1. [vers. 1.] Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Psalmus iste laudem continet Dei, et eodem modo in omnibus suis versibus terminatur. Proinde, quamvis hic in laudem Dei multa dicantur, maxime tamen ejus misericordia commendatur, sine cujus commendatione apertissima [PL37.1756] nullum versum claudi voluit, per quem Spiritus sanctus condidit Psalmum. Memini autem me in psalmo centesimo quinto, qui similiter incipit, quoniam codex quem intuebar, non habet, in aeternum; sed, in saeculum misericordia ejus; quaesisse quid potius intelligere deberemus: in graeco enim sermone scriptum est, εἰς τὸν αἰῶνα quod et in saeculum, et in aeternum interpretari potest. Sed quid illic, ut potui, disseruerim, etiam hic retexere longum est. In isto autem psalmo etiam idem ipse codex non habet, in saeculum, quod plerique habent; sed, in aeternum misericordia ejus. Quod etsi post judicium, quo in fine saeculi vivi et mortui judicandi sunt, missis justis in vitam aeternam, iniquis autem in ambustionem aeternam, non sint deinceps futuri quorum adhuc misereatur Deus; recte tamen intelligi potest in aeternum futura misericordia ejus, quam suis sanctis fidelibusque largitur: non quia in aeternum miseri erunt, et ideo in aeternum misericordia ejus indigebunt; sed quia ipsa beatitudo quam misericorditer miseris praestat, ut esse miseri desinant, et beati esse incipiant, non habebit finem, ideo in aeternum misericordia ejus. Quod enim justi erimus ex iniquis, sani ex infirmis, vivi ex mortuis, immortales ex mortalibus, beati ex miseris, misericordia ejus est. Hoc autem quod ita erimus, in aeternum erit: ergo in aeternum misericordia ejus. Proinde, Confitemini Domino, id est, confitendo laudate Dominum; quoniam bonus. Nec pro hac confessione aliquid estis temporale sumpturi; quoniam in aeternum misericordia ejus, id est, beneficium quod vobis misericorditer praestat, aeternum est. Quod autem habet, Quoniam bonus, graecus habet ἀγαθὸς: non sicut in psalmo centesimo et quinto; quod ibi est, Quoniam bonus, graecus habet χρηστός. Ideo nonnulli illud interpretati sunt, Quoniam suavis est. Αγαθὸς autem non utcumque bonus, sed excellentissime bonus est.

2. [vers. 2, 3.] Deinde sequitur: Confitemini Deo deorum; quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia ejus. Quinam sint dii et domini, quorum deorum et dominorum sit Deus et Dominus, qui est verus Deus; merito quaeri solet. Et scriptum invenimus in alio psalmo, deos etiam homines appellatos, sicuti est, Deus stelit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit: et paulo post, Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Quod testimonium etiam Dominus in Evangelio commemorat dicens: Nonne scriptum est in Lege vestra, quia, Ego dixi, Dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis quia, Blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum (Joan. X, 34-36)? Non ergo quia boni sunt omnes, sed quia sermo Dei ad illos factus est, appellati sunt dii. Nam si propterea quia boni essent omnes, non sic eos dijudicaret. Cum enim dixisset, Deus stetit in synagoga deorum; non ait, In medio deos et homines discernit, tanquam ostendens [PL37.1757] quid intersit inter deos et homines: sed, In medio inquit, deos discernit. Deinde sequitur, Usquequo judicatis iniquitatem (Psal. LXXXI, 1, 2, 6, 7)? et caetera: quae utique non omnibus sed quibusdam dicit, quia discernens dicit; et tamen in medio deos discernit.

3. Sed quaeritur, si homines ad quos sermo Dei factus est, dii vocantur, utrum et Angeli vocandi sunt dii; cum hominibus justis et sanctis maximum praemium promittatur aequalitas Angelorum. Et in Scripturis quidem nescio utrum vel possit, vel facile possit reperiri, aperte dictos Angelos deos; sed cum de Domino Deo dictum esset, Terribilis super omnes deos, cur hoc dixerit, continuo velut exponendo conjunxit, Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV, 4, 5). Super tales deos dixit Dominum terribilem in sanctis suis, quos coelos fecit, a quibus daemonia terrerentur. Sic enim sequitur, Dominus autem coelos fecit. Non ergo, Dii sine additamento; sed, Dii Gentium daemonia: superius tamen, Terribilis, inquit, super omnes deos; non ait, super omnes deos Gentium, quamvis intelligi hoc voluerit, addendo quod sequitur, Quoniam dii Gentium daemonia. Quod quidem in hebraeo dicitur non ita esse scriptum; sed, Dii Gentium simulacra. Quod si verum est, multo magis credendi sunt Septuaginta divino Spiritu intepretati, quo Spiritu et illa dicta sunt quae in hebraeis litteris sunt. Eodem namque operante Spiritu, etiam hoc dici oportuit quod dictum est, Dii Gentium daemonia: ut intelligeremus sic etiam in hebraeo positum, Dii Gentium simulacra; ut daemonia potius quae sunt in simulacris, significarentur. Nam quod attinet ad ipsa simulacra, quae graece appellantur idola, quo nomine jam utimur pro latino, oculos habent et non vident; et caetera quae de his ideo dicuntur, quia omni sensu carent: quocirca nec terreri possunt, quia nisi ea quae sentiunt, terreri utique non possunt. Quomodo ergo dictum est de Domino, Terribilis est super omnes deos, quoniam dii Gentium simulacra, nisi per simulacra intelligantur daemonia, quae terreri possunt? Unde ait et Apostolus, Scimus quia nihil est idolum: hoc enim retulit ad materiam terrenam sensu carentem. Item ne quisquam putaret non esse aliquam viventem sentientemque naturam, quae Gentium sacrificiis delectetur, adjunxit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 20). Si ergo nusquam in eloquiis divinis reperitur sanctos Angelos appellatos deos, ea mihi causa potissimum occurrit, ne isto nomine homines ad hoc aedificarentur, ut ministerium vel servitium religionis, quae graece liturgia, vel latria dicitur, sanctis Angelis exhiberent; quod nec ipsi exhiberi ab hominibus volunt, nisi illi Deo qui et ipsorum et hominum Deus est. Unde multo utilius Angeli vocantur, qui latine nuntii nuncupantur; ut per nomen non substantiae, sed officii, satis intelligamus illum Deum a nobis eos coli velle, quem nuntiant. Totam ergo istam quaestionem breviter Apostolus solvit, ubi ait: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et [PL37.1758] domini multi, sed nobis unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 4-6).

4. [vers. 4.] Confiteamur ergo Deo deorum, et Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia ejus. Qui fecit mirabilia magna solus. Sicut in omnium versuum novissimis partibus positum est, Quoniam in aeternum misericordia ejus; sic in omnium capitibus quamvis non sit positum, subaudiendum est, Confitemini. Quod in graeco evidentius apparet. Appareret autem et in latino, si eamdem locutionem transferre potuissent interpretes nostri. Quod quidem in isto versu possent, si dicerent, facienti mirabilia: quod enim nos habemus, Qui fecit mirabilia; graecus habet, facienti mirabilia; ubi necessario Confitemini subauditur. Atque utinam vel pronomen adderent, ut dicerent, Ei qui facit; vel, ei qui fecit; vel, ei qui firmavit: quia etiam sic facile intelligeretur Confitemini esse subaudiendum. Nunc vero ita obscurum factum est, ut qui codicem graecum sive nescierit inspicere, sive neglexerit, possit putare, Qui fecit coelos, Qui firmavit terram, Qui fecit luminaria, quoniam in aeternum misericordia ejus, ideo dictum, quasi propterea ista fecerit, Quoniam in aeternum misericordia ejus: cum ad ejus misericordiam illi pertineant, quos de miseria liberat; non autem ut ejus misericordiae fuisse intelligamus facere coelum et terram et luminaria, cum illud sit bonitatis ejus qui creavit omnia bona valde (Gen. I, 31). Creavit autem, ut essent omnia (Sap. I, 14); hoc vero misericordiae, ut a peccatis nostris mundet nos, et a miseria liberet in aeternum. Ita ergo nos alloquitur Psalmus: Confitemini Deo deorum, confitemini Domino dominorum; confitemini ei qui facit mirabilia magna solus; confitemini ei qui fecit coelos in intellectu; confitemini ei qui firmavit terram super aquas; confitemini ei qui fecit luminaria magna solus. Cur autem confiteamur, in omnium versuum finibus ponit, Quoniam in aeternum misericordia ejus.

5. [vers. 5-10.] Sed quid est, Qui fecit mirabilia magna solus? an quia multa mirabilia per Angelos et per homines fecit? Sunt quaedam magna quae solus Deus facit, et ipsa exsequitur dicens, Qui fecit coelos in intellectu, Qui firmavit terram super aquas, Qui fecit luminaria magna solus: ideo et hic addidit, solus. quia caetera mirabilia quae dicturus est, per homines fecit. Cum enim dixisset, Qui fecit luminaria magna solus; quae sint eadem luminaria, secutus aperuit, Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Deinde incipit dicere quae per Angelos vel per homines fecerit: Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum; et caetera. Universam igitur creaturam, non utique Deus per aliquam creaturam, sed solus fecit. Cujus creaturae quasdam partes excellentiores commemoravit, ex quibus universa cogitaremus, intelligibiles coelos et visibilem terram: et quoniam sunt etiam coeli visibiles, commemoratis eorum luminaribus [PL37.1759] totum coeleste corporeum ut ab ipso factum acciperemus, admonuit.

6. Quanquam id quod ait, Qui fecit coelos in intellectu, vel, sicut alii interpretati sunt, in intelligentia, utrum coelos intelligibiles significare hoc modo voluerit, an in suo intellectu, vel in sua intelligentia fecisse coelos, hoc est in sua Sapientia, sicut alibi scriptum est, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24), eo modo insinuans unigenitum Verbum, quaeri potest. Sed si ita est, ut in suo intellectu fecisse accipiamus Deum coelos, cur tantum de coelis hoc ait, cum omnia in eadem Sapientia fecerit? An ibi tantum exprimendum fuit, ut in caeteris etiam tacitum posset intelligi: ut iste sit sensus, Qui fecit coelos in intellectu, Qui fundavit terram super aquas; ut et hic subaudias, in intellectu: Qui fecit luminaria magna solus, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis; utique, in intellectu? Quomodo ergo solus, si hoc est in intellectu, vel in intelligentia, quod est in Sapientia, id est, in Verbo unigenito? An quia Trinitas non sunt tres dii, sed unus Deus, ad id refertur quod solus Deus fecit, quia non creaturam per creaturam fecit?

