invenit commixtos malos, qui non illi praedicti sunt antequam veniret; offenditur a falsis christianis, refugit a veris christianis. Rursus odiosi, maledici, irruunt in vituperationem: Quales Christiani? qui Christiani? Avari, feneratores. Nonne ipsi sunt qui theatra et amphitheatra implent per ludos et per alia spectacula, qui implent ecclesias per dies festos? Ebriosi, voraces, invidi, insectatores alterutrum. Sunt tales, sed non soli tales. Et iste vituperator caeco animo tacet bonos; et ille laudator incauto animo tacet malos. Si autem sic laudatur in hoc tempore Ecclesia Dei, quomodo laudant Scripturae Dei, ecce quomodo nunc dixi, Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum: audit homo, considerat, placet illi lilium, intrat, adhaeret lilio, tolerat spinas; merebitur esse in laude et in osculis sponsi, qui dicit, Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Ita et in clericis. Laudatores clericorum intendunt ibi bonos ministros, fideles dispensatores, omnium toleratores, viscera sua impendentes his quos volunt proficere, non quaerentes quae sua sunt, sed quae Jesu Christi. Laudant haec, obliviscuntur quia mixti sunt malis. Rursus qui reprehendunt avaritiam clericorum, improbitates clericorum, lites clericorum, appetentes res alienas, ebriosos, voraces, jactant. Et tu invide vituperas, et tu incaute laudas: tu qui laudas, dic mixtos malos; tu qui vituperas, vide ibi et bonos. Sic et in illa vita communi fratrum, quae est in monasterio: Magni viri, sancti, quotidie in hymnis, in orationibus, in laudibus Dei, inde vivunt, cum lectione illis res est; laborant manibus suis, inde se transigunt; non avare aliquid petunt, quidquid eis infertur a piis fratribus, cum sufficientia et cum charitate utuntur; nemo sibi usurpat aliquid quod alter non habeat; omnes se diligunt, [PL37.1279] omnes invicem se sustinent. Laudasti, laudasti: qui nescit quid interius agatur, qui nescit quomodo illo vento intrante etiam naves se in portu collidunt, intrat quasi securitatem sperans, neminem quem toleret habiturus; invenit ibi fratres malos, qui mali inveniri non possent, nisi admitterentur (et necesse est ut primo tolerentur, ne forte corrigantur; nec excludi facile possunt, nisi prius fuerint tolerati): et fit ipse intolerandae impatientiae. Quis me huc quaerebat? Ego putabam quia charitas est hic. Et paucorum hominum molestia irritatus, dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reus voti non redditi. Jamvero cum inde exierit, fit et ipse vituperator et maledicus: et dicit ea sola quae quasi se pati non potuisse asseverat; et aliquando vera. Sed vera malorum toleranda sunt propter societatem bonorum. Dicit illi Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). Et quod est amplius, ructat indignationis malum odorem, unde absterreat intraturos; quia ipse cum intrasset, perdurare non potuit. Quales illi? Invidi, litigatores, neminem sustinentes, avari; ille ibi illud fecit, et ille ibi illud fecit. O male, quare taces bonos? Quos tolerare non potuisti, jactas: qui te malum toleraverunt, taces.

13. Merito illud, fratres charissimi, magnificum in Domini Evangelio, ex ore Domini: Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur: duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur (Matth. XXIV, 40, 41, et Luc. XVII, 34, 35). Qui sunt duo in agro? Quod dicit Apostolus: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Dei agricultura estis (I Cor. III, 6, 9). In agro laboramus. Duo in agro, clerici sunt: unus assumetur, et unus relinquetur; assumetur bonus, relinquetur malus. In molendino duae, ad plebes retulit. Quare in molendino? Quia devinctae saeculo, circuitu rerum temporalium, tanquam mola detinentur. Et inde una assumetur, et una relinquetur. Quae inde assumetur? Faciens opera bona, attendens indigentiam servorum Dei, indigentiam pauperum, in confessione fidelis, in laetitia spei certa, vigilans ad Deum, nulli imprecans mala, diligens quantum potest, non solum amicos, sed etiam inimicos, praeter uxorem suam non sciens aliquam, praeter maritum suum non sciens aliquem; assumetur et de molendino: quae autem aliter fuerit, relinquetur. Alii autem dicunt: Quietem volumus, neminem volumus pati, removemus nos a turbis; bene erit nobis in quadam securitate. Si quietem quaeris, quasi lectum quaeris, ut sine aliqua sollicitudine requiescas. Et inde unus assumetur, et unus relinquetur. Nemo vos fallat, fratres: si non vultis falli, et vultis amare fratres, scitote omnem professionem in Ecclesia habere fictos. [PL37.1280] Non dixi omnem hominem esse fictum, sed omnem professionem habere fictas personas: sunt christiani mali, sed sunt et boni. Quasi plures malos vides, quia palea sunt, et te ad grana pervenire non permittunt: sunt ibi et grana, accede, tenta, excute adhibe oris judicium. Invenis sanctimoniales indisciplinatas; numquid ideo sanctimonium reprehendendum est? Multae non stant in domibus suis, circumeunt domos alienas, curiose agentes, loquentes quae non oportet, superbae, linguatae (I Tim. V, 13), ebriosae: etsi virgines sunt, quid prodest integra caro, mente corrupta? Melius est humile conjugium, quam superba virginitas. Si enim nuberet, non haberet nomen unde extolleretur, et haberet frenum quo regeretur. Sed numquid propter virgines malas, damnaturi sumus sanctas et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34)? aut propter istas laudabiles, etiam illas improbandas laudare cogemur? Undique unus assumetur, et unus relinquetur.

14. [vers. 2.] Ergo, fratres, finiamus Psalmum, quia planus est. Servite Domino in jucunditate: vos alloquitur, quicumque in charitate omnia toleratis, et spe gaudetis. Servite Domino, non in amaritudine murmurationis, sed in jucunditate dilectionis. Intrate in conspectu ejus, in exsultatione. Facile est exsultare foris; in conspectu Dei exsulta. Non valde lingua exsultet; conscientia exsultet. Intrate in conspectu ejus, in exsultatione.

15. [vers. 3.] Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Quis nescit quia Dominus ipse est Deus? Sed de Domino dicit, quem non putabant homines Deum: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, Dominus ille non vobis vilescat: crucifixistis, flagellastis, sputis illinistis, spinis coronastis, veste ignominiosa vestistis, in ligno suspendistis, clavis confixistis, lancea percussistis, custodes ad sepulcrum posuistis; ipse est Deus. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse fecit nos, et non nos. Ipse fecit nos: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan I, 3). Quid est quod exsultatis? quid est quod superbitis? Alius vos fecit; et qui vos fecit, ipse a vobis patitur. Sed vos sic vos jactatis et gloriamini, et extollitis, quasi a vobis ipsis facti sitis. Bonum est vobis ut qui fecit vos, perficiat vos. Ipse fecit nos, et non nos. Non debemus superbire: totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus; quod in nobis nos fecimus, inde damnamur; quod in nobis ille fecit, inde coronamur. Ipse fecit nos, et non nos. Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. Oves et ovis: ipsae oves una ovis. Et quam amantissimum nostri pastorem habemus! Dimisit nonaginta novem, descendit quaerere unam, reportat in humeris suis (Luc. XV, 4, 5) redemptam sanguine suo. Securus mortuus est pastor pro ove, qui resurgens possidet ovem. Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.

16. [vers. 4, 5.] Intrate in portas ejus in confessione. [PL37.1281] In portis initium est; a confessione incipite. Inde Psalmus in confessione, ibi jubilate. Confitemini vos non factos a vobis, laudate eum a quo facti estis. Ab illo sit bonum tuum, a quo recedens fecisti malum tuum. Intrate in portas ejus in confessione. Intret grex in portas, non foris remaneat ad lupos. Et quomodo intret? In confessione. Porta, id est initium, confessio tibi sit. Unde in alio psalmo dicitur: Incipite Domino in confessione (Psal. CXLVI, 7). Quod illic, dicit, Incipite; hoc appellavit hic, portas: Intrate in portas ejus in confessione. Et quid, cum jam intraverimus, non confitebimur? Semper confitere, semper habes quod confitearis. Difficile est in hac vita, ut sic homo mutetur, ut nihil inveniatur in eo quod reprehendatur: opus est ut tu te reprehendas, ne ille reprehendat qui damnaturus est. Ergo et cum intraveris in atria, confitere. Quando non erit confessio peccatorum? In illa requie, in illa aequalitate Angelorum. Sed videte quid dixerim: Non erit confessio peccatorum. Non dixi, Non erit confessio: erit enim confessio laudis. Semper confiteberis, illum Deum, te creaturam; illum protectorem, te protectum. In illo quodammodo absconditus eris, sicut dictum est, Abscondes eos in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21). In atria ejus in hymnis confitemini ei. In portis confitemini; et in atria cum intraveritis, confitemini in hymnis. Hymni laudes sunt. Quando intras, te reprehende; cum intraveris, illum lauda. Aperite mihi portas justitiae, dicit in alio psalmo; ingrediens in eis confitear Domino (Psal. CXVII, 19). Numquid dixit, tum ingressus fuero, jam non confitebor? Etiam ingressus confitebitur. Quae enim peccata confitebatur Dominus noster Jesus Christus, quando ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25)? Illum laudans confitebatur, non se accusans.

17. Laudate nomen ejus, quia suavis est Dominus. Nolite putare quia deficitis in laudando. Laudatio vestra quasi manducatio erit: quantum laudatis, tantum vires acquiritis, et tantum dulcescit quem laudatis. Laudate nomen ejus, quia suavis est Dominus. In aeternum misericordia ejus. Non enim cum te liberaverit, desinet esse misericors: et ut protegat semper in aeternam vitam, misericordiae ejus est. In aeternum ergo misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus. Aut omnem generationem accipe quod dictum est, in generationem et generationem; aut in duabus generationibus, unam terrenam, alteram coelestem. Hic est generatio una quae parit mortales; altera quae parit aeternos. Veritas ejus et hic est, et ibi. Noli putare quia hic non est veritas ejus: si non hic esset veritas ejus, non diceret in alio psalmo: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12); nec ipsa Veritas diceret, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

IN PSALMUM C ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1.] Psalmus iste centesimus quod habe in primo versu, hoc in toto ejus corpore quaerere debemus. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Nemo sibi ad impunitatem blandiatur de misericordia Dei; quia est et judicium: et nemo in melius commutatus exhorreat judicium Dei; quia praecedit misericordia. Homines enim quando judicant, aliquando victi misericordia, faciunt contra justitiam; et videtur in eis esse misericordia, et non esse judicium: aliquando vero rigidum volentes tenere judicium, perdunt misericordiam. Deus autem nec in bonitate misericordiae perdit judicii severitatem, nec in judicando cum severitate amittit misericordiae bonitatem. Ecce si temporibus distinguamus haec duo, misericordiam et judicium; forte enim non sine causa ipso ordine posita sunt, ut non diceret, Judicium et misericordiam, sed, misericordiam et judicium: si ergo per tempora distinguamus haec duo, forte invenimus modo tempus esse misericordiae, futurum autem tempus judicii. Quomodo est primo tempus misericordiae? Primo in Deo considera, ut et tu quantum ipse tibi donaverit, imiteris Patrem. Neque enim arroganter dicimus, Patrem nostrum nos debere imitari; quandoquidem Dominus ipse unicus Dei Filius ad hoc nos hortatur, dicens: Estote sicut Pater vester coelestis. Cum diceret, Diligite inimicos vestros, orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 48, 44, 45). Ecce misericordia. Quando vides justos et injustos eumdem solem intueri, eamdem lucem capere, eosdem fontes bibere, eadem pluvia saginari, iisdem fructibus terrae repleri, similiter aerem istum ducere, habere aequaliter bona mundi; noli putare injustum esse Deum, qui dat ista aequaliter et justis et injustis. Misericordiae tempus est, nondum judicii. Nisi enim primo Deus per misericordiam parceret, non inveniret quos per judicium coronaret. Est ergo misericordiae tempus, quando patientia Dei ad poenitentiam adducit peccantes.