7. Sed quid est, Qui firmavit terram super aquas? Obscura enim quaestio est; quia terra gravior videtur, ut non portari aquis, sed aquas potius portare credatur. De qua re ne adversus eos qui se putant ista certis rationibus comperisse, contentiose Scripturas nostras defendere videamur; sive illud ita, sive aliter sit, habemus quod de proximo intelligamus, terram quae habitatur ab hominibus et terrestria continet animalia, quae alio modo in Scripturis arida dicitur, sicut scriptum est, Appareat arida, et vocavit Deus aridam terram (Gen. I, 9 et 10), super aquas esse fundatam, quod aquis circumfluentibus supereminet. Non enim quae dicitur littoraria civitas super mare fundata, ita sub ea mare est, quemadmodum sunt aquae sub speluncarum cameris, aut sub navibus supernatantibus; sed ideo super mare dicitur, quia inferiori mari supereminet. Sic dictus est Pharao exisse super aquam: ita enim habet graecus, quod quidam Latini habent, ad aquam (Exod. VII, 15); sic Dominus super puteum sedebat (Joan. IV, 6): quod ambo superiores essent quam flumen et puteus; ille juxta flumen, iste juxta puteum.

8. Si autem etiam aliquid aliud, quod ad nos magis pertinet, ista dicta significant: fecit Deus coelos in intellectu, spirituales sanctos suos, quibus non tantum credere, verum etiam intelligere divina donavit: hoc qui nondum possunt, et solam fidem firmissimam tenent, tanquam infra coelos terrae nomine figurantur. Et quia in Baptismo quem acceperunt, inconcussa credulitate consistunt; ideo dictum est, Firmavit terram super aquas. Item quia scriptum est de Domino Jesu Christo quod in illo sint omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3); haec autem duo, id est sapientiam et scientiam, distare inter se aliquid, [PL37.1760] alia quoque Scripturarum testantur eloquia, maxime loquente sancto Job, ubi quodammodo singula definiuntur; ait enim, Dixit autem homini, Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malo scientia est (Job XXVIII, 28): non incongruenter intelligimus sapientiam in cognitione et dilectione ejus quod semper est, atque incommutabiliter manet, quod Deus est. Nam et quod ait, Ecce pietas est sapientia, θεοσέβεια dicta est in graeco: quod ut totum latine exprimatur, Dei cultus dici potest. Abstinere autem a malo, quod dixit esse scientiam, quid est aliud, quam in medio nationis tortuosae et perversae, tanquam in nocte hujus saeculi, caute prudenterque versari (Philipp. II, 15); ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris, proprii muneris luce discretus? Cum ergo quodam loco Apostolus concordem gratiarum varietatem in hominibus Dei vellet ostendere, haec in primis duo posuit dicens, Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; hoc esse arbitror, Solem in potestatem diei: Alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; hoc est, lunam. Deinde quodammodo stellas commemorari puto in eo quod dicitur, Alii fides in eodem Spiritu, alii curationum donatio in uno Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8-10). Nihil enim horum est quod in hujus saeculi nocte non sit necessarium: quae cum transierit, necessaria ista non erunt: ideo, in potestatem noctis. In potestatem quippe ait, vel diei vel noctis, ut potestas esset die lucere vel nocte; quod in spiritualibus donis sic intelligitur, quia dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Qui percussit Aegyptum, cum primogenitis eorum. Percussit et saeculum, cum his quae praecipua putantur in saeculo.

9. [vers. 11-26.] Qui eduxit Israel de medio eorum. Eduxit etiam sanctos ac fideles suos de medio malorum. In manu potenti et brachio excelso. Quid potentius, quid excelsius eo de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Qui divisit mare Rubrum in divisiones. Dividit etiam, ut unus atque idem Baptismus aliis sit in vitam, aliis sit in mortem. Et eduxit Israel per medium ejus. Educit etiam innovatum populum suum per lavacrum regenerationis. Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro. Celeriter interimit et peccatum suorum reatumque ejus per Baptismum. Qui traduxit populum suum in deserto. Traducit et nos in hujus saeculi ariditate et sterilitate, ne in ea pereamus. Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes. Percutit atque occidit etiam a nobis diabolicas et noxias potestates. Seon regem Amorrhaeorum. Germen inutile vel Tentationem calentem, quod interpretatur Seon; regem Amaricantium, quod interpretatur Amorrhaeorum. Et Og regem Basan. Coacervantem, quod interpretatur Og; et regem Confusionis, quod interpretatur Basan: quid enim coacervat diabolus, nisi confusionem? Et [PL37.1761] dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo. Dat etiam quos diabolus possidebat, haereditatem semini Abrahae, quod est Christus. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri. Et redemit nos ab inimicis nostris: sanguine Unigeniti sui. Qui dat escam omni carni; hoc est, omni hominum generi, non tantum Israelitarum, sed et Gentium: de qua esca dicitur, Caro mea vere est esca (Joan. VI, 56). Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. Quod hic ait, Deo coeli, credo aliter dicere voluit quod supra jam dixerat, Deo deorum: nam quod ibi deinde subjunxit, hoc etiam hic repetivit, Confitemini Domino dominorum. Sed etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et domini multi; sed nobis unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipsum, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5 et 6); cui confitemur, quoniam in aeternum misericordia ejus.

IN PSALMUM CXXXVI ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1.] Oblitos vos esse non arbitror, commendasse nos vobis, imo commemorasse vos, quod omnis eruditus in sancta Ecclesia nosse debet unde cives simus, et ubi peregrinemur, et peregrinationis nostrae causam esse peccatum, reversionis autem munus remissionem peccatorum et justificationem gratiae Dei. Duas civitates permixtas sibi interim corpore, et corde separatas, currere per ista volumina saeculorum usque in finem, audistis et nostis; unam cui finis est pax aeterna, et vocatur Jerusalem; alteram cui gaudium est pax temporalis, et vocatur Babylonia. Interpretationes etiam nominum, si non fallor, tenetis: Jerusalem interpretari, Visionem pacis; Babyloniam, Confusionem. Jerusalem in Babylonia captiva tenebatur non tota; cives enim ejus et Angeli sunt. Sed quod attinet ad homines praedestinatos in gloriam Dei, futuros per adoptionem cohaeredes Christi, quos de ipsa captivitate redemit sanguine suo: particulam ergo istam civitatis Jerusalem captivam teneri in Babylonia pro peccato, incipere autem inde exire prius corde per confessionem iniquitatis et charitatem justitiae, deinde postea in fine saeculi etiam corpore separandam, commendavimus in eo psalmo, quem primo hic cum vestra Dilectione tractavimus, qui ita incipit, Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem (Psal. LXIV, 2). Hodierna autem die decantavimus. Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Videte quia in illo dictum est, Te decet hymnus, Deus, in Sion; hic autem, Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion: illam Sion, ubi decet hymnus Deum.

2. Quae sunt ergo flumina Babylonis, et quid est nostrum sedere et flere in recordatione Sion? Si enim cives inde sumus, non tantum hoc cantamus, sed et [PL37.1762] agimus. Si cives sumus de Jerusalem, id est de Sion, et in ista vita, in ista confusione saeculi hujus, in ista Babylonia non cives habitamus, sed captivi detinemur; oportet ut non tantum ista decantemus, sed et faciamus affectu cordis pio, religioso desiderio aeternae civitatis. Habet et haec civitas quae Babylonia dicitur, amatores suos consulentes paci temporali, et nihil ultra sperantes, totumque gaudium suum ibi figentes, ibi finientes, et videmus eos pro republica terrena plurimum laborare: sed et in ea quicumque fideliter versantur, si non ibi appetant superbiam et perituram elationem odiosamque jactantiam; sed veram fidem exhibeant, quam possunt, quamdiu possunt, quibus possunt, ad quantum vident terrena, et ad quantum intelligunt speciem civitatis; non eos sinit Deus perire in Babylonia: praedestinavit enim eos cives Jerusalem. Intelligit captivitatem eorum Deus, et ostendit illis aliam civitatem, cui vere debeant suspirare, pro qua debeant cuncta conari, ad quam capessendam debeant cives suos secum peregrinos, quantum valuerint, adhortari. Propterea dicit Dominus Jesus Christus, Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est: et rursum dicit, Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis (Luc. XVI, 10, 12)?

3. Tamen, charissimi, attendite flumina Babylonis. Flumina Babylonis, sunt omnia quae hic amantur et transeunt. Nescio quis amavit, verbi gratia, agriculturam ipsam exercere, inde ditescere, ibi occupare animum, inde percipere voluptatem; attendat exitum, et videat illud quod amavit non esse fundamentum Jerusalem, sed fluvium Babylonis. Alius dixit: Magna res est militare; omnes agricolae formidant eos qui militant, obsequuntur eis, tremunt eos: si fuero agricola, timebo militarem; si fuero militaris, timebor ab agricola. O insane, in alium te Babylonis fluvium praecipitasti, et eum turbulentiorem et rapaciorem. Timeri vis a minore, time majorem: potest te ipso major fieri subito, qui te timet; nunquam autem erit minor, quem debes timere. Advocatum esse, inquit, magna res est, potentissima eloquentia; in omnibus habere susceptos pendentes ex lingua diserti patroni sui, et ex ejus ore sperantes vel damna, vel lucra, vel mortem, vel vitam, vel perniciem, vel salutem. Nescis quo te miseris: alius et iste fluvius Babylonis est; et quod multum sonat, strepitus aquae saxa percutit. Attende quia fluit, attende quia labitur; et si attendis quia fluit et labitur, cave quia trahit. Navigare, inquit alius, et negotiari magnum est; scire multas provincias, lucra undique capere, non esse obnoxium in civitate alicui potenti, semper peregrinari, et diversitate negotiorum et nationum animum pascere, et augmentis lucrorum divitem remeare. Fluvius est et iste Babylonis. Lucra tua quando stabunt? quando praesumpturus, quando securus eris ex his quae acquiris? Quanto eris ditior, tanto timidior. Uno naufragio nudus exibis, et recte te planges in flumine [PL37.1763] Babylonis, quia noluisti sedere et flere super flumina Babylonis.