2. Audi Apostolum distinguentem utrumque tempus, et distingue et tu: Existimas autem, inquit, o homo qui judicas eos qui faciunt ea, et eadem agis, quoniam tu effugies judicium Dei? Intendite. Videbat enim se (sed cui hoc dicit. Non enim uni homini dicit, sed generi hominum tali), videbat se committere multa mala quotidie, et tamen vivere, nihil mali sibi contingere; et putabat aut dormire Deum, aut res humanas non attendere, aut amare facta hominum mala. Tollit istam cogitationem de corde, sed bene intelligentibus. Quid ergo ait? Existimas, o homo [PL37.1283] qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? Et quasi diceret, Quare facio tanta mala quotidie, et nihil mali mihi contingit? secutus ostendit illi tempus misericordiae: An divitias benignitatis, et patientiae, et longanimitatis ejus contemnis? Et vere quia hoc contemnebat; sed fecit illum sollicitum. Ignoras, inquit, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit Ecce tempus misericordiae. Ne autem hoc ille semper putaret futurum, quomodo secutus eum terruit? Tu autem (jam tempus judicii audi; audisti tempus misericordiae, propter, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine): Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 3-6). Ecce, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Sed minatus est de judicio: numquid ideo judicium Dei tantummodo formidandum est, et non amandum? Formidandum malis propter poenam, amandum bonis propter coronam. Quia ergo terruit malos Apostolus in hoc testimonio quod commemoravi, audi ubi spem dat bonis de judicio. Seipsum ponit, et dicit, et ostendit et ipse in se tempus misericordiae. Quia nisi et ipse inveniret tempus misericordiae, qualem illum inveniret judicium? Blasphemum, persecutorem, injuriosum. Sic enim dicit, et commendat tempus misericordiae, in quo modo sumus: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum. Sed forte ipse solus consecutus est misericordiam? Audi quomodo nos erigat: Ut in me, inquit, ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 13, 16). Quid est, in me ostenderet longanimitatem? Ut unusquisque peccator et sceleratus videret quia Paulus accepit veniam, et non de se desperaret. Ecce ostendit se, erexit et alios. Ubi? In tempore misericordiae. Audi in tempore judicii quid dicat de bonis, iterum dicens de se et de aliis. Primo misericordiam consecutus est. Quare? Quia fuit blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Venit Dominus ut donaret Paulo, non ut redderet. Nam si reddere vellet, quid inveniret quod redderet peccatori, nisi poenam et supplicium? Noluit reddere poenam, sed donavit gratiam. Audi quia ille cui donavit, tenet Dominum etiam debitorem. Invenit eum donatorem tempore misericordiae, tenet debitorem tempore judicii. Quomodo hoc dicit, videte. Ego enim jam immolor, dixit, et tempus resolutionis meae proximum est. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Hoc, tempore misericordiae, audi de judicio. De caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Non dixit, donat; sed, reddet. Quando donabat, misericors erat; quando reddet, judex erit: quia, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Sed donando delicta, fecit se coronae debitorem: ibi misericordiam consecutus sum. Misericors ergo Dominus primo, hic autem reddet mihi coronam justitiae. Unde reddet? Quia justus judex est. Quare [PL37.1284] justus judex? Quia bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Ideo justus non potest nisi coronare ista. Invenit enim ista quae coronaret: antea vero quid invenerat? Qui prius fui blasphemus et persecutor. Ista donavit, illa coronabit; donavit haec tempore misericordiae, coronabit illa tempore judicii: quia, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Sed numquid solus Paulus id meruit? Hoc enim dixeram, quomodo in illo testimonio terruit, sic in isto erexit. Cum dixisset, Reddet mihi Dominus in illo die justus judex: non solum mihi, inquit, sed omnibus qui diligunt manifestationem et regnum ejus (II Tim. IV, 6-8).

3. Ergo, fratres, quoniam habemus tempus misericordiae, non nobis blandiamur, non nos dimittamus, non dicamus: Semper parcit Deus. Ecce feci heri, pepercit Deus; facio et hodie, et parcit Deus; faciam et cras, quia parcit Deus. Attendis ad misericordiam, et non times judicium. Si vis cantare misericordiam et judicium, intellige quia ideo parcit, ut corrigaris, non ut in malignitate permaneas. Noli tibi thesaurizare iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Quia in tempore misericordiae in alio psalmo dicitur: »Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos post te: si videbas furem, concurrebas ei, et cum moechis portionem tuam ponebas; sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti, et tacui.« Vide tempus misericordiae. Quid est, tacui? Numquid, Non corripui? Sed, Non judicavi. Quomodo enim tacet qui quotidie clamat in Scripturis, in Evangelio, in praedicatoribus suis? Tacui a supplicio, non a verbo. Haec fecisti, et tacui. Et quia tacuit Deus, id est, non vindicavit: quid sibi dixit in corde peccator? Audi: Suspicatus es, inquit, iniquitatem, quod ero tibi similis. Id est, parum est quia tu talis eras; et me talem putasti. Et cum ostendisset illi tempus misericordiae, terruit de tempore judicii: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 16-21). Tu te ponis post te, ego te ponam ante te. Omnis enim qui non vult videre peccata sua, post dorsum se ponit, et aliorum peccata acute attendit, non per diligentiam, sed per invidentiam; non volens sanare, sed accusare: se autem obliviscitur. Unde talibus Dominus dicit, Stipulam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3). Quia ergo misericordia et judicium cantatur nobis, et nos facientes misericordiam securi exspectemus judicium: et simus in corpore ipsius, et nos cantemus ea. Cantat enim hoc Christus: si solum caput cantat, a Domino est canticum hoc, ad nos non pertinet; si autem totus Christus, id est caput et corpus ejus, esto in membris ejus, adhaere illi per fidem, et per spem, et per charitatem; et in illo cantas, in illo exsultas: quia et ipse in te laborat, [PL37.1285] in te sitit, in te esurit et tribulatur. Ille in te adhuc moritur, et tu in illo jam resurrexisti. Nam si non in te moreretur, nollet in te sibi parci a persecutore, cum diceret: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ergo, fratres mei, Christus cantat; sed quomodo, nostis: Christum assidue commendavimus vobis; et scio quia rudia vobis non sunt. Dominus Christus Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia. Hoc Verbum ut redimeret nos, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 3, 14): factus est homo Deus super omnia, Filius Dei aequalis Patri; ad hoc homo factus est, ut Deus homo mediator esset inter homines et Deum, et reconciliaret longe positos, et conjungeret separatos, et revocaret alienatos, et reduceret peregrinos; ad hoc factus est homo. Factus est ergo caput Ecclesiae, habet et corpus et membra. Quaere membra ipsius, modo gemunt per universum orbem terrarum: tunc laetabuntur in fine, in corona justitiae, de qua dicit Paulus, Quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex. Et modo ergo cantemus in spe, omnes in unum collecti. Christum enim induti Christus sumus cum capite nostro; quia utique Abrahae semen sumus. Apostolus hoc dicit. Quia dixi, Christus sumus. Apostolus ait, Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Abrahae semen estis: videamus, si semen Abrahae est Christus. »In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 29, 8, 16).« Et nobis dicit, »Ergo semen Abrahae estis.« Manifestum quia ad Christum pertinemus; et quia membra ejus et corpus ejus sumus, cum capite nostro unus homo sumus. Cantemus ergo, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.

4. [vers. 2.] Psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Nisi in via immaculata, non potes psallere, nec intelligere. Si vis intelligire, in via immaculata psalle, id est, operare in hilaritate Deo tuo. Quae est via immaculata? Audi sequentia: Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Haec via immaculata ab innocentia coepit, in ipsa etiam pervenitur. Quid quaeris multa verba? Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed quid est esse innocentem? Duobus enim modis nocet homo, quantum in ipso est; aut faciendo miserum, aut deserendo miserum: quia et tu non vis ab alio fieri miser, et non vis deseri ab alio, si miser fueris. Quis est qui facit miseros? Qui infert violentias vel insidias, rapit res alienas, opprimit pauperes, furatur, conjugia aliena sollicitat, calumniosus est, vult inferre hominibus quo doleant, studio malevolentiae. Quis est qui deserit miseros? Qui videt inopem aliquo auxilio egentem, et cum habeat quomodo praestet, contemnit, despicit, alienat cor suum. Quod si jam omnino talis esset, ut non opus haberet aliqua misericordia; superbus esset, si desereret miserum: adhuc in tribulatione carnis constitutus est, nesciens quid sibi possit cras accidere, et despicit lacrymas [PL37.1286] miserorum; non est innocens. Sed quis est innocens? Qui cum alii non nocet, nec sibi nocet. Qui enim et sibi nocet, non est innocens. Ait aliquis: Ecce non tuli alicui, nec pressi aliquem: de re mea, de justo labore meo bene mihi faciam, convivium apparatum habere volo, erogare volo quantum me delectat, bibere cum quibus volo quantum me delectat; cui aliquid tuli? quem pressi? quis de me questus est? Innocens videtur. Sed si seipsum corrumpit, si templum Dei in se evertit, quid exspectas, ut in alios faciat misericordiam, et parcat miseris? Qui in seipsum crudelis est, esse in alium misericors potest? Tota ergo justitia ad unum verbum innocentiae redigitur. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Quando amabat iniquitatem, putabat quod aliis nocebat. Sed vide si aliis nocebat: Qui diligit, inquit, iniquitatem, odit animam suam. Sibi ergo prius nocet qui vult aliis nocere; nec deambulat, quia non est ubi. Angustias enim patitur omnis malitia: sola innocentia lata est, ubi deambuletur. Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Medium domus suae, aut ipsam Ecclesiam dicit; Christus enim in ea deambulat: aut cor suum; domus enim nostra interior, cor nostrum est: ut hoc exposuerit quod superius dixit, In innocentia cordis mei. Quae est innocentia cordis sui? Medium domus suae. Hanc domum quisquis habet malam, pellitur ab illa foras. Quisquis enim in corde premitur mala conscientia, quomodo quisque ab stillicidio exit de domo sua, aut a fumo, non ibi se patitur habitare: sic qui non habet quietum cor, habitare in corde suo libenter non potest. Tales foras exeunt a seipsis animi intentione, et de his quae foris sunt circa corpus delectantur; quietem in nugis, in spectaculis, in luxuriis, in omnibus malis quaerunt. Quare foris sibi volunt esse bene? Quia non est illis intus bene, unde gaudeant in conscientia. Ideo Dominus cum sanasset paralyticum, ait: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Matth. IX, 6). Faciat illud anima quae quasi paralysi dissoluta est: in membris bonae operationis constringatur, ut bene operetur, tollat grabatum suum, regat corpus suum; jam eat in domum suam, intret in conscientiam suam: jam latam inveniet, ubi deambulet, et psallat, et intelligat.

5. [vers. 3, 4.] Non proponebam ante oculos meos rem malam. Quid est, Non proponebam ante oculos meos rem malam? Non diligebam. Solet enim dici, quod nostis, de homine qui ab aliquo diligitur, Ante oculos illum habet: et ille qui contemnitur, sic solet queri, Non me habet ante oculos. Quid ergo est, ante oculos habere? Diligere. Quid est, non diligere? Non ibi corde habitare. Dixit ergo, Non proponebam ante oculos meos rem malam: non diligebam rem malam. Et exponit ipsam rem malam: Facientes praevaricationem [PL37.1287] odio habui. Intendite, fratres mei. Si deambulatis cum Christo in medio domus ejus, id est, si vel in corde vestro bene requiescitis, vel in ipsa Ecclesia bonum iter carpitis in via immaculata; non eos tantum qui foris sunt odisse debetis praevaricatores, sed et quoscumque intus inveneritis. Qui sunt praevaricatores? Qui oderunt legem Dei; qui audiunt illam, et non faciunt, praevaricatores dicuntur. Facientes praevaricationem odio habe, repelle illos a te. Sed odisse debes praevaricatores, non homines. Unus homo praevaricator, videte quia duo nomina habet, homo, et praevaricator: hominem Deus fecit, praevaricatorem ipse se fecit; ama in illo quod Deus fecit, persequere in illo quod ipse sibi fecit. Cum enim persecutus fueris praevaricationem ejus, occidis quod homo fecit, et liberatur quod Deus fecit. Facientes praevaricationem odio habui.

6. Non adhaesit mihi cor pravum. Quod est cor pravum? Cor tortum. Quod est cor tortum? Cor non rectum. Quod est cor non rectum? Vide quod est cor rectum, et ibi invenis quod est cor non rectum. Rectum cor dicitur hominis, qui omnia quae vult Deus, non ipse non vult. Intendite. Orat aliquis ut nescio quid non eveniat; orat, et non prohibetur. Petat quantum potest: sed contra voluntatem ipsius evenit aliquid; subjungat se voluntati Dei, non resistat voluntati magnae. Quia et ipse Dominus sic illud exponit: ostendens infirmitatem nostram in se, quando passurus erat, ait, Tristis est anima mea usque ad mortem. Non enim vere ille timebat mortem, qui potestatem habebat ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Et Paulus apostolus miles ipsius, servus ipsius clamat: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex. Exsultat quia moriturus est; et Dominus ejus et Imperator ejus tristis est, quia moriturus est? Ergo melior servus quam Dominus? Et ubi est quod ait ipse Dominus: Sufficit servo ut sit sicut dominus ejus; sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus (Matth. X, 25)? Ecce fortis est Paulus ventura morte, et Dominus tristis est? Optabam, inquit, dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Gaudet, quia dissolvitur, ut sit cum Christo; et ipse Christus tristis est, cum quo iste futurum se esse laetatur? Sed quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte: sed habeant rectum cor; vitent mortem, quantum possunt; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam; vide jam rectum cor: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 38, 39). Si ergo rectum cor sequitur Deum, pravum cor resistit Deo. Aliquid illi contingat adversum, [PL37.1288] clamat: Deus, quid tibi feci? quid commisi? quid peccavi? Se justum vult videri, Deum injustum. Quid tam pravum? Parum est quia tortus est; et tortam regulam putat. Corrige te, et invenis rectum a quo te depravasti. Ille juste, tu injuste: et ideo perversus es, quia hominem justum dicis, et Deum injustum. Quem hominem justum dicis? Teipsum. Quando enim dicis, Quid tibi feci; justum te putas. Sed respondeat tibi Deus: Verum dicis, mihi nihil fecisti; omnia enim tibi fecisti. Si enim mihi aliquid fecisses, bonum fecisses. Quidquid enim bene fit, mihi fit; quia ex praecepto meo fit: quidquid autem mali fit, tibi fit, non mihi fit; quia non facit malus aliquid nisi sibi, quia hoc non ego jubeo. Tales quando videritis, fratres, corripite, arguite, corrigite: et si non potestis corripere aut corrigere, nolite consentire; ut possitis dicere. Non adhaesit mihi cor pravum.

7. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non approbabam, non laudabam, non mihi placebat. Cognoscere enim invenimus in Scripturis aliquando dici, pro eo quod est placere nobis. Quid enim latet Deum, fratres? Numquid novit justos, et non novit injustos? Quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid facis; sed, quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid cogitas; sed, quid cogitaturus es quod ille non ante viderit? Omnia ergo novit Deus: et tamen in fine, id est in judicio post misericordiam, de quibusdam dicit: »In illa die multi venturi sunt, et dicent, Domine, Domine, in nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus, in nomine tuo manducavimus et bibimus; et dicam illis, Discedite a me, operarii iniquitatis; non novi vos« (Matth. VII, 22 et 23). Ille non novit aliquem? Sed quid est, Non novi vos? In regula mea non vos agnosco. Novi enim regulam justitiae meae: non illi congruitis, declinastis ab illa, distorti estis. Ideo et hic dixit, Non cognoscebam. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Numquid forte quia malignus quando obviam fit justo in vico angusto, dicit sibi quod est scriptum in Sapientia Salomonis, Gravis est nobis etiam ad videndum (Sap. II, 15); et mutat viam ne videat quem non vult? Sed quam multi sunt maligni quos videmus, et qui nos vident, et non solum non a nobis declinant, sed currunt ad nos, et aliquando iniquitates suas per nos impleri cupiunt? Plerumque nobis contingit. Quomodo ergo declinant? Declinat a te, qui dissimilis est tibi. Quid est, declinat a te? non te sequitur. Quid est, non te sequitur? Non te imitatur. Ergo, Cum delinaret a me malignus, id est, cum mihi dissimilis esset malignus, et vias meas nollet imitari, nollet sic vivere malignus, quomodo me illi proposui [PL37.1289] ad imitationem; non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non quia nesciebam, sed quia non approbabam.

8. [vers. 5.] Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. Ecce persecutor bonus, non hominis, sed peccati. Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar. Quid est, non convescebar? Non cum illo manducabam. Attendat Charitas vestra; quia mirum aliquid audituri estis. Si non convescebatur cum illo, non manducabat; vesci enim, manducare est: cur ergo ipsum primo Dominum invenimus manducasse cum superbis? Non cum publicanis illis et peccatoribus, nam ipsi humiles erant: cognoscebant enim languorem suum, et medicum requirebant. Cum ipsis superbis Pharisaeis invenimus illum manducasse. Nam superbus quidam invitaverat illum: ipse est cui displicuit quia mulier peccatrix, quae erat in civitate famosa, accessit ad pedes Domini; et ait in corde suo (quia talis erat munditia Pharisaeorum, ut nemo eos iniquus tangeret; si quis illos immundus vel modice tetigisset, exhorrebant, ne quasi immundos eos faceret tactus immundus. At ubi peccatrix illa, quae erat in civitate famosa, accessit flere ad pedes Domini, ille cum videret eam, dixit in corde suo): Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Unde sciebat quia Christus nescivit, nisi inde suspicatus est eum nescisse, quia non a se repulit? Quia si ipse esset, repelleret a se. Dominus autem non solum mulierem illam peccatricem noverat, sed et illius superbi vulnera medicus insanabilia videbat. Ait enim cum audisset cogitantem, ut ostenderet illum superbum: »Simon, habeo aliquid tibi dicere: Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alius quingentos; cum non haberent unde redderent, dimisit ambobus: quis eum plus dilexit?« Et ille contra se dixit sententiam, extorquente sibi confessionem veritate: »Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam; aquam mihi ad pedes non dedisti: ista autem lacrymis suis lavit pedes meos« (Luc. VII, 36 44); et caetera quae nostis. Non opus est in aliis propter quae ad testimonium adhibuimus, diutius immorari. Iste pharisaeus superbus erat, convescebatur cum illo Dominus; quid est ergo quod ait, Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar? Quid est, non convescebar? Non cum illo manducabam. Quomodo nobis proponit haec quae ipse non fecit? Ad imitationem suam nos hortatur: videmus eum convivatum esse cum superbis, quomodo nos prohibet ne convivemur cum eis? Nos quidem, fratres, propter correptionem aliquam tenemus nos etiam a fratribus nostris, et non cum eis convivamur, ut corrigantur. Cum extraneis potius [PL37.1290] convivamur, cum Paganis, quam cum his qui nobis haerent, si viderimus eos male vivere, ut erubescant, et corrigantur; sicut dicit Apostolus: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo; et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 14, 15). Facimus hoc plerumque propter medicinam; et tamen cum extraneis multis et cum impiis saepe vescimur.

9. Quid est hoc quod ait, Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar? Habet epulas suas cor pium, habet epulas suas cor superbum: nam propter cibos ipsos cordis superbi, ideo dixit, insatiabili corde. Cor superbum unde pascitur? Si superbus est, invidus est: aliter esse non potest. Superbia, mater invidentiae est: non potest nisi generare hanc, et cum illa semper esse. Omnis ergo superbus, invidus est: si invidus est, malis alienis pascitur. Unde dicit Apostolus: Si mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini (Galat. V, 15.) Videtis ergo comedentes; nolite his convesci, fugite tale convivium; neque enim se satiant gaudendo de malis alienis, quia insatiabili corde sunt. Cave ne capiaris in epulis eorum laqueo diaboli. Cibis talibus pascebantur Judaei, quando crucifixerunt Dominum: sed quia pascebantur tanquam de poena Domini. (Nam et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus.) Dicebant enim, cum viderent eum pendnetem in cruce, insultantes, quia insatiabiles corde erant; dicebant ergo: Si Filius Dei est, descendat de cruce; alios salvavit, se salvare non potest (Matth. XXVII, 40, 42). Pascebantur cibo crudelitatis suae, et ille pascebatur cibo misericordiae suae. Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Illi ergo habebant alias epulas, ille alias. Sed quid dictum sit de mensa superborum, audite: Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem, et in scandalum (Psal. LXVIII, 23). Pasti sunt, capti sunt. Quomodo enim aves ad muscipulam, aut pisces ad hamum pascuntur, sed capiuntur; sic et ipsi. Habent ergo impii epulas suas, habent et pii epulas suas. Audi epulas piorum: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Si ergo pius pascitur cibo justitiae, et impius superbiae; non mirum si insatiabilis corde. Pascitur cibo iniquitatis: noli pasci cibo iniquitatis, et non tibi convescitur superbus oculo e insatiabilis corde.

10 [vers. 6.] Et unde tu pascebaris? et quid te delectabat, ubi ille tibi non convescebatur? Oculi mei, inquit, super fideles terrae, ut considerent hi mecum. Dominus dicit, Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum: id est, ut mecum sederent. Quomodo sederent? Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Id. XIX, 28). Judicant [PL37.1291] fideles terrae, quibus dicitur: Nescitis quia angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Mihi ait, non sibi. Multi enim ministrant Evangelium, sed sibi ministrant; quia sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Quid est, Christo ministrare? Ea quae Christi sunt quaerere. Et quidem quando mali annuntiant Evangelium, alii salvantur, illi puniuntur. Dictum est enim: Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Non timeas ergo quando a malo audis Evangelium. Vae illi qui sibi ministrat, id est, qui sua ibi quaerit: tu. Christi accipe. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.

11. [vers. 7.] Non habitavit in medio domus meae faciens superbiam. Referte ad domum illam, id est, ad cor. Non habitabat in corde meo faciens superbiam: nullus talis habitabat in corde meo; resiliebat enim inde. Nemo habitabat in corde meo; nisi mitis et quietus; superbus non illic habitabat. Non enim habitat in corde justi injustus. Sit a te justus remotus nescio quot millibus et mansionibus; simul habitatis, si unum cor habetis. Non habitavit in medio domus meae faciens superbiam. Loquens iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. Haec est via immaculata, ubi intelligimus quando ad nos veniat Dominus.

12. [vers. 8] In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Hoc obscurum est; dignamini advertere: jam finis Psalmi est. In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Quare? Ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. Sunt ergo in civitate Domini operantes iniquitatem, et quasi parcitur eis modo. Quare? Quia misericordiae tempus est: sed veniet et judicii; quia sic coepit Psalmus, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Jam enumeravit superius quia non illi adhaeserunt nisi boni. Malis non adhaesit, nec delectabatur epulis iniquitatis eorum qui sibi ministrabant, non Domino, id est, sua quaerebant. Et quasi diceretur illi, Et utquid tales in civitate tua tanto tempore tolerasti? Tempus misericordiae est, ait. Quid est, tempus misericordiae? Adhuc nondum revelatum est judicium: nox est; apparebit dies, apparebit judicium. Audi Apostolum: Itaque nolite ante tempus quidquam judicare. Quid est, ante tempus? Ante diem. Audi quia ante diem dixit: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit uniruique a Deo (I Cor. IV, 5). Nam modo, quamdiu non vides cor meum et non video cor tuum, nox est. Nescio quid ab homine petisti; non accepisti, contemni te putas: et forte non contemneris; cor enim non vides: et cito blasphemas; in nocte danda est tibi venia erranti. Diligit te homo nescio quis, et putas quia odit te; aut odit te, et putas quia diligit te: sed quodlibet sit, nox est. Noli timere, praesume in Christo, in illo habeto diem: non est quid mali de [PL37.1292] illo sentias, quia securi sumus, et certi sumus quia falli non potest; amat nos. De nobis autem invicem nondum certi sumus. Deus enim novit dilectionem nostram in invicem: nos autem etiamsi diligimus nos invicem, quis videt qua dispensatione a nobis fiant ista? Quare nemo videt cor? Quia nox est. In ista nocte tentationes abundant. Quasi de ipsa nocte dixit psalmus: Posuisti tenebras, et facta est nox; in ea pertransibunt omnes bestiae silvae: catuli leonum rugientes ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi (Psal. CIII, 20, 21). In nocte quaerunt escam catuli leonum. Qui sunt catuli leonum? Principum et potestatum aeris hujus, daemones et angeli diaboli (Ephes. II, 2). Quomodo sibi quaerunt escam? Quando tentant. Sed quia non accedunt, nisi Deus eis dederit potestatem; ideo dictum est, Quaerentes a Deo escam sibi. Petiit Job tentandum. Qualem escam? Opulentam, pinguem, justum Dei, cui ipse Deus testimonium perhibuit, et ait: Homo sine querela, verus Dei cultor fuit. Petivit illum tentandum, quaerens a Deo escam: et accepit tentandum, sed non opprimendum (Job I, 8. 12); purgandum, non evertendum; aut forte nec purgandum, sed probandum. Tamen et qui tentantur, aliquando traduntur occulto merito suo in manus tentatoris, quia traditi sunt forte in concupiscentias suas. Nam diabolus nulli nocet, nisi acceperit potestatem a Deo. Sed quando? In nocte. Quid est, in nocte? In isto tempore. Cum autem transierit nox, et venerit dies, mittuntur mali cum illo in ignem aeternum, justi vero in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Nullus illic erit tentator, quia non sunt illic catuli leonum; quia transacta est nox. Ideo Dominus discipulis suis ait: Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31, 32). Quid est, vexare sicut triticum? Quomodo ab homine triticum non manducatur, nisi primo attritum, ut panem faciat; sic neminem manducat diabolus, nisi primo per tribulationem everterit. Conterit, ut manducet: tu autem quando tribularis, si maneas granum, non conturberis; nihil tibi contingit. Quomodo quando boves triturant, numquid in solum triticum intrant? Simul mittuntur cum tribula in aream. Sed numquid timendum est tritico? Absit. Non conciditur nisi palea; triticum spoliatur superfluis, et veniat ventilatio, et inveniet puram massam: quem invenit granum mittit in horreum suum; et acervum paleae comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12).

13. Unde dixi hoc? Quia diem in spe habemus. Dies nobis in Christo debet esse. Nam quamdiu inter tentationes sumus, nox est. In ista nocte parcit Deus peccatoribus, ut non illos tollat; flagellat illos tentationibus, ut corrigantur; tolerat illos in civitate sua. [PL37.1293] Putamus semper tolerabit? Si semper misericordia est, non est judicium: si autem, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; modo parcit, tunc judicabit. Sed quando judicabit? Cum transierit nox. Ideo dixit, In matutinis inter ficiebam omnes peccatores terrae. Quid est, In matutinis? Cum jam dies venerit, nocte transacta. In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Quare eis parcit usque ad matutinum? Quia nox erat. Quid est, nox erat? Quia tempus erat parcendi: parcebat, cum corda hominum essent occulta. Vides aliquem male vivere, toleras illum: nescis enim qualis erit, quia nox est; utrum qui hodie male vivit, cras bene vivat; et utrum qui hodie bene vivit, cras malus sit. Nox est enim, et omnes tolerat Deus, quia longanimis est. Tolerat, ut convertantur ad illum peccatores. Sed qui non se correxerint in isto tempore misericordiae, interficientur. Et quare interficientur? Ut dispergantur de civitate Domini, de societate Jerusalem, de societate sanctorum, de societate Ecclesiae. Quando autem interficientur? In matutinis. Quid est, In matutinis? Cum nox transacta fuerit. Quare modo parcit? Quia tempus est misericordiae. Quare non semper parcit? Quia, Mirericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Fratres, nemo sibi blandiatur: interficientur omnes operantes iniquitatem; interficiet eos Christus in matutinis, et disperdet eos de civitate sua. Sed modo cum tempus misericordiae est, audiant eum. Ubique clamat per Legem, per Prophetas, per Psalmos, per Epistolas, per Evangelia: videte quia non tacet, quia parcit, quia erogat misericordiam; sed cavete, quia venturum est judicium.