4. Alii ergo cives sanctae Jerusalem intelligentes captivitatem suam, attendunt humana vota et diversas hominum cupiditates hac atque illac rapientes, trahentes, impellentes in mare: vident haec, et non se mittunt in flumina Babylonis; sed sedent super flumina Babylonis, et flent super flumina Babylonis, vel illos qui rapiuntur, vel seipsos qui in Babylonia esse meruerunt: sedentes tamen, hoc est humiliati. Super flumina ergo Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. O sancta Sion, ubi totum stat, et nihil fluit! quis nos in ista praecipitavit? quare dimisimus Conditorem tuum et societatem tuam? Ecce inter fluentia et labentia constituti, vix quisquam raptus a flumine, si tenere lignum potuerit, evadet. Humiliati ergo in captivitate nostra sedeamus super flumina Babylonis, non nos audeamus in illis fluminibus praecipitare; nec nos audeamus in nostrae captivitatis malo atque tristitia superbe erigere, sed sedeamus, et sic fleamus. Sedeamus super flumina Babylonis, non infra flumina Babylonis: talis sit humilitas nostra, ut nos non mergat. Sede super flumen, noli in flumine, noli sub flumine: sed tamen sede humilis, loquere non quomodo in Jerusalem. Ibi enim stabis; quia de ipsa spe loquitur alius psalmus, et cantat dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem (Psal. CXXI, 2). Ibi erigeris, si te hic poenitendo et confitendo humiliaveris. In atriis ergo Jerusalem stantes erant pedes nostri; Super flumina vero Babylonis sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Inde oportet ut fleas, recordando Sion.

5. Multi enim flent fletu Babylonio, quia et gaudent gaudio Babylonio. Qui gaudent lucris et flent damnis, utrumque de Babylonia est. Flere debes, sed recordando Sion. Si recordando Sion fles, et quando tibi secundum Babyloniam bene est oportet ut fleas. Propterea dicitur in quodam psalmo: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3 et 4). Quid est quod dicit, Inveni? Nescio quam tribulationem quasi quaerendam, invenit tanquam quaesitam. Et cum invenisset, quo lucro invenit? Nomen Domini invocavit. Multum interest utrum invenias tribulationem, an inveniaris a tribulatione. Dicit enim alio loco: Dolores inferni invenerunt me (Psal. XVII, 6). Quid est, Invenerunt me dolores inferni? Quid est, Tribulationem et dolorem inveni? Quando te repente occupat tristitia, perturbatis tibi rebus saecularibus quibus oblectabaris: quando te repentina ipsa invenit tristitia, unde te non putabas posse fieri tristem, accidit, et tristis efficeris; invenit te dolor inferni. Te enim sursum putabas; verumtamen deorsum eras: et cum te dolor inferni inveniret, ibi te invenisti deorsum, qui te sursum putabas. Invenisti enim te dolore affectum graviter, tristitia alicujus mali, unde forte praesumpseras te non fore tristem; [PL37.1764] invenit te dolor inferni. Cum autem bene est tibi, arrident omnia saecularia, nullus tuorum obiit, nihil in vinea tua forte vel aruit, vel grandinatum est, vel sterile apparuit, non acuit cupa tua, non abortum passum est pecus tuum, non exhonoratus es in aliqua dignitate secundum saeculum constitutus, undique amici tui et vivunt et servant tibi amicitiam, clientes non desunt, filii obsequuntur, servi contremiscunt, conjux concors, felix dicitur domus; ibi inveni tribulationem, si aliquid potes, ut inventa tribulatione invoces nomen Domini. Perversum aliquid videtur docere sermo divinus, flere in laetitia, et in moerore laetari. Audi in moerore laetantem: Gloriamur, inquit, in tribulationibus (Rom. V. 3). Flentem autem in laetitia, vide si invenit tribulationem. Attendat quisque ipsam felicitatem suam, qua exsultavit anima ejus, et tumuit quodammodo gaudio, et extulit se, et dixit, Felix sum: attendat si non fluit illa felicitas, si potest certus esse de illa quia manet in aeternum. Si autem non est certus, et videt fluere unde gaudet; fluvius Babylonis est: sedeat supra, et fleat. Sedebit autem et plorabit, si recordatus fuerit Sion. O pax illa quam videbimus apud Deum! o illa sancta aequalitas Angelorum! o illa visio et spectaculum pulchrum! Ecce in Babylonia pulchra sunt quae tenent: non teneant, non decipiant. Aliud est solatium captivorum, aliud gaudium liberorum. Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

6. [vers. 2.] In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Habent organa sua cives Jerusalem, Scripturas Dei, praecepta Dei, promissa Dei, meditationem quamdam futuri saeculi; sed cum agunt in medio Babyloniae, organa sua in salicibus ejus suspendunt. Salices ligna sunt infructuosa; et hoc loco ita posita, ut non aliquid boni possit intelligi de salicibus; alibi autem forsitan potest. Modo ligna intelligite sterilia, nascentia super flumina Babylonis. Rigantur haec ligna de fluminibus Babylonis, et nullum fructum ferunt. Sicut sunt homines cupidi, avari, steriles in opere bono; ita cives Babyloniae, ut etiam ligna sint illius regionis, ex istis voluptatibus rerum transeuntium pascuntur, tanquam rigata a fluminibus Babyloniae: quaeris fructum, et nusquam invenis. Quando tales patimur, versamur cum eis qui sunt in medio Babylonis. Multum enim interest inter medium Babylonis, et exteriora Babyloniae. Sunt qui non sunt in medio ejus, id est, non tanta concupiscentia saeculi et delectationibus obruuntur. Qui vero, ut aperte dixerim et breviter, multum mali sunt, in medio Babylonis sunt, et ligna sterilia, tanquam salices Babylonis. Quando illos videmus, et tam steriles eos invenimus, ut difficile nobis appareat in eis aliquid unde possint duci ad fidem rectam, vel ad bona opera, vel ad spem futuri saeculi, vel ad concupiscentiam liberationis a captivitate mortalitatis; Scripturas novimus, quas eis dicamus: sed quia nullum fructum in eis invenimus [PL37.1765] unde incipiamus, avertimus ab ipsis faciem, et dicimus, Adhuc isti non sapiunt, non capiunt; quidquid illis dixerimus, sinistrum et adversum habebunt. Ergo differendo circa eos Scripturas, suspendimus organa nostra in salicibus: non enim dignos habemus, qui organa nostra portent. Non ergo eis organa nostra inserendo alligamus, sed differendo suspendimus. Salices enim sunt Babyloniae ligna infructuosa, pasta temporalibus voluptatibus, tanquam fluminibus Babyloniae.

7. [vers. 3.] Et videte si non hoc sequitur Psalmus: In salicibus, inquit, in medio ejus suspendimus organa nostra. Quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba canticorum; et qui abduxerunt nos, hymnum: subaudis, interrogaverunt nos. Verba canticorum et hymnum interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos. Qui nos duxerunt captivos, fratres? quos sensimus aliquando captivatores nostros? Sensit quidem illa Jerusalem Babylonios, Persas, Chaldaeos, et illarum gentium et regionum homines captivatores suos; et hoc postea, non quando isti psalmi cantabantur. Sed jam diximus Charitati vestrae omnia quae secundum litteram in illa civitate contingebant, figuras nostras fuisse: et facile potest demonstrari captivos nos esse. Non enim respiramus jam in auras illius libertatis; non enim fruimur puritate veritatis, et illa sapientia quae in seipsa manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Delectationibus temporalium rerum tentamur, et colluctamur quotidie cum suggestionibus illicitarum voluptatum: vix respiramus vel in oratione; captivos nos esse intelligimus. Sed qui nos captivos duxerunt? qui homines? quae gens? qui rex? Si redimimur, captivi eramus. Quis nos redemit? Christus. A quo nos redemit? A diabolo. Diabolus ergo et angeli ejus captivos nos duxerunt; nec ducerent nisi consentientes. Nos ducti sumus captivi. Captivatores nostri dixi qui sint. Ipsi sunt etiam latrones vulnerantes illum viatorem qui descendit ab Jerusalem in Jericho; quem sauciatum semivivum reliquerunt. Hunc ille custos noster, id est Samaritanus (Samaritanus enim Custos interpretatur), cui objectum est a Judaeis et dictum, Nonne verum dicimus quia Samaritanus es, et daemonium habes? et ille objectorum duorum unum respuit, et unum tenuit: Ego, inquit, daemonium non habeo (Joan. VIII, 48, 49); non autem dixit, Ego non sum Samaritanus: si enim ille Samaritanus non custodierit, utique perimus: Samaritanus ergo transiens vidit saucium et vulneratum derelictum a latronibus, et sicut nostis, collegit (Luc. X, 30-35). Sicut aliquando latronum nomine ponuntur, qui nobis plagas peccatorum inflixerunt, jam per consensionem nostrae captivitatis; sic et captivatores nostri ipsi dicuntur.

8. Isti ergo qui captivos duxerunt nos, diabolus et angeli ejus, quando nobis dixerunt, et quando nos interrogaverunt verba canticorum? Quid ergo intelligimus? Quia cum tales nos interrogant, in quibus diabolus operatur, intelligendus est ipse nos interrogare, qui in eis operatur. Apostolus dicit: Et vos cum essetis [PL37.1766] mortui in delictis et peccatis vestris, cum viveretis in illis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos, inquit, aliquando conversati sumus (Ephes. II, 1-3). Ostendit se redemptum de Babylonia coepisse jam exire. Sed tamen adhuc quid dicit? Quia cum hostibus nostris confligimus. Et ne irascamur hominibus qui nobis ingerunt persecutiones, tulit intentionem nostram Apostolus ab odio hominum, et direxit in luctam quorumdam spirituum, quos non videmus, et cum ipsis confligimus. Ait enim: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; id est, adversus homines quos videtis, a quibus mala videmini pati, qui vobis important persecutiones: nam pro ipsis orare praecepti sumus. Non est vobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; sed adversus principes, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum (Id. VI, 12). Quid dixit, mundi? Dilectorum mundi. Hos appellavit et tenebras, id est iniquos, sceleratos, infideles, peccatores; quibus jam credentibus gratulatur hoc modo, ut dicat: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). Ergo constituit nos luctam habere cum illis principibus; ipsi nos duxerunt captivos.

9. Quomodo autem diabolus intravit in cor Judae (Joan. XIII, 27), ut traderet Dominum, non autem intraret, nisi ille locum daret; sic multi mali homines de media Babylonia per desideria carnalia et illicita locum dando diabolo et angelis ejus in cordibus suis, ut in illis et de illis operetur, aliquando interrogant nos, et dicunt nobis: Exponite nobis rationem. Pagani plerique dicunt ista nobis: Exponite rationem, quare venit Christus, et quid profuit Christus generi humano? Nonne ex quo venit Christus pejora sunt in rebus humanis, quam fuerunt antea, et feliciores tunc erant res humanae quam modo? Dicant nobis Christiani quid boni attulit Christus? unde feliciores putent res humanas, quia venit Christus? Vides enim, si theatra et amphitheatra et circi starent incolumes, si nihil caderet de Babylonia, si ubertas esset circumfluentium voluptatum hominibus cantaturis et saltaturis ad turpia cantica, si libido scortantium et meretricantium haberet quietem et securitatem, si non timeret famem in domo sua qui clamat ut pantomimi vestiantur; si haec omnia sine labe, sine perturbatione aliqua fluerent, et esset securitas magna nugarum, felicia essent tempora, et magnam felicitatem rebus humanis Christus attulisset. Quia vero caeduntur iniquitates, ut exstirpata cupiditate plantetur charitas Jerusalem; quia miscentur amaritudines vitae temporali, ut aeterna desideretur; quia erudiuntur in flagellis homines, paternam accipientes disciplinam, ne judiciariam inveniant sententiam; nihil boni attulit Christus, et labores attulit Christus. Et incipis dicere homini quanta bona fecerit Christus, et non capit. Proponis enim illi eosqui faciunt quod modo audistis in Evangelio, vendunt omnia sua et dant pauperibus, ut habeant thesaurum in coelis [PL37.1767] et sequantur Dominum (Matth. XIX, 21): dicis illi, Ecce quod attulit Christus. Quam multi faciunt ista, ut distribuant res suas egenis, et fiant pauperes, non necessitate, sed voluntate, sequentes Deum, sperantes regnum coelorum! Irrident isti quasi stultos: Et talia, inquiunt, bona attulit Christus, ut perdat homo res suas, et cum dat egenis, remaneat egenus? Quid ergo facies? Bona Christi non capis: alius enim te implevit, qui adversarius est Christo, cui dedisti locum in corde tuo. Priora tempora respicis, et quasi laetiora tibi videntur fuisse tempora pristina, quae sic erant tanquam olivae pendentes in arbore, ducentibus ventis, quasi quadam libertate aurae perfruentes vago quodam desiderio suo. Ventum est ut oliva mitteretur in torcular: non enim semper pendere habebat in arbore: jam finis est anni. Non sine causa inscribuntur psalmi quidam, Pro torcularibus (Psal. VIII, LXXX, et LXXXIII): in arbore libertas, in torculari pressura. Cum enim res humanae conteruntur et premuntur, attendis quia crescit avaritia; attende quia crescit et continentia. Quare tam caecus es, ut amurcam fluentem per plateas videas, oleum in gemellaria non videas? Et hoc non sine causa. Qui enim male versantur, publice noti sunt; qui autem se convertunt ad Deum, et a sordibus malarum cupiditatum purgantur, occulti sunt: quia et in ipso vel ex ipso torculari amurca aperte fluit, oleum occulte eliquatur.

10. Acclamatis ad ista, et gaudetis ad ista; quia jam potestis sedere super flumina Babylonis, et flere. Illi autem qui captivos duxerunt nos, quando intrant in corda hominum, et interrogant nos per linguas eorum quos possident, et dicunt nobis: Cantate nobis verba canticorum; reddite nobis rationem adventus Christi, et quae est alia vita. Volo credere; doce me rationem quare mihi imperas ut credam. Respondeo illi et dico: O homo, quomodo non vis tibi imperem ut credas? Plenus es malis cupiditatibus: si dicam bona illa Jerusalem, non ea capis; oportet ut exinaniaris quo plenus es, ut possis impleri quo inanis es. Ergo noli facile huic aliquid dicere; lignum est salicis, lignum est sterile: noli percutere organum ut sonet, suspende potius. Sed ille dicturus est: Dic mihi, canta mihi, redde mihi rationem. Non vis, inquit, ut discam? Non bono animo audis, non sic pulsas ut tibi dignum sit aperiri. Ille te implevit qui me captivum duxit, ipse me interrogat de te. Astutus est, dolose quaerit: non quaerit quid discat, sed quid reprehendat. Ergo ego non dicam, suspendam organum meum.

11. [vers. 4.] Sed quid dicturus est adhuc? Cantate nobis verba canticorum, cantate nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion. Quid respondemus? Babylonia te portat, Babylonia te continet, Babylonia te nutrit, Babylonia de te loquitur; non nosti capere nisi quod fulget ad tempus, aeterna meditari ignoras, non capis [PL37.1768] quod interrogas. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Vere, fratres, sic est. Incipite velle praedicare veritatem quantulamcumque nostis, et videte quam necesse sit ut tales patiamini irrisores, exactores veritatis, plenos falsitatis. Respondete illis exigentibus a vobis quae capere non possunt, et dicite ex fiducia sancti cantici vestri, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

12. Sed vide quomodo verseris inter eos, o popule Dei, o corpus Christi, o generosa peregrinatio (non es hinc, aliunde es); ne cum illi qui tibi dicunt, Cantate nobis verba canticorum, dicite nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion, quasi amantur a te, et affectas amicitias eorum, et times talibus displicere; incipiat te delectare Babylonia, et obliviscaris Jerusalem. Hoc ergo timens vide quid subjiciat, vide quid sequatur. Passus est enim homo iste qui cantabat; et iste homo nos sumus, si volumus: passus est undique talia interrogantes et adulatione blandientes, mordaciter reprehendentes, falso laudantes, quod non capiunt exigentes, quo pleni sunt fundere nolentes; et inter turbas talium tanquam periclitans, erexit animum ad recordationem Sion, et constrinxit se talis anima juratione quadam, et ait: Si oblitus tui fuero, Jerusalem; inter verba captivantium, inter verba dolosorum, inter verba male interrogantium, quaerentium et discere nolentium.

13. Ecce inde erat dives ille qui Dominum interrogavit: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam consequar? Nonne de vita aeterna quaerens, quasi canticum Sion interrogavit? Serva mandata, ait illi Dominus. Et ille de fastu, cum audisset, Jam omnia haec, inquit, implevi a juventute mea. Et Dominus dixit illi quiddam de canticis Sion, et noverat quod non caperet; sed exemplum dedit nobis, quomodo multi quaerant quasi consilium ad vitam aeternam, et tamdiu nos laudent, quamdiu respondeamus quod quaerunt. Dedit de illo documentum, tanquam nobis dicturis aliquando talibus hominibus, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ecce ait: Vis esse perfectus? Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Ut discat multa cantica de canticis Sion, prius impedimenta rejiciat, expeditus ambulet, ne ullo onere praegravetur; et discet aliquid de canticis Sion. Ille autem contristatus abscessit. Dicamus post illum, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Et ille quidem discessit; spem tamen divitibus Dominus dedit. Nam contristati discipuli dixerunt: Quisnam potest salvus fieri? Et respondit eis: Quod hominibus impossibile est, facile est Deo (Matth. XIX, 16-26). Habent enim et divites quemdam modum suum, et acceperunt canticum de Sion, canticum de quo Apostolus dicit: Praecipe divitibus hujus saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Adjungens quid debeant [PL37.1769] agere, jam tangit organum, non suspendit: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thezaurisent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Hoc canticum de canticis Sion divites acceperunt, primo, non superbe sapere. Extollunt enim divitiae; et quos extollunt, flumina illa tollunt. Quid ergo his praecipitur? Ante omnia, non superbe sapere. Quod faciunt divitiae, hoc caveant in divitiis; caveant in divitiis superbiam. Ipsum enim malum est quod important maxime divitiae incautis hominibus. Non enim aurum malum est, quod Deus condidit; sed malus est homo avarus relinquens Creatorem, conversus ad creaturam. Hoc ergo ibi praecaveat, ne sit superbus, et super fluvium Babylonis sedeat. Hoc illi enim dictum est, Non superbe sapere: ergo sedeat. Neque sperare in incerto divitiarum: ergo super flumina Babylonis sedeat. Si enim speravit in incerto divitiarum, trahitur a flumine Babylonis. Si vero humiliaverit se, et non superbierit, et non speraverit in incerto divitiarum, sedet super fluvium, suspirat aeternae Jerusalem recordatus Sion; et ut perveniat ad Sion, erogat. Ecce habes canticum quod divites acceperunt de canticis Sion. Operentur, tangant organum, non vacent, cum invenerint hominem dicentem sibi: Quid est quod facis? perdis res tuas tanta erogando; thesauriza filiis tuis. Cum viderint non capere, et intellexerint lignum esse salicis, non facile dicant quare agant, et quid agant, suspendant organa in salicibus Babylonis. Praeter salices autem cantent, non cessent, operentur. Non enim perdunt quod erogant. Servo commendant, et tutum est; Christo commendant, et perit?