IN PSALMUM CI ENARRATIO

SERMO I. De prima parte Psalmi

1. [vers. 1.] Ecce unus pauper orat, et non orat in silentio. Licet ergo audire eum, et videre quisnam sit: ne forte ille sit, de quo dicit Apostolus, Qui propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini (II Cor. VIII, 9). Si ergo ipse est, quomodo pauper? Nam quomodo dives, quis non videt? Unde enim homines sunt divites? Puto auro, argento, familia, terra: sed omnia per ipsum facta sunt. Quid ergo illo ditius, per quem factae sunt divitiae, etiam illae quae non sunt verae divitiae? Per illum enim et illae divitiae, ingenium, memoria, mores, vita, ipsius corporis sanitas, sensus, conformatioque membrorum: etenim cum haec salva sunt, et pauperes divites sunt. Per illum et illae majores divitiae, fides, pietas, justitia, charitas, castitas, mores boni: nemo enim et has habet, nisi per eum qui justificat impium (Rom. IV, 5). Ecce quam dives. Quis enim dives, qui habet quod [PL37.1294] vult alio faciente, an qui facit quod vult et alio habente? Puto quia ditior ille qui fecit quod habes; quia quod ille habet, tu non habes. Ecce quam dives. In hoc tam divite unde agnituri sumus haec verba: Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam? Hucne illae tantae divitiae pervenerunt? Multum illud excelsum, multum hoc abjectum. Quid faciemus? quemadmodum ista ima illis summis contemperabimus? Nimis ab invicem longe sunt. Nondum agnosco istum pauperem; alius est fortasse: sed adhuc quaeramus. Unde enim nobis non videtur ipse, mirum si interrogas et non expavescis divitias: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Qui ista dixit, cum diceret, dives erat; quanto magis ille de quo dicebat, In principio erat Verbum: et non qualecumque Verbum, sed Verbum Deus; et non ubicumque, sed apud Deum; et non vacans, sed omnia per ipsum facta sunt? Cinerem sicut panem manducavit, et potum suum cum fletu commiscuit? Metuendum est ne tantis divitiis nostra paupertas faciat injuriam. Quaere adhuc tamen ne ipse sit pauper iste; quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Respice et illam vocem: Ego servus tuus et filius ancillae tuae (Psal. CXV, 16). Attende ancillam illam castam, et virginem, et matrem: ibi enim accepit paupertatem nostram, ubi servi forma indutus est, semetipsum exinaniens; ne divitias ejus expavesceres, et ad eum accedere cum tua mendicitate non auderes. Ibi accepit, inquam, formam servi, ibi nostra indutus est paupertate; ibi se pauperavit, ibi nos ditavit. Jam ergo propinquamus de illo haec intelligere: verumtamen adhuc non est temere pronuntiandum. Partus virginis est lapis sine manibus de monte praecisus (Dan. II, 34), ubi nullus hominum operatus est, nulla transfusa concupiscentia, sed sola fides accensa, et Verbi caro concepta. Deinde processit ex utero; locuti sunt coeli, Angeli pastoribus nuntiaverunt (Luc. II, 7-14), stella ad adorandum regem magos traxit (Matth. II, 1, 2), Simeon impletus Spiritu infantem Deum in matris manibus agnovit. Accessit aetas, non divinitati, sed carni. Horrent, miranturque sapientiam pueri duodennis, imperiti senes (Luc. II, 25-47). Aut etiamsi periti senes, quid illorum peritia ad Verbum Dei? quid illorum peritia ad Sapientiam Dei? Nonne et periti, nisi illo subveniente, utique perituri? Crescit adhuc aetate corporis: venit ad fluvium baptizandus; baptizator Deum agnoscit, indignum se solvendae calceamenti corrigiae confitetur (Marc. I, 7-11). Jam inde caeci illuminantur, surdis aperitur auditus, loquuntur muti, mundantur leprosi, stringuntur paralytici, convalescunt languidi, resurgunt mortui (Matth. XI, 5).

2. Jam quidem in Verbi illius per quod facta sunt omnia comparatione, divitiarum agnosco paupertatem; sed quam longe adhuc a cinere et fletu cum [PL37.1295] potu? Adhuc timeo dicere, Ipse est; et tamen volo. Sunt hic enim quae me cogant velle, et rursus quaedam quae me cogant timere. Ipse est, et non est ipse. Jam in forma servi est, jam mortalem fragilemque carnem portat, jam moriturus advenit, et tamen nondum intelligitur in hac egestate. Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Addat ergo paupertatem paupertati, et transfiguret in se corpus humilitatis nostrae (Philipp. III, 21): sit caput nostrum, simus membra ejus, sint duo in carne una. Jam enim ut primitus pauper esset, formam servi accipiens (Id. II, 7), dimisit Patrem: quod autem de virgine natus est, dimittat et matrem, et adhaereat uxori suae, et sint duo in carne una (Ephes. V, 31, 32). Ita enim erunt duo et in voce una, et in illa una voce jam non mirabimur nostram vocem: Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Dignatus est enim habere nos membra. Sunt et poenitentes in membris ejus. Non enim exclusi, et separati sunt ab Ecclesia ejus: nec omnino sibi adjungeret conjugem, nisi illa voce, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Jam ergo audiamus quid oret caput (Ephes. IV, 15) et corpus, sponsus (Joan. III, 29) et sponsa, Christus et Ecclesia, utrumque unus: sed Verbum et caro non utrumque unum; Pater et Verbum utrumque unum; Christus et Ecclesia utrumque unus, unus quidam vir perfectus in forma plenitudinis suae: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Sed donec occurramus, agitur hic paupertas nostra, agitur hic adhuc labor et gemitus. Gratias misericordiae ipsius. Unde illi labor, unde gemitus Verbo, per quod facta sunt omnia? Si dignatus est habere mortem nostram, non nobis dabit vitam suam? In magnam spem erexit, cum magna spe gemimus. Gemitus habet tristitiam; sed est gemitus qui habet et gaudium. Ego puto Saram sterilem laetam gemuisse, cum pareret: et nos a timore tuo concepimus et parturivimus spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Audiamus ergo Christum pauperem in nobis et nobiscum, et propter nos. Titulus enim ipse indicat pauperem. Postremo putate me suspicatum quisnam sit iste pauper; orationem audiamus, et personam agnoscamus: necubi erres, quando audieris aliquid quod coaptari capiti illius non possit; ideo praelocutus sum, ut quod tale audieris, ex infirmitate corporis advertas sonare, et vocem membrorum agnoscas in capite. Oratio inopis, hoc habet titulus, cum angeretur, et in conspectu Domini effudit precem suam. Ipse ille pauper est, qui alibi dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Iste ipse pauper est, quia idem ipse Christus est; qui se apud prophetam, et sponsum dixit, et sponsam: Sicut sponso alligavit mihi mitram; et sicut sponsam induit me ornamento (Isai. LXI, 10). Se dixit sponsum, se dixit sponsam; unde [PL37.1296] hoc, nisi quia sponsum propter caput, sponsam propter corpus? Vox ergo una, quia caro una. Audiamus, et potius in his vocibus nos quoque agnoscamus; et si nos extra esse viderimus, ibi esse laboremus.

3. [vers. 2, 3.] »Exaudi, Domine, orationem meam, et clamor meus ad te perveniat.« Hoc est, »Exaudi, Domine, orationem meam;« quod est, »clamor meus ad te perveniat:« in geminatione affectus petentis est. Ne avertas faciem tuam a me. Quando Deus a Filio? quando Pater a Christo? Sed propter membrorum paupertatem, Ne avertas faciem tuam a me. In quacumque die tribulor, inclina aurem tuam ad me. Tribulor enim deorsum; tu autem es sursum: si me extollo, longe fis; si me humilio, inclinas aurem tuam ad me. Sed quid est, In quacumque die tribulor? Nunc enim non tribulatur? aut ista diceret, nisi tribularetur? Sufficeret ergo, Inclina aurem tuam ad me, quoniam tribulor. In quacumque die tribulor, inclina aurem tuam ad me: tanquam unitas corporis; si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26). Tribularis tu hodie, ego tribulor; tribulatur alius crastino, ego tribulor; post istam generationem alii posteri, qui succedunt posteris, tribulantur, ego tribulor; usque in finem saeculi, quicumque in meo corpore tribulantur, ego tribulor. »In quacumque« ergo »die tribulor, inclina aurem tuam ad me. In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.« Hoc idem est. Jam nunc invoco; sed, »In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.« Oravit Petrus, oravit Paulus, oraverunt caeteri Apostoli; oraverunt fideles temporibus illis, oraverunt fideles consequentibus temporibus, oraverunt fideles martyrum temporibus, orant fideles nostris temporibus, orabunt fideles posterorum temporibus: In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Cito exaudi: jam enim hoc rogo quod dare vis. Non terrena quasi terrenus, sed ex prima captivitate jam redemptus, regnum coelorum desidero; Cito exaudi me: non enim nisi tali desiderio dixisti, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum (Isai. LVIII, 9). In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Unde invocas? de qua tribulatione? de qua egestate? O pauper ante januam divitis Dei, quo desiderio mendicas? qua inopia requiris? qua egestate pulsas, ut aperiatur tibi? Dic, audiamus ipsam egestatem; in illa et nos ipsos inveniamus, et tecum rogemus. Audi, et agnosce, si potes.

4. [vers. 4.] Quia defecerunt sicut fumus dies mei. O dies! si dies: ubi enim dies auditur, lux intelligitur. Sed defecerunt sicut fumus dies mei. Dies mei, tempora mea: unde sicut fumus, nisi propter elationem superbiae? Tales dies dignus fuit accipere superbus Adam, unde carnem Christus accepit. Ergo in Adam Christus, et Adam in Christo. Liberavit profecto et a diebus fumi, qui dignatus est habere vocem dierum fumi. Quia defecerunt sicut fumus dies mei. Videte fumum superbiae similem, ascendentem, tumescentem, vanescentem: merito ergo deficientem, non utique [PL37.1297] permanentem. Quia defecerunt sicut fumus dies mei; et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Et ipsa ossa mea, et ipsa fortitudo mea, non sine tribulatione, non sine ustione. Ossa corporis Christi, fortitudo corporis Christi, ubi major quam in sanctis Apostolis? Et tamen vide ossa frigi: Quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Fortes sunt, fideles, boni intellectores et praedicatores verbi, viventes ut loquuntur, loquentes ut audiunt: fortes plane sunt, sed omnes qui scandala patiuntur, frixorium ipsorum sunt. Est enim ibi charitas, et magis in ossibus. Interiora sunt ossa omnibus carnibus, et portant omnes carnes. Verum si quisquam patiatur aliquod scandalum, et in anima periclitetur; tantum os frigitur, quantum amat. Desit amor, nemo frigitur: adsit charitas, et si membrum compatitur, patiente uno membro; quomodo friguntur qui portant universa membra? Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.

5. [vers. 5.] Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum. Respice ad Adam, unde genus humanum. Unde enim nisi ab illo propagata miseria est? Unde enim nisi ab illo haereditaria ista paupertas? Dicat ergo cum spe jam in corpore Christi positus, ille aliquando in suo corpore desperatus, Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum. Merito, quia omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Sed tamen unde tibi hoc contigit? Quoniam oblitus sum manducare panem meum. Dederat enim Deus panem praecepti. Nam panis animae quid, nisi verbum Dei? Suggerente serpente, praevaricante muliere, tetigit vetitum (Gen. III, 6), oblitus est praeceptum: merito percussum est sicut fenum, et aruit cor ejus, quoniam oblitus est manducare panem suum. Oblitus manducare panem, bibit venenum; percussum est cor ejus, et aruit sicut fenum. Ipse est ille percussus in Isaia, de quo dicitur, et cui dicitur: »Non in aeternum tempus irascar vobis: spiritus enim a me procedit, et omnem flatum ego feci. Propter peccatum modicum quid contristavi illum, et percussi illum, et averti faciem meam ab illo.« Merito hic, »Ne avertas faciem tuam a me:« hoc est, a percusso, de quo dixisti, »Percussi illum;« de quo dixisti, »Vias ejus vidi, et sanavi eum (Isai. LVII, 16-18). Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum.« Modo manduca quem oblitus eras. Sed venit et ipse panis, in cujus corpore tibi licet recordari vocem oblivionis tuae, et clamare ex paupertate, ut sumas divitias. Modo manduca; in ejus enim corpore es, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). Oblitus eras manducare panem tuum; sed jam illo crucifixo, commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28). Post oblivionem veniat commemoratio, manducetur panis de coelo, ut vivatur; non manna, sicut illi manducaverunt et mortui sunt (Joan. VI, 49): panis de quo dicitur, Beati qui esurium et sitiunt [PL37.1298] justitiam (Matth. V, 6).

6. [vers. 6.] A voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae. A voce quam intelligo, a voce quam novi: A voce gemitus mei, non a voce gemitus illorum quibus compatior. Multi enim gemunt, gemo et ego; et hoc gemo, quia male gemunt. Amisit nummum, gemit; amisit fidem, non gemit: ego appendo nummum et fidem, et invenio majorem gemitum de male gemente, aut non gemente. Facit fraudem, et gaudet. Quo lucro? quo damno? Acquisivit pecuniam, perdidit justitiam. Gemit hinc qui gemere novit; qui capiti propinquat, qui recte haeret corpori Christi, gemit inde. Carnales autem non inde gemunt, et gemendos se faciunt, quia non inde gemunt: nec eos possumus, vel non gementes, vel male gementes contemnere. Volumus enim eos corrigere, volumus emendare, volumus reparare: et quando non possumus, gemimus; et cum gemimus, non ab ipsis separamur. A voce enim gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae: adhaeserunt fortes invalidis, adhaeserunt firmi infirmis. Unde adhaeserunt? A voce gemitus sui, non a voce gemitus illorum. Qua lege adhaeserunt, nisi qua dictum est: Debemus enim nos firmi infirmitatem infirmorum portare (Rom. XV, 1)? Adhaeserunt ossa mea carni meae.

7. [vers. 7, 8.] Similis factus sum pelicano qui habitat in solitudine; factus sum sicut nycticorax in parietinis. Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in tecto. Ecce tres aves, et tria loca; quid sibi velint, donet Dominus ut dicamus, et ut audiatis utiliter quod dicitur salubriter. Quid sibi volunt tres aves, et tria loca? Quae tres aves? Pelicanus, nycticorax, et passer: et tria loca, solitudo, parietinae, et tectum. Pelicanus in solitudine, nycticorax in parietinis, passer in tecto. Primo quid sit pelicanus, dicendum est. In ea quippe regione nascitur, ut nobis ignota haec avis sit. Nascitur in solitudinibus, maxime Nili fluminis, in Aegypto. Quaelibet sit avis haec, quod de illa Psalmus dicere voluit, hoc intueamur. Habitat, inquit, in solitudine. Quid quaeris formam ejus, membra ejus, vocem ejus, mores ejus? Quantum tibi Psalmus dicit, avis est habitans in solitudine. Nycticorax, avis et amans noctem. Parietinae dicuntur, quas vulgo dicimus ruinas, ubi parietes stant sine tecto, sine habitantibus: ibi habitat nycticorax. Jam vero passer et tectum quid sit, nostis. Invenio ergo aliquem de corpore Christi, praedicatorem verbi, compatientem infirmis, quaerentem lucra Christi, reminiscentem Domini sui venturi, ne dicat: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis (Matth. XXV, 26, 27). Ex hujus dispensatoris officio videamus haec tria. Venerit inter aliquos ubi christiani non sunt; pelicanus est in solitudine: venerit ad eos qui fuerunt et ceciderunt, nycticorax est in parietinis; non enim deserit [PL37.1299] et tenebras eorum qui habitant in nocte, et ipsos lucrari vult: venerit ad eos qui christiani sunt quidem habitantes in domo, non quasi qui non crediderint, aut quod crediderant dimiserint, sed in eo quod credunt tepide ambulantes; clamat ad eos passer, non in solitudine, quia christiani sunt; nec in parietinis, quia non ceciderunt; sed tamen in tecto sunt; sub tecto potius, quia sub carne sunt. Ille super carnem clamat passer, praecepta Dei non tacet, nec fit carnalis, ut subjiciatur tecto. Qui enim in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo (Matth. XXIV, 17); et, Quod in aure auditis, praedicate super tecta (Id. X, 27). Istae tres aves et tria loca; et unus homo potest habere personam trium avium, et tres homines possunt habere personam trium avium; et tria genera locorum, tria genera sunt hominum; tamen solitudo, parietinae, et tectum, nonnisi tria genera hominum sunt.

8. Sed quid de his plurimum? Ipsum Dominum videamus, ne forte ipse sit, et melius ipse agnoscatur, et pelicanus in solitudine, et nycticorax in parietinis, et passer singularis in tecto. Dicat nobis pauper iste, caput nostrum: pauper voluntate, loquatur pauperibus in necessitate. Quod enim dicitur, vel etiam legitur de hac ave, id est pelicano, non taceamus; non aliquid affirmantes temere, sed tamen non tacentes quod qui scripserunt, et legi et dici voluerunt. Vos sic audite, ut si verum est, congruat; si falsum est, non teneat. Dicuntur hae aves tanquam colaphis rostrorum occidere parvulos suos, eosdemque in nido occisos a se lugere per triduum: postremo dicunt matrem seipsam graviter vulnerare et sanguinem suum super filios fundere, quo illi superfusi reviviscunt. Fortasse hoc verum, fortasse falsum sit: tamen si verum est, quemadmodum illi congruat, qui nos vivificavit sanguine suo, videte. Congruit illi quod matris caro vivificat sanguine suo filios suos; satis congruit. Nam et ipse gallinam se dicit super pullos suos: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti (Id. XXIII, 37)? Habet enim paternam auctoritatem, maternum affectum: sicut et Paulus et pater est et mater est; non per seipsum, sed per Evangelium: pater ubi dicit, »Etsi habeatis multos paedagogos in Christo, sed non multos patres; in Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui« (I Cor. IV, 15); mater autem ubi ait, »Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis« (Galat. IV, 19). Habet ergo haec avis, si vere ita est, magnam similitudinem carnis Christi, cujus sanguine vivificati sumus. Sed quomodo congruat Christo, quod ipsa occidit filios suos? An et illi non congruit: Ego occidam, et ego vivificabo; ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39)? An vero Saulus persecutor moreretur, nisi de coelo percuteretur (Act. IX, 4); aut praedicator excitaretur, nisi illius sanguine vivificaretur? Sed hoc viderint [PL37.1300] qui scripserunt; non in incerto intellectum nostrum constituere nos debemus. Hanc avem potius in solitudine agnoscamus; hoc enim inde Psalmus voluit ponere, Pelicanus in solitudine. Puto ego hic intelligi Christum natum de virgine. Solus enim sic, ideo solitudo: in solitudine natus, quia solus ita natus. Post nativitatem ventum est ad passionem: a quibus crucifigebatur? numquid ab stantibus? numquid a lugentibus? Ergo tanquam in nocte ignorantiae ipsorum, et tanquam in parietinis ruinae ipsorum. Ecce nycticorax et in parietinis, amat et noctem. Nam nisi amaret, unde diceret, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Deinde natus in solitudine, quia solus ita natus; passus in tenebris Judaeorum tanquam in nocte, in praevaricatione tanquam in ruinis: quid postea? Vigilavi. Ergo dormieras in parietinis, et dixeras: Ego dormivi. Quid est, Ego dormivi? Quia volui, dormivi; noctem amando dormivi: sed ibi sequitur, Et exsurrexi (Psal. III, 6). Ergo hic, Vigilavi. Sed posteaquam vigilavit, quid egit? Ascendit in coelum, factus est sicut passer volando, id est ascendendo: singularis in tecto, id est in coelo. Ergo pelicanus nascendo, nycticorax moriendo, passer resurgendo: ibi in solitudine, velut solus; hic in parietinis, velut ab eis occisus, qui stare non potuerunt in aedificio; hic vero jam vigilans et volans singularis in tecto, ibi interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Caput enim nostrum passer est, corpus illius turtur. Etenim passer invenit sibi domum. Quam domum? In coelo est, interpellat pro nobis. Et turtur nidum sibi, Ecclesia Dei nidum de lignis crucis ipsius; ubi ponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4), parvulos suos. Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in tecto.

9. [vers. 9.] Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me, adversus me jurabant. Ore laudabant, corde insidias praeparabant. Audi laudem ipsorum. Magister, scimus quia viam Dei in veritate doces, et personam non accipis: licet tributum dare Caesari (Matth. XXII, 16, 17)? Quem laudas, supplantas. Quare nisi quia qui laudabant me, adversus me jurabant? Unde autem hoc opprobrium, nisi quia veni facere membra mea peccatores, ut agendo poenitentiam sint in corpore meo? Inde totum opprobrium, inde persecutio: Quare magister vester cum peccatoribus et publicanis manducat? Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Id. IX, 11 et 12). Utinam vos aegrotare nossetis, ut medicum quaereretis; non occideretis, et per superbam dementiam falsa sanitate periretis.

10. [vers. 10.] Mihi autem unde tota die exprobrabant inimici mei? unde qui laudabant me, adversus me jurabant? Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Quia haec genera hominum habere in suis membris sananda voluit et liberanda, inde opprobrium. Hodieque Paganorum opprobrium quale in nos est? quid putatis, fratres, quid eos putatis dicere nobis? Vos corrumpitis disciplinam, [PL37.1301] moresque generis humani pervertitis. Quid inveheris? dic quamobrem; quid fecimus? Dando, inquit, hominibus poenitentiae locum, promittendo impunitatem omnium delictorum: ideo homines mala faciunt, securi quod eis, cum conversi fuerint, omnia dimittuntur. Hinc ergo opprobrium, Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. O qui insultas, invito te ad istum panem. Non enim audes te dicere non esse peccatorem. Discute conscientiam tuam, ascende tribunal mentis tuae, noli tibi parcere, examina te, loquatur tibi medulla cordis; vide utrum audeas innocentiam profiteri. Hic plane si se respexerit, conturbabitur; si se non palpaverit, confitebitur. Et quid agis miser, si non erit portus impunitatis? Si sola fuit peccandi licentia, et nulla peccatorum est indulgentia, ubi eris? quo ibis? Certe et pro te factum est, ut pauper iste cinerem sicut panem manducaret, et potum suum cum fletu misceret. Non te jam delectat tale convivium? Sed tamen, inquit, augent homines peccata spe veniae. Imo augerent peccata desperatione veniae. Nonne attendis quam licentiosa crudelitate vivant gladiatores? Unde hoc, nisi jam tanquam ad ferrum et victimam destinati, explere volunt libidinem, antequam fundant sanguinem? Nonne et tu hoc tibi diceres: Jam peccator sum, jam iniquus, jam damnandus, nulla veniae spes est; cur jam non faciam quidquid libet, etsi non licet? Cur non impleam, quantum possum, quaecumque desideria, si post haec non restant nisi sola tormenta? Nonne hoc tibi diceres, et desperatione ipsa pejor fieres? Potius ergo te corrigit qui indulgentiam promittit, et dicit: Redite praevaricatores ad cor (Isai. XLVI, 8). Nolo mortem impii; quantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Hoc procul dubio portu proposito, deponis vela iniquitatis, convertis proram, velificas ad justitiam, et sperans vitam, non negligis medicinam. Nec in hoc tibi displiceat Deus, tanquam per istam indulgentiae promissionem securos fecerit peccatores. Etenim ne desperatione homines pejus viverent, promisit indulgentiae portum, rursus, ne spe veniae pejus viverent, fecit diem mortis incertum: providentissime utrumque constituens, et revertentes quo recipiantur, et differentes unde terreantur. Manduca cinerem velut panem, et fletum tuum cum potu misce; per hoc convivium venies ad mensam Dei. Noli desperare; promissa est indulgentia tibi. Deo gratias, inquit, quia promissa est; teneo promissum Dei. Ergo jam bene vive. Cras, inquit, bene vivam. Indulgentiam tibi Deus promisit; crastinum diem tibi nemo promisit. Si male vixisti, bene vive jam hodie. Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua. Non dico, Quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? sed, Secundum quod vixisti, ubi eris? Corrige ergo te, ut possis in corpore Christi habere vocem istam, quam, nisi fallor, libenter agnoscis: Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam.

[PL37.1302] 11. [vers. 11.] A facie irae tuae et indignationis tuae, quoniam levasti, elisisti me. Ipsa est illa ira tua, Domine, in Adam; ira cum qua omnes nati sumus, cui nascendo cohaesimus; ira de propagine iniquitatis, ira de massa peccati: secundum quam dicit Apostolus, Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri; et unde dicit Dominus, Ira Dei manet super eum, quia non credidit in unigenitum Filium Dei (Joan. III, 36). Non enim ait, Ira Dei veniet super eum; sed, manet super eum: quia non tollitur in qua natus est. Quare ergo, et quid sibi vult vox ista, Quoniam levasti, elisisti me: Non enim ait, Quoniam levasti, et elisisti me; sed, Quoniam levasti, elisisti me. Ideo elisisti, quia levasti. Unde hoc? Homo in honore positus, factus est ad imaginem Dei: levatus in hunc honorem, erectus a pulvere, erectus a terra, accepit animam rationalem, praepositus est rationis ipsius vivacitate omnibus bestiis, pecoribus, volatilibus, piscibus (Gen. I, 26). Quid enim horum habet intelligentiae rationem? Quia nullum horum factum est ad imaginem Dei. Quomodo nullum horum habet hunc honorem, sic nullum horum habet hanc miseriam. Quod enim pecus plangit de peccato? quae avis timet gehennam ignis aeterni? Quia nulla ei participatio beatae vitae, nulli stimuli miseriarum. Homo autem, quia factus est qui sit in beata vita, si bene vixerit; ideo erit in misera vita, quia male vixit. Ergo, Quia levasti, elisisti me: ideo sequitur me poena, quia dedisti mihi liberum arbitrium. Si enim mihi non dedisses liberum arbitrium, et per hanc rationem pecoribus me non faceres meliorem, non me sequeretur damnatio justa peccantem. Ergo per arbitrium liberum levasti me, et per justitiae judicium elisisti me.