14. Audistis canticum divitum de canticis Sion; audite et canticum pauperum. Idem Paulus loquitur: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Haec sunt flumina Babylonis. Radix est enim omnium malorum avaritia; quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (Ibid., 7-10). Ergo contraria sunt ista cantica? Non sunt contraria. Videte quid divitibus dictum sit: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, bona operari, tribuere, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Pauperibus autem quid dictum est? Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem. Non dixit, qui divites sunt; sed, Qui volunt divites fieri. Nam si jam divites essent, alterum canticum audirent: dives audit ut eroget, pauper audit ne desideret.

15. [vers. 5.] Sed cum inter tales versamini, qui non capiunt canticum Sion, suspendite, ut dixi, organa in salicibus in medio ejus; differte quae dicturi estis. Incipiunt esse ligna fructuosa, mutantur arbores, et habebunt fructum bonum: ibi jam licet nobis cantare in aures audientium. Sed cum inter [PL37.1770] istos obstrepentes, male interrogantes, veritati resistentes versamini, obstringite vos non eis velle placere, ne obliviscamini Jerusalem; et dicat una anima vestra, facta una ex multis pace Christi, dicat ipsa captiva Jerusalem hic agens in terra: Si oblitus tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea. Vehementer se constrinxit, fratres mei: Obliviscatur me dextera mea; atrociter se obligavit. Dextera nostra est vita aeterna, sinistra nostra est vita temporalis. Quidquid facis propter vitam aeternam, dextera operatur. Si charitati vitae aeternae in operibus tuis miscueris concupiscentiam vitae temporalis, aut laudis humanae, aut alicujus commodi saecularis; cognovit sinistra tua quid faciat dextera tua. Et nostis esse in praecepto Evangelii, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3). Si oblitus ergo, inquit, tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea. Et vere sic contingit: praenuntiavit, non optavit, Talibus qui obliviscuntur Jerusalem, hoc contingit quod dixit; obliviscitur illos dextera eorum: vita enim aeterna manet in se; illi remanent in delectatione temporali, et faciunt sibi dextrum quod sinistrum est.

16. Intendite ad ista, fratres; propter dexteram insinuem hoc vobis, quantum Dominus donat, ad salutem omnium. Meministis fortasse hic me aliquando tractasse de quibusdam, qui quod sinistrum est, faciunt dextrum; id est, qui temporalia bona plus habent, et in istis beatitudinem ponunt, ignorantes quae sit vera felicitas, vera dextera. Hos Scriptura filios alienos dicit, tanquam cives non Jerusalem, sed Babyloniae: dicit enim quodam loco psalmus, Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Sequitur enim, et dicit: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae: non est ruina sepis, nec clamor in plateis eorum. Numquid habere istam felicitatem, hoc est peccare? Non; sed facere illam dexteram, cum sit sinistra. Propterea secutus, quid ait? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ecce unde locutum est os eorum vanitatem, quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Tu quidem civis es Jerusalem, qui non oblivisceris Jerusalem, ne obliviscatur te dextera tua; ecce illi qui locuti sunt vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt: dic mihi tu canticum Sion. Beatus, inquit, populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15). Interrogate corda vestra, fratres, si desideratis bona Dei, si desideratis civitatem illam Jerusalem, si concupiscitis vitam aeternam. Omnis ista terrena felicitas sinistra vobis sit; illa sit dextera quam semper habebitis: et si habueritis sinistram, nolite de sinistra praesumere. Nonne corripis eum qui de sinistra voluerit manducare? Si mensae tuae injuriam putas fieri [PL37.1771] manducante conviva de sinistra; quomodo non fit injuria mensae Dei, si quod dextrum est, sinistrum feceris, et quod sinistrum est, dextrum feceris? Quid ergo? Si oblitus tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea.

17. [vers 6.] Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero. Id est, obmutescam, inquit, nisi tui meminero. Utquid enim loquitur, utquid sonat, qui cantica Sion non sonat? Ipsa est lingua nostra, canticum Jerusalem. Canticum dilectionis saeculi hujus, lingua aliena, lingua barbara est, quam in captivitate didicimus. Ergo mutus erit Deo, qui oblitus fuerit Jerusalem. Et parum est meminisse; nam et hostes meminerunt ejus, volentes eam evertere. Quae est civitas ista, dicunt? qui sunt Christiani? et quales sunt Christiani? O si non essent Christiani! Vicit jam captiva turba captivatores suos, et tamen murmurant, et saeviunt, et volunt interficere apud se peregrinantem sanctam civitatem: sicut voluit ipsum populum interficere Pharao, quando masculos occidebat natos, et feminas relinquebat; virtutes praefocabat, concupiscentias nutriebat. Parum ergo est meminisse: vide quomodo memineris. Quaedam enim cum odio meminimus, quaedam cum amore. Cum ergo dixisset, Si oblitus tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero; addidit statim, Si non praeposuero Jerusalem in principio jucunditatis meae. Ibi est enim summa jucunditas, ubi Deo perfruimur, ubi de fraternitate cohaerente et civica societate securi sumus. Nullus ibi tentator nos violabit, nullus vel ad aliquam illecebram percellere poterit, nihil ibi delectabit nisi bonum. Morietur ibi omnis necessitas, orietur ibi summa felicitas. Si non praeposuero Jerusalem in principio jucunditatis meae.

18. [vers. 7.] Et convertit se ad Dominum contra hostes ipsius civitatis: Memento, Domine, filiorum Edom. Edom ipse dictus est qui et Esau: audistis enim modo cum Apostolus legeretur, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Duo filii erant in uno utero, ambo gemini, in utero Rebeccae, filii Isaac, nepotes Abrahae: nati sunt ambo; unus ad haereditatem, alter ad exhaeredationem. Fuit autem hostis fratris sui iste Esau, quia praevenit benedictionem ejus filius minor; et impletum est, Major serviet minori (Rom. IX, 10 13; Gen. XXV, 23). Major ergo quis est, et minor quis est, et quis est major qui serviet minori, modo intelligimus. Major videbatur populus Judaeorum, minor ex tempore populus Christianorum. Et videte quomodo major servit minori. Illi portant Codices nostros; nos vivimus de Codicibus ipsorum. Sed ut generaliter de omnibus intelligatis, fratres, majorem et minorem; major dicitur homo carnalis, et minor dicitur homo spiritualis; quia prius est carnalis, et postea spiritualis. Habes Apostolum aperte dicentem: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Ibi autem [PL37.1772] supra dixerat: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale (I Cor. XV, 46-49). Animalem autem cumdem dicit, quem carnalem ostendit. Homo qui nascitur, animalis esse incipit, carnalis esse incipit. Si se convertat a captivitate Babyloniae in reditum Jerusalem, renovatur, et fit renovatio quaedam secundum novum et interiorem hominem; et fit minor tempore, major potestate. Ergo Esau omnes carnales, Jacob autem omnes significat spirituales: minores electi, majores illi reprobati. Vult et ipse eligi? Fiat minor. Edom autem appellatus est de cibo quodam lenticulae rubro, id est roseo quodam cibo. Bene cocta erat lenticula defricata; concupivit iste Esau a fratre suo Jacob, et cessit illi primatum suum, victus concupiscentia manducandae illius lenticulae. Ille autem cessit cibum voluptatis, et sumpsit honorem dignitatis. Ita ex placito quodam inter eos factum est ut ille major, ille minor sit, ut major serviret minori; et appellatus est Edom (Gen. XXV, 29-34; et XXVII, 36, 37). Interpretatur autem, quantum dicunt qui illam linguam noverunt, Edom, Sanguis: nam et Punice Edom, sanguis dicitur. Noli mirari: ad sanguinem pertinent omnes carnales. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50). Non illuc pertinet Edom; pertinet illuc Jacob, qui caruit cibo carnali, et sumpsit honorem spiritualem. Ille vero factus est inimicus. Omnes carnales spiritualibus inimici sunt: omnes tales concupiscentes praesentia, insequuntur eos quos vident meditari aeterna. Contra hos iste respiciens in Jerusalem, et rogans Deum ut eruatur a captivitate, quid dicit? Memento, Domine, filiorum Edom. Libera nos a carnalibus, ab eis qui imitantur illum Edom, qui fratres majores sunt, sed hostes sunt. Prius nati sunt; sed posterius nati vicerunt ad primatum: quia concupiscentia carnis illos dejecit; contempta concupiscentia istos erexit. Vivunt, et invident, et persequuntur.

19. Memento, Domine, filiorum Edom, in diem Jerusalem. Diem Jerusalem quo laboravit, quo captivata est; an diem illum felicitatis Jerusalem, quo liberatur, quo pervenit, quo aeternitati sociatur? Memento, inquit, Domine, noli oblivisci, filiorum Edom. Quorum? Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea. Istum ergo diem memento, quando evertere volebant illi Jerusalem. Quantas enim persecutiones passa est Ecclesia! Quomodo dicebant filii Edom, id est carnales homines, subditi diabolo et angelis ejus, colentes lapides et ligna, sequentes concupiscentias carnis: Exstinguite Christianos, tollite Christianos, nec unus remaneat; evertite usque ad fundamentum! Nonne dicta sunt haec? Et cum ista dicerentur, persequentes improbati sunt, martyres coronati sunt. Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea. Filii Edom dicunt, Evacuate, evacuate; et Deus dicit, Servite. Cujus verba possunt superare, nisi Dei, qui dixit, Quia major serviet minori? [PL37.1773] Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.

20. [vers. 8.] Et convertit se ad illam: Filia Babylonis infelix. Infelix ipsa exsultatione tua, ipsa praesumptione tua, et inimicitiis tuis: Filia Babylonis infelix. Civitas ipsa dicitur Babylon et filia Babylonis: quomodo Jerusalem et filia Jerusalem, et quomodo Sion et filia Sion, hoc more appellatur Ecclesia et filia Ecclesiae. Propter successionem dicitur filia, propter praelationem dicitur mater. Fuit prima quaedam Babylonia; numquid ipse populus in ea permansit? Per successionem Babyloniae facta est filia Babylonis. O filia Babylonis infelix tu! Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam. Infelix tu, beatus ille.