12. [vers. 12.] Dies mei sicut umbra declinaverunt. Potuerunt enim esse dies tui non declinantes, si tu a die vero non declinasses: declinasti, et accepisti dies declinantes. Quid mirum si dies tui facti sunt similes tui? Ipsi sunt enim dies declinantes, quia deviasti, qui sunt dies fumi, quia tumuisti. Supra enim dixerat, Defecerunt sicut fumus dies mei; et nunc dicit, Dies mei sicut umbra declinaverunt. In hac umbra agnoscendus est dies, in hac umbra videnda est lux; ne postea sera et infructuosa poenitentia dicatur: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. V, 8, 9). Modo dic, Transibunt omnia tanquam umbra, et tu non transeas tanquam umbra. Dies mei sicut umbra declinaverunt; et ego velut fenum arui. Quia et supra dixerat, Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum. Sed revirescet fenum irrigatum sanguine Salvatoris. Ego sicut fenum arui: ego homo, post illam praevaricationem; hoc ego justo judicio tuo: tu autem quid?

13. [vers. 13.] Tu vero, Domine, in aeternum manes. Mei dies sicut umbra declinaverunt, et tu in aeternum manes: temporalem salvet aeternus. Non enim quia ego cecidi, et tu senuisti: nam viges ad me liberandum, [PL37.1303] qui viguisti ad me humiliandum. Tu vero; Domine, in aeternum manes; et memoriale tuum in generationem et generationem. Memoriale tuum, quia non oblivisceris; in generationem, non unam, sed generationem et generationem: promissionem quippe habemus vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8).

14. [vers. 14.] Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam tempus ut miserearis ejus. Quod tempus? Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege. Et ubi Sion? Ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5). Primitus ergo Judaei: inde enim Apostoli, inde illi plus quam quingenti fratres (I Cor. XV, 6), inde illa deinceps multitudo, cui erat anima una et cor unum in Deum (Act. IV, 32). Ergo, Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam tempus ut miserearis ejus, quoniam venit tempus. Quod tempus? Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Quis hoc dicit? Servus Dei aedificator, qui dicebat, Dei aedificium estis; qui dicebat, Sicut sapiens architectus fundamentum posui; et, Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus. (I Cor. III, 9-11).

14. [vers. 15.] Ergo et hic quid dicit? Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui in lapides ejus. In lapides cujus? In lapides Sion. Sed sunt ibi et non lapides. Cujus non lapides? Ergo quid sequitur? Et pulveris ejus miserebuntur. Agnoscamus lapides in Sion, agnoscamus pulverem in Sion. Non enim dicit, Lapidum ejus miserebuntur; sed quid ait? Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui in lapides ejus, et pulveris ejus miserebuntur. Beneplacitum habuerunt in lapides ejus; pulveris autem miserebuntur. Intelligo lapides Sion, omnes Prophetas: ibi praemissa est vox praedicationis, inde assumptum Evangelicum officium, per illud praeconium cognitus Christus. Ergo servi tui beneplacitum habuerunt in lapides Sion. Sed illi praevaricatores, recedentes a Domino, malisque factis suis offendentes Creatorem, in terram unde sumpti sunt, redierunt. Pulvis facti sunt, impii facti sunt: de quibus dicitur, Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Sed exspecta, Domine; sustine, Domine; patiens esto, Domine: non irruat ventus, et auferat hunc pulverem a facie terrae. Veniant, veniant servi tui, agnoscant in lapidibus eloquia tua, misereantur pulveris Sion, formetur homo ad imaginem tuam: dicat pulvis ne pereat, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14). Et pulveris ejus miserebuntur. Hoc de Sion. Numquid non erat pulvis, qui Dominum crucifixit? Quod pejus est, pulvis de parietinis ruinarum. Pulvis erat prorsus: verumtamen non frustra de pulvere dictum erat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). De ipso pulvere venit paries tot millium credentium, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum ponentium. Ergo exstitit de illo pulvere humanitas et formata [PL37.1304] et formosa. Quis enim de Gentibus sic? Quam paucos miramur hoc fecisse ad illorum tot millia? Subito primo tria, postea quinque millia; omnes in unitate viventes, omnes venditarum rerum suarum pretia ad pedes Apostolorum ponentes, ut distribueretur unicuique sicut cuique opus erat, quibus erat anima una et cor unum in Deum (Act. II, 41, et IV, 4, 32, etc.). Quis hoc fecit etiam de isto pulvere, nisi qui et ipsum Adam fecit ex pulvere? Hoc ergo de Sion, sed non tantum in Sion.

16. [vers. 16.] Quid igitur sequitur? Et timebunt Gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Jam quoniam misertus es Sion, jam quoniam servi tui beneplacitum habuerunt in lapides ejus, cognoscendo fundamentum Apostolorum et Prophetarum; jam quoniam miserti sunt pulveris ejus, ut formaretur, vel potius reformaretur homo vivus ex pulvere; hinc praedicatio crevit in Gentibus: timeant nomen tuum Gentes, et omnes reges terrae gloriam tuam; veniat et alius paries de Gentibus, agnoscatur lapis angularis (Ephes. II, 20), ibi haereant duo de diverso venientes, sed jam non adversa sentientes.

17. [vers. 17.] Quoniam aedificabit Dominus Sion. Hoc agitur nunc. Eia lapides vivi in structuram currite, non in ruinam. Aedificatur Sion; cavete parietinas: aedificatur turris, aedificatur arca; observate diluvium. Hoc agitur nunc, Quoniam aedificabit Dominus Sion. Sed aedificata Sion, quid fiet? Et videbitur in gloria sua. Ut aedificaret Sion, ut esset fundamentum in Sion, visus est a Sion, sed non in gloria sua: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). At vero cum venerit judicare cum Angelis suis, quando congregabuntur ante eum omnes gentes, quando oves ad dexteram, haedi ad sinistram separabuntur (Matth. XXV, 31-33), nonne tunc videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10)? Et confundentur sero, qui prima poenitentia et salubri confundi noluerunt. Aedificabit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua: qui in illa primo visus est in infirmitate sua.

18. [vers. 18.] Respexit in orationem humilium, et non despexit precem eorum. In aedificatione Sion hoc agitur modo; aedificantes Sion orant, gemunt: ille unus pauper, quod pauperes multi; quia millia in tot gentibus unus, quia unitas pacis Ecclesiae. Ipse unus, ipse multi: unus, propter charitatem; multi, propter latitudinem. Ergo nunc oratur, nunc curritur; nunc, si quis aliter erat, et aliter se habebat, manducet cinerem sicut panem, et potum suum cum fletu commisceat. Nunc tempus est, cum aedificatur Sion; nunc intrant lapides in structuram: perfecto aedificio et dedicata domo, quid curris, sero quaesiturus, inaniter petiturus, frustra pulsaturus, foris remansurus cum quinque virginibus fatuis (Matth. XXV, 12)? Nunc ergo curre: Respexit enim in orationem humilium, et non despexit precem eorum.

19. [vers. 19, 20.] Scribantur haec in generationem alteram. Quando scribebantur haec, non ita proderant eis inter quos scribebantur: scribebantur enim ad [PL37.1305] prophetandum Novum Testamentum, inter homines qui vivebant ex Vetere Testamento. Sed et illud Vetus Testamentum Deus dederat, et in illa terra promissionis populum suum collocaverat. Sed quoniam memoriale tuum in generationem et generationem, non iniquorum est, sed justorum: in una generatione pertinet ad Vetus Testamentum; in alia autem generatione pertinet ad Novum Testamentum. Et quia hoc quod prophetatum est, Novum Testamentum praenuntiat; Scribantur haec in generationem alteram: et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Non populus qui creatus est, sed populus qui creabitur. Quid evidentius, fratres mei? Hic praedicta est illa creatura de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova; omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17 et 18). Quid est, omnia autem ex Deo? Et vetera et nova, quia memoriale tuum in generationem et generationem: Et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quoniam prospexit ex alto sancto suo. Prospexit ex alto, ut veniret ad humiles: ex alto factus est humilis, ut humiles exaltaret.

SERMO II. De secunda parte Psalmi

1. Hesterno die audivimus cujusdam pauperis gemitum in oratione; eumque esse cognovimus, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9), eique membra cohaerentia et per suum caput loquentia. Vidimus enim ibi et nos ipsos; si tamen per ejus gratiam aliquid et nos. Finita autem jam erant verba gemituum, et coeperant consolationum; sed ea finiri hesterno die tractando minime potuerunt: in iis quae restant, audiamus hodie non jam gementem pauperem, sed gaudentem; ideo gaudentem, quia sperantem; ideo sperantem, quia non de se praesumentem. Praenuntiavit felicitatem rerum humanarum in Scriptis Dei, et adjecit: Scribantur haec in generationem alteram: et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quoniam prospexit ex alto sancto suo. Huc usque sermo hesternus perductus est; videte quae sequantur.

2. [vers. 20-22.] Dominus de coelo in terram prospexit, ut audiret gemitum compeditorum, ut solvat filios mortificatorum. Invenimus in alio psalmo dictum, Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum (Psal. LXXVIII, 11); et in eo loco dictum, ubi vox martyrum intelligebatur. Unde martyres compediti? Nonne catenati potiusquam compediti? Ductos enim sanctos Dei martyres post judices, per provincias circumeuntes, in catenas novimus missos; in compedes autem non novimus. Agnoscuntur et compedes disciplinae Dei et timoris ejus, de quo dictum est: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16). Per hunc enim timorem non timuerunt servi Dei eos qui corpus occidunt, [PL37.1306] animam autem non possunt occidere; quia eum timebant qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam ignis (Matth. X, 28). Nisi enim compedibus timoris hujus ligati essent martyres, quando illa omnia dura et molesta sustinerent a persecutoribus suis, cum eis liberum fuerit facere quod cogebantur, et evadere quod patiebantur? Sed alligaverat eos Deus istis compedibus, duris quidem et molestis ad tempus, sed tolerandis propter promissa ejus, cui dicitur: Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Gemendum quidem est in his compedibus ad impetrandam misericordiam Dei; unde vox martyrum est in alio psalmo, Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum: non tamen evitandae sunt tales compedes, ut appetatur perniciosa libertas, et temporalis vitae brevisque dulcedo, quam sequatur amaritudo perpetua. Proinde Scriptura, ne recusemus esse compediti sapientiae, sic nos alloquitur: »Audi, fili, et excipe sententiam meam, et ne abjicias consilium meum; et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem ejus collum tuum: subjice humerum tuum et porta illam, et ne oderis vincula illius. In omni anima tua accede ad illam, et in omni virtute tua serva vias ejus: investiga et quaere, et innotescet tibi; et continens factus, ne derelinquas eam. In novissimis enim invenies requiem ejus, et convertetur tibi in laetitiam, et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae. Decus enim aureum est in illa, et vincula illius fila hyacinthina: stolam gloriae indues eam, et coronam exsultationis superpones tibi« (Eccli. VI, 24-32). Clament ergo compediti, quamdiu sunt in vinculis disciplinae Dei, in qua sunt exercitati martyres: solventur compedes, et volabunt, et eaedem ipsae in ornamentum postea convertentur. Factum est hoc de martyribus. Quid enim persecutores occidendo fecerunt, nisi ut compedes solverentur, et in coronas converterentur.

3. De coelo ergo respexit Dominus, ut audiret gemitum compeditorum, ut solvat filios mortificatorum. Mortificati illi; filii autem mortificatorum qui, nisi nos? Quomodo autem solvimur nos, nisi cum dicimus ei: Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16 et 17)? Solvitur enim unusquisque a vinculis cupiditatum malarum, vel a nodis peccatorum suorum. Remissio peccatorum, solutio est. Quid enim prodesset Lazaro, quia processit de monumento, nisi diceretur: Solvite eum, et sinite abire (Joan. XI, 44)? Ipse quidem voce de sepulcro suscitavit, ipse clamando animam reddidit, ipse terrenam molem sepulto impositam vicit, et processit ille vinctus: non ergo pedibus propriis, sed virtute producentis. Fit hoc in corde poenitentis: cum audis hominem poenitere peccatorum suorum, jam revixit; cum audis hominem confitendo proferre conscientiam, jam de sepulcro eductus est, sed nondum solutus est. Quando solvitur? a quibus solvitur? Quae solveritis, inquit, in terra, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 19). Merito per Ecclesiam dari solutio peccatorum potest: suscitar [PL37.1307] autem ipse mortuus nonnisi intus clamante Domino potest; haec enim Deus interius agit. Loquimur ad aures vestras; unde scimus quid agatur in cordibus vestris? Quod autem intus agitur, non a nobis, sed ab illo agitur.

4. Respexit ergo ut solvat filios mortificatorum. Quorum mortificatorum audistis, quos filios audistis. Quid enim inde? Ut annuntietur in Sion nomen Domini. Primo enim premebatur Ecclesia, quando mortificabantur compediti: post illas pressuras annuntiatur in Sion nomen Domini, cum magna libertate, in ipsa Ecclesia. Ipsa enim Sion: non ille unus locus primo superbus, postea captivatus; sed Sion cujus umbra erat illa Sion, quae interpretatur Speculatio; propterea quia in carne positi videmus in priora, extendentes nos non ad praesens quod est, sed ad id quod futurum est. Ideo speculatio. Omnis enim speculator longe prospicit. Specula dicitur, ubi ponuntur custodes: fiunt istae speculae in saxis, in montibus, in arboribus, ad hoc ut de loco eminentiore longe videatur. Sion ergo speculatio, Ecclesia speculatio. Unde speculatio? Longe videre, hoc est speculatio. Labor est enim ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 16 et 17). Qualis speculatio, intelligere in novissima? Transire mare videndo, non navigando, et habitare in exterma maris (Psal. CXXXVIII, 9); id est, ibi ponere spem, in eo quod erit finito saeculo. Ergo si Ecclesia speculatio, ibi jam annuntiatur nomen Domini. Non solum nomen Domini in hac Sion annuntiatur, sed et laus ejus, inquit, in Jerusalem.

5. [vers. 23.] Et quomodo annuntiatur? In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Unde hoc factum, nisi sanguine mortificatorum? unde hoc factum, nisi gemitibus compeditorum? Exauditi ergo sunt qui erant in pressura et humilitate; ut esset nostris temporibus Ecclesia in tanta gloria, quam videmus, ut jam regna quae persequebantur, ipsa serviant Domino.

6. [vers. 24.] Respondit ei in via fortitudinis suae. Cui respondit, nisi Domino? Quis respondit, supra videamus: Et laus ejus, inquit, in Jerusalem; in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Respondit ei in via fortitudinis suae. Quae illi respondit, aut quis illi respondit, in via fortitudinis suae? Quaeramus ergo primo quis respondit, et sic quaeremus quae sit via fortitudinis ejus. Superiora verba indicant respondisse ei, aut laudem ejus, aut Jerusalem: supra enim dixerat, Et laus ejus in Jerusalem; in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Respondit ei, non possumus dicere, Regna; quia, Responderunt dixisset. Respondit ei, non possumus dicere, Populi; quia et hic, Responderunt dixisset. Quia ergo respondit ei, singularem numerum quaerimus superius, et non invenimus, nisi aut laudem ejus, aut Jerusalem. Et quia hoc ambiguum est, utrum laus ejus, an Jerusalem, secundum utrumque tractemus. [PL37.1308] Quomodo et respondit laus ejus! Quando ei gratias agunt vocati ab illo. Ille enim vocat, nos respondemus; non voce, sed fide; non lingua, sed vita. Si enim vocat te Deus, et praecipit ut bene vivas, et tu male vivis, vocationi ejus non respondes, nec laus ejus respondet ei de te; quia sic vivis, ut ille non laudetur, sed potius blasphemetur per te: cum autem sic vivimus, ut per nos laudetur Deus, respondit ei laus ejus. De vocatis et sanctis ejus, respondit et Jerusalem. Vocata est enim et Jerusalem, et prima Jerusalem noluit audire, et dictum est ei: Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta. Jerusalem, Jerusalem (clamat, et non respondetur), quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 38, 37)! Non respondetur: pluitur desuper, et pro fructu spinae proferuntur. At vero illa Jerusalem, de qua dictum est, Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1; Galat. IV, 27); respondit ei. Quid est, respondit ei? Non contempsit vocantem. Quid est, respondit ei? Ille pluit, illa fructum dedit.

7. Respondit ei, sed ubi? In via fortitudinis suae. Numquid in se? Nam quid esset in se, aut quam vocem haberet in se, de se, nisi solam vocem peccati, vocem iniquitatis? Excute vocem ipsius, quid invenis nisi ut multum, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5)? Porro, si justificata est, respondit ei, non ex meritis suis, sed ex manibus ipsius. Ubi? In via fortitudinis suae. Christus est, ipse est: Ego sum, inquit, via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Sed ante resurrectionem non agnoscebatur a populo suo; et maxime crucifixus ex infirmitate (II Cor. XIII, 4) latuit quis esset, donec fortis resurgendo appareret. Non ei ergo respondit Ecclesia in via infirmitatis, sed in via fortitudinis suae; quia post resurrectionem vocavit Ecclesiam de toto orbe terrarum, jam non infirmus in cruce, sed fortis in coelo. Non enim laus fidei Christianorum est, quia credunt mortuum Christum; sed quia credunt resurrexisse Christum. Nam mortuum et paganus credit; et hoc tibi pro crimine objicit, quia in mortuum credidisti. Quae igitur laus tua? Credere resurrexisse Christum, et sperare te resurrecturum esse per Christum: haec est laus fidei. Si enim credideris in corde tuo quia Dominus est Jesus, et confessus fueris ore tuo quia eum Deus suscitavit a mortuis, salvus eris. Non ait, Si confessus fueris quia Deus eum tradidit occidendum; sed, quia eum Deus suscitavit a mortuis si confessus fueris, tunc salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 9, 10). Quare autem credimus et mortuum? Quia credere eum resurrexisse non possumus, nisi prius mortuum fuisse credamus. Quis enim resurgit, nisi mortuus fuerit? quis expergiscitur, nisi prius dormierit? Sed numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Haec fides est Christianorum. In [PL37.1309] hac ergo fide, qua congregata est Ecclesia, multi illi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; respondit ei, dixit ei laudem secundum ejus praecepta; in via fortitudinis ejus, non in via infirmitatis ejus.

8. Quomodo ei responderit, jam supra audistis: In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. In hoc ei ergo respondit, in unitate: qui autem non est in unitate, non ei respondet. Ille enim unus est, Ecclesia unitas: non respondet uni, nisi unitas. Sed existunt qui dicant. Jam hoc factum est; respondit ei in omnibus gentibus Ecclesia, pariens filios plures quam illa quae habebat virum, respondit in via fortitudinis ejus; credidit enim Christum resurrexisse, crediderunt in eum omnes gentes: sed illa Ecclesia quae fuit omnium gentium, jam non est; periit. Hoc dicunt qui in illa non sunt. O impudentem vocem! Illa non est, quia tu in illa non est? Vide ne tu ideo non sis; nam illa erit, etsi tu non sis. Hanc vocem abominabilem, detestabilem, praesumptionis et falsitatis plenam, nulla veritate suffultam, nulla sapientia illuminatam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, praecipitem, perniciosam, praevidit Spiritus Dei, et tanquam contra illos cum annuntiaret unitatem: In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Cumque subdidisset, Respondit ei, utique laus ejus, utique Jerusalem mater nostra de peregrinatione revocanda, fetosa cum multis filiis, magis quam ea quae habebat virum; quoniam quidam dicturi erant contra, Fuit, et non est: Exiguitatem, inquit, dierum meorum annuntia mihi. Quid est, quod nescio qui recedentes a me, murmurant contra me? quid est, quod perditi me perisse contendunt? Certe enim hoc dicunt, quia fui, et non sum: Annuntia mihi exiguitatem dierum meorum. Non a te quaero illos dies aeternos: illi sine fine sunt, ubi ero; non ipsos quaero: temporales quaero, temporales dies mihi annuntia: Exiguitatem dierum meorum, non aeternitatem dierum meorum, annuntia mihi. Quamdiu ero in isto saeculo, annuntia mihi. propter illos qui dicunt, Fuit, et jam non est: propter illos qui dicunt, Impletae sunt Scripturae, crediderunt omnes gentes, sed apostatavit et periit Ecclesia de omnibus gentibus. Quid est hoc, Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi? Et annuntiavit, nec vacavit ista vox. Quis annuntiavit mihi, nisi ipsa via? Quomodo annuntiavit? Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

9. Sed hic existunt, et dicunt: Vobiscum sum, inquit, usque in consummationem saeculi; quia nos praevidebat, quia pars Donati erit in terra. Numquid ipsa est quae dixit, Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi; ac non illa potius quae superius loquebatur, In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino? Unde vobis cor dolet? Quia et imperatores contra haereticos leges proponunt: ibi impletum est, Et regna, ut serviant Domino. Non enim [PL37.1310] vos filii estis illorum mortificatorum, quorum vox compeditorum exaudita est a Domino. Absit: non hoc indicant facta vestra, non hoc indicat superbia vestra, non hoc indicat vanitas vestra: non sapitis, et foris estis; sal infatuatum estis, ideo et ab hominibus conculcamini (Matth. V, 13). Audite quid dicat: quae Ecclesia? Quae congregavit populos in unum. Quae Ecclesia? Quae congregavit regna, ut serviant Domino. Mota vocibus vestris et falsis opinionibus vestris, quaerit a Deo ut exiguitatem dierum suorum annuntiet sibi, et invenit Dominum dixisse: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Hic vos dicitis: De nobis dixit; nos sumus, nos erimus usque in consummationem saeculi. Interrogetur ipse Christus, cui dictum est, »Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi. Et praedicabitur,« inquit, »hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis« (Id. XXIV, 14). Quid est quod dicebas: Hoc certe fuit et periit? Dominum audi annuntiantem exiguitatem dierum meorum. Praedicabitur, inquit, hoc Evangelium. Ubi? In toto orbe terrarum. Quibus? In testimonium omnibus gentibus. Quid postea? Et tunc veniet finis. Non vides adhuc esse gentes in quibus nondum est praedicatum Evangelium? Cum ergo necesse sit impleri quod Dominus dixit, exiguitatem dierum meorum annuntians Ecclesiae, ut praedicetur hoc Evangelium in omnibus gentibus, et tunc veniat finis; quid est quod dicis jam perisse Ecclesiam de omnibus gentibus, quando ad hoc praedicatur Evangelium, ut possit esse in omnibus gentibus? Ergo usque in finem saeculi Ecclesia in omnibus gentibus; et ipsa est exiguitas dierum, quia exiguum est omne quod finitur; ut jam in aeternitatem ab ista exiguitate transeatur. Pereant haeretici, pereant quod sunt, et inveniantur ut sint quod non sunt. Exiguitas dierum usque in finem saeculi erit: exiguitas ideo, quia totum hoc tempus, non dico ab hodierno die usque in finem saeculi, sed ab Adam usque in finem saeculi, exigua gutta est comparata aeternitati.

10. [vers. 25.] Non ergo blandiantur sibi contra me haeretici, quia dixi, Exiguitatem dierum meorum, quasi non permansuram usque in finem saeculi. Quid enim addidit? Ne revoces me in dimidium dierum meorum. Noli, quomodo haeretici loquuntur, sic mecum agere. Usque in finem saeculi me perduc, non in dimidium dierum meorum; et perfice mihi dies exiguos, ut dones mihi postea dies aeternos, Quare ergo de exiguitate dierum requisisti? Quare? Vis audire? In generatione generationum anni tui. Ideo ego de diebus exiguis quaesivi, quia licet usque in finem saeculi durent mecum isti dies, exigui sunt in comparatione dierum tuorum: Anni enim tui in generatione generationum. Quare non ait, Anni tui in saecula saeculorum; sic enim magis solet aeternitas significari in sanctis Scripturis: sed ait, In generatione generationum anni tui? sed qui anni tui? Qui, nisi qui non veniunt et transeunt? qui, nisi qui non ideo veniunt, ut non sint? Omnis enim dies in hoc tempore ideo venit, ut non [PL37.1311] sit; omnis hora, omnis mensis, omnis annus: nihil horum stat; antequam veniat, erit; cum venerit, non erit. Illi ergo anni tui aeterni, anni tui qui non mutantur, in generatione generationum erunt. Est quaedam generatio generationum; in illa erunt anni tui. Quae est ista? Est quaedam, et si bene agnoscamus, in illa erimus, et anni Dei in nobis erunt. Quomodo in nobis erunt? Quomodo ipse Deus in nobis erit: unde dictum est, Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Non enim aliud anni Dei, et aliud ipse: sed anni Dei, aeternitas Dei est: aeternitas, ipsa Dei substantia est, quae nihil habet mutabile; ibi nihil est praeteritum, quasi jam non sit; nihil est futurum, quasi nondum sit. Non est ibi nisi, Est; non est ibi, Fuit et erit; quia et quod fuit, jam non est; et quod erit, nondum est: sed quidquid ibi est, nonnisi est. Merito sic misit Deus famulum suum Moysen. Quaesivit enim nomen mittentis se; quaesivit, et audivit, nec desertum est desiderium concupiscentiae bonae. Quaesivit autem, non quasi curiositate praesumendi, sed necessitate ministrandi. Quid, inquit, dicam filiis Israel, si dixerint mihi: Quis te misit ad nos? Et ille indicans se creaturae Creatorem, Deum homini, immortalem mortali, aeternum temporali: Ego, inquit, sum qui sum. Tu diceres, Ego sum. Quis? Gaius; alius, Lucius; alius, Marcus. Aliudne diceres, nisi nomen tuum diceres? Hoc exspectabatur de Deo. Hoc enim erat quaesitum. Quid vocaris? A quo me missum esse respondebo quaerentibus? Ego sum. Quis? Qui sum. Hoc est nomen tuum? hoc est totum quod vocaris? Esset tibi nomen ipsum esse, nisi quidquid est aliud, tibi comparatum, inveniretur non esse vere? Hoc est nomen tuum: exprime hoc idem melius. Vade, inquit, et dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Ego sum qui sum: qui est, misit me ad vos. Magnum ecce Est, magnum Est! Ad hoc homo quid est? Ad illud tam magnum Est, homo quid est, quidquid est? Quis apprehendat illud esse? quis ejus particeps fiat? quis anhelet? quis aspiret? quis ibi se esse posse praesumat? Noli desperare, humana fragilitas. Ego sum, inquit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 13-15). Audisti quid sim apud me, audi et quid sim propter te. Haec igitur aeternitas vocavit nos, et erupit ex aeternitate Verbum. Jam aeternitas, jam Verbum, et nondum tempus. Quare nondum tempus? Quia factum est et tempus. Quomodo factum est et tempus? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). O Verbum ante tempora, per quod facta sunt tempora, natum et in tempore, cum sit vita aeterna, vocans temporales, faciens aeternos! Haec generatio generationum. Generatio enim vadit, et generatio venit (Eccle. I, 4). Et videtis generationes hominum sic esse in terra, tanquam in arbore folia; sed in arbore olivae, vel lauri, vel cujusque alterius quae toto tempore fronde vestita est. Sic tanquam folia genus humanum terra portat: plena est hominibus, [PL37.1312] sed dum aliis morientibus alii nascendo succedunt. Semper enim arbor illa veste viridi ornata est: sed subter attende quam multa calces arida folia.