21. [vers. 9.] Quid enim tu fecisti, et quid retribuetur tibi? Audi: Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. Quam retributionem dicit? Ad hoc claudit Psalmus: Beatus qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram. Illam dicit infelicem, beatum autem qui retribuet ei retributionem quam retribuit nobis. Quaerimus, quam retributionem: Beatus, inquit, qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram. Ipsa est retributio. Quid enim fecit nobis Babylonia ista? Jam cantavimus in illo psalmo: Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos (Psal. LXIV, 4). Quando enim nati sumus, parvulos nos invenit ista confusio saeculi hujus; et offocavit nos errorum diversorum vanis opinionibus adhuc infantes. Natus infans futurus civis Jerusalem, et in praedestinatione Dei jam civis, sed interim captivatus ad tempus, quando discit amare, nisi quod insusurraverint parentes? Instruunt et docent illum avaritiam, rapinas, mendacia quotidiana, diversas culturas idolorum et daemoniorum, remedia illicita praecantationum et ligaturarum. Quid facturus est adhuc infans, anima tenera, attendens ad majores quid agant, nisi ut quod eos viderit agere hoc sequatur? Babylonia ergo persecuta est parvulos nos; sed Deus dedit nobis agnitionem sui jam grandibus, ut non sequeremur errores parentum nostrorum. Quod et tunc commemoravi praedictum a propheta: Ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Vere mendacium coluerunt patres nostri, vanitatem quae illis non profuit (Jerem. XVI, 19). Jam juvenes dicunt, qui occisi erant parvuli sequendo ipsas vanitates: projiciendo autem vanitates, et reviviscendo in Deum proficiant, et retribuant Babyloniae. Qualem retributionem ei retribuent? Quam retribuit nobis. Parvuli ejus vicissim offocentur; imo parvuli ejus vicissim elidantur, et moriantur. Qui sunt parvuli Babyloniae? Nascentes malae cupiditates. Sunt enim qui cum vetere cupiditate rixantur. Quando nascitur cupiditas, antequam robur faciat adversum te mala consuetudo, cum parvula est cupiditas, nequaquam pravae consuetudinis robur accipiat; cum parvula est, elide illam. Sed times ne elisa non [PL37.1774] moriatur; ad petram elide: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4).

22. Fratres, organa in operando non cessent; vobis invicem cantate cantica Sion. Quam libenter audistis, tam libentius agite quod audistis; si non vultis esse salices Babyloniae, pasti de fluminibus ejus, et fructum nullum afferentes. Sed suspirate in aeternam Jerusalem; quo praecedit spes vestra, sequatur vita vestra: ibi erimus cum Christo. Christus nobis modo caput est; gubernat nos modo desuper: amplectetur secum in illa civitate; aequales erimus Angelis Dei. Non auderemus hoc suspicari de nobis, nisi promitteret Veritas. Hoc ergo concupiscite, fratres, hoc die noctuque cogitate. Quidquid de mundo feliciter arriserit, nolite praesumere: nolite libenter colloqui cum cupiditatibus vestris. Hostis major est, occidatur ad petram: brevis hostis est, elidatur ad petram. Et majores ad petram occidite, et minores ad petram elidite. Petra vincat. In petra aedificamini, si non vultis tolli aut a fluvio, aut a ventis, aut a pluvia. Si vultis armati esse contra tentationes in saeculo, crescat et roboretur desiderium Jerusalem aeternae in cordibus vestris. Transiet captivitas, veniet felicitas, damnabitur hostis extremus, et cum rege sine morte triumphabimus.

IN PSALMUM CXXXVII ENARRATIO

SERMO

1. [vers. 1.] Titulus psalmi hujus brevis et simplex est, neque nos tenet, scientes cujus figuram portaverit David, et in eo etiam nos ipsos agnoscentes, quia et nos membra sumus illius corporis. Agnoscamus ergo hic vocem Ecclesiae, simulque gaudeamus quod in ea esse meruimus, cujus vocem cantantis audivimus. Totus titulus est, Ipsi David. Videamus ergo quid ipsi David.

2. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Solet nobis Psalmi titulus indicare quid agatur intus: hic autem quoniam titulus non hoc indicat, sed tantum cui cantetur indicat; quid agatur in toto Psalmo primus versus annuntiat, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Hanc ergo confessionem audiamus. Sed prius commemoro vos confessionem in Scripturis, cum confitemur Deo, duobus modis dici solere, vel peccatorum, vel laudis. Sed confessionem peccatorum omnes noverunt; laudis autem confessionem pauci advertunt. Nam ita nota est confessio peccatorum, ut in quocumque Scripturarum loco auditum fuerit, Confitebor tibi, Domine; aut, Confitebimur tibi: continuo jam consuetudine sic intelligendi, manus currant ad pectus tundendum; usque adeo non solent homines intelligere confessionem esse nisi peccatorum. Sed numquid et ipse Dominus noster Jesus Christus peccator fuit, qui ait in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae? Secutus enim ait quid confiteretur; ut intelligeremus confessionem [PL37.1775] laudis, non iniquitatis: Confiteor, inquit, tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Laudavit Patrem, laudavit Deum, quia non despicit humiles, sed despicit superbos. Et hic talem confessionem audituri sumus, laudis Dei, et gratulationis. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Totum cor meum in aram tuae confessionis impono, holocaustum laudis tibi offero. Holocaustum enim dicitur sacrificium ubi totum incenditur: graece quippe ὅλον, latine totum dicitur. Vide quemadmodum offerat holocaustum spirituale, qui dicit, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Totum, inquit, cor meum flamma tui amoris accendat: nihil in me relinquatur mihi, nec quo respiciam ad meipsum; sed totus in te aestuem, totus in te ardeam, totus diligam te, tanquam inflammatus abs te. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; quoniam audisti verba oris mei. Cujus oris mei, nisi cordis mei? Ibi enim habemus vocem, quam Deus exaudit, quam prorsus auris humana non novit. Clamabant certe qui Susannam accusabant, et ad coelum oculos non levabant; illa tacebat, et corde clamabat: unde illa meruit exaudiri, inde isti puniri (Dan. XIII). Est ergo os intus; ibi rogamus, inde rogamus: et si hospitium vel domum Deo praeparavimus, ibi loquimur, ibi exaudimur. Non enim est ille longe ab unoquoque nostrum positus, in quo vivimus, movemur et sumus (Act. XVI, 27 et 28). Longe te a Deo non facit, nisi iniquitas sola: dejice medium parietem peccati, et cum illo es quem rogas. Audisti, inquit, verba oris mei; confitebor tibi.

3. Et coram Angelis psallam tibi. Non coram hominibus psallam, sed coram Angelis psallam. Psalterium meum, gaudium meum: sed gaudium meum de inferioribus, coram hominibus est; gaudium meum de superioribus, coram Angelis est. Non enim novit impius gaudium justi: Non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isai. XLVIII, 22; et LVII, 21). Gaudet iniquus in popina, gaudet martyr in catena. Quomodo gaudebat sancta ista Crispina cujus hodie solemnitas celebratur? Gaudebat cum tenebatur, cum ad judicem ducebatur, cum in carcerem mittebatur, cum ligata producebatur, cum in catasta levabatur, cum audiebatur, cum damnabatur; in his omnibus gaudebat: et eam miseri miseram putabant, quae coram Angelis gaudebat.

4. [vers. 2.] Adorabo ad templum sanctum tuum. Quod templum sanctum tuum? Ubi habitabimus, ubi adorabimus. Currimus enim, ut adoremus. Gravidum eor nostrum parturit, et ubi pariat quaerit. Quis est ille locus ubi adorandus est Deus? qui mundus? quod aedificium? quae deniqne sedes in coelo et inter stellas? Quaerimus in Scripturis sanctis, et invenimus in verbis Sapientiae: Ego, inquit, eram cum illo; ego eram ad quam adgaudebat quotidie. Et dicit opera ejus, et exponit nobis sedem ipsius. Quam? [PL37.1776] Quando validas, inquit, faciebat in summo nubes quando sedem suam segregabat super ventos (Prov. VIII, 30, 27, 28). Sedes autem ejus templum ejus. Quo ergo ibimus? Super ventos adoraturi sumus? Si super ventos adoratur, aves nos vincunt. Si autem intelligamus ventos animas, id est, ventorum nomine significatas animas, sicut ait quodam loco Scriptura, Volavit super pennas ventorum (Psal. XVII, 11); hoc est, super virtutes animarum: unde et flatus Dei dicitur anima (Gen. II, 7), tanquam ventus, non ut iste intelligatur ventus quo corpus propellente sentimus, sed ut ejus nomine significetur aliquid invisibile, quod neque oculis cerni potest, nec sentiri auribus, nec odoratu duci, nec palato gustari, nec manu contrectari; quod est utique vita quaedam, qua vivimus, quae anima dicitur: si hos ventos intellexerimus, non est quare quaeramus pennas visibiles, ut cum avibus volemus ad adorandum ad templum Dei; sed super nos ipsos inveniemus Deum sedere, si ejus fideles esse voluerimus. Videte si hoc non est: Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos (I Cor. III, 17). Certe tamen, quod manifestum est, in Angelis habitat Deus. Ergo cum gaudium nostrum de spiritualibus rebus, non de terrenis bonis assumit canticum Deo, ut psallat coram Angelis; ipsa congregatio Angelorum templum Dei est, adoramus ad templum Dei. Ecclesia deorsum, et Ecclesia sursum: Ecclesia deorsum in omnibus fidelibus, Ecclesia sursum in omnibus Angelis. Sed descendit ad Ecclesiam deorsum Dominus Angelorum, et ei Angeli in terra ministraverunt ministranti nobis (Matth. IV, 11). Non enim veni, inquit, ministrari, sed ministrare (Id. XX, 28). Quid nobis ministravit, nisi quod hodieque manducamus et bibimus? Cum ergo Dominus Angelorum nobis ministrarit, non desperemus nos futuros aequales Angelis. Major enim Angelis descendit ad hominem, et Crea or Angelorum suscepit hominem, Dominus Angelorum mortuus est pro homine. Adorabo ergo ad templum sanctum tuum: intelligo templum tuum non manu factum, sed quod tu fecisti tibi.

5. Et confitebor nomini tuo, in misericordia tua et veritate tua. In duobus istis confitemur: sic enim et in alio psalmo legitur, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). In duobus istis confitemur; in tua misericordia, et in tua veritate. Misericordia peccatorem respexisti, veritate promissionem reddidisti. In tua ergo misericordia et veritate confitebor tibi. Has etiam ego pro meis viribus reddo, quas mihi donasti, faciens misericordiam et veritatem; misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando. His adjuvamur a Deo, his promeremur Deum. Merito ergo misericordia et veritas universae viae Domini. Non sunt aliae viae, quibus ad nos veniat; non sunt aliae viae, quibus ad illum veniamus.

6. Quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. Qualis ista gratulatio, fratres? Magnificavit [PL37.1777] nomen suum sanctum super Abraham. Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3). Caeterae omnes gentes idolis immolabant, daemonibus serviebant. Natus est ex Abraham Isaac; magnificatus est super illam domum Deus: inde Jacob; magnificatus est Deus, qui dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6): inde duodecim filii, inde populus Israel liberatus ab Aegypto, ductus per mare Rubrum, exercitatus in eremo, ejectis Gentibus in terra promissionis collocatus est. Magnificatum est nomen Domini super Israel. Sed inde et virgo Maria, inde Dominus Christus, mortuus propter peccata nostra, resurgens propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), implens fideles Spiritu sancto, mittens praedicari per gentes, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2): et ecce magnificavit super omne, nomen sanctum suum.

7. [vers. 3.] In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Quare, cito? Quia tu dixisti, Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum (Isai. LVIII, 9). Quare, cito? Quia jam non peto felicitatem terrenam, didici sanctum desiderium de novo testamento. Non peto terram, non fecunditatem carnalem, non salutem temporalem, non inimicorum subjectionem, non divitias, non honores; nihil horum peto: ideo cito exaudi me. Quia docuisti quid petam, da quod peto. Dicamus huic: Tale aliquid petis? Audiamus nos, eructet petitionem suam, et videamus quid petat; et discamus per eum petere, ut mereamur accipere. Veneras ad Ecclesiam, nescio quid hodie petiturus, Quid putamus veneras petiturus? Veneras cum desiderio tuo, nescio quo, utinam innocenti, etsi carnali. Sed remove iniquitatem, remove carnalitatem; disce quid petas, quid hodie celebres attende. Natalitium sanctae et beatae feminae celebras, et forte felicitatem terrenam desideras. Illa propter desiderium sanctum dimisit felicitatem quam habebat in terra; dimisit filios flentes et tanquam crudelem matrem dolentes, guia velut perdiderat humanam misericordiam, quae ad divinam festinabat coronam. Nesciebat vero illa quid desideraret, quid calcaret? Imo vero noverat psallere coram Angelis Dei, eorumque desiderare consortium, amicitiam sanctam et puram, ubi ulterius non moreretur, ubi judicem nosset apud quem non valere posset mendacium. Quid ergo? in illa vita nulla sunt bona? Imo vero ibi sola sunt bona, non malis mixta bona; securitates in quibus gaudeas quantum vis, et nemo dicat tibi, Tempera te. Hic autem de bonis terrenis gaudere molestum est, et periculosum nimis; ne sic gaudeas ut haereas, et gaudendo male pereas. Nam unde Deus miscet tribulationes gaudiis terrenis, nisi ut tribulationem sentientes et amaritudinem, discamus aeternam desiderare dulcedinem?

[PL37.1778] 8. Quid ergo petit, videamus; quo merito dixerit, Cito exaudi me. Quid enim petis, ut cito exaudiaris? Multiplicabis me. Multis modis multiplicatio intelligi potest. Est multiplicatio terrenae generationis, secundum primam naturae nostrae benedictionem, quam audivimus: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini ejus (Gen. I, 28). Sicne ille volebat multiplicari, qui dicebat, Cito exaudi me? Et ista plane multiplicatio fructuosa est, et non venit nisi de benedictione Domini. Jam quid dicam de aliis multiplicationibus? Multiplicatus est ille auro, ille argento, ille pecore, ille familia, ille possessionibus, ille his omnibus. Multae sunt terrenae multiplicationes; felicior autem filiorum: quanquam hominibus avaris etiam ipsa fecunditas molesta est. Timent enim ne pauperes relinquantur, qui multi nasci potuerunt. Quae sollicitudo plerosque ad impietatem coegit, ut obliviscerentur quod parentes essent, omnique humanitatis affectu exspoliati, exponerent filios suos, ut eos facerent alienos; projiceret quae peperit, colligeret quae non peperit; illa contemneret, illa diligeret; illa frustra mater carne, illa verior voluntate. Cum ergo sint multae multiplicationes, et multa genera multiplicationum, quam multiplicationem quaerit qui dixit, Cito exaudi me? Ait enim, Multiplicabis me. Exspectamus audire in quibus. Audi ergo: In anima mea. Non in carne mea, sed in anima mea: Multiplicabis me in anima mea. Estne adhuc quod addatur, ne forte et multiplicatio in anima non continuo felicitatem significet? Etenim curis homines in anima multiplicantur. Multiplicatus videtur in anima, in quo etiam multiplicata sunt vitia. Ille tantummodo avarus est, ille tantummodo superbus, ille tantummodo luxuriosus; iste et avarus, et superbus, et luxuriosus: multiplicatus est in anima sua, sed malo suo. Multiplicatio ista egestatis est, non ubertatis. Ergo quid tu qui dixisti, Cito exaudi me, et te abstulisti ab omni corpore, ab omni terrena re, ab omni desiderio saeculari, ut diceres Deo, Multiplicabis me in anima mea? Adhuc explana quid desideres, Multiplicabis me, inquit, in anima mea, virtute. Expressum votum, expressum desiderium, ab omni confusione circumcisum. Si diceret, Multiplicabis me; terrena nescio quae cogitares: addidit, in anima mea. Rursus, ne in anima vitia cogitares, addidit, virtute. Nihil est quod amplius a Deo desideres, si vis bona et vera fronte dicere, Cito exaudi me.

9. [vers. 4.] Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Ita fiet, et ita fit, et quotidie fit; et ostenditur non frustra dictum, nisi quia erat futurum. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Sed et ipsi cum tibi confitentur, cum laudant te, non terrena desiderint a te. Quid enim reges terrae desideraturi sunt? Nonne jam habent ipsum imperium? Quidquid amplius desideraverit homo in terra, usque ad imperium est desiderium ejus. Quid amplius potest? Altior sublimitas necessaria est. Sed fortasse quanto altior, [PL37.1779] tanto periculosior. Ideoque reges quanto sunt in majore sublimitate terrena, tanto magis humiliari Deo debent. Utquid faciunt? Quoniam audierunt omnia verba oris tui! O Domine, omnia verba oris tui! Nescio in qua gente abscondita erant Lex et Prophetae, omnia verba oris tui. Sed in gente Judaeorum sola erant omnia verba oris tui: quam gentem laudans Apostolus ait, Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III, 1 et 2). Ibi erant verba Dei. Sed da mihi illum Gedeon quemdam sanctum virum tempore Judicum; videte quale signum petivit a Domino: Ponam, inquit, vellus in area; compluatur vellus, area sicca sit. Et factum est: complutum est vellus solum, area sicca erat. Petiit iterum signum: Area tota compluta sit, et solum vellus siccum inveniatur. Et hoc factum est: compluta est area, sicco vellere (Judic. VI, 36-40). Primo complutum vellus, sicca area; postea compluta area, sicco vellere. Quid vobis videtur area, fratres? Nonne orbis terrarum? Quid vellus? Tanquam gens Judaea in medio orbe terrarum, habens gratiae sacramentum, non in manifestatione, sed in nube secreti, tanquam in velamento pluviam in vellere. Venit tempus quando revelaretur pluvia in area; manifestata est, non operta. Factum est ergo quod dictum est, Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae; quoniam audierunt omnia verba oris tui. Quid est, Israel, quod abscondebas? quamdiu abscondebas? Expressum est vellus, et exiit de te pluvia. Solus Christus suavitas pluviae: ipsum solum non agnoscis in Scripturis, propter quem factae sunt Scripturae. At vero omnes reges terrae confiteantur tibi, Domine; quoniam audierunt omnia verba oris tui.

10. [vers. 5.] Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini. Cantent in viis Domini reges terrae. In quibus viis cantent? De quibus supra dictum est, In misericordia tua et veritate tua; quoniam universae viae Domini misericordia et veritas. Non ergo sint reges terrae superbi, sed humiles sint. Tunc cantent in viis Domini, si humiles sint: ament, et cantabunt. Novimus viatores cantatores; cantant, et pervenire festinant. Sunt cantica mala tanquam veteris hominis; sed canticum novum pertinet ad hominem novum. Ambulent ergo et reges terrae in viis tuis, ambulent et cantent in viis tuis. Quid cantent? Quoniam magna est gloria Domini: non regum.