11. Ergo fuit generatio sub Adam, transiit. Nati sunt inde quidam futuri participes aeternitatis Dei etiam illo tempore: inde enim Abel, inde Seth, inde Enoch. Transiit illa generatio, venit diluvium, remansit una domus. Et illa generatio dedit aliquos, ipsum Noe, et tres filios ejus, et tres nurus ejus: in tota enim domo ista octonaria solus unus peccator inventus est. Accessit numerus superiori generationi. Deinde de tribus filiis Noe, tanquam de tribus mensuris farinae, impletus est orbis. Electus est Abraham, Isaac, et Jacob; sancti viri, patriarchae, placuerunt Deo (Gen. IV-XXVIII). Dedit et illa generatio sequentes etiam generantes, dederunt Prophetas, dederunt praecones Dei. Venit etiam postea et ipse Dominus noster Jesus Christus, misit fermentum in tres mensuras farinae, quousque fermentaretur totum (Matth. XIII, 33). Temporibus in terra carnis illius fuerunt Apostoli, fuerunt sancti; post illos alii sancti: et nunc in nomine Christi quicumque sunt sancti, et post nos quicumque erunt, et usque in finem saeculi quicumque sancti. De tot generationibus colliges omnes sanctas proles omnium generationum, et facies inde unam generationem: In ista generatione generationum anni tui, id est, aeternitas illa in illa generatione erit, quae de omnibus generationibus colligitur, et in unam redigitur; ipsa particeps erit aeternitatis tuae. Caeterae generationes implendis temporibus generantur, ex quibus illa in aeternum regeneratur; mutata vivificabitur, erit idonea portare te, vires accipiens a te. In generatione generationum anni tui.

12. [vers. 26-28.] In principio terram tu fundasti, Domine. Novi aeternitatem tuam, qua praecedis omnia quae fecisti. Principio terram tu fundasti, Domine; et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt; tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu vero idem ipse es. Tu quis es? Idem ipse es. Tu qui dixisti, Ego sum qui sum, idem ipse es. Et quamvis etiam ipsa non essent nisi ex te, et per te, et in te, tamen non quod ipse es: Tu enim idem ipse es. Et anni tui non deficient. Illi anni tui non deficient, illi anni tui qui erunt in generatione generationum, non deficient. Haec ergo sciens, exiguitatem dierum meorum quaererem a te, nisi scirem omnes dies saeculi ab initio usque in finem exiguos esse in comparatione aeternitatis tuae. Novi ergo unde interrogaverim. Non se extollant haeretici, quasi exigui dies fuerint Ecclesiae, toto orbe diffusae; nam et usque in finem cum sint, exigui sunt. Quare exigui sunt? Quoniam quandoque finiendi sunt. Anni illi qui erunt in generatione generationum, hi amandi, hi desiderandi, his suspirandum; propter [PL37.1313] hos in unitate permanendum, propter hos quidquid haereticorum mali est devitandum, propter hos perditis respondendum, propter hos lucrandi qui erraverant, et revocandi qui perierant: illic debet esse desiderium. Sed tamen ut verbosis, ut male garrulis, ut calumniosis, susurrantibus, detractoribus respondeam, ideo mihi annuntia exiguitatem dierum meorum; et ne me revoces in dimidium dierum meorum, ut ante me auferas de terra, quam totus orbis Evangelio repleatur, contra responsionem Domini mei, dicentis: Oportet praedicari hoc Evangelium in toto orbe terrarum, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Quid ad haec, fratres? Plana sunt, manifesta sunt: Deus fundavit terram, scimus; opera manuum ejus sunt coeli. Ne putetis enim quasi aliud Deum facere manu, aliud verbo. Quod facit verbo, hoc facit manu; non enim distinctus est corporeis membris, qui dixit, Ego sum qui sum. Et forte verbum ejus est manus ejus. Certe manus ejus est virtus ejus. Quia enim dictum est, Fiat firmamentum, et factum est firmamentum; verbo intelligitur fecisse: quia vero dixit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 6, 26); quasi manu videtur fecisse. Audi ergo: Opera manuum tuarum sunt coeli. Ecce quod verbo fecit, utique etiam manibus fecit; quia virtute sua, quia potestate sua fecit. Attende potius quid fecerit, et noli quaerere quomodo fecerit. Multum est ad te comprehendere quomodo fecerit, cum teipsum sic fecerit, ut prius sis servus obediens, et postea fortasse amicus intelligens. Ergo, Opera manuum tuarum sunt coeli.

13. Ipsi peribunt; tu autem permanes. Aperte dixit hoc apostolus Petrus: Coeli erant olim de aqua et per aquam constituti Dei verbo; per quae qui factus est mundus, aqua inundatus deperiit: terra autem et coeli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt igni reservandi (II Petr. III, 5-7). Jam ergo dixit perisse coelos per diluvium: perisse autem novimus coelos secundum quantitatem et spatia aeris hujus. Excrevit enim aqua, et totam istam capacitatem ubi aves volitant, occupavit; ac sic utique coeli perierunt propinqui terris: coeli, secundum quos dicuntur aves coeli. Sunt autem et coeli coelorum superiores in firmamento: sed utrum et ipsi perituri sint igne, an hi soli coeli qui etiam diluvio perierunt, disceptatio est aliquanto scrupulosior inter doctos, nec facile, maxime in angustia temporis, explicari potest. Dimittamus ergo eam vel differamus; noverimus tamen perire ista, Deum manere. Et si manent quaedam cum Deo, quae facta sunt a Deo, non manent in se, sed in Deo, non recedendo a Deo. Quid enim? dicturi sumus, fratres, quod Angeli perituri sunt igne, quo incendetur mundus? Absit. Sed quid? dicemus quod Angelos Deus non fecerit? Absit. Sed quid dicemus? Et unde essent, si non ab illo facti essent? Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Dictum est enim hoc, cum operum ejus commemoratio [PL37.1314] fieret, in quibus et Angeli nominati sunt. Erunt ergo cum illo Angeli, etiam mundo igne flagrante; et erit incendium mundi, non incendens sanctos Dei: quod fuit caminus regis tribus pueris (Dan. III), hoc erit ardens mundus justis in Trinitate signatis.

14. Forte hic coelos etiam non importune intelligimus ipsos justos, sanctos Dei, in quibus manens Deus intonuit praeceptis, coruscavit miraculis, imbrificavit terram sapientia veritatis; coeli enim enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Sed numquid etiam ipsi peribunt? An secundum quemdam modum peribunt? Secundum quem modum? Secundum vestimentum. Quid est, secundum vestimentum? Secundum corpus. Vestimentum enim animae corpus; Dominus enim vestimentum nominavit, ubi ait: Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum (Matth. VI, 25)? Quomodo ergo perit vestimentum? Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Ergo ipsi peribunt, sed secundum corpus: Tu autem permanes. Si ergo secundum corpus peribunt, ubi ergo resurrectio carnis? ubi exemplum membrorum quod praecessit in capite? ubi? Vis audire? Mutabitur; non tale erit quale fuit. Audi Apostolum dicentem: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Quomodo immutabimur? Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 52, 4). Ergo seminatur mortale, resurget immortale; seminatur corruptibile, resurget incorruptibile. Mutationem itaque exspectamus: ita peribunt coeli, et immutabuntur coeli. Sed fortasse sanctorum corpora non recte dicuntur coeli? Si non portant Deum, non sint coeli. Et unde, inquit, mihi probas quia portant Deum? Usque adeone excidit tibi, Glorificate et portate Deum in corpore vestro (Id. VI, 20)? Ergo tales coeli peribunt, sed non in aeternum; peribunt ut mutentur. An non hoc dicit Psalmus? Lege sequentia: »Et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.« Vestem audis, coopertorium audis, et aliud quam corpus intelligis? Speremus ergo etiam immutationem corporum nostrorum, sed tamen ab illo qui erat et ante nos, et manet post nos; a quo sumus quod sumus, ad quem veniemus cum fuerimus mutati; mutantem, non mutatum; facientem, non factum; et moventem, sed manentem; et quomodo intelligi a carne et sanguine potest, Ego sum qui sum: Tu vero idem ipse es, et anni tui non deficient. Sed nos ad illos annos cum his pannosis annis quid sumus? Et illi qui sunt? Nec tamen desperare debemus. Jam enim magnitudine quadam et excellentia sapientiae dixerat, Ego sum qui sum; et tamen ad nos consolandos, Ego sum, inquit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: et nos Abrahae semen sumus (Galat. III, 29): et nos quamvis abjecti, quamvis terra et cinis, in illo speramus. Servi sumus; sed propter nos Dominus noster formam servi accepit (Philipp. II, 7): propter nos mortales [PL37.1315] immortalis mori votuit, propter nos hoc exemplum resurrectionis ostendit. Ergo speremus venturos nos ad hos annos stantes, in quibus non circuitu solis peraguntur dies, sed manet quod est sicuti est, quia hoc solum vere est.

15. [vers. 29.] Nos autem utrum aliquando ibi esse possimus dic. Audi, et vide utrum debeas desperare; audi quod sequitur: Filii servorum tuorum in habitabunt. Ubi nisi in annis non deficientibus? Filii servorum tuorum inhabitabunt; et semen eorum in saeculum dirigetur: in saeculum saeculi, in saeculum aeternum, in saeculum manens. Sed filii, inquit, servorum tuorum: metuendum ne nos servi Dei simus, et filii nostri ibi futuri sint, non nos? Aut si nos filii sumus servorum, quia filii sumus Apostolorum, quid dicturi sumus? Quaenam tandem audacia tam infelix filiorum subnascentium, et recenti successione gloriantium, quae audeat dicere: Nos ibi erimus; Apostoli ibi non erunt? Absit hoc a pietate filiorum, absit a fide parvulorum, absit ab intelligentia grandium. Ibi erunt et Apostoli: arietes praecedunt, agni sequuntur. Quare ergo, Filii servorum tuorum; et non de compendio, Servi tui? Et illi servi tui, et filii eorum servi tui, et istorum filii nepotes illorum, quid, nisi servi tui? Omnes compendio includeres, si diceres: Servi tui inhabitabunt. Videamus quid nos voluerit admonere. Est enim quiddam gestum in prioribus saeculis. Per quadraginta annos filii Israel attriti sunt in eremo: nullus eorum intravit in terram promissionis, sed filii eorum; intrarunt sane, quia ita recordamur, nisi fallor, duo, caeteri non (Num. XIV, 29, 30). Intrarunt de tot millibus duo. Laboratum est cum eis tantum: sed Deus non laborat; certe laboraverunt servi ipsius. Quanta pertulit, quanta audivit Moyses pro hominibus non intraturis in terram promissionis? Intrarunt filii eorum, quid significat? Intrarunt novi homines, veteres non intrarunt. Inde tamen intrarunt duo, unus et unitas, tanquam caput et corpus, Christus et Ecclesia, cum omni illa novitate, id est filiorum. Ergo, Filii servorum tuorum inhabitabunt. Filii servorum, opera servorum sunt; nemo ibi habitabit, nisi per opera sua. Quid igitur est, et filii habitabunt? Nemo glorietur se habitaturum, si dicit se servum Dei, et opera non habet; non enim habitabunt nisi filii. Quid est ergo, Filii servorum tuorum inhabitabunt? Servi per opera sua inhabitabunt, servi per filios suos inhabitabunt. Noli ergo esse sterilis, si vis habitare; praemitte fetus quos sequaris, praemittendo, non efferendo. Filii tui te deducant ad terram promissionis, terram viventium, non morientium: cum hic vivis in hac peregrinatione, illi antecedant, suscipiant te. Propter refectionem carnalem, filius antecessit Jacob in Aegyptum, et ait patri suo et fratribus suis: Ego praeveni praeparare vobis escas (Gen. XLV, 7). Praecedant ergo [PL37.1316] filii tui, praecedant te opera tua: quales filios praemiseris, tales et sequeris.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1272-1316 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22