11. [vers. 6.] Vide quomodo reges voluit cantare in viis, humiliter portantes Dominum, non se extollentes adversus Dominum. Nam si se extulerint, quid sequitur? Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Volunt ergo reges respici? Humiles sint. Quid? si se extulerint in superbiam, latere ipsius oculos possunt? Ne forte quia audisti, humilia respicit, superbus velis esse, et dicas in anima tua: Humiles respicit Deus, me non respicit; faciam quod volo. [PL37.1780] Quis enim me videt? hominem latet; Deus non vult me videre, quia humilis non sum, ille autem humilia respicit: quod volo facio. O importune, numquid hoc diceres, si scires quid amare deberes? Ecce si nolit te videre Deus, hoc ipsum non times, quia te non vult videre? Si salutes aliquem majorem patronum tuum, et intentus in aliud non te videat, quomodo tibi anima dolet? Si autem Deus te non videat, securum te putas? Non te videt Salvator, et videt depraedator. Et tamen et ipse te Deus videt. Non te putes non videri; imo roga ut merearis videri a quo videris. Dictum est enim: Oculi Domini super justos. Quia non super injustos, faciant ergo quod volunt injusti: Oculi Domini super justos. Sequatur adhuc: Et aures ejus ad preces eorum. Injusti ergo qui securos se putabant, quia non erant oculi Domini super eos, non timent, quia non sunt et aures ejus ad preces eorum? Nonne melius et oculi ejus super nos, et aures ejus ad preces nostras? Sed cum facis ea super quae non vis esse oculos Domini, non mereris precibus tuis et aures Domini; et tamen male faciendo, a te non avertis oculos Domini. Quid enim ibi sequitur? Vultus autem Domini super facientes mala. Sed ad quid? Ut perdat de terra memoriam eorum. Vides te videri? vides te latere non posse? Cum ergo quidquid feceris videaris, quare hoc non facis unde placere merearis? Ergo et hic quid? Quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Excelsa autem quasi non respicit: humilia enim respicit. Excelsa, quid? A longe cognoscit. Quid sibi ergo praestat superbus? Ut a longe videatur; non ut non videatur. Nec putes te ideo securum esse debere, quod minus bene te videt, qui a longe te videt. Tu enim quod a longe vides, non bene vides: Deus etsi a longe te videt, perfecte te videt, et tecum non est. Hoc agis, non ut minus perfecte videaris; sed ut non sis cum illo a quo videris. At vero humilis quid sibi praestat? Prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psalm. XXXIII, 16, 17, 19). Erigat se ergo superbus, quantum voluerit; certe in alto habitat Deus, in coelo est Deus: vis tibi propinquet? Humilia te. Nam tanto a te erit altior, quanto tu elatior: Excelsa autem a longe cognoscit.

12. [vers. 7.] Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Verum est: in quacumque tribulatione fueris, confitere, invoca; liberat te, vivificat te. Sed tamen aliquid hic debemus melius intelligere, quo jam familiarius inhaereamus Deo, dicamusque illi, Cito exaudi me. Dixerat enim, Excelsa a longe cognoscit: et excelsa superba non norunt tribulationem. Non norunt, inquam, tribulationem de qua dicitur alio loco, Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3, 4). Quid enim magnum, si tribulatio te inveniat? Si aliquid potes, tu inveni tribulationem. [PL37.1781] Et quis est, inquis, qui inveniat tribulationem? aut quis illam vel quaerat? In medio tribulationis es, et nescis? Vita ista parva tribulatio est? Si non est tribulatio, non est peregrinatio; si autem peregrinatio est, aut parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. Quis enim non tribuletur, non se esse cum eo quod desiderat? Sed unde tibi non videtur ista tribulatio? Quia non amas. Ama alteram vitam, et videbis quia ista vita tribulatio est: quacumque prosperitate fulgeat, quibuslibet deliciis abundet atque circumfluat; quando nondum est illud gaudium sine ulla tentatione certissimum, quod nobis in fine servat Deus, sine dubio tribulatio est. Ergo intelligamus et hujus tribulationem, fratres. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Non sic ait, tanquam diceret, Si forte evenerit mihi tribulatio aliqua, liberabis inde me. Sed quomodo? Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; id est, aliter non vivificabis me, nisi in medio tribulationis ambulavero. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Vae ridentibus; beati lugentes (Luc. VI, 21, 25): Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.

13. Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Saeviant inimici; quid possunt facere inimici? Pecuniam tollere, exspoliare, proscribere, in exsilium mittere, doloribus tormentisque cruciare; ad postremum, si permissi fuerint, et occidere: numquid amplius? Tu autem, Domine, super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: super id quod mihi possunt facere inimici, tu extendisti manum tuam. Non enim inimici possunt me separare a te; tu autem amplius vindicas, quia adhuc differs me: Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam. Saeviat quantum potest inimicus, non me separat a Deo: tu autem, Domine, adhuc me non recipis, adhuc me in peregrinatione conteris, adhuc gaudium dulcedinemque tuam non praebes; nondum inebriasti ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae nondum potasti. Apud te enim est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10). Sed ecce dedi primitias spiritus, et credidi in te, et servio mente legi Dei (Rom. VII, 25); tamen in nobismetipsis adhuc ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Id. VIII, 23). Hanc vitam nobis peccantibus dedit Deus, ubi etiam necesse est ut conteratur Adam in sudore et labore vultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit (Gen. III, 18, 19). Numquid aliquis inimicus plus potuit procurare? Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: sed tamen non ad desperationem. Sequitur enim: Et salvum me fecit dextera tua.

14. Potest et sic intelligi, super iram mimicorum meorum extendisti manum tuam: irascebantur inimici, [PL37.1782] vindicasti me de inimicis. Peccator videbit et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet (Psal. CXI, 10). Ubi sunt qui dicebant: Pereat nomen Christianorum de terra? Certe aut moriuntur, aut convertuntur. Ergo Super iram inimicorum extendisti manum tuam, quamdiu diceretur quod scriptum est: Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6)? quando delebitur nomen Christianorum de terra? Cum dicunt ista, partim crediderunt, partim perierunt, pauci timidi remanserunt. Quanta ira inimicorum saeviebat, quando sanguis martyrum fundebatur! Quomodo se putabant nomen Christianorum delere de terra! Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Ecce illi qui martyres persequebantur, memorias martyrum inquirunt, aut ubi adorent, aut ubi se inebrient; quaerunt tamen. Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Secundum desiderium salvum me fecit dextera tua. Est quaedam salus in dextera; nam est altera salus in sinistra: salus temporalis et carnalis, in sinistra est; salus aeterna cum Angelis, in dextera est. Ideo jam in ipsa immortalitate positus Christus, dicitur sedere ad dexteram Dei (Marc. XVI, 19). Non enim Deus habet in seipso dexteram aut sinistram; sed dextera Dei dicitur felicitas illa, quae quoniam ostendi oculis non potest, tale nomen accepit. Hac dextera tua salvum me fecisti, non secundum salutem temporalem. Nam Crispina occisa est; sed numquid deseruit illam Deus? Non illam fecit salvam in sinistra, sed fecit in dextera. Machabaei quanta tormenta perpessi sunt (II Machab. VII)! Tres autem pueri in mediis ignibus deambulando laudaverunt Deum (Dan. III, 24). Illorum salus in dextera, istorum etiam in sinistra. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos; sed semper salvat in dextera. Impios autem plerumque salvat in sinistra, non salvat in dextera. Nam illi qui persequebantur Crispinam, sani erant in corpore: illa occisa est, illi vivunt. Illorum salus in sinistra, illius in dextera: Et salvum me fecit dextera tua.

15. [vers. 8.] Domine, retribues pro me. Ego non retribuo; tu retribues pro me Saeviant inimici, quantum libet; tu retribues quod ego non possum. Domine, retribues pro me. In ipso capite nostro attendite. Reliquit enim nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledicebat dicens, Domine, retribues pro me: cum judicaretur, non comminabatur; sed commendabat se illi judicanti juste (I Petr. II, 21-23). Quid est, Domine, retribues, pro me? Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet (Joan. VIII, 50). Non vosmetipsos vindicantes, charissimi, Apostolus dicit: sed date locum irae. Scriptum est enim, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19). Domine retribues pro me.

[PL37.1783] 16. Est hic alius intellectus non negligendus, et forte magis eligendus. Domine Christe, retribues pro me. Ego enim si reddam, rapui; tu quod non rapuisti, solvisti: Domine, retribues pro me. Vide illum retribuentem pro nobis. Venerunt qui tributum exigerent; exigebant tributum didrachmam, id est duas drachmas in uno homine: ventum est ad Dominum, ut solveret tributum; imo non ad ipsum, sed ad discipulos; et dictum est illis: Magister vester non solvit tributum? Illi retulerunt ad eum. Et ille: Reges terrae a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responderunt: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Sed tamen ne scandalizemus eos, ait Petro, vade, mitte hamum in mare, et qui primus piscis ascenderit, aperi os ejus, et invenies staterem; id est duas didrachmas. Stater ponderis genus est, habens quatuor drachmas. Invenies ibi; da illis pro me et te (Matth. XVII, 23-26). Domine, retribues pro me. Merito habemus primum piscem hamo captum, hamo comprehensum; primum surgentem de mari, primogenitum a mortuis. In ejus ore invenimus duas didrachmas, id est quatuor drachmas: in ejus ore invenimus quatuor Evangelia. Istis quatuor drachmis ab exactione hujus saeculi liberamur; per quatuor Evangelia debitores non remanebimus: ibi enim peccata nostra omnia solvuntur. Retribuit ergo pro nobis: gratias misericordiae ipsius. Nihil debebat; pro se non reddidit, sed pro nobis reddidit. Ecce, inquit, venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet. Quid est, in me nihil inveniet? Nullum peccatum in me inveniet; quare occidat me, non habet. Sed ut sciant omnes, ait, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Quid est, surgite, eamus hinc? Id est, non necessitate, sed voluntate patior, reddens quod non debeo: Domine, retribues pro me.

17. Domine, misericordia tua in aeternum. Quid desiderem? Non diem hominum. Non laboravi subsequens te, Domine, et diem hominum non concupivi; tu scis (Jerem. XVII, 16). Ecce martyr sancta Crispina si desideraret diem hominum, negaret Christum: Plus hic viveret, sed in aeternum non viveret. Maluit in aeternum vivere, quam paulo amplius temporaliter vivere. Denique Domine, misericordia tua in aeternum; non ad tempus volo liberari. Misericordia tua in aeternum, qua martyres liberasti, et sic cito de hac vita abstulisti. Domine, misericordia tua in aeternum.

18. Opera manuum tuarum ne despicias. Non dico, Domine, Ne despicias opera manuum mearum; non me jacto de operibus mei. Exquisivi, quidem Dominum manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3); sed tamen non commendo opera manuum mearum: timeo ne cum inspexeris, invenias plura peccata quam merita. Hoc solum rogo, hoc dico, hoc impetrare desidero: Opera manuum tuarum ne despicias. Opus tuum in me vide, non meum; [PL37.1784] nam meum si videris, damnas; tuum si videris, coronas. Quia et quaecumque sunt bona opera mea, abs te mihi sunt, et ideo tua magis quam mea sunt. Audio quippe ab Apostolo tuo: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 8-10). Ergo, sive in eo quod homines sumus, sive in eo quod ex nostra impietate mutati et justificati sumus, Domine, opera manuum tuarum ne despicias.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1756-1784 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